EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Instructiones
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50

EucLug.Instru 50 Eucherius Lugdunensisc.380–c.449 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

PRAEFATIO AD SALONIUM.

Saepe a me requiris multarum rerum absolutionem, quae in divinis voluminibus interpretem postulant; colligam, prout redierint in memoriam, quae a te, mi Saloni, studio cognoscendi sedulo copioseque prolata sunt, atque eis non ex meo ingenio, sed ex illustrium doctorum judicio, neque ex propria temeritate, sed ex aliorum auctoritate respondeam, consectans, non tam eloquii exsultantis ambitum quam necessariae brevitatis modum. Sic enim et innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit, et mihi insuper liberum erit aliqua extrinsecus quae cognitioni tuae utilia arbitrabor inserere, ut est et illud, Quid significet Alleluia, Diapsalma, Amen; quid sit Cidaris, Ephod, Siclus et caetera: quae vel in sacris libris frequentata, vel maxime in Ecclesiae usu posita, interpretationem requirunt. Haec cum se legentibus per totum Scripturarum corpus crebro offerant, non abs re existimavi ea tibi cum significationibus suis in opere hoc quasi coacervata ostendere. Dignum namque est quacumque cura mea ingenium tuum reparari, qui vixdum decem natus annos eremum ingressus, inter illas sanctorum manus non solum imbutus, verum etiam enutritus sis ab Honorato patre, illo, inquam, primum insularum, postea etiam Ecclesiarum magistro; cum te illic beatissimi Hilarii tunc insulani tironis, sed jam nunc summi Pontificis, doctrina formaret per omnes spiritualium rerum disciplinas, ad hoc etiam te postea consummantibus sanctis viris Salviano atque Vincentio, eloquentia pariter sapientiaque praeeminentibus. His igitur tot ac talibus usus magistris, ex me quoque minimo omnium audies quae sciscitatus es. In quibus jam nunc et interrogantem te, et me respondentem recognosce. Vale in Christo.

CAPUT PRIMUM. De Quaestionibus difficilioribus veteris Testamenti. IN GENESI. Interrogatio. Quibus Scripturarum testimoniis Trinitas approbatur?

Responsio. Multifariam et multis id quidem significationibus per omnia fere sacra volumina declaratum manifestatumque diffunditur; sed nos breviter hoc in ipso statim divinarum Scripturarum demonstremus exordio. In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Et infra: Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 2). In principio, hoc est, in Filio, quia per Filium fecit Deus Pater coelum et terram. Cui et illud a Patre dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Omnia enim per Filium operatus est: Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Ferebatur autem super aquas spiritus Dei (Gen. I, 2), utique sanctus. Ecce habes et Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Item aliud: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Ecce Deum, et verbum quod est Filius, et Spiritum ejus sanctum. Item in Evangelio: Ite, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 29). Sed Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus. Ne si ingenitum dixerimus, duos Patres dicere videamur; et si genitum, duos filios: sed potius qui ex Patre et Filio procedat, velut quaedam Patris Filiique concordia. Neque apud nos potest sine Spiritu sancto justa esse concordia. Idem Spiritus et charitas et donum Dei dicitur. Idem et divisor est gratiarum (I Cor. XII, 4). Ergo Pater ex quo omnia, Filius per quem omnia, Spiritus sanctus in quo omnia; sicut et Apostolus dicit: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 36).

Int. Spiritus Dei quomodo ferebatur super aquas?

Resp. Non pervagatione, sed potestate dum creaturae suae supereminet regentis imperio.

Int. Aquas ubi legimus a Deo factas?

Resp. Etsi factas eas in exordio creaturarum non evidenter divinae lectionis textus expressit, a Deo tamen factae sunt. Nam et aliquanta alia quae non scribuntur, quomodo de caeteris intelligantur, ostenditur. Sicut et Apostoli baptizati intelligendi sunt cum baptizatos eos non penitus manifestet apertior Scripturarum significantia. Licet quidam hoc intelligi illo volunt testimonio quod Salvator dicit: Qui lotus est, non indiget ut lavet (Joan. XIII, 10). Et tamen de aquis a Deo factis illud nos aliquatenus instruere testimonium potest quod dicitur: Separentur aquae in congregationem unam, et appareat arida (Gen. I, 9); quia scilicet non praeciperet ut aquae a terra quam fecerat, secernentur, nisi et aquas ipse fecisset. Nec enim consequenter in creaturarum ordine postea distingui juberet, quod ipse antea non creasset. Et hoc quidem ob id colligimus quia creationis ejus manifeste Genesis non intulit mentionem. Manifestius autem creaturae hujus Deum designat auctorem psalmus ille qui dicit: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud (Ps. XCIV, 5).

Int. Quid est quod dicitur: Et vidit Deus quia bona sunt valde (Gen. I, 31)?

Resp. Vidit, hoc est, approbavit, id est, non ignoratione, sed manifestatione.

Int. Quae consequentia nominis est ut scribatur: Haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est (Gen. II, 23) ?

Resp. Etymologia quae hic in Latino non sonat, in Hebraeo sermone servatur. Vir enim vocatur is, et mulier ista. Quod animadvertitur pulcherrime recens custodisse translatio divina dicens: Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est (Ibid.).

Int. In quo Dei similitudinem retinemus?

Resp. In mente.

Int. Paradisus ubi esse definitur?

Resp. Diversa super hac re sententia plurimorum est. Aliqui tamen hunc in terra esse definiunt, ut non potuerit nisi in terra habitare terrenus: quem tamen homini inaccessibilem effici virtute divina confirmant.

Int. Eden in Genesi (Gen. IV, 16) quid accipiemus?

Resp. Sacratissimum ipsum ad Orientem paradisi locum.

Int. Quid intelligendum est de arbore illa scientiae boni et mali (Gen. II, 9)?

Resp. In primis ne, ut quidam haeretici interpretantur, malorum, ita et bonorum putetur ex hoc conditor Deus. In arbore quippe illa quaecumque erat, praeceptum Dei intelligendum est; sed in custodia praecepti scientia erat boni, in transgressione praecepti scientia erat mali. Ergo degustata arbore, id est, praecepti lege violata, scientia erat mali, quia praecepti legisque transgressum consequebatur et poena.

Int. Si Deus hominem immortalem fecerit (Sap. II, 23), quemadmodum potuit mori?

Resp. Non quod penitus immortalis homo factus a Deo fuerit, sed aut servando mandatum crescerent ad aeternum, aut praevaricando caderent in infernum. Et ne propria lege viventes similes Deo putarentur, aut nullis exstantibus meritis sempiternum paradisum possiderent. Tamdiu enim vel angelus, vel homo divino favore protegitur, donec injunctum sibi officium impleverit.

Int. Quomodo accipiendum est illud quod nobis Scriptura deambulantem in paradiso Deum retulit (Gen. III, 8) ?

Resp. Dei in eodem loco praesentia hac deambulandi appellatione manifestatur. Scripturae enim mos est, quo facilius hominibus ad intelligentiam clareat, per humanas significationes divinos motus affectusque ostendere. Sicut cum Dei brachium dicit (Isai. LIII, I), potentiam ejus virtutemque significat; cum aures (Ps. XXXIII, 16), eo quod cuncta indubitanter audiat; cum oculos (Isai. I, 14), eo quod indiscrete universa prospiciat; cum animam, eo quod perpetuum semperque vivat, aut quod auctore ipso omnia vivificentur.

Int. Cum omnia bona Deus fecerit, nihilque non ab illo factum sit, unde malum?

Resp. De privatione boni, dum id quod in bonum auctor bonus protulit, in malum a male utentibus depravatur. In ipsa autem creaturae substantia nihil est quod recte appellari malum possit. Porro ea quae putantur mala, id est, serpentum et caetera bestiarum animantia; per inconvenientem naturae modum efficitur ut noxia sint. Venenum quippe, quod mortem infert homini, vita serpentis est. Si enim homo perpetuo immortalis mansisset, veneni perniciem incurrere non timeret. Hoc modo et alia in aquis vivunt, quae terrae exposita moriuntur; atque e contrario, vivunt alia in terra, quae aquis immersa depereunt.

Int. Quia totius substantia creaturae a Deo auctore processit, requiro quid de tenebris sentiendum sit.

Resp. Quidam ex hoc ita disputant: Silentium dicitur, ubi sonus nullus est, cum tamen nullam silentii noverimus esse substantiam. Sic et quia lucis praesentia nullae sunt tenebrae, merito tenebrae deputantur lucis absentia. Cui opinioni parum congruere putant alii testimonium illud, quod scribitur: Tuus est dies, et tua est nox (Ps. LXXIII, 16).

Int. Cum nulla esse ignorantia apud Deum possit, quomodo ipse in libro Geneseos in exordiis dicit Dominus: Adam, ubi es (Gen. III, 9)?

Resp. Hoc est dicere: Adam, quo recidisti? non ergo vox ista quasi pro ambigui sciscitatione quaerentis est, sed cum increpatione interrogantis est. Et aliter: sermo hic, non Deum veri inscium, vel ubi esset Adam, Deum ostendit ignarum, sed illud potius ostendit, quod omnis ille qui peccat, velut jam erroribus suis devius, et per delictum recedens a conspectu Dei, notitia ejus efficiatur indignus. Et aliter: interrogat, ut suis quisque responsionibus convincatur; quia licet non ignoret quod sibi vult indicari, vult tamen delinquentem etiam responsionis testimonio reum statui. Dum enim interrogat, judicat.

Int. Quid est quod ait: Maledicta terra in operibus suis (Gen. III, 17)?

Resp. Hic opera non tam excolendi atque exercendi agi, quam peccata intelligenda esse, quidam arbitrantur.

Int. Quomodo intelligendum est quod dicit: Et habitavit in terra Naid; vel, sicut in Hebraeo habet, Nod (Gen. IV, 16)?

Resp. Naid instabilis dicitur, ergo terrae nomen est, sed juxta poenam sententiamque divinam Cain fuisse vagum profugumquo declarat.

Int. Cum superius virum et mulierem nominibus suis utrumque designasset, quid est, quod in consequentibus adjecit et dicit: Virum et mulierem fecit eos, et benedixit eis, et vocavit nomen eorum Adam (Gen. V, 2) ?

Resp. Adam interpretatur homo: hominis vero nomine manifestum est tam virum appellari posse quam feminam.

Int. Quid est, quod in annis Mathusalem quatuordecim anni per diligentem supputationem ultra diluvium deprehenduntur, cum octo tantum animae in arca fuisse referantur (Gen. V, 22)?

Resp. Error in numero est: quippe cum in Hebraeorum libris ita legatur, ut intra diluvii tempus hic quatuordecim annorum numerus expleatur.

Int. Cum Dominus dicat: Erunt dies eorum centum viginti anni (Gen. VI, 3), quomodo postea Abrahae, aliorumque multorum vitae tempora ultra haec spatia tenduntur (Gen. XXV, 7; XXXV, 28)?

Resp. Quia hic annorum numerus agendae potius poenitentiae quam vitae fuerat attributus humanae: intra quem praescriptum numerum confessioni vacarent, ut diluvio non perirent. Aut si numerum illum ad humanam potius referri vitam placet: quia neque nunc amplius quemquam quam centum viginti annos vivere liceat: illud quod dictum est: Erunt dies eorum centum viginti anni: non in eos, qui tunc contiguo tempore subsecuti sunt, sed in posteros promulgavit: quia non dixit Sunt, sed Erunt.

Int. Quid est quod ait: Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem (Gen. IX, 27)?

Resp. De Japheth, qui in lingua nostra latitudinem sonat, gentium nascitur multitudo, de Sem Hebraei. Hoc ergo significatum est, Dei Scripturarumque notitiam, ejecto Israele, a nostris vindicandam. Notandum vero est, tres Noe filios, tres post diluvium terrae partes occupasse. Sem namque posteritas in Asiam vel Orientem, Cham in Africam vel Meridiem, Japheth cum parte Asiae in Europam se Occidentemque porrexerunt.

Int. Quid est quod dicitur in Genesi, De terra exiit illa Assur, et aedificavit Niniven et Rooboth civitatem (Gen. X, 11) ?

Resp. Non duas significat civitates. Rooboth namque plateas dicit. Est ergo sensus hic: Aedificavit Niniven et plateas civitatis.

Int. Quomodo occurrendum est arguentibus, quod Abraham fratris sui Saram filiam sibi in matrimonium sumpserit (Gen. XX, 12)?

Resp. Quod quae a Domino tunc non fuerant lege interdicta, adhuc non putabantur illicita.

Int. Quid fuit ut Judaeis, quod neque nos absque verecundia sciscitamur, signum in illa verecundiore corporis parte poneretur (Gen. XVII, 11)?

Resp. Poscebat quidem, mi Saloni, tantarum profunditas quaestionum, ordinata ac spatiosa disputatione nos propositis satisfacere, et pro meritis reddere singulis velut quamdam immorandi dignitatem: sed quid agimus? quibus festinato opus est, ad tam multa properantibus, exhibenda prolatis a te rebus est nuda et circumcisa responsio. Itaque ad hoc, quod nunc requiris, agnosce, quod nihil turpe in ipsa creatione conditi hominis videri potest: quippe cum omni compage membrorum, totumque hominem Deus finxerit (Job. X, 8). Deinde nec incongruum fuerit, ut generatio illa signum in parte membri genitalis acceperit, per quod generationis ipsius promebantur exordia. Caeterum secundum interiorem intelligentiae sensum, per hanc circumcisionem secretioris partis corporis illud praefiguratum est, quod secretior circumcisio, id est cordis, oporteret adhiberi.

Int. Scribitur in Genesi: Tentavit Deus Abraham, quasi ignorabat Dominus an fidelis Abraham foret, nisi manifestandae rei probatione tentasset.

Resp. Non quia fidem ejus Deus ignoraret tentavit Abraham veri exploratione, sed idcirco tentatus est, ut tentatus justificaretur, et aliis imitandus proponeretur.

Int. Quomodo Jacob dicit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30), cum in Evangelio legatur: Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18); aut quomodo Moyses cum Deo facie ad faciem tamquam cum amico locutus scribitur (Exod. XXXV, 11). Et rursus idem dicit ad Dominum: Ostende mihi gloriam tuam (Exod. XXXIII, 18)?

Resp. Quia Jacob vel Moyses non in ipsa majestatis suae gloria Deum viderant, sed per subjectam divinae potestati speciem visibilis creaturae, quae humanis poterat apparere conspectibus. In ea autem substantia majestatis, in qua est, quomodo Deus a mortali adhuc homine videretur, cum ipse ad Moysen dicit: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Hac ergo ratione utrumque testimonium verum est.

Int. Quid est quod ait: Ipse est Ana, qui invenit Jamin in deserto, cum pasceret asinos Sebeon patris sui (Gen. XXXVI, 24)?

Resp. Jamin Latine maria interpretatur, id est, aquarum congregatio: eo quod stagnum rem in eremo haud dubie difficilem ipse repererit. Indicat Jamin et asinos, qui de onagris ejus institutione nascantur. Sunt qui aestimant, quod permixtionem diversorum inter se animalium ipse primus, ut muli, vel mulae nascerentur, invenerit.

Int. Quae sunt illa primogenita, quae Esau vendidit Jacob fratri suo (Gen. XXV, 33)?

Resp. Prior et major pars primogenitis debebatur vel in honore, vel in haereditaria successione, vel in gratia paternae benedictionis. Sicut ipse Jacob, Ruben, inquit, primogenitus meus, prior in donis: major imperio (Gen. XLIX, 3). Et in libro Deuteronomii de primogenito scribitur: Dabitque ei, id est, pater, de his quae habuerit cuncta duplicia. Iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita (Deut. XXI, 17). Unde et Isaac benedictionem suam ad Esau putaverat primogeniti jure deferendam (Gen. XXVII)?

Int. Quid his respondendum est, qui ob uxores multas incontinentiam patribus vel patriarchis nostris objiciendam putant?

Resp. Primum, quod tunc nondum lege prohibitum, quia consuetudo erat, crimen esse non poterat. Deinde, quod illa tunc vel pro loco, vel pro tempore non improbabilia apud Deum fuerint. Pro loco, sicut et in una domo in altero angulo aliquid fieri a quolibet Domino praecipitur, quod in alio nequaquam fieri permittitur. Pro tempore vero, quod rudi adhuc saeculo praeceptum fuerat: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28). Nunc vero jubetur, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Non quod justitia varia sit, sed tempora mutabilia, quae pariter ire non possunt, et diversis quibusque temporibus vel diversis locis diversa congruant. Necesse est postremo, quod in his ex voluntate Domini sub specie gestorum praesentium fieret quaedam praenuntiatio futurorum.

Int. Quid est quod dicit: Et ecce vitis in conspectu meo, et ecce in vite tres fundi (Gen. XL, 10)?

Resp. Tria flagella vel tres propagines indicantur sub hac trium enuntiatione fundorum.

IN EXODO. Int. Loquitur ad Abraham Deus, quod quarta progenie de terra Aegypti reversuri essent filii Israel (Gen. XV, 16), et quomodo postea Moyses scribit: Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti?

