EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Instructio epistolaris
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96

Instructio epistolaris (Catulfus), J. P. Migne

(1363A)Domino regi piissimo, gratia Dei celsissimo, Carolo vere charissimo, regno Christi rectissimo, ultimus namque Catulfus, tamen vester servulus intimo corde puro in Spiritu salutem sancto.

Domine mi rex, igitur precor te, ut illius semper recorderis, sicut credo, qui de nihilo te creavit, etiam ex minimo fecit maximum. Nam terreni nihil est parentis, nisi tantum ut humorem corporis, in qua est nascendi, cum sensu voluptatis materiam emittat vel recipiat, et tra * tunc a Deo est, in quantum quod peccatum non est: caetera namque a Deo sunt omnia. Conceptus scilicet ipse, et corporis informatio, et inspiratio animae, et partus incolumis, et quaecunque deinceps ad hominem conservatum volentis Dei est, et illius munus est quod vivimus, (1363B)quod spiramus, juxta illud: Flatus hominis in manu Dei est. Item, Manus tuae fecerunt me, et reliqua. Et haec sunt communia omnibus hominibus. Propriis etiam beatitudinibus et specialibus, o o rex mi, honoravit te rex tuus super alteros coaetaneos tuos, et super antecessores tuos corona gloriae beavit te. Prima, de regis dignitate, reginaque, sed et insuper. Illorum namque precum specialiter Deum precantium, maxime matris, sicut Deo placuit, inde, conceptus et natus, imo a Deo, rex mi, et hoc verbum diligenter considera. Secunda, quod primogenitus es, et benedictionem illius, sicut scriptum est, accipies juxta illud: Omne primogenitum quod aperit vulvam sanctum Domino vocabitur. Tertia, ut de fratris tui insidiis in omnibus Deus te conservavit, ut de Jacob (1363C)et Esau legitur. Quarta, quod sortisti regnum cum fratre tuo Francorum. Quinta non minimum est beatitudinis signum, quod Deus transtulit illum de regno terreno, et exaltavit te super omne hoc regnum sine sanguinis effusione. . . . . mira pietas et magna clementia Dei in illa die cum exercitu Francorum. Stultus.. . . . . sapiens gratia egens, vel. Sexta, quod Langobardorum exercitus ante faciem tuam sine publico bello in fugam conversus. Septima, Alpes intrasti inimicis fugientibus, opulentissimam quoque civitatem etiam Papiam cum rege sine cruoris effusione cum omnibus thesauris ejus apprehendisti. Octava, quod auream et imperialem Romam intrasti, et Italiorum regna cum omnibus pretiosis a rege regnorum suaviter accepisti. Quantis etiam modis ante faciem (1363D)tuam inimicis in fugam conversis et victor exstitisti, (1364A)et hoc impletum est de te quod in Psalmis legitur, quanquam de Christo et de David maxime intelligitur: Persequar inimicos, et comprehendam illos, et reliqua. Item ex persona Dei Patris: Et inimicos ejus in fugam convertam. Et iterum: Et ego primogenitum ponam illum, et reliqua. Et item in Moyse: Deus pugnat pro nobis. Item sanctus Paulus: Si Deus pro nobis, quis contra nos est? Sic de Josue, de David, de Ezechia, de Juda Machabeo, et reliqua. Nunc igitur, domine mi rex, pro his modis beatitudinum, nocte et die cum omnibus exercitibus tuis da gloriam Deo regi regnorum, et gratiarum actiones, cum omni regno tuo, quod ipse te exaltavit in honorem gloriae regni Europae, et adhuc etiam majora praestat tibi horum namque praedictorum, si illum exaltas cum suis hoc modo. Memor esto ergo semper, rex mi, (1364B)Dei regis tui cum timore et amore, quod tu es in vice illius super omnia membra ejus custodire, et regere, et rationem reddere in die judicii, etiam per te; et episcopus est in secundo loco, in vice Christi tantum est. Ergo considerate inter vos diligenter, legem Dei constituere super populum Dei, quod Deus tuus dixit tibi, cujus vicem tenes, in Psalmo: Et nunc, reges, intelligite, et reliqua. Item: Servite Domino in timore, et reliqua. Item: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et reliqua. Exempla perplurima sunt, ut legem exaltetis. Primum, pauca vobis scribo, sicut canones promunt, et totius Christianitatis lex continet per Dei mandatum. Post fidem Dei, et amorem et timorem, ut saepius (1364C)habeas Enchiridon, quod est Librum manualem, legem Dei tui scriptam in manibus tuis, ut legas illam omnibus diebus vitae tuae, ut tu sis in sapientia divina et saecularibus litteris imbutus, sicut David et Salomon, et caeteri reges fuerunt. Item dixit Deus ad Moysen de regibus: Cum sederit in solio regni sui, nunquam recedet Liber Legis de manibus suis; non uxores plures habeat, non superbum super coaetaneos suos, non elatum, non invidiosum, et reliqua (Deut. XVII). Sed. . . . . judicare inter pauperem et potentem, et pauperem eripere de manu potentis. et Christianum vendere nunquam in paganam gentem dimittere, vae, vae, Christi membrum conjungere membro diaboli, animam perdere, redditor pretii ejus ante thronum Christi. Sponsam Christi vestire (1364D)cum ornamentis super omnia, id est ecclesiarum (1365A)privilegia constituere maxima, monachorum vitam et canonicorum cum episcopis tuis, simul virginum monasteriorum, regere, et non per laicos, quod scelus. . . . . sed per