COMMODIANUS
Instructiones
PRAEFATIO
Prima praefatio nostra uiam erranti demonstrat
Respectumque bonum, cum uenerit saeculi meta,
Aeternum fieri, quod discredunt inscia corda.
Ego similiter erraui tempore multo
Fana prosequendo parentibus insciis ipsis;
Abstulit me tandem inde legendo de lege,
Testifico Dominum: doleo pro ciuica turba,
Inscia quod pergit periens deos quaerere uanos;
Ob ea perdoctus ignaros instruo uerum.
1 INDIGNATIO DEI
In lege praecepit dominus caeli, terrae marisque:
Nolite, inquid, adorare deos inanes
De manibus uestris factos ex ligno uel auro
Indignatio mea ne uos disperdat ob ista.
Gens ante Moysi rudis, sine lege morata
Nesciensque Deum, defunctos reges orabant,
Ad quorum effigies faciebant idola uana.
Translatis Iudaeis Dominus de terra Aegypti
Imposuit legem postmodum et ista praecepit,
Omnipotenti sibi soli deseruire, non illis.
De resurrectione quoque docetur in ipsa
Et spe fortunata rursum in aeuo uiuendi,
Idola si uana relinquantur neque colantur.
2 CULTURA DAEMONUM
Cum Deus omnipotens exornasset mundi naturam
Uisitari uoluit terram ab angelis istam;
Legitima cuius spreuerunt illi dimissi;
Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos.
Ut quoinquinati non possunt caelo redire,
Rebelles ex illo contra Deum uerba misere.
Altissimus inde sententiam misit in illis;
De semine quorum Gigantes nati feruntur.
Ab ipsis in terra artis probata fuere,
Et tingere lanas docuerunt et quaecumque geruntur,
Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.
Omnipotens autem, quod essent de semine prauo
Non censuit illos recipi defunctos e morte.
Unde modo uagi subuertunt corpora multa;
Maxime quos hodie colitis et deos oratis.
3 SATURNUS
Saturnusque senex si deus, deus quando senescit?
Aut si deus erat, cur natos ille uorabat?
Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,
Uiscera natorum rabie monstruosa sumebat.
Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,
Nec erat diuinus; sic deum esse diceba⟨n⟩t.
Uenit inops animi, lapidem pro filio sorbsit:
Sic deus euasit, dicitur modo Iuppiter ille.
4 IUPPITER
Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno
Ut fuit adultus, patrem de regno priuauit.
Proinde nobilium uxores sororesque delusit.
Praeterea sceptra fecerat faber ille Piragmon.
Initium caelum, terram Deus et mare fecit;
Terribilis autem iste medio tempore natus
Ex antro processit iuuenis furtimque nutritus.
Respice querellas: Alter est Deus, non Iouis ille.
5 DE FULMINE IPSIUS IOVIS AUDITE
Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse.
Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes?
Fuistis infantes: numquid et semper eritis?
Uersari inmaturum infantia non capit ⟨usus⟩
Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;
Moribus utique consilia uestra debentur.
Insipiens ergo Iouem tonitruare tu credis
Natum hic in terris et lacte caprino nutritum;
Ergo si illum deuorasset ⟨pater⟩ Saturnus,
In istis temporibus quis pluebat illo defuncto?
Praesertim mortali patre deus nasci credatur?
Saturnus in terris senuit et defecit in ipsis.
Illum non aliquis prophetauit ante pronasci.
Uel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.
Seducunt historiae, factus cum fue⟨rat ipse⟩.
Ille autem in Cretam regnauit et ibi defecit.
Omnipotens uobis factus Semelis amator.
Uix ipse modo similiter amaret, si uiuere⟨t⟩ ille.
Inpuros oratis et dicitis esse caelestes
Semine mortali natos de Gigantibus illis.
Auditis et legitis natum in terra fuisse:
Unde bene meruit corruptor ascendere caelum?
Dicitis et fulmen Ciclopas illi fecissent.
Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.
Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum,
Ex auctoritate uestra contulistis in altum.
6 DE SEPTIZONIO ET STELLIS
De circulo zonae fallit uos imperitia uestra,
Ex eo quod forte Iouem experitis orandum.
Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; exfugit
Expulsus a Ioue. Aut Iouis in stella credatur
Poli quoque sidera tractauit solisque sator?
Troianis qui bellum fecit, auem mortalem amauit.
Ipsis sideribus aut Mars qui cum ipsa deprehensus
Zelo maritali deus dominetur aduliscens?
O nimium stulti, qui putatis moechos ab astris
Nascentes regere aut tota⟨m⟩ mundi natura⟨m⟩.
In uulnera positi et ipsi sub fata uiuentes,
Obsceni, furiosi, bellatores, impii uitae,
Et filios totidem mortales illi fecere:
Terribilis omnis, stulti, septizonio fortis!
Si stellas colitis, colite et bis sena sigilla!
Tam arietem, taurum, geminos, toruumque leonem
Et dein qui uadunt in piscibus tu quoque probabis.
Lex sine lege, fuga uestra, quod uult esse ualebit.
Lasciua uult esse, sine freno uiuere quaerit.
Ipsi quod uultis erit, et deos et deas oratis.
Sic ego colui, dum erraui, quos modo culpo.
7 DE S0LE ET LUNA
De Sole et Luna, licet sint praesentanea nobis,
Erratis; quod ego prius, putatis oranda.
Sunt quidem in astris, sed non sua sponte currunt
Omnipotens illos, cum conderet omnia primum,
Locauitque ibidem cum stellis quarta dierum.
Errorem antiquus quin cum ***
Et quidem in legem iussit, ne quis illos adoret.
Tot deos oratis, qui nihil de uita promittunt,
Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti
Uos autem seducunt sacerdotes pauci ⟨inanes⟩
Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse.
Accedite legis ⟨codicem⟩ et di⟨s⟩cite uerum.
8 MERCURIUS
Mercurius uester fiat cum arabylo depictus
Et galea et planta, pinnatus et cetera nudus.
Rem uideo miram, deum ⟨cum⟩ saccello uolare:
Currite pauperculi, cum gremio quo uolat ille,
Ut sacculum effundat: uos extunc estote parati.
Respicite pictum: quando uobis hic ab alto
Iactabit nummos, uos tunc saltate securi.
Uane, non insanis, colere deos pictos in axe?
Si uiuere recte nescis, cum besteis perge morari.
9 NEPTUNUS
Neptunum facitis deum ex Saturno pronatum,
Et tridentem regit, ut pisces suffigere possit.
Paret esse deum + cumerale illi parate!
Troianis non ipse cum Apolline muros eduxit?
Unde deus factus inops cimentarius ille?
Non Cyclopem genuit monstrum? non moechus et ipse?
Uiuere non poterat de suo, quod structura⟨m⟩ gerebat.
Sic genuit generatus, qui fuit iam mortuus olim.
10 APOLLO SORTILEGUS FALSUS
Apollinem facitis citharoedum atque diuinum.
Primum de moechia natus in insula Delo,
Oblata mercede postmodum structura⟨s⟩ secutus
Laomedonti regi Troianorum muros eduxit
Locauitque sese, quem deum seducti putatis;
Ossibus cuius amor Cassandrae flagrauit,
Subdole quem lusit uirgo, falliturque diuinus
Officio uerbenis ⟨is⟩ potuit scire bicorde⟨m⟩,
Repudiatus enim discessit inde diuinus.
Terruit hunc uirgo specie, quam ille deberet.
Illa prior utique debuerat deum amasse.