Resp. Si genealogiam secundum Levi tribum requiras, quatuor progenies pro filiorum successione numerabis: si tribus Judae ordo replicetur, quinque generationum successiones invenies, quamquam in Hebraeo, ut indicat Aquilae studiosissimi translatoris editio, non habeat, Quinta generatione ascenderunt: sed, Armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti (Exod. XIII, 18).

Int. In Scripturis frequenter legimus: Et dixit Dominus: istud dicere Domini quomodo accipiendum est?

Resp. Dicere Dominus vel loqui scribitur, si quando ad sanctorum aures expressum, qui saepe ab aliis non auditur, facit sonum pervenire verborum: Aut cum per assumpti cujuslibet corporis speciem Deus loquitur: aut cum aliquis admonitione sive revelatione nocturnae visionis instruitur: vel certe cum ea quae agi vult Dominus, sanctorum cordibus ut agantur, inspirat, secundum illud: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9).

Int. Dicit Dominus ad Moysen: Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23): quid hic intelligendum est?

Resp. Quod posteriora divinorum operum in Christo postremis manifestanda temporibus, vel in spiritu visurus esset, vel in posteris suis.

Int. Quae referenda sunt inquirentibus quam ob causam Deus uni tantum genti per Moysen legem dederit: atque hanc ipsam multa jam saeculi aetate transcursa?

Resp. Quod non Judaeis tantum lex illa prolata sit, quae omnibus gentibus constitutione naturalis legis innascitur, Apostolo hoc etiam confirmante atque dicente: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Rom. II, 14). Atque idcirco non sero Dominus legem innocentiae in decem verba collegit, cujus jam insitae in pectoribus humanis origo praecesserat. Nec tarde eam saxeis tabulis rursus inscripsit, quam jam antea paginis cordis insculpserat. Etenim ante hanc Moysi legem habebat natura legem suam, per quam et Deum mundi vitaeque auctorem agnoscere, et per hoc diligere, in promptu erat, et justitiam erga proximum dilectionemque servare. In quibus mandatis duobus omnis lex pendet et prophetae. Igitur et illud ante jam noverant: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: in quo est et lex et prophetae (Matth. VII, 12): Et ut hoc etiam exemplis probemus: ante hanc legem litterae per illam naturae legem Abel justus agnoscitur (Gen. IV, 4), Enoch rapitur (Gen. V, 24), Noe eligitur (Gen. VI, 8), Abraham pater gentium nuncupatur (Gen. XVII, 4). Quamobrem hanc Moysi legem non sero esse prolatam, praecedens effecit lex naturae, per quam multi Deo probabiles exstiterunt.

Int. Quis est ille digitus Dei, quo duae legistabulae leguntur scriptae (Exod. XXXI, 18)?

Resp. Digitus Dei hic accipiendus est Spiritus sanctus.

IN LEVITICO. Int. Quamobrem in sacrificiis mel (Lev. II, 11) prohibetur offerri?

Resp. Quia secundum interiorem sensum resoluti blandimentis deliciarum, aut dulcedine voluptatum, non possunt mysteriorum Dei esse participes. Hinc est igitur, quod etiam Pascha Domini comedi cum amaritudine jubetur (Exod. XII, 8): quia sit semper austera districtio veritatis. Oportet ergo absque ullo adulationis ac voluptatis melle noxio salutares nos Deo hostias semper offerre et dicere: Ergo inimicus factus sum verum dicens vobis? Econtrario admisceri in omnibus sacrificiis sal jubetur (Lev. II, 13), scilicet ut omnia, quae ad Christi honorem cultumque offerimus, salem rationis ac discretionis semper accipiant.

Int. Quid proprie ad usum pertinebat sacerdotum, quidve ad levitarum ex his quae populus offerebat?

Resp. Primitiae frugum caeterarumque rerum sacerdotibus, decimae vero Levitis deputabantur. De quibus tamen decimis decima sacerdotibus debebatur (Num. XVIII, XIX, XXI, XXVI).

Int. Universa quae Deus condidit, bona valde sunt (Gen. I, 31): et quomodo in lege quaedam animalia vocantur immunda (Lev. XI)?

Resp. Ut reliqua taceam, quae ex hoc dici possunt, immunda appellata sunt esui, non creationi. Horum enim in cibum usus pro quibusdam figuris divina interdictus lege cognoscitur.

Int. Cum munda et immunda animalia divina per Moysen lege discreta sint, quomodo etiam ante diluvium de his quae in arcam recipienda erant, immunda appellantur animalia (Gen. VII, 8)?

Resp. Moyses, inspirante sancto Spiritu, Pentateuchi scriptor et conditor est: et quia in Levitico de mundis immundisque animalibus erat proferenda discretio, etiam in Genesi, quia utriusque libri idem auctor est, eadem animalia appellavit, immunda.

Int. Quae de veteri Testamento relinquere vel quae observare debemus?

Resp. Debemus observare mandata, quae ad corrigendam vitam moresque pertinent: relinquere autem caeremonias ritusque sacrificiorum, quae figuras atque umbram futuris tunc rebus praetulerunt.

Int. Quid respondebimus objicientibus quam ob causam Deus sacrificiis veteribus repudiatis, novis delectatus sit: nihil enim corrigi affirmant, nisi quod non recte factum putetur?

Resp. Spatiosa quaestio, sed nos pro necessitate breviter respondebimus, quod non ideo Deus videri possit mutabilis, quia haec pro temporum opportunitate mutata sint. Nam et annus temporibus, et vitae spatium variatur aetatibus. Nec idcirco quae ista instituit, divinae providentiae ratio variatur. Nec agricola, si aestate aliud, hyeme aliud in exercendo agro jusserit, agriculturae ratio mutatur. Non quod is sui videatur esse dissimilis qui facit, sed tempus quo facit. Praecepit ergo Deus quae apta sunt suis quibusque temporibus. Sicut etiam hic de sacrificiis praecepit, non causa suae delectationis, sed humanae, ut caetera, utilitatis. Et ideo verus est Dominus, quia bonorum nostrorum non indiget (Ps. XV, 2). Sed haec ipsa sacramentorum commutatio ne nova et subito putetur assumpta, praedicta jamdudum propheticis atque divinis vocibus fuerat, quibus dicitur: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Ps. XLIX, 9). Postremo, ut breviter concludamus, cur diversa sibi sacrificia Deus voluerit offerri, quia aliis sacramentis Christum praenuntiari oportuit, cum venturus esset, aliis annuntiare oportuit, cum venisset.

IN NUMERIS. Int. Balaam ille gentilis quid est quod prophetasse secundum fidem sacrae comprobatur historiae (Num. 24, 17)?

Resp. Ut multis innotesceret modis, dum usquequaque prolata, etiam per infideles annuntiatur. Et ut hoc ex gentibus prophetante signum esset gentibus credituris. Nam et Heliu in Job libro de futuris haud dubie nulla praedixit (Job. XXXII, 5 et seq.), Et Caiphas de Domino ac Salvatore nostro in Evangelio prophetavit (Joan. XI, 50).

IN DEUTERONOMIO. Int. Cum in Deuteronomio 70 tantum animae cum Jacob Aegyptum ascribantur impressae (Deut. X, 22), quomodo postea in Actibus Apostolorum introisse Aegyptum quinque et septuaginta animas refertur (Act. VII, 14).

Resp. Constat quidem eo tempore quo Jacob ingressus est Aegyptum cum Joseph filiisque ejus Ephraim et Manasse 70 animas tantum fuisse. Ibi vero ubi 75 animarum numerus refertur, quasi per anticipationem etiam filios nepotesque Ephraim et Manasse numerandos putavit, quos postea in Aegypto natos divinae relatio lectionis ostendit.

Int. Quid respondendum est Judaeis objicientibus testimonium illud: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 25)?

Resp. Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus (Esther. VII, 9), sententiam regiae crudelitatis explesset, numquid eum hi nunc dignum hac maledictione judicarent? Aut Machabaei, atque alii, quos Scriptura (II Mach. VII) morte simili indignissime testatur afflictos, numquid apud eos pro maledictis habentur? Quapropter Salvator noster a morte redempturus hominem, ita crucem non refugit, ut mortem. Igitur in minoribus non calumnientur, cum pro patientia Domini nos etiam in majoribus gloriemur. Nec mirum, si dicatur patibulum subiisse, quem nos etiam ad inferna descendisse fatemur: qui cum proprium ipse peccatum non habuerit, suscepit tamen mortem de peccati maledictione venientem. Atque idcirco pependit in ligno (Gal. III, 13), ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, in ligno appensus absolveret.

Int. Quomodo in Deut. (V, 9) Deus zelatus fuisse dicitur, cum in Deum nulla perturbatio cadat?

Resp. Deus perturbari, ut ipse ais, non potest, sed tranquilla bonitate zelat: ne uni Deo debens anima castitatem per multos falsos corrupta et prostituta turpetur.

IN JOB. Int. In Job (XXVIII, 15) qualiter accipiendum est, quod Scriptura commemorat, Aurum Ophir?

Resp. Regio est Ophir in Indiam tendens: itaque aurum hujus indicat regionis. Alii aurum Ophir valde pretiosum esse confirmant, quod obryzon apud Latinos appellatur.

Int. Quid sibi vult, quod illic auctorum saecularium consuetudine legimus Pleiadas, Oriona vel Arcturum (Job. IX, 9)?

Resp. Non quod his apud Hebraeos nominibus censeantur, sed ut apud nos horum siderum significantia posset esse manifestior, ita haec translator appellare voluit, ut usus gentilitatis invenerat. Illud quoque generaliter observandum est, quod etiam apostoli vel apostolici viri in epistolis suis scribentes ad populos, abutuntur interdum his testimoniis (Tit. I, 12), quae videbantur divulgata per populos.

Int. In eodem libro quid est, quod de dracone illo scribitur: Omnes naves si conveniant, non sustinent corium caudae ejus?

Resp. Naves Ecclesias dici, quae tentationibus tribulationibusque vexatae, vix antichristum in fine mundi tolerabunt. Recte autem draconis illius, id est, diaboli caudam antichristum appellat, a quo persecutio veniet extrema.

IN REGUM LIBRIS. Int. Quid est quod Saulem Dominus postea reprobat regem, quem prius in regnum eligendum putavit (I Reg. XIII, 14) ?

Resp. Quia Deus suum illud justum incorruptumque judicium ex aequitate depromit, non ex praescientia eligit (I Reg. X, 1): quempiam, cum meretur, reprobat, cum electione indignus efficitur. Caeterum nequaquam convenire sacrosanctae veritati justitiaeque ejus videbatur, ut peccatum offensa praecederet.

Int. Quomodo intelligendum est, quod in Scripturis poenitere Dominus saepe memoratur? Sicut etiam de Saule dicit: Poenitet me quod constituerim Saul regem (I Reg. XV, 11)?

Resp. Poenitentia Domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio, quae pro rerum vicissitudine, vel pro recti dispositione succedit. Necesse est enim, ut divinae dispositiones, quo manifestiores audientibus fiant, per significationes humanae mentis indicentur.

Int. Legimus quod suffocabat Saul spiritus malus Domini (I Reg. XVI, 22), quomodo Domini, si malus?

Resp. Quia cuncta Domino auctore prolata, divinae sunt subdita potestati. Ergo et ipse diabolus, licet non qualis nunc est, sed bonus a Domino quondam creatus, et Deo semper pro omnipotentis ditione subjectus, Domini erat.

Int. Quid est, quod cum aliquanta hic Dominus vindicet, non vindicat omnia?

Resp. Vindicat aliquanta, ut intelligatur humanarum rerum agere curam. Non vindicat omnia, ut agnoscatur terribile cunctis adhuc futurum esse judicium.

Int. Umbram Samuelis Pythonissa (I Reg. XVIII, 12) quemadmodum potuit evocare?

Resp. Aut falsam tunc umbram videntibus diabolus ostendit: aut si fuit vera, tantum ei licuisse credendum est, quantum a Domino permittente concessum est, nec mirum pro quibusdam reconditis arcanisque causis, vel pro manifestatione probationum diabolo ista permitti: cum et Salvatorem constituerit in pinnam templi, et Job petierit, acceperitque tentandum (Matth. IV, 5; Job. I, 11).

Int. Cum factum non sit, quomodo oranti Ezechiae 15 anni quasi ad praefinitum vitae suae tempus adduntur (IV Reg. XX, 6) ?

Resp. Quia utique urgebatur Ezechias in extremis non fati decreto, sed Dei evocatione atque judicio. In tantum autem vitae anni prius non fuerant constituti, ut per supplicationem intelligantur adjecti.

IN MICHAEA.

Int. Quomodo accipiendum est quod Michaeas propheta ait: Ecce Dominus exit de loco sancto suo, et descendit, et incedit super excelsa terrae (Mich. I, 3) ?

Resp. Descendere Dominus dicitur, quando habere curam fragilitatis humanae evidenter indiciis dignantissimae pietatis ostenditur. Sic et Angeli per illam Jacob scalam ascendentes descendentesque (Gen. XXVIII, 12), terrenorum visitationem, non ruinam descendentium indicant angelorum. Sic et excelsiores justitia viri descendere putantur, si quando condescendunt inferioribus sanctae charitatis instinctu.

IN ISAIA. Int. Quod intelligendum est in cantico Isaiae Prophetae, cum dicit: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei (Isai. V, 1)?

Resp. Alii hoc canticum a Spiritu sancto cantari putant, alii a propheta, qui aeque sancto Spiritu vacuus non erat. Cantat autem in planctum vineae suae, quae est domus Israel. Dilectus autem JESUS CHRISTUS est. Ipsi enim dictum est: Tu es filius meus dilectus (Matth. III, 17). Ipsum et patruelem appellat, quod ex eadem sit stirpe progenitus. Haec ergo vinea ipsi plantata est in cornu, quod est in sublimitate atque virtute: qui dilectus et filius olei, quia unctus sit, unde et Christus vocatur: vel quia omni mundo tamquam splendidum lumen illuxerit. In hoc cantico uvam justitiam appellat, et spinas iniquitatem.

Int. In Isaiae visione cum vidit Dominum sedentem super solium, quid intelligendum est quod ait: Seraphin stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri. Duabus velabant faciem ejus, et duabus pedes ejus, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus exercituum?

Resp. In hac visione Joannes Evangelista Dominum JESUM CHRISTUM ab Isaia visum esse testatur, dicens: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 41). Primum ergo hic quaeritur quomodo seraphin circa Domini thronum stantes pariter et volare dicuntur. Bene hoc sermone mystico propheta depromit: quia Deo stare idem est quod volare, et in sublime exaltare: sedebit qui festinat obtutibus apparere divinis. Quod vero seraphin alis suis faciem operire indicantur, hoc idcirco quia neque hominum quisquam, neque ulla creatura divinae majestatis lumen contemplari, ut est, potest. Faciem ergo et pedes velant, eo quod nobis et ante mundum praeterita, et post mundum futura celentur. Alae quoque seraphin indicant divini ministerii velocitatem. Quae ideo singulis senae sunt, quia ea tantum in mundo, quae sex diebus sunt facta, conspicimus. Quod vero alter ad alterum clamant, et dicunt: Sanctus, sanctus sanctus Dominus exercituum, unam ostendunt divinitatem in mysterio Trinitatis.

Int. Quid respondendum est eis qui dicunt nobis: Quid facerunt Judaei, si credere non potuerunt? quia necesse fuit ut sermo Isaiae prophetae impleretur, dicentis: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos (Isai. VI, 10).

Resp. Propheta hoc praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Neque enim potest ad peccatum compellere Deus, cui non potest placere peccatum. In his ergo non praedestinatio divina intelligenda est, sed praescientia. De hoc in Evangelio scribitur: Propterea non poterant credere, quia iterum dicit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, et reliqua (Joan. XII, 39). Non poterant credere, ita dicitur, sicut et nos saepe aliqua dicimus non posse, quia nolumus. Et de Pharaone scribitur: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam (Exod. IX, 16). Neque enim dixit, in hoc te feci, ut talis esses: sed in hoc te elegi et suscitavi, cum jam te talem ipse fecisses: Ergo et hic excaecati eorum oculi, et induratum esse cor dicitur, quia jam seipsi hac caecitate dignos effecerant. Excaecat autem et indurat Dominus peccatorem deserendo et non adjuvando. Si cui autem sensus hic profundissimae quaestionis minus fecerit, contremiscat mecum, et dicat: Judicia Domini abyssus multa (Ps. XXXV, 7), quia judicia Dei semper justa sunt, sed frequenter occulta.

Int. Quid est illud quod scribitur: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 9)? Quomodo idem sponsus et sponsa?

Resp. A capite ad corpus transitum fecit: Caput enim Christus est, corpus Ecclesia (Eph. V, 23), sed tamen utrumque esse constat in Christo. Notanda vero et tenenda regula haec, quae in prophetis frequenter incurrit, generans ignorantibus obscuritatem, cum de capite ad corpus, aut de corpore ad caput se prophetae ordo convertit.

