Instrumenta fidei

This is the stable version, checked on 18 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Instrumenta fidei
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65


FulRus.InsFid 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EX LIBRO I. DE UNO ALTISSIMO, PARACLETO, NUNTIO, DOCTORE ET JUDICE. 577 FRAGMENTUM I. Filius et Deus est, et altissimus, et vita ut Pater: eadem quoque cum Patre, et similiter facit.

Miror autem, cum ex illis nominibus atque operibus, pro tuo libitu, Filii et Spiritus sancti merita metiaris, quomodo non etiam nomina illa operaque consideres, quibus Patris et Filii una celsitudo naturalis ostenditur. Nam dum dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); in nihilo nomen Filii a nomine Patris minus esse cognoscitur; cum sicut Pater, ita et Filius, Dei nomine non privatur. Item Patrem novimus altissimum dici, sed Filium quoque certum est hoc nomine nuncupari. Nam Patrem invenitur Gabriel angelus ad Mariam loquens, altissimum nuncupare, 578 cum dicit: Ecce accipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur (Luc. I, 31, 32). De ipso vero Filio beatus David divina repletus inspiratione sic cecinit: Mater Sion dicit: Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Quis autem operum unitatem in Patre et Filio denegare audeat, cum ipse Filius eadem opera esse et sua simul et Patris ostendat? Ait enim: Quaecunque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Ubi ostendit inter Patrem et Filium divinae operationis officia, nec dissimilia esse aliquatenus, nec divisa. Qui enim eadem et similiter facit, sicut non alia, sic non aliter facit; dum vero quaecunque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter; sicut nihil est in operatione divisum, sic nihil est in virtute diversum. Concordat ergo Patris et Filii una natura in unitate operis, et in operationis similitudine una refulget omnipotentia deitatis. Quod si alter Deus esset Filius, non eadem quae Pater facit et ipse faceret; si vero minor esset deitas Filii, quae facit eadem, similiter non fecisset: sed dum eadem sunt Patris et Filii opera, a Patre et Filio similiter facta, indubitanter agnoscitur una Patris Filiique natura. Audi adhuc naturalem Patris et Filii, tam in nominibus quam in operibus unitatem. Dicit enim Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ibid., 26). Hoc autem est Patrem Filio vitam dedisse, quod est vitam Filium genuisse. Dedit enim Pater Filio vitam habere in semetipso, sed sicut Pater, jure generationis, non munere largitatis. Et vide qualiter dedit Filio vitam habere in semetipso, sicut habet utique Pater vitam in semetipso. Habet autem Pater vitam in semetipso, quia est naturaliter vita: proinde et Filio habere vitam in semetipso dedit, quia Filium vitam naturaliter genuit. Ideo beatus Joannes vitam Filium non desinit praedicare, dicens de illo: Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Alio quoque loco sicut vitam dicit Patrem, sic vitam dicit et Filium; ait enim: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod inspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1). Scimus autem Verbum Patris esse Filium. Cum ergo Verbum vitae dicitur Filius, Patrem videmus vitae nomine praedicari. Ipsum vero Verbum vitae, vitam in subsequentibus nominat dicens: Et vita palam facta est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem, et palam facta est nobis (Ibid., 2). Ecce vita Pater, vita Filius dicitur: quia et Verbum vitae, et vita Filius praedicatur: ac per hoc unitas nominis in Patre Filioque naturaliter non discrepat; unde utique consequenter unitas quoque operum naturali majestate concordat; ipso Filio dicente: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Hoc autem dicens, et unitatem, et perfectam potestatem paternae ac suae voluntatis ostendit. Non est hic ergo voluntas infirmi, non est opus inviti. Filius enim quos vult vivificat; sed illos procul dubio vivificat Filius quos vivificat Pater: quaecunque enim Pater facit, haec et Filius facit. Sic etiam quos vult Filius vivificat, 579 sicut Pater quos vult vivificat: quaecunque enim Pater facit, non solum eadem facit Filius, sed et similiter facit. In hac unitate operis, una voluntas est naturalis. Nam si ea quae Pater volens facit, invitus facere dicitur Filius, eadem quidem facit, sed non similiter facit: sed Veritas dicit quia et eadem et similiter facit. Agnoscatur ergo naturalis unitas, et majestatis aequalitas, ubi nec in opere, nec in voluntate potest esse diversitas. Cur igitur diversitatem naturae, et nescio quam inaequalitatem Patris ac Filii, ex illis quae posuisti nominibus atque operibus asseris, et aequalitatem Patris ac Filii ex istis quae commemoravi nominibus atque operibus non agnoscis?

FRAGMENTUM II Deus Pater etiam Paracletus. Tu quippe dixisti quia Deus Pater, qui nullo minor, nullique subjectus est, illa omni humilitate operum ac nominum caret. Ac primum cognosce quod Deus Pater non careat Paracleti opere, ut ex hoc discas non certare de nomine. Etenim si in Patre opus hujus nominis invenerimus, necesse non erit ut de nomine demonstrando aliquid disputemus. Paracletus in Latina lingua, non solum Advocatus, verum etiam Consolator dicitur. Audi ergo quid Apostolus de Deo Patre dicat, et ex vero consolationis opere veritatem Dei consolatoris agnosce. Apostolus nempe scribens ad Corinthios ita dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (II Cor. I, 3). Quod in Graeco sic habetur: Εὐλογητὸς ὁ Θεὸς καὶ Πατὴρ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ Πατὴρ τῶν οἶκτιρμῶν καὶ Θεὸς πάσης παρακλήσεως, ὁ παρακαλῶν ἡμᾶς ἐπὶ πάσῃ τῇ θλίψει ἡμῶν (in Bibl. ὑμῶν). Ubi consolationi Patris consolationem quoque Filii conjungens, post paululum dicit: Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra (Ibid., 5). Ne vero Patris et Filii consolationem diversam in nobis vel divisam existimes, audi quid ipse beatus Apostolus Thessalonicensibus scribat. Dicit enim: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, consoletur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono (II Thess. II, 16). Quod autem hic posui, consoletur, nonnulli codices Latini exhortetur habent; sed sive hoc sit, sive illud, quia et consolatio et exhortatio apud Graecos παράκλησις dicitur, ideo nos hoc posuimus ut unam consolationem sive exhortationem Patris Filiique monstremus. Nam et apud Latinos uterque sermo in sono quidem distat, sed in sensu concordat. Quippe omnis consolator non aliud agit quam ut animam ejus quem consolatur ad spem proventus melioris hortetur. Itaque quamvis 580 sit exhortatio quae non videatur consolationis egere, non tamen est consolatio quae exhortationis sermone non egeat. Ille igitur locus in Graeco sic continetur eloquio: Αὐτὸς δὲ ὁ Κύριος ὑμῶν (in Bibl. ἡμῶν) Ἰησοῦς Χριστὸς, καὶ ὁ Θεὸς καὶ Πατὴρ ἡμῶν, ὁ ἀγαπήσας ἡμᾶς, καὶ διδοὺς (in Bibl. δοὺς) παράκλησιν αἰωνίαν, καὶ ἐλπίδα ἀγαθὴν ἐν χάριτι, παρακαλέσαι ὑμῶν τὰς καρδίας, καὶ στηρίξαι ὑμᾶς ἐν πάντι λογῷ καὶ ἔργῳ ἀγαθῷ. Illum quoque locum diligenter attende, in quo Philippensibus scribens Apostolus, ait: Si qua ergo consolatio in Christo (Philip. II, 1); et invenies ita positum: Ἐὶ τις οὖν παράκλησις ἐν Χριστῷ. Sancti quoque Spiritus consolationem, sanctae collatam Ecclesiae, divina Scriptura non tacuit. Dictum est enim in libro Actuum apostolorum: Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam, habebat pacem; et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur (Act. IX, 31). Quod in Graeco sic continetur: Αἱ μὲν οὖν Εκκλησίαι καθ' ὅλης τῆς Ιουδαίας, καὶ Γαλιλαίας, καὶ Σαμαρείας εἶχον εἰρήνην, οἰκοδομούμεναι καὶ πορευόμεναι τῷ φόβῳ τοῦ Κυρίου, καὶ τῇ παρακλήσει τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἐπληθύνοντο. Quomodo ergo consolator Pater negatur, qui suum populum consolatur? Ipse est enim, sicut supra dictum est, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (II Cor. I, 3). Agnosce ergo Deum Patrem consolatorem nostrum in opere, et disce non inaniter certare de nomine. Quod si pertinaciter negare non desinis, tibi consolationis ejus beneficium denegabis. Sed cave ne quem consolatorem negas, experiaris ultorem.

FRAGMENTUM III. Et angeli seu nuntii, et doctoris, et judicis officia, Patri et Spiritui sancto communia sunt. Differt subministratio a ministerio. Miror autem quomodo Filio et Spiritui sancto velis praescribere de nomine nuntii, quasi ex hoc se quisquam ostendat minorem, si suam in quolibet opere nuntiet ignorantibus voluntatem. Quanquam nomen nuntii, qui Graece angelus dicitur, in solo Filio valeat inveniri. Ipse enim dicitur magni consilii Angelus (Isa. IX, 5). Caeterum in Spiritu sancto quamvis opus annuntiationis invenias, angelum tamen dici Spiritum sanctum puto te reperire non posse. Filius ergo dictus est magni consilii Angelus: quod tamen consilium non fuit solius Patris, sed erat consilium Trinitatis. Nam ipse Filius, sicut dictus est magni consilii Angelus, ita dicitur admirabilis, consiliarius. Spiritus quoque sanctus ipse est Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis (Isa. XI, 2). Magni ergo consilii Angelus solus dicitur Filius; sed opus annuntiationis nec a Patre alienum est, nec a Spiritu 581 sancto. A Deo namque Patre ea quae ad salutem nostram pertinent, annuntiata monstrantur. Quid enim mundo potuit esse salubrius quam Christi Salvatoris adventus? quem tamen se Pater in hominibus annuntiasse testatur: dicit enim per Amos prophetam: Quia ecce ego firmans tonitrum, et creans Spiritum et annuntians in hominibus Christum suum (Amos IV, 13). Utique non nisi persona Dei Patris accipitur: unde dicit sanctus Lucas evangelista quia cum Dei Filius dixisset: Vos autem quem me esse dicitis? respondens Simon Petrus dixit, Christum Dei (Luc. IX, 20). Ne quis vero audiens Deum dicentem: Quia ecce ego firmans tonitrum, et creans spiritum, ex hoc creatum asserere velit Spiritum sanctum, quem constat esse rerum omnium creatorem; illud attendat, quia si de sancto Spiritu in hoc loco aliquid esset accipiendum, non utique tonitrum fuisset primitus nominatum. Dicitur autem: Ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum: quod si secundum litteram voluerit quisquam percipere, non est aliud quod hic nomine spiritus accipiat positum esse, quam ventum, qui etiam in psalmo dicitur spiritus tempestatis (Psal. X, 7): praesertim quia praemisit tonitrum, quod utique tunc assolet fieri, quando nubes ventis flantibus congregantur. Verumtamen quia huic prophetico loco magis intellectus convenit spiritalis (maxime quia cum dixisset: Ecce ego firmans tonitrum, et creans spiritum; continuo addidit, et annuntians in hominibus Christum suum ), digne hic accipiamus prophetatum apostolicae praedicationis officium. Ipsam quippe praedicationem tonitrum nominavit, de qua et beatus David dicit: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19): id est, Vox praedicationis tuae in orbem terrarum. Rotae quippe nomine orbem significavit: nam et rota orbis est, unde rotae parvulae orbiculi appellantur; et via rotae dicitur orbita, id est orbis semita. Firmavit ergo Deus tonitrum, firmans evangelicam praedicationem: creavit spiritum, faciens spiritales Evangelii praedicatores; et annuntiavit in hominibus Christum suum, per dispensationem scilicet Testamenti Novi. Cum ergo et Patri et Filio et Spiritui sancto opus annuntiationis videas convenire, quid est quod vocabulis quaeris differentiam demonstrare, cum tamen solum Filium invenias angelum dici? Caeterum in persona Spiritus sancti non facile quisquam hoc possit invenire vocabulum. Si ergo de nomine quaestionem moves, non habes quod objicias Spiritui sancto, ut eum minorem asseras Filio, cum angeli nomine magis inveniatur Scriptura sancta Filium nuncupare. Sed si angeli vocabulum, non secundum divinitatem, sed secundum carnem Filio asseris assignandum, noli ergo a divinitate Patris diversam dicere divinitatem Filii, cum angeli vocabulum non dicis divinitati ejus convenire, sed carni. Si vero, quod congruum magis est, non nomen operis, sed ipsum opus attendis, communis invenitur annuntiatio Trinitatis. Attende igitur illum sermonem Domini Salvatoris, quem ad discipulos habuit, quando eis Paracleti promisit adventum; et hoc in eo accipe, ad quod eum cognoveris advenisse. Ante suam quippe Dominus passionem, ad docendum venturum discipulis Paracletum Spiritum eo loco praedixit, ubi a Patre 582 simul et a Filio ipsum Paracletum mittendum esse promisit. Ait enim: Paracletus enim Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV, 26.) Docebit vos utique, ait, non postulabit pro vobis. Item in eodem sermone: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam in vos a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26); et iterum: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 12). Ubi ex ipsa similitudine operis ostensa est communio deitatis. Docet enim nos Pater, Domino dicente: Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Isa. LIV, 13). Docet et Filius de quo scriptum est, quia accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos (Matth. V, 1, 2). Docet nos etiam Spiritus sanctus, sicut superius ex verbis ipsius Filii Dei docuimus. Inde est quod etiam beatus Paulus doctrinae sancti Spiritus omne opus suae praedicationis assignat, dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quae et loquimur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus (I Cor. II, 11, 12, 13). Hanc Spiritus sancti doctrinam beatus quoque nobis Joannes insinuat, ipsum Spiritum sanctum nomine significans unctionis. Sic enim ait: Haec scribo vobis de his qui seducunt vos. Et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium (Joan. II, 26). Haec dicta sint a nobis, quia voluisti Spiritui sancto Advocati nomen objicere, pro eo quod eum Dominus Jesus Paracletum nominavit; ut ostenderemus cujus operis gratia dixerit Dominus Paracletum fuisse venturum. Nam quoniam doctor ipse a discipulis corporaliter discedebat, doctorem illis utique promittebat: et vide qualem doctorem, qui eis et scientiam tribueret, et virtutem. De ipso quippe ait discipulis: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49); et iterum dicit: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos (Act. I, 8). Ipse itaque Spiritus veniens, sicut tribuit cognitionem, ita contulit firmitatem. Propterea scriptum est de discipulis: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV, 31). Dic minorem doctorem, si doctrinam ejus quaelibet philosophia vicit: dic minorem doctorem, si ab illo firmatos regum saevitia superavit. Ministrum vero nescio utrum alicubi dictum invenire poteris Spiritum sanctum. Et ne tuae assertioni de illo Apostoli loco aliquid juvaminis repromittas, in quo Philippensibus scribens ait: Scio enim quoniam hoc mihi proveniet in salutem, per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi (Philip. I, 19). Puto quod homo, qui te Latinitatis peritum esse commemoras, prorsus noveris non hoc esse subministrare, quod est ministrare. Quia in uno horum obsequium humilitatis, in altero autem indicium abundantiae 583 ac potestatis ostenditur. A ministrante quippe obsequium redditur, a subministrante vero subsidium praerogatur. Nam dic mihi, quaeso, cum Apostolus dixisset hominibus: Scio quia hoc mihi proveniet in salutem, per vestram orationem; in qua oratione utique non illorum ministerium, sed adjutorium exspectabat, sicut alibi ostendit, dicens: Obsecro igitur vos, fratres, per caritatem Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum (Rom. XV, 30); cum ergo, sicut dixi, orationem fidelium beatus Paulus in adjutorium exspectaret, quid opus fuit ut adjungeret, Et subministrationem Spiritus Jesu Christi? nisi quia voluit ostendere quod orationi fidelium Spiritus sanctus largiatur effectum, dum his a quibus vel pro quibus oratur subministrat auxilium: non hoc faciens servilis conditionis obsequio, sed divinae, quam cum Patre et Filio unam naturaliter habet, imperio potestatis. Quod ut manifestius noveris, veritatem tibi etiam in hoc loco Graecae ingeram lectionis. Scribens enim beatus Paulus ad Timotheum, inter alia dicit: Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium: quod in Graeco sic habetur: Μάρκον ἀναλαβὼν ἄγαγε (in Bibl. ἄγε) μετὰ σεαυτοῦ· ἔστι γάρ μοι εὔχρηστος εἰς διακονίαν (II Tim. IV, 11). Vides nempe hic ab Apostolo ministerium διακονίαν dici. In illo autem loco ait: Per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi, in Graeco positum est, διὰ τῆς ὑμῶν δεήσεως, καὶ ἐπιχορηγίας τοῦ πνεύματος Ἰησοῦ Χριστοῦ (Philip. I, 19). Nonne manifestum est, non hoc esse διακονίαν, quod est χορηγίαν? Audi et aliud de beati Petri Epistola manifestius documentum, quo et administrationem, id est χορηγίαν, non esse creaturae, sed Creatoris agnoscas; et ex administrationis nomine, Spiritum sanctum non aliud esse quam Deum, sine aliqua caligine dubitationis intelligas. Dicit enim beatus Petrus: Hospitales inter vos sine murmuratione: unusquisque qualem accepit gratiam, inter vos illam ministrantes, ut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, tanquam sermones Dei: si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus. Quod in Graeco sic habetur: Φιλόξενοι εἰς ἀλλήλους ἄνευ γογγυσμῶν, ἕκαστος καθῶς ἔλαβε χάρισμα, εἰς ἑαυτοὺς αὐτὸ διακονοῦντες, ὡς καλοὶ οἰκονόμοι ποικίλης χάριτος Θεοῦ. Εἴ τις λαλεῖ, ὡς λόγια Θεοῦ· εἴ τις διακονεῖ, ὡς ἐξ ἰσχύος ὡς (in Bibl. ἧς) χορηγεῖ ὁ Θεὸς (I Petr. IV, 9). Ex his locis, quae magis Graeco quam Latino discernuntur eloquio, ministerium ad operationem humanam, administratio vero sive subministratio ad divinam cognoscitur gratiam pertinere. Hoc est itaque Spiritui sancto subministrare, quod est sufficientiam dare. Cum enim Deus virtutem administrat, sufficientiam donat. Quam sufficientiam non ex nobis, sed ex Deo esse beatus Apostolus docens: Sufficientia, inquit, nostra ex Deo est. qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu (II Cor. III, 5, 6). Ostendens autem ministerium suum, curavit etiam subministrationem sancti Spiritus demonstrare, dicens: Littera enim occidit, Spiritus autem vivificat (Ibidem). Visum vero tibi est, Deum Patrem judicem dicere, quasi non hoc sit et Filius et Spiritus sanctus. An nescis ab Apostolo dictum: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos ac mortuos, et per adventum ipsius, et regnum ipsius (II Tim. IV, 1). De Spiritu autem 584 sancto ipse Filius dicit, quia arguet mundum de peccato, et de justitia et de judicio (Joan. XVI, 8).

EX LIBRO II. DE OFFICIIS POSTULANDI, GEMENDI ET ORANDI IN CHRISTO ET SPIRITU SANCTO. FRAGMENTUM IV. In Christo duae naturae, persona unica. Nos confitentes Christum Filium Dei vivi (quod eum confessus est apostolus Petrus, et ab ipso Salvatore (Matth. XVI, 16, 17), confessionis hujus gratia meruit vocari beatus), unum eumdemque Filium Dei atque hominis credimus: et in eo paternae maternaeque substantiae naturalem cognoscentes certissime veritatem: sicut utramque naturam in eo non findimus, sic etiam nullatenus separamus. Hoc quippe in Nestorianis catholica culpat et condemnat Ecclesia; qui maxime in hoc errant, in quo propter geminam Christi substantiam volunt in eo geminare personam; ut aliam dicant ad Filium Dei, aliam vero ad Filium hominis pertinere: cum unus idemque sit Dei et hominis Filius, de Deo Patre Verbum Deus, et de Virgine matre Verbum caro factum, id est Deus homo veraciter natus: qui formam servi accipiens, in qua de matre fieret homo verus, nihil amisit in illa forma Dei, in qua cum Patre unus est naturaliter Deus; et cum semetipsum exinanivit, suis permansit divitiis plenus; et cum se humiliavit, non destitit esse quod erat, semper Altissimus. Unde sic etiam factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8), ut in opere obeditionis jura non amitteret propriae potestatis. Proinde, et cum mortuus est, nihilominus Deus verus et vita aeterna esse non destitit; et cum ignominiam crucis humili corde portavit, Dominus gloriae majestatisque permansit.

FRAGMENTUM V. Quomodo gemat aut postulet Spiritus sanctus. Secundum rectam itaque catholicae fidei regulam, non ita debet accipi quod Spiritus sanctus gemat: cum utique gemitus, non solum naturae divinae, quam Spiritus sanctus habet, sed nec angelicae beatitudini, quam ex dono Trinitatis sancti angeli cognoscuntur habere, conveniat. Unde illo modo recte accipitur, quo solet significari 585 per efficientem id quod efficitur, id est, gemere, desiderare, et postulare nos faciat, dum scilicet gemendi atque postulandi cordibus nostris inspirat affectum. Sic autem Spiritus sanctus gemere, desiderare ac postulare dicitur, sicut et Deus dicitur cognoscere, pro eo quod cognoscentem faciat. Dictum namque est ad Abraham: Nunc cognovi quoniam times Deum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Genes. XXII, 12). Unde quia in Deo naturaliter omnium rerum manet incommutabilis et aeterna cognitio, et nefas est credere sempiternam divinitatem temporaliter aliquid agnovisse; hoc utique regula veritatis exposcit, ut dum divinitas se cognovisse dicit, agnoscatur quia cognoscentem facit. Eumdem locutionis modum beatus Apostolus tenuit scribens ad Galatas, dicens: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo (Gal. IV, 8, 9). Ubi utique non falsum fuit quod dixit Apostolus, quia cognoverunt Deum, et hoc quasi voluit sequenti removere sententia: sed ne ipsam cognitionem, non divino muneri vellent assignare, sed sibi; subsequenter Apostolus, illo quo diximus locutionis modo, quo per efficientem ostenditur id quod efficitur, dixit cognitos esse a Deo: ostendens a Deo factum ut illi cognoscerent Deum. Deinde negare non potes Apostolum dixisse: Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater (Ibid., 6). Quomodo ergo Spiritus iste, qui Filius non est, sed tamen Spiritus est veritatis, clamat Abba, Pater, nisi utique illo modo quo nos clamare facit? Quod beatus Apostolus alio loco evidenter insinuat, dicens: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Cernis nempe hoc esse Spiritui clamare: Abba, Pater, quod clamare nos facit. Spiritus ergo sanctus propterea gemere et postulare dicitur, eo quod gemere et postulare nos faciat. Nam sicut Apostolus illud quod de Spiritu dixit, clamantem: Abba, Pater, clarius et manifestius exposuit, dicens, in quo clamamus: Abba, Pater; ita illud quod postulare Spiritum dixit, similiter exposuit alio loco dicens: Orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes, in omni instantia et obsecratione (Ephes. VI, 18). Ecce quemadmodum pro nobis postulat Spiritus, dum nos in Spiritu oramus: ecce quemadmodum pro nobis interpellat, dum nos in omni instantia et obsecratione in ipso Spiritu vigilamus. Spiritus enim sanctus, per quem caritas Dei diffunditur in cordibus nostris, facit nos gemere et postulare pro iniquitatibus nostris. Facit autem nos gemere, dum nos facit dolere iniquitatem nostram, postulare veniam, desiderare justitiam. Istud desiderium gemitumque ille dono sancti Spiritus acceperat, qui dicebat: Rugiebam a gemitu cordis mei; et, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 9, 10).

586 FRAGMENTUM VI. Christus pro nobis interpellat ut homo et ut sacerdos. Quid illud quod in Spiritum sanctum desiderant angeli prospicere. Non igitur gemit Spiritus sanctus, quia in natura ejus divina et incommutabiliter beata, nulla gemendi potest esse miseria. Sed tu opponis nobis quia Christus pro nobis orat: quod nos nullatenus negamus, scientes Apostolum dixisse: Quis accusabit electos Dei? Deus, qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33, 34). Interpellat igitur Christus pro nobis, secundum illam naturam quam accepit ex nobis: quam naturam quia non accepit Spiritus sanctus, nullatenus pro nobis interpellat aut postulat. Sed quod secundum formam servi solus Filius interpellat, hoc secundum divinitatis unam communemque naturam, cum Patre et Filio Spiritus sanctus donat. Nam et ipse Christus Jesus pro hominibus nullatenus oraret, si homo non fieret. Sed orat pro nobis ex officio sacerdotis. Non autem potest vera sacerdotis inveniri persona, ubi non est humanitas vera. Apostolica quippe testatur auctoritas, quia omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur, in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Hebr. V, 1). Ille autem Pontifex ex hominibus assumptus, ut vere pro nobis offerret sacrificium mundum, nihil aliud obtulit quam seipsum. Illa igitur oblatio, puta sancti et impolluti Pontificis, ipsa pro nobis est exaudibilis oratio Salvatoris. Ideo secundum beati Joannis apostoli attestationem: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1). Qui tamen surgens a mortuis, quia non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, carens infirmitate ac mortalitate, simul et moerore caruit et dolore. Proinde et orandi verum pro nobis gerit officium, et tamen non gemit. Securus enim pro nobis interpellat: quia pro illis utique poscit, quibus salutem donare disponit. Nullatenus itaque Christus gemit, dum interpellat pro nobis: quia quod habet ex humanitate carnis ut petat, habet ex majestate divinitatis ut tribuat. Si vero meritum sancti Spiritus ex divina Scriptura cupis agnoscere, vide quid de illo Petrus apostolus dicat; ipse enim ait: Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). Hic certe cum audis Spiritum sanctum de coelo missum, non est quem accipias nisi Spiritum Paracletum. Memento autem quid Dei Filius de angelis dicat, quia semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10); qui tamen in 587 Spiritum sanctum prospicere concupiscunt. Quod si audires quia sancti angeli faciem sancti Spiritus vident, et in Patrem concupiscunt prospicere, nonne hinc assereres multo potiorem Patrem, quia Spiritus sanctus videtur, Pater autem magis concupiscitur quam videtur? Non autem Scriptura divina propterea dixit Patrem videri, et Spiritum sanctum concupisci ut potiorem ostenderet Spiritum sanctum (quod nefas est dici): sed hoc dicendo aequalitatem nobis insinuat Patris et Spiritus sancti. Ut ex hoc quod angeli dicuntur Patrem videre, in Spiritum vero sanctum concupiscunt prospicere; ad hoc nobis iste sermo proficiat, ut Spiritum sanctum quem vera fides potiorem Patre non potest credere, nullatenus audeat inferiorem profana infidelitas aestimare. Una est enim in sanctis angelis indeficiens visio et concupiscentia Trinitatis, quam utique semper et prospiciunt et prospicere concupiscunt. Idcirco autem ibi de summo bono, id est uno vero et beato Deo semper vivitur, quia semper videtur semperque amatur. Sicut ergo visionem illam facit amor non deficere, sic amorem facit visio permanere. Ideo autem amor ille non deponitur, quia illa visio non mutatur: propterea vero illa visio non mutatur, quia incommutabile bonum est quod videtur. Illa igitur concupiscentia perspiciendi, non est sine laetitia perfruendi. Nihil est enim sancta Trinitate dulcius, nihil suavius, quia nihil est melius. Inde habent angeli aeternitatem, ut indeficienter vivant; inde veritatem, ut manifeste videant; inde caritatem, ut fideliter concupiscant.

EX LIBRO III. DE UNO IMMENSO ET DOMINO DEO NOSTRO. FRAGMENTUM VII. Quae sint propria singularum Trinitatis personarum. Possumus enim aliquid de singulis veraciter dicere, quod de tota non possimus dicere Trinitate. Veraciter quippe profitemur solum Patrem genuisse, solum Filium de Patre natum esse, veraciter etiam dicimus solum Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere. Non enim Trinitas Filium genuit, nec Trinitas de Patre nata est, neque Trinitas de Patre Filioque procedit. Sunt igitur singula, quae cum non competant Trinitati, singulis tamen competant in Trinitate personis. Sicut etiam vox illa quae super Jesum baptizatum de coelo sonuit (Matth. III, 16, 17), sic soli competit Patri, ut nec Filio possit competere, nec Spiritui sancto; et vidisse Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se, sic soli competit Filio, ut nec Patri competat ullatenus nec Spiritui sancto; descendisse quoque corporali 588 specie sicut columbam in Jesum, sic soli competit Spiritui sancto, ut nec Patri possit assignari nec Filio. Sunt ergo aliqua quae congruant singulis, nec conveniant tribus; nihil tamen est quod uni personae non competat, et possit tribus simul convenire personis. Nam in ipsa Trinitate, licet aliud sit de Patre natum esse Filium, aliud de Patre procedere Spiritum sanctum (quoniam non est eadem processio Spiritus sancti quae nativitas Filii), commune tamen est Filio et Spiritui sancto, de Patre naturaliter esse; quamvis solius sit Spiritus sancti, sicut de Patre, sic etiam de Filio esse. At vero Patri proprium est de nullo esse, id est auctorem naturalis essentiae non habere.