Lasciuientemque Daphnem sic coepit amare.
Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam:
Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursum.
Uel, si deus erat, occurreret illi per auras:
Sub tectis illa prior uenit remansitque diuinus.
Fallit uos genus hominum, nam improbi isti fuerunt.
A primitia quoque pecora pauisse refertur.
Lusibus in positis dum mitteret discum in altum,
Sublapsum non potuit retinere prostrauit amicum:
Ultimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis.
Si diuinus erat, mortem praecessisset amici.
11 LIBER PATER BACCHUS
Liberum patrem certe bis genitum dicitis ipsi.
In India natus ex Ioue Proserpina primum
Belligerans contra Titanas profuso cruore
Expirauit enim sicut ex mortalibus unus.
Rursus flato suo redditus in altero uentre.
Percipit hoc Semele iterum Iouis altera moecha,
Absciso cuius utero prope partu defunctae
Tollitur et datur Niso nutriendus alumnus.
Ex eo bis natus Dionisius ille uocatur,
Religio cuius in uacuo falsa curatur.
Bacchantur et illi, qualis nunc ipsi uidentur,
Aut pediculones mineruae omnisque scitoris.
Conspirant in malo, proludunt fincto furore,
Ceteros ut fallant dicturos numen adesse.
Huic manifeste rudes homines suille uiuentes
Uino permutati, primo quod expresserat ille,
Sub ludicro suo honorem illi dedere.
12 INVICTUS
Inuictus de petra natus si deus habetur,
Nunc ergo reticeo; uos de istis date priorem!
Uicit petra deum, quaerendus est petrae creator.
Insuper et furem adhuc depingitis esse,
Cum, si deus esset, utique non furto uiuebat.
Terrenus utique fuit et monstruosa natura
Uertebatque boues alienos semper in antris
Sicut et Cacus Uulcani filius ille.
13 SILVANUS
Siluanus unde deus iterum apparuit esse?
Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?
Lar igitur quando? lignum nam forte non esset.
Uenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.
Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?
Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?
Unum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit!
Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.
14 HERCLES
Hercules quod monstrum Auentini montis elisit
Euandri qui solitus erat armenta furare,
Rustica mens hominum, indocilis quoque, pro laude
Cum gratias agere uellent, absentis Tonantis
Laetandas aras in memoriam sibi fecerunt.
Ex eo porrexit, de uetusto more colatur.
Sed deus hic non est, licet fuit fortis in armis.
15 DE DIS DEABUSQUE
Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,
Et dicitis fata genesis adscribere nobis?
Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:
Inter utrumque uias mors inmatura uagatur.
Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?
Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare,
Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.
Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,
Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem,
Uirginis, et Uenerem, cui coniuges uestrae delumbant.
Sunt alia praeterea daemonia ⟨procul a⟩ fanis,
Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,
Ut nec ipsi sibi possint rationem reddere pestis.
Exportari magis in ultima terra deberent.
16 DE SIMULACRIS EORUM
Deludunt uos pauci scelerati uates inanes,
Extricare suam dum quaerunt ** uitam.
Subornant aliis ex se sub mysteria falsum.
Inde simulantes concussi numine quodam
Maiestatemque canunt et se sub figura fatigant.
Uidistis saepe Duellonarios, quali fragore
Luxurias ineunt, dum furias fingere quaerunt,
Aut cum dorsa sua allidunt parca bipinne,
Cum doctrina sua cernant, quod cruore sanent.
Respicite, quando non illos numina cogunt,
Ipsi qui se primum conponunt integra mente;
Sed stipem ut tollant ingenia talia quaerunt.
Ex eo uidete, quoniam sunt omnia ficta.
Obumbrant populum supplicem, perituri ne credant.
Res semel in uano de uetustate processit,
Ut uaticinanti credatur prodita falsa;
Maiestas autem illorum nulla locutust.
17 DE AMMUDATE ET DEO MAGNO
Diximus iam multa de superstitione nefanda,
Et tamen exsequimur, ne quod praeterisse dicamur.
Ammudatem qui suum cultores more colebant,
Magnus erat illis, quando fuit aurum in aedem.
Mittebant capita sub numine quasi praesenti.
Uentum est ad summum, ut Caesar tolleret aurum:
Deficit numen aut fugit aut transit in ignem.
Auctor huius sceleris constat, qui formabat eundem.
Tot uiros et magnos seduxit false prophetans,
Et modo retacuit qui solebat esse diuinus.
Erumpebat enim uocis quasi mente mutata,
Tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem.
Dicite nunc ipsi, si non sunt numina falsa.
Ex eo prodigio, quod perdidit, ille propheta
Oblitus est iste prophetare, qui ante solebat.
Monstra deo ista fincta sunt per uiniuoraces,
Audacia quorum damnabilis numina fingit.
Gestabantur enim, et aliut tale sigillum:
Nunc et ipse silet, nec ullus de illo prophetat.
O nimium ⟨stulti⟩, sed uos ipsos perdere uultis.
18 NEMESIACIS VANIS
Non ignominium est uirum seduci prudentem
Et colere talem aut Dianam dicere lignum?
Mane ebrio, crudo, perituro creditis uno,
Ex arte qui fincte loquitur, quod illi uidetur;
Se uere deum agit, sibi uiscera poscit.
Incopriat ciues unus detestabilis omnes
Adplicuitque sibi similis collegio facto,
Cum quibus historiam fingit, ut deum adornet.
Ipse sibi nescit diuinare, ceteris audet.
Succollat, quando libet, eum, et quando, deponit;
Uertitur a se rotans cum ligno bifurci,
Ac si putes illum adflatum numine ligni.
Non deos uos colitis, quos isti false prophetant:
Ipsos sacerdotes colitis in uano timentes.
Sed si corde uiges, fuge iam sacraria mortis.
19 TITANES
Titanes uobis tutanos dicitis esse;
Ita Mutas, Tacitas sub culmine uestro rogatis,
Tot Lares aediculis, simulacra facta titano!
Adoratis enim stulti malo leto defunctos,
Non legem ipsorum legentes; non ipsi loquuntur,
Et deos audetis eramine dicere fusos?
Solueretis eos magis in uascula uobis.
20 MONTESIANIS
Monteses deos dicitis, dominentur in aruo
Obscurati malo aliena mente iurantes.
Nam si purus animus et mens serena maneret
Tu tibi de illis ipsi disputare deberes.
Excordaris homo, si putas, ut isti te saluent
Seu regant, seu minuant, nisi quod tu fani decurris.
Iustitiam legis quaere magis quam illa, salutis
Auxilium portat et fieri dicit aeternum.
Nam quicquid in uano sequeris, per tempora gaudes
In breui laetaris et postmodum plangis in imis:
Subtrahe te illis, si uis resurgere Christo.
21 HEBETUDO SAECULI
Heu doleo, ciues, sic uos hebetari de mundo!
Excurrit alius ad sortis, aues aspicit alter
Belantum cruore fuso malus inspicit alter
Et cupit audire responsa bona crudelis,
Tot duces et reges ubi sunt consulti de uita.
Uel portenta sua scisse quo profuit illi?
Di⟨s⟩cite quaeso bonum, ciues, simulacra cauete:
Omnipotentis enim in legem quaerite cuncti.
Sic ipsi conplacuit domino dominorum in altis
Ad probationem nostram daemones in mundo uag⟨ar⟩i.
Caelestis fieri qui relinquant aras eorum.
Unde non hoc curo disputari paruo libello:
Lex docet in medio; oror consulete pro uobis!