spiritales pastores emendare. Super omnia Deum timentes, sicut scriptum est in lege, episcopos, presbyteros, diaconos, et reliquos comites, centenarios, quinquagenarios, decanos, et reliquos, munera non accipientes, ut lex Dei destruatur. . . . . pecuniae, sed tecum omnia disponentes in timore Dei, secundum legem. Quia non sunt omnes episcopi qui dicuntur episcopi. Sic comites, sic et reliqui. O, o, vae, vae! Paucas firmiter columnas, ut timeo castra Dei, tecum habes sustentare. Sunt autem octo columnae regis justi propriae. In his attende diligenter. Prima est, veritas in rebus regalibus. (1365B)Secunda, patientia in omni negotio. Tertia, largitas in muneribus. Quarta, persuasibilitas in verbis. Quinta, malorum correptio et constrictio. Sexta, bonorum elevatio et exaltatio. Septima, levitas tributi in populo. Octava, aequitas judicii inter divitem et pauperem. Has ergo octo columnas si obnixe servas, eris tunc rex, quod rex dicitur a regendo, sicut regnum a regibus, et regnum tuum erit benedictum cum diebus tuis, cum uxore et filiis. Et tunc erit aeris et tempestatum tranquillitas, terrae, maris, cum omnibus in eis nascentibus fecunditas, et dominaberis etiam multis feliciter gentibus, et inimici tui ante faciem tuam cadent, et reliqua. E contra, sicut dixit sanctus Patricius, pro regis injustitia, sui ipsius infelicitas erit, uxoris, filiorum quoque, dissensio (1365C)populorum, fames, pestilentia, infecunditas terrae, maris quoque, tempestatibus fructus terrarum diversis percussi, et ab inimicis suis superatus et expulsus de regno. Et sicut habes exempla sufficienter in his diebus, et patrum tuorum, sicut de Waepero, et de Desiderio, filioque ejus, regnisque illorum, et reliqua. Sicut Roboam, Achaz, Achab et reliqui reges Judaeorum, qui fecerunt malum in conspectu Domini, et non ambulaverunt in mandatis Dei. Tu ergo, rex mi, haec omnia lege, et diligenter considera, ne honorem tuum hic et in futurum perdas. Sed bonum consilium cum sapientibus tuis ini; pone consilium maxime cum timentibus Deum, et ex illis elegeris per civitates, et monasteria, et per omne regnum tuum leges renovare, et injusta destruere. Et (1365D)legem scientibus, munera non accipientibus, sed recta disponentibus, id est cum episcopis et comitibus probatis, et reliqua, ut spinas et tribulos et scandala vitiorum possis de regno tuo exstirpare, et exercitum Christianorum membra Christi pie regere. In primis ergo pastoribus praedictis canones namque mandant, et lex totius mundi prima Romana, imo Deus, (1366A)ut sepulcra Christianorum pacem habeant. Sin aliter, puniantur per legem. Maleficos, veneficos, tempestarios, strigas, pithonyssas, fures, homicidas, maxime in Ecclesiis Dei . . . . . trias, adulteros, rapaces, falsidicos in publico, vel qui rapiunt Christianos in gentilitatem, perjuratores maxime in Ecclesia Dei, et falsa moneta. . . . . non reddentes, Ecclesiarum spoliatores, vel raptores viduarum, pupillarum, et orphanorum. . . . . injuriam facientes, et raptores viduarum, vel virginum, et sanctimonialium . . . . . . . . et omnia incesta. Haec et his similia corrigere vel damnare, pro vindictae legis. . . . . . . . . . . Administer Dei es in his omnibus et vindex, et rel. . . . . . . et illum exalta in his omnibus praedictis in laude, quod ipse te honorifice super omnes antecessores (1366B)tuos gentis tuae exaltans, juxta illud: Exaltate Dominum Deum nostrum, et reliqua. Item: Jubilate Deo omnis terra. Item: Omnis terra adoret te. Item: Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, et cantent in canticis Domino, et reliqua. Ergo, mi rex, si vobis placeat hoc consilium pro his omnibus, pro te et pro exercitu Christianorum, ut unum diem post jejunium in anno in honore sanctae Trinitatis, et unitatis, et Angelorum, et omnium sanctorum, celebrem constituas super regnum tuum, cum consilio synodi Francorum, et missam sancti Michaelis, et sancti Petri passionem in publico celebrare regno tuo constitues. Haec et his similia tibi faciente, tunc certe cum magna felicitate et beatitudine, tu et membra Christi tecum, hic et in futuro regnabitis (1366C)cum angelis et archangelis sine fine, et cum omnibus sanctis manebitis in gaudio in saecula saeculorum, amen. Haec vero pauca, domne rex mi, de multis excerpsi, quae ad memoriam venerunt. Placuit mihi rustico verbo quamvis, sicut sum ignarus, tamen vobis scribere in vestram pietatem, confidens ut meae stultitiae venia detur, et vestra merces apud Deum copiosior fiat. Valete apud Deum. Vive feliciter semper in aevum.

Cantemus regi regum bene semper honorem.
Nam Christo laudes sanctoque Petro sine fine
Triplice concentu Carlus mi rex populorum
Laudemus sanctam Trinitatem, sed Deum unum.
Quid tibi nam regnum sine bello fortiter augens?
(1366D)Hic Deus adjutor valide tibi semper adinstat
Impia qui tulit tibi semper bella per orbem,
Obruit infortes simul, et humiles honoravit.
Nomine nam dignus quoque quo Deus alme vocatur.
Gloria sit semper Trinitati, sed simul unum.

O, o dies prope sunt. Qui nunc tenet teneat, donec dimidium fiat. Lege, et intellige diligenter.