FRAGMENTUM VIII. Spiritus sanctus ita replet orbem terrarum, ut sit semper etiam in coelo. Una est immensitas Patris, et Filii, et Spiritus sancti. An nescis Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)? De qua series divini testatur eloquii, quia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum (Eccli. I, 1). Quia vero invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, propterea cum Scriptura dixisset: Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est (Eccli. I, 2)? ut ex rebus creatis cognosceremus magnificentiam Creatoris, continuo dicitur: Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? Et recte; de ipsa enim dicitur: Attingit autem ubique propter suam munditiam, et nihil inquinamenti in illam incurrit (Sap. VII, 24, 26); et iterum: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quid est autem ubique attingere, nisi totum implere? Implet autem sic omnia, sicut implet et Pater et Spiritus sanctus. Propter quod dicit beatus David: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, ibi tu es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Alio quoque loco dicitur quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). An putas Spiritum sanctum ita orbem terrarum implere, ut in coelo non sit cum terram implet? Sed vide quid in alio loco idem liber Sapientiae contineat: ibi enim dicitur Deo: Quae in coelis sunt autem quis investigabit? Sensum autem tuum quis scivit, nisi dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de altissimis (Sap. IX, 16, 17)? Agnosce itaque unam esse immensitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; quia Trinitas unus est Deus, qui omnia creavit; et universa quae fecit, aeternitate atque incommutabilitate sapientiae suae ac virtutis excedit. Hoc utique videns dicebat beatus Apostolus: Pax Dei quae exsuperat omnem intellectum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu (Philip. IV, 7).

589 FRAGMENTUM IX. Tres personae sunt unus Dominus Deus noster. Si ergo ita sentiendum est, quemadmodum dicis, ut Filius sit Deus noster, Pater vero sit Deus Dei nostri, nec tamen Pater et Filius naturaliter sit unus Dominus Deus noster; vide quomodo tuis verbis compellaris Deo Patri divinae servitutis obsequia denegare. Dicitur enim nobis: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Et alio loco: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (vers. 13). Nam et in Decalogo certum est hoc primum contineri mandatum: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis (Exod. XX, 2). Dicit etiam David: Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum (Psal. XVII, 32)? Iste autem Dominus Deus noster, soli sibi altare praecepit construi, soli sibi hostias imperat immolari, dicens: Altare de terra facietis mihi, et offeretis super illud holocausta et pacifica vestra (Exod. XX, 24). Nam et in eodem libro dicitur: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20). Quapropter, aut Patrem et Filium secundum divinam naturam unum Dominum Deum nostrum deposita infidelitate cognosce; aut dic Deo Patri exhibendum non esse quod soli Domino Deo nostro praecipiamur exhibere. Tu enim dixisti quia Deus noster est Filius, non est unus naturaliter Deus: dic nobis quem adorandum, et cui hostias existimes offerendas. Ei ne quem dicis Deum nostrum, aut ei quem Deum asseris Dei nostri? Necesse est autem ut secundum sensum tuum, aut praeceptum legis abjicias, si soli sacrificandum existimas Patri; aut si legi obtemperas, soli Filio dicas hostias offerendas. Secundum tuam quippe sententiam, non Deo Dei nostri, sed Deo nostro lex praecipit immolandum.

FRAGMENTUM X. Deus Pater Deus est Filii de ventre matris, non de utero genitoris. Agnosce igitur secundum divinitatem unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum; et eidem uni Deo, qui se praecipit a fidelibus coli, omnia juste servientis obsequia inseparabiliter exhiberi. Agnosce etiam Deum Patrem Deum esse Filii, non ex aeternitate nativitatis divinae, sed ex tempore humanitatis assumptae. Habet enim Deum Patrem Filius, Deum suum; sed de ventre matris, 590 non de utero genitoris. Quod si non credis, ab ipso Filio audi hujus mysterii veritatem, qui dicit in psalmo: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). Nam quia Deus Pater secundum naturam Pater est unigeniti Filii, noster autem Deus est: hoc inenarrabili bonitate, secundum consilium voluntatis suae operatus est, ut pro nostra salute unigenito Filio suo, cui Pater est per naturam, esset Deus per gratiam; et nobis, quibus Deus est per naturam, dignaretur Pater esse per gratiam.

FRAGMENTUM XI. Christus vere Deus noster. Aestimatio in Scripturis duplex, incertae cognitionis et certae scientiae. Christus non est Deus Manichaeorum. Judaeorum, Arianorum. Beati Cypriani accipiamus et amplectamur utique sententiam, qui scribens ad Quirinum, in libro secundo, capitulo sexto, sub titulo: QUOD DEUS SIT CHRISTUS, inter alia testimonia etiam hoc protulit: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36, 37, 38). Agnosce testimonio tanti martyris, de Christo dictum: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo; et disce ut divina dicta recte intelligas, et non adversus Dei Filium rebellis existas. Mysterium enim divinae incarnationis beatus propheta volebat ostendere. Unde necesse eum fuit ut et Deum nostrum, ad quem alius non aestimabitur, secundum divinitatem Christum diceret, et eumdem in terris visum secundum veram carnis substantiam prophetaret. A fidelibus enim non aestimatur (id est non creditur, non accipitur, non putatur) alius absque Dei Filio Deus: quia Deus non personae nomen est, sed naturae. Si ergo naturam attendimus, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, hoc est una natura; sicut absque Patre non aestimatur alius Deus, sic absque Filio non aestimatur alius Deus, sic etiam absque Spiritu sancto non aestimatur alius Deus. Ideo ergo absque Dei Filio non potest alius Deus a fidelibus aestimari, quia extra naturam Filii Dei, quae illi cum Patre et Spiritu sancto una est, nullatenus potest alius Deus inveniri. Beatus itaque Jeremias, hoc testimonio arguens Arianos, simul cum eis et Manichaeos arguit, et Judaeos: ut et Manichaei Deum Christum, quem credunt in terris visum, et cum hominibus conversatum, credant ipsum dedisse legem populo Judaeorum; et Judaei, a quo datam legem populo Israel et credunt et praedicant, ipsum esse Dei Filium, eumdemque in terris visum, et cum hominibus conversatum sacramento 591 incarnationis agnoscant. Non enim frustra beatus Propheta dixit: Post haec in terris visus est: nisi utique ut ostenderet, post haec, id est, postquam dedit viam disciplinae Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec utique in terris visus est. Ut ostenderet tunc non fuisse visum quando legem per angelos dedit, quam dicit Apostolus: Ordinatam per angelos in manu mediatoris (Gal. III, 19); sed tunc utique visum quando semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Idcirco enim accepit formam servi, ut videri posset, et cum hominibus conversari Deus hic noster, praeter quem non potest alius aestimari. Aestimatio autem duobus modis poni assolet in Scripturis. Dicitur enim aestimare, sive qui aliquid putat quod non est, sive qui certissime scit esse quod est. Ad aestimationem incertae cognitionis pertinet quod beatus Stephanus dicit de sancto Moyse, in Actibus apostolorum: Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis (Act. VII, 25). Quam aestimationem ut incertam monstraret, adjecit: At illi non intellexerunt. Similiter in eodem libro, cum beatum Petrum de carcere angelus eduxisset, dicitur: Et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum, aestimabat autem se visum videre (Act. XII, 9). Nomine autem aestimationis certissima scientia ponitur in libro Sapientiae, ubi dicitur de ipsa Sapientia: Et si multitudinem quis scientiae desiderat, scit praeterita et de futuris aestimat (Sap. VIII, 8). Quid est autem Sapientiae aestimare, nisi certissime scire? Unde et Paulus sensum Christi habens, quod se aestimare dicebat, certissime noverat, unde ait: Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Neque enim in Paulo rerum istarum dicenda est incerta cognitio, sed certa scientia. Tale est igitur et quod beatus Jeremias dixit de Christo: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius praeter illum (Baruch III, 36). Quid est enim non aestimabitur, nisi non scietur? Inde est quod beatus Isaias ait: Domine, praeter te, alium non novimus: nomen tuum invocavimus (Isai. XXVI, 13). Hic est ergo Deus noster, id est Deus Christianorum, qui praeter ipsum alium non aestimant Deum. Non est Deus Manichaeorum, qui eum legem dedisse non credunt. Non est Deus Judaeorum, qui eum non credunt Deum vivum, sed hominem mortuum. Non est Deus Arianorum, qui eum cum Patre non credunt unum esse naturaliter Deum. Praeter Christum enim alterum Deum aestimant, qui alteram naturam Patris, alteram Filii praedicant: et quia hoc non habet Christianus, sed haereticus sensus, propterea sic aestimantium nec Pater potest Deus esse nec Filius. Illorum enim Christus Deus esse cognoscitur, a quibus Deus alius naturaliter nullatenus aestimatur.

EX LIBRO IV. DE CULTU PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. 592 FRAGMENTUM XII. Sumus templum Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Illis debetur a nobis servitus. Sic autem sumus templum Dei Patris et Spiritus sancti, ut templum simus et Filii. Certum est enim templum Dei dici etiam domum Dei. Unde propheta dicit: Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Psal. V, 8). Nam et ipse Salvator, cum de templo vendentes et ementes ejiceret, ipsum templum domum nuncupans ait: Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13). Domum autem Christi nos esse apostolica testatur auctoritas, ubi dicitur: Christus autem tanquam filius in domo sua, quae domus nos sumus (Hebr. III, 6). Apparet ergo Spiritum sanctum naturaliter esse Deum; quandoquidem sic sumus templum Spiritus sancti, sicut sumus templum Patris et Filii. Et quoniam nec duorum vel trium deorum possumus templum esse, neque nobis licet creaturam colere, vel creaturae servire, id est λατρέιαν exhibere; propterea digne unum Deum colimus, non solum Patrem, nec solum Filium, nec solum Spiritum sanctum; sed ipsam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Alioquin discerne templa, ut discernas et merita: et dic in quibus habeat Pater templum, in quibus Filius, in quibus Spiritus sanctus. Quod utique non discrevit Apostolus, qui in una eademque Epistola, quos dixit esse templum Dei, ipsos dixit esse templum Spiritus sancti: quos etiam dicens membra Christi, ostendit esse templum Christi. Ipse enim in eadem rursus Epistola dicit: Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 26). Propter quod alibi dicit: Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus (Ephes. V, 30). Ipse autem Salvator noster, corpus suum vide quomodo templum appellet, dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II, 19). Beatus autem evangelista, de quo templo dixisset ostendens, ait: Ipse autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 21). Ideo ergo sumus templum Dei, quia membra sumus corporis Christi. Templum autem sumus Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non tribus dispar, Patri, et Filio, et creaturae Spiritui sancto; sed ipsi Trinitati uni Deo, cujus sumus templum, illi exhibentes servitutis obsequium. Quam nobis non licet, nec uni Deo, cujus templum sumus, aliquatenus denegare; nec Deo cujus templum non sumus exhibere. Illud omnimodis observantes, quod dictum est: Dominum 593 Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Ipsa servitus Graece λατρέια dicitur, quae soli vero Deo jure ac legitime, non a perfidis, sed a catholicis fidelibus exhibetur. Unde quosdam culpat Apostolus, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Sic autem iste locus in Graeco habetur eloquio, καὶ ἐσεβάσθησαν, καὶ ἐλάτρευσον τῇ κτίσει παρὰ τὸν κτίσαντα. Cernis nempe illos ab Apostolo graviter denotari, qui λατρείαν soli Creatori debitam cuiquam exhibuerint ( al. exhibuerunt) creaturae. Istam porro creaturae culturam quae λατρεία nuncupatur, ostendens beatus Apostolus, maxime in sacrificiorum immolatione constare, cum vellet Corinthios a commessatione immolatitiae carnis arcere, sic ait: Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Ut prudentibus loquor, vos judicate quod dico. Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est (I Cor. X, 14, 15, 16)? Et infra, ostendens quam idolorum culturam dixisset, a qua eos jubebat ut fugerent, ait: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum (Ibid. 20, 21). Apparet itaque illam culturam quae λατρεία dicitur, maxime in sacrificiis inveniri. Nam et illud quod paulo ante commemoravimus, dixisse beatum Apostolum, Fugite ab idolorum cultura, idololatria in Graeco posita est. Qui locus sic se habet, φεύγετε ἀπὸ τῆς εἰδωλολατρείας.

FRAGMENTUM XIII. Qui differant λατρεία et δούλευσις. Λατρείαν ergo sola sibi vera divinitas vindicat; δούλευσις vero, et Deo est quantum oportet reddenda, et hominibus quantum condecet exhibenda. Propter λατρείαν ergo dicitur: Sacrificate Deo sacrificium justitiae (Psal. IV, 6); et, Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 40). Propter δούλευσιν vero dicit Apostolus: Domino Christo servite (Coloss. III, 24); et iterum: Servite invicem in caritate (Galat. V, 13). Rursus idem apostolus, cum de escis loqueretur quae idolis immolantur, propter λατρείαν dixit: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Propter δούλευσιν vero dicit: Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1); et fidelibus loquens, ait: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. IV, 5).

594 FRAGMENTUM XIV. Cum Dei Filius dicitur, non sola Christi deitas, sed etiam humanitas significatur. Idem est Christus qui Jesus Christus. Ego igitur illa quae tibi visum est sub nomine meo falsis gestis inserere, nec sensi, nec dixi. Avertat enim Deus et longe faciat istum perversum ac mortiferum sensum a corde fidelium. Quis enim, non dico stultus, sed prorsus insanus, audeat credere vel dicere, cum Dei Filius dicitur, solam deitatem Christi evidentius significari? cum utique idem Dei Filius non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum carnem, non tantum Dei Filius, sed etiam Deus propheticis praedicetur eloquiis. Claret quippe Filium Dei, non secundum divinitatem, sed secundum humanitatem, unctum esse Spiritu sancto: et tamen eum qui unctus est, Deum beatus David appellat, dicens: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Aut quis dicat, quia ubi ponitur Jesus, hominis tantum persona declaretur; ubi vero ponitur Jesus Christus, jam plus ibi humanitatis quam deitatis partes exsuperent? Cum utique beatus Apostolus dicat: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 5, 6, 7). Videsne Jesum Christum in forma Dei? Jesum Christum se exinanisse, et formam servi accepisse? Jesum Christum in similitudinem hominum factum, et habitu inventum ut hominem? Haec autem omnia quis fecit, nisi Unigenitus Deus? Item dicit Apostolus: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Quis est autem Jesus Christus per quem omnia, nisi de quo dicit evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 2, 3)? Quoniam igitur Jesus Christus unus est Deus et homo, propterea sive cum de seipso loquitur, sive cum de illo loquuntur apostoli, nusquam istam discretionem faciunt, quam tu inaniter in illa tuorum falsitate gestorum facere voluisti. Nam ipse Salvator noster, sicut totum se Dei Filium, sic totum se Filium hominis nuncupat. Cum enim caeco nato quem illuminaverat dixisset: Tu credis in Filium Dei? et ille respondisset: Quis est, Domine, ut credam in eum? sic ei respondit ipse Dei Filius: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est (Joan. IX, 35, 36, 37). Nunquid tunc sola illi deitas locuta est, aut solam ille deitatem vidit et adoravit? Non utique. Quia ipse Dominus Jesus in utraque natura 595 unus est Dei Filius. Qui de se rursus dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod tamen non utrumque secundum solam carnem dixit. Nam eodem tempore carnem suam non in coelo habuit, sed in terra: et tamen Filius hominis fuit, non solum in terra, sed etiam in coelo: secundum solam scilicet carnem in sola terra; secundum divinitatem vero, et in coelo, et in terra: utrumque tamen inseparabiliter unus hominis Filius. Ipse enim Jesus Christus unus est Dei et hominis Filius. Inaniter ergo verba tibi multiplicasti superflua, volens apostolos non solum Jesu Christi, verum etiam Christi servos ostendere. Cum utique ipse sit Christus, qui est Jesus Christus, utramque naturam habens in una persona, in quo indivisa et inconfusa manet divina humanaque substantia.

FRAGMENTUM XV. Nec Spiritus sine adjuncto, nec Spiritus sanctus appellatur in Scripturis Pater aut Filius. Idem est Spiritus Dei, Spiritus sanctus, qui Paracletus. Saltem nunc agnosce apostolos et prophetas Spiritum Paracletum, hoc est Spiritum sanctum, ipsum Dei Spiritum praedicasse. Illud ergo quod Apostolus posuit: Qui Spiritui Dei servimus (Philip. III, 3), non alio quam Spiritui sancto, id est Paracleto, docuit serviendum. Hunc autem locum non possumus, sicut tu putas, de Deo Patre, sive de Deo Filio accipere. Quoniam licet et Pater Spiritus sit, nunquam tamen Pater aut Filius absolute, id est sine aliqua adjectione nominis invenitur Spiritus nuncupatus. Nam et in eo quod dictum est: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24); additum est illic Deus; et in eo quod Filius dicitur Spiritus, invenimus Jeremiam dixisse: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). Non autem absolute Pater et Filius invenitur nuncupari Spiritus, quod invenimus in Spiritu sancto. Sicut illo loco ubi ait Apostolus: Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus (Rom. XV, 30), de Spiritu sancto manifeste dicit ( al. dicitur); et iterum: In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei et Spiritu (Ephes. II, 22). Et apostolus Judas ait: Hi sunt qui segregant seipsos, animales Spiritum non habentes (Judae XIX). Sic autem cum absolute dicitur Spiritus, non est intelligendus nisi Spiritus sanctus; sicut etiam cum Pater tantum dicitur, non intelligimus nisi Deum Patrem; et cum Filius tantummodo dicitur, non possumus intelligere nisi solum Christum. Quam regulam divinae Scripturae promulgatam tenemus eloquiis; quae Patrem nominans, non alium quam Deum Patrem intelligendum ostendit; et Filium tantummodo nuncupans, Christum agnoscendum 596 esse monstravit; et Spiritum tantummodo nominans, Spiritum sanctum accipiendum edocuit: illis duntaxat locis quibus non aut humanus spiritus accipiendus est, aut ipso humano spiritu creatura quaelibet inferior; sicut est illud quod ait Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vita propter justitiam (Rom. VIII, 10). Et illud quod dixit Dominus per prophetam: Spiritus a me exiet, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16). Ostendit enim quid dixerit spiritum, quando dixit et flatum. Hominis autem spiritum propterea flatum dixit, propter quod scriptum est, quia insufflavit Deus in faciem hominis spiritum vitae, et factus est homo in animam vivam (Genes. II, 7). Inveniuntur alia similia, in quibus non ille creator, sed quilibet sive rationalis, sive irrationalis, creatus tamen spiritus intimatur. Quotiens autem cum honorificentia Spiritus nominatur [sicut est illud quod Apostolus ait: Per caritatem Spiritus (Rom. XV, 30), et quaecunque similia], non licet in his intelligi nisi Spiritum sanctum; illum utique Spiritum de quo Salvator noster dixit: Omne peccatum, et blasphemia, remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur (Matth. XII, 31). In hoc autem loco scire debemus genitivum casum esse, id est, hujus Spiritus; non nominativum, sicut putantes plerique falluntur. Quod distinctum reperitur in Graeco, ubi non dicitur τὸ Πνεῦμα, sed τοῦ Πνεύματος. Denique Graecus codex Evangelii sic habet, ἡ δὲ τοῦ Πνεύματος βλασφημία οὐκ ἀφεθήσεται. Ubi Dei Filius, ut ostenderet qui sit Spiritus, cujus pronuntiavit irremissibilem blasphemiam, haec verba subjunxit (vers. 32): Et quicunque dixerit verbum contra Filium hominis, remittitur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Non solum itaque cum absolute Spiritus ponitur, sed et cum Spiritus sanctus ab apostolis nuncupatur, nusquam invenitur significari Pater aut Filius, sed ille significatur Spiritus, qui proprie in Trinitate dicitur Spiritus sanctus: quem ipse Dei Filius indubitanter ostendit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Non itaque negamus, quod attinet ad naturam, et Patrem Spiritum, et Filium Spiritum, et Patrem sanctum, et Filium sanctum: una est enim natura Trinitatis, et una est ejus sanctitas naturalis. Sed tamen quod attinet ad proprietatem personae, nusquam sic invenitur positus Spiritus sanctus; ut eodem nomine aut Pater intelligatur aut Filius: nisi ille proprie Paracletus Spiritus, qui non est utique Pater aut Filius, sed unus idemque Patris et Filii Spiritus.

597 FRAGMENTUM XVI. Spiritus sancti ut Patris et Filii templum sumus, et sacrificium, et sacerdotes. Nihil tamen praejudicat divinitati Spiritus sancti, quem certissime beatus Paulus esse Deum ostendit, quando corpora nostra templum esse dixit Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19). Ubi nullatenus potes personam Patris ostendere; quoniam beatus Apostolus a Deo dixit nos habere Spiritum sanctum. Sed neque personam Filii demonstrare ullatenus potes in nomine Spiritus sancti, quam superius discrevit Apostolus, dicens: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt (Ibid., 15)? In hoc ergo sanctam Trinitatem evidenter ostendit Apostolus, nominans Christum, id est Dei Filium, nominans et Spiritum sanctum, nominans nihilominus et Deum, id est Patrem, a quo habemus ipsum Spiritum sanctum (quod inaniter tuis mendaciis indidisti, sed habemus eum a Deo ): in quo utique ideo veram deitatem cognoscimus, quia templum ei non de lapidibus et lignis facimus, sed templum ejus nos sumus. Et utique qui in templo non manufacto habitat, Deus est excelsus, beato Stephano dicente, quia Excelsus non in manufactis habitat (Act. VII, 48). Unde cum hoc dixisset, et illud testimonium idem martyr beatissimus subdidisset, quod ( al. quo) dicitur: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus (Isa. LXVI, 1); post pauca subjecit: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri et vos (Act. VII, 51). Unus est ergo Deus excelsus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui non in manufactis habitat; sed, per gratiam quam nobis tribuit, nos sibi templum clementer effecit. Nec solum templum, sed etiam sacrificium. Ipsa enim corpora nostra (quae templum esse non solius Patris, nec solius Filii, nec solius Spiritus sancti, sed ipsius Trinitatis, unius Dei, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti, superius est a nobis sufficienter ostensum), ut hostiam vivam Deo exhibeamus, beatus docet Apostolus dicens: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Hostiam vero in quantum quisque offert Deo, in tantum spiritaliter fungitur sacerdotis officio. Unde beatus quoque Petrus, simul nos et templum esse, et sacerdotes, et hostias demonstravit, dicens: Et vos tanquam lapides vivi, aedificamini in domum spiritalem, in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum (I Petr. II, 5). Quia ipse pro nobis factus est sacerdos, et obtulit semetipsum pro nobis, sicut ait Apostolus: Oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). 598 Sed quod offerimus per Christum secundum solius humanitatem Filii, ipsi summae simul offerimus Trinitati. Digne ergo λατρέιαν sancto Spiritui debemus, cujus corpora nostra templum esse novimus: et ex hoc illi eadem corpora nostra, hostiam viventem spiritaliter exhibemus. Cujus autem sumus templum, et cui corpora nostra sacrificium offerimus, necesse est ut ei sacerdotale servitium debeamus. Hinc est quod Ecclesia catholica, quae sanctae Trinitatis, id est unius Dei, unum est templum, eidem sanctae Trinitati uni Deo spiritale sacrificium offerre non desinit: quia ipsi Trinitati, uni vero et bono Deo, servitium sacerdotale certissime se debere cognoscit.

FRAGMENTUM XVII. Non minus Spiritus sanctus est Deus unus et verus, quam Pater et Filius. Non enim Deo vero et vivo militat, neque Deo vivo et vero servit, quisquis templum in corporibus hominum, non Deo vivo et vero, sed deo incerto aedificare contendit. Talis autem aedificatio non est utique a Deo. Et quomodo illis quos templum sancti Spiritus esse dicebat, superius ait: Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9)? Nunc itaque unum tibi tenendum est e duobus: ut aut agnoscas a Deo in nobis aedificatum sancti Spiritus templum, et ex hoc cognoscas verum Deum esse Spiritum sanctum: aut si non credis hanc esse Dei aedificationem, Paulum profitearis esse mendacem. Sed si hanc praedicationem Pauli audire nolueris, tu remanebis a veritate penitus alienus; mendax autem non erit Paulus, qui veritate plenus exclamant: Veritatem dico in Christo Jesu; non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto (Rom. IX, 1). Quoniam igitur veritatem Paulus docuit, et dicens corpora nostra templum esse Spiritus sancti, certissimam ejus deitatem fidelibus intimavit; quisquis veram certamque deitatem sancti Spiritus negat, cognoscat se ad Ecclesiam Dei vivi nullatenus pertinere, quam Paulus columnam et firmamentum veritatis appellat (I Tim. III, 15). Quae sancta ecclesia illius se unius Dei templum esse novit, quem natura Deum, et ob hoc ejus divinitatem veram certamque cognoscit. Abjiciens scilicet falsorum deorum culturam: qui pro eo quod natura dii non sunt, certam deitatem habere non possunt. Proinde quia illa est certa deitas, quae est naturalis; qui natura dii non sunt, certam deitatem non habent; et qui certam non habent, nullam habent. Recta vero fides, uni Deo vero λατρείαν exhibere non dubitat, quam novit deo alteri non deberi: nec potest in corporibus fidelium constituere templum, aut offerre hostiam cuiquam deo, qui Deus non fuerit per naturam. Scit enim hanc servitutem illi deberi Deo, qui solum se praecipit coli, solusque debet templo, sacerdotio ac sacrificio spiritualiter 599 a fidelibus honorari. Digne igitur sanctum Spiritum, verum Deum, et cum Patre ac Filio unum Deum, sancta credit et confitetur Ecclesia; quae se Patris et Filii et Spiritus sancti templum esse cognoscens, unam Trinitatem intelligit divinitatem, cui Trinitati unam suppliciter exhibet servitutem.