In duas intrastis uias: condiscite rectam.
22 DE UBIQUE PARATIS
Dum uentri seruis, innocentem esse te dicis,
Et quasi communis facis te ubique paratum.
Uae tibi, stulte homo, mortem circumspicis ipse,
Barbaro de more sine lege uiuere quaeris:
Ipse tibi figis asciam in crure de uerbo.
Qui simplicem fingis, simpliciter uiue cum isto.
Uiuere te credis, dum uentrem cupis implere.
Exiguus tua in domo resedes, praue,
Paratus ad epulas, et refugis cenae praecepta.
Aut quia discredis Deum iudicare defunctos,
Rectorem caeli facis te tu forte pro illo?
Aspicis ad uentrem, quasi tu sis prouidus illi.
Tu modo profanus, modo sanctus esse uideris.
In supplicem prodis Dei sub aspectu, tyranne.
Senties in fatis, cuias modo legem inanis.
23 INTER UTRUMQUE VIVENTIBUS
Inter utrumque putans dubie uiuendo carere
Nudatus a lege, decrepitus luxu praecedis.
Tot, uane, ⟨luxurias⟩ prospicis; quid quaeris iniqua?
Et quidquid egistis, istinc remanere defuncto
Respicite! Stulte, non eras, et ecce uideris!
Unde processisti nescis nec unde nutriris.
Tu Deum excelsum fugis tuae uitae benignum
Rectoremque tuum, qui te magis uiuere uelit;
Uertis te in faciem et dorsum Deo remittis,
Mergis te in tenebris, dum putas te in lucem morari.
Quid in sinagoga decurris saepe bifarius?
Exis inde foris, iterum tu fana requiris;
Uis inter utrumque uiuere, sed inde peribis.
Insuper et dicis: 'Quis est, qui a morte reuenit
Ut credamus ei, quoniam ibi poenas aguntur?'
Ea non sunt sic, ut tu putas esse, maligne!
Nam illique prodest post funera, recte qui uixit,
Tu tamen mox moreris, duceris in loco maligno;
In Christo credentes autem in loco benigno,
Blanditurque quibus haeret amoenitas illa.
Uos autem dubios uiuos sine corpore poena
Suscitat in faciem tortoris sero clamare.
24 QUI IMENTET? NON CREDENT
Quamdiu, stulte homo, Christum cognoscere non uis?
Uitas agrum pinguem et stereli semina iactas.
In silua manere quaeris, ubi latro moratur.
Ingredere iam nunc totiens inuitatus in aula:
Matura iam messis, tempus totidemque paratum,
Ecce modo mete, quodsi non te paenitet inde.
Nunc, si non habes, collige; uindemia uenit;
Tempus adest uitae credenti tempore mortis.
Est Dei lex prima fundamentum posterae legis,
Teque designabat, crederes in lege secunda;
Nec minus et ipsos et ex ipsa sibi prudentes
Obstupe iam factus ora tu credere Christo,
Nam testamentum uetus de isto proclamat.
Credere nun⟨c⟩ opus est, tantum in isto defunctum
Resurgere posse ⟨et⟩ uiuere tempore toto.
Ergo si quis ea discredis esse futura
Dummodo uincetur reus in morte secunda,
Euentura canam paucis in isto libello
Nam cognosci potest, ubi sit spes uitae ponenda.
Tamen uos adhortor quantocius credere Christo.
25 REPUGNANTIBUS ADVERSUS LEGEM CHRISTI DEI VIVI
Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis
Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari.
Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi,
Unde sub inferno cruciaberis tempore toto.
Gaudia sunt uana, quibus oblectaris inepte.
Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.
Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?
Nescius si primum errasti, respice canum.
Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum?
Iniurias, lites ibi sunt et damna diurnum,
Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta,
Ulceribus corpus uexatur gemiturque, ploratur,
Seu luis inuadit aut longo morbo teneris,
Aut natis orbaris, aut perdita coniugula defles;
Destruitur totum, ruunt dignitatis ab alto;
Ureris pauperie dupliciter certe si languis:
Et dicis uitam, ubi uitrea uita moraris?
Respice iam tandem hoc tempus inritum esse;
Sed in futuro tibi spes est sine dolo uiuendi.
Uiuere uoleba⟨n⟩t utique paruoli rapti,
Sed uita priuati iuuenes senescere forte,
Lautities diues perfrui quia ipse parabat;
Et tamen inuiti reli⟨n⟩quimus omnia mundo.
Gens et ego fui peruersa mente moratus
Et uitam istius saeculi coram esse putabam
Mortemque similiter sicut uos iudicabam adesse,
Cum semel exisset animus, perisse defunctum.
Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor
Requisiuit enim fratrem a fratre peremptum:
Impie, dic, inquit, ubinam frater? Ille negauit.
Sanguis enim fratris ad me perclamauit in altum.
Torqueris, uideo, ubi nil sentire putabas,
Ille autem uiuet et loca dextera tenet,
Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande!
Et cum renouasti saeculum, et ille praegressus
Iam ⟨in⟩mortalis erit; nam tu sub tartara planges.
Uiuet certe Deus, qui defunctos uiuere fecit
Innocuisque bonis ut reddat praemia digna,
Uesanis autem et impiis tartara saeua.
Incipe sentire iudicia Dei, seducte!
26 STULTE NON PERMORERIS DEO
Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,
Tu licet disponas nihil te sentire defuncto.
Uinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis,
Legitima cuius clamat ualere defuncto.
Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris,
Extinctum in fatis iudicas aut fatale credis.
Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,
Obliuitos esse mortuos de gesto priore.
Nunc nobis imperita fecit receptacula mortis,
Post cineres autem nostros uidebimus illa.
Erue te, stulte, qui putas, post funera non sis.
Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti.
Mors autem in uacuum non est, si corde retractes.
Optandum noscas, nam sero senties illum.
Rector eras carnis, non te certe caro regebat;
Exemptus ab illa reconditur illa tuorum.
Recte mortalis homo separatur a carne.
Idcirco nec poterint oculi mortales aequare,
Sic habet abyssus noster de Dei secreta.
Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,
Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit.
Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes.
27 IUSTI RES URGUNT
Iustitia et bonitas, pax et patientia uera
Uiuere post fata faciunt et quaeri de actu:
Subdola mens autem, ⟨in⟩noxia, perfida, praua
Tollit se in parte et fera mente moratur.
Impie, nunc audi, qui ⟨uis⟩ malefacta lucrari:
Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc
Excruciant poenis diros: aut ferro parantur
Supplicia meritis aut longo carcere flere.
Ultime tu speras Deum inridere caelestem
Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
Unde non effugies, poenam post fata qui ponet.
Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
28 DIVITI INCREDULO MALO
Differ⟨r⟩is, diues, nimium tua cuncta uidendo,
Insatiabiliter quibus adhuc adicere quaeris.
Uiuere post ista, dicis, non spero defunctus.
Ingrate summo Deo, qui sic Deum iudicas esse,
Te qui nesciente protulit, deinde nutriuit;
Ipse prata tua, gubernat uineas ipse,
Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse,
Nec istis adtendistis. Aut tu regis omnia forte?
Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,
Reddere decreuit nos ipsos in aureo saeclo
Et modo si credis, uiuitur in Dei secreta.
Disce Deum, stulte, qui uult te inmortalem adesse
Ut gratias illi referas in agone perennis.
Lex docet ipsius, sed quia uagari tu quaeris,
Omnia discredis et inde in tartara ibis:
Mox animam reddis, duceris quo te paenitet esse.