Int. Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1): quomodo hoc intelligi potest, cum utique Deum incorporeum esse credamus?

Resp. Secundum consuetudinem elocutionis nostrae videtur habitum designare regnantis, ut intelligatur Deus vel habitare coelestia, vel subjecta habere terrena.

IN EZECHIELE. Int. Qua causa scribitur: In die illa magna tribulationis nemo liberabitur, nisi Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV, 14): cum utique quando ista Ezechiel propheta dicebat, solus forsitan Daniel in corpore fuerit, duobus aliis jam tunc in pace dormientibus vel carnis nexibus absolutis?

Resp. In his tribus sanctis tria hominum genera significari videntur, quae liberanda in die illa magna tribulationis a periculis promittuntur. In Noe enim gubernatores Ecclesiae praefigurantur, in Daniele sancti continentiamque sectantes, in Job conjugati et justitiam diligentes.

Int. Quid significat illud quod dicitur in propheta: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19, et XXXVI, 26)?

Resp. Durum cor et inobediens lapidei testificatione demonstrat: carnei vero significatione cor molle ostendit, ac docile, et quod insinuatam possit recipere compunctionem.

IN PARALIPOMENON. Int. Quid est quod scribitur in Paralipomenon: Quae habitabat in Hierusalem in secunda (IV Reg. XXII, 14)?

Resp. In secunda scilicet parte. Ezechias enim secundum Hierusalem murum fecit, filiusque ejus Manasses tertium. Habitabat ergo haec, de qua scribitur in secunda parte civitatis.

Int. Arcam Domini, in qua erant duae tabulae Testamenti, quo ablatam esse credendum est?

Resp. Legimus in Paralipomenon, Josiam regem Juda, cum Hierusalem faceret Pascha Domino, ad levitas ita locutum esse: Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel. Nequaquam enim eam ultra portabitis (II Par. XXXV, 3). Hoc loco ita intelligere quidam volunt, quod Josias, praevidens captivitatem, arcam Domini in certum tamen locum curarit abscondi.

Int. Quid inter holocaustum et hostiam interest?

Resp. Quod hostiae partem sacerdotes edebant: Holocaustum vero erat hostia integra atque perfecta, quia tota in oblatione sacrificii igni dabatur. Hostiae quoque pacificae appellabantur, quibus vesci populus solebat.

IN PSALMORUM LIBRO. Int. Cum primus psalmus primis illis versiculis impium peccatorem haereticumque discreverit, quid sibi vult illa sub ipso psalmi fine conclusio, in qua ait: Ideo non resurgunt impii in judicio (Ps. I, 5)?

Resp. Psalmi hujus initium de discretione meriti, et finis de discretione judicii. In quo ostendit, quod homo absque dubio omnis resurgat, id est, justus, ut judicet, peccator ut judicetur, impius ut puniatur. Neque enim tunc judicabitur jam judicatus, secundum quod scriptum est: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18).

Int. Cum passio in Deum non cadat, quid est quod saepe in Scripturis ira Dei et furor dicitur (Ps. VI, 2) ?

Resp. Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. Est enim ira secundum hominem, vindicta secundum Deum, et furor secundum animum patientis, non secundum justitiam judicantis. Hinc et illud est quod ponitur in propheta: Dominus creans mala (Isai. XLV, 7). Mala ergo sunt juxta affectum ejus qui sustinet, non juxta aequitatem ejus qui decernit.

Int. Quid sibi vult illud quod frequenter in psalmorum titulis inscribitur, In finem, Psalmus David (Ps. IV, V, VI, et alii)?

Resp. Quod psalmi in fine mundi bonorum repromissionem respiciant: vel quod ea quae Judaei obtinere se posse in principio crediderunt, nos consequamur in Christo, quem venisse confitemur in fine.

Int. Quomodo intelligendum est quod scribitur: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI, 7) ?

Resp. Casta dicuntur eloquia Domini ideo, quod nullo sint adulterata mendacio, et ad vicem argenti, quod examinatur igni septemplici, spiritus igni mundentur.

Int. Non congregabo, inquit, conventicula eorum de sanguinibus (Ps. XV, 4): cum utique de sanguine magis Latinum sonasset, quam ob causam sanguinibus contra regulam Latinitatis scribitur?

Resp. In Graeco αἱμάτων legitur plurali numero, sanguinem significans. Cujus proprietatis fidem, etiam in Latinum plurali numero translator expressit.

Int. Cum in psalmo (XV, 10) scriptum sit: Non dabis semen tuum videre corruptionem: quomodo iterum in alio psalmo scribitur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Ps. XXIX, 10)?

Resp. Descendere se in corruptionem Salvator prophetae voce pronuntiat, dum clavorum configentium irruptione penetratur. Rursus non dedit Dominus sanctum suum videre corruptionem: quia corruptionem carnis Christus celeri resurrectione praevenit.

Int. Quid est quod dicit propheta de inimicis suis: Adipem suum concluserunt (Ps. XVI, 10)?

Resp. Adeps concluditur impiorum, cum impinguati sensu et incrassati iniquitate recedunt vel a justitia, vel a praeceptis Dei: et idcirco dicit alio loco: Egredietur ex adipe iniquitas eorum (Ps. LXXII, 7). Manna vero, id est, coelestis cibus tenuis est, et eorum aptus alimoniae, qui subtilitate sensuum vigent.

Int. Quid sentiendum est de hoc quod scribitur: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: saturati sunt porcina, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis (Ps. XVI, 14)?

Resp. Supra petiit, ut Judaei a paucis dividerentur, id est, a justis: quia multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). Nunc autem hos ipsos prius absconditis divinae legis instructos, porcina sua, id est, dogmatum postea immunditia saturatos, dum negant Christum, eamdem impietatem dicit etiam ad suos posteros transmisisse.

Int. Qualiter intelligendum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Ps. XVIII, 3)?

Resp. Dies diei eructat verbum, dum apostoli credentibus annuntiant Salvatorem. Nox nocti indicat scientiam, dum Judas Judaeis doctrinam pravi sensus infundit. Aut certe dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam: dum omni utique die et nocte annuntiatione fidelium verbum et scientia propagatur.

Int. Virga tua et baculus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4): quae hic intelligenda discretio est?

Resp. In virga correctio declaratur, in baculo consolatio.

Int. Cum animalia non absque sensu sint, quomodo in psalmo (XXXI, 7) dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus?

Resp. Quia in animalibus sensus est, in hominibus intellectus.

Int. Cum de jumentis, sicut de bobus cura non est Deo (I Cor. IX, 9), quomodo psalmus (XXXV, 7) ait - et jumenta salvabis, Domine?

Resp. Homines appellat rationis capaces, jumenta rationis expertes. Salvandos vero confirmat illos per praesentem conversionem, hos per futuram conversionem.

Int. Qualiter accipiendum est quod scribitur: Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXVIII, 14)?

Resp. Sensus hic de superioribus versibus manifestatur. Supra enim dixerat: Quia advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero, subauditur illud quod superius dixit, peregrinus. Caeterum manifestum est quod erit, qui se supra peregrinum appellando, patriam, in qua futurus sit, habere declarat.

Int. Quid indicat illud quod legitur in psalmo: In (Ps. XXXIX, 8) capite libri scriptum est de me?

Resp. Ex persona hoc dicitur Salvatoris, de quo scribitur: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), id est, in filio. Aut certe illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).

Int. Abyssus abyssum invocat, inquit, in voce cataractarum tuarum (Ps. XLI, 8): quomodo istud intelligendum est?

Resp. Non immerito abyssus appellatur divinarum Scripturarum profundum, et ideo in voce cataractarum abyssus abyssum invocat, cum vetus Testamentum novum annuntiat, vel novum Testamentum vetus in testimonium vocat in vocibus prophetarum.

Int. Quid intelligendum est ex hoc quod scribitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. XLIV, 27)?

Resp. Id est, quod temporum successione sint redditi pro patriarchis vel prophetis apostoli vel evangelistae.

Int. Frater non redimit, redimet homo (Ps. XLVIII 8): quid de hoc sentiendum est?

Resp. Quod non redemerit Moyses, redimet Christus.

Int. Quomodo accipiendum est illud quod David clamat ad Dominum, dicens: Tibi soli peccavi (Ps. L, 6) ?

Resp. Soli peccatur Deo, quia utique ipse solus sit absque peccato, ita justificatus vincit etiam, dum judicatur, id est, vel Christus in passione, vel secundum illud quod in propheta dicit: Et venite, judicemur, dicit Dominus.

Int. Viri, inquit, sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Ps. LIV, 24): quid hic sentiendum est?

Resp. Non dimidiant dies suos hi qui immatura morte rapiuntur. Hac ratione etiam illud intelligere possumus: Ne rapias me in medio dierum meorum (Ps. CI, 25). Et aliter: Non dimidiant dies suos, qui ad Dei satisfactionem non conferunt vel vitae suae partem.

Int. Quid interior sensus eloquitur de hoc quod scribitur: Priusquam producant spinae vestrae rhamnum (Ps. LVII, 10) ?

Resp. Id est, priusquam se peccata vestra consumment.

Int. Justus quomodo lavat manus suas in sanguine peccatorum (Ps. LVII, 11)?

Resp. Cum tribuitur vindicta de impiis, non hoc procurantibus sanctis: et post delicta atque exitum peccatorum, justorum clarius vita atque opera resplendent.

Int. Quomodo accipiendum est illud quod in psalmo (LVIII, 6) legitur: Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem?

Resp. Non tam maledicentis animo istud dicitur, quam correptionem emendationemque peccantium desiderantis: id est, ut in praesenti potius vita correpti, non abutantur divina patientia usque ad futuram poenarum acerbitatem.

Int. Semel locutus est Deus, duo haec exaudivi (Ps. LXI, 12): quid hic intelligendum est?

Resp. Semel hic non ad numerum referendum est, sed ad firmitatem. Quae autem sunt illa duo, quae Domino adjacent? et posse omnia, et velle misereri. Et aliter: Semel locutus est Deus, id est, in lege. Nam in Evangelio non alia praecepit: quia non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17)?

Int. Quid est quod scribitur: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Ps. LXV)?

Resp. Ignem et aquam persecutionem indicat atque martyrium. Aliqui hic aquam baptismum intelligendum putant, et ignem sanctum Spiritum, qui infusus peccata tamquam ignis exurat; et hinc est quod scribitur: Dominus Deus vester ignis urens est (Deut. IV, 24).

Int. Quid dicit illud quod legitur: Iter facite ei, qui ascendit super occasum; Dominus nomen illi (Ps. LXVII, 5)?

Resp. Viam bonorum actuum praeparate illi qui supergressus est occasum morte devicta.

Int. Pluviam, inquit, voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae, et infirmata est; tu vero perfecisti eam: animalia tua inhabitabunt in ea (Ps. LXVII, 10): quis hujus loci sensus est?

Resp. Pluvia hic secundum litteram manna est, secundum anagogen mandata intelligenda sunt: quae mandata vel lex, licet infirma videatur transgressionibus Judaeorum, gratia tamen Evangelii ostenditur esse completa. In qua nunc animalia, id est, gentes habitant atque consistunt.

Int. Quae intelligentia est in hoc quod legimus: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. LXVI, 14) ?

Resp. In hoc loco de apostolis optat propheta, ut usque ad transitum perseverent, credentes in testamentis duobus. In columba autem Spiritus sanctus, in posterioribus occultior intellectus: in argento splendens historia Scripturarum, in auro interior vel pretiosior sensus ostenditur.

Int. Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris, ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso (Ps. LXVII, 23): quid hic sequemur?

Resp. Basan in Latino confusio sonat. Ergo Dominus nosmet de confusione convertit, quae est in cruce ejus: in qua cruce sanguine pedem suum tinxit, clamantibus Judaeis, ut crucifigeretur instinctu inimicorum, id est, daemonum. Ab ipso autem Salvatore hoc totum venit, quia omnia haec propria voluntate sustinuit.

Int. Quos illos accipiemus principes Zabulon, vel principes Nephtalim (Ps. LXVII, 28)?

Resp. Petrum apostolum, vel Andream, qui ex iisdem tribubus sunt vocati, sicut et supra Benjamin nomine apostolum Paulum oportet intelligi.

Int. Quid indicat quod legitur: Posuerunt signa sua, signa, et non cognoverunt sicut in via supra summum (Ps. LXXIII, 5) ?

Resp. Quod Babylonii victoria insolentes effecti, ita exposuerunt signa in Dei templo, sicut constitui in trophaeo solent super fornices introitusque portarum.

Int. Quid est quod scribitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12) ?

Resp. Judaeam dixit, in qua Christus liberavit per crucem mundum; quam aliqui umbilicum terrae appellandum arbitrantur. Et aliter: Operatus est salutem in medio terrae, id est, in utero virginali.

Int. Quid est hoc quod legimus: Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto, et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV, 9) ?

Resp. Calix Domini mixtus misericordia et judicium: inclinatur ex hoc in illud, cum de misericordia in judicium divina severitate transitur. Fex autem ejus non exinanitur, quia adhuc ultimum judicii reservatur.

Int. Quae significantia est quod scribitur: Et reliquae cogitationum diem festum agent tibi (Ps. LXXV, 11)?

Resp. Pulchre hic ostenditur quod Deus puritate mentis velut quadam festivitate laetatur.

Int. Vox, inquit, tonitrui tui in rota (Ps. LXXVI, 19): quid hic sentiendum est?

Resp. Rotam hic ipsum dixit orbem terrae, eo quod intra ejusdem orbis rotam circumferant tonitrua mugitum.

Int. Quid intelligendum est de hoc quod scribitur: Et percussit inimicos suos in posteriora (Ps. LXXVII, 66)?

Resp. Secundum litteram ulcerum illorum fit commemoratio, quibus sunt Allophyli in posteriora percussi. Secundum interiorem vero sensum percutiuntur inimici Dei in posteriora, cum in Domini judicio puniuntur extremo.

Int. Quem significat dicens: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Ps. LXXIX, 14) ?

Resp. Aprum hic Vespasianum, ut quidam dicunt, vult intelligi, qui Judaeos bello vastavit. Singularem ferum, Titum Vespasiani filium, qui Hierusalem oppugnatione consumpsit.

Int. Legimus in psalmo (LXXX, 9): Israel, si audias me, non erit in te Deus recens: quomodo istud accipiemus?

Resp. Idola vel Antichristum refutandum esse pronuntiat. Christus autem Deus recens non erat, licet mundo per carnem nostris temporibus illuxerit. Nam in principio erat apud Deum Deus Verbum, ipse creans hominem ad similitudinem Dei (Joan. I, 1; Gen. I, 26), quique diversis vicibus atque temporibus Abrahae vel patribus nostris semper apparuit (Gen. XVIII, 1).

Int. Qualiter accipiendum est quod psalmus (LXXXI, 1) ait: Deus stetit in synagoga deorum?

Resp. Id est, in congregatione sanctorum; Dominus autem noster sanctos suos ut regni sui, ita etiam nominis sui participatione donavit. Unde et ad Moysen dicit: Dedi te Pharaonem in Deum (Exod. VII, 1). Compellantur ergo nomine Dei, quia appellantur et Filii Dei. Nec mirum pro illa ineffabili divinae benignitatis indulgentia, si voluerit ut homo appellaretur Deus, cum Deus appellatus sit homo.

Int. Quid hic sentiendum est: Justitia et pax osculatae sunt se (Ps. LXXXIV, 11).

Resp. Quod se lex et gratia conjunxerint per mediatorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui fecit utraque unum (Eph. II, 14)?

Int. Qualiter accipiendum est quod legimus: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, 2)?

Resp. Quod Dominus umbraculis synagogae Ecclesiae munimenta praetulerit.

Int. Mater Sion dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Ps. LXXXVI, 5), quid hic sequemur?

Resp. Mater Sion, ut quidam volunt, Maria significatur, in qua natus est homo Christus, ipsius quoque matris creator. Sciendum est tamen, melius et secundum Hebraeum verius dici: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? Et est sensus hic: quis hoc hominum nuntiare possit? Sicut et illud: Aut brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Ergo hoc dicit: quod nullus hominum ei nuntiare possit, quia salvetur Sion in homine qui natus sit in ea. Ipse autem est homo Altissimus qui fundavit eam. Et notandum quod etiam filius Altissimus appellatur.

Int. Quid hic intelligendum est, ubi scribitur: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Ps. LXXXVII, 5) ?

Resp. Christus utique inter mortuos liber: quia absque peccato inter peccatores apparuit.

Int. Quae est terra illa oblivionis de qua dicitur: Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis (Ps. LXXXVII, 13)?

Resp. Rectissime appellatur oblivionis terra impiorum caro a Domino derelicta. Et aliter: terra oblivionis etiam in illo accipi potest quod dicit: Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)?

Int. Quomodo juventus aquilae renovatur, secundum illud quod legimus: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5)?