EX LIBRO V. DE IMAGINE DEI. FRAGMENTUM XVIII. Filius non imitatur Patrem, nec similia cum illo facit, sed eadem. Ad imaginem Dei factus dicitur homo, quia divinae Trinitatis in memoria, intelligentia et voluntate imago est. In re quippe potiore potest exemplum boni operis inveniri. In quantum est enim naturae simul virtutisque parilitas, in tantum deesse videmus imitationem, sed invenimus operis unitatem. Ibi vero exemplum proponitur, ubi aut naturae aut virtutis inaequalitas invenitur. Inde est quod Dei Filius unam se ostendens habere cum Patre naturam, et ob hoc aequalem in operatione virtutem, dixit: Quaecunque Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit (Joan. V, 19). Cum ergo eadem facit, nullum invenitur potioris exemplum; et cum similiter facit, nullum reperitur diversae operationis indicium. Nec illud potest ad exemplum referri, quod ait: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibidem). Hoc enim ad unius dixit naturae ac virtutis indicium, non ad imitationis exemplum. Adjecit enim dicens: Quaecunque Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit; qui utique talia se facere diceret, non eadem, si imitationem in se paterni operis ostendere voluisset. Sed nihil Pater facit in quo exemplum praebeat Filio, qui omnia quae fecit, per Filium fecit. Tunc autem quidquam Filio imitandum ostenderet, si aliquid esset operis quod per Filium non fecisset. Nihil est autem, quod non per Filium Pater fecit aut facit. Una est igitur in omnibus rebus operatio Patris et Filii. Proinde faciens Filius videt Patrem facientem, non per imitationem, sed per naturalem virtutis atque operis unitatem. Cum eadem facit, non est imitatio, sed unitas operis; et cum similiter facit, non est imparilitas, sed aequalitas naturalis. Imitationem vero, quod ad exemplum pertinet, non nisi in diversis atque disparibus, sive naturis sive voluntatibus inveniri, beatus evidenter ostendit Apostolus. Impares quippe indicavit voluntate, quamvis natura nosset aequales eos quibus tunc Timotheus praeerat, in eo quod ei dicit: Exemplum esto fidelibus, in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate (I Tim. IV, 12). In his utique omnibus nisi potiorem caeteris sciret ac vellet esse Timotheum, nullatenus eum fidelibus esse juberet exemplum: et 600 illos exemplo ejus aedificari cupiebat, quos voluntate ac virtute impares noverat. Titum quoque ad exemplum fidelibus exhibendum similiter exhortatur, dicens: In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum (Tit. II, 7). Tale quiddam etiam in seipso demonstrans ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. II, 1). Hoc autem dixit Apostolus, pro eo quod Christus nobis reliquit exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ratio vero intelligendae utcunque Trinitatis ibi quaerenda est, ubi ad imaginem Dei facti sumus, et ubi quantum possumus, quandiu per fidem, non per speciem ambulamus, cum difficultate magni laboris, per speculum in aenigmate nunc videmus. Deus enim sicut in se bonorum operum exemplum hominibus tribuit, sic testimonium suae agnitionis in hominibus collocavit; ut cum ejus imago attenditur, illius cujus imago est agnitio capiatur. Nam si divinae cognitionis nullum creatis rebus inesset indicium, non dixisset beatus Apostolus: Invisibilia enim ejus a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Hinc est quod illa summa Trinitas, quae non habet parem, ad testimonium suae agnitionis, non cuiquam pecori, nec alicui animanti quod non potest capere rationem, nec ipsi corpori humano, sed interiori homini nostro suam mirabiliter impressit imaginem: ubi non est masculus neque femina, quia in spiritu nulla potest sexus inveniri distantia. Si vere igitur, duce ratione, mysterium vis summae Trinitatis utcunque cognoscere, humanam mentem, non oculo corporis, sed obtutu interiori intuere. Redi ad te, ut agnoscas eum qui fecit te. Ibi te prorsus introspice, ubi habes aliquid rationis; et statim tibi in sua imagine, tanquam in speculo, clarescet agnitio Trinitatis. Ita fiet ut in consideratione non genitae imaginis, sed creatae, id est naturae multum inferioris multumque imparis, unitatem Trinitatemque veram, quantum per speculum in aenigmate videri potest, summi reperias Creatoris. Sunt enim quaedam tria in mente humana quae ad agnitionem Dei proficiant, si non sibi obduratio humani cordis lumen veritatis abscondat. Haec autem sunt tria quae dixi, memoria, intelligentia et voluntas: quae propriis ita discernuntur vocabulis, ut nulla in eis sit diversitas naturalis. Alia quippe est memoria, alia intelligentia, alia voluntas; et tamen, cum sint haec veraciter tria, non est mentis diversa, sed una natura; quoniam ista, quae trina ( al. tria) sunt, in una mente humana consistunt. Itaque dum haec tria in unius humanae mentis natura inveniantur, non tamen in eis mens ipsa dividitur, ut in parte sui habeat memoriam, in parte intelligentiam, in parte voluntatem; sed quidquid meminit, invenitur tota meminisse; et quidquid intelligit, tota intelligere; et quidquid nihilominus ipsa mens diligit, tota cognoscitur mens hominis sua voluntate diligere. Ista, Fabiane, si potes, attende, ista cogita, ista rationabili intentione considera. De consideratione imaginis conscende ad intelligentiam veritatis; et inventa hic discreta Trinitate nominum, Trinitatem illic intellige personarum; et agnoscens in una mente hominis, unam memoriae et intelligentiae et voluntatis individuam esse naturam, cognosce in illa vera divinitate unam manere 601 sanctae Trinitatis essentiam. Tunc profecto in perceptione hujus rationis dabitur tibi cognitio Trinitatis: quam si in hac vita videris per speculum in aenigmate, tum in illa vita videbis facie ad faciem. Hoc est enim quod Apostolus ait: Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). In hoc igitur speculo creationis humanae cognosce Creatoris imaginem, si vis ipsam Creatoris postmodum cognoscere veritatem. Ambula per hanc fidem, ut pervenire possis ad speciem. In qua simul etiam mysterium divinae Incarnationis attende: ut agnoscas et totius Trinitatis unam esse substantiam, et susceptionem carnis ad solam Filii pertinere personam. Ipsa quippe memoria, quae in anima hominis est, ut aliquid loquatur, profert ex sese cogitationem, et quodammodo nascitur ex ea spiritale verbum. Atque ita illa rationalis animae una indivisibilisque natura, tota invenitur meminisse quod intelligit, et tota intelligere quod meminit, et quidquid oculo memoriae intuetur, totum cogitatione complectitur. Quae cogitatio ut ad aliorum notitiam proferatur, corporea voce gestatur. Illa quippe cogitatio, nihil est aliud quam interna locutio. Unde intra semetipsam rationalis anima loquitur, dum cogitatione versat quod in memoria continetur: et ideo digne jam dicitur verbum, etiam prius quam corpore ac vocis officio proferatur. Verbum itaque illud spiritale, id est, ex memoria formata cogitatio, habitum quodammodo accipit corporalem, dum accipit corpoream vocem. Itaque mirabiliter illud verbum, et ad alios accepta voce procedit, et a memoria de qua nascitur non recedit: nec divisioni subjacet; quandoquidem uno verbo ex ore loquentis emisso, sic instruuntur universi qui audiunt, ut quod semel dictum audiunt cuncti, sine divisione totum percipiant singuli. Itaque verbum illud, quantum invenitur in cunctis, tantum invenitur in singulis. Totum itaque in memoria permanet de qua nascitur, totum corporea voce profertur, totum multis audientibus semel dicitur, totumque in singulis audientibus, non minus quam in omnibus invenitur. Ita et Filius Dei, quod est Verbum Dei, a Patre quidem, sicut ipse testatur (Joan. XVI, 28), exivit et venit in hunc mundum: sed et semper apud Patrem erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et antequam in mundum veniret, in mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Ibid., 12). In mundo enim semper erat Verbum Deus; quia per unitatem naturae sicut omnem creaturam implet Pater, sic implet et Filius. Itaque nec a Patre discessit cum a Patre exivit, nec tunc in mundo esse coepit, cum in mundum venit. Sed exiens a Patre, sic apud Patrem permansit, sicut semper erat: et in mundum veniens, ibi tunc adesse voluit per gratiam, ubi nunquam deesse potuit per naturam. Ecce ego in quantum potui, licet breviter, reddidi rationem qua unum Deum dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: et in ipsa Dei imagine ostendi quoddam divinae agnitionis indicium. In qua quidem imagine, memoria, intelligentia et voluntas non habent singulas propriasque personas. Imago quippe est ista, non nata, sed facta, non genita, sed creata. Ad hoc utique, ut sicut 602 in ista una imagine invenitur quaedam discretio vocabulorum, sic in illa una divinitate cognoscatur discretio personarum; et naturalis unitas ostendat unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, personarum vero proprietas demonstret alium esse Patrem, alium Filium, alium Spiritum sanctum. Alium autem Patrem, non eo quod Deus est, sed eo quod Pater est; et alium Filium non eo quod Deus est, sed eo quod Filius est; alium quoque Spiritum sanctum, non eo quod Deus est, sed eo quod et Patris et Filii Spiritus est. Alium ergo Patrem qui (Apud Theod. quia hic et infra) genuit, alium Filium qui de Patre natus est, et alium Spiritum sanctum qui de Patre Filioque procedit: non tamen alium Deum Patrem, et alium Deum Filium, et alium Deum Spiritum sanctum; sed unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Non enim confundit unitas Trinitatem, nec Trinitas separat unitatem; quia quod in personarum proprietate discernitur, hoc unum naturaliter essentiae unius communione monstratur.

EX LIBRO VI. DE UNO AETERNO. FRAGMENTUM XIX. Filius est Patri coaeternus. Non est irrationabilis Ecclesiae catholicae fides, quia coaeternum Patri Filium et credit et praedicat, sciens recentem esse omnem deum in quo existendi quodlibet invenitur initium. Hoc autem Deus suo populo repromisit, quia si eum audierit, deus in illo recens non erit, et ob hoc deum alienum nullatenus adorabit. Sic enim dicitur per prophetam: Israel, si me audieris, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum (Psal. LXXX, 10). Ideo igitur deus recens non est Filius, quia aeterno Patri est naturaliter coaeternus; et ob hoc a nobis unus Deus cum Patre colitur, quia posterior Patre nullatenus invenitur. Cum ergo in Filio quaeritur aeternae nativitatis causa, sola invenitur Patris aeterna substantia: natura enim quae initium existendi nescit, initium generandi habere non potuit. Quid autem manifestius ad cognoscendum Filium, et de natura Patris natum, et Patri naturaliter coaeternum, illo Scripturae loco, quo de Sapientia dicitur: Splendor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26)? Nam splendor, nec a natura lucis invenitur extraneus, et sicut non est ipsa luce minor, sic ea non potest esse posterior. Coaeternitatem quippe splendoris certissime commendat aeternitas lucis. Nam excepto quod unusquisque hominum sic generat filium, sicut est ipse generatus; et ideo filio suo invenitur anterior, quia fuit patre suo posterior: tamen ad ipsum primum hominem recurramus, cui soli datum est in toto humano genere, ut ipse filius non esset, et de se filium protulisset, haberetque de se natum 603 non natus, et posset generare non genitus. Generatio quippe illa naturalis unitatem naturae in patre filioque servavit. Ideo autem initium habuit nativitas filii nascentis, quia sine initio non fuit substantia genitoris: itaque natura illa ideo initium nascendi in filio veraciter habuit, quia sine initio existendi in genitore non fuit: unde manifestum est, quia in filio nativitas illa nullo initio subjaceret, si natura patris existendi initium non haberet. Quocirca ubi sine initio naturalis invenitur aeternitas patris, initium habere non potest nativitas prolis. Ingenitus ergo Deus Pater, et genitus Deus Filius cum dicitur, sicut naturalis ingeniti Patris generatio unitatem naturae facit in Patre Filioque cognosci, sic naturalis aeternitas Patris vetat aliquod initium divinae generationis intelligi. Absque initio est igitur et Pater et Filius, et ideo unum verumque principium est Pater et Filius: unde ipse Deus Pater proprio Filio dicit in psalmo: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quod est tecum principium, nisi quod alibi de Sapientia dicitur, quia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum (Eccli. I, 1)? Digne itaque se Filius profitetur esse principium, quia in tantum se novit Patri principio coaeternum, ut cum eodem Patre naturaliter unum se noverit esse principium: et illud quod se α et ω, initium et finem Filius asserit (Apoc. I, 6), seipsum utique sine initio et fine confirmat: quia sicut ante alpha non est aliqua littera, sic ante Filium nulla potuit esse natura: ideo igitur se alpha Filius dicit, ut rerum se ostenderet esse principium, quod nullo potest praeveniri principio. Hinc est quod etiam sanctus evangelista, cum sine initio aeternitatem Verbi vellet exprimere, nihil aptius, nihilque congruentius, Spiritu sancto repletus invenit, quam ut diceret: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Non enim in principio coepit esse Verbum, quia noverat illud Verbum initio nativitatis naturaliter non esse subjectum: sed in principio, inquit, erat Verbum: ut hoc audiens curiositatis humanae temeritas semetipsam ab impietate generationis initiatae coerceat, cum quidquid voluerit ante illam generationem immoderata cogitatione conjicere, non aliud in Verbo quam erat semper, valeat invenire. Hoc enim vere in principio erat, quod sine existendi principio erat; quia non vere in principio esset, si esse coepisset: illud enim vere in principio esse dicitur, in quo ipsum esse sine initio naturaliter invenitur. Dicens itaque sanctus evangelista, In principio erat Verbum, tale aliquid dixit quale si diceret, In aeternitate erat Verbum. Vera quippe aeternitas quae esse non coepit, sola verum invenitur esse principium. Ideo autem non dixit evangelista, In principio erat Deus, sed In principio erat Verbum; quoniam nullus ambigit de Deo Patre quod sine initio sit aeternus: hoc autem de Filio nobis debuit intimari, quod plenissime beatus Joannes ostendit, dicens, In principio erat Verbum: ut hinc sine principio esse Filium noverimus; quando quidquid voluerimus cogitare principium, semper inveniemus quia in principio erat Verbum: ne aliquando coepisse esse dicamus, quod in principio erat semper audimus. Erat ergo apud Patrem Filius, sicut apud 604 Deum Deus, sicut apud immensum immensus, sicut apud aeternum naturaliter coaeternus.

FRAGMENTUM XX. Aeternus Pater potuit sine initio generare. Ipsa contra te utique vocabula protestantur, quia Pater sine dubio potuit Filium generare, et quia potuit genuit. Proinde, quia Deus Pater omnipotens est, sicut potuit generare, sic potuit sine initio generare; imo sicut genuit, sic sine initio genuit. Quia natura ejus, quae sine initio est, sicut non habet initium existendi, sic initium non potuit habere gignendi. Natura quippe illa semper est; et ideo quod de illa naturaliter natum est, aequaliter semper est. Unitas enim naturalis generatione mutari non potuit, quando naturalis nativitas, sicut in se naturam, sic aeternitatem naturalem Dei generantis agnovit. Proinde proprietati vocabulorum cede tandem, et crede; et in eo, quem proprium Filium Patris Apostolus praedicat, aeternitatem sine initio paternae generationis agnosce.

FRAGMENTUM XXI. Homo factus est ad imaginem, non unius tantum personae divinae, sed totius Trinitatis. Dei ex Scripturis sanctis ostenditur et in personis Trinitas et in natura unitas. Recurre ad sanctarum exordium Scripturarum, in quo (velis nolis) hominem factum audies ad imaginem Trinitatis. Ibi quippe scriptum est: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Ubi in eo quod non positum est Dixerunt, sed Deus dixit, agnoscitur una divinitatis essentia. Similiter et in eo quod non ait Ad imagines, sed ad imaginem, una imago quae fit ( al. quam fecit), unam naturam sui factoris ( al. auctoris) ostendit. Cum vero sic dicitur singulariter ad imaginem, ut non dicatur, Ad imaginem meam, neque Ad imaginem tuam, sed ad imaginem nostram; numerus pluralis singulari conjungitur, ut in unitate divinae naturae personarum Trinitas agnoscatur. Si ergo Trinitas non unus est naturaliter Deus, quare non pluraliter Ad imagines, sed singulariter ad imaginem dixit? Et si non ad totius Trinitatis unam divinitus homo faciendus erat imaginem, quare non dixit, Meam, sed nostram? Cum paulo post, ad insinuationem 605 divinae unius essentiae Scriptura dicat: Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Ibid., 27). Quod etiam beatus Apostolus sua praedicatione confirmans, ait: Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem (al. in agnitione), secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Et ne tibi videatur ad imaginem solius Dei Patris hominem creatum asserere, audi quid Apostolus sine intermissione subjungat: Ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Ibid., 11). Ecce beatus Apostolus hoc loco, cum vellet ostendere eum a quo et ad cujus imaginem creatus est homo, Christum dicit esse omnia et in omnibus. Si vero solius Christi imaginem homini assignare volueris, vide quid de illo loco respondeas, ubi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 16). Hoc enim dictum sive personae Patris, sive Filii assignare contendas, si non ad imaginem Patris et Filii dixeris hominem factum, necesse est ut aut Patrem mentitum profitearis, aut Filium. Agnosce igitur in homine, non solius Patris, nec solius Filii, nec solius Spiritus sancti, sed unam sanctae Trinitatis imaginem; ut tres personas ipsam Trinitatem, unum Deum veraciter valeas confiteri. Moyses quoque ad docendum Trinitatis unius Dei mysterium, sic populum Israel, ipso Deo jubente, benedixisse cognoscitur: Benedicat te Dominus, et custodiat te. Illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui. Attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem (Num. VI, 24, 25, 26). Ecce tertio Dominus dicitur, ut sanctae Trinitatis et in personis distinctio, et in natura unitas agnoscatur. Ita nos credere et confiteri debere, per Isaiam quoque prophetam ipsa Trinitas, qui est unus, verus et bonus Deus, edocuit; Seraphin ad invicem tertio clamantibus: Sanctus, Sanctus, Sanctus: et semel subinferentibus: Dominus Deus sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus (Isai. VI, 3). Ex hac igitur potestatum praedicatione coelestium, agnosce sanctum Patrem, sanctum Filium, sanctum Paracletum Spiritum; et crede unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: audi tertio Sanctus, Sanctus, Sanctus, ut tres esse personas agnoscas; audi semel, Dominus Deus sabaoth, ut unitatem divinitatis intelligas. Hoc etiam beatus Apostolus firmat, qui ad discretionem personarum ait: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Et fideles dixit coaedificari in habitaculum Dei in Spiritu (Ephes. II, 22). Ostendens autem unum Deum esse Trinitatem ait, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. II, 33)! Et paulo post: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 36). Beatus vero Joannes apostolus evidenter ait: Et tres unum sunt (I Joan. V, 7); quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dictum, sicut superius cum rationem flagitares ostendimus.

606 FRAGMENTUM XXII. Non est ignis splendore aut vapore suo prior: sic nec Pater Filio, aut Spiritu sancto est anterior. Quid autem tibi visum est dicere: « Ergone fieri potest ut ille qui generat, cum illo quem generat, pariter oriatur? » Sic istud inaniter voluisti dicere, quasi nos et hoc etiam Patrem dicamus natum, quia Filium Patri dicimus coaeternum. Novimus Patrem de nullo genitum, novimus Filium de Patre genitum: illa enim aeternitas sibi coaeternam genuit prolem, quae ex aliquo habere non invenitur originem. Pater igitur origo est aeterna, Filius proles aeternae originis coaeterna. Non ergo potuit Pater cum Filio quem genuit simul oriri, sed potuit Filius de ingenito Patre sine initio nasci. Illa igitur similitudine ignis, quam tibi sub meo nomine proposuisti, multum solent vestra commenta destrui; quando aliquid invenitur in creatura quod ex se aliquid proferat, et hoc tamen quod protulerit non praecedat: unde possit ab his qui recte considerant, de aeterno Patre non minus aeterna Filii cognosci nativitas. Ut autem aliqua divinae generationis de igne similitudo sumatur, habet hoc apostolicae praedicationis auctoritas quae ait: Etenim Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Quod ait, sequens praedicationem sancti Moysi dicentis in Deuteronomio: Quoniam Dominus Deus vester ignis consumens est (Deut. IV, 24). Ad hoc pertinet et illud quod in libro Sapientiae de ipsa Sapientia dicitur: Splendor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26). Quod similiter apostolica praedicatione profertur, cum dicitur ad Hebraeos de ipso Filio: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3). Cum autem ista dicuntur, non utique Deo, qui corporeus non est, quaelibet res corporeae comparantur: sed quia invisibilia ejus a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, nostrae infirmitati consulens divina benignitas, quaedam in diversis rebus posuit suae cognitionis indicia: ut in his quibus capiendis sumus invalidi, usitatarum rerum documentis redderemur instructi. Quamvis igitur et de Sapientia dictum sit, quia vapor est virtutis Dei (Sap. VII, 25); tamen et Spiritus sanctus in natura ignis, vapori non incongrue (quantum expetit rei divinae cognitio) similatur: propter illud quod ait Apostolus, Spiritu ferventes. Non autem ad hoc accipiendum est, ut ex hoc quisquam Spiritui sancto ascribat de Deo Patre nativitatem; sed ad hoc tantum ut unam naturam Patris, et Filii, et Spiritus sancti cognoscat, unamque naturaliter aeternitatem divinae Trinitatis intelligat. Proinde considera, in igne quidem esse splendoris et vaporis originem, nec tamen ignem esse splendore aut vapore suo priorem: et ex hoc, sic aeternum confitere Filium et Spiritum sanctum, sicut aeternum confiteris et Patrem; non 607 creaturam Creatori conferens, sed invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta cognoscens.

FRAGMENTUM XXIII. Sapientia splendor est lucis aeternae. Non est aeternae lucis nisi aeternus splendor. Puto autem de Scripturis sanctis esse, quod de Sapientia dictum memoravimus, quia splendor est lucis aeternae (Sap. VII, 26): et nunquam audebis splendorem luce posteriorem aliquatenus praedicare. Et quia lux illa cujus Sapientia splendor est, sic est naturaliter aeterna, ut sine initio sit, necesse est ut etiam splendor ille lucis ita sit aeternus, ut eidem luci cujus splendor est, sine initio sit naturaliter coaeternus. Hoc testimonium sanctae Scripturae, non solum plenum est virtute auctoritatis, verum etiam lumine rationis. Recta quippe ratio est, ut si hoc testimonium sanctae Scripturae accipitur, una aeternitas lucis splendorisque credatur. Neque enim frustra hoc Deus voluit, ut in eo loco, ubi Sapientia splendor lucis ostenditur, eadem lux aeterna Scripturae testimonio diceretur; nisi ut ex eo quod illam lucem naturaliter aeternam cognoscimus, splendorem quoque ejus naturaliter ei coaeternum sine dubitatione credamus.

FRAGMENTUM XXIV. Nec Pater fuit ante generationem, nec Filius ante nativitatem. Semper natum Filium dico, et Patrem sine initio genuisse confiteor. Quomodo igitur Filius antequam nasceretur esse potuit, cujus nativitas initium habere non potuit? Nec enim poterat natus esse sua nativitate prior, qua nativitate sic est aeternus, ut naturaliter non sit Patre posterior. Non ergo Filius nativitatem suam praecessit, quem genitori coaeternum nativitas ipsa naturalis ostendit. Patrem quoque generasse confirmo, quem tamen antequam generasset, esse potuisse non praedico; non enim erat ante nativitatem Filii, quia Dei Patris sicut est aeterna divinitas, sic est aeterna paternitas; et ubi aeternitas paternitatis in genitore cognoscitur, etiam in Filio aeterna nativitas invenitur. Non ergo e quo genuit, esse coepit, quia nec essentia Patris nec generatio aliquatenus coepit. Una est enim aeternitas essentiae 608 simul et generationis in Patre: in qua aeternitate sic essentia illa generatioque permanet, ut nefas sit aut divinitate Patris posteriorem putare generationem, aut generatione priorem credere deitatem. Sine initio igitur Deus Pater genuit, qui esse non coepit; et sine initio est Filii nativitas, quia hoc habet paternae generationis aeternitas. Audisti Filium semper esse, et sine initio natum esse, nec posse dici ante ejus nativitatem aliquid fuisse, cujus et divinitas et nativitas naturaliter agnoscitur non coepisse. Nam require in Scripturis sanctis, et invenies, in tantum non esse Filio aliquod divinae nativitatis initium, ut ubicunque divina nativitas ejus ponitur, ante semper dicatur. Sicut in Psalmo scriptum est: Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Ubi etiam Pater se suumque Filium unum dicit esse principium, quoniam hoc est verum principium, quod sine initio naturaliter invenitur aeternum. In libro quoque Proverbiorum ipsa Sapientia dicit de Patre: Priusquam terram faceret, priusquam procederent fontes aquarum, ante omnes autem colles genuit me (Prov. VIII, 23, 24, 25). Tu dicis nativitatem divinam Unigeniti Dei non posse sciri, quia non potest enarrari; cum utique si enarrari posset, divina non esset: quocirca quia divina est, vera est; quia divina est, aeterna est; quia divina est, inenarrabilis est. Illud igitur quod tu tibi inaniter respondisti, quia nec Filius esse potuit antequam nasceretur, et Pater sine dubio exstitit antequam gigneret, cogitationes sunt carnis et sanguinis, quae regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50): hoc enim de divinitate sentis quod in hominibus cernis. Sed non ita est. Aeternus enim sine initio Deus Pater aeternam habet generationem, qua genuit Unigenitum suum; non sicut de carne generatur caro, sed sicut est natus Deus de Deo, unus de uno, verus de vero, coaeternus de aeterno; alter in persona, non aliud in natura; de Deo Patre natus Deus, et cum Deo Patre naturaliter unus, aeternus, immortalis, atque incommutabilis Deus. Fateamur itaque Filium esse Initium atque Principium, quia scriptum est: Principium, et quod loquor vobis (Joan. VIII, 25); et iterum: Ego sum α et ω, initium et finis (Apoc. I, 8): sed illud principium quod cum Patre unum est principium; et ideo verum principium, quia ante omne principium. Sicut enim ideo est verus Deus, quia de natura Patris natus est Deus, sic ideo est verum principium, quia de illo Patre sine initio natus est qui est verum principium. Sic itaque Filius principium non habet nascendi, sicut Pater non habet principium existendi. In principio igitur cum Patre Filius, quia unum principium Pater et Filius: ipsumque unum verumque principium, cujus nullum est existendi principium. Antiquus dierum simul Pater et Filius: quia illa est vera naturaliter antiquitas, quae sine initio est naturalis aeternitas. Nam sicut illa longitudo de qua Deus dicit: Longitudine dierum replebo eum (Psal. XC, 16); et propheta: Ut inhabitem in domo Domini in longitudine dierum (Psal. XXII, 6), ideo vera longitudo est, quia nullo est termino finienda; sic antiquitas illa est vera, quae nullo initio cognoscatur inchoata: itaque antiquitas sic initium nescit, sicut finem ista longitudo non recipit. Proinde ille qui se dixit α et ω, nec coepit esse nec desinit: quia sicut in se non habet aliquando posse non esse, sic in se naturaliter non habet non fuisse.

EX LIBRO VII. DE AEQUALITATE ET UNITATE SPIRITUS SANCTI CUM PATRE ET FILIO. 609 FRAGMENTUM XXV. Spiritus sanctus nec minor est Patre vel Filio, nec eis subjectus. Adversus ea quae de nominibus atque officiis proposuisti, quantum res flagitabat, dedimus tibi superius, Domino adjuvante, responsum: ostendentes, non ex illis nominibus aut officiis sanctum Spiritum subjectum in aliquo et humilem, sicut aestimas, inveniri. In illo autem loco Evangelii, ubi eum putas minorem subjectumque monstrari, ibi agnoscitur Spiritus sanctus ab unitate Patris et Filii non esse naturaliter alienus. Vide enim quid dicat Christus: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis modo portare; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13). Hic primum virtutem Spiritus sancti Salvator noster dignatus est commendare, quando ea quae, ipso secundum carnem praesente atque docente, discipuli portare non poterant, sancti Spiritus munere confortati, essent sine dubio portaturi. Ubi utique non majorem virtutem Spiritus sancti ostendit esse quam suam; sed unam virtutem esse Spiritus sancti demonstravit, et suam: ut ille eis virtutis plenitudinem contulisset, qui minor virtute non esset. Hoc autem necessarium fuit propter personarum discretionem, non propter operum aliquam diversitatem; sed ordinis erat, ut illius intima illuminatione et confirmatione, perficeretur in apostolis donum intelligentiae spiritalis et insuperabilis omnino virtutis, sine cujus nomine non potest sacramentum constare baptismatis. Hoc ergo Christus fecit, non quia minus poterat dare quam quod dedit Spiritus sanctus (cum in omni munere ita sit unum sanctae Trinitatis donum, sicut in omni opere unum est sanctae Trinitatis officium); sed hoc fecit Deus Filius, ad ostendendam sanctae Trinitatis unam naturam, unamque virtutem; ut eum a quo doceri apostolos in omnem veritatem, ipso praedicante Salvatore, constaret, nemo minorem Patre et Filio aliquatenus aestimaret. Non est hic igitur aliquod indicium subjectionis, ubi manifestatur unitas naturalis; sed Christus, qui est vera Sapientia, illius adventui plenam veritatis invenitur reservasse doctrinam, cujus unam secum et cum Patre volebat demonstrare substantiam. Quod subsequentibus verbis ostendit, dicens: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13, 14). Ecce primum ostendit non esse alia Spiritus sancti quam quae sunt 610 Filii. Deinde ut ostenderet omnia sua esse quae Patris sunt, adjecit (v. 15): Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Illud igitur primitus attendamus, quod ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Quis autem comprehendit qualis sit illius simplicis naturae locutio, vel qualis auditio? Ubi, sicut non est aliud sapere, vel scire, quam esse, ita non est aliud audire quam esse. Audit itaque Spiritus sanctus quaecunque Pater et Filius dicit ( Theodulphus, dicunt), et haec eadem similiter dicit; sicut videt Filius quae Pater facit, et haec eadem similiter facit. In illa enim natura, ubi est summa et vera simplicitas, in eo Filius videt quod Pater facit, et Spiritus sanctus audit quod cum Patre Filius dicit, quia communione naturalis essentiae et Filius de Patre natus exstitit, et Spiritus sanctus de Patre Filioque procedit. Hoc est igitur Spiritui sancto audire, quod est de natura Patris Filiique procedere: et hoc est loqui, quod est per gratiam nostris cordibus ineffabiliter intimare. Et tamen ipsum Spiritum sanctum, qui et in apostolis et in prophetis locutus est [quia non solum apostolis Salvator noster dixit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) ]; verum etiam beatus Petrus dixit, quia non voluntate humana allata est unquam prophetia, sed Spiritu sancto acti locuti sunt sancti homines Dei (II Petr. I, 21); ipsum, ut dixi, Spiritum sanctum, Dominum Deum beatus David appellat, dicens: Audiam quid loquitur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Hoc est ergo audire Spiritui sancto quod est esse, cui non aliud est esse quam scire.

FRAGMENTUM XXVI. Quomodo angeli et semper vident faciem Patris, et in Spiritum sanctum prospicere concupiscunt. Deinde memento de isto sancto Spiritu dixisse apostolum Petrum, quia in eum concupiscunt angeli prospicere: sic enim ait: Ea quae nunc nuntiata sunt vobis, per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). Quid est autem angelorum prospicere nisi intelligere? Rationalis enim creatura, quod spiritaliter prospicit, intelligit; quia oculus ejus intellectus ejus. Si ergo minus aliquid noverat Spiritus sanctus, quod minus utique noverat, minus intelligebat. Non ergo debuerunt concupiscere angeli sancti in eum prospicere, qui secundum plenitudinem scientiae, faciem Patris videre Veritatis ipsius testimonio perhibentur. Loquens enim de parvulis ait: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Quis igitur tam perversus hoc de sanctis angelis audeat aestimare, quod faciem quidem Patris (quem majorem Spiritu sancto dicis) semper videant, et prospicere in Spiritum sanctum (quem minorem asseris) concupiscant?