At luitur ibi poena spiritalis aeterna;
Lugia sunt semper, nec permoreris in illa
Omnipotentem Deum iam tunc ibi sero proclamans.
29 DIVITES HUMILES ESTOTE
Disce, moriture, bonum ostendere cunctis.
In medio populi quid te facis alterum esse?
Uadis ubi nescis, et inscius inde recedis;
Impie tractas, cum ipso corpore sitis
Tu super diuitias, nimium te tollis in altum
Et ⟨fe⟩stiua ducis nec respicis pauperes ultro
Subditos nunc uobis, nec parentes pascitis ipsos.
Heu miseri! fugiant longius mediocres a uobis.
'Uixit et extinxit pauper' ebriace clames.
Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Carybdis.
Indisciplinati sicut ⟨pecora⟩ diuites estis:
Legem datis istis, nam uobis parcitis ipsis.
Exuite, diuites, tantis malis Deo peruersos,
Subueniat utique tibi, qui nunc operati si forte.
Estote communes minimis, dum tempus habetis;
Sicut ulmus amat uitem, sic ipsi pusillos.
Terribilem legem malis bonis atque benigna⟨m⟩
Obserua nunc sterelis, subditus in prosperis esto;
Tollite corda fraudis, diuites, et sumite pacis.
Expiate malum uestrum benefactis a Summo.
30 IUDICIBUS SIBI PLACENTIBUS
Intuite dicta Salominis, iudices omnes,
Uno uerbo suo qualiter uos ille detractat:
Dona quam et xenia corrumpunt iudices omnes!
Inde 'nimis', sequit⟨ur⟩, 'datorem semper amatis',
Cum quaerit⟨ur⟩, causa uictoriam tollit iniqua.
Innocens hic ego sum, nec uos incuso pusillus,
Blasphemium tollat Salomon, qui ⟨clamat⟩ aperte.
'Uobis autem Deus est uenter et praemia iura.'
Suggerit hoc Paulus apostolus, non ego pulex.
Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit,
Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?
Blasphema⟨s⟩, indocilis: de cuius praestantia uiuis,
In fragilitate tanta non respicis umquam.
Per gradu⟨m⟩ et lucra auidus fortunae praesumis,
Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos
Auro licet cenes cum turba choraulica semper
Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.
Et locus et tempus et persona tibi donatur,
Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.
Tempera te Christo et ceruicem illi depone:
Isti honor remanet et tota fiducia rerum.
Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto,
Ultima fatorum non prouidens, quae te oportet.
Sine Christo nec uixisse te conpotis unquam.
31 SIBI PLACENTIBUS
Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit,
Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?
Blasphema⟨s⟩, indocilis: de cuius praestantia uiuis,
In fragilitate tanta non respicis umquam.
Per gradu⟨m⟩ et lucra auidus fortunae praesumis,
Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos
Auro licet cenes cum turba choraulica semper
Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.
Et locus et tempus et persona tibi donatur,
Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.
Tempera te Christo et ceruicem illi depone:
Isti honor remanet et tota fiducia rerum.
Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto,
Ultima fatorum non prouidens, quae te oportet.
Sine Christo nec uixisse te conpotis unquam.
32 GENTILIBUS
Gens sine pastore ferox iam noli uagare.
Et ego, qui moneo, idem fui nescius errans.
Nunc ideo Domini figuram sumite uestri,
Tollite corda fera et exasperate seorsum:
Intrate stabulis, siluestris, ad praesepia tauri,
Latronibus tuti sub regis tecta manentes.
In silua lupi sunt, ideo refugite sub antro.
Bellaris, insanis nec respicis, ubi moraris.
Uno crede Deo, ubi mortuus uiuere possis
Surgas et in regno, cum sit resurrectio iustis.
33 ITEM GENTILIBUS IGNARIS
Indomita ceruia respuit iugum ferre labori,
Tunc iuuat in campis crassis satiare cauliclis.
Et tamen inuita domatur utilis aeque
Minuiturque ferox esse perinde domata;
Gens, homo, tu frater, noli pecus esse ferinum,
Erue te tandem et tecum ipse retracta:
Non utique pecus nec besteis, sed homo natus,
Tu te ipse doma sapiens et intra sub antra.
Idola qui sequeris, nihil nisi uanitas aeui.
Leuia uos corda perducunt poenali barathro.
Ibi aurum, uestes, argentum ulnis refertis,
Ballatur ibi, dein cantatur pro psalmis amori.
Uitam esse putas, ubi ludi, aut prospicis ista:
Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris.
Inde non effugies pestem, licet ipse diuines.
Gratiam, quam misit Dominus in terra legenda⟨m⟩,
Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans.
Aurea post fata ueniet tibi saecla, si credis recte,
Rursus ut incipias inmortale uiuere semper.
Illud quoque datur scire, quod ante fuisti:
Subiectum te praebe Deo, qui cuncta gubernat.
34 ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUXYZ
Adam protoplaustus ut Dei praecepta uitaret,
Belias seruator fuit de inuidia plasmae.
Contulisset nobis seu boni seu mali quod egit
Dux natiuitatis; morimur idemque per illum,
Ex diuino ipse ut recedens exsul factus a uerbo.
Finitis sex milibus annis inmortales erimus.
Gustato pomo ligni mors intrauit in orbem:
Hoc ligno mortis quaeramus uitae futurae.
In ligno pendit uita ferens poma, praecepta:
Kapite nunc ligno uitali poma credentes.
Lex a ⟨ligno⟩ data est homini primitiuo timenda,
Mors unde prouenit neglecta lege primordi:
Nunc extende manum et sume de ligno uitali.
Optima lex Domini sequens de ligno processit;
Perdita lex prima; gustat, unde licet illi,
Qui deos adorat uetitos, mala gaudia uitae.
Respuite gustum; sufficiet scire quod esset.
Si ⟨ui⟩uere uultis, reddite uos legi secundae,
Templorum cultura⟨m⟩, daemonum fana uitate.
Uertite uos Christo, et eritis Deo sodales.
Xancta Dei lex est, qui mortuos uiuere dicit.
Ymnum sibi soli Dominus proferre praecepit,
Zabolicam legem omnes omnino uitate.
35 DE RUCI STULTITIA
De duplici ligno dixi, mors unde processit,
Et iterum inde procedere uita⟨m⟩ frequenter.
Rex aeternitatis per crucem diros adumbrat,
Ut sibi non credant. O stulti, morte uiuentes!
Cain iuniorem occisit nequam repertus:
Inde Noe subolis Cananaei nati feruntur.
Sic genus iniquum increuit mundo, qui nunquam
Transmutat animos in Domini credere crucem.
Uenit in errorem, et dicunt se uiuere recte.
Lex in ligno fuit prima, et inde secunda
Terribilem legem prima⟨m⟩ cum pace ⟨p⟩raeuenit.
In praua iactatione saeua scelerati ruerunt:
Traiectum clauis Dominum cognoscere nolunt,
In cuius iudicium cum ue⟨ne⟩rit, ibi dignoscunt.
Abel genus autem credit modo Christo benigno.
36 QUI IUDAEI DIANT FANATIC?
Quid? medius Iudaeus, medius uis esse profanus?
Unde non effugies iudicium Christi defunctus.
Ipse caecus erras et ad caecos intras, inepte;
Idcirco caecus caecum in fossa reducit.
Uadis ubi nescis, et inscius inde recedis.
Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant,
At tu aliis uadis, unde nihil discere possis.