Resp. Aquilae dicuntur vi nimiae senectae implumes fieri, et nido relatae vicissim pullis suis ministrantibus pasci, donec deterso senii veterno recipiant cum pennis usum volandi. Secundum anagogen autem juventus nostra vel baptismo vel resurrectione renovatur.

Int. Abyssus, inquit, sicut pallium amictus ejus (Ps. CIII, 6): quid hic sequemur?

Resp. Non bene plerique arbitrantur abyssum hic amictum Dei appellari, cum potius amictum terrae dici ipse superiorum versuum ordo declarat, eo quod terra ipsa abysso quasi quodam pallio circumfusa veletur.

Int. Quomodo stant super montes aquae? quia scriptum est: Super montes stabunt aquae?

Resp. Utique cum aut plenae aquis nubes super montes dependent: aut cum in mari undae ad montium instar excitantur.

Int. Quid sentiendum est in hoc quod legimus: Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Ps. CIII, 26)?

Resp. Draco iste diabolus est, sed ante formatus a Domino, quam in nomen diaboli voluntariae nequitiae transiret instinctu. Hunc propheta Isaias a (XI, 7) parvulis describit illudi.

Int. Qua ratione intelligendum est quod scribitur: Ferrum pertransivit animam ejus (Ps. CIV, 18)?

Resp. Christus hic manifestissime designatur, eo quod resurgendo affigentium clavorum dolorem cruciatumque superavit. Potest hic ferrum et tribulatio durae necessitatis intelligi, quia animam dixit: aliquando tamen anima in Scripturis pro praesenti vita appellatur, ut in Evangelio: Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI, 25)?

Int. Quid inter psalmum et canticum interest?

Resp. Quod psalmi ex psalterio appellantur, at vero canticum ex voce profertur: et quod canticum pro scientia, pro opere vero psalmus accipitur. Psalmus ergo ad actualem, id est ad practicen: canticum vero ad theoriam, id est, contemplativam refertur

Int. Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Ps. CIX, 4): quomodo juravit Dominus?

Resp. Jurare Domini est immutabiliter promittere. Recte igitur istud commutatio sermonis usurpat, eo quod promissio ejus sacramenti obtineat firmitatem.

Int. Quid indicat illud quod scribitur: De torrente in via bibit, propterea exaltabit caput (Ps. CV, 7)?

Resp. Ad personam Christi ista referenda sunt, quia de torrente, id est, passione: in via, id est, in saeculo bibit propterea Deus exaltans caput ejus, donavit illi nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9; Ps. CXIX et seqq.).

Int. Quindecim illi psalmi quam ob causam canticum graduum praenotantur?

Resp. Quindecim quondam gradibus, sicut ostendit historia, ascendebatur in templum: atque ideo hi psalmi quindecim cantici graduum inscriptione signantur, quod nos per quosdam profectus ad sublimia spiritalium rerum provectione perducant.

Int. Sagittae, inquit, potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXIX, 4): quae hujus versus intelligentia est?

Resp. Sagittae potentis verba Domini sunt, quae charitate ejus corda nostra configunt. Carbones vero desolatorii sunt, qui peccata dissolvunt, secundum illum carbonem Isaiae prophetae (VI, 6), qui ad labia ejus defertur, ut purget vitia, quae contraxerat vel loquendo, vel ob timorem tacendo.

Int. Quid sibi vult quod scribitur: Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Ps. CXX, 4)?

Resp. Dormire interdum in Scripturis Dominus dicitur, cum in nobis potius fides dormit, et dormitantem infidelem relinquit. Nescit vero ille deesse quaerentibus se, non novit dormire vigilantibus.

Int. Legimus in psalmo (CXXI, 3) de Hierusalem: Cujus participatio ejus in idipsum: quid hic sequemur?

Resp. Quod diversae partes unam constituant civitatem, vel diversa membra unum Domini corpus efficiant.

Int. Quid sentiendum est de eo quod scribitur: Forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam (Ps. CXXIII, 5) ?

Resp. Forsitan in Graeco scriptum est ἅρα, quod Latine manifestius interpretatur putas, ut sit sensus iste: Putas pertransisset anima nostra aquam immensam, nisi Dominus fuisset in nobis?

Int. Quid est quod scribitur: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro (Ps. CXXV, 4)?

Resp. Exsultantis animae vox est, et ex vitiorum vinculis in libertatem conversionemque redeuntis, qua postulat, ut ita divinae miserationis aspiratione ex peccatorum captivitate solvatur, sicut constricti glacie torrentes Austri tepore solvuntur.

Int. Qualiter intelligendum est illud: Ecce haereditas Domini filii merces fructus ventris: sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum (Ps. CXXVI, 3)?

Resp. De futuris se ibi loqui propheta significat, qui post illam sessionem surgendi tempus declarat. Idem posteaquam dederit dilectis suis somnum, ostendit quae futura sit resurrectio illa sanctorum, dum dicit: Ecce haereditas Domini filii merces fructus ventris. Ipsa itaque Domini est haereditas in filiis, quam pro mercede fructus ventris indeptus est: quia salvator fructus est ventris, cujus utique merces est, ut ei gentes haereditas sint, quas per fidem generat in filios. Sagittae autem apostoli recte appellantur, qui orbem terrae quasi volatu peragrantes, doctrina sua infidelium corda penetrarunt; quos filios excussorum, id est, prophetarum, optime propheta designat. Nam utique cum in prophetia sua excutiuntur prophetae, quid aliud in illis nisi inventi apostoli manifestantur? Excussis itaque prophetis, quia apostoli generati sunt, recte appellantur filii excussorum.

Int. Quid est quod legimus: Sicut ablactatum super matre sua, ita retribuis in anima mea (Ps. CXXX, 2)?

Resp. Animae nostrae ablactatio est, cum ab ignorantia infantiae ad perfectum cibum vitae consummatione sensus erigitur. Igitur supra dixerat: Si non humiliter sentiebam, id est, humilia et terrena cogitabam: sed exaltavi animam meam, hoc est, sed ad coelestia mente contendi: haec mihi fiat retributio, ut animam meam intellectus consummatio consequatur.

Int. Beatus, inquit, qui restituet tibi quod tu restituisti nobis (Ps. CXXXVI, 8): quis hic intelligendus est?

Resp. Psalmus hic et de captivitate Judaeorum cum in Babylonem ducti sunt, et de peccatoribus qui expulsi ab Ecclesia confusioni traduntur, intelligi potest. Hic ergo secundum historiam, ut quidam opinantur, significatur Cyrus rex, qui hanc restitutionem subversa Babylone restituit, et usque ad parvulos ejus illic omni internecione desaeviit. Interiore vero sensu, Babyloni vicem ille restituit qui eam captivam ducit, quae se prius habuerat peccati lege captivam, et exordia vitiorum ad petram, quae est Christus, edidit.

Int. Saepe in Scripturis dicitur: Confitebor tibi, Domine: qualiter hoc intelligendum est?

Resp. Non semper poenitentiam videtur significare confessio. Nam confitebor interdum ponitur pro laudabo, vel pro gratias agam, vel pro glorificabo Dominum.

Int. Imperfectum meum, inquit, viderunt oculi tui: et in libro tuo omnes scribentur (Ps. CXXXIX, 16): quae hic significantia est?

Resp. Oculi Domini imperfectum nostrum vident, quia Deus hominem etiam priusquam formetur agnoscit. Et aliter: Imperfectum nostrum vident oculi Dei, quia cogitationes nostras etiam antequam perficiantur introspicit. In libro autem ejus scribentur omnes, quia omnes homines non absque ejus voluntate nascuntur, vel omnes voluntates nostrae apud eum plenissime describuntur. Sequitur autem: Die replebuntur, et nemo in eis. Die, id est, Christo replebuntur, ac praeter Christum nemo in eis erit qui, Deo pleni, ea quae Dei non sunt recipere non possunt.

Int. Qui sunt pulli corvorum de quibus scribitur: Et pullis corvorum invocantibus eum (Ps. CXLVI, 9)?

Resp. Fideles filios significat de infidelibus procreatos.

Int. Quid indicatur in hoc quod legimus: Ante faciem frigoris ejus quis subsistet (Ps. CXLVII, 17)?

Resp. Tentationem per hoc frigus ostendit.

Int. Qua ratione appellantur ancipites illi sanctorum gladii de quibus scribitur: Et gladii ancipites in manibus eorum (Ps. CXLIX, 6)?

Resp. Gladii ancipites dicuntur, quod in judicio corpus atque animam punire simul possunt. Et aliter: quod puniant et supplicio praesentis poenae, et metu futurae. Et hinc est illud quod in eodem psalmo (Vers. 1) canitur: Cantate Domino canticum novum, quod qui mundi purgamenta creduntur, de nationibus ac regibus judicabunt.

IN PROVERBIIS SALOMONIS. Int. Cervus amicitiae et pullus gratiarum fabulentur tecum (Prov. V, 19): quid hic sequimur?

Resp. Cervum amicitiae accipiendum hic quidam putant Christum, totius dilectionis et charitatis magistrum. Pullum gratiarum Spiritum sanctum, qui sit omnium gratiarum, id est, charismatum distributor. Admonemur ergo ex hoc, ut semper Christi vel Spiritus sancti solatia requiramus.

Int. Quid est quod scribitur: Septies cadet justus, et resurget (Prov. XXIV, 16)?

Resp. In sermone utique aut in cogitatione, cum labitur: aut certe intra septiformis spiritus gratiam, cum delinquit. Quidam propter septem dies, per quos vitae humanae cursus revolvitur, septies hic dictum esse confirmant: eo quod absque peccato vitae istius cursus esse non possit.

IN ECCLESIASTE. Int. Quid est quod in Ecclesiaste legimus: Florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae (Eccl. XII, 5)?

Resp. Tradunt per haec humanorum membrorum fieri significantiam. Nam in flore amygdali canos capillos, in impinguatione locustae tumorem pedum, in dissipatione capparis concupiscentiae frigus ostendit. Quae cum seni in postremae vitae tempore accesserint, tunc necesse est in terram, id est, quasi in aeternitatis suae domum redeat. Bene tamen haec aeternitatis domus etiam illa futura terra accipitur, de qua scriptum est: Placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 9).

IN CANTICIS CANTICORUM. Int. Quid est illud quod de Ecclesia scribitur: Fusca sum et speciosa filia Hierusalem (Cant. I, 4)? Si fusca, quomodo speciosa?

Resp. Quia ante examinationem sui Ecclesia pro diversitate in se consistentium bipartita est: in sanctis speciosa est, in peccatoribus fusca. Sicut et Hierusalem modo sanctam civitatem (Matth. IV, 5) Scriptura commemorat, modo peccatricem (Matth. XXIV, 37).

Int. Nomen fratruelis quid sibi vult in Canticis Canticorum?

Resp. Ecclesia, cujus nomine illic ad Salvatorem ista dicuntur, fratruelem vocat Christum, qui sit filius synagogae. Et quia Ecclesiam synagogae sororem in sanctis nostri interdum sentire voluerunt, idcirco secundum quamdam Scripturae elocutionem Christus Ecclesiae fratruelis appellatur et sponsus.

CAPUT II. De quaestionibus difficilioribus novi Testamenti. IN EVANGELIO MATTHAEI. Int. Quam ob causam in propheta evangelistae quatuor diversa animalium (Ezech. I, 5) specie designantur?

Resp. Matthaeus hominis retinet formam, quia a nativitate hominis orditur dicens: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Marcus leonis specie praefiguratur, eo quod ut leo ingenti intulit voce: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domino (Marc. I, 3). Lucas annuntiatur in vitulo, quod a sacrificiis vel a sacerdotio sumat exordium, dicens: Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I, 5). Joannes aquila praenotatur: quia spiritu evolans ad superna tamquam de sublimi profert dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).

Int. Quomodo accipiendum est quod Dominus Jesus Christus David filius (Matth. I, 1) dicitur, cum utique natus non sit ex Joseph, qui ex David stirpe descendit?

Resp. In conjugium tunc Judaei secundum legem de consanguinitate proximas assumebant. Nec dubitandum est quod hac ratione etiam Maria ex eadem tribu veniens, sicut Joseph ex David stirpe descenderit, immo processerit. Ideo autem per generationem Joseph origo Mariae significatur quia consuetudo Scripturarum est, virorum potius quam feminarum seriem in generatione contexere. Cujus Mariae quia cognata, sicut legitur, fuit Elizabeth (Luc. I, 36), quae fuisse scribitur de filiabus Aaron (Luc. I, 5), manifestissimum est, quod in Christo secundum carnem ex utroque genere convenerit, regum scilicet sacerdotumque successio.

Int. Evangelista Matthaeus (I, 16) Joseph gentium ex Jacob dicit: et quomodo Lucas (III, 23) eum ex Heli fuisse commemorat?

Resp. Ideo quod alter secundum naturam, alter ei secundum legem pater fuerit. Consuetudo namque apud Judaeos ex lege erat, ut defuncti fratris uxorem ad suscitandum semen superstes frater acciperet. Jacob ergo atque Heli uterini fratres fuerunt: quorum superiore defuncto, posterior usus est ex lege conjugio. In eorum commemoratione Matthaeus Joseph prosapiam per regiam originem texuit, Lucas generationem ejus sacerdotali successione deduxit. Pater tamen Joseph secundum naturam haud dubie Jacob fuit.

Int. Quare in Evangelio Maria Joseph conjux dicitur (Matth. I, 20) ?

Resp. Consuetudo est Scripturae, ut etiam sponsas appellet uxores.

Int. Quid est quod legimus: Ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igni (Matth. III, 11)?

Resp. Quia per Spiritum sanctum vel peccata exuruntur in nobis, vel sanctificatio tribuitur, vel charitatis in passionibus tolerandis fervor accenditur. Aut certe quia Spiritu baptizati divino judicio examinabimur. Sunt qui dicant apostolos Spiritu sancto baptizatos esse, cum super eos ignis apparuit (Act. II, 3).

Int. Qualiter accipiendum est de columbae (Matth. III, 16) illius corpore, in qua ad Salvatorem Spiritus sancti patuit manifesta descensio: utrum ante jam fuerit, an ad tempus factum subito apparuerit?

Resp. Utique ad tempus ostensum. Nam ut signum visibile Spiritus sancti, qui erat invisibilis, monstraretur, verum quidem corpus columbae illius per divinam potentiam, sed in tempore factum, ad horam apparuisse, ac deinceps destitisse credendum est. Angeli vero cum se humanis offerunt oculis, creduntur, ut quorumdam opinio est, ex isto crassiore aere, id est, vicino terris ad praesens corpus assumere. Porro autem vocem aliquam ita putantur exprimere, cum illisus huic aeri ictus tamquam palato verborum sonum reddit.

Int. Justis promittitur regnum coelorum, et quomodo etiam hoc dicitur: Quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4)?

Resp. Quia novum coelum et nova terra (Apoc. XXI, 1) in futuro repromittitur justis, ut tunc cum Deo sicut angeli utrumque possideant.

Int. Cum dicat Salvator, Tyrum et Sidonem poenitentiam agere (Matth. XI, 21) potuisse, si in eis divinarum apparuissent signa virtutum: quapropter illic facta non sunt, quae salutem fuissent credentibus allatura?

Resp. Quia Dominus ac Salvator pro divina dispensatione non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24). Et quid quod non venerat nisi ad oves domus Israel? Quia inter reliquas usquequaque nationes specialius unum Israel Deum coluit: atque, ut ita dixerim, peculiaris Dei quondam populus fuit (Deut. VII, 6), ob merita Abrahae (Gen. XXII, 18) ac patriarcharum, vel David (Ps. CXXXI, 11): quibus Christus proprie repromissus, atque ex eorum stirpe descendens, inde ipsam carnem (Rom. I, 3), in qua terris apparuit, assumpsit. Sed tamen quia virtutes postea et in gentibus factae sunt, ita testimonium hoc intelligi potest, ut ubi dicit, Non veni nisi, subaudiatur, prius: ut sic et testimonii veritas et misericordia Dei in universos prompta magis clareat.

Int. In Evangelio dicit Dominus et Salvator noster, Jugum meum lene et onus meum leve est (Matth. XI, 30), et quomodo legitur in psalmo, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Ps. XVI, 4)?

Resp. Equidem manifestum est quod omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12): sed tamen diligentibus Deum quae sunt dura in re praesentium, efficiuntur levia in spe futurorum.

Int. Quid intelligendum est loco illo, in quo scribitur: Orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20) ?

Resp. Secundum historiam ita intelligendum est, ne fiat fuga vestra hieme, id est, ne in tribulatione fugae temporis accumuletur injuria. Ne fiat fuga vestra sabbato: ne eo utique die quo habere requiem vacationemque consuestis. At vero secundum intellectum superiorem, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, ita accipi potest: ne vos fuga illa deprehendat, aut in peccatis algentes, aut bonis operibus otiantes.

Int. In eodem Matthaeo (XXVI, 29) scribitur: Dico autem vobis, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum quo illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Quid hic sequemur?