611 FRAGMENTUM XXVII. Quid est loqui Spiritum sanctum non a semetipso, sed quae audit a Patre et Filio: quid eumdem ab his mitti. Quapropter, si hoc quod audire dicitur Spiritus sanctus recte cogites, ex hoc unam naturam esse Spiritus sancti cum Patre Filioque cognosces. Audit enim Spiritus sanctus Patrem Filiumque loquentem, sicut videt Filius Patrem facientem: audit unius communione naturae; inde quippe habet aeternam auditionem, unde naturalem habet aeternae divinitatis originem: et ideo quae audit et loquitur, quia in eo quod ejus divina cognoscatur esse doctrina, simul cognoscitur ejus una cum Patre Filioque substantia. Ibi enim locutio Spiritus sancti percipitur, ubi non aliter quam oportet de ejus divinitate sentitur. Caeterum, hoc quod Spiritus sanctus in omnem veritatem docet, nullatenus percipiunt, qui ejus majestati caeci cordis duritia contradicunt: quod facientibus Judaeis Dei Filius ita respondit: Quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII, 37). Capaces quippe sermonis ejus esse non poterant, cujus divinam majestatem minime cognoscebant. Ideo eis dicit: Ego quod vidi apud Patrem, loquor (v. 38): in eo enim quod apud Patrem viderat loquebatur, quod se aequalem Patri naturaliter fatebatur. Nam et superius dixerat evangelista: Propterea ergo magis quaerebant eum interficere Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18): et posteaquam illi qui caecus natus fuerat oculos donavit, indignantibus Judaeis ita respondit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum (Joan. X, 27, 28). Ut ostenderet quae est vox ejus quam oves ejus audiunt (quia revera illae oves vocem hujus boni pastoris audiunt, quae unam virtutem, et ex hoc unam essentiam Patris Filiique cognoscunt): statim vere divina voce, unam virtutem atque essentiam suam simul et Patris ostendens, dixit de ovibus suis: Et non rapit eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Ibidem, 28, 29, 30). Haec est ergo vox quam oves ejus audiunt: quae scilicet in eo quod nemo rapit de manu Filii, neque de manu Patris, unam virtutem Filii et Patris intelligant; et audientes ab eo, quia ipse et Pater unum sunt, unitatem veram in Patre et Filio essentiae naturalis agnoscant. Haec est vox Filii, haec est locutio Spiritus sancti, hoc a Patre audivit et Filius et Spiritus sanctus; quia de natura Patris natus est Filius, et exinde procedit Spiritus sanctus: hoc etiam a Patre et Filio Spiritus sanctus audit, quia de Patre et Filio communis divinitatis aequalitate procedit. Non ergo Spiritus sanctus loquitur a seipso, quia non est a seipso, sed de Patre et Filio habet naturalem locutionem, unde naturaliter 612 procedens habet originis veritatem. Ad hoc utique pertinet quod ait: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Nunquid enim sicut ( forte sic) dictum est, accipiet, tanquam illa quae docturus apostolos fuerat, necdum Spiritus sanctus accepisset? Quod utique quam sit absurdum atque impium superius demonstravi. Dictum est itaque quia de meo accipiet, tanquam si diceretur: Cum vos sicut Deus docere coeperit, omnia quae vos docebit, de meo se habere monstrabit. Quid est enim proprium docere Dei, nisi et intelligentiam ignaris tribuere, et fortitudinem ac fiduciam timidis inspirare? quod utique ille Spiritus vere facit, qui est naturaliter Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis. Unde etiam in libro Actuum apostolorum de credentibus dictum est, quia repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV, 31). Quia vero Pater est naturalis origo Filii et Spiritus sancti, ideo totum Patri Filius assignans, ait: Omnia quae habet Pater mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet (Joan. XVI, 15). Quam bene veritatem doctrinae suae Veritas ipsa servavit! Si enim hoc non dixisset, quasi suum esse tantum Spiritum ostendisset; sed dicens, omnia quae habet Pater mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet; ipsum Spiritum sanctum, unum esse ostendit et Patris et suum. Cujus intelligentiae tenorem loco quoque superiore servavit, dicens: Paracletus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV, 26). Pater mittit, sed in nomine Filii mittit; Spiritus missus a Patre docet, sed Filius dicit. Hoc etiam illo demonstratur loco ubi Dominus dicit: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam in vos a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). Ecce hic Paracletum quem mittit Pater in nomine Filii, ipsum mittit Filius a Patre: mittit autem a Patre Spiritum veritatis: mittit ergo a Patre Spiritum suum, quia ipse est Veritas. Mittit eum Pater in nomine Filii, quia unus Spiritus est Patris et Filii: mittit eum Filius a Patre, quia sic procedit a Filio sicut procedit a Patre: idem quoque Spiritus Patris, qui Spiritus est Veritatis. De Filio ( al. De Filii) ergo accepit, et omnia quae habet Pater Filii sunt, quae Spiritus sanctus accepit; quia non de solo Patre, nec de solo Filio, sed simul de utroque procedit. Hoc autem vocabulum processionis de Patre, nulli creaturae invenitur indultum; ut proprietas ista processionis solius esse demonstretur essentiae naturalis. Legimus enim Filium de Patre genitum, et quamvis in eo quod Unigenitus dicitur, in solo naturalis generatio demonstretur, tamen propter gratiam adoptionis nos quoque Deus Pater voluntarie genuit verbo veritatis (Jac. I, 18). Unigenitus igitur, unus et solus est de Patris essentia Filius natus: sed et nos per adoptionem et Filii Dei dicimur et de Deo nati, beato Evangelista dicente: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13). Cum ergo nos et Dei filios, et de Deo genitos, et de Deo natos, divinis ostendatur eloquiis, processionis tamen de Deo vocabulum nemo potest creaturae cuiquam docere concessum. 613 Quid ita, nisi quia unigenitum Filium posset naturalis nativitas verum Deum ostendere; eumque non adoptivum, nec diversae naturae, sed consubstantialem Patri sine dubitatione monstrare? Procedere autem de Deo ideo nulla creatura dicitur, ut ille qui procedit de Patre et Filio sic esse credatur Deus, sicut est Pater et Filius. Solius est enim Spiritus sancti de Patre et Filio proprietas ista processionis, cujus est cum Patre et Filio natura communis. De Patre quippe ac Filio procedit, sed non recedit: nec est in aliquo minor aut subditus, qui de immenso Patre ac de immenso Filio inseparabiliter et unus procedit et totus. Sic igitur ei non potest imperari quod loquitur, sicut ei non potest imperari quod mirabiliter operatur. Omnia enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Non itaque facit Spiritus sanctus aliquid alterius potestatis imperio, sed omnia suae operatur arbitrio voluntatis. Una est autem sanctae Trinitatis voluntas, unaque potestas, cujus una est naturaliter divinitas.

IX LIBRO VIII. DE MISSIONE FILII ET SPIRITUS SANCTI. FRAGMENTUM XXVIII. Unam habet Trinitas et locutionem et voluntatem. Non mittitur Spiritus sanctus sicut angeli: unus est, et immensus. Datur baptisma etiam in ejus nomine. Non recedit ab iis qui eum postulant ad se mitti. Quid petit Ecclesia cum Spiritum sanctum petit. Nec ideo Spiritus proditor est secreti divini, quia quae dicit, propria voluntate dicit. Una enim sancta Trinitas unam semper habet locutionem, sicut unam habet per omnia voluntatem: et in eo quod a Patre ac Filio quod loquitur audit Spiritus sanctus, solius est originis, non cujuslibet inaequalitatis indicium. Quo utique non ostenditur cui obtemperet subditus, sed unde procedat excelsus. Missionem vero Spiritus sancti nullatenus similem missionibus aestimares angelicis, si humili corde ista quaereres, et non superbus in contumeliam sancti Spiritus prosilires. Hoc enim cupiens quaerere, debuisti quidnam Scriptura divina de sancto Spiritu dixerit, vestigare: et primo utrum multos assereret, an unum: deinde utrum localem dixerit, an immensum: postremo, considerans opera ejus, cognoscere debuisti utrum soli divinitati competant, an etiam possint cuiquam creaturae congruere: ut ex his omnibus recta tibi de missione Spiritus sancti posset intelligentia suffragari. Itaque non te credo aliquatenus dubitare, quod sicut unus Pater, et unus Filius, sic et unus 614 Spiritus sanctus divinis ubique praedicetur eloquiis; dicente beato Apostolo: Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5, 6). Et paulo post (v. 11): Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ne vero hic singula dividentem Spiritum sanctum accipere nolis, et alium tibi Spiritum suspiceris, audi quid in Epistola ad Hebraeos dicatur: Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem (Hebr. II, 4). Alio quoque loco idem beatus Apostolus ait: Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 4). Ubi uni Spiritui, unum continuo Patrem, unum copulavit et Filium, adjungens: Unus Dominus. Christum scilicet significans, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6). Alio quoque loco ait: Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13). Nam et Salvator noster unum esse Spiritum sanctum ostendit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Immensitatem vero hujus Spiritus propheta agnoscens, et eum per omnia totum esse semper intelligens, Deo Patri dicit: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7). Ubi utique Deum significavit cum suo Spiritu ubique semper esse, a quo se fugere dixit omnino non posse. Hic tu forsitan alterum Spiritum Dei, et alterum Spiritum sanctum esse contendis: ubi divinis necesse est continuo supereris eloquiis. Ipsum enim esse Spiritum sanctum, qui est Spiritus Deus, beatus propheta testatur, dicens: Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Et quoniam unus Spiritus sanctus datus est apostolis et prophetis [quod beatus testatur Apostolus dicens: Habentes autem eumdem Spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (I Cor. IV, 13) ]; eumdem Spiritum Dei esse Spiritum sanctum indubitanter ostendens, ait: Qui autem haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis (I Thess. IV, 8). Die quoque Pentecostes, cum Spiritus sanctus in apostolos advenisset, ipse utique Paracletus, quem eis Dominus promisit et misit, ipsum esse Spiritum Dei, prophetico beatus Petrus ostendit eloquio, dicens, hoc esse quod per Joel prophetam dictum est: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Act. II 16, 17). Et paulo post (v. 18): Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. Hujus itaque unius Spiritus immensitatem, quam sola potest vera naturaliter habere, imo quam sola naturaliter habet vera divinitas, non solum beatus David ostendit, verum etiam Joel propheta indubitanter asseruit, in eo quod ait ex persona Dei dicentis: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel, II, 28). Hinc est quod etiam in libro Sapientiae 615 dicitur: Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Sap. I, 7). Nusquam ergo deest, sed ubique totus immensus est, qui et orbem terrarum replere, et continere omnia perhibetur. Ideo quippe asseritur continere omnia, ne, dum orbem terrarum replere dicitur, deesse coelestibus aestimetur. Quem tamen paulo superius sanctum Spiritum Scriptura divina nuncupat, dicens: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Ibid., 5). Nam et in hoc sancti Spiritus agnoscitur naturalis immensitas, in quo per orbem terrarum, sicut in nomine Patris, et Filii, ita baptizantur homines in nomine Spiritus sancti. Et ne quis forsitan arbitretur, nomen Spiritus sancti ubique quidem in baptismo nominari, non tamen ejus ubique semper adesse praesentiam, fidelibus Apostolus dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis (Ephes. IV, 30); et alio loco: Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I, 21). Et iterum: Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nos pignus Spiritus (II Cor. V, 5). Alio quoque loco ait: In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13, 14). Quibus verbis non solum naturaliter immensum, sed etiam verum Deum ostendit Spiritum sanctum, quem pignus haereditatis nostrae asseruit. Cum utique pars haereditatis nostrae non sit nisi Dominus Deus, de quo dicit universa Ecclesia: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5), apparet itaque Spiritum sanctum esse naturaliter immensum; nec solum in loco localiter non consistere, sed nec de loco ad locum posse transire. Nam omnes quidem rationales spiritus quos Deus creavit, licet in locis localiter non sint, tamen de locis ad loca transeunt: quod utique non fecissent, nisi locum in quo fuerant relinquendo, ad locum in quo non fuerant advenissent. Quis enim nesciat, Gabrielem angelum tunc in templum venisse, quando Zachariae apparuit, et de templo discessisse, postquam officium suae annuntiationis implevit, et cum in templo fuit alibi non fuisse? Quia nulla est creatura, quae totam simul creaturam sua praesentia possit implere, quod solius est Trinitatis: cujus sic est sine termino naturalis immensitas, sicut est sine initio aeterna divinitas. Unde ipsi quoque omnes sancti angeli, de quibus beatus Petrus dicit, quia in Spiritum sanctum concupiscunt prospicere, nullatenus in eum prospicere concupiscerent, si in seipsis eumdem Spiritum sanctum non haberent. Caritate quippe in eum prospicere concupiscunt, quia nemo quod non diligit concupiscit: caritatem autem, qua Spiritum sanctum diligunt, nonnisi per donum Spiritus sancti acceperunt. Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Per ipsum autem Spiritum diffusa est caritas in cordibus hominum, per quem diffusa est in mentibus angelorum. Immensus est igitur Spiritus sanctus, qui unus atque idem replet orbem terrarum, replet etiam coelestium spiritus angelorum. Ipse est enim, sicut Scriptura dicit, Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, 616 multiplex, subtilis, mobilis, disertus, sine inquinamento, manifestus, sanus, amans bonum, acutus, qui nihil vetatur, et qui bene faciat, humanus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat per omnes spiritus intelligibiles, mundos, subtiles (Sap. VII, 22, 23). Opera quoque Spiritus sancti quis non videat summae tantum congruere Deitati? Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). In quo se Dominus Jesus ejicere daemonia manifestat: et potestatem signorum et prodigiorum, quae per se a Christo Paulus fieri dicit, in virtute Spiritus sancti fieri protestatur, dicens: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus, in obedientiam gentium, verbo et factis, in potestate signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 18, 19). Unde et cum alteri datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, et caetera quae apostolici continet textus eloquii, omnia, sicut supra commemoravimus, operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). In ejus nomine credentes baptizantur, et in ipso signantur. Ipse super Jesum baptizatum descendit et mansit. Quem super se esse, et quo se unctum esse, et a quo se missum esse per Isaiam Dominus Christus ostendens, ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Unde cum in synagoga hunc locum prophetici voluminis recenseret, ait Judaeis: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21). Postquam vero in eum baptizatum descendit, dixit Evangelista, Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (v. 1). Ac deinde, postquam diabolus consummata tentatione recessit ab illo usque ad tempus, ait sanctus evangelista: Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam (v. 14). Considera itaque cuncta quae a nobis memorata sunt, et agnosces Spiritum sanctum, quia unus est sicut Pater et Filius, immensus, implens omnem creaturam, et opera faciens quae sola divinitas facit: qua idem unus de loco ad locum mitti non potest, qui naturaliter docetur immensus: nec ei tanquam subdito aliquid imperatur, quia voluntarie illa opera fecit et facit, quae non potest facere nisi Deus. Quapropter sapienter consideranda est missio Spiritus sancti: qui utique non mittitur sicut angelus, cujus est officium debitae servitutis implere; sed sicut Deus, cujus est munera sanctificationis et sanctae operationis, voluntaria bonitate conferre. Sanctus namque Spiritus (sicut supra docuimus) replet orbem terrarum; quod de nullo unquam commemoratur angelo, sed de solo dicitur Deo, cui beatus Azarias in camino positus, dicit: Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula (Dan. III, 26); et paulo post ait: Et cognoscant quoniam tu es Dominus Deus solus in omni orbe terrarum (v. 45). Ubi utique docuit, vere Dominum Deum esse, qui est in omni orbe terrarum. Qui autem orbem terrarum non implet, esse in orbe terrarum non potest, ac per hoc nec Dominus Deus est. Necesse est igitur fateamur Dominum Deum esse Spiritum sanctum, de quo dicit Scriptura, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Multa possem dicere de Spiritu sancto, 617 quae terminandi hujus operis intentione praetereo. Illud tamen velim dicas, quid necesse sit ut sacramentum baptismatis non detur in nomine solius Patris, nec in nomine tantum Patris et Filii, sed in nomine totius Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti, si non est Spiritus sanctus ejusdem naturae ac virtutis, cujus sunt Pater et Filius. Quid sibi vult in baptismatis sacramento una commemoratio nominis, si non est illic una operatio Trinitatis? Quid necesse est ut homo in baptismo sine Spiritus sancti nomine salvari non possit, si sanctus Spiritus hominem non creavit? Aut illud quod majus est magis attende; cur supra Dei Filium venit, si creatus est, non creator; aut quomodo eum replevit, si non aequalis credendus est esse, sed minor? Cum utique nec illius operatio renovando esset homini necessaria, qui hominem non fecit; nec super Christum veniret Spiritus, quem dicitis quia Pater per Filium fecit; nec impleret illum, cui aequalis esse non potuit. At tu, qui de missione Spiritus sancti renovas quaestionem, et dicis quia Spiritus sanctus mitti docetur ac dirigi ut angelus et minister, recogita quae sunt a nobis superius dicta, et invenies Spiritum sanctum non sicut angelum mitti. Ille quippe mittitur de loco ad locum, ac sic illuc mittitur ubi non fuit. Spiritus autem sanctus, qui totum implet, et nusquam deest, illuc dignatur a Patre mitti per gratiam suam, ubi semper est per immensam divinitatem suam, et illuc venit collatione muneris, unde nunquam deest magnitudine deitatis. Non ergo, sicut tu tibi pro voluntate tua ex meo nomine respondisti, missio Spiritus sancti, apparitio ejus dicenda est: quia tunc visibili demonstratione missus est, quando ad significandam gratiam ejus sic erat missio ejus intimanda fidelibus, ut ex eo quod oculis visibiliter cernerent, invisibilis gratiae munera cognovissent. Visum vero tibi est, de prece qua tempore sacrificii postulatur adventus Spiritus sancti, velle localem ejus ostendere missionem. Sed de Spiritu sancto tunc digne cogitare poteris, si carnis prudentiam, quae inimica est Deo (Rom. VIII, 7), non sequaris. Illud enim primitus attendendum est, quod beatus Paulus fidelibus ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Quod utique ut diceret, promissionem nostri Salvatoris attendit, dicentis: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum; Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognovistis eum, quia apud vos manet, et in vobis est (Joan. XIV, 16, 17). Ecce Dominus Jesus fidelibus suis dedit Spiritum sanctum, ut cum eis sit in aeternum, et in eis maneat. Quod si verax est promissio Salvatoris, quod nemo Christianus dubitat, necesse est ut Spiritus sanctus a fidelibus non recedat: qui non nisi ab illis aufertur, quos Deus a facie sua projecerit. Propter quod beatus David dicit: Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Cum ergo in his qui recte colunt Deum, sanctus Spiritus aeterna prorsus habitatione requiescat, quomodo eum postulant sibi mitti? Quia utique ad sacrificandum digni non assisterent, si in se sanctum Spiritum non haberent. In quo etiam orandum sanctus Apostolus admonet 618 dicens: Orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione (Ephes. VI, 18). Quomodo ergo sibi mitti postulant, quem sibi datum divinitus, et in se manere jugiter non ignorant? An forsitan priusquam sancti homines precem fundant, in eis sanctus Spiritus requiescit, et cum precaturos senserit, mox recedit? Quod si ita esset, melius fuit ut sancti homines nunquam orarent, et in se sanctum Spiritum jugiter haberent, quam oraturos aliquando ille desereret: unde consequenter illud non commodum inveniretur esse, sed noxium, quod ait evangelista, quia oportet semper orare (Luc. XVIII, 1). Omni tempore praecipit. Quis autem sani capitis dicat, quod in seipso Spiritum non habeat qui in Spiritu orat? An forsitan tempore quo sacrificium offertur, existimas in illis quidem qui precem fundunt esse Spiritum sanctum, sed in ipso loco non esse ubi sacrificium ponitur? Sed quis ita sapit, nisi qui desipit? Aut quis existimet adventum sancti Spiritus locale, nisi qui carnali cogitatione possessus, et ob hoc a spiritali cogitatione seclusus, sic vult cogitare divina, sicut cogitat humana; et sic cogitat Spiritum Dei qui replet orbem terrarum, sicut potest cogitare humanum vel angelicum spiritum? Cum ille Spiritus sanctus sic totam repleat creaturam, ut ipse unus semper ubique sit totus. Agnosce igitur quid in offerendis sacrificiis agitur, ut exinde intelligas quare ibi adventus sancti Spiritus postuletur. Nempe illud impletur in sacrificiis offerendis, quod ipsum Salvatorem nostrum praecepisse beatus testatur Apostolus, dicens: Quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescunque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I Cor. II, 23 et seq.). Ideo igitur sacrificium offertur, ut mors Domini annuntietur, et ejus fiat commemoratio, qui pro nobis posuit animam suam. Ipse autem ait: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Quoniam ergo Christus pro nobis caritate mortuus est, cum tempore sacrificii commemorationem mortis ejus facimus ( al. faciamus), caritatem nobis tribui per adventum sancti Spiritus postulamus: hoc suppliciter exorantes, ut per ipsam caritatem qua pro nobis Christus crucifigi dignatus est, nos quoque gratia sancti Spiritus accepta, mundum crucifixum habere, et mundo crucifigi possimus: imitantesque Domini nostri mortem, sicut Christus quod mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10), etiam nos in novitate vitae ambulemus (v. 4); et munere caritatis accepto, moriamur peccato, et vivamus Deo (v. 11). Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Nam et ipsa participatio corporis et sanguinis Domini, cum ejus panem manducamus, et calicem bibimus, hoc utique nobis insinuat, ut moriamur mundo, et vitam nostram absconditam habeamus cum Christo in Deo, carnemque nostram 619 crucifigamus cum vitiis et concupiscentiis suis. Sic fit ut omnes fideles, qui Deum et proximum diligunt, etiamsi non bibant calicem corporeae passionis, bibant tamen calicem dominicae caritatis: quo inebriati, membra sua quae sunt super terram mortificent, et induti Dominum Jesum Christum, carnis curam non faciant in desideriis; neque contemplentur quae videntur, sed quae non videntur. Sic enim calix Domini bibitur, dum sancta caritas custoditur; sine qua, si corpus suum quisquam tradiderit ut ardeat, nihil ei prodest. Dono autem caritatis hoc nobis confertur, ut hoc in veritate simus, quod in sacrificio mystice celebramus. Illud utique quod Apostolus ait, Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus; ideo addidit, Omnes qui de uno pane participamus (I Cor. X, 17). Hoc autem ut tempore sacrificii postulemus, saluberrimum habemus nostri Salvatoris exemplum, qui hoc nos in commemoratione mortis ejus poscere voluit, quod nobis ipse, verus Pontifex, morti proximus postulavit, inter alia dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII, 11); et paulo post: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat quia ta me misisti. Et ego claritatem, quam mihi dedisti, dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ibid., 20 et seq.). Hoc ergo nobis poscimus, cum corpus et sanguinem Christi offerimus, quod nobis poposcit, quando se pro nobis offerre dignatus est Christus. Nam recense Evangelium, et invenies ipsum Redemptorem nostrum ista oratione completa ingressum in hortum, et statim Judaeorum manibus comprehensum. Attamen post coenam in qua discipulis sacramentum sui corporis et sanguinis dedit, istam pro suis fidelibus orationem Salvator effudit: ostendens, hoc nos maxime tempore sacrificii orare debere, quod ipse sacrificandi regulam constituens, dignatus est summus Pontifex postulare. Hoc autem quod petimus, id est ut in Patre et Filio unum simus, per unitatem gratiae spiritalis accipimus, quam a nobis sollicite servari beatus Apostolus praecipit, dicens: Supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Petimus ergo ut Spiritus sanctus veniat, non secundum substantiam immensae divinitatis, sed secundum donum individuae caritatis. Nam si de loco ad locum existimas venire Spiritum sanctum, consequens est ut etiam Patris et Filii de loco ad locum fatearis adventum. Ait enim Dei Filius: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Veniunt itaque Pater et Filius ad dilectorem suum, qui tamen non diliguntur nisi ab eo in quo habitare dignantur. Deus enim caritas est (I Joan. IV, 8): Deus autem caritate diligitur: tunc ergo Deus diligitur cum habetur. Sicut enim oculus, nisi lucem acceperit, ipsam lucem penitus non videbit; ita Deus tunc incipit ab homine diligi, cum homo coeperit a Domino visitari. Quomodo ergo ad dilectorem suum veniunt Pater et Filius, a quo diligi non 620 possent, si in eo non essent; nisi quia digne venire dicuntur, cum gratiam quam donant, incremento profectus melioris accumulant? Veniunt ergo ad dilectorem suum, non accedendo ad hominem in quo jam erant, sed augendo in homine dona sua quae dederant. Sic et Spiritus dicitur venire, dum a fidelibus poscitur, quando donum caritatis et unanimitatis, vel conferre, vel augere dignatur. In quo munere praecipue, et, ut ita dicam, proprie cognoscitur Spiritus sanctus. Potest enim alia quaelibet per omnipotentiam donare, et ipse per gratiam non adesse: se autem ipsum demonstrat per gratiam praesentem, quando tribuit caritatem. Unde si linguis hominum quisquam loquatur et angelorum, caritatem autem non habeat, fiet velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam, et noverit mysteria omnia, et omnem scientiam; et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, caritatem autem non habeat, nihil est; et si distribuerit in cibos pauperum omnes facultates suas, et tradiderit corpus suum ut ardeat, caritatem autem non habeat, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 1 et seq.). Quis autem illa omnia neget dona esse Spiritus sancti, cum ea per Spiritum dari testetur Apostolus? Sed nihil horum prodest ubi caritas non est. Illa enim omnia dat Spiritus sanctus, etiam illis in quibus ipse non habitat; ab illis autem quibus caritatem tribuit non recedit. Sancta ergo Ecclesia, dum in sacrificio corporis et sanguinis Christi, mitti sibi precatur Spiritum sanctum, donum postulat utique caritatis, quo servare possit unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3): et quia scriptum est: Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6), ad mortificationem membrorum quae sunt super terram, illam postulat caritatem, per quam pro se gratis mortuum suum meminit Redemptorem. Sanctificat itaque sacrificium Ecclesiae catholicae Spiritus sanctus: et ideo in fide et caritate populus permanet Christianus, dum unusquisque fidelium, per donum sancti Spiritus, ideo digne corpus et sanguinem Domini manducat et bibit, quia et rectam tenet de Deo suo fidem, et bene vivendo non deserit ecclesiastici corporis unitatem.

