Migne Patrologia Latina Tomus 125
Instructio ad Ludovicum Balbum
Instructio ad Ludovicum Balbum (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0989B
Instructio ad Ludovicum Balbum
125.0983D| Domino LUDOVICO regi glorioso sit semper salus et vita.
- CAP. I.
Dominatio vestra mihi mandavit, ut ad vos festinarem venire, quia mecum de vestris, et sanctae Ecclesiae, ac regni utilitatibus tractare velletis: 125.0984D| unde vobis humili ac certa responsione satisfactionem exhibeo. Sanctus Apostolus dicit (Rom. XV, 4): Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Legimus in antiquis historiis, quia saepe, quando reges constituti sunt, inter regni primores 125.0985A| discordia orta est, quoniam aliqui sine aliorum consilio ejus constitutionem vindicare sibi votuerunt. Quae discordia non sine impedimento fuit pacificata. Legimus quia boni reges constituti bonos sibi consiliarios adhibuerunt, et per bonos reges et bonos consiliarios regnorum populi multa bona habuerunt, et per malos reges et malos consiliarios regnorum populi multa mala sustinuerunt.
- CAP. II.
Ut de recentioribus historiis vobis proponam exempla: Quando Pippinus abavus vester aegrotavit in infirmitate de qua et mortuus est, apud monasterium sancti Dionysii regni sui primores convocavit, et eorum consilio disposuit, qualiter post eum filii sui Carlomannus et Carolus, qui cum eo erant, regnum ejus pacifice gubernarent. Mortuo 125.0985B| autem illo, et cum magna devotione sepulto, Carlomannus ad Suessiones, et Carolus ad Noviomum venerunt, et decimo quinto die post illius obitum consilio et auxilio regni primorum in reges levati sunt, et unusquisque de regni primoribus sine ulla contentione ad regem suum convenit. Post tres circiter annos mortuo Carlomanno in Salmontiaco, venit Carolus ad Corbennacum, et regni primores, qui cum Carlomanno fuerunt, illuc ad eum convenerunt, exceptis paucis, de quibus non est modo necessarium dicere.
- CAP. III.
Mortuo autem Carolo imperatore, et sepulto in Aquis palatio, regni primores, qui cum eo erant, miserunt ad Ludovicum avum vestrum, qui erat in Teutuado: qui trigesimo die post mortem 125.0985C| patris sui venit Aquis, et cum regni primorum consilio pacifice regnum disposuit, donec, causa emergente quam non oportet nunc dicere, inter illum et filios ejus est orta discordia, pro qua magna pars de regni primoribus cum Lothario perrexit in Langobardiam.
- CAP. IV.
Mortuo Ludovico imperatore, avo vestro, quidam de istius regni primoribus evocaverunt Lotharium, et primores qui cum illo erant, de Langobardia in istud regnum. Et quidam de regni primoribus fuerunt cum Carolo patre vestro, et quidam cum Ludovico patruo vestro. Interea coeperunt regni primores, qui cum tribus fratribus erant, singillatim certare de honoribus, quique illorum, unde majores et plures possent obtinere: et parvi 125.0985D| pendentes sacramenta de divisione regni facta, et plus certantes de illorum cupiditate, quam de seniorum suorum et de sua salute, et de sanctae Ecclesiae ac populi pace, qui cum Lothario erant, immiserunt illum in hoc, ut fratres suos exhaeredaret, et regni primores qui cum illis erant annullaret, quoniam ipse primogenitus et in nomine imperatoris erat. Illi autem qui erant cum Carolo et Ludovico, dicebant, quia seniores illorum Lotharii fratres erant, et per sacramenta regnum inter eos divisum fuerat, et illi nec genere, nec potestate inferiores erant, quam illi qui cum Lothario erant, et ideo non se contra illos concrederent. Unde mala multa et maxima increverunt in terra, usque dum inter 125.0986A| carne propinquos et Christianos tantum malum et tam grande periculum in Fontanido devenit, quantum inter Christianos non accidit ex eo tempore, quo primum Carolus cum Raganfredo in Vinciaco pugnavit. Sed non pro illa occisione, quae facta fuit in Fontanido, pax in regno provenit, sed tandiu illa miseria inter Christianum populum et carne propinquos mansit, donec, vellent nollent, et seniores et regni primores in tres partes regnum diviserunt, et per sacramenta ipsam divisionem stabilem esse debere confirmaverunt.
- CAP. V.