Resp. Regnum Dei, ut docti interpretantur, Ecclesia est: in qua quotidie bibit sanguinem suum Christus per sanctos suos, tamquam caput in membris suis.

Int. Quid causae est quod dicitur: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64)? Et alio loco dicitur non visuros venientem in nubibus coeli, nisi in novissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae, et tunc videbunt Filium hominis in nubibus coeli (Matth. XXIV, 30) ?

Resp. Quia in hoc primo corporis, id est, Ecclesiae adventu annuntiatur per manifestationem claritatemque signorum: ille vero alius adventus capitis est, id est, ipsius Christi. In illo adventu per membra sua Christus venit, in hoc per seipsum.

IN MARCO. Int. Quid significat in Evangelio quod dicit: Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo (Marc. IV, 25)?

Resp. Verbi gratia, ut si fidem habens, charitatem non habeat, etiam ipsa fide careat, quam forte habere videbatur. Sicut Judaei per Scripturam divinam non intelligentes Christum, etiam ipsam quam se putabant tenere, Dei notitiam perdiderunt, et Filium non recipientes, etiam Patrem non habent.

Int. Marcus evangelista tertia hora diei Dominum significat esse crucifixum (Marc. XV, 25): et quomodo alius evangelista horam sextam qua crucifixus sit fuisse commemorat (Luc. XXIII, 44)?

Resp. Quia hic illam pene horam in scriptis suis retulit, qua vere crucifixus est. Atvero ille horae anterioris tempus commemorandum putavit, quo de eo Judaeis acclamantibus judicatum est, quasi per anticipationem relationis ea hora crucifixus sit, qua jussus est crucifigi. Sed tamen in ipsa hac passione ejus sic tenere debemus, quod ita homo ille qui assumptus sit, pro ejusdem voluntate pertulerit, ut verbum illud quod in principio apud Deum Patrem erat, inviolatum intemeratumque permanserit: ergo illud injuriae obnoxium fuit, quod pro humana infirmitate susceperat: illud vero incorruptum mansit, quod divina aeternitas possidebat.

IN LUCA. Int. Quid est quod scribitur in Luca de Zacharia sacerdote, quod esset de vice Abia (Luc. I, 5)?

Resp. Viginti quatuor sortibus in ministerium templi distributi fuerant sacerdotes (I Par. XXIV, 7), ut ordine vicis suae quisque sacerdotali fungeretur officio: in hoc ergo ordine octavam sortem Abia habuit, de qua vice Zacharias sacerdos fuit.

Int. Qui illi sunt qui in Scripturis sacris nomina antequam nascerentur acceperunt?

Resp. In novo Testamento, praeter Salvatorem, solum legimus Baptistam Joannem: In veteri quatuor sunt, Isaac (Gen. XVII, 19), Ismael (Gen. XVI, 11), Salomon, vel Josias (III Reg. XIII, 2) qui ortu videantur juniores esse quam nomine.

Int. Ad adventum matris Domini, quomodo Joannes adhuc sensu carens in utero potuit exsultare materno (Luc. I, 44)?

Resp. Hoc matris magis sensu vel gaudio a quibusdam factum aestimatur, ut etiam interioribus potuerit exsultare visceribus. Aut certe si hoc ad Joannem potius referre placet, inter miracula divina reputandum est, sicut et illud, cum vox asinae in sonum sermonis erupit (Num. XXII, 28).

Int. In eodem Evangelio quid sibi vult illud quod legitur: Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus (Luc. VI, 1)?

Resp. Quidam hoc loco diem dominicum ita appellatum existimant, eo quod videatur secundus ab illa legali observatione sabbati, et primus sit evangelicae gratiae celebritate. Si cui autem hoc minus satisfacere videtur, quod diem ipsum magis sabbati fuisse contendat, quia scriptum sit de eo: Quid facitis quod non licet in sabbatis (Luc. VI, 1)? potest forsitan et ipse nihilominus dies sabbati ita ex hoc intelligi, ut nunc observatione nostra secundus sit, qui primus quondam fuerit observatione Judaica. Rectissime enim dies primus dies dominicus deputatur.

Int. Quomodo visionem illam in qua Dominus assumptis tribus discipulis glorificatus est, Lucas post octo, alii vero evangelistae post sex dies subsecutam esse commemorant (Luc. IX, 28; Matth. XVII, 1; Marc. IX, 1)?

Resp. Lucas, qui, habito Domini apud discipulos sermone post octo dies, scribit visionem hanc discipulis ostensam, et eum diem quo Dominus locutus est comprehendit et eum quo Jesus glorificatus apparuit. Hi vero qui sex dies indicandos putaverunt, mediis tantum atque integris diebus annumeratis, quasi semiplenum primum illum diem postremumque tacuerunt.

Int. Rursus in eodem dicit: Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo et duo in tres dividentur; pater in filium, et filius in patrem suum; mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam (Luc. XII, 52). Quid est quod cum superius quinque videatur posuisse personas, sex in subsequentibus cum personarum significatione subjecit?

Resp. Mater et socrus eadem intelligi potest quae per filiam et nurum duobus sit compellata nominibus: ac perinde et in subsequenti quinque videri potest numerus personarum.

Int. In parabola Lazari et divitis al quantae quaestiones incurrunt. Aut quomodo dives in tormentis sit ante judicium (Luc. XVI, 19); aut quomodo digitus Lazari dicatur (Luc. XVI, 24); numquid corpora apud inferos sint; aut ipse aquam desideret; numquid sitim corporis sentiebat?

Resp. Haec omnia secundum eos affectus loquitur, quos aliquando pro necessitate corporis gesserat. Caeterum ille ante judicium tormentorum sensus quasi pro loco custodiae in quo erat accipiendus est: reis quippe ipsa custodia etiam ante judicium non est absque tormentis. In hoc quoque quod apud infernum Abraham vidit haec subesse, a quibusdam ratio putatur, quod etiam omnes sancti ante adventum Domini nostri Jesu Christi ad inferna, licet in refrigerii locum, descendisse dicuntur. Alii opinantur locum illum in quo Abraham erat, ab illis inferni locis in superioribus constitutum, propter quod dicat Dominus de illo divite: Elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham de longe; sinumque ipsius Abrahae designari illius regionis quietem.

Int. Quomodo accipiendum est quod legimus: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21)?

Resp. In unoquoque pro bonorum malorumque actuum discrepantia, aut Deus regnat, aut diabolus: quia necesse est cujus voluntatem opere procurat, ejus imperio videatur esse subjectus. Itaque si justi sunt quidam, Deus in his regnare dicendus est; diabolus, si injusti. Potest et fides regnum Dei dici, qua itur ad regnum, quia utique justus ex fide vivit: et per quam Christus habitat in cordibus sanctorum suorum (Heb. II, 4; Eph. III, 17).

Int. Quomodo in Luca latroni Salvator dicit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIV, 43), cum utique die illo secundum hominem corpore in terra, anima apud inferos fuerit?

Resp. Potest forte hic pro paradiso accipi ille attributae quietis locus, ubi Abraham esse cum Lazaro, in Evangelio Salvator ostendit (Luc. XVI, 22). Aut certe ita intelligendum est, quod hanc promissionem Dominus secundum effectum divinae potestatis impleverit, quia ubique Deum esse noscendum est.

IN JOANNE. Int. Quadraginta et sex anni, affirmantibus Judaeis, secundum Evangelium Joannis (II, 20), in aedificatione templi quomodo ostenduntur impleti?

Resp. Salomonem quidem septem tantum annis domum Domini aedificasse satis constat ex Scriptura hoc dicente: Aedificavitque eam in annis septem (III Reg. VI, 38). Quadraginta vero sex anni in templi restauratione ponuntur, quae habita est in diebus Esdrae, post subversionem Hierosolymae, captivitatemque Judaeorum. Porro ipsa reparatio exaedificandi templi diu tracta est, vicinis in circuitu nationibus opus assidua infestatione prohibentibus.

Int. Quomodo Salvator assumptum hominem duxit in coelum? aut quomodo coelum promittitur sanctis, cum dicat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13)? Aut quomodo in coelo erat, cum adhuc esset in terra?

Resp. Secundum carnem in terra erat, secundum Deitatem coelo non deerat. Ideo et ipse ascendit qui descendit, quia licet assumpserit hominem, tamen homo et Deus, hoc est, Christus, una persona est; et utique cum ille sit caput, sancti autem membra sint, necesse est ut sequantur membra quo caput praecessit, ut sit in coelo Christi corporis plenitudo.

Int. Qualiter illud accipiendum est quod scribitur: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. III, 34)?

Resp. Hoc quidam de Filio proprie intelligendum esse confirmant: quia homines dum alii aliis plus minusve capiant, utique ad mensuram spiritum accipere videntur, juxta illud Apostoli: Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum mensuram fidei (Rom. XII, 6), etc. Christo vero unigenito suo, qui etiam dat, non est spiritus ad mensuram datus, quia in eo est omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9).

Int. Salvator dicit: Vos ascendite ad diem hunc, ego non ascendam ad diem festum istum (Joan. VII, 8), et quomodo postea scribitur de eo: Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum (Joan. VII, 10) ?

Resp. Veritas mendacium loqui non potest. Atque idcirco non aliter a Jesu factum est, quam quod se pronuntiaverat esse facturum. Scenopegia solemnitas Judaeorum non unum diem, sed plures dies solemnitate complectitur, sicut et Paschae festivitas. Ergo quia dixerat, non ascendo ad diem festum hunc, utique ad diem festum ipsum, sicut praedixerat, non ascendit. Nam et sequitur in Evangelio: Haec cum dixisset ipse, hoc est, Salvator, mansit in Galilaea; ut intelligamus in ea quidem solemnitate, sed non eumdem diem fuisse, de qua postea scribitur: Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum. Potest et figurate intelligi hic dies festus, ad quem Salvator se non ascensurum esse professus est, ut in se mutandam festivitatem doceret.

Int. Qualiter sentiendum est de loco illo, in quo de Jesu Christo Salvatore nostro scribitur: Nemo misit in eum manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII, 30) ?

Resp. Hora haec non secundum mathematicos intelligenda est, sed potius hora illa qua ipse crucifigi, qua ipse pati vellet; et ideo nondum venerat hora ejus, quia nondum universa perfecerat, quia nondum cuncta propositae operationis impleverat, propter quae homines terramque visitaverat.

Int. Quomodo intelligendum est quod Salvator dicit: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus (Joan. VIII, 44)?

Resp. Supra dixerat Dominus ad Judaeos: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me, et postea: Vos ex diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ile homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, hic subaudiendum est, unusquisque vestrum, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus, id est, diabolus. Sunt qui ita disputant: Cum loquitur mendacium, id est, diabolus, de propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus, hoc est mendacii ipsius pater est, quia ab ipso videatur ortum esse mendacium; ut sicut Deus Filium veritatem genuit, ita et diabolus filium genuerit falsitatem.

Int. Quomodo accipiendum est illud quo dicitur: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 58)?

Resp. Prophetae videntes appellabantur (I Reg. IX, 9), ideo quod S. Spiritus munere ea quae caeteris erant clausa, quasi conscii futurorum videbant; inter quos et Abraham Christum vidit in spiritu.

Int. Dicitur in Evangelio: Scimus quia peccatores Deus non exaudit (Joan. IX, 31), et quomodo Salvator in alio loco dicit: Omnis qui petit, accipit (Matth. VII, 8)?

Resp. Sunt qui ex hoc loco ita sentiunt: Ille, inquiunt, qui dixit peccatores non exaudiri caecus fuerat, et plenam adhuc quasi infuso collyrio videre non poterat veritatem. Certum est autem divinae misericordiae aurem patere pulsantibus. Potest et hac ratione intelligi quomodo Deus non exaudiat peccatores, ut etiam si exaudiantur ad impetrandam propriam salutem, non exaudiantur in signis.

Int. Deus et Salvator quid est quod in Evangelio Joannis dicit: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39) ?

Resp. Non minima quaestio, sed nos breviter pro necessitate quid hic doctorum opinio habeat proferemus. Ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant: id est, ut hi qui se non videre confitentur et medicum quaerunt, videant; hi vero qui se putant videre et medicum non requirunt in sua caecitate permaneant. Itaque in hoc judicium venisse se dixit, quo discerneret causam credentium et incredulorum. Ergo ut qui non vident videant, potest intelligi de gentibus qui visuri erant per fidem; et qui vident caeci fiant, accipi de Judaeis potest, qui caecabantur per propriam infidelitatem.

Int. Quomodo Salvator loquitur: Pater major me est (Joan. XXIV, 8), et alio loco dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)?

Resp. Dominus Jesus ita verus homo ut verus Deus, de Patre Deo Deus, de matre homine homo, illud secundum hominem, hoc secundum Deum locutus creditur. Juxta quam rationem divinitatis atque humanitatis, etiam in reliquis quae aut aequalitatem cum Patre, aut humilitatem ejus sonant, facile intellectus patebit.

Int. Quid mysterii continet locus ille ubi Dominus pedes discipulorum lavit (Joan. XIII, 5)?

Resp. In loco illo maledictum calcanei diluitur, quod diabolo incentore animae nostrae gressus incurrebant (Gen. III, 15). Primo enim morsibus ejus nostrum patebat calcaneum. Porro cum dictum est: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones (Luc. X, 19), maledictum illud abolitum est.

IN EPISTOLA AD ROMANOS. Int. (Rom. III, 5). Quae intelligentia est capituli illius quo Apostolus proponit dicens: Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus Deus est qui infert iram? (Secundum hominem dico.) Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator judicor, et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala, ut eveniant bona: quorum damnatio justa est.

Resp. Obscurissimus atque perplexus in Apostolo locus, et multis ad discutiendum proferendumque sensum verbis indigens; nobis tamen pro festinatione sermonis arctandus. Dixerat supra: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Jam etiam adjicit: Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Hic de testimoniis quae supra posuerat, nascentem eventilat quaestionem, et adjungit: Numquid iniquus Deus qui fert iram, id est vindictam? Secundum hominem dico, hoc est, secundum humanam elocutionem, quod quasi iniquum Deum appellaverat. Vel quod iram ejus dixerat, cujus passio in Deum non cadat. Absit: hoc est, absit ita credi, ut iniquum Deum esse dicamus: qui, si haec ita sunt, iram infert delinquenti. Alioquin quomodo judicabit Deus mundum, nisi summa aequitate atque justitia? Deinde sequitur: Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius. Et hoc ita proponit, ut refellentis sit, non approbantis: quia si veritas Dei mendacio hominis indiguit, nec peccator tamquam peccator, judicabitur, et quae blasphemabant in apostolos vera videbuntur. Ergo quid est quod dicit? Et si ex comparatione injustitiae justitia clarescat, non ideo tamen homo injustus esse debet, ut Deus justus appareat. Damnatio eorum justa est, qui nos haec affirmant dicere. Quid dicere? faciamus mala, ut veniant bona. Putabantur autem apostoli istud dicere apud eos qui male interpretabantur dictum apostolicum, illud utique: Ubi abundavit peccatum superabundavit gratia (Rom. V, 20).

Int. Quid illud est quod legimus: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori (Rom. V, 6).

Resp. Hoc est quod vult intelligi: Ille pro impiis mortuus est, cum vix quisquam reperiatur mori velle pro justo. Nam pro bono, id est Christo, forsitan aliquis mori audeat. Hic etiam de se verecunde indicans quod pro Christo mori possit. Et aliter: Vix enim pro justo quis moritur. In veteri lege, in qua est pro mandatorum severitate justitia, vix pauci martyres sunt reperti: in novo autem instrumento, in quo est pro pietate praeceptorum bonitas, innumerabiles martyres exstiterunt.

Int. Apostolus dicit de Deo Patre: Sed pro omnibus nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32), id est, Filium, quid in hoc significat?

Resp. Traditioni acquievit. In sacris namque libris facere interdum Deus dicitur, in quibus faciendis videtur praestare patientiam. Alia quippe sunt quae fieri Deus vult, alia quae fieri sinit. Vult ergo fieri quod facta appareant esse meliora. At vero deteriora permittit, ut libertas humani constet arbitrii in qua arbitrii libertate bonorum malorumve sectatoribus divino judicio exhibeatur retributio justa meritorum.

Int. In hac eadem Epistola quid intelligendum est de hoc quod legimus; Quis accusabit electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, immo qui resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33).

Resp. Haec in quibus sibi ipse respondit, quasi εἰρωνεικῶς legenda. Et est sensus iste: Nisi forte electos suos aut Deus qui justificat, aut Christus qui pro his est mortuus, condemnabit. Minime utique, qui etiam interpellat pro nobis. Hoc est quod dicit: Nemo condemnabit electos.

Int. Quid sentiendum est in hoc loco in quo Apostolus loquitur: Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, et reliqua (Rom. IX, 3)?

Resp. Anathema interdum, ut et hic, occisionem interfectionemque significat. Ergo hic Apostolus perire optat in carne, ut alii salventur in spiritu. Et aliter: Ita hic Apostolus vim nimiae charitatis expressit, exoptans si fieri possit a Christo anathema esse pro fratribus, sicut et Moyses qui cum pro populo suo Deum peteret, ait: Et nunc, Domine, siquidem dimittes illis peccata illorum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31).