621 FRAGMENTUM XXIX. In fontis benedictione cur postuletur Spiritus sanctus. Quid Heliae spiritus duplex; quid spiritus multiplex; quid in Apocalypsi septem spiritus ante thronum Dei. Spiritus sanctus est arbitrii sui. Quid sit mitti Filium a Patre, quid mitti a Patre et Filio Spiritum sanctum. Filius ut homo, missus est a Patre et a Spiritu sancto. Et in fontis itaque benedictione non sic mitti petimus Spiritum sanctum, tanquam localem ejus poscamus adventum; sed in Deo Patre scientes Spiritus sancti naturaliter esse originem, ab ipso Deo Patre spiritalis doni poscimus largitatem, nomine ejus nuncupantes dona ejus; quod non sine sanctae Scripturae auctoritate facimus. Sunt enim horum vocabulorum plurima in canonicis libris exempla, in quibus dona Spiritus sancti cognoscantur ejus nomme nuncupata. Legimus enim quoniam cum esset sanctus Helias levandus in coelum, dixit Helisaeo ut quod vellet postularet, priusquam tolleretur ab eo. Helisaeus autem ait: Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me (IV Reg. II, 9). Ubi utique spiritale donum videmus spiritus nomine nuncupatum. Nam illa Spiritus sancti simplex natura, in seipsa (sicut est plena semper et incommutabilis manens) nec minuitur, nec augetur. Dictus est quidem in libro Sapientiae: Spiritus sanctus, unicus, multiplex (Sap. VII, 22). Sed hoc quod multiplex dicitur, non in seipso, sed in suis muneribus invenitur. Sic autem dicitur in veteribus libris multiplex Spiritus Dei, sicut in apostolicis Epistolis multiformis sapientia Dei (Ephes. III, 10): quae tamen non in seipsa, sed in suis est largitatibus multiformis. Quod manifestissime beatus Petrus ostendens, ait: Unusquisque qualem accepit gratiam, inter vos eam ministrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petr. IV, 10). Una est itaque simplexque natura Patris et Filii et Spiritus sancti; secundum quam naturam, simplex est et Sapientia Dei, et Spiritus Dei. Habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes (Rom. XII, 6), Sapientiam Dei et Spiritum Dei, quem in sua natura simplicem novimus, in suis multiformem donationibus invenimus. Spiritus autem nomine dona spiritalia beatus quoque Joannes in Apocalypsi nuncupans, ait: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia: gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt (Apoc. I, 4). Hic utique septem spiritus dicens, unum Spiritum septiformis gratiae largitorem voluit intelligi; quem Isaias Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, et Spiritum timoris Dei (Isa. II, 12), ipsius gratia illuminatus agnovit. Ubicunque igitur 622 in Apocalypsi beati Joannis septem spiritus nominantur, septem dona unius Spiritus sancti agnoscantur. Quod si forte hic in septem spiritibus, non ipsam septiformem spiritalium donorum gratiam credis, sed septem prorsus spiritus existimas propriis distare personis: dic nobis utrum eos Spiritu sancto, id est Paracleto de quo nunc agimus, aequales, an minores, an potiores, existimes. An forte unum de illis septem istum sanctum Spiritum putes? Si enim istos quos putas septem spiritus, aequales sancto Spiritui dixeris, jam non septem, sed octo spiritus sanctos unius dignitatis sine dubio nuncupabis. Quae igitur causa fuit ut ab illis septem spiritibus gratiam Ecclesiis beatus Joannes optaret, et ab eis gratiam Paracleti Spiritus submovisset? cum in libro Actuum apostolorum scriptum sit, quod cum beatus Petrus Cornelio, et caeteris qui cum eo fuerant, verbum fidei loqueretur, Cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est (Act. X, 44, 45). Nunquidnam hujus sancti Spiritus gratiam minorem beatus Joannes noverat, et ideo Ecclesiis quae erant in Asia, ab aliis septem spiritibus gratiam postulabat? Cum utique si octo spiritus essent, simul debuit ab omnibus spiritibus illis Ecclesiis postulare donum gratiae spiritalis, ut eorum quos aequales asseris nulla esset separatio largitatis. Si vero illos septem spiritus minores dicis esse Paracleto, denuo requiritur cur minorum spirituum gratiam beatus Joannes fidelibus dari voluit, et potioris gratiam non quaesivit? Cum profecto ille possit esse largitor melioris gratiae, qui superioris est et naturae. Si vero istos septem spiritus potiores sancto Spiritu pronunties, quae causa est ut illis omissis, solus Spiritus sanctus cum Patre et Filio in baptismate nominetur, qui etiam spiritus adoptionis filiorum ab Apostolo nuncupatur (Rom. VIII, 15)? Cum sine dubio illi quos dicis esse septem spiritus, secundum sententiam tuam et natura meliores et numero plures, debuerint cum Patre et Filio in sacramento baptismatis nominari; qui et numeri pluritate, et dignitate naturae, possent renascentibus gratiam potiorem copiosioremque largiri. Debuit ergo, si ita esset ut dicis, sanctum baptisma non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, sed in nomine Patris et Filii et septem spirituum dari. Similis regula servari debuit et in baptismate, si unus ex illis septem spiritibus esset Spiritus sanctus. Quod si hoc faciendum sentis, aut dicis, attende Christum cujus regulae contradicis. An forsitan, ut Spiritum sanctum minorem ostendas Patre ac Filio, eum de sacramento baptismatis eximis, et alium ibi Dei Spiritum introducis? Solent enim aliqui vestrum, cum coeperint de sancti Spiritus divinitate convinci, pro eo quod certum est homines in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (secundum Domini Salvatoris regulam) baptizari, ad eam se convertere pravitatem, ut dicant non istum Spiritum Paracletum, sed alterum esse Spiritum Dei, in cujus nomine accipiunt credentes baptismatis sacramentum; quem Paracleto Spiritui sine dubio praeferunt. Quod si hoc ita est, dicite nobis utrum istum Spiritum, solius Patris, an solius Filii, an utriusque 623 esse credatis? Quod si solius Patris istum Spiritum dicitis, sine dubio eum potiorem Filio praedicatis. Quaerimus ergo, utrum saltem istum unius cum Deo Patre dicatis esse naturae? Quod si unam Dei Patris et istius Spiritus naturam dicitis, necesse est autem Dei Filio praeferatis. Quod si hoc ita est, ergo secundum sensum vestrum, ordo nominum male positus est a Christo in baptismatis sacramento. Si enim cum Deo Patre et Spiritu ejus non unius est naturae, non debet inter nomen Patris et Spiritus sancti Filii nomen interseri; cum nomen Patris et Spiritus sancti, naturalis doceat unitas debere conjungi. Verumtamen hic meminisse vos convenit, super Jesum baptizatum, Spiritum Paracletum (de quo nunc agimus) descendisse. Considerate igitur, ne illum potiorem dicere debeatis qui super Christum descendit in Jordane, quam illum alterum quem nunc existimatis dari fidelibus in sancto baptismate. Sed in omnibus vos divinitas summa convincit et destruit. Testatur enim Deus Pater Spiritum suum se super Filium dedisse; quod per Isaiam dictum sanctus evangelista in persona Christi commendat his verbis: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo bene placuit animae meae: ponam Spiritum meum super eum (Matth. XII, 17; Isa. XLII, 1). Quod etiam in ejus baptismate insinuare curavit, dicens: Baptizatus autem, confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se (Marc. I, 10). Videsne, ipsum esse Spiritum Dei, quem vos sine reverentia blasphematis, et minorare contenditis? An forte dicis etiam istum quidem Spiritum Dei esse, sed tamen esse alterum Spiritum Dei, qui in sacramento baptismatis cum Patre et Filio nominatur? Sed (sicut superius dixi) ex eo quod iste super Christum descendit, non a vobis debet minor illo Spiritu, sed potior aestimari. Deinde quaero utrum ille Spiritus quem Dei esse Spiritum dicitis, unus sit communis Patris et Filii, an solius Patris esse dicatur? Si enim unus est iste Spiritus Patris et Filii, et idem Spiritus unius est naturae cum Patre, profecto unius est etiam naturae cum Filio. Unius ergo sunt naturae, uniusque divinitatis Pater et Filius; quia unus utriusque Spiritus unam habet cum Patre Filioque naturam. Si vero istum unum Spiritum solius esse dicitis Patris, non etiam Filii, attendite illud quod Apostolus ait: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom VIII, 9); et aut negate vos Christi esse, si Spiritus ejus non est in vobis; aut dicite, non Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed Patrem et Filium, et duos in vobis spiritus habitare. Sed cum nemo possit duobus dominis servire (Matth. VI, 24), quomodo vos juste poteritis quatuor dominorum servos asserere? An unum dominum Patrem cum Spiritu suo, et alterum dominum Filium cum Spiritu suo esse dicitis? Sed etiam sic duorum dominorum vultis esse servi, quandiu Patrem et Filium non vultis unum Dominum confiteri. Sed nec Patris et Filii servi esse poteritis, donec unam dominationem Patris Filiique non creditis: ac per hoc, quandiu Patrem et Filium duos dominos dicitis, et tamen duobus servire dominis non potestis, non servitute carebitis, sed salute. Quapropter 624 majestatem sancti Spiritus, Fabiane, cognosce, et eum blasphemare jam desine: qui utique ideo ad benedicendum fontem postulatur ut veniat, ut donum adoptionis filiorum donata peccatorum remissione concedat. Venit enim in largitate suorum munerum, cum ipse non desinat orbem replere terrarum. Pater autem eum mittit, quia a Patre procedit: mittit autem origine majestatis, non imperio jussionis. Sic autem Spiritus sanctus, qui ubique totus est, venit, sicut venire cum Deo Patre Filius consuevit. Missio ergo Spiritus sancti collatio est invisibilis muneris, non apparitio personalis: quia nec ipsa missio localis intelligitur, ubi qui mittitur immensus naturaliter invenitur. Cujus missionem ut in suis muneribus evidenter agnoscas, illud attende quod beatus Joannes in Apocalypsi dixit, septem spiritus Dei missos per orbem terrarum (Apoc. V, 6): cum ipse in Evangelio dixerit, Salvatorem nostrum non septem spiritus a se atque a Patre promisisse mittendos, sed unum Paracletum, Spiritum veritatis qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). Nunquid ergo Evangelii sui beatus Joannes potuit oblivisci, ut illic unum Spiritum diceret esse promissum, et hic septem spiritus diceret esse missos? aut ipse Dominus non omnes septem spiritus debuit apostolis dare, quos principes suae constituebat Ecclesiae? An et ipsos apostolis septem spiritus asseris missos? quod te dicere sancta nullatenus permittit auctoritas. Nam et die Pentecostes ipsum sanctum Spiritum apostoli acceperunt quem eis promiserat Dominus; et cunctis fidelibus atque obedientibus Deo unum eumdemque Spiritum sanctum datum esse testati sunt, dicentes: Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi (Act. V, 32). Ipse unus Spiritus omnibus est fidelibus datus, de quo Apostolus ait, Et omnes uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13). Quod ergo ait beatus Joannes, septem spiritus Dei missos per orbem terrarum, ostendere voluit qualiter unus Spiritus Dei, non in se (qui ubique semper immensus est), sed in suorum munerum largitate mittatur. Dixit ergo septem spiritus Dei missos per orbem terrarum, ut ostenderet, Ecclesiae per orbem terrarum ubique diffusae septiformem gratiam sancti Spiritus largitate collatam. Sanctus itaque Spiritus, qui Ecclesiae caritatem et donat et servat, et sacrificium, et baptisma divinae virtutis operatione sanctificat. Proinde, non est baptisma nostrum (sicut tu dicis) nullius momenti, nulliusque substantiae. Baptisma quippe, quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur, quando intra Ecclesiam catholicam datur, et formam in se pietatis continet, et virtutem. Forma itaque pietatis visibili tinctione confertur: virtus autem pietatis, dono verae fidei et caritatis infunditur. Haeretici vero et schismatici, de Ecclesia recedentes, perdiderunt pietatis virtutem, quia non tenuerunt veram fidem, nec custodierunt ecclesiasticam caritatem: formam vero pietatis, quod est tinctionis visibile sacramentum, non amiserunt quando de Ecclesia exierunt. Remansit autem in eis ad damnationis testimonium, non ad salutis auxilium. Hoc ergo extra Ecclesiam dederunt, quod acceptum nullatenus perdiderunt, id est baptismatis visibile sacramentum. Quod baptisma 625 non ideo dicendum est apud haereticos non habere pietatis formam, quia virtutem pietatis ibi non habet: sed formae pietatis reddenda est virtus, quam sola unitas catholica possidet, in qua est et rectae fidei veritas, et caritatis indisrupta societas. Hoc unum corpus Ecclesiae unus Spiritus vivificat. Propter quod ait beatus Paulus: Unum corpus, et unus Spiritus (Ephes. IV, 4). In hoc uno corpore permanentibus singulis quibusque membris, et forma inesse invenitur et vita. Ab hoc autem corpore omne membrum quod fuerit sive infidelitate, sive animositate praecisum, formam retinet, vita caret. Membrum enim quod a corpore separatur, invisibilem quidem vitam perdit, formam tamen visibilem non amittit. Dicis ex hoc subjectum et minorem ostendi Spiritum sanctum, quia non ipse postulatur ut descendat aut veniat, si in sua potestate, vel liberi arbitrii est. Et quomodo libertatem arbitrii Spiritui sancto denegat Fabianus, quam ipsi praecipue Paulus assignat apostolus, dicens: Dominus autem Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17)? Ergone Spiritui sancto a te, Fabiane, libertas negatur arbitrii, qui nobis ad hoc datur, ut per eum libertas nostri arbitrii gratuito munere reparetur? Quis enim unquam sine gratia Spiritus sancti potuit mortifera servitute carere peccati? Quis, rogo, sine sancti Spiritus munere, ad interioris recidiva libertatis exordia potuit aliquatenus aspirare? Proh nefas! quantum se superbiendo praecipitat humana temeritas! et dum in sui Creatoris ac Liberatoris contumeliam prosilire contendit, divinae bonitatis beneficia non attendit. Ait enim Dei Filius: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). In eo autem quod liberamur, Dei filii efficimur, quia liberati a peccato, servi autem facti Deo (Rom. VI, 22), in quo accipimus donum divinae adoptionis, in eo utique accipimus gratiam libertatis. Beatus autem Apostolus ait: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Quomodo ergo ipsi Spiritui adoptionis homo libertatem audet adimere, quam sine ipso Spiritu, nec recipere potest perditam, nec valet obtinere collatam? Et quod pejus est, audes, Fabiane, dicere quia liberum arbitrium homini quidem non deest, et sanctus Spiritus liberi arbitrii non est. Nobis dicit Apostolus: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per caritatem Spiritus servite invicem (Gal. V, 13). Ecce caritas Spiritus nos in libertatem fecit vocari: quomodo ipse Spiritus liberi esse negatur arbitrii? Sed quoniam ille Spiritus arguit mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8); cum pro hoc peccato veneris ad judicium, tunc liberum sancti Spiritus experieris arbitrium. Dicis interea in eo esse minorem atque subjectum Spiritum sanctum, quia non petitur ut descendat, ut veniat, ut ipse se mittat ac dirigat: non autem negas Filium missum a Patre, propter quod eum minorem conaris asserere. Si ergo divinorum cognoveris attestatione voluminum, Filium a prophetis postulatum ut descenderet ac veniret, saltem hinc eum fateberis non esse subjectum; dicesque eum esse voluntatis liberae, ac propriae potestatis. Cui enim nisi Filio quem descensurum noverat, beatus propheta dicebat: Domine, inclina coelos, et 626 descende (Psal. CXLIII, 5)? aut cujus, nisi Dei Unigeniti poscebat adventum, dicens: Qui pascis Israel, intende; qui deducis velut oves Joseph. Qui sedes super Cherubim, appare coram Efrem, et Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni ut liberes nos (Psal. LXXIX, 1, 2, 3)? Agnosce igitur, in eo quod Pater postulabatur, dicente propheta: Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Psal. XLII, 3); et: Manda, Deus, virtuti tuae; confirma quod operatus es in nobis (Psal. LXVII, 29), a Patre Filium missum; in eo vero quod ut veniret a prophetis ipse Filius rogabatur, Filium propria voluntate venisse. Nunquam enim a prophetis postularetur Filius, si in propria potestate non ejus fuisset adventus. Rogabatur ergo Pater, ut ipse mitteret Filium, quia genuit Filium; neque tamen Filius rogaretur ut descenderet ac veniret, si unam eamdemque cum Patre potestatem naturaliter non haberet. Sancti ergo prophetae sciebant se Filium rogare, cum rogabant Patrem; similiter et Patrem postulare, cum Filium postulabant: ideo sive ad Patris, sive ad Filii personam precem dirigerent, totam Trinitatem in unius personae compellatione poscebant, quia unam Trinitatis substantiam noverant. Filius est igitur a Patre missus, non Pater a Filio: quia Filius est a Patre natus, non Pater a Filio. Similiter etiam Spiritus sanctus a Patre et Filio legitur missus, quia a Patre Filioque procedit. Sed quia non uno modo in Scripturis sanctis dicitur missio, propterea in sacramento Incarnationis, non solum a Patre, verum etiam a Spiritu sancto missus est Filius: quia mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, totius est Trinitatis operatione plasmatus. Alio autem modo mittitur a Patre et Filio Spiritus sanctus, qui ( Aeneas l. contra Graecos, quia) naturaliter a Patre Filioque procedit. Mittitur enim a Patre et Filio Spiritus sanctus, cum ab ipsa Trinitate, uno Deo, gratiae spiritalis donatur effectus. Aliter vero a Patre et Spiritu sancto missus est Filius, quando semetipsum exinaniens, formam servi accepit. Neque enim hoc est in personam suam accipere carnem, fierique Verbum hominem, quod est invisibili potentia conferre cujusquam muneris largitatem. Non enim vere Spiritus sanctus vere columba factus est aut vere ignis factus est, quando eum talium rerum visione significari ( Florus legit, signari) oportuit. Verbum autem caro factum est, quando Unigenitus Deus carnem accepit. Quod tamen non aliena potestate, sed propria fecit; neque sua tantum, quia illud pietatis sacramentum, totius Trinitatis est una voluntate ac potestate perfectum. Miror autem quomodo a Spiritu sancto mitti non credas angelum, a quo missum legis ipsum Dominum angelorum. Patrem vero invocamus, propter originem et naturalem divinitatis atque individuam unitatem. Quod utique dono divinae inspirationis sancta custodit Ecclesia. Non enim poterat plurali numero Trinitatem poscere, ne ab infidelibus non Deo, sed diis putaretur religio Christiana servire. Patrem ergo sancta Ecclesia in precibus poscit, quem esse originem Filii et Spiritus sancti, recta credulitate cognovit. Ideo autem nomine Filii et Spiritus sancti, orationes precesque consummat, ut sanctam Trinitatem unius esse naturae ac majestatis ostendat. De potestate autem Spiritus sancti quam illi in creatura denegare non metuis, cum tu ejus effugere potestatem 627 justitiamque non possis, jam tibi superius respondi. Manifestum est enim eum plenam habere rerum omnium potestatem, quia omnia operatur, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Noli ergo negare superbus sancti Spiritus potestatem, ne condemnatus sentias aequitatem. Spiritus enim sanctus naturaliter Dominus est, quia naturaliter Spiritus Domini est; non solius Domini Patris, nec solius Domini Filii; sed unius Domini, scilicet Patris et Filii: et quia naturaliter unus est Patris et Filii Spiritus, cum Patre et Filio naturaliter unus est Dominus. Qui propterea non venit, nisi cum a Patre Filioque mittitur, quia inde est ejus voluntaria veniendi potestas, unde est ejus naturaliter aeterna divinitas.

FRAGMENTUM XXX. Non omnis missio apparitio est. In columba tantum, et in linguis igneis apparuit Spiritus sanctus, saepe alias missus sine apparitione. Diabolus non est missus ad Job, sed permissus. Mittuntur angeli ut administratorii Spiritus. Non orat pro nobis Spiritus sanctus eo modo quo Filius. Ecce iterum dico quod superius dixi: Non omnis missio apparitio est, et maxime missio Spiritus sancti. Cujus missionem non nisi secundo visibiliter oportebat ostendi; non per propriam naturam, sed per subditam creaturam, quae creatura et aliquid significaret, et peracta significatione transiret. Sic autem in illa columba, et linguis igneis significari oportuit Spiritum sanctum (quem tamen non credimus localiter missum), sicut oportebat ut Deum Patrem significaret illa vox quae super Jesum baptizatum facta est: in qua tamen sic personam significatam Patris accipimus, ut ejus divinitati temporalem locutionem ascribere nullatenus audeamus. Spiritus autem qui de coelo mittuntur, tunc apparent quando eis a Deo praecipitur, et tunc non apparent quando eis divinitus non jubetur; illuc tamen mittuntur, ubi non fuerunt antequam mitterentur. Quod de sancto Spiritu non potest recte vel credi vel dici, quem constat ubique semper esse totum, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Falsum est autem quod dixisti, Diabolus cum ad Job missus est, quare non apparuit? Neque enim sancta Scriptura dixit ad Job diabolum missum, quamvis dixerit fuisse permissum. Inaniter igitur tibi verba inutilia de missione atque apparitione angelorum multiplicando versas, et versando multiplicas; quasi nos ideo negemus angelos missos, quia se plerumque manifestaverunt. Cum utique in eo quod mittuntur, sive oculis humanis appareant, sive a conspectu hominum semetipsos abscondant; sic tamen mittuntur quemadmodum 628 auctoritas apostolica protestatur: Administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14). Sed nunquam talis potest esse missio Spiritus sancti. Ille enim nullam potest habere cum angelis similitudinem missionis, quia ubicunque sunt sancti angeli, ipso sunt omnes uno Spiritu pleni, qui totus est in singulis, et unus in cunctis. Angelus vero et minister nusquam sanctus Spiritus nominatur: cum in opere una quidem sit annuntiatio Trinitatis, et in subministratione Spiritus, non sit ministerium servitutis, sed divinae majestatis auxilium. Quod beatus Petrus indubitanter ostendit, dicens: Sive qui loquitur, tanquam sermones Dei: sive qui ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus (I Petr. IV, 11). Ubi ostenditur non cujusquam creaturae, sed solius esse Dei, auxilium administrare virtutis. Illi quoque objectioni, qua sanctum Spiritum postulare, gemere, atque interpellare dixisti, quantum me Dominus adjuvit, dedi responsum; ostendens quemadmodum ille sermo Apostoli secundum regulam debeat veritatis intelligi. Nam revera Christus, qui est in dextera Dei, interpellat quidem pro nobis (Rom. VIII, 34), sed secundum quod dignatus est Sacerdos esse, et obtulit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Inde igitur oratio, unde oblatio; inde obsecratio sacerdotatis, unde illi nobiscum natura communis Proinde ipse est qui et orat pro nobis, et oratur a nobis. Orat namque pro nobis secundum quod est Sacerdos noster, et caput corporis Ecclesiae, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus: oratur autem a nobis secundum quod cum Patre naturaliter unus est Deus. Spiritus autem sanctus, neque apud Patrem, neque apud Filium, pro nobis ullum postulationis officium gerit; sed cum Patre et Filio, unum postulationibus nostris auditum benignitatis impendit, unam misericordiam tribuit, unum confert auxilium, unam remissionem condonat peccatorum. Simul enim a nobis, dum Patrem poscimus, tota Trinitas poscitur, quia quidquid salubre nobis est, tota Trinitas inseparabili virtute ac bonitate largitur.

EX LIBRO IX. DE INVOCATIONE TRINITATIS. 629 FRAGMENTUM XXXI. Non Pater tantum invocatur, sed etiam Filius. In una persona invocatur tota Trinitas. Quod una persona poscitur, tota Trinitas facit. Dicis quod sive oratio Dominica, sive omnes orationes communes et preces, non nisi ad solius Dei Patris personam rite fundantur. Nos autem dicimus, orationem quidem Dominicam ad solius Patris semper fundi debere personam; quippe in qua sic orare incipimus, ut ipsum Patrem primitus nominemus. Unde, ex ista regula quam Salvator instituit, Ecclesia, quae corpus ejus est, orationes suas ad personam Dei Patris fundere consuevit. Verumtamen ut agnoscamus, in unius invocatione personae totam Trinitatem obsequio fidelis invocationis pariter honorari, invenimus a patriarchis et martyribus sanctis etiam Filium invocatum; quibus utique tu nec ignorantiam veritatis, nec aliquod crimen irreligiosi assignare audebis erroris. In illo igitur quem Deus posuit Patrem multarum gentium (Rom. IV, 17), rei hujus primum accipe documentum: de quo, cum adhuc Abram, et necdum Abraham divino munere vocaretur, in Genesi scriptum sic continetur: Et visus est Dominus Deus Abrae, et dixit ei: Semini tuo dabo terram istam. Et aedificavit ibi Abram altare Domino, qui visus est ei. Et recessit inde in montem contra orientem Bethel, secundum mare Agge, contra orientem: et aedificavit ibi altare Domino Deo, et invocavit in nomine Domini Dei qui visus est (Gen. XII, 7, 8). Elige nunc unum e duobus, ut aut Deum Patrem dicas sancto Abrahae visum, aut Filium asseras invocatum. Vide enim quid Scriptura commendat: Et invocavit in nomine Domini Dei qui visus est: ubi agnoscitur quia Deus qui visus est, ipse est invocatus. An pro eo quod dictum non est, Invocavit Dominum Deum qui visus est, sed, In nomine Domini Dei qui visus est, ex hoc alterum visum, alterum forsitan existimas invocatum? Dic ergo quem sanctus patriarcha invocaverit, aut in cujus nomine eum existimes invocasse. Procul dubio aut Patrem in nomine Filii, aut Filium in nomine Patris asseris invocatum. Sed quodcunque delegeris, necesse est veritatis virtute vincaris. Si enim Filium in nomine Patris asseris invocatum, propter illud quod ait: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43); ecce interim Filium a sanctis patriarchis invocatum necesse est fatearis. Quid est autem invocare, nisi orare? Ipsum ergo Abraham oravit, quem invocavit. Placetne tibi, an displicet, Filium a sancto Abraham 630 invoca tum? Si placet, aut dic ibi non invocatum Patrem, aut in unius invocatione personae honorificentiam agnosce communem. Sed profecto, dicens Filium invocatum in nomine Patris, ex hac invocatione Patrem separare non poteris. Cur ergo invocato Filio invocatum credis et Patrem, et invocato Patre etiam Filium non credis invocatum? Cum utique sicut illic invocatio a prole recurrit ad originem, sic etiam hic ab origine recurrat ad prolem. Deus igitur, qui in vocatur in nomine Domini Dei, in suo utique nomine invocatur: nec aliud est invocare Dominum, quam nomen Domini invocare. Alioquin quis est cui dicit Isaias: Domine, praeter te alium non novimus, nomen tuum invocavimus (Isa. XXVI, 13)? Aut cui Jeremias dicit: Et tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos (Jer. XIV, 9)? David quoque orans, Deus, inquit, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Postremo, si putas quia non habet regula fidei ut Filius invocetur, beatum Stephanum necesse est reprehendas, de quo scriptum est quod eum Judaei lapidabant invocantem et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum (Act. VII, 59). Petri quoque apostoli sine dubio doctrinam abjiciens, dicentis: Gratia cum omnibus qui invocant Jesum Christum in perpetuitate. Pax vobis omnibus qui estis in Christo (I Petr. V, 14). Cur itaque beatus Stephanus ad Filium orationem fundit, si nunquam est Filius exorandus? aut quem alium invocat David nisi Filium, dicens illud quod supra posuimus: Qui pascis Israel, intende; qui deducis velut oves Joseph (Psal. LXXIX, 1)? Cujus et adventum postulat, dicens (v. 3): Excita potentiam tuam, et veni ut liberes nos. Agnosce igitur, invocato Patre, Filium quoque pariter invocari, et invocato Filio, invocari nihilominus Patrem, et ab eadem invocatione Spiritum sanctum nullatenus separari. Unum enim sanctae Trinitati obsequium orationis debemus, in cujus nomine baptizati, gratiam redemptionis accepimus. Patri ergo dicimus orantes, Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, poscentes ut per ipsum faciat quod oramus, per quem nos facere dignatus est ut essemus. Omnia enim Pater per Filium fecit et facit, quia unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); de quo item scriptum est, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); et quia omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16, 17). Sed quia illud quod dicitur, Per Dominum nostrum Jesum Christum, adjurationem existimas, etiam in hoc aequalem Filium Patri cognosce. Apostolica quippe dicit auctoritas: Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum (Hebr. VI, 13). Deus ergo qui non jurat nisi per semetipsum, non adjuratur nisi per illum qui cum eo unius esse naturae cognoscitur. Quamvis orationis illa conclusio magis per quem Pater operetur ostendat, non sermonem adjurationis contineat. Quocunque tamen modo dicatur, sufficit, quoniam ad hoc dicitur, ut omnis oratio, omnesque preces, Filii et Spiritus sancti nomine concludantur. Ergo ex quo et beatum martyrem Stephanum ostendimus, in ipso articulo passionis, orationem suam non ad Patris, sed 631 ad Filii direxisse personam; rursusque ad personam Patris orationem sive precem tota dirigit Ecclesia semper; debes agnoscere, omnem rationem fidei nostrae quamvis ad unam ex Trinitate personam videatur dirigi, totius in ea tamen Trinitatis honorificentiam contineri. Ille enim qui ait: Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 22), et de quo beatus Joannes dicit: Qui diligit genitorem, diligit eum qui natus est ex eo (I Joan. V, 1); sicut communiter cum Patre vel odio haberi vel diligi, ita cum Pater exoratur, simul cum eo cognoscitur a fidelibus exorari. Et quoniam unus est Patris et Filii Spiritus, necesse est ut dum invocatur Pater aut Filius, in Patre et Filio etiam ille qui unus est utriusque Spiritus invocetur. Unus est autem Jesus Christus, unigenitus Dei Patris Filius, cujus nomine concludimus omnem orationem quam destinamus ad Patrem: nec tamen sine sancti Spiritus nomine, ut ostendamus totam nos humiliter poscere Trinitatem. Non enim omni Trinitati dicimus: Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, sed soli Patri, cujus est unigenitus Filius Dominus Jesus Christus. Ad hoc autem, sicut supra jam diximus, nomen Jesu Christi et Spiritus sancti cum Patrem oramus adjungimus, ut quidquid poscimus, a tota nos Trinitate postulare monstremus. Alioquin ostende nobis quomodo possit illud impleri, quod ipse Salvator noster, in ipso sermone novissimo, quem (secundum Evangelium Joannis) ad discipulos habuit, praecepisse cognoscitur. Quodam enim memorati sermonis loco ait: Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis petetis, et fiet vobis (Joan. XV, 7). Hic petendum dixit, sed utrum ab ipso, an a Patre petendum sit non ostendit. Paulo post tamen curavit petendam Patris aperire personam, dicens: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat; ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis (Ibid., 16): quod rursus inculcans ait: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 2). Verumtamen audi quomodo etiam seipsum petendum curaverit discipulis intimare, dicens: Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado, et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12, 13, 14). Ecce Dei Filius petendum insinuat et seipsum. Si quid autem Pater in nomine Filii fuerit petitus, sine dubio daturus est, quia hoc promisit Filius qui est fidelis in verbis suis: si quid etiam Filius in suo petatur nomine, hoc se promittit sine dubitatione facturum. Proinde, aut dic Patris et Filii unum opus esse, et personas in oratione conjungi; aut si separas personas, ut quod petitur Pater, Filium peti non credas, necesse est ut si cui vindicandum putas orationis obsequium, soli ascribas etiam operationis effectum. Ac per hoc, secundum sententiam tuam, in ipsis sanctis apostolis et martyribus magna in suis orationibus diversitas invenitur: dum alius Patrem orat, alius Filium invocat. Nam legimus a beato Paulo Patrem pro fidelibus invocatum, sicut ipse dicit: Hujus rei gratia, flecto 632 genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 14). Quod utique Pater sine dubio fecit. Beatus autem Stephanus Dominum Jesum, ut spiritum ejus susciperet, invocavit (Act. VII, 59). Quod utique item Dominus Christus invocatus implevit. Quid ergo nunc dicis? Fecitne Filius cum Patre, quod Paulus Patrem petiit, et Pater cum Filio, quod Filium Stephanus invocavit? An quod solum Patrem Paulus petiit, solus Pater fecit, et quod solum Filium Stephanus invocavit, solus Christus implevit? Si enim dixeris illud quod, secundum sententiam tuam, solum Patrem Paulus petiit, a solo Patre fuisse factum, nihilominus fateberis etiam illud quod solum Filium Stephanus poposcit, a solo Filio absque ulla Patris cooperatione perfectum. Ac per hoc separata opera Patris et Filii dicis: ubi ipsi Dei Filio contradicis, dicenti: Quaecunque enim Pater facit, haec et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Si vero dixeris, in implendis postulationibus Stephani martyris et apostoli Pauli unum opus esse Patris et Filii, agnosce utriusque unum opus nullatenus esse potuisse, nisi per unitatem naturae; ut et Pater se a Stephano invoca tum in Filio cerneret, et a Paulo exoratum se in Patre Filins agnovisset. Sed ut agnoscas hoc habere apostolicam doctrinam, ut a nobis et Pater et Filius invocetur, vide quomodo invocandum Christum beatus commendet Apostolus, qui Corinthiis ita scribit: Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, Ecclesiae Dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (I Cor. I, 1, 2, 3). Cernis nempe, illis qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, gratiam et pacem ab Apostolo divinitus postulari. Quid ergo superest, nisi ut omnis qui Domini Jesu Christi non invocat nomen, nec gratiam ab eo possit habere, nec pacem? Qui autem non acceperit a Deo gratiam, poenam recipiet sine dubio sempiternam; et qui a Deo Patre et Domino Jesu Christo non accepit pacem, nullatenus perveniet ad salutem. Ipsius enim nominis invocationem prophetico beatus Paulus commendat eloquio, dicens: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X, 13; Joel, II, 32). Certum est itaque secundum verae fidei regulam, in qua sanctae Trinitatis una substantia creditur, nullam separationem Patris et Filii fieri, sive Pater, sive Filius a fidelibus invocetur. Ab illis autem nec Patrem invocari, nec Filium, qui invocatione quae offertur Patri, non credunt cum Patre, Filium naturaliter invocari. Hoc enim habet naturalis unitas Trinitatis, ut inseparabiliter cuncta illis tribus personis exhibeantur sanctae religionis obsequia, in quibus una est inseparabilis incommutabilisque natura. In orationibus quippe quas una vera Ecclesia fundit ad Deum, et naturae servatur unitas, et personarum discretio custoditur: ut cum ad Patrem dirigitur oratio, qui est origo Filii et Spiritus sancti, unam esse naturam Trinitatis appareat; commemoratione 633 vero Filii et Spiritus sancti, Trinitatem veram ipse finis orationis ostendat. Sic Sabellii atque Arii perfidia vincitur, dum in ipsis quoque orationibus et precibus, tam unius naturae quam trium personarum veritas a catholicis sacerdotibus praedicatur.