Exis pro foribus, inde et ad idola uadis.
Interroga primum, quod sit in lege praeceptum,
Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare.
Ignoratur enim propter quod maxime sumus:
At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto,
Nihil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant.
Tunc tamen in fossam secum uos caeci deducunt.
Funera sunt; nimium de illis tota deferre,
Aut, quia concludor, agerem congustus aratris.
Noluit Omnipotens illos intellegere Regem;
A scelere a tanto refugit ipse cruentos.
Tradidit se nobis ⟨noua⟩ superaddita lege,
Inde modo latrant nobiscum re⟨ge⟩ deserti.
Ceterum in illis si spem ⟨in⟩esse putatis,
37 IUDAEIS
Inprobi semper et dura ceruice recalces,
Uinci uos non uultis: sic exheredes eritis.
Dixit Esaias incrassato corde uos esse.
Aspicis legem, quam Moyses allisit iratus;
Et idem Dominus dedit illi lege⟨m⟩ secunda⟨m⟩.
In illa spem posuit, quam uos subsannatis erecti.
Sic ideo indigni non eritis regno caelesti?
38 ITEM IUDAEIS
Inspice Liam typum sinagogae fuisse,
Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit;
Et tamen seruiuit rursum pro minore dilecta,
Mysterium uerum et typum ecclesiae nostrae.
Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo,
Unde simulatis aliene, ne Christo credatis.
Deinde Thamar partum geminorum adite;
Ad Kain intendite, primum terraeque cultorem,
Et Abel pastorem, priscus inmaculatus offertor
In fratris saeuitie qui fuit mactatus a fratre.
Sic ergo percipite iuniores Christo probatos.
39 ITERUM IPSIS
Incredulus populus non est nisi uester, iniqui,
Tot locis et totiens reprobatus lege clamantum.
Et sabbatas uestras spernit et tricensimas Altus
Rescidit omnino uniuersas uestras de lege,
Ut nec sacrificia faceret⟨is⟩ illi praecepta
Mittere qui dixit lapidem in scandalo uestro.
Iniqua si quis uestrum non crediderint morte
Pars alia legis clama⟨t⟩: 'Uidebitis inde
Suspensam in ligno uitam; nec illi credidistis'.
Ipse Deus uita est, pependit ipse pro nobis,
Sed uos indurato corde subsannatis eundem.
40 DE ANTECHRISTI TEM⟨P⟩ORE?
Dixit Esaias: Hic homo, qui commouit orbem
Et reges totidem, sub quo fiet terra deserta.
Audite, quoniam propheta de illo praedixit;
Nihil ego conposite dixi, sed lege⟨m⟩ legendo.
Tum scilicet mundus finitur, cum ille parebit
Et tres imperantes ipse deuicerit orbe.
Cum fuerit autem Nero de inferno leuatus,
Helias ueniet prius signare dilectos,
Rex quam sub fine regit et artatio tota.
In septem annis tremebit undique terra:
Sed medium tempus Helias, medium Nero tenebit.
Tunc Babillon meretrix ⟨erit⟩ incinefacta fauilla
Inde ad Hierusalem perget, uictorque Latinus
Tunc dicit: Ego sum Christus, quem semper oratis.
Et quidem conlaudant illum primitiui decepti
Multa signa facit quoniam cuius pseudopropheta.
Omnipotens tribuit, ut ⟨spiri⟩talis eradat.
Recapitulantes scripturas ex eo Iudaei
Exclamant pariter ad Excelsum sese deceptos.
41 DE POPULO ABSCONSO SANCTO OMNIPOTENTIS CHRISTI DEI VIVI
Desidet ⟨populus⟩ absconsus ultimus sanctus
Et quidem ignotus a nobis ubi moretur.
Per nouem tribum agant et dimidiam ipsi,
Omissae duae tribum haec sunt et dimidia nobis.
Praecepitque Christus per legem uiuere priscos.
Uiuamus nunc omnes, nouellae traditio legis
Lex ut ipsa docet! Apertius indico uobis.
Obrelictae duae tribum et dimidia: quare
Ab istis dimidia tribum? Ut martyres essent
Bellum cum infer⟨r⟩et electis suis in orbem,
Seu certe sanctorum chorus prophetarum ad illam
Consurgeret plebem, qui frenum inponeret illis,
Obsceni quos equi trucidarunt calci remissa
Nec suerit ad manus pacem aliquando tenere.
Semotae sunt isti tribuum, ut mysteria Christi
Omnia per istas conpleatur saeculo toto.
Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae,
Auspicio quorum facinus secutae fuere.
Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti?
Conueniunt iterum propter mysteria castris.
Tunc autem properant conpleri legis narrata.
Omnipotens Christus descendit ad suos electos,
Obscurati nobis qui fuerunt tempore tanto
Milia fot facti; illa est gens uera caelestis.
Non natus ante patrem moritur ibi, neque dolores
In suis corporibus sentiunt ut ulcera nata.
Pausantes in lecto suo mature recedunt
Omnia conplentes legis, ideoque tutantur.
Transire iubentur ad Dominum partibus istis
Exsiccat fluuium quibus sicut ante traiectis,
Nec minus et Dominus ipse producit cum illis.
Transiit ad nostra, ueniunt cum rege caeleste.
In quorum itinere quod dicam, quo Deus educet,
Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt:
Caelestem populum gaudet creatura uidere.
Hic tamen festinant matre⟨m⟩ defendere capta⟨m⟩.
Rex autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit,
In partem boreae refugit et colligit omnes.
Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus
Terrore caelesti prosternuntur milites eius,
Ipse cum infando conprehenditur pseudopropheta;
Decreto Domini traduntur uiui gehennae.
Ex eo primores et duces seruire iubentur.
Intrabunt tunc sancti ad antiqua ubera matris,
Ut autem et illi refrigerent, quos malus ille suasit,
In uariis poenis cruciabat sibi credendos.
Uentum est ad finem, quod tollantur scandala mundo;
Incipiet Dominus iudicium dare per ignem.
42 DE SAECULI ISTIUS FINE
Dat tuba caelo signum sublato leone
Et fiunt desubito tenebrae cum caeli fragore.
Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat,
Adclamat et⟨iam⟩, ut audiant omnes in orbem:
'Ecce diu tacui sufferens tanto tempore uestra!'
Conclamant pariter plangentes sero gementes,
Ululatur, ploratur, nec spatium datur iniquis.
Lactanti quod faciet mater, cum ipsa crematur?
In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos:
Iustos autem non tanget ignis, sed immo delinget.
Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit.
Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant,
In fulmine cogunt uenti, furet ira caelestis
Ut, quacumque fugit, impius occupetur ab igne.
Subpetium nullum erit nec nauticae puppes.
Flamma tamen gentis media partiturque seruans,
In annis mille ut ferant corpora sanctis.
Nam inde post annos mille gehennae traduntur,
Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur.
43 DE RESURRECTIONE PRIMA
De caelo descendit ciuitas in anastase prima.
Et quod referamus de fabrica tanta caeleste?
Resurgimus illi, qui fuimus illi deuoti,
Et incorrupti erint iam tunc sine morte uiuentes,
Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa.
Uenturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt
Robusta mar⟨tyr⟩ia, et ipsi toto tempore uiuunt
Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere,
Et generant ipsi per annos mille nubentes.
Conparantur ibi tota uectigalia terrae,
Terra quia nimium fundit sine fine nouata.