Int. Idem loquitur de Deo: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. XIX, 8): quid hic sequimur?

Resp. Induratur cor Deo, dum criminum poena differtur.

Int. Rursum ipse affirmat dicens. Quod quaerebat Israel non est consecutus: electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 7): quis hujus rei sensus est?

Resp. Non quia Deus ullum volentem aspicere caecitate percutiat: quia omnes, sicut scribitur, vult salvos fieri (I Tim. II, 4): sed illos qui seipsos excaecaverant, pro retributione malitiae dicitur tradidisse [ Al. tradere], dum deserit. Tradere enim Domini est relinquere.

Int. Qualiter accipiendum est illud quod scribitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeris super caput ejus (Rom. XII, 20).

Resp. Hoc est, ignem compunctionis congeres, cum bona pro malis reddes. Et aliter: Non quod hoc animo inimicus pasci debeat, ut carbones ignis super caput ejus dum pascitur congregentur; sed quod inimicus ille cum bona pro malis recipit, si nulla malitiae suae poenitentia commovetur, ipse sibi potius carbones ignis super caput suum congerat.

Int. Cum potestas non sit nisi a Deo, sicut Apostolus dicit (Rom. XIII, 1), cur non omnes bene accipi eam administrantes reperiuntur?

Resp. Quia et vitam hanc omnes aequaliter a Deo capiunt, nec tamen omnes aequaliter vivunt.

I AD CORINTHIOS. Int. Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18): quid hic sentiendum est?

Resp. Quod caetera peccata per corpus extrinsecus admittantur, fornicatio sola in corporis passionibus administretur.

Int. Qualiter locus ille accipitur in quo scribitur: Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent (I Cor. XI, 22)?

Resp. Apud Corinthios quondam, sicut aliqui asserunt, prava invaluerat consuetudo, ecclesias passim dehonestare conviviis, in quibus vescebantur ante Dominicam oblationem, quam post coenam noctibus inferebant: cumque divites ebrii ad Eucharistiam venirent, vexabantur inopes fame. Mos vero iste, ut refertur, de gentium adhuc superstitione veniebat. Unde etiam quibusdam locis per Aegypti rura, vel Syriae, die sabbati nocte post coenam dicitur ad ecclesiam convenire.

Int. Cujusmodi prophetia est de qua scribitur: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta enim cordis ejus manifesta fiunt (I Cor. XIV, 24).

Resp. Prophetiae genus duplex est: doctrinae unum, aliud divinationis. Sed divinatio praeteritis temporibus magis viguit, doctrina praesentibus. Occulta autem cordis ejus manifesta fiunt, dum in Ecclesia prophetante doctore conscientia compungitur audientis.

Int. Quid est quod scribitur, traditurus Filius regnum Deo Patri (I Cor. XV, 24)?

Resp. Traditurus quidem, sed tamen non ita traditurus, ut careat. Traditio autem regni nostra provectio est, tunc cum esse ex integro Filii metuerimus in Patris regno.

Int. Quid sibi vult illud quod scribitur: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51)?

Resp. Id est, non omnes in gloriam immutabimur, quia resurrectio et incorruptio communis est omnium, immutatio autem ad gloriam proprie justorum.

II AD CORINTHIOS. Int. Apostolus dicit: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20): quid hic sequimur?

Resp. Reconciliamini, inquit, Deo, qui Christum fecit hostiam pro peccato. Peccatum vero appellari ipsam hostiam, si in veteri Testamento requiras, invenies. Potest istud et ita intelligi, factum hostiam pro peccato Christum, quia Filium suum misit in similitudine carnis peccati.

Int. Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7): quomodo istud accipiendum est?

Resp. Dicunt quidam Apostolum saepe dolore capi, tis esse vexatum. Melius autem puto ita accipi, ut colaphizatus in illis passionibus intelligatur, quas enumeravit ipse, dicens: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, etc. (II Cor. XI, 25). Stimulum ergo carnis appellat tribulationem carnis; et angelum Satanae illum quo quasi immissore tanta illa pateretur ostendit.

AD EPHESIOS. Int. Quomodo intelligendum est hoc quod Apostolus scribit, quod proposuerit Dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt in ipsum (Eph. X)?

Resp. Vere mirum est quid nunc reparetur in coelo. Reparatur ergo secundum opinionem quorumdam, illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio, per augmentum societatemque sanctorum, de quibus scribitur: Sed sunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Judaeorum admittuntur credentes ex gentibus. Et aliter: Instaurantur quae sunt in terra, dum nos per Mediatoris nostri sanguinem conciliationemque reparamur. Reparantur coelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum.

Int. Quid est quod Apostolus loquitur de Deo Patre: Ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Eph. III, 15) ?

Resp. Quia cum ille nobis Pater primus et verus sit, ab illius nomine derivatur quando alii patres appellantur.

Int. Quomodo Apostolus dicit: Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum (Eph. VI, 2), cum in mandatis, ut quidam ordinant, quarto sit loco?

Resp. Aliqui de hoc ita disserunt dicentes: Tria illa mandata quae superiora sunt, omnia ad Deum pertinent, septem sequentia ad hominem; et tria illa ad Deum pertinentia in una legis talis tabula tenebantur, in alia vero tabula praecepta illa erant quae ad hominem pertinebant. Hoc itaque mandatum in septem mandatis quae ad proximum pertinent, primum est. Alii vero qui hoc mandatum non quarto, sed quinto loco, quod et nos probamus, esse confirmant, ita de hoc disputant: Decalogum ipsum totum, quia in illa prima lege conscriptum est, recte primum mandatum appellari, quod utique primum faciat ordo, postea aliorum in lege consequens praeceptorum. Item ex hoc aliter: Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, et subjungit, in promissione. In qua promissione? Ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Exod. XX, 12). Igitur in mandatis hoc est primum mandatum, quod habeat, quam supra diximus, promissionem.

Int. Quid sibi vult illud quod scribitur: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19)?

Resp. Exstinguere, id est fugare per opera iniquitatis. David inquit: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13).

Int. Sequitur paulo post in eodem: Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23): quid hic intelligendum est?

Resp. Spiritum hic dicit utique illum sanctum, de quo supra dixerat: Spiritum nolite exstinguere. Qui quidem cum in substantia sua non possit exstingui, exstinguitur in nobis, cum aufertur a nobis. Donum namque ejus vel gratia in hominibus sicut eorum virtutibus accenditur, ita eorum vitiis exstinguitur. Alii asserunt spiritum hic accipiendum esse animae ipsius intellectum atque sapientiam. De quo alio loco idem Apostolus dicit: Et ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Hoc est, quod ille Spiritus sanctus huic intellectuali spirituali nostro testimonium reddat, quod sumus filii Dei. Alio quoque loco Apostolus loquitur: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). Hic spiritum pro voce ponens, et voce dicit pariter et mente psallendum.

AD COLOSSENSES. Int. Quid intelligendum est in capitulo illo, in quo ad Colossenses scribitur: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Coloss. II, 20)? Et reliqua.

Resp. Perstringamus, ut possumus, locum summis obscuritatibus involutum. Disputat contra eos qui ex Judaeis Christiani, propriis contendebant caeremoniis inhaerere. Supra enim dixerat de improbabili eorum observantia in cibo et potu; et quod neomeniae eorum et sabbata umbram futurorum praetulissent (Col. II, 16). Rursum in consequentibus dicit: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? Id est, dijudicatis dicendo: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu suo (id est, dum assumuntur intereunt), secundum praecepta et doctrinas hominum: quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori. Doctrinas hominum dicit, quia praecepta ipsa carnaliter intelligant, praecipientes in lege, prohibita non manducari: sed hoc, sicut ipse subjungit, in superstitione et humilitate supervacua, et in corporis afflictione, cui utique corpori non parcatur, vel per ejusmodi abstinentiam vel per circumcisionem. Sequitur autem: Non in honore aliquo ad saturitatem carnis, ergo hoc est quod vult intelligi: Omnes illae observationes, licet in observantia aliquam sapientiae praeferre videantur figuram, quia putentur legem praeceptorum tenere, tamen in superstitione sunt, non in aliquo honore Dei, sed ad explendam voluntatem observantiae carnalis.

I AD TIMOTHEUM. Int. Quae singularum rerum est accipienda discretio in his quas Apostolus profert dicens: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1).

Resp. Obsecrationes fiunt pro peccatis praeteritis et praesentibus; orationes pro adipiscendis quae speramus; postulationes cum pro aliis intervenimus; gratiarum actiones cum ea quae poscimus impetramus, vel certe cum pro immensis Dei beneficiis gratias laudesque referimus.

Int. Locus ille quomodo accipiendus est, in quo scribitur: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24) ?

Resp. Supra dixerat, adversus presbyterum accusationem non recipiendam, nisi sub duobus et tribus testibus (I Tim. V, 19); et paulo post addidit: Quorumdam hominum peccata sunt praecedentia ad judicium, utique dum omnibus nota sunt; quaedam autem et subsequuntur, utique dum postea in judicio comprobantur. Quod si istud aliqui in judicio Dei magis accipiendum putant, potest ita intelligi: Praecedere ad judicium illa peccata quae ante hic unusquisque commiserit; subsequi vero illa, quibus nos quidem causas dedimus, sed jam post transitum nostrum consummata intelliguntur. Ergo subsequuntur nos in judicium hujusmodi peccata, si, verbi gratia, cui inopiae nos causas attulimus, fame post obitum nostrum atque egestate consumptus sit.

II AD TIMOTHEUM. Int. Alexander aerarius multa, inquit, mala mihi ostendit: reddet ei Dominus secundum opera ejus (II Tim. IV, 14). Et item: Percutiet te Dominus, paries dealbate (Act. XXIII, 3): quomodo haec intelligenda sunt?

Resp. Percutiet te, inquit, non percutiat; et rursum reddet, non reddat. Unde fit ut non tam maledicentis animo dicta esse videantur, quam judicium Dei atque vindictam denuntiantis. Item aliter: Et si per administrationem prophetiae immoto animo maledicat propheta, ut illud: Obscurentur oculi eorum ne videant (Ps. LXVIII, 24); dicit quid eorum meritis debebatur. Quia omnis praevaricatio et inobedientia accipit justam operis atque mercedis retributionem (Heb. II, 2).

AD HEBRAEOS. Int. Quid in hoc sequimur quod Apostolus dicit: Fide Jacob moriens singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus (Heb. XI, 21)?

Resp. Sceptri significatio est accipienda per virgam, et per hoc regni potestatisque fastigium in quo Christus intelligitur adoratus, qui videlicet futurus erat regni Hebraeorum caput.

IN ACTIBUS APOSTOLORUM. Int. Quid indicat illud quod legimus: Sabbati habens iter (Act. I, 12), id est, mille passus?

Resp. Sabbato enim usque ad montem Oliveti ire Judaeis licitum erat: vel certe sicubi fuissent, tanto spatio deambulandi licentiam praesumebant.

Int. Spiritus sanctus quomodo ante ascensionem a Salvatore secundum evangelistam Joannem apostolis insufflatur (Joan. XX, 22), cum secundum Actus apostolorum post decimum ascensionis diem in apostolos missus sit (Act. II, 1)?

Resp. Multae sancti Spiritus gratiarum donationes sunt, secundum illud quod Apostolus dicit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, etc. (I Cor. XII, 8). Igitur ante ascensionem gratiam sancti Spiritus acceperunt, qua possint peccata dimittere, et baptizare, et credentibus Spiritum adoptionis infundere; secundum quod tunc cum eis a Salvatore spiritus insufflaretur, dictum fuerat: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX, 22). At vero post ascensionem multo majorem sancti Spiritus gratiam perceperunt in operatione virtutum, et gratia sanitatum, et diversarum perceptione linguarum: juxta illud quod eisdem eodem promissum fuerat die, ut baptizarentur Spiritu sancto, et induerentur virtute (Act. I, 5), qua Evangelium Christi universis gentibus possint praedicare. In hac ergo perceptione sancti Spiritus secundum Dominicae gratiae distributionem apostolorum demonstratur profectus, non compugnantium diversitas Scripturarum. Et aliter, quare bis datus sit Spiritus sanctus, egregie quidam doctor exposuit dicens de eo quem primum hic Salvator per seipsum dedit, et de coelis postea misit, ut significaretur dilectio proximi et dilectio Dei, quae in cordibus sanctorum per Spiritum sanctum diffunditur (Rom. V, 5), qui datus est ad evangelizandum Dei verbum. Per quod apostoli sese in orbis partes intulerunt, quantum narrat historia, Bartholomaeus in Indos, Thomas tetendit in Parthos, Matthaeus Aethiopes, Andreas Scythas praedicatione mollivit, Joannem Asiam divino sermone correxit, Petrus Cappadociam atque Galatiam, Bithyniam pariter et Pontum, provinciasque confines, dum Judaeis praedicat, circuit: postremo Romam illustraturus accessit. Paulus ab Hierusalem usque Illyricum cum Evangelio replevisset (Rom. XV, 19), tam innumeras ac dispares nationes praeceptis tamquam armis victor edomuit.

Int. Cum in Actibus apostolorum primum legatur: Viri autem qui comitabantur cum eo, hoc est cum Apostolo, stabant stupentes, audientes quidem vocem, neminem autem videntes (Act. IX, 7), quomodo postea Apostolus dicit: Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum (Act. XXII, 9)?

Resp. Superius ubi audisse vocem referuntur a Deo, non vocem, sed inconditum sonum vocis acceperunt, ut eos postea dicat vocem non audisse, id est, expressam verborum significantiam, qua possint intelligere quod sonabat. Ac perinde idcirco diversa vice et audisse referuntur, quia quantum ad sonum pertinet, audierunt; quantum ad verba, non audierunt.

Int. Quare prius communis cibus vocabatur, qui putaretur immundus?

Resp. Quod contra interdictum tunc Dei in commune caeteris pateret hominibus, qui in ciborum discretione legis observantiam non tenebant, per quam Judaei partem Dei se esse jactabant. Purificatus est autem etiam Domino dicente ad Petrum: Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris (Act. X, 15).

Int. Quid illud est quod in Actibus apostolorum, duodecim illi qui Joannis baptismo baptizati fuerant, baptizantur a Paulo (Act. XIX, 4)?

Resp. Hoc idcirco, quia non in nomine Trinitatis baptizati erant. Baptismum enim Joannis licet in eum qui venturus est, baptizaret, tamen proprie Joannis Baptismum dicebatur. Unde et ab haereticis venientes non rebaptizantur a nobis, si baptizatos constat in nomine Trinitatis: nisi impositio tantum manus ad fidem rectam conversis adhibetur, ut per hanc sancti Spiritus suscipiatur infusio.

IN EPISTOLA JACOBI. Int. Quomodo dicitur: Deus intentator malorum est, et ipse neminem tentat (Jac. I, 13); cum nihilominus scriptum sit: Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3)?

Resp. Tentatio Domini probatio appellatur. Neque enim ille quemquam tentat in passionibus, sed a concupiscentiis nostris illa tentatio est, cum humiliati dejicimur. A Domino est tentatio, cum probat et glorificamur, et ideo Dominus intentator malorum est.

IN EPISTOLA JOANNIS. Int. Quomodo perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), cum rursum scribitur: Timor Domini castus permanet in saeculum saeculi (Ps. XVIII, 4)?

Resp. Quisquis Deum diligit, utique absque Deo esse formidat. Hic est timor Dei, qui permanet in saeculum saeculi. Igitur timor hic de perfecta Domini charitate descendit; at vero alius timor ille de temporariis rebus nascitur: quarum saepe amissionem veremur. Hunc timorem foras mittit divinae perfectio charitatis.

Int. Item in Epistola sua Joannes ponit: Tria sunt quae testimonium perhibent, aqua, sanguis, et spiritus (Joan. V, 8): quid in hoc indicatur?

Resp. Simile huic loco etiam illud mihi videtur, quod ipse in Evangelio suo de passione Christi loquitur dicens: Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua; et qui vidit, testimonium perhibuit (Joan. XIX, 34). In eodem ipse de Jesu supra dixerat: Inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Quidam ergo ex hoc ita disputant: Aqua baptismum, sanguis videtur indicare martyrium, Spiritus vero ipse est qui per martyrium transit ad Dominum. Plures tamen hic ipsam interpretatione mystica intelligunt Trinitatem, eo quod perfecta ipsa perhibeat testimonium Christo: aqua Patrem indicans, quia ipse de se dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II, 13); sanguine Christum demonstrans, utique per passionis cruorem; spiritu vero sanctum Spiritum manifestans. Haec autem tria de Christo testimonium ita perhibent, ipso in Evangelio loquente: Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso; et testimonium perhibet de me qui misit me Pater (Joan. VIII, 18). Et item: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 16). Perhibet ergo testimonium Pater, cum dicit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17); Filius, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); Spiritus sanctus, cum de eo dicitur: Et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se (Matth. III, 16).