FRAGMENTUM XXXII. Jesus Christus non est filius Trinitatis, quamvis secundum carnem sit opus totius Trinitatis: sed secundum deitatem filius est solius Patris, secundum humanitatem filius solius Mariae Virginis. Quis enim unquam tantae reperiri possit insaniae, qui auderet Jesum Christum totius Trinitatis Filium praedicare? Ecclesia quippe Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15), unum sciens Patrem unius Filii, et unum sciens Spiritum sanctum Patris et Filii, nunquam potest Jesum Christum Filium Trinitatis dicere, quia neque duos Patres, neque duos Filios, neque duos Spiritus sanctos potest aliquatenus praedicare. Jesus Christus itaque, non solum secundum divinitatem (in qua naturaliter aequalis est Deo Patri), sed et secundum animam et carnem (in qua idem Deus consubstantialis est matri), non solum Filius Dei Patris est, verum etiam unigenitus Filius. Proinde, non solum Jesum Christum Filium Trinitatis omnino non dicimus, sed etiam sic confitemur Jesum Christum solius Dei Patris Filium, ut eum nullatenus separemus. Magnae quippe impietatis est alium putare Christum, alium Jesum Christum, cum unus sit utique Dei et hominis filius Jesus Christus: Filius scilicet solius Dei Patris, non totius utique Trinitatis. Nam idem Jesus Christus secundum carnem opus totius Trinitatis agnoscitur, nec ideo tamen totius Trinitatis filius invenitur. Humanam quippe naturam Filii Dei, id est formam servi, simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est ipsa sancta Trinitas fecit, sed eam solus Jesus Christus accepit, dicente beato Apostolo: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 5, 6, 7). Ipse igitur Jesus Christus, non solum in forma servi, verum etiam in forma Dei, unus est solius Dei Patris Filius, quia formam servi accipiens, non personam accepit hominis, sed naturam. In utero quippe Virginis ut Verbum fieret caro, simul una facta est Verbi carnisque conceptio; et in una Verbi persona simul concepta est divina humanaque natura: non ut utraque natura una fieret, sed ex utraque natura, unius Jesu Christi illa quae semper erat persona constaret. hujus rei veritas, sicut non permittit quartam personam plenitudini divinae Trinitatis 634 adjungi, sic omnino prohibet Jesum Christum Trinitatis Filium nuncupari. Quod utique etiam sancti Symboli tenor ostendit, ubi cum dicitur: Credo in Jesum Christum, Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto ex Virgine Maria; ipsum utique quem Dei Filium dicimus, eumdem quoque natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine confitemur. Itaque cum dicimus, Jesum Christum Filium ejus, id est Dei Patris Filium Jesum Christum, nativitatem divinitatis ostendimus, qua sine initio est aeternus de Patre: dicentes autem natum de Spiritu sancto ex Virgine Maria, nativitatem fatemur qua idem Unigenitus Deus, secundum carnem temporaliter initium sumpsit ex Virgine. Proinde Jesus Christus, sicut supra dictum est, secundum carnem quidem opus est totius Trinitatis, secundum vero utramque nativitatem solius Dei Patris est Filius: quia idem solus Unigenitus Deus est temporaliter verus homo de Virgine procreatus, qui de solo Patre sine initio verus Deus est natus.

FRAGMENTUM XXXIII. Jesus Christus non est solius hominis vocabulum, sea etiam Dei: et in Scripturis interdum secundum divinam naturam solam, interdum secundum humanam solam, nonnunquam secundum utramque accipitur. De uno et eodem Spiritu sancto, et Dei Filius dignatus est Filius hominis fieri, et nobis donatum est in Dei filios adoptari. Ariani non sunt cultores unius Dei, sed plurium. Ac primum quod ex mea mendaciter persona dixisti, « Jesus Christus vocabulum est hominis, » Paulus doctor gentium in fide et veritate, sicut contrarium veritati, contrarium convincit et fidei, qui Jesum Christum et Deum demonstrat et hominem. Ita ut uno eodemque nomine Jesu Christi, in una duntaxat eademque persona, nonnunquam solam divinam, plerumque solam humanam, vel utramque simul intelligi velit aliquando substantiam. Idem namque dicit: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 5 et seq.). Timotheo quoque scribens, ait: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Ecce in utroque loco unus Christus Jesus nominatur, sed non secundum unam naturam in Christo Jesu uterque locus accipitur. Unus est enim Christus Jesus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed 635 semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et qui resurrexit a mortuis ex semine David. Sed Christus Jesus in forma Dei semetipsum exinaniens, et formam servi accipiens, secundum solam intelligitur divinam naturam: secundum quam intelligitur etiam, ubi ait: Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Idem vero Christus Jesus, resurgens a mortuis ex semine David, secundum humanam tantum recte potest cognosci substantiam. Rursus Apostolus dicit: Obsecro igitur, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus (Rom. XV, 30). Et alio loco: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos (I Tim. I, 4). In quibus utique locis, non secundum solam divinam, neque secundum solam humanam, sed secundum utramque naturam, totum Christum Jesum accipimus ab Apostolo nominatum. Videsne quia Jesus Christus, non secundum hoc solum quod Deus est, neque secundum hoc solum quod homo est, in omnibus Scripturae locis est accipiendus: sed in unoquoque Scripturarum loco secundum id accipi debet, secundum quod Veritas docet? Unus est enim Christus Jesus, Dei et hominis Filius in utraque natura, unus in utraque verus. Unde nec illud potest constare quod dicis, « Filium Dei vero cum dicimus, ipsum Deum Filium, id est ipsum Christum spiritalem significamus. » Neque enim spiritus erat sine corpore ipse Redemptor noster, quando ait illi caeco nato, cui oculos misericorditer et mirabiliter dedit: Tu credis in Filium Dei? Cui cum ille dixisset: Quis est, Domine, ut credam in eum? dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est (Joan. IX, 35, 36, 37). Manifestum est autem quod in eo corporeis oculis non divinitas, sed humanitas videbatur. Attende etiam beati Petri confessionem dicentis: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), et ipsum Filium Dei non Deum tantum, sed Deum hominemque cognosce: praesertim quia se Filium hominis dixit ipse Christus, quem Filium Dei vivi confessus est Petrus. Unde cum sit unus Christus Filius Dei et hominis, sicut non semper eum secundum solam divinitatem Filium Dei videmus dictum, sic nec secundum solam carnem invenimus semper Filium hominis nuncupatum. Ipse enim qui dixit discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis; et damnabunt eum morti, et tradent eum gentibus, et illudent ei, et conspuent eum et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget (Matth. XX, 18, 19); idem dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Quis vero sanae intelligentiae, in utroque loco Filium hominis secundum unam putet locutum fuisse substantiam, cum utique nec secundum divinitatem potuerit Filius illa omnia pati, nec secundum carnem tunc fuisset in coelo quando talia loquebatur in terra? Unus igitur idemque est Filius hominis, qui et secundum solam carnem vere traditus, et vere interfectus, die tertio resurrexit, et secundum solam divinitatem totus in terra, et totus in coelo fuit, quando secundum carnem in terra tantum positus, illa de se veraciter dixit. Verum est itaque quia in Christo una est persona deitatis et carnis, sed utriusque naturae 636 proprietate servata. Nam Christus dicitur aliquando secundum solam divinitatem, aliquando dicitur secundum solam carnem, aliquando secundum utramque substantiam. Secundum solam quippe divinitatem intelligendum Christum monstravit Apostolus, dicens: Nolite mentiri invicem: exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praepatium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Colos. III, 9 et seq.). Tale est autem quod hic ait: Omnia et in omnibus Christus; quale est istud: Ut sit Deus omnia in omnibus. Secundum solam quoque carnem Christum cognoscimus ab Apostolo nominatum, ubi ait: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas (I Cor. XV, 3, 4). Ille quoque locus ejusdem Apostoli huic invenitur intelligentiae convenire, ubi ait: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem (Rom. VI, 3); et paulo post: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Ibid., 9). Quem tamen Christum secundum utramque cognoscitur praedicare naturam, dicens: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Manifestum est igitur, illas regulas quas in praedictis voluisti firmare nominibus, nullo robore fulciri, quia nullatenus Christianae congruunt veritati. Non solum enim cum dicitur Dei Filius, aut cum dicitur hominis Filius, sive cum dicitur Christus, vel cum dicitur Jesus Christus; verum etiam cum ipse qui est Unigenitus a Patre, plenus gratiae et veritatis (Joan. I, 14), in sancta Scriptura dicitur Deus, considerandum est, in ipsa una Filii Dei persona quaenam recte debeat accipi sine ullo errore substantia. Nam in illo Actuum apostolorum loco, ubi idem Paulus apostolus majoribus natu et senioribus dicit: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28); utique hic Deum non accipimus nisi ipsum Filium Dei: qui tamen non secundum aeternam atque incommutabilem divinitatem suam, quam habet incommutabilis ex Patre, sed secundum humanitatem qua de Virgine verus factus est homo, intelligitur idem Deus Ecclesiam acquisisse sanguine suo. Non ergo dicimus Jesum Christum esse humanitatis et solius hominis nomen, sed unum Jesum Christum Deum hominemque dicimus, in quo sic est de natura matris vera natura hominis, sicut de natura Dei Patris vera et aeterna manet substantia deitatis. Ipse enim qui Veritas est, verus Filius est et Patris et matris, de quo dicit beatus Joannes: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V, 20). Et quoniam verus Dei Filius naturaliter Deus verus est, qui nec verus Deus esset si verus Filius de Patris natura non esset, propterea statim beatus Joannes adjunxit: Hic est verus Deus, et vita aeterna (Ibidem) 637 In eo vero quod Christus Dei Filius, natus de Spiritu sancto ex Virgine Maria dicitur, non est alius Spiritus sanctus quam Paracietus, qui est unus Patris et Filii Spiritus. Idem namque est Spiritus veritatis qui a Patre procedit (Joan. XV, 26), qui solet in Scripturis sanctis Spiritus sanctus evidentissime nuncupari. Nam est quidem naturaliter et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus; sed tamen non invenitur locus in divinis eloquiis in quo Pater aut Filius absolute, et sine aliqua adjectione dicatur Spiritus sanctus. Scriptum est enim: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24); sed additum est ibi Deus, ubi sine dubio Pater agnoscitur Deus. Ergo cum Patrem aut Filium sancta Scriptura significat, consuevit aut Spiritum tantummodo, aut sanctum dicere, et aut nomen adjungere quo vel Pater vel Filius possit intelligi, aut si nomen non adjunxerit, ex praecedentibus vel subsequentibus agnoscatur utrum uni personae, an simul ipsi sanctae Trinitati, secundum regulam debeat verae fidei coaptari. Ipse est igitur unus Spiritus sanctus, de quo secundum carnem natus est Christus, ex quo spiritaliter omnis renascitur Christianus. Ea quippe sancti Spiritus gratia, qua Deus Unigenitus dignatus est Filius hominis fieri, nobis donatum est in Dei filios adoptari. Non autem Trinitatis, sed solius Dei Patris est Filius Jesus Christus: qui utique digne dicitur coaeternus Deo Patri, etiam accepta carne sua, quia una est in illo divinitatis carnisque persona: et ipse Dei Filius qui in personam deitatis suae accepit carnem, naturaliter habet Deo Patri coaeternam sine initio deitatem. Nec est alter Spiritus sanctus quem in nostris orationibus cum Patre et Filio nominemus, praeter unum Paracletum Spiritum: quem sic unum Spiritum Patris et Filii novimus, ut consubstantialem et coaeternum Patri et Filio certissime noverimus. In eo autem unum Deum nos colere demonstramus, quia unam Trinitatis substantiam credimus et fatemur. Vos autem nullatenus estis cultores unius Dei, qui aliam naturam dicitis Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti: et cum unum Deum non colatis, nec tres tamen deos colitis; sed quod pejus est, quia dicitis vos colere quidem duos deos, id est Patrem deum majorem, et Filium deum minorem; et cum eis quasi colere Spiritum sanctum, cui omnino nomen Dei adimitis, et eum creaturam sine aliqua reverentia nuncupatis. Unde, quia creaturae vos esse cultores ostenditis, profecto (si volueritis) non tres tantum, sed etiam quinque deos colere poteritis.