Inibi non pluuiam, non frigus in aurea castra,
Obsidiae nullae, sicut nunc, neque rapinae.
Nec lucernae lumen desiderat ciuitas illa:
Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret.
Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta;
Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat;
In urbem pro foribus autem sol aut luna lucebit.
Malus in angore saeptus propter iustos alendos.
Ab annis autem mille Deus omnia portat.
44 DE DIE IUDICII
De die iudicii propter incredulos addo:
Emissus iterum Dei do⟨mi⟩nabitur ignis;
Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine
In ter⟨r⟩a gentes ut tunc incredulae cunctae,
Euitat et tamen sanctorum castra suorum.
In una flamma conuertit tota natura,
Uritur ab imis terra montesque liquescunt,
De mare nihil remanet, uincetur ab igne potente,
Interit hoc caelum et ista terra mutatur.
Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis.
Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda,
Interius autem habitaculis iusti locantur.
45 CATECUMINIS
Credentes in Christo derelictis idolis omnes
Admoneo paucis propter salutaria uestra.
Temporibus primis per errorem si qua gerebas,
Erogatus enim Christo tu cuncta relinque,
Cumque Deum nosti, esto bonus tiro, probatus,
Uirgineusque pudor tecum uersetur in agno.
Mens bonis inuigilet: caue ut non delinquas ut ante;
In baptismo tibi genitali sola donantur.
Nam si quis peccans catecuminus poena notantur,
Insignis illa uiuat, sed non sine damna moraris.
Summa tibi: grauia peccata deuita tu semper.
46 FIDELIBUS
Fideles admoneo, fratres ne odia tollant:
Impia martyribus odia reputantur in ignem;
Destruitur martyr, cuius est confessio talis,
Lex iniquo datur, ut possit sese frenare;
Inde lotus carere debes similiter et tu.
Bis Deo peccas, qui lites fratri protendis.
Unde non effugies peccatum prisce sectans.
Semel es lotus, numquid poteris denuo mergi?
47 FIDELES CAVETE MALUM
Fallantur uolucres et siluarum bestei escis:
Incauta natura quibus est tradita mentis,
Decipiunturque strofia aut esca sequentes,
Et uitare malum nesciunt nec lege tenentur.
Lex homini data est et doctrina uitae legenda,
Ex qua recordatur, ut possit uiuere caute,
Sui quoque locum, mortis et deroget ea quae sunt.
Condemnat se ipsum grauiter qui regi delinquet:
Aut ferro ligatur aut decus gradu deiectus
Uel uita priuatus perdet, quod frui deberet.
Exemplo moniti grauiter peccare nolite,
Translati lauacro magis caritatem habete,
Et escam muscipuli, ubi mors est, longe uitate.
Multa sunt martyria, quae sunt sine sanguine fuso.
Alienum non cupire, uelle martyrii habere,
Linguam refrenare, humilem te reddere debes,
Uim ultro non facere nec factam reddere contra
Mens patiens fueris: intellege martyrem esse.
48 PAENITENTIBUS
Paenitens es factus: noctibus diebusque precare,
Attamen a matre noli discedere longe,
Et tibi misericors poterit Altissimus esse.
Non fiet in uacuum confusio culpae perinde
In reatu tuo debes manifesta deflere,
Tu si uulnus habes altum, medicumque require,
Et tamen in poenis poteris tua damna lenire.
Namque fatebor enim unum me ex uobis adesse
Terroremque diu quondam sensisse ruinae.
Idcirco commoneo uulneratos cautius ire,
Barbam ⟨atque⟩ comam foedare in puluere terrae
Uolutareque saccis et petere summo de Rege
Subuenire tibi, ne pereas forte de plebe.
49 QUI APOSTATAVERUNT DEO
Quando bellum autem geritur aut inrigat hostis,
Uincere qui poterit aut latere, magna tropaea,
Infelix autem erit, qui fuerit captus ab illis.
Amittit et patriam et regem, cui digne prouenit,
Pugnare pro patria qui noluit neque pro uita.
Obisse debuerat quam ire sub barbaro rege,
Seruitiumque pateat hostibus sine lege deferre.
Tu si praedicando moreris pro terra, uicisti,
At si manus dederis incolumem, lege peristi.
Transfluuiat hostis, tu sub latebra ⟨re⟩conde,
Aut si intrare potest sine c⟨aede⟩, ne cessa.
Undique te redde tutum tuos quoque: uicisti;
Et uigilanter age, ne quis incurrat in illa.
Rex infamis erit, si quis se propalat hosti.
Uincere qui nescit et occurrit tradere sese,
Nec sibi nec patriae laudem remisit ineptus;
Tunc uiuere noluit, cum ipsa uita peribit.
De⟨inde⟩ si refugiat inops aut profanus ab hoste,
Eramen ut sonans, facti uel ut aspides surdi,
Orare satis debet et se condere tali⟨s⟩.
50 DE INFANTIBUS
Debellum hostis ⟨si⟩ subito uenit inundans,
Et prius quam fugerent, paruulos occupauit inertes,
Inproperandum eis non est, licet capti uidentur.
Nec quidem excuso: ob delicta forte parentum
Fuere promeriti, ideo Deus tradidit illos.
Attamen adultos hortor, in aula recurrant,
Nascunturque quasi denuo suae matri de uentre,
Terribilem gentem fugiens semperque cruentam,
Impiam, indocilem, ferina uita uiuentem
Bellum enim alium cum fuerit forte gerendum
Uincere qui poterit aut certe iam scire cauere,
S............................................
51 DESERTORES
Desertores enim genere non uno dicunt⟨ur⟩:
Est alius nequam, alius in parte secedat,
Sed tamen utroque iudicia uera decernunt.
Ecce militatur Christo sicut Caesari: paret.
Refugium Regis pete, si delictor fuisti;
Tu illum inplora, prostratus illi fatere:
Omnia concedet, cuius sunt et omnia nostra.
Repositus castris ulterius caue delinquas.
Errare noli diu miles per spelaea ferarum.
Sit tibi pro peccare desistere gestum inmensum.
52 MILITIBUS CHRISTI
Militiae nomen cum dederis, freno teneris.
Incipe tunc ergo dimitte⟨re⟩ pristina gesta,
Luxurias uita, quoniam labor inminet armis;
Imperio Regis omni uirtute parendum,
Tempora postrema si uis pertingere laeta.
Illa bonus milis semper expecta fruenda,
Blandire noli tibi, desidias omnino omitte;
Ut tuo proposito cottidie praesto sis ante,
Sollicitus esto, matutinus signa reuise.
Cum uideris bellum, agonia sume propinquus;
Haec gloria Regis, militem uidere paratum.
Rex adest optato; propter spem dimicat uestram;
Ille parat dona, ille pro uictoria lectos
Suscipit et proprium satellem dedicat esse.
Tu tibi praeterea in datis parcere noli,
Impiger esto magis, ut reddat famam pro morte.
53 DE REFUGIS
Damnatorum animae merito se ipsae secernunt;
Ex hoc protegenti iterum ad sua recurrunt.
Radix Cananaea, maledictum semen, erumpit
Et in seruili gente sub barbaro rege refugit,
Flamma quos aeterna torquebit die decreto.
Uult uagus errare sine disciplina profanus
Grassari per fauces uiarum lege solutus.
Isti ergo tales, quos nulla poena coegit
Si ⟨sece⟩dere nolunt ab idolis, respui debent.
54 DE LOLII SEMINE
De semine lolii, qui stant in ecclesia mixti
Expletis temporibus messis separatur a fructu.