Int. Quid est quod rursum in Epistola sua profert esse pro quo non debeat orari peccatum usque ad mortem (I Joan. V, 16)?

Resp. Utique usque ad mortem peccat ille peccator, qui in hujus temporariae vitae cursu poenitentiam non agit. Hac ratione illud quoque oportet intelligi: Qui autem blasphemaverit in sanctum Spiritum, non remittetur ei, neque hic neque in futurum (Matth. XII, 32). Blasphemat enim qui divinis promissis, Spirituique sancto minime credens, in quo est remissio peccatorum, reconciliari Deo in hac vita per satisfactionis opera detrectat.

Int. Quid significat quod in eodem legimus, mundum in malignum esse positum (I Joan. V, 19)?

Resp. Non quod a Deo mundus in maligno sit positus, sed quod vitia hominum in mundo viventium sint maligna. Hoc modo etiam illud patebit quod scriptum est: Quia dies mali sunt (Eph. V, 16).

IN APOCALYPSI. Int. Qui sunt illi septem spiritus Dei, qui in Apocalypsi (I, 4) commemorantur?

Resp. Hi sunt quos et propheta Isaias enumerat: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et pietatis, spiritus scientiae et veritatis, spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2). In quibus tamen spiritualia opera significantur. Omnia autem illa operatur unus atque idem spiritus (I Cor. XII, 11).

Et quidem haec de opinionibus doctissimorum virorum exigenti tibi a me prolata sunt. Si quis tamen in praedictarum quaestionum disputationibus attulerit quae magis probentur, reprehendens pertinaciam quae in plerisque esse solet, non abnuo me secuturum esse meliora.

LIBER SECUNDUS. PRAEFATIO AD SALONIUM. Quoniam, fili charissime, superiore libro propositionibus tuis se retulit crebra responsio, et vereor, ne assiduae interrogationes, ut fit plerumque, legenti generent ex satietate fastidium; meo nunc nomine ea quae spoponderam opus variaturus, adnectam: singulae quaeque, ut ordine ipso magis clareant, per species suas dividens, ac titulis suis subdens. Et primo veniam ad Hebraeorum nominum interpretationem, e quibus certa quaeque et celebriora brevitatis causa ponam.

CAPUT PRIMUM. Hebraeorum nominum interpretatio. Adonai, in Latinum sonat Dominus. Sabaoth, exercituum sive virtutum; aut, ut aliqui volunt, omnipotens Jesus, Salvator. Nazarenus, sanctus sive mundus. Messias, unctus, id est, Christus. Michael, quis sicut Deus. Gabriel, fortitudo Dei. Raphael, medicina Dei. Adam, homo, sive terrigena. Eva, vita, sive calamitas. Miror unde apud Hebraeos interpretatio hujus nominis tam diversa sit: nisi forte ideo, quod eadem et edendo homini vitam attulerit, et transgrediendo calamitatem. Aut quod mulier aliis interdum vita, aliis est calamitas. Abel, luctus, vel miserabilis. Cain, possessio, vel lamentatio. Enoch, dedicatio. Mathusalem, mortem suam misit. Noe, requies. Sem, nominatus. Cham, callidus. Japheth, latitudo. Loth, declinans, sive unctus. Melchisedech, rex justus. Abram, pater excelsus. Abraham, pater videns populum, vel pater multarum, scilicet gentium. Sarai, princeps mea. Sara princeps. Notandum quod utrisque nominibus, scilicet Abrahae et Sarae tantum a litteram Dominus addiderit, quae tamen apud Hebraeos per e legitur. Agar, advena, vel conversa. Ismael, auditio Dei. Isaac, risus; non tamen, ut quidam putant, ideo sic appellatus, quia Sara riserit, sed quod Abraham, qui tunc utique prior risisse indicatur. Rebbecca, patientia, sive quae multum acceperit. Jacob, supplantator. Israel, vir videns Deum, sed melius princeps cum Deo. Lia, laboriosa. Rachel, ovis, vel videns Deum. Ruben, videns filios, sive videns in medio. Simeon, audiens tristitias. Levi, oppositus, sive additus. Juda, confitens, sive glorificans. Zabulon, habitaculum pulchritudinis. Isachar, est merces. Dan, judicium, aut judicans. Gad, tentatio. Aser, latitudo, sive beatus. Nephtalim, conversantes. Benjamin, filius dexterae. Ephraim, frugifer, sive ubertas, vel auctus Latine. Manasse, oblitus. Esau, rubens, sive acervus lapidum. Cedar, tenebrae, vel moeror. Job, magus, vel dolens. Amalech, populus lambens, sive restinguens. Moyses, assumptio, vel liniens. Aaron mons fortitudinis. Pharao denudans eum, sive dissipator ejus. Sed Pharao nomen est non hominis, sed dignitatis: sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Pharao tamen ille submersus in mari Rubro proprio vocabulo Centres vocitatus est. Josue, salvator. Athoniel, tempus ejus Dei, vel responsio Dei. Aod, gloriosus. Semegar, nomen adveniens, sive ibi colonus. Barach, fulgurans. Delbora apis vel loquax. Gedeon, tentatio iniquitatis eorum. Abimelech, pater meus rex. Thola, vermiculus ad tincturam vel coccinum. Jair, illuminans. Jepte, aperiens, vel apertus. Esebon, cogitatio, sive cingulum moeroris. Achilon, vivens Deo, vel videns Deum. Abdo, servus ejus. Sampson, sol eorum, vel solis fortitudo. Dalila, paupercula, vel situla. Eli, Deus meus. Samuel, nomen ejus Deus. Saul, expeditus, sive petitio. Jassai, insulae holocaustum, vel sacrificium. David, desiderabilis, sive fortis manu. Jonathan, columbae donum, vel Domini donum. Absalom, pater pacis. Salomon, pacificus. Idem Ecclesiastes, id est, concionator, Idem et Idida, id est, dilectus Domini. Roboam, latitudo populi. Abia, pater Dominus. Asa, tollens, sive, sustollens. Josaphat, Domini judicium. Joram, qui est excelsus, sed melius sublimatus. Ochozias, apprehendens Dominum. Athalia, tempus Domini. Joas, sperans, sive temporalis. Amasias, populum tollens. Azias fortitudo Domini. Azarias, auxilium Domini. Jotham, perfectus. Achas, apprehendens. Ezechias, fortitudo Domini. Manasses, obliviosus, vel quia oblitus est. Amon, fidelis, vel nutritius. Josias, ubi est incensum, vel Domini salus. Joachaz, robustus. Joachim, cujus est praeparatio. Eliachim, Dei resurrectio, Jechonias, praeparatio Domini. Sedechias, justus Domini. Jeroboam, dijudicans populum, vel dijudicans supernos. Nave, latratus. Basaa, pinguedo. Helam, saeculi, vel orbis. Zambri, psalmus, vel canticum meum. Omri, crispans meus. Achab, frater patris. Jesabel, fluens sanguine, vel sterquilinium. Jehu, ipse vel est. Joatha, robustus. Zacharias, timor Domini. Sella, umbra ejus, vel petitio. Manaem, consolans. Facee, aperiens. Helias, Deus Dominus. Helisaeus, Dei mei salus. Osee, salvator. Johel, incipiente Deo, sive est Deus. Amos, potens, vel fortis, aut populum debellans. Abdias, servus Domini. Jona columba, vel dolens. Micha, quis iste? Naum, germen, sive consolatio. Abacuc, amplexans. Sophonias, abscondens eam. Aggaeus, festus, sive solemnis. Malachias, angelus meus. Isaias, salus Domini. Jeremias, excelsus Domini. Ezechiel, fortitudo Domini. Daniel, judicium Domini. Judith, laudans, vel Judaea. Joseph, auctus. Maria, illuminata, sive stella maris: sed sermone Syro, domina. Simon, pone moerorem, vel obediens. Petrus, agnoscens. Barjona, filius columbae, Syrum pariter et Hebraeum. Cephas, Petrus, Syrum est. Paulus, mirabilis. Saulus, tentatio respicientis, vel tentationis securitas. Andreas, virilis, Graecum est. Jacobus, supplantator. Joannes, domini gratia. Philippus, os lampadarum. Bartholomaeus, filius suspendentis aquas. Thomas, abyssus, vel geminus; unde et Didymus Graece dicitur. Matthaeus, donatio. Idem appellatus est Levi. Lebbeus, corculum, id est a corde, ipse est et Taddaeus, ipse est Judas Jacobi. Cananaeus, possidens, sive possessio. Ita autem dictus Simon, a vico Chana, ipse est et Zelotes. Scarioth, memoriale Domini, vel memoria mortis. Hoc vero nomine appellatus est Judas a vico in quo natus est. Marcus, excelsus mandato. Lucas, ipse consurgens, sive ipse levans. Stephanus, norma vestra; Graeco autem sermone coronatus. Augusti, solemniter stantes. Caesar, possessio principalis. Cirenei, haeredes. Bethsaida, domus frugum. Betphage, Syrum, domus vallis. Bethania, domus afflictionis. Genesear, ortus principis. Amaus, populus abjectus. Capharnaum, ager consolationis. Sarepta, incensa, sive angustia panis. Gethsemani, vallis pinguedinum. Golgotha, calvaria. Nazareth, flos munditiae, vel virgultum. Ninivitae, nati speciosi. Sidon, venatio. Zachaeus, justificatus. Idumaea, rosa. Lisama, nativitas tentationis. Jordanis, descensus. Martha, provocans Deum. Magdalena, turris. Susanna, lilium. Saba, captivitas. Caiphas, investigator, sive vomens ore. Pontius declinans consilium. Pilatus, os malleatoris. Herodes, pellicius. Barrabas, filius patris, vel magistri eorum, absque dubio Judaeorum magistri, qui est diabolus. Eden in Genesi, deliciae. Judaea, confessio. Hierosolyma, visio pacis. Sion, specula, et recte; nam haec civitas David in monte constructa est. Babylon, confusio, sive translatio. Aethiopia, tenebrae. Aegyptus, tribulatio sive tenebrae. Tyrus, angustia. Romani, sublimes, vel tonantes. Sinai, mensura, sive mandatum, sive tentatio, vel amphora mea. Gehenna, vallis gratuita. Quidam aestimant appellatam hanc a valle Gehennon, quae est juxta murum Jerusalem. Hebraei, transitores. Sadducaei, justificati. Pharisaei, divisi. Galilaei, volubiles. Samaritae, custodes, eo quod a Babyloniis illic ad custodiam collocati sint Judaeorum.

Cum in caeteris, tum et in hoc abundanter liquet, Scriptura omnis sacra quam vere divina sit, ac plena mysteriis, quando ita congruant rebus nomina, affectibusque respondeant. Sicut David, qui exprimitur in Latinum fortis manu: utique fortissimus omnibus fere bellis exstitit. Salomon, pacificus: utique in pace regnum administravit. Daniel, judicium Dei: utique in presbyterorum judicio sententiam divinae disceptationis exhibuit. Unde quid mirum si hi futura praedicaverint, quorum etiam nomina, sicut res edocent, prophetiam sonant? Sed jam de variis vocabulis interpretationem ponamus.

CAPUT II. De variis vocabulis. Alleluia, in Latinum sonat laudate Dominum; ia enim unum est de decem nominibus Dei, quae apud Hebraeos habentur. Amen, vere, sive fideliter. Diapsalma, semper: eo quod illa quibus hoc adnectitur, sempiterna esse confirmet a Deo; non commutationem metri significat, ut quidam existimant, vel spiritus prophetici refectionem. Sunt etiam qui diapsalma ideo inscribi putent, ut ex hoc sibi personarum sive sensuum intelligatur esse conversio. Osanna, salvifica, sive salvum me fac. Osi enim salvifica interpretatur, anna interjectio est deprecantis. Ergo integre dicitur, Osianna. Sed dum corripitur aut corrumpitur, sonat osanna. Est autem sensus, salvum fac, subaudiatur, vel populum Israel, vel totum mundum. Rhama, excelsa. In Evangelio: Vox in rhama audita est, id est in excelsis. Est tamen et civitas, quae Rhama appellatur. Racha, vanus, aut inanis. Rabbi, magister, Syrum est. Man, quid? Manna, quid est hoc? Abba, pater: et hoc Syrum est. Anathema, perditio. Maranatha, Dominus noster venit, Syrum est. Anathema autem maranatha, sicut quidam dicunt, perditio in adventu Domini. Mammona, divitiae. Theraphim, figurae, vel imagines, melius quam incendia. Seraphim vel seraphin, ardentes, vel incendentes, juxta illud: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Ergo seraphin virtutes in coelis esse confirmant, quae Deum laudent, et in ministeria diversa mittantur. Cherubin, scientiae multitudo. Caeterum Cherubin ipsum in sancta sanctorum duo tantum significantur animalia. Aliis vero locis ubi hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat, aut varietatem.

CAPUT III. De expositione diversarum rerum. Mandragora, in Genesi, genus pomi simillimum parvo peponi specie vel odore. Mazaroth zodiacon, quae duodecim signa mathematici asserunt. Fath, clima, id est plaga Meridiana, vel Occidentalis. Rhamnus, in Psalterio, non rubus est, sed spinarum genus sentibus permolestum. Rhomphea, gladium in Latinum sonat. Nam ubi in Genesi dicitur, Gladius flammeus atque versatilis, in Graeco rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui iis etiam nunc armorum vice utentes hoc nomen tribuunt. Quidam etiam ita gladios significari putant. Capparis, in Salomone fruteti genus in Oriente simile lentisco. Palathae, in Regnorum, massae quae de recentibus ficis compingi solent. Palathae Graecum est. Debelaim, in Osea propheta, palathas dicunt. Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum in media interiori parte templi, in quo et arca Domini erat, hoc appellabatur sancta sanctorum. Byssus, genus serici grossioris, pariter et fortioris. Sunt quidam qui et genus lini esse byssum putent. Phoenicium, in Isaia, coccinum. Luteres, in Regnorum, conchae, vel canthari aquarii. Sed et cantharus Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralipomenon, fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas, Graecum est. Sambuca, in musicis genus symphoniarum. Nablum quod Graece appellatur Psalterium, quodque a psallendo dictum est. Ad similitudinem est citharae barbaricae in modum deltae litterae Δ. Tympanum, quod extenta pelle vel corio efficitur. Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae percussa in modulos concitantur. Thyina, ligna. De his Salomon gradus fecit in domo Domini, incognita ligna etiam peritioribus Judaeorum. Sethim, spinarum in eremo genus est, e quibus lignum imputribile. Sabeth, virgulti apud Hebraeos nomen est, in Genesi: Ecce, inquit, aries post tergum ejus tenebatur in virgulto Sabeth. Lebetae, aenei minores in usum coquendi parati. In Paralipomenon: Pacificas vero hostias coxerunt in lebetis, et cacabis, et ollis. Cophinus, corbis. Hydria, vas aquarium. Condi, in Genesi, poculum vel scyphus. Lecythus, in Regnorum, ampulla olearia. Lenticula, in libro Regnorum, vasculum ex aere, habens oleum quo ungebantur in regnum. Paropsis, acetabulum majus. Aliqui et catinum ita appellari putant. Epistylia, in Regum, quae super capitella columnarum ponuntur; Graecum est. Mechonoth, in Regum, fulturae, quas bases appellamus. Topazion, lapis pretiosus, in quo, sicut aliqui affirmant, omnium lapidum colores refulgent. Corbana, gazophylacium. Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma, in Luca, hiatus; Graecum est. Erysibe, in propheta, aerugo, id est rubigo messium; Graecum est. Zizania, lolium. Sicera, succus ex dactylis; et omnis praeter vinum liquor, qui ad bibendum, aut e pomis, aut quolibet genere conficitur, sicera nuncupatur. Nardum pisticum, nardum fidele, id est sine impostura; Graecum est. Nardum spicatum, ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit, quae infusa conficitur. Alabastrum genus marmoris pretiosi, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum erat. Stadium, in Evangelio spatii certa dimensio. Octo stadia mille passus efficiunt.

Haec nomina quae subsequuntur, in Exodo, vel in Regum libris his reperiuntur locis, quae arcae vel tabernaculi, aut templi Domini relationem continent. Quorum nominum vocabula, ad haec quae obscuriora sunt, in translatione veteri habentur. Haec vero quae lucidiora apparent, novae translationis textu continentur. Vetus ergo translatio habet, sperateres; nova, ferulas.

Calamiscos, calamos. Troiscos, vel cariscos, quasi in nucis modum deformatos. Anconiscos, incastraturas. Aspidiscas, uncinos. Fimbrias, catenas. Scitalas, vectes. Lapidibus acrotomis, dedolatis. Degrapidem, caelaturam. Petalis, laminis. Perimentum, lineam. Spiras, capitella columnarum, vel sicut puto, facturam earum. Elam, porticum: sed melius interpretatur ante fores, sive vestibulum. Ergo Elam Hebraicum est. Caetera quae superius sunt, Graeca sunt maxime. Item in Ezechielis extrema parte in visione civitatis, in veteri translatione habet pastophoria, in nova gazophylacia, id est, cellulas parvas. Thee, thalamos, Aileu, frontem. Aelaucooth, vestibulum. Polyandron, multitudines. Spitamis, palmus. Gissus, definitio. Manaa, sacrificium. In Regum, cenotaphia, simulacra, quae Graece μορφὼματα. Sed haec hactenus. Nunc etiam illud accipe, ut quaedam nomina prius Scriptura appellaverit, et ut nunc vocentur.