638 FRAGMENTUM XXXIV. Non soli Patri sacrificat Ecclesia, aut soli Patri dat gloriam, sed toti Trinitati. Christus pro nobis corpus suum et templum et sacrificium fecit. Gratias agimus Patri et Filio ut Deo, Patri autem per Filium ut hominem. Spiritus sanctus locum non habet inter opera Dei. Oportet autem tuum consequenter refutari mendacium, in eo quod dicis, semper me firmasse, soli offerri omne sacrificium Patri: quod ego nec aliquando dixi, nec dico. Sancta enim Ecclesia catholica non soli Patri, sed simul sanctae sacrificat Trinitati; et sicut ad solius Patris personam dirigens orationem, totam simul invocat Trinitatem; ita quod Patri Deo immolat, simul Trinitati sacrificat. Sive enim in oratione, sive in sacrificio, nullam facit fides vera discretionem muneris, quia non est in Trinitate diversitas potestatis: unde quidquid uni personae offertur, necesse est Trinitati pariter offeratur. Quod sanctorum patriarcharum et prophetarum demonstratur exemplis: ubi principaliter attendendum nobis est, altare ad hoc semper aedificatum Deo, ut debito sacrificii Deus honoretur obsequio. Altare namque ibi primum in sanctis voluminibus nominatur, ubi sanctus Noe, de arca egrediens, Deo perhibetur hostias obtulisse. Sic enim scriptum est: Et aedificavit Noe altare Domino, et accepit ab omnibus pecoribus mundis, et ab omnibus volatilibus mundis, et obtulit hostiam super altare Deo (Genes. VIII, 20). Nam et Dominus ostendens quod hujus rei gratia construatur altare, Mosi famulo suo sic loquitur: Altare de terra facietis mihi, et immolabitis super illud holocausta et salutaria vestra (Exod. XX, 24). Inquiramus ergo cuinam patres nostri altare construxerint, ut ipsi eos agnoscamus etiam sacrificium obtulisse. Post illud itaque altare quod Noe Domino fabricavit, a sancto Abraham legimus altare constructum. Sic enim scriptum est: Et visus est Dominus Deus Abrahae, et dixit ei: Semini tuo dabo terram istam. Et aedificavit ibi Abraham altare Domino, qui visus est ei. Et recessit inde in montem contra orientem Bethel, et statuit ibi tabernaculum suum Bethel, secundum mare Agge, contra orientem: et aedificavit ibi altare Domino Deo, et invocavit in nomine Domini Dei, qui visus est (Genes. XII, 7, 8). Cum superius de invocatione Dei ageremus, istum locum jam nos posuisse meminimus; ipsum etiam nunc repetamus sensum. Volentes enim Filium a Patre minorem ostendere, soletis dicere, Filium sanctis Patribus visum. Quid ergo nunc dicitis? Quandoquidem Abraham noster, Deo, qui ei visus est, altare aedificavit: non autem fuit necessitas aedificandi altaris, nisi pro 639 sacrificiis offerendis. Deo igitur qui visus est ei, sanctus Abraham sacrificium obtulit, cui non ob aliud nisi ut sacrificaret, altare construxit. Ipsum etiam invocavit, quandoquidem in nomine Domini Dei qui visus est, legitur invocasse. Proinde, aut confitere, simul unius orationis obsequio Patrem et Filium invocari, et unum sacrificium Patri et Filio simul offerri; aut si hoc non vis, necesse est ut aut Patrem dicas visum, aut soli Filio sacrificium a sanctis patriarchis fatearis oblatum, et Patri compellaris adimere quod Filio conaris auferre. Similiter et de Isaac legimus, de quo dicit Scriptura: Ascendit autem inde ad puteum juramenti, et visus est ei Dominus in illa nocte, et dixit ei: Ego sum Deus Abraham patris tui. Ne timeas, tecum enim sum, et benedicam te, et multiplicabo semen tuum, propter Abraham patrem tuum. Et aedificavit ibi Isaac altare, et invocavit in nomine Domini (Gen. XXVI, 23 et seq.). Diligenter attende, ipsum esse Deum Abraham qui et Abrahae et Isaac visus est, ipsique altare ab Abraham et Isaac aedificatum, ac per hoc ipsi ab utroque sacrificium immolatum. Veniamus et ad Jacob, ut ipsum quoque simili fide praeditum, ostendamus Deo Abraham, et Deo Isaac, et Deo Jacob altare construxisse, et ipsum similiter invocasse. Sic enim de eo scriptum est: Venit autem Jacob in Salem civitatem Sichimorum in terra Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae; et applicuit secundum faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem, centum agnis. Et statuit ibi altare, et invocabit Deum Israel (Genes. XXXIII, 18 et seq.). Item paulo post sancta Scriptura sic ait: Dixit autem Deus ad Jacob: Surgens ascende in locum Bethel, et inhabita ibi, et fac ibi altare Deo qui visus est tibi cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1). Et paulo post: Venit autem Jacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel, ipse et omnis plebs quae erat cum eo; et aedificavit ibi altare; et vocavit nomen loci illius, Domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret a facie fratris sui Esau (Ibid., 6, 7). Certum est autem a sanctis patriarchis illi Deo sacrificium oblatum cui est ab eis altare constructum, et quem constat ab illis suppliciter invocatum. Puto autem quod non audebis dicere alium Deum patriarchas, et alium sanctos apostolos et martyres invocasse. Unum enim Deum invocaverunt, quia in quem credebant patriarchae, in ipsum quoque apostoli et martyres crediderunt. Quia vero Deus Abraham, et Deus Isaac, ipse congruo tempore Vetus Testamentum dedit, in quo Testamenti Novi promissa tenebantur figuris congruis obvelata (unde etsi fuerunt alia temporis illius sacramenta, fides tamen Christianae religionis non fuit aliquando diversa); hoc ordinavit Trinitatis una et vera divinitas, ut etiam propheticis eloquiis, sacrificium verum Christo Domino, tempore Novi Testamenti diceretur a fidelibus offerendum. Quod Sophonias propheta his verbis Spiritu sancto repletus insinuat: Sustine me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae, in testimonium. Quoniam judicium meum in congregationem gentium erit, ut recipiam reges, et effundam super eos iram furoris mei: quoniam in igne aemula ionis meae consummabitur 640 omnis terra. Quia tunc transferam super populos linguam in progenies ejus, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei sub jugo uno. A trans flumine Aethiopiae suscipiam observantes me. Qui dispersi sunt, offerent hostias mihi in illo die (Sophon. III, 8, 9, 10). Quis est qui sibi dicit hostias offerendas, nisi qui se in die resurrectionis suae praecepit sustineri? Quis autem se resurrecturum praedixit, nisi ille qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25)? Sed quis dubitabit et sanctos patriarchas, et prophetas tempore Veteris Testamenti unum Patri et Filio sacrificium obtulisse? Quandoquidem in ipso exordio nativitatis, quam de Virgine Christus habuit, sacrificium sibi crediturarum gentium, Magis offerentibus, dedicavit: ipsos scilicet primitias gentium faciens, et in eorum munere primitias sibi debitae immolationis ostendens. Magi quippe Christum Dominum adorantes, etiam aurum, thus, et myrrham suppliciter obtulerunt. Thus autem, certum est in sacrificiis Deo semper offerri, aurum regiae potestati annua devotione persolvi, myrrham vero in sepulturam mortuis corporibus adhiberi. In isto igitur trino oblationis genere, perfectum continetur fidei Christianae mysterium; quo cognosceretur in Christo et assumptae infirmitas carnis, et sempiterna atque regalis omnipotentia deitatis. In uno etenim eodemque Christo crediderunt mortalem carnem, regiam potestatem, excelsam super omnia deitatem; ac per hoc docuerunt credendam esse veram Redemptoris mortem, et ipsi vero Regi reddendam, quam in nobis suam creavit et renovavit imaginem; et eidem Deo summo et vero exhibendam, quam Graeci λατρείαν vocant, sacrificii servitutem. Sic in eorum cordibus inventum est, non atramento, sed Spiritu Dei vivi conscriptum: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13); et: Sacrificans diis, eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20). Nam, ut de tuis quoque litteris tibi aliquid ingeramus, ut thus in sacrificio solere semper offerri facillime recorderis, canentem recense Virgilium, Centumque Sabaeo Thare calent arae. (Aeneid. l. I, v. 425.) et Christo, cui thus cognoscis oblatum, etiam sacrificium in unitate Patris et Spiritus sancti, ab una et vera Ecclesia non dubites immolari. Nam et beatus martyr Stephanus Christo Domino se sacrificium obtulit, quem ut ejus spiritum susciperet invocavit, dicens: Domine Jesu, suscipe spiritum meum (Act. VII, 59). Scriptum est autem quia sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19); cui sanctus Azarias ait: In anima contribulata et spiritu humiliationis accipiamur, sicut in holocaustis arietum et taurorum, et multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo (Dan. III, 39, 40). Illi autem Domino suum spiritum obtulit, quem sanctus Stephanus ut ejus spiritum susciperet invocavit. Nemo autem sanctorum virorum invocasse dicitur, nisi Deum. Et maxime sancti patriarchae tunc commemorantur nomen Domini invocasse, quotiens altaria exstruxerunt, in quibus utique illi Deo quem invocabant, sacrificia offerebant: ita ut vix interdum quisquam eorum sine constructione altaris nomen Domini invocasse dicatur. Unde 641 commode multumque congrue in hoc loco beatus martyr Stephanus, non postulasse, sed invocasse Dominum Jesum dicitur, quando semetipsum Deo sacrificium obtulisse cognoscitur. Ubi apparet quia illum sine dubio cum lapidaretur invocabat, cui se sacrificium, et vivam prorsus hostiam offerebat. Neque vero Patri tantum et Filio, sed etiam Spiritui sancto, id est ipsi sanctae Trinitati, uni vero et bono Deo, unum vera fides offert sacrificium, unum exhibet adorationis obsequium: cujus tota Ecclesia sic unum est templum in omnibus Sanctis, sicut in uno nomine Patris et Filii et spiritus sancti, liberatam se novit de regno mortis atque peccati. Inde est quod beatus Apostolus unam demonstrans sanctae Trinitatis naturaliter majestatem, dicit, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et ut ostenderet Spiritum sanctum, non ut ministrum, sed ut verum ac summum Deum, habitare in nobis, in templo suo, rursus ait, Nescitis quia corpora vestra, templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Et ut Deum verum Spiritum sanctum demonstraret, adjecit, Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Non potest igitur in sacrificio sanctae Ecclesiae alienus esse Spiritus sanctus a Patre et Filio, qui totam sanctam Ecclesiam unum templum habet cum Patre et Filio. Nec possumus ei cujus templum sumus sacrificium non offerre, cum ipsa corpora nostra, quod templum est Spiritus sancti, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1), Paulus apostolus praecipiat exhiberi. Quomodo autem Spiritui sancto in pane et vino sacrificium Ecclesiae non offertur, quando ipsam Ecclesiam et templum et sacrificium ipse Spiritus habere cognoscitur? Nam ipse Salvator noster, qui pro nobis passus est, nobis relinquens exemplum, et qui est caput corporis Ecclesiae, ostendens in se quod agnoscamus in nobis, unum idemque corpus suum, non solum templum, verum etiam sacrificium fecit. Ipse quippe ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II, 19). Quod evangelista Joannes exponens, ait: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Paulus autem apostolus semetipsum pro nobis Christum obtulisse sic commemorat: Estote itaque imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 1, 2). Christus igitur pro nobis corpus suum et templum fecit, et hostiam obtulit. Cujus corpus esse totam Ecclesiam beatus testatur Apostolus, dicens de ipso Domino: Qui est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 18). Qui rursus ait (v. 24), Et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus quod est Ecclesia. Christus autem pro nobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Christus itaque suo nos exemplo docuit, et ostendit illius esse sacrificium, cujus sumus et templum. Templum autem non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti sumus: proinde unum sacrificium Patri et Filio et Spiritui sancto suppliciter immolamus. Et quia in templo duobus maxime officiis, id est, orationis atque immolationis, invenitur summo illi uni et vero et bono Deo humana servire 642 conditio, propter quod et Salvator noster ingrediens templum ait: Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13); et duos homines dicit ascendisse in templum orare, unum pharisaeum, et alterum publicanum (Luc. XVIII, 10): propterea sicut ipsi Trinitati, id est uni Deo, unum sacrificium offerimus, sic ipsi Trinitati unum orationis ac deprecationis obsequium suppliciter exhibemus. Quocirca quisquis sacrificium quod offertur Patri, negat Filio et Spiritui sancto, alienum se cognoscat esse a Christi membris. Quia sancta Ecclesia, quae verum corpus est Christi, sicut unum templum, unumque sacrificium sanctae Trinitatis novit esse, sic unum sacrificium Patri et Filio et Spiritui sancto consuevit in veritate fidei, spei et caritatis offerre. Sanctae itaque Trinitati, cui unam debemus et individuam per omnia servitutem, sicut unum sacrificium offerimus, sic unam quoque gloriam fideli devotione cantamus. Nam quia unam naturam constat esse sanctae Trinitatis, dignum est ut una gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto dicatur a fidelibus, in hymnis et psalmis. Verumtamen propter susceptionem formae servilis, et officium nostri Pontificis, gratias Patri per Filium recte ac fideliter agimus: quia secundum veram fidem, in Unigenito naturae utriusque cognoscimus veritatem. Unde veraciter eum confitentes, non solum aequalem Patri secundum veritatem divinitatis aeternae, verum etiam minorem Patre secundum gratiam humanitatis assumptae, quia, docente sancto evangelista, certissime novimus Unigenitum, a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14): recte agimus gratias Patri et Filio, quia cum Patre Filius naturaliter unus est Deus: et recte gratias agimus Patri per Filium, quia ille qui de natura Patris unicus est Dei Filius, idem de natura matris factus est hominis Filius. Gratias itaque agimus Patri per Filium, in quantum se nobis tribuit humiliatum: gratias agimus Patri et Filio, in quantum se nobis largietur ( Flor., largitur) altissimum. Gratias agimus Patri per Filium, quia aeternus atque immortalis Unigenitus Deus pro nobis temporaliter homo mortalis est factus: et gratias agimus Patri et Filio, quia idem Unigenitus Deus, Patri Deo manet naturaliter coaeternus. Gratias agimus Patri per Filium, quia opus nostrae redemptionis implevit; gratias agimus Patri et Filio, quia munus nobis futurae beatitudinis repromisit. Redemit enim nos humilitate carnis, beatos nos faciet celsitudine deitatis. Utrumque igitur ideo facimus, quia utrumque faciendum in sanctis eloquiis invenimus. Nam quia oportet nos gratias agere Patri per Filium, apostolico sermone cognoscimus; et quia oportet nos gratias agere Patri et Filio, non solum in apostolicis dictis, verum etiam in angelicis laudibus invenimus. Quas tamen nobis apostolicus sermo prodidit, quia hoc Deus ipse apostolis suis ad utilitatem nostrae instructionis ostendit. Scimus enim dixisse beatum Paulum, cum Romanis scriberet: Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis (Rom. I, 8). Qui etiam Colossensibus ait: Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu, gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Coloss. III, 17); et si qua talia possunt in apostolicis litteris inveniri. Sed et eumdem apostolum legimus dixisse: Gratias ago ei qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, 643 quia fidelem me existimavit ponens in ministerio (I Tim. I, 12). Agit ergo Apostolus gratias per Christum, agit gratias Christo. Agit gratias per Christum, secundum id quod est ex Patribus Christus secundum carnem; et agit gratias Christo, secundum id quod est ipse Christus super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Agendas autem Patri et Filio gratias, evidentius idem beatus ostendit Apostolus, cum nobis gratiam Dei non solum a Deo Patre, sed et Christo Jesu Domino nostro dari, et orat et commemorat. Docens enim per Christum nobis a Deo gratiam dari, ait: Secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus (Rom. I, 4, 5). Et rursus ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Sed idem apostolus, in omnibus suarum prooemiis litterarum, gratiam nobis a Deo Patre et Domino Jesu Christo postulare non desinit. Nam si apostolicarum Epistolarum velis recensere principia, pene hoc in cunctis invenies, in quibus duntaxat nomen ipsius Apostoli continetur, Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7). Proinde, sic nos necesse est gratias agere, sicut nos gratiam certum est accepisse. Nam quoniam accepimus gratiam a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, ex ista regula veritatis agimus gratias Patri per Filium: quia vero accepimus gratiam et pacem a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro, ex ista rursus regula veritatis, agimus gratias Patri simul et Filio. Sicut enim non solum a Patre per Filium, verum etiam a Patre et Filio gratiam accepimus, ita non solum Patri per Filium, verum etiam Patri et Filio gratiarum actionem debitae necesse est servitutis humilitate solvamus. Hoc enim quod agimus gratias Patri per Filium, ad incarnationis pertinet sacramentum; in eo autem quod agimus gratias Patri et Filio, unius claret divinitatis agnitio. Sicut enim Filius ita nostram suscepit carnem, ut paternae unitatis naturalem non amitteret veritatem, sic nobis utrumque donavit, ut et per Filium gratias agamus Patri, et gratias Filio simul agamus et Patri. Gratiam enim quam nobis donavit Pater per Filium, simul nobis donante Patre donavit et Filius. Necesse est igitur ut sicut per ipsum accepimus donum, per ipsum exhibeamus obsequium: et sicut gratia nobis a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro datur, sic a nobis gratiarum actio Patri Filioque solvatur. Sicut enim rectum est fideique conveniens, per eum Patri gratias agere, per quem nos a Patre certum est accepisse, sic impium est, veraeque religioni contrarium, si quis in apostolicis litteris legat gratiam fidelibus a Deo Patre et Domino Jesu Christo dari, et nolit gratiarum actionem simul Patri Filioque persolvi. Qui enim per Filium Patri gratias agere non vult, veram in divinitate Christi non intelligit carnem; si quis autem gratias Patri Filioque non agit, veram non vult in Christi carne cognoscere deitatem. Quia ergo utrumque impium est, et animae valde contrarium, tenenda est verae fidei regula, ut et propter formam servi, qua Patre minor est Filius, gratias agendas Patri per Filium recte dicamus, et nihilominus propter formam Dei, in qua 644 Filius aequalis est Patri, gratias agendas Patri et Filio noverimus. Quia vero una gratia nobis est a sancta Trinitate collata, communiter est a nobis Patri, Filio et Spiritui sancto una gratiarum actio persolvenda. Sicut enim ab Apostolo fidelibus dicitur, Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7): sic in Actibus apostolorum (Cap. X, 4) scriptum est: Quia et in gentibus gratia sancti Spiritus effusa est. Unam ergo gratiam sanctae Trinitatis accepimus. unde dignum est ut unam gratiarum actionem Patri et Filio et Spiritui sancto, in veritate fidei et cordis simplicitate solvamus. Unam quoque gloriam decantandam Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut sancta Scriptura non desinit admonere, sic et omnis et nosse debet et persolvere Christianus. In apostolicis quippe litteris, non solum Patri, verum etiam Domino Jesu Christo, dictam gloriam nihilominus invenimus. Scimus quidem beatum Judam apostolum in Epistola sua dixisse: Ei autem qui potens est conservare vos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, soli Salvatori nostro Deo, per Jesum Christum Dominum nostrum, honor, potentia, claritas, et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen. (Jud., 24, 25). Sed hoc secundum mysterium incarnationis recte accipitur, quo pro nobis et Pontifex et sacrificium factus Dei Filius invenitur. Utriusque enim naturae, tam divinae scilicet quam humanae, in Dei Filio agnoscenda est veritas; ut sine cujuslibet infidelitatis errore, et Patre minor Filius, et Patri recte cognoscatur aequalis. Unde beatus Petrus gloriam Christo dicit, non solum in hoc tempore, verum etiam in illa aeternitate dicendam, qui hoc sermone secundam sic terminavit Epistolam: Crescite vero, inquiens, in gratia et cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis (II Petr. III, 18). Et quoniam unus spiritus fidei datus est apostolis et prophetis (quod beatus Paulus asseverat, dicens: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13), concordem beatus David proferens in fide et veritate sententiam, dicit: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam pronuntiabunt. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui (Psal. CXLIV, 10, 11, 12). Et ne putaretur hoc ad personam Filii nullatenus pertinere, alio loco illi Deo dandam gloriam dicit qui super coelum coelorum ascendit. Sic enim ait: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Psallite Deo qui ascendit super coelos coelorum ad orientem. Ecce dabit vocem suam vocem virtutis: date gloriam Deo (Psal. LXVII, 33, 34, 35). In quo loco, si oculos vestros infidelitatis caligo non claudat, necesse est ut rectae fidei vobis veritas innotescat. Nam quia nos, cum cantamus et psallimus, sicut gloriam Patri, sic Filio gloriam damus; vos autem cum cantatis, non gloriam Patri et Filio, sed gloriam Patri per Filium datis: hoc egit plenus Spiritu Dei propheta sanctissimus, ut et nos cantantes atque psallentes, recte dare gloriam Patri et Filio ostenderet; et vos qui cantantes et psallentes, gloriam Deo qui ascendit 645 super coelum coelorum non datis, ingratos contumacesque monstraret. Praevidebat enim beatus David, Deo Patri gloriam non solum a Christianis catholicis, verum etiam ab haereticis decantandam. Illos ergo admonendos corrigendosque curavit, quos sciebat in canticis et psalmis gloriam Filio negaturos; ideo dicit: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Psallite Deo qui ascendit super coelum coelorum ad orientem. Ecce dabit vocem suam vocem virtutis: date gloriam Deo. Tanquam diceret: Scio quia omnes Deo Patri cantatis et psallitis, et cantantes atque psallentes ei gloriam datis; sed psallentes Deo Patri, simul Deo Filio psallite; et Patri gloriam dantes, Deo qui ascendit super coelum coelorum gloriam date. Hoc est quod nos facientes, propheticis obedimus oraculis: quod cum vos non facitis, fidei prophetarum contumaciter repugnatis. Certum est igitur non soli Patri gloriam dicendam, sed etiam Filio. Sed ne istis testimoniis omnino convicti, dicatis quidem dandam esse gloriam Filio, sed non cum datur Patri, etiam in hoc divina vobis resistit auctoritas, quae Patri et Filio unam gloriam dici a sanctis angelis demonstrat in coelo. Hujus rei testis est beatus Joannes apostolus, qui in Apocalypsi, cum de quatuor animalibus loqueretur, ait: Et quatuor illa animalia habebant singula alas senas in circuitu; et erant intus plena oculis, neque habebant requiem die et nocte dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui fuit, et est, et venturus est. Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiam sedenti in throno, viventi in saecula saeculorum, statim cadebant in faciem viginti quatuor seniores in conspectu throni: et adorabant viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum, et adorantes viventem in saecula saeculorum, dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et potestatem; quoniam tu creasti omnia, et ex tua voluntate sunt constituta (Apoc. IV, 8 et seq.). Hic tu forsitan respondebis, ista omnia de Patris tantum accipi debere persona. Ubi primum considerare debes illud quod legimus a quatuor animalibus dictum, Qui fuit, et est, et venturus est, magis Filio quam Patri competere. Filium enim venturum, et Veteris et Novi protestatur series Testamenti. Ibi autem dicitur, Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiam sedenti in throno, viventi in saecula saeculorum. Sedere autem in throno Filium nullatenus negas, cui beatus David dicit, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 7). Viventem quoque in saecula saeculorum Filium si hic appellatum negare velis, ipsius Filii sermone convinceris, qui eidem beato Joanni dixit: Noli timere. Ego sum primus et novissimus, et vivus qui fui mortuus: et ecce sum vivens in saecula saeculorum (Apoc. I, 17, 18). Quod si adhuc existimas repugnandum, et non vis hoc dictum esse de Filio, audi quid in subsequentibus idem beatus Joannes apostolus dicat: Et vidi, inquit, et audivi velut vocem multorum angelorum in circuitu throni, et in circuitu animalium, et circa seniores. Et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est accipere potestatem, et divitias, et sapientiam, et fortitudinem 646, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam quae est in coelis, et in terra, et subtus terram, et quae est in mari, et quaecunque sunt in eis, omnes audivi dicentes: Sedenti in solio, et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen (Apoc. V, 11 et seq.). Saltem nunc, Fabiane, cognosce quantae impietatis sit, non solum apostolicis, verum etiam angelicis vocibus reluctari. Audi millia millium dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est accipere potestatem, et divitias, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam quae est in coelis, et in terra, et subtus terram, et quaecunque est in mari, et quaecunque sunt in eis. Et ne putes, seorsum Patri et seorsum Filio, vel gratias agi debere, vel gloriam dici, audi quid continuo beatus Joannes adjunxit: Omnes, inquit, audivi dicentes: Sedenti in solio, et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Ecce testimonio devotionis angelicae cognoscitur debere dici gloriam Patri et Filio, debere gratias agi Patri et Filio, debere etiam unam potestatem dici Patris et Filii. Simul enim omnes beatus Joannes dicentes audivit, Sedenti in solio, et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Isto autem sermone, quo additum est, In saecula saeculorum, evidenter ostensum est, illos angelorum Dei aeterna societate, ac beatitudine potituros, qui Patris et Filii unum honorem agnoscunt, unam Patri et Filio gratiarum actionem persolvunt, unam Patri et Filio gloriam cantant, unam Patris et Filii praedicant potestatem. Haec enim omnia qui in hoc saeculo simul Patri et Filio dare noluerit, omnium angelorum, illa quae supra memorata sunt in saecula saeculorum dicentium consortio non haerebit. Neque enim aliud in illa aeternitate dicturi sunt omnes, de quibus beatus David dicit Deo: Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus, et Deus meus. Beati omnes qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 4, 5). Cum enim aequales angelis Dei erunt (Luc. XX, 36), certum est eos hoc esse dicturos in saecula saeculorum, quod in laudem Dei semper sancti angeli dicunt. Ne quis autem putet, aliam laudem Patris esse, aliam Filii, idem beatus Joannes de his qui in illa coelesti Hierusalem superna, quae domus Dei est, habitant, et insaecula saeculorum laudabunt Deum, in libro memorato sic dicit: Post haec vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni genere, et ex omni tribu, et populo, et lingua, stantes in conspectu throni, et in conspectu Agni: et erant amicti stolis albis, et palmae fuerunt in manibus eorum; et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, et Agno (Apoc. VII, 9, 10). Ubi Deum Patrem, et Agnum, unum esse Deum continuo secutus est, dicens: Et omnes angeli qui stabant in circuitu throni, et circa seniores, et circa quatuor animalia, mox ceciderunt in faciem suam ante conspectum throni, et adoraverunt omnes dicentes: Amen. Benedictio et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum (Ibid., 11, 12). Nonne quod superius dixerant, Sedenti in solio, et Agno benedictio, et honor, et 647 gloria, et potestas in saecula saeculorum; et quatuor animalia dicebant, Amen; hoc nunc idem omnes angeli sub unius Dei professione, ipsum Deum adorantes firmasse cognoscuntur? Attende enim quid dixerint; imo quid dicant intente considera: Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Haec autem omnia superius iidem omnes angeli Agno danda esse dixerunt, quorum haec illa vox magna est, Dignus est Agnus qui occisus est accipere potestatem, et divitias, et sapientiam et fortitudinem, et gloriam, et benedictionem: quae cuncta Deo continuo dederunt, dicentes, Sedenti in solio, et Agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. Quos eadem rursus sub unius Dei nomine dedisse cognosce, quandoquidem adoraverunt Deum, dicentes, Amen. Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen. Attende ista tria loca, et invenies veritatem nostrae fidei angelica devotione firmari. Prius enim honor, et gloria, et benedictio, et potestas, ab omnibus angelis danda esse dicitur Agno, id est Filio; deinde ab omnibus benedictio, et honor, et potestas una datur sedenti in solio, et Agno: quod quid est aliud quam Patri et Filio? Post haec, benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo dantur uni Deo, quae superius data sunt sedenti in solio, et Agno, id est, Patri et Filio. Agnosce igitur, et gloriam dandam esse Filio, et unam gloriam simul dandam Patri et Filio, et unum Deum nostrum esse Patrem et Filium. Hoc enim jugiter canit illa quae sursum est Hierusalem libera, quae est mater nostra (Gal. IV, 26): cujus pars quae hujus saeculi peregrinatione laborat, propterea ad illum ejus delectabilem vultum, dulceque consortium recto cursu nititur; quia illam matrem non solum in bonis operibus, verum etiam in istis laudibus imitatur. Hoc ista cantans ambulat in fide, quod illa cantans requiescit in specie. Hoc ista pars illius Ecclesiae cantans viatico pane reficitur, cujus illa Hierusalem jugi atque indefessa plenitudine satiatur. Quomodo autem se filiam sanctae coelestis Hierusalem credere vel dicere audet illa Ecclesia, quae dicendum a se non putat in terris, quod illa sancta mater dicere non cessat in coelis? Aut quomodo communem cum ea poterit habere beatitudinem, cum qua ipsius Dei non communicat laudem? cum utique nullatenus illius sanctae Hierusalem possit adipisci consortium, quisquis nunc ejus non imitatur obsequium; cum ipsa militia coelestis, nato secundum carnem Filio, non aliud in terris cantaverit quam, Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14). Si quis autem quaerit, cui Deo, illa statim angelica multitudo respondet, Sedenti in solio, et Agno. Hoc ab angelis dicitur in excelsis, hoc in terris cantatur ab hominibus bonae voluntatis; ut ostenderetur unus idem ipse Christus, cui et ab angelis dicitur, Gloria in excelsis Deo, et qui factus est in terra pax hominibus bonae voluntatis. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ab ipso quem habemus pacem, accepimus bonam voluntatem, per quam dono gratuitae justificationis, 648 Patri et Filio et Spiritui sancto uni Deo gloriam dicimus, ut ad angelorum consortium pervenire possimus: ubi munere glorificationis accepto, gloriam sedenti in solio, et Agno Deo nostro in saecula saeculorum dicere valeamus. Neminem autem moveat, quod in his omnibus nihil dictum est de Spiritu sancto. Evangelica quippe doctrina, quidquid servitutis exhibendum praecipit Patri et Filio, simul exhibendum ostendit et Spiritui sancto. Quid Salvator noster uno praecepto monstravit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Quod utique dicens, insinuavit eidem Trinitati simul a nobis deberi omne religionis obsequium, in cujus nomine credentibus et baptizatis confertur salvationis exordium. Maxime tamen et in illo loco Isaiae prophetae, una gloria Trinitatis agnoscitur, in quo Seraphin clamant. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 3); ubi Trinitatem, unum Dominum Deum ostendunt, continuoque subjungunt, Plena est omnis terra gloria ejus. Tale nobis aliquid etiam David beatus insinuans, canit: Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam (Psal XXVIII, 9). Templum vero non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti nos esse, sicut in hoc opere jam memoravimus, apostolica confirmat auctoritas. Dicit enim beatus Paulus: Nescitis quia membra vestra templum est in vobis Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Quomodo ergo fieri potest, ut gloria, quae in templo sancti Spiritus dicitur, ipsi sancto Spiritui non dicatur? cum profecto quidquid ad laudandum Deum in templo Dei dictum fuerit, ab ipso Deo, cujus templum est, alienum esse non possit. Hoc itaque dixit beatus David, ut ipsa Trinitas, cui gloria in templo ejus dicitur, unus naturaliter esse Dominus agnoscatur. Quod ut plenius noveris, laudes divinas in Psalmis aspice, et in libro Danielis prophetae, trium puerorum benedictiones diligenter attende (Dan. III, 57 et seq.); et cum inter universa quae facta sunt, nullatenus inveneris Spiritum sanctum nominari, agnosce Spiritum sanctum creatorem esse, non creatum; factorem omnium rerum esse, non factum: et ex hoc intellige unum cum Patre et Filio naturaliter esse Dominum Deum. In Psalmis enim, ubi ad laudandum Dominum omnia quae facta sunt convocantur, ab angelis incipitur, id est ab ipsa sapientia de qua scriptum est: Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo (Eccli. I, 4); et de qua paulo post dicitur, Ipse creavit illam Spiritu sancto (Psal. CXLVIII, 1). Dicit autem beatus propheta: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis; et incipiens ab ipsa prima et praecipua creatura, supra quam sola naturaliter est substantia Creatoris, angelos ponit in hujus laudationis exordio, dicens (v. 2): Laudate eum, omnes angeli ejus, laudate eum, omnes virtutes ejus; deinde dicit (v. 3, 4): Laudate eum, sol et luna. Laudate eum, omnes stellae et lumen. Laudate eum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini: causamque hujus laudationis ostendens ait (v. 5): Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Haec itaque omnia ideo dicuntur Dominum debere laudare, quoniam ab ipso 649 facta sunt. Quod si factus esset etiam Spiritus sanctus, in illo laudationis ordine, ante angelos et virtutes prophetico poneretur eloquio. An hoc vobis placet, ut Spiritus sanctus, qui secundum vestram sententiam factus per Filium dicitur, sine divinae laudationis obsequio relinquatur? et ille qui a vobis asseritur per Filium caeteris creaturis potior factus, laudantibus creatorem cunctis, sine laude perseveret ingratus? et ab ipso Dominus non laudetur, in quo, secundum credulitatem vestram, creator ejus magis laudabilis invenitur? Benedictiones quoque trium puerorum, sicut superius dixi, prudenter attende: in quibus primitus ita ipse factor omnium rerum benedicitur, ut ei dicatur: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis, et gloriosus in saecula (Dan. III, 52). Ecce, tres illi tanquam ex uno ore, Dominum Deum et benedicere et laudare et glorificare non desinunt. Ubi solum Patrem intelligi Scripturae divinae non permittit auctoritas; primitus enim ab illis tribus pueris ponitur: Benedictum nomen gloriae tuae, quod est sanctum, et laudabile et gloriosum in saecula (Ibidem); istud autem nomen sanctum, non solius Patris, sed unum naturale nomen est Trinitatis: quod superius est a nobis sancti I aiae testimonio demonstratum, qui Seraphin ad invicem sic clamare commemorat: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus (Isa. VI, 3). Quod si hoc nomen, quod est sanctum, non unum esse sanctae Trinitatis asseras, restat, hoc nomen sanctum soli sancto Spiritui (velis, nolis) assignare cogaris: ipse enim in Trinitate proprie Spiritus sanctus dicitur; quamvis et Pater et Filius secundum rectam fidem et Spiritus et sanctus naturaliter non negetur. Unde beatus Apostolus unum sciens nomen esse sanctum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in ipso fideles sanctificari testatus est dicens: Sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Recole igitur in quo nomine sanctum baptisma detur, et invenies quoniam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti unusquisque justificatur et sanctificatur, quisquis in eodem nomine recte credens, in unam substantiam Trinitatis abluitur. Unde unum nomen sanctum Patris, et Filii, et Spiritus sancti naturaliter esse cognoscit, quisquis in eodem nomine conferri ( Florus, confiteri) donum verae sanctificationis intelligit. Dicit deinde in benedictionibus: Benedictus es in templo sancto gloriae tuae, et laudabilis et gloriosus in saecula (Dan. III, 53); templum autem nos esse, non solius Patris, sed ipsius sanctae Trinitatis, jam in hoc opere sanctarum Scripturarum attestatione sufficienter ostendimus. Trinitas est igitur unus Dominus Deus, benedictus et laudabilis, et gloriosus in saecula: quem in templo sancto gloriae ejus illi veraciter benedicunt, qui se unum templum esse sanctae Trinitatis agnoscunt. Deinde ab illis tribus pueris dicitur: Benedictus es, qui vides abyssos, sedens super Cherubin, et laudabilis, et gloriosus in saecula (Ibid., 55). Et Pater autem, et Filius, et Spiritus sanctus ita totum aequaliter videt, sicut totum ipsa Trinitas replet. Nec Filio igitur, nec Spiritui 650 sancto abyssorum visio denegatur; quoniam ipsa sancta Trinitas simul omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, omnipotentiae naturalis agnitione complectitur: et in eo omnia manifestissima visione cernit, quia plenitudine scientiae suae sicut praeterita et praesentia, sic etiam futura universa cognoscit. Cum vero deinde in benedictionibus dicitur: Benedictus es supra sedem regni tui, et laudabilis, et gloriosus in saecula (Ibid., 54), quis ita desipiat, ut ab hac benedictione Filium aut Spiritum sanctum separare contendat? cum beatus Isaias unam esse sedem sanctae Trinitatis insinuet, dicens: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isa. VI, 1). Quem Dominum, clamantibus ad invicem Seraphin, ita praedicari commemorat: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus. Ipsum ergo unum Dominum in uno throno sedentem propheta cognovit, in sacramento Trinitatis tertio vocari sanctum, et semel dici Dominum Deum, revelatione gratiae spiritalis audivit. Inde est quod unum regnum unamque sedem Patris et Filii apostolica praedicare non cessat auctoritas. Beatus enim Paulus, unum regnum Filii et Patris ostendens, ait: Hoc enim scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habebit haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Sedem quoque unam esse sanctus Joannes in Apocalypsi evidenter ostendit, dicens de angelo a quo sibi sanctam civitatem testatur ostensam: Et ostendit mihi flumen aquae vivae candidum quasi crystallum, exiens de sede Dei et Agni. Per mediam plateam ejus, ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens duodecim fructus, per singulos menses reddens fructum suum, et folia ligni in curationem gentium. Neque ullum jam maledictum erit, et thronus Dei et Agni in ea erit (Apoc. XXII, 1, 2, 3). Trinitas igitur unus Deus intelligendus est in illa trium puerorum benedictione, ubi dicitur: Benedictus es supra sedem regni tui: quia sicut una sedes, sic unum regnum est Patris et Filii et Spiritus sancti. Illud deinde quod infertur: Benedictus es in firmamento coeli, et laudabilis et gloriosus in saecula (Dan. III, 56), quis non videat in laudem Trinitatis dictum? quandoquidem ipsum firmamentum coeli, unum opus est Trinitatis; Verbo, enim Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Ut autem Dominum Deum patrum nostrorum, non solum Patrem, nec solum Filium, nec solum Spiritum sanctum, sed simul sanctam Trinitatem, unum Dominum Deum ab omnibus operibus suis benedicendum, laudandum, et glorificandum tres illi viri ostenderent, vide unde divinorum operum initium sumpserint: dicentes enim, Benedicite, omnia opera Domini, Dominum (Dan. III, 57), ostenderant non debere inter opera Domini computari quodcunque in his operibus quae hic comprehenduntur non poterit inveniri. Deinde omnia prorsus quae sunt opera Domini Dei, ad obsequium debitae benedictionis creatori Deo reddendum, hoc invitare cognoscuntur exordio: Benedicite, coeli, Dominum (v. 59); Benedicite, angeli, Dominum (v. 58); Benedicite, aquae omnes quae super coelos sunt, Dominum (v. 60), Benedicite, omnes virtutes Domini, Dominum (v. 61), et caetera, sive quae in 651 coelis, sive quae in terra sunt, visibilia et invisibilia: in quibus tamen omnibus operibus Domini non invenitur Spiritus sanctus; quem utique si oporteret inter divina opera deputari, nec angelica, neque alia quaelibet ante illum creatura debuerat nominari. Quid est ergo, quod Spiritus sanctus nec inter omnia quae a Domino facta sunt, Dominum laudat, nec Deum inter omnia ejus opera benedicit? An forte prophetis subrepsit oblivio, ut Spiritus sancti non meminissent, cum ad laudandum Dominum omnia quae a Domino facta sunt, et ad benedicendum Dominum omnia opera Domini convocassent? sed hoc quemquam beatus Petrus credere non permittit, dicens: Non enim voluntate humana allata est unquam prophetia, sed Spiritu sancto acti locuti sunt sancti homines Dei (II Petr. I, 21). Alio quoque loco de iisdem prophetis haec memorat: Scrutantes in quibus vel quale tempus significaret qui in eis erat Spiritus Christi (I Petr. I, 11). Proinde Spiritus sanctus, quo utique acti locuti sunt sancti homines Dei, si se non factorem, sed factum sciret, et si se non operatorem Deum, sed opus Dei esse cognosceret, ante illa omnia quae facta sunt, et quae opera Domini nominantur, seipsum primitus sine dubio posuisset, ut ab ipso, in quo excellentia divini operis esset prae angelis agnoscenda, operatori Deo laus praecipua redderetur. Hoc autem ideo non fit, quia unus est Deus creator omnium rerum, Pater et Filius et Spiritus sanctus: qui ab omnibus quae fecit, ideo digne laudatur, et ab omnibus operibus suis nihilominus benedicitur, quia ipse creator atque operator rerum omnium Deus Dominus invenitur. Una ergo benedictio, una laus, una glorificatio, uni Deo Trinitati debetur ab omnibus operibus ejus; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus, solus Deus factor omnium invenitur esse, non factus, et solus Deus creator est, non creatus.

FRAGMENTUM XXXV. Pater non est auctor totius Trinitatis, sed tantum Filii et Spiritus sancti. Quis autem illam tui mendacii non detestetur ineptiam, qua me confingis Deum Patrem totius Trinitatis auctorem, in illis gestis falsis atque fallacibus nuncupasse? Quod utique tantum est a fide veritatis alienum, quantum est sanctae religioni contrarium. Deus quippe Pater non est auctor Trinitatis, sed auctor est Filii et Spiritus sancti, in eo quod de illo natus est Filius, et de illo procedit Spiritus sanctus. Nam quisquis recte intelligit auctoris vocabulum, relationis nomen inveniet, non naturae. Auctor enim nemo 652 esse dicitur sibi, sed alteri: unde non ad se ipsum, sed ad alterum auctor veraciter nuncupatur. Nemo autem quolibet relativo nomine sic potest ad suam sicut ad alterius referri personam: quod enim ad suam quisque personam dicitur, secundum relationem dici nullatenus invenitur. Deum itaque Patrem, non totius Trinitatis, sed Filii et Spiritus sancti fatemur auctorem: de quo habet, et unigenitus Filius aeternae nativitatis, et Spiritus sanctus aeternae processionis originem. Unitas autem naturalis, creatorem Filium de creatore Patre naturali nativitate insinuat exstitisse, et creatorem Spiritum sanctum de Patre Filioque procedere.