Mortuo Lothario, filii ejus regnum illius inter se diviserunt. Unde adhuc illis viventibus facta est firmitas per sacramentum inter patrem vestrum et patruum vestrum Ludovicum. Mortuo autem Lothario 125.0986B| filio Lotharii, post multas controversias facta est divisio inter patrem vestrum, et patruum vestrum Ludovicum, de parte regni Lotharii. Mortuo autem Ludovico fratre Lotharii in Langobardia, requisita est patri vestro a fratre suo et a filiis ejus pars de regno illius: unde adhuc vivente Ludovico, sed et anno praeterito, tales devenerunt miseriae, sicut vobis sunt notae, et hoc anno talis provenit lugenda infelicitas, quae per universum pene mundum, et per futura tempora merito erit in opprobrium.
- CAP. VI.
Propterea videtur exiguitati meae, vestrum esse consilium, ut de antiquis historiis quantum potestis attendatis, ne in exordio regni vestri inter primores regni de vestro regimine oriatur discordia, quae non sine impedimento possit esse sedata: 125.0986C| et regni primores, qui vobiscum sunt, sic seipsos et suas voluntates contemperent, ne alios istius regni primores ad scandalum per suam cupiditatem aut negligentiam provocent. Praesertim cum non habeatis fratrem, ad quem populus debeat se dividere, sicut nec divisus est Carolo imperatore mortuo, sed se univit cum Ludovico illius unico filio. Nam si illi boni barones post mortem Pippini, cum duobus fratribus sic sano consilio egerunt, ut pax inter fratres reges et inter regni primores ac populum esset, multo facilius, nisi se invidia et cupiditas intermiserint, vobiscum Deo adjuvante se ad Dei voluntatem, et suam salutem venire valebunt, attendentes quanta miseria accidit de discordia, quae facta est inter tres fratres post mortem Ludovici 125.0986D| imperatoris.
- CAP. VII.
Vos scitis, quia pater vester prius Rhemis de constitutione vestra post illum in regimine regni cum primoribus regni sui disposuit: ubi, quantum recordor, maxime omnes regni primores fuerunt, excepto venerabili abbate Hugone, et Bernardo comite Arvernense: et omnes secundum dispositionem patris vestri in vestra regia constitutione consenserunt. Et quando proxime in Carisiaco inde disposuit, et nomina vobis descripta dedit, quorum consilio et auxilio regni negotia disponere deberetis (inter quos et Boso adscriptus est), omnes praesentes adfuerunt, excepto ipso Bosone, et Hugone abbate, et Bernardo comite Arvernico: et omnes 125.0987A| qui adfuerunt in regia vestra constitutione consenserunt, sed et illi qui cum patre vestro perrexerunt. Propterea sub celeritate mittite ad Hugonem et Gozlenum abbates, et ad Bosonem, et Conradum, et Bernardum, itemque Bernardum, comites: et petite, ut talem locum, sicut eis commodius visum fuerit, vobis et eis qui in istis partibus sunt, sed et ipsis qui in illis partibus sunt, convenire provideant, et vobis mandent ut illuc veniatis cum primoribus qui in istis partibus sunt. Et taliter quique conveniant ut regnum non depraedetur, nec devastetur, ut communi consilio de communi necessitate et utilitate tractetis, qualiter illa capitula, quae pater vester proxime in Carisiaco annuntiavit, ad effectum pervenire possint, quae interim relegite et vos et illi 125.0987B| qui vobiscum sunt, et mente recondite.
- CAP. VIII.
Credo etiam quia pater vester, postquam scivit se de sua infirmitate non posse convalescere, non dimisit ut vobis de regni dispositione, quae ad Dei voluntatem et sanctae Ecclesiae statum et vestrum honorem ac primorum regni, et populi necessitatem et utilitatem scivit, quaedam specialiter non mandaverit. Propterea necesse est, et bonum videtur, ut illi etiam intersint qui cum illo fuerunt, et omnes communiter de communi necessitate et utilitate tractent. Ego etiam, licet minimus illorum, et debilis ac infirmus, in Dei et vestrum servitium, et illorum obsequium, Domino annuente, libenter conveniam, et, si aliquid utilitatis valuero conferre, voluntarie faciam, quia necesse est ut cum Dei et vestris 125.0987C| fidelibus tractetis et disponatis.