CAPUT IV. De gentibus. Gomor, in Genesi, Galatae, id est Galli, qui a candore corporis primum Galatae appellati sunt, e quibus populi quondam in Orientis longinqua migrantes primum Gallograeci, nunc antiquo Gallorum nomine Galatae vocantur. Magog, Scythae. Quidam Gog et Magog, Gothos putant. Jubal, Iberi, qui et Hispani.

Thiras, Thraces. Thogorma, Phryges, Madai, Medi. Javan, Iones, qui et Graeci. Unde et mare Ionium. Cethei, Citii, idem Ciprii, apud quos et urbs Cittium vocitatur. Donanim, Rhodii. Ex his Graecorum nationibus exstitere, qui a Tauro monte usque Occidentalem Oceanum maritimam oram occupaverunt. Hae omnes gentes de Japheth stirpe descendunt.

Chus, Aethiopia. Mesraim, Aegyptus. Casloim, qui postea Philistini, nunc Palaestini. Iidem tamen et Allophyli. Iidem et alienigenae appellati sunt. Horum civitas Ascalon. Saba, Arabia. Saba vocitatur et regio in qua nunc Sabaei. Evila, Getuli. Labain, nunc Libyes, quondam Futhei appellabantur, Tharsis, sive Carchedon, Carthago est: quidam Tharsos Ciliciam arbitrantur, quia et civitas Tharsis illic sita est. Africa, appellata ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Apher. Ismahelitae, vocati ab Ismaele filio Abrahae. Iidem et Saraceni, a Sara. Iidem et Agareni, ab Agar. Nabathei, a Nabeth filio Ismaelis appellati, qui ab Eufrate ad mare Rubrum porriguntur. Chananei appellati de Chanaan filio Cham. Horum terram Judaei expulsis incolis possederunt. Hi omnes de origine Cham veniunt. Assur, Assyrii ab Assur filio Sem. Hi urbem Ninum ex nomine Nini regis condiderunt, quae nunc Ninive vocatur. Syros appellatos quidam asserunt ab Asurim filio Abrahae ex Cethura. Us, quae et Auxitidis regio circa Coelesyriam, ita ab Us Sem pronepote appellata. Elamitae, Persae, ab Elam filio Sem. Hebraei cognominati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. Casdei, nunc Chaldaei vocantur, et Casdei a Cased, filio Nachor fratris Abrahae. Hi omnes de Sem posteritate procedunt.

CAPUT V. De locis. Jebus, ipsa est Jerusalem, ipsa est et Salem, in qua regnavit Melchisedech. Haec nunc ab Helio Adriano vocatur Helia. Babel in Genesi, nunc Babylon vocatur. In hoc loco cum turrem quondam homines aedificare adversus coelum aggressi essent, dispersi sunt, immensa divinitus confusione linguarum. Achar, nunc Nisibis vocatur. Reblatha, nunc Antiochia appellatur. Eadem est Epiphania. Sicem, haec est et Sicema, nunc Neapolis civitas Samaritanorum. Olibama, in propheta, civitas in qua Edom principes habitaverunt. Ariel, in Isaia, hanc quidem esse putant Ariopolim, ab idolo Martis Ariel, quod illic situm est. Interpretatur autem Ariel leo Dei, Jerusalem figuraliter significans. Ararath, Armenia, in cujus montibus post diluvium arca consedit, adeo ut illic aliqua indicia nunc usque permaneant. Arbeae, quae Arbos in nostris codicibus corrupte legitur, in qua tres patriarchae sepulti sunt, Abraham, Isaac, et Jacob, et praeterea Adam ipse. Haec est etiam Hebron, in qua David regnavit. Lod, ipsa est Lydda, ipsa est Diospolis. Decapolis, in Evangelio, regio est habens civitates decem. Accaron, urbs Palaestinae. Antilibanus, loca appellantur quae supra Libanum montem Orientalem plagam respiciunt. Effrata, civitas Bethlehem. Eufrates vero fluvius de paradiso. Mesopotamia idcirco dicitur, quod Tigride et Eufrate fluminibus ambiatur. Samaria ipsa nunc Sebaste appellatur. Emaus, in Evangelio, nomen quondam castelli, nunc civitas, quae Nicopolis dicitur. Calvaria, locus ob hanc causam dictus, quod de consuetudine in eodem loco damnati capite truncarentur. Ariopagus, curiae apud Athenienses nomen est, quae a Marte nomen accepit.

CAPUT VI. De fluminibus vel aquis. Geon, fluvius est Aethiopiae, de paradiso emergens, quem Nilum usitato nomine appellant. Phison, fluvius Indiae, idem quoque a paradiso fluens: hunc alii Gangen vocant. Siloe, fons est in Jerusalem de radice montis Sion bulliens, qui non semper, sed in certis horis diebusque emanat per antra saxaque decurrens. Jordanis, ideo dictus est, quod duo fontes in unum confluant, quorum alter dicitur Jor, alter Dan appellatur. Mare Galileae, idem et mare Tiberiadis, idem et stagnum Genesar, idem et lacus Genesareth. Mare Salinarium, hoc vocatur et mare Mortuum, vel Asphalti, id est, bituminis, a Jericho haud longe abest. Bethsaida, piscina in Jerusalem, in quam et aegri deferebantur: ideo et Probatica, id est, pecualis appellatur, quod hostias in ea quondam sacerdotes lavabant.

CAPUT VII. De mensibus. Nisan, in libro Esdrae, mensis quem dicunt Martium, quique in Scripturis appellatur mensis primus. Elul, in Machabaeorum libro, Augustus, qui apud nos mensis sextus vocatur. Casleu, in Zacharia propheta, November, qui est nonus. Tebeth, in libro Hester, December, qui est decimus. Sabath, in Zacharia propheta Januarius, qui apud nos undecimus. Adar, in libro Esdrae, Februarius, qui apud nos duodecimus. Quod si etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in canone non reperi, scire voles: Jar vocatur mensis secundus; Sivan tertius; Thamus quartus; Alo quintus; Tisri sextus; Mareson septimus.

CAPUT VIII. De solemnitatibus. Annus jubilaeus, annus quinquagesimus, qui erat annus remissionis, quo in Israel unusquisque rei suae venditur ad jus ejus etiam absque pretio revertebatur. Pascha, transcensus, Hebraeum est, non Graecum. Transcensus vero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderunt. Certe pascha nostrum est, quod Salvator ab inferis resurgens coelorum regna transcenderit. Phase, itidem pascha est transcensus, vel transitus. Sunt qui magis transcensum, vel transitum ex hoc appellatum affirmant, quod eadem nocte Dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit (Exod. XIII, 15). Pentecoste, quinquagesima, Graecum est. Hujus quinquagesimae figuram annus jubilaeus gessit, quique nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. Scenopegia, cum tabernacula a Judaeis figuntur, ob memoriam tabernaculorum. Σκηνῆ enim Graece tabernaculum dicitur. Haec Judaeorum solemnitas Septembri mense celebratur. Encaenia, novae aedificationis observatio vel dedicatio. Καινὸν namque in Graeca lingua novum significat. Ergo in hac solemnitate Judaei Octobri mense dedicationis templi colebant diem. Epiphania, Graecum est, quod significat apparitio, vel ostensio: sive quod eadem die Dominus et Salvator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus; sive quod stella magis; sive quod primo signo Domini aqua in vinum versa tunc apparuerit. Neomenia, hoc est, quod apud nos kalendae. Sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursus menses supputantur, et μήνη Graece luna appellatur, idcirco neomenia nova luna accipi potest. Parasceve, praeparatio, Graecum est. Parasceve enim sexta sabbati appellatur. Hinc vero praeparatio dicitur, quod a Judaeis eadem die quae in sabbato sunt necessaria, praeparentur. Sabbatum, requies, Hebraeum est. Idcirco autem requies, quod in eadem die Dominus ab opere, perfectis omnibus absolutisque requievit.

CAPUT IX. De idolis. Idola, simulacra, Graecum est. Beelphegor, quod interpretatur simulacrum ignominiae, idolum est Moab. Hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur, vetustas, idolum est Babylonium. Fuit vero hic idem Belus pater Nini regis Assyriorum. Adramelech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sydoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum, Diabolus, deorsum fluens; Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Isaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut a quibusdam putatur.

Ululae, in Isaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis quem efferunt, quas vulgo cavannos dicunt. Lamia, genus monstri, ut quidam affirmant. Pilosi, in Isaia, genera daemonum. Hos nonnulli etiam doctissimorum incubones, vel satyros, aut quosdam silvestres homines putaverunt.

CAPUT X. De vestibus. Ephod, vestis sacerdotalis, quae superindumentum vel superhumerale appellatur. Est autem velut in caracellae modum, sed sine cucullo. Cujus vestimenti duo sunt genera, unum lineum et simplex, quod sacerdotes habebant; aliud diversis coloribus de auro, purpura, et bysso, hyacintho, gemmisque contextum, quo soli pontifices utebantur. Poderis, sacerdotalis linea corpori penitus astricta, eademque talaris, unde et poderis appellata: haec et subucula dicitur. Logion, quod et rationale, pannus exiguus, ex gemmis, auro coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus pontificis annectebatur.

Cidaris, pileus sacerdotalis ex bysso. Hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram vocant. Petalum, aurea lamina in fronte pontificis, quae Dei nomen illud ineffabile tetragrammaton, quatuor litteris Hebraeis gerebat scriptum. Penula, in Apostolo, Latinum est. Est autem quasi lacerna descendentibus clavis. Baddim, in Daniele, vestes lineae, quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Badenim apud Hebraeos linum dicitur: unde et in quibusdam locis legitur, Ephod bad, hoc est, ephod lineum; non autem Ephod barud, ut quidam corrupte legunt. Diplois, in Regum libris, sagum, vel chlamis, ἀπὸ τὼ διπλόω, quod duplicetur: et omne indumentum quo dupliciter ambimur, diplois appellari potest. Melotae, in Regum libro, pellis simplex, qua monachi Aegyptii etiam nunc utuntur, ex uno latere dependens. Theristrum, in Genesi, apud Arabes, genus pallii muliebris. Periscelides, in Isaia, ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta.

CAPUT XI. De avibus vel volatilibus. Pelicanus, avis parva, quae solitudine delectatur. Est et aliud pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quod paulo majores sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua; multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt esse Orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia obscenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit. Herodius, in psalmo (Ps. CIII, 17), ardea a quibusdam putatur. Larus, in Pentateucho (Lev. XI, 16; Deut. XIV, 15), gaviam significat.

Coenomyia, non musca canina, ut quidam putant, in psalmo (Ps. LXXVII, CIV), accipienda est, sed musca omnimoda: et ideo non per y Graecam litteram, sed per diphtongon oe scribi debet (Deut. XIV, 15). Ciniphes, culicum genus est aculeis permolestum.

CAPUT XII. De bestiis vel reptilibus. Rhinoceron, fera terribilis, gemina in naribus gestans cornua. Monoceron, in psalmo, unicornis appellatur. Tragelaphus, in Deuteron. platoceros, id est, cornibus latis. Erinacii, chirogrilli nuncupantur, prope magnitudine mediocrium cuniculorum, de cavernis petrarum procedentes gregatim; in eremo quae est contra mare Mortuum, depascuntur. Hericii, qui et echini dicuntur, ita spinoso defenduntur tegmine, ut nec contingi quidem possint. Bruchus, in psalmo (Ps. LXXVII, CIV), locustae quae nondum volant, quam vulgo olbam vocant.

CAPUT XIII. De ponderibus. Talentum, est pondo LXII, quod faciunt LXXX librae Atticae. Mina, est libra una, et semuncia. Talentum habet minas LX. Mna Graece, Latine mina dicitur. Drachma habet scrupula [ Al. scripula] tria. Didrachma, drachmae duae sunt. Unde miror quomodo in libro Hebraicarum Quaestionum semuncia scribatur. Stater, est nummus habens (ut quidam affirmant) unciam unam; id est, aureos sex; ut alii putant, tres. In Evangelio enim pro duobus didrachmis stater datur. Sicel, qui in Latina lingua corrupte siclus dicitur, ut in Quaestionibus suprascriptis indicatur, unciae pondus habet, ut alibi scriptum reperi, scrupula [ Al. scripula] decem: quod et ipse arbitror. Nam siclus ipse, vel sicel, de propinquitate ponderis quasi sicilicus sonat. Obolus est scrupulum dimidium, quod facit siliquas tres: in Ezechiele. Siclus autem XX obolos habet.

CAPUT XIV. De mensuris. Corus, est modii XXX. Batus, amphora una; id est modii tres. Cadus, Graeca amphora est, habet urnas tres. Ephi, sive opha, modii tres. Ephi idem mensurae habet in aridis, quod in liquidis batus. Metreta una, ut quidam dicunt, habet sextarios centum. Mensura autem Graece μέτρον dicitur, unde metreta appellatur. Notandum vero, quod mensura Hebraeum nomen est, Artabae in Isaia, Aegyptiorum mensurae, quae tres faciunt modios X. Sata idem sunt quod ephi, id est modii tres. Gomor mensura est Attica, habens (ut quidam opinantur) choenices tres, id est sextarios XII. Alii gomor dicunt paulo minus a sextariis quinque: quod etiam ipse sequor, eo quod gomor sit decima pars ephi. Nebel quidam Putant modios tres. Sextarius est dimidium cotylae in liquidi specie. Cotyla, hemina est. In Ezechiele, Decem, inquit, cotylae sunt gomor.

CAPUT XV. De Graecis nominibus. Accipe nunc caeterorum nominum significationes, quae Ecclesiae ore celebrata in sermonem nostrum convertuntur ex Graeco, Theos, Deus. Theos autem, ut quorumdam opinio habet, ἀπὸ τοῦ θεάομαι, id est, a spectando, id est omnia prospiciendo. Homousion, unius substantiae. Homooeusion, similis substantiae. Christus, unctus. Paracletus, consolator, sive advocatus. Hagios, sanctus. Angelus, nuntius. Thronus, sedes vel solium. Apostolus, missus, ideo quod a Domino ad evangelizandum missi sunt. Propheta, praedictor. Martyres, testes. Episcopus, superinspector; et ideo propheta ait: Speculatorem te posui domus Israel. Presbyter, senior. Diaconus, minister. Clerus, sors. Ecclesia, vocatio vel collectio. Catholica, universalis, ἀπὸ τοῦ καθ' ὅλον, quod est secundum totum.

Synagoga, conventus, vel congregatio. Ethnicus, gentilis. Hypocrita, simulator. Haeresis, secta. Monachus, solitarius. Eremus, desertum. Paroecia, adjacens domus, scilicet Dei. Dioecesis, gubernatio; et hoc non secundum proprietatem et potestatem verbi, sed secundum effectum. Laicus, popularis; ἀπὸ τοῦ λαοῦ, hoc est, a populo. Catechumenus, instructus, sive audiens. Neophytus, novella plantatio. Baptisterium, tinctorium. Holocaustum, totum combustum; ideo, quia integra hostia igni tradita consumebatur. Chrisma, unctio. Eucharistia, gratia. Symbolum, collatio, aut pactum, vel complacitum quod sit homini cum Deo. Hymnus, carmen in laudem Dei. Antiphona, vox reciproca. Pentateuchus, quinque volumina; id est, Moysi libri quinque: de quibus dicit Apostolus quinque verbis velle se in Ecclesia loqui. Exodus, exitus, vel egressus, scilicet populi Israel. Deuteronomium, secunda lex; in quo est evangelicae legis praefiguratio. Paralipomenon, praemissorum, vel reliquorum; id est, quod historiae inibi contineantur, quae in Regum libris praetermissae sunt. Evangelium, bona annuntiatio, sive bonum nuntium. Apocalypsis, revelatio. Gazophylacium, divitiarum custodia, compositum de lingua Persica et Graeca. Synodus, comitia, vel coetus. Canon, regula. Teuchos, volumen. Apocrypha, recondita, vel occulta. Hexapla, sexcuplicia. Apologia, excusatio: unde apologeticus appellatur: vel sicut quibusdam videtur, purgatio, seu defensio. Anagoge, superior sensus. Tropologia, moralis intelligentia. Parabola, similitudo. Anacephaleosis, recapitulatio.

Habes opusculum, fili mi charissime, in omne fere Scripturarum corpus quasi quoddam intelligentiae seminarium, quo in duobus voluminibus non parum, ut arbitror, instructionis ad edocendum te, ex rebus variis necessariisque congessi.