Lolium est natum, quod non ⟨in⟩miserat dominus;
Omne lolium agricola collectum separat illud.
Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
Ipsam uti⟨que⟩ nobis prestat requiem ueram
Ipse Dominator, qua lolium igne crematur.
Si ergo putastis, quando sub uno morantur
Erratis: sterelis Christianos uos esse designo
Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna
In uerbo Domini et statim exaruit illa.
Non operas facitis, non donum gazo paratis:
Et sic promereri Dominum putatis inanes?
55 DISSIMULATORI
Dissimulas legem tanto praeconio latam
In tuba praesente caeleste uoce clamante.
Si propheta tantum declama⟨ui⟩sset in nubem,
Sufficeret utique Domini uox missa per illum.
In tot profatorum uolumina uox Domni proclamat;
Malitiam nullus dimittit [ita] aeque de corde.
Uis bona uidere et fraudibus uiuere quaeris.
Lex ipsa cur ergo processit tanto labore?
Abuteris Domini mandata et te filium inquis;
Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam.
Omnipotens mites quaerit sibi filios esse,
Rectos, corde bonos, deuotos legi diuinae,
Inmites autem iam scitis ubi demersit.
56 SAECULARIA IN TOTUM FUGIENDA
Si quidam doctores, dum expectant munera uestra
Aut timent personas, laxantes singula uobis,
Et ego non doceo, sed cogor dicere uerum.
Cum caterua Mali pergis ad expectacula uana,
Ubi Satanas fragoribus conparat astus
Licere persuadis tibi, quocumque placebit.
Altissimi prolis cum filiis Zabuli mixta
Respicere non uis, cui renuntiasti, priora.
In ipsis uersaris iterum: qui proderit Unus?
Aut si pro languore datum quod stulte profanas
I........................................
Nolite diligere mundum neque ambitum eius:
Tanta Dei uox est, et tibi pro le⟨ui⟩ uidetur.
Obseruas mandatum hominis, et Dei deuitas;
Tu fidis muneri, quod doctores ora procludunt
Ut taceant neque dicant tibi iussa diuina.
Me uera dicentem si contemneres, prospice Summum:
Filius cuius eras, illi te adsigna clientem.
Uiuere si quaeris gentiliter homo fidelis,
Gaudia te mundi remouent a gratia Christi;
Indisciplinate quod leue licere praesumis,
Et choros historicos et cantica musica quaeris,
Nec tali subolem exuanniri amentia curas.
Dum uita frunisci putas, inprouidus erras.
Altissimus uiuet, et iusta praecepta deuitas.
57 CHRISTIANUM TALEM ESSE
Cum Dominus dicat, in gemitum edere panem,
Hic ut quid nunc agis, qui cupis uiuere laetus?
Rescindere quaeris sententiam Summi demissa⟨m⟩
In protoplausto uide frenum procedere legis.
Si Deus omnipotens cum sudore uiuere iussit,
Tu qui iocundaris, ergo iam exter es illi.
Indignatum ait Dominum scriptura Iudaeis:
Ab esca refecti surrexerunt ludere fili.
Nunc ergo cur illos persequimur sponte profectos?
Unde perierunt illi, nos cauere debemus.
Maxima pars uestra luxuriis dedita paret.
Transgrederis legem, cum te facis musicis inter.
Apostolus clamat, ⟨clamat⟩ immo Deus per illum:
Licentia uestra uos, inquit in ipsa, deperdunt.
Esto ergo talis, qualem uult esse te Christus:
Mitis et in illo hilaris, nam saeculo tristis.
Excurre, labora, suda, cum tristitia pugna;
Spes cum labore uenit et uictoriae palma donatur.
Si refrigerare cupis animam, ad martyres i!
Expecta requiem futurorum transitu mortis.
58 MATRONIS ECCLESIAE DEI VIVI
Matrona uis esse Christiana ut saeculi discens:
Auro te circumdas aut sirica ueste, pudica,
Terrorem legis ex auribus uento remittis,
Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa,
Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos,
Nec non et inducis malis medicamina falsa,
In oculis puris stibium peruerso decore,
Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri.
Est Deus inspector, penetrat qui singula corda.
Ceterum pudicis ista necessaria non sunt.
Claro ac pudico sensu pertundite pectus;
Lex Dei testatur tales abscedere leges,
Ex corde quae credit femina marito probata
Sufficiat esse non cultibus sed bona mente.
Induite uestes quas oportet, frigus ut ostent
Aut nimium solis, tantum ut pudico proberis
Et in plebe Dei facultatis dona demonstres.
Dat tibi memoriam ⟨Tabitha⟩ clarissima quondam;
Exanimata iacet precibus uiduarum erecta.
In dando promeruit, non comtibus, inde leuari.
Uos matronae bonae uanitatis fugite decorem:
In⟨cestas in⟩ feminas congruet cultura lupana.
Uincite malignum, pudicae feminae Christi,
In dando diuitias uestras ostendite totas.
[Xancta Dei mulier diuitias corde demonstrat.
Ymnificato choro placitoque Christo seruire
Zelantes fauore Christo offerte odorem.]
59 ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUXYZ
Audiuisti uocem, quae uis Christiana manere,
Beatus Paulus qualiter rogare praecepit.
Caeliloquax autem Esaias doctor et auctor
(Detestatur enim caritatem mundi sequentes)
Exaltatae, inquit, ceciderunt filiae Sion.
Fas in Deo non est Christianam coli fidelem.
Gentili more quaeris praecedere Dei sancta?
Has Dei praecones damnant in lege clamantes
Iniustas esse feminas, quae se taliter ornant.
Kapillos inficitis, oculos nigrore linitis,
Lunatis comulas gradulatim fronte deuinctas,
Mala⟨m⟩ medicatis quodam superducto rubore,
Nec non et inaures grauissimo pondere pendent,
Obruitis collum naturale gemmis et auro,
Palmas Deo dignas praesagio malo ligatis.
Quid memorem uestes aut tota⟨m⟩ Zabuli pompa⟨m⟩?
Respuitis legem, mauultis mundo placere,
Saltatis in domibus, pro psalmis cantatis amores.
Tu licet sis casta, non te purgat sinistra sequendo:
Uos ideo tales Christus cum gentibus aequat.
Xancta Dei mulier diuitias corde demonstrat.
Ymnificato choro placitoque Christo seruire
Zelantes fauore Christo offerte odorem.
60 IN ECCLESIA OMNI POPULO DEI
Iustus ego non sum, fratres, de cloaca leuatus,
Nec me supertollo, sed doleo uestri, qui cerno
Ex tanto populo nullum in agone coronari.
Certe si non ipse pugnat, uel suggerat illis.
Cladem obiurgate, ouanter officite luxu!
Labora⟨t⟩ frater aduersante mundo sub armis,
Et fretus opibus nec pugnas nec pugnanti resistis.
In talem pendit ecclesia tota, si uincat.
Abstinere uides fratrem et pugnare cum hoste.
Optas tu in castris pacem, foras ille repugnat.
Misericors esto, ut sis ante omnia saluus.
Nec intuis Dominum praeconio tanto clamante⟨m⟩,
Inimicis etiam qui iubet alimenta praebere?
Prandia ob ea prospice diurna, quae semper
Omnibus omnino diebus cum pauperis sumpsit.
Pascere tu quaeris, stulte, qui te denuo pascat.
Uix ille mihi paret, qui conponi proponit.
Laute cibatum distenso uentre declamas,
Oppressus inopia frater est iuxta tabescens.