EX LIBRO X. QUI DEFENSIONEM CONTINET SYMBOLI APOSTOLORUM ADVERSUS ARIANOS. FRAGMENTUM XXXVI. Quid Symbolum. Ad usum ejus legitimum necessarius est rectus credentis animus. Quod in eo Pater et omnipotens et creator dicitur, hoc de tota Trinitate intelligendum est. Immortalis est et invisibilis Trinitas alia ratione quam angelus vel anima hominis. Enarrantur omnes Symboli articuli Christianae fidei Symbolum (quod Graeco eloquio et pactum solet et collatio nuncupari) sancte quidem, recteque, et omnino sapienter secundum regulam veritatis est ab apostolis ordinatum. Dominus enim, qui verbum consummans et brevians fecit super terram, sicut in brevitate consummavit omnia praecepta legis (Rom. IX, 28), dicens, in illis duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi totam legem prophetasque pendere (Matth. XXII, 40); sicut etiam in orationis brevitate perfecit, quidquid ad praesentis vitae auxilium, et ad futurae pertinebat effectum; sic etiam in Symboli brevitate, perfectum voluit per apostolos suos fidei sanctae ordinari tenorem, qui recte credentibus proficeret ad salutem. Est autem Symbolum quoddam verum pactum veraque collatio in cujus brevitate totius credulitatis Christianae summa consistit. Ubi tamen necessarius est rectus credentis animus, ne quod audit ad salutis effectum, ipse sibi velit ad mortis retorquere supplicium. Nam bona est et lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Quapropter inaniter tibi visum est, male intelligendo, ad tuum sensum velle rectitudinem Symboli retorquere, et inde praescribere sanctae fidei catholicae, quia in Symbolo non omnia dicta sunt de Filio, quae sunt dicta de Patre: cum utique propterea plenitudo divinitatis, quantum oportebat debuerit in origine commendari, quia non debuit aliter in prole cognosci. Cum enim quisque se dicit credere 653 in Deum Patrem omnipotentem, hoc ipsum quod in Deum Patrem dicit, sicut in eo veritatem naturalis divinitatis, ita veritatem naturalis quoque paternitatis, et ex hac veritatem naturalis etiam generationis ostendit. Nec enim Deus Pater naturaliter Deus est, et Pater naturaliter non est, cum utique naturalis in eo sit, et divina paternitas et paterna divinitas. Totum igitur in se habet illa generatio divina, quidquid in se habet Dei Patris aeterna substantia. Proinde sufficiebat ut diceretur de Patre solo quidquid aequaliter intelligendum esset in Filio. Pater enim sic omnipotentem Filium genuit, sicut est ipse Pater omnipotens; sic universorum creatorem, sicut ipse universorum creator est; sic Regem saeculorum, sicut ipse Rex saeculorum est; sic immortalem et invisibilem, sicut ipse immortalis est et invisibilis. Omnia igitur quae Deo Patri dantur in Symbolo, ipso uno Filii nomine naturaliter tribuuntur et Filio. Nam universorum creator est Pater, sed omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); et: In ipso creata sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia: sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in illo constant (Coloss. I, 16, 17). Unus est itaque Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Rex saeculorum est Pater, sed non minus Rex invenitur et Filius, cui dicit Propheta: Regnum tuum, regnum omnium saeculorum (Psalm. CXLIV, 13). Immortalis vero et invisibilis simul est ipsa Trinitas, qui est unus, verus, et bonus Deus: non utique sic immortalis atque invisibilis, sicut est anima humana vel angelus. Deus enim in eo maxime invisibilis dicitur, in quo nisi per gratiam non videtur. Nullus enim creatus spiritus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum propria facultate videt, si hoc Deus ipse non donet. Necesse est autem ut non corpore, sed spiritu Deus Trinitas videatur, si hoc bonitatis suae munere largiatur: alioquin quomodo verum erit quoniam angeli sancti semper vident faciem Patris? et: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? Angelus igitur et anima rationalis, quoniam spiritus sunt a Deo creati, non possunt oculis videri corporeis; Trinitas autem, qui est Deus universorum creator, et vere invisibilis, procul dubio si ab eo gratia non donetur, etiam cordis oculo non videtur. Deus enim lux est vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9): gratis itaque illuminando confert emundationem, ut videndi tribuat facultatem. Immortalis quoque non eo modo Deus dicitur, quo vel anima vel angelus invenitur: quoniam et in angelo etsi non est naturalis exstinctio, potest tamen naturalis inveniri mutatio: illa vero natura recipit ex mutabilitate quandam mortem, quae recipit qualitatem. Nos autem Deum sine qualitate dicimus bonum, cui non est aliud Deum esse, aliud bonum esse: unde, cum bonitatem dicimus, ipsam divinitatem ejus ostendimus; et cum divinitatem dicimus, bonitatem sine dubio demonstramus. Deus ergo noster in eo vere immortalis agnoscitur, 654 in quo naturaliter non mutatur: quod nulla creatura potuit aut potest habere per naturam, quamvis hoc quaedam cognoscitur accepisse per gratiam. Omnis quippe res quam Deus fecit, originem ducit ex nihilo: unde consequenter agnoscitur a certo initio coepisse esse, et priusquam esse inciperet, non fuisse. Unde hoc habet omnis res cujus non est una cum Deo Patre natura, ut per semetipsam mutabilitati subjaceat: incommutabilitatem vero, illius naturae dono consequatur, in qua naturalis incommutabilitas invenitur. Sola vero est natura Trinitatis quae naturaliter mutari non possit, quia natura esse non coepit: in omni autem substantia quae cum Deo Patre non est unius ejusdemque naturae, sicut origo ex nihilo ducta cognoscitur, ita naturalis mutabilitas invenitur. Quam mutabilitatem sola Trinitatis divina natura non habet, quae esse non coepit, et quae omnia quae fecit, ex nihilo fecit: quaeque propterea in se tantummodo credi voluit, quia sic sola sufficit ad renovationem humanae naturae, sicut ad creationem omnium rerum sola sibi naturali virtute ac bonitate sufficit. In illam igitur naturam sanctae Trinitatis juste ac salubriter credimus, quam et omnipotentem, et rerum omnium creatricem, et regem, et regnum omnium saeculorum singulariter possidentem, et invisibilem corporibus atque spiritibus per naturam, visibilem vero spiritibus justis per gratuitam gratiam, immortalem quoque per aeternitatem naturalis incommutabilitatis agnoscimus. Quapropter cum haec omnia commemorarentur in Patre, in quo principaliter commendanda erat divina natura, sufficit Filium ejus unicum Dominum nostrum Jesum Christum deinde nominari, quandoquidem ipso unici Filii vocabulo, plena invenitur Patris et Filii naturalis significata communio. Alterius autem omnipotentiae, dominationis, immortalitatis atque invisibilitatis, Jesus Christus digne crederetur, si non Dei Patris unicus Filius diceretur: unicus autem dicitur, quia solus verus est Filius: solus est autem verus Filius, quia de natura Patris solus est natus. Veritas itaque nativitatis illius, naturalem plenitudinem de Patre demonstrat in Filio, in quo ex naturali generatione, paternae naturae permanet plenitudo. Congruebat autem nostrae fidei ac saluti, non solum creationis, verum etiam redemptionis mysterium confiteri. In omnibus enim quae superius de Patre dicta sunt, praedicata est majestas ejus qua nos fecit, sed non est ostensa bonitas qua redemit: et quoniam hoc collatum est nobis, dignum fuit ut sufficiente solo Filii nomine ad demonstrationem majestatis divinae qua creati sumus, deinde verbum crucis, quod pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt virtus Dei est (I Cor. I, 18). Quo magis ad credendum difficile videbatur. Difficile quippe non fuit credere Filium unius naturae cum Patre, et ex hoc omnia quae memorata sunt, unitate naturali cum genitore genitum possidere: et ob hoc, ad sapientiam mundi penitus destruendam, quia Christus crucifixus Judaeis quidem scandalum est, gentibus autem stultitia, ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis, Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 23); ob hoc fuit intentius et penitus inculcandum, Deum verum, Dei Patris omnipotentis, immortalis, et invisibilis proprium 655 atque unigenitum Filium, etiam natum de Spiritu sancto ex Virgine Maria, quod nihil est aliud quam de gratia Dei, et ex utero virginali. Quid autem mirabilius ac salubrius, quam cognoscere Deum unigenitum, de natura Patris sine initio natum, et Patri Deo naturaliter coaeternum, non suae utilitatis, sed nostrae salutis obtentu factum esse quod fecit; creatumque mirabiliter ac misericorditer, ut redimeret quod creavit? Verum quia idem proprius atque unicus Dei Patris, simul naturam nostram poenamque suscepit, qui veritatem in se animae humanae sic demonstravit et carnis, ut veritatem tristitiae suscepisset et mortis; unde ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 33); propterea in Symbolo ipsum unicum Dei Filium, quem de Spiritu sancto et Maria Virgine natum fatemur, crucifixum quoque dicimus et sepultum: ut in eo simul agnoscatur veritas utriusque naturae, quem sicut verum Deum ostendit divinitatis aeternae majestas, ita verum hominem docet divinae benignitatis humilitas. Deus quippe ille qui est de Patre creator omnium rerum, factus est de Virgine mediator Dei et hominum. Ipse autem mediator non fieret, si in se uno veritatem paternae maternaeque substantiae non haberet. Sicut enim in eo sumus reconciliati per mortem Filii ejus, quia ille mediator veram in se habuit carnem, secundum quam susciperet veram mortem; sic in eo nobis beneficium contulit verae reconciliationis, in quo est illi cum Patre una divinitas naturalis. Christus enim, qui veritas est, sicut est verus homo de natura matris, sic verus Deus est etiam de substantia Patris: cui sic non est diversitas divinae naturae cum Patre, sicut non est naturalis diversitas animae carnisque cum Virgine. Proinde, quia mortem veritate carnis accepit, quam veritate divinitatis absorbuit, ideo fatemur quia sepultus, die tertia resurrexit. Hoc enim ad confirmationem spei nostrae operata est divina benignitas, ut in quo vincebatur mortis nostrae supplicium, in ipso refulgeret nostrae resurrectionis exemplum: et quia Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); sicut nunquam morietur Christi caro vera, ita nostra quoque corpora resurrectionis aeternitate credamus sine fine victura. Deinde autem fatemur Christum ascendisse in coelum, et inde venturum judicare vivos et mortuos: Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22). Proinde unus est honor Patri et Filio deferendus, quia Pater, qui non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, unum demonstravit esse suum Filiique judicium: quod ideo Filio dedit, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Ad removendam quippe differentiam honoris, ostensa est unitas judiciariae potestatis: ut scilicet Filio, cui a Patre datum omne judicium novimus, aequalem simul cum Patre honorificentiam deferamus; nec separemus honoris obsequium, ubi separatum judicium non videmus. Expleta vero confessione verae divinitatis, veraeque humanitatis unici Filii Dei, confitemur nos credere in Spiritum sanctum, qui est unus Spiritus Patris et Filii, de Patre Filioque procedens, in Patre Filioque 656 naturaliter ( al. fideliter) manens: de Patre ac Filio habens divinitatis originem, cum Patre ac Filio unius deitatis habens naturaliter veritatem. In Spiritu autem sancto quid amplius ad perfectionem divinae majestatis potuit aut debuit praedicari, quam cum de Spiritu sancto ex Maria Virgine natus Dei Filius dicitur, ipse opifex illius sancti corporis invenitur? In quo ergo digne minor Patre vel Filio dici potest, qui est ipsius unici Filii Dei secundum carnem creator omnipotens? Haec est Trinitas unus Deus, cujus sacramentum sancto Symbolo continetur, propter quod in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti sanctum baptisma datur. Remissio vero peccatorum, carnis resurrectio, et vita aeterna, propterea in Symbolo post commemorationem sanctae Trinitatis adjungitur, ut illius confessionis utilitas, hujus mercedis subjunctione monstretur. Ad hoc enim utilis est fides Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius scilicet aeterni, veri, et boni Dei, ut remissionem peccatorum accipiamus, et in ista carne in qua nunc vivimus resurgentes, in aeternum beate vivamus. Ipsa est pietas, quae ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8); praesentis utique bonae, et futurae aeternae ac beatae. Subjungitur autem et sancta Ecclesia, ut agnoscatur quae sit domus Dei conditoris, aeterna civitas Redemptoris: sine cujus societate atque unitate remissio peccatorum non acquiritur, et per resurrectionem carnis non ad aeternae vitae gaudia, sed ad aeternae mortis supplicia pervenitur. Proinde illi sanctum Symbolum prodest, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum naturaliter credit: ipse enim remissionem accepit peccatorum, et per resurrectionem istius carnis in qua nunc bene vivit, vitam aeternam sine dubio possidebit; non autem sic credimus in remissionem peccatorum, in carnis resurrectionem et in vitam aeternam, sicut credimus in Spiritum sanctum. Discretione quippe largitoris largitatisque servata, in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum credimus: remissionem vero peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam aeternam, a Patre et Filio et Spiritu sancto danda nobis credimus et speramus. Nam ipse Salvator noster, in quo nobis credendum sit, evidenter ostendit, dicens discipulis suis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, personarum fuit insinuanda proprietas, ne in Trinitate Deo, in quo una natura saluberrime creditur, una quoque persona perniciosissime crederetur. Miror autem te confiteri quia de Deo nihil aliud nasci poterat nisi Deus; et non attendere, in ipsa natura et nomine Dei omnia illa quae de Deo Patre dicta sunt contineri. Si enim de Deo nihil aliud nasci poterat nisi Deus, utique de Deo omnipotente nihil aliud nasci poterat nisi Deus omnipotens, de Deo universorum creatore nihil nasci poterat nisi Deus universorum creator, de Deo Rege saeculorum nihil aliud nasci poterat nisi Rex saeculorum, de Deo immortali nihil aliud nasci poterat nisi Deus immortalis, de Deo invisibili nihil nasci poterat nisi Deus invisibilis. Quoniam ergo de Deo natus est Deus, de Patre 657 Filius, de omnipotente omnipotens, de universorum creatore universorum creator, de Rege saeculorum Rex saeculorum, de immortali immortalis, de invisibili invisibilis, quid reliquum est nisi ut Patri Filius per omnia credatur aequalis?

FRAGMENTUM XXXVII. Pater vere Dominus est, et Christus vere Deus, et tota Trinitas vere Dominus Deus. Quomodo baptizamur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et tamen in solo Christi nomine salvamur. An bonus baptismus in nomine Jesu Christi. Neque enim Symboli tenor soli Patri tribuit deitatem, sed in Deo Patre naturalem Filii et Spiritus sancti ostendit originem: in quo utique demonstranda erat divinitas vera per omnipotentiae nomen, quia Deus non esset, si omnipotens non fuisset: demonstranda erat etiam vera generatio nomine paternitatis, ut Patris et Filii vere significaretur natura communis. Et quia Deo competit naturaliter Dominum esse omnium rerum; in eo quod tenor Symboli Christum dixit Dominum, veraciter insinuavit et Deum. Proprium quippe est ac naturale vero Deo, non aliud esse quam Dominum; et vero Domino, non aliud esse quam Deum. Inde est quod et beatus Paulus apostolus sic ait: Nobis tamen unus est Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Ut sicut Deo Patri non ademit jura verae dominationis, sic nec Domino Filio agnosceretur unitatem subtrahere deitatis. Unum enim nobis licet Deum unumque Dominum confiteri. Una est enim dominatio unius divinitatis, et una divinitas unius dominationis, et sic praeter unum Dominum non est alius Dominus, sicut praeter unum Deum non est alius Deus. Unius ergo Dei una dominatio in una ejus divinitate cognoscitur; et unius Domini una divinitas in una ejus dominatione naturaliter invenitur. Praeter unum Deum Patrem non est alius Deus, et praeter unum Dominum Jesum Christum non est Dominus alius. Sed nec Deus Pater sine Deo Filio unus est Deus, nec Dominus Christus sine Domino Patre unus est Dominus. Quia Deus Pater et Dominus Jesus Christus naturaliter unus est Dominus Deus: plenitudinem deitatis naturaliter habens in plenitudine dominationis, et plenitudinem dominationis habens in plenitudine deitatis. Inde est quod beatus David dicit: Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum (Psal. XVII, 32)? Tenor igitur Symboli in Patre et Filio unitatem deitatis ac dominationis ostendit, quando et Patrem, quem Deum dixit, non aliud quam Dominum; et Christum, quem Dominum dixit, non aliud quam Deum recte credentibus intimavit. De uno enim Deo 658 Patre natus unus Deus Jesus Christus, non aliud potuit nasci quam Deus: qui tamen unus Dominus naturaliter non esset, si natus de Domino non fuisset. Pater itaque Deus, qui Dominum genuit, verus cognoscitur Dominus; et Christus Dominus de Deo genitus, verus cognoscitur Deus; et Spiritus sanctus, unus idemque Patris et Filii Spiritus, quia unius naturae est cum Patre et Filio, verus est Dominus Deus. Una quippe illi est naturaliter cum Domino Deo Patre, et Domino Deo Filio, et deitas verae dominationis, et verae dominatio deitatis. Hinc est quod unusquisque catholicus Christianus, cum fuerit interrogatus, utrum Deus Pater Dominus sit, et utrum Dominus Jesus Christus Deus sit, utrumque sine dubio confitetur; nec tamen duorum deorum, aut duorum dominorum, sed unius Domini Dei praedicator veridicus invenitur. Quid enim restat illi cui duos deos, aut duos dominos praedicare non licet, nisi ut interrogatus, Deum Patrem et Dominum Christum unum Dominum confiteatur intrepidus? nec aliud utique respondeat de Spiritu sancto, quia unus est Dominus Deus cum Patre et Filio, qui unus est Spiritus Patris et Filii? Quod quisquis verum esse aut negat aut dubitat, necesse est ut aut solum dicat colendum Deum Patrem, aut seipsum profiteatur creatoris creaturaeque cultorem. Sed fides Christiana ideo unum Dominum Deum praedicat Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quia nec duos vel tres dominos aut deos fas est credere, nec creaturam cum Creatore licet cuiquam colere, nec sine cultura Filii aut Spiritus sancti potest fides Christiana constare. Unus est igitur Deus, et Dominus omnium rerum, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Deus enim non solius vocabulum Patris, sed unum communiter naturale nomen est Trinitatis. Ideo Salvator noster praecepit discipulis suis, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Vide quid respondeas beato Petro, qui in solo Christi nomine sic collocavit humanae salutis effectum, ut in nullo alio nos assereret posse salvari. In libro quippe Actuum apostolorum, postquam ille sanatus est qui erat claudus ex utero matris suae, cum Petrus et Joannes a principibus sacerdotum interrogarentur, in qua virtute aut in quo nomine hoc fecissent, ita scriptum est: Tunc Petrus repletus Spiritu sancto dixit ad eos: Principes populi et seniores, si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est; notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel, quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus. Nec enim nomen est aliud sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 8 et seq). Ecce Petrus repletus Spiritu sancto dicit, sic nos in nomine Christi salvari, ut non sit aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Confer nunc illud praeceptum Christi quo praecepit baptizari gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, cum isto beati Petri sermone, quo sic in solo nomine Christi 659 salutem humanam commendat, ut omnino neget nomen aliud esse sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Confer itaque nunc sermones Christi cum sermonibus Petri; confer doctrinam magistri cum doctrina discipuli; confer quod Petrus audivit a Christo, et quod dixit repletus Spiritu sancto. Christus praecepit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizari; Petrus vero dixit solum nomen Christi datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Dic ergo utrum conveniat quod Petrus a Christo audivit, et quod repletus Spiritu sancto praedicavit. Si enim convenit utrumque, necesse est unum nomen esse Patris et Filii et Spiritus sancti, et hoc solum nomen datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Si vero istam doctrinam Petri ab illo praecepto Christi dixeris discrepare, hoc tibi reliquum est, ut non tam Petrum quam Spiritum sanctum dicas esse mentitum. Spiritu enim sancto repletus hoc dixit, et ab ipso utique quod praedicaret audivit. Cum autem in mendacio Petri mendacem dixeris Spiritum sanctum, continuo mendacem praedicabis et Christum. Ipse enim Spiritum veritatis a se promisit mittendum esse discipulis, ut eum Spiritum qui illos doceret in omnem veritatem. Quod si eos in aliquod mendacium Spiritus sanctus induxit, non solum ipsum mentitum asseris, qui veritati aliquid contrarium docuit; sed et Christum necesse est dicas esse mendacem, si non talem Spiritum misit qualem promisit. Si enim praedicationem illam beati Petri veracem esse negaveris, ipsum Christum (id est Veritatem) necesse est mendacii fatearis auctorem: ipse enim ait, loquens de Spiritu sancto: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13, 14). Si de Christo quod diceret Spiritus sanctus accepit, et mendacium dixit, ergo Christus Spiritui sancto mendacium dedit. Sed si hoc a Christo non accepit, sed Spiritus sanctus locutus est a semetipso quod non accepit a Christo, ergo, secundum sententiam tuam, aut sciens aut ignarus mentitus est Christus, qui ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur Sed quia nec Christus potuit mentiri, nec Spiritus sanctus, quia ipsa sancta Trinitas naturaliter una est veritas, quandoquidem sicut veritatem confitemur esse Deum Patrem, sic etiam Filium et Spiritum sanctum naturaliter cognoscimus veritatem; Filius quippe de seipso dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6); Spiritum quoque veritatis beatus Joannes veritatem esse testatur, dicens: Et Spiritus est qui testificatur, quia Spiritus est veritas (I Joan. V, 6); quoniam igitur Pater veritas, et Filius veritas, et Spiritus sanctus veritas, non sunt tres veritates, sed ipsa sancta Trinitas una est naturaliter veritas; et quidquid sancti apostoli docuerunt, pleni veritate dixerunt: necesse est ut verum sit et quod Petrum docuit Christus, et quod plenus Spiritu sancto docuit Petrus. Nam, sicut nemo salvatur nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; sic excepto Christi nomine, non est aliud nomen datum hominibus 660 in quo oporteat nos salvos fieri. Unum enim naturale nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti, quod est Deus; et hoc est solum hominibus datum nomen, in quo qui recte credunt, per sacramentum baptismatis perveniunt ad salutem. Quapropter si non in uno eodemque nomine, quod est naturaliter Patri et Filio et Spiritui sancto commune, sanctum baptisma credentes accipiunt; sed (sicut tu putas) in tribus diversis nominibus baptizantur, quando, secundum regulam Christi Salvatoris imperio constitutam, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti qui crediderint baptizantur: responde nobis, utrum subtracto vel Patris vel Filii vel Spiritus sancti nomine, possit in duobus nominibus baptisma datum Christiana firmitate constare. Quod utique nullatenus dicere audebis, quia hoc te dicere prohibebit ipsius sententia Veritatis. Quid igitur restat nisi ut respondeas, illud esse integrum baptismatis sacramentum, quod secundum praeceptum Domini datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Nunc veniat in mentem liber Actuum apostolorum, in quo beatus Petrus invenitur dixisse Judaeis: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 38). Deinde considera quid in eodem contineatur libro, ubi scriptum est: Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat Spiritus sanctus, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu (Act. VIII, 14 et seq.). Item in eodem libro, cum Petrus apostolus missus ab Spiritu sancto, magnum pietatis praedicaret centurioni Cornelio sacramentum, et adhuc eo loquente super omnes qui audiebant verbum Spiritus sanctus cecidisset, tunc sanctum apostolum Petrum ita respondisse memorata Scriptura testatur, Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari (Act. X, 47, 48). Illum quoque locum in eodem libro considera, ubi dicitur: Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, et Paulus, peragratis superioribus partibus, venisset Ephesum, et invenisset quosdam discipulos, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes quidem baptizavit baptismate poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus est post ipsum ut crederent, hoc est in Jesum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu: et cum imposuisset illis manum Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant (Act. XIX, 1 et seq.). Ecce tot locis attestantibus, invenimus quosdam in nomine Domini Jesu Christi, auctoritate apostolica baptizatos. Dic ergo mihi utrum illi qui baptizati dicuntur in nomine Jesu Christi, in nomine quoque Patris et Spiritus sancti fuerint baptizati, an hoc omnimodis neges. Quod si dixeris in illo 661 Jesu Christi nomine, simul et Patris et Spiritus sancti nomen accipiendum, procul dubio unum Patris et Filii et Spiritus sancti confiteberis nomen; et ex uno nomine, unum Deum necesse est sanctam confitearis continuo Trinitatem. Si vero baptizatos in nomine Jesu Christi, dixeris non esse baptizatos in nomine Patris et Spiritus sancti, quid restat nisi ut illud baptisma verum esse non putes, sed ipsos sanctos apostolos praevaricationis reos esse pronunties? Quod cum dixeris, vide quemadmodum te audebis Christianum dicere, cum coeperis Christo in suis apostolis repugnare, quem ipsis apostolis dixisse non nescis, Qui vos recipit me recipit; et, Qui vos spernit, me spernit (Matth. X, 40; Luc. X, 16). Audi ergo sermonem apostolicum, et doctrinae atque operi apostolorum reverenter obedientiam praebe. Ille itaque in his apostoli Petri verbis nullam patitur difficultatem, qui audiens Christum praecipientem baptizari gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; audiens etiam beatum Petrum dicentem, excepto nomine Christi, nullum nomen esse in quo oporteat nos salvos fieri: certissime credit et indubitanter fatetur unum naturale nomen esse Patris et Filii et Spiritus sancti. Quapropter necesse est, ut aut in uno nomine Trinitatis dari sanctum baptisma fatearis; aut nomen Patris, et nomen Spiritus sancti necessarium esse non credas ad salutem humanam, et ex hoc saluberrimam Christi coneris evacuare doctrinam. Sed attende quid dixerit Christus, cujus doctrinam veraciter tenuit Petrus. In nomine quippe Patris et Filii et Spiritus sancti, gentes baptizari debere praecepit. Hoc praeceptum Petrus tenacissime custodivit, hac doctrina oves Christi usque ad effusionem sanguinis pavit. Christianae quippe fidei custodiens veritatem, et sciens unum esse nomen Trinitatis; et illud verum dixit, quia, excepto nomine Christi, non est aliud nomen sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri; et quod docuit baptizari in nomine Jesu Christi, in uno baptizavit nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Nulla est enim in Trinitate diversitas naturalis nominis, ubi est ipsa unitas naturalis.

FRAGMENTUM XXXVIII. Filius est omnipotens sicut Pater, et sic habet omnia sicut Pater. Addis, et dicis: « Est ergo Filius omnipotens, sed non sicut Pater, quia Filio ipsam omnipotentiam Pater dedit et contulit; Patri autem omnipotentiam nullus contulit neque dedit. » Cum utique ex hoc magis agnoscatur Filius aequalis Patri, quia quod est, non habet aliunde, sed de Patre: nec est de nihilo, sed de genitore subsistit 662 aeterno. Servavit ergo quod suum est natura Patris in Filio, quia nihil ex se potuit proferre diversae divinitatis illa generatio naturalis. Dedit autem omnia Pater Filio, nec ei aliquid negavit, in quo totam naturam suam ineffabiliter genuit. Quod ergo dedit Pater omnipotentiam Filio, in sola est origine, non in diversitate ipsius omnipotentiae vel naturae. Illic dedisse qui quaerit, non aliud quam genuisse reperiet. Generatio autem illa, quae naturaliter divina est et aeterna, in quo plenitudinem omnium quae habet ostendit Filio dedisse Patrem, in eo Patri Filium naturaliter demonstrat aequalem. Sic ergo habet omnia Filius, sicut Pater: quia ubi generatio naturalis agnoscitur, ibi genitoris et geniti nulla naturalis diversitas invenitur.

FRAGMENTUM XXXIX Spiritus sanctus unus est naturaliter cum Patre et Filio Dominus Deus. Memento itaque omnibus tuis objectionibus nos Domino adjuvante dedisse responsum: et noli credere Spiritum sanctum subjectum aut minorem in divinis eloquiis inveniri: nec ejus missionem carnaliter cogites, nec localem putes, nec ei obsequium servilis conditionis assignes. Est enim Spiritus sanctus cum Patre et Filio naturaliter unus Dominus Deus. Quod evidenter agnoscitur, et in creatione omnium rerum, et in redemptione fidelium. Si enim Deus non esset, communia opera cum Patre et Filio non haberet; si Deus non esset, virtutem coelorum non ipse firmaret; si Deus non esset, angeli ad se prospiciendum non concupiscerent; si Deus non esset, super Jesum baptizatum nullatenus advenisset; si Deus non esset, unum nomen cum Patre et Filio non haberet; si Deus non esset, adoptionis divinae gratiam non dedisset; si Deus non esset, templum nostra corpora non haberet; si Deus non esset, Christus in illo daemonia non ejecisset; si Deus non esset, coelum et terram nullatenus implevisset. Haec igitur et his similia si recte cogitaveris, rectam fidem de sancto Spiritu mox habebis.

EX LIBRO III HINCMARI ARCHIEPISCOPI RHEMENSIS, ADVERSUS OBJECTA GRAECORUM, AD ODONEM BELLOVACENSEM; NEC NON EX LIBRO III RATRAMI CORBEIENSIS MONACHI CONTRA GRAECORUM OPPOSITA 663 Fulgentius episcopus, litterarum studiis admodum eruditus, et vitae sanctitate perspicuus, ab Arianis quoque pro catholica fide multa perpessus, in libro Quaestionum de Spiritus sancti processione sic ait:

Sic totum quod est ipsa natura, commune tribu invenitur esse personis, ut aliquid tamen inveniatur, quo proprie unaquaeque persona noscatur: quod tamen nec inveniatur separabile, nec possit esse commune. Nam proprium Patris dicimus esse quod genuit; proprium dicimus Filii esse, quod solus de solo Patre natus est; proprium Spiritus sancti, quod de Patre Filioque procedit. In his vero propriis nulla est naturae separatio, sed quaedam personalis agnitio.

Item in consequentibus.

Non ergo potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere, cum ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio, sicut procedit a Patre, et sic detur a Filio, sicut datur a Patre. Nec illa natura, unde Spiritus sanctus habet originem, potuit vel exspectare, vel accipere largitatem. Spiritus ille totus est Patris, totus est Filii: quia unus naturaliter Spiritus est Patris et Filii. Proinde totus de Patre procedit et Filio, totus in Patre manet ac Filio: quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet cum Patre ac Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totus a Patre, totus habeatur a Filio. Non ergo accepit Spiritum sanctum divinitas Filii, cum qua unius est naturae Spiritus sanctus, et ex qua habet quidquid habet, imo de qua est hoc quod est, quia quod naturaliter habet, hoc est.