De die Dominica quid dicis? Si non ante uocauit,
Exuoca de turba pauperem quem ad prandium ducas
In talibus spes est uestra de uestro refectis.
61 DE ZELO CONCUPISCENCIAE
Dum cupis, inde peris, dum ardis proximi zelo;
Extinguis te ipsum, quando te incendis abactus.
Zelaris alium, inuide, de malo lucrantem,
Et te parem concupis fieri pecuniae tantae.
Lex sic non aspicit; dum illam incumbere quaeris,
Omnia suspensus uiuis in ardore lucrorum;
Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans,
Oculorum acies nunquam satiatur auara.
Nunc ergo si credeas et cogites: uana cupido est
Congere⟨re⟩ nimium sub fragili uita moranti.
Unde Deus clamat: Stulte, hanc noctem uocaris!
Postea ruina ruit: cuius erint ista talenta?
In suprema cadis iniusta lucra conando,
Suggeret cum Dominus unicuique uicta diurna.
Congestet alius: tu bono uiuere quaere,
Et Deus cor censens agis super omnia uictor;
Nec enim dico, ut in timore te mittas,
Cum pro die tuo uigilas sine fraude uiuendo.
In esca perit auis aut inhaeret inprouida uisco.
Arbitrare tibi simpliciter ualde cauendum.
Excedant alii, finem tu prospice semper.
62 BELLUM COTTIDIANUM
Belligerare cupis, stulte, quasi bella quiescunt!
Ex protoplausto die pugnatur in fine nobis.
Libido praecipitat: bellum est, compugna cum illo.
Luxuria suadet: abutere, bellum uicisti.
Uino copioso parce, ne per illum aberres;
Maledicti retinete linguam, unde dominum adoras;
Conpescere furiam, pacificum redde te cunctis;
Oppressos miseriis depremere caue minores
Terrorem adcommoda tantum et noli nocere;
Tramite uos recto ducite sincero per saeclum
In tuis diuitiis communem te redde pusillis;
De labore tuo dona, nudum uesti: sic uincis.
Insidias nullo facias qui Deo deseruis:
Aspice principium, unde perit inuidiis hostis.
Non sum ego doctor, sed lex docet ipsa clamando.
Uerba geris tanta uana, qui sub uno momento
Martyrium quaeris otiosus tollere Christo.
[ 63
Dum cupis, inde peris, dum ardis proximi zelo;
Extinguis te ipsum, quando te incendis abactus.
Zelaris alium, inuide, de malo lucrantem,
Et te parem concupis fieri pecuniae tantae.
Lex sic non aspicit; dum illam incumbere quaeris,
Omnia suspensus uiuis in ardore lucrorum;
Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans,
Oculorum acies nunquam satiatur auara.
Nunc ergo si credeas et cogites: uana cupido est
Congere⟨re⟩ nimium sub fragili uita moranti.
Unde Deus clamat: Stulte, hanc noctem uocaris!
Postea ruina ruit: cuius erint ista talenta?
Suggeret cum Dominus unicuique uicta diurna.
Congestet alius: tu bono uiuere quaere,
Et Deus cor censens agis super omnia uictor;
Nec enim dico, ut in timore te mittas,
Cum pro die tuo uigilas sine fraude uiuendo.
In esca perit auis aut inhaeret inprouida uisco.
Arbitrare tibi simpliciter ualde cauendum.
Excedant alii, finem tu prospice semper.]
64 QUI DE MALO DONANT
Quid te bonum fingis alieno uulnere, nequor?
Unde tu largiris, alter cottidie plorat.
Ista tu discredis Dominum uidere: doceris.
Dona iniquorum non probat Altissimus, inquit.
Erumpis miseris, dum fueris locos adeptus.
Munera dat alter, ut alterum reddat inanem,
Aut si fenerasti duplicem centesima nummum,
Largiri uis inde, ut te quasi malum depurges:
Omnipotens tales operas omnino recusat.
Donas tu de lacrimis candidatus; ille nigratus
Oppressus usuris deplorat factus egenus.
Nanctus praeterea tempus captat oribus hostis,
Ad praesens populas pretio tu sanctos iniquus.
Nec non et de lucro mercis si uis te piare,
Te ipsum inlidis, non alium, ⟨inquam⟩ inique.
65 DE PACE SU⟨B⟩DOLA
Dispositum tempus uenit nostris pacem in urbe
Et ruinas simul blandiente saeculo primis.
Praecipitis populo, quem ⟨ipsi⟩ in schisma misistis:
Aut facite legem ciuitatis aut exite de illa.
Conspicitis stipulam cohaerentem in oculis nostris,
Et uestris in oculis non uultis cernere trabem.
Subdola pax uobis uenit, persecutio flagrat.
Uulnera non parent, et sic sine caede ruistis,
De ⟨omnibus⟩ uobis uix unus caute se gessit.
O malo nutriri in occisione praedicti!
Laudatis pacem subdolam et uobis iniquam.
Alterius facti milites, non Christi, peristis.
66 LECTORIBUS
Lectores moneo quosdam cognoscere tantum,
Et dare materiam ceteris exemplo uiuendi,
Certamen fugire lites totidemque uitare,
Terrorem premere, nec unquam esse superbos.
Obsequia iusta maiorum quoque deferte;
Reddite uos Christo similes, filioli, magistro;
Inter agrestiua benefacitis lilia sitis.
Beati facti estis, cum fe⟨ce⟩ritis edicta.
Uos flores in plebe, uos estis Christi lucernas,
Seruate quod estis et memorare potestis.
67 MINISTRIS
Ministerium Christi zacones exercite casti;
Idcirco ministri facite praecepta magistri.
Nolite fugere personam iudicis aequi,
Integrate locum uestrum per omnia docti.
Susum intendentes, semper Deo summo deuoti
Tota Deo reddite inlaesa sacra, ministri.
Rebus in diuersis exemplum date parati;
Inclinate caput uestrum pastoribus ipsi:
Sic fiet, ut Christo possitis ⟨esse⟩ probati.
68 PASTORIBUS DEI
Pastor si confessus fuerit, geminauit agonem.
Apostolus autem tales iubet esse magistros:
Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;
Terreat in primis, et postea melle perungat,
Obseruetque prius, ut faciat ipse quid dicit;
Redditur in culpa pastor saecularia seruans,
In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.
Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:
Uae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!
Si talis aderit pastor, paene perdita instat;
Deuotus autem ⟨eam⟩ continet recte gubernans;
Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.
In talibus spes est et uiuit ecclesia tota.
69 MAIORIBUS NATI DICO
Me solum exposcit tempus uobis dicere uerum.
Ab uno semper mouitur, quod multi detractant.
In me solo uolo odia conuertere uestra,
Omnium ut pausent praecordias tanto rumore.
Respicite dictum, quod ueritas odia tollat.
Iam praedixi quod est de pace subdola quanta!
Blandiendo uobis subrepsit Euae seductor.
Uos quia nescitis, laqueo instar ruistis,
Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam.
Non gratis aget, pro quo interceditis, ullus;
Ab igne qui refugit, agit in uoragine uestro.
Tunc repetit suppetium miser denudatus a uobis:
Ipsi iam horrescunt iudices peculantia uestra.
De breuiori titulo nam in uobis inararem.
Inspicitis dicentes, quibus uos ostenditis ultro;
Cum ipsis et epulas capitis et pascitis ipsos.
Ob ea iam terrae paene fundamenta paratis.