Primo, qualiter vos in regimine regni cum honore et salvamento, ac supplemento de his quae necessaria sunt, cum regno ac domo vestra possitis consistere. Secundo, ut praefatum capitulum a patre vestro nuper in Carisiaco denuntiatum, de honore sanctae Ecclesiae, et sacerdotum ac servorum Dei debito privilegio, ad effectum perduci possit: et ut Ecclesiae in isto regno per occasionabiles circadas et per indebitas consuetudinarias exactiones, quae tempore Pippini, Caroli et Ludovici non fuerunt, ante annos viginti impositas non affligantur. Tertio, qualiter regni primores cum debita securitate ac honore erga vos consistere possint, et caeteri nobiles homines in regno securitatem habeant, ne per 125.0987D| diversa ingenia a suis opibus quas habere potuerint despolientur: quia postquam radix omnium malorum cupiditas in regno isto exarsit, ut nullus aut pene nullus honorem aut aliquod bonum sine pretio posset acquirere, aut tenere, aut securitatem habere, pax et consilium, et justitia, atque judicium, sicut necesse fuerat, locum in isto regno non habuerunt. Quarto, ut inveniatis cum Dei et vestris fidelibus, qualiter istae rapinae et depraedationes in isto regno cessent, et miser iste populus, qui jam per plures annos depraedationes diversas et continuas, et per exactiones ad Nortmannos repellendos affligitur, aliquod remedium habeat, et justitia et judicium, quae quasi emortua apud nos sunt, reviviscant, ut virtutem 125.0988A| nobis Deus reddat contra paganos: quia usque modo jam ante plures annos locum in isto regno defensio non habuit, sed redemptio et tributum, et non solum pauperes homines, sed et Ecclesias quondam divites jam evacuatas habent. Quinto, ut concordiam, quae secundum Deum est, de qua nuper in Carisiaco pater vester mentionem habuit, inter fideles Dei et vestros haberi et vigere quantum potueritis satagatis, et vos talem erga eos praeparetis, ut verum consilium vobis dare possint et audeant. Quia, sicut per multos audivi, multum deperiit de utilitate in isto regno, pro eo quia consiliarii quod sciebant bonum et utile, dicere non audebant, nec ut dicerent locum habebant. Nullus enim homo est sic sapiens ut alterius non indigeat consilio, sicut scriptum est: Audiens sapiens 125.0988B| sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit, et, qui confidit cogitationibus suis impie aget (Prov. I, 5; XII, 2). Sexto, ut inveniatis cum Dei et vestris fidelibus, qualiter pacem et amicitiam secundum Deum cum vestris sobrinis patrui vestri filiis habeatis, et mutuum adjutorium vobis ad Dei voluntatem, et sanctae Ecclesiae ac vestrum honorem, atque communem fidelium vestrorum salvationem exhibeatis.
- CAP. IX.
Caeterum, qualiter haec ad effectum perveniant, et caetera necessaria inveniantur et assequantur, Deus est exorandus, qui unicuique devoto promittit: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur illi (Jac. I, 5). Et item dicit: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat 125.0988C| a te: id est facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). Facienda est justitia, non pro ullo terreno lucro, sed pro eo ipso quia justitia est, sicut scriptum est: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Faciendum est judicium pro iniquorum correctione, et pro injuriam sustinentium directione, non pro malevolentiae ultione, nec pro justam causam habentium oppressione. Nam qui injuste judicant, non judicant judicium, id est jure ac legaliter dictum, sed praejudicium. Unde, sicut Dominus dicit, qui injuste judicant, juste judicati condemnabuntur. Sollicite unicuique ambulandum est cum Deo suo, et regi praecipue, qui sub tantis erit poenis in futuro saeculo, si malus fuerit, super quantos fuit in isto saeculo, in 125.0988D| quo se a malitia non correxit, et non fecit judicium et justitiam, et non ambulavit sollicite cum Deo suo. Sicut enim homo subjectus vadit sollicite cum seniore suo, ut ea faciat quae illi placeant secundum Deum ad salutem, et secundum saeculum ad honorem et profectum, et si in aliquo fecerit, quod seniori suo displiceat, hoc statim emendare festinat, ut ad gratiam illius reveniat: sic vobis necesse est ut sollicite ambuletis cum seniore vestro rege regum, ut de praeteritis, quae contra illius voluntatem fecistis, illi per confessionem et cordis contritionem, et per opera bona satisfaciatis, et ab illius mandatis de caetero non declinetis: et si per fragilitatem in aliquo lapsi fueritis sicut ille qui lubricat de uno 125.0989A| pede, de altero pede vel manu sibi subvenit ut restituatur: sic iterum per devotionem et bonam operationem certate, ut ad gratiam senioris vestri Domini Dei reveniatis; quia peccantes et non poenitentes Dominus diu ut convertantur tolerat, sed non conversos durius damnat. Sicut etiam in vestra aetate audire et videre potestis, et de vobis, ne similia vobis eveniant, timere et cavere debetis. Et talem vos erga cultum divinum, et sanctam Ecclesiam, ac sacerdotes et servos Dei, caeterosque fideles vestros in omni statu manentes, et erga populum vobis a Deo commissum exhibete, ut vos diligant, et eos delectet tam in spiritali servitio, quam in temporali adjutorio, ubicunque vobis necesse fuerit, debitum obsequium exhibere; et plus vos delectet Christiana 125.0989B| religio, et cordis humilitas, quam vanae pompae et voluptates carnis: quoniam quantislibet molibus argenti et auri circumdetur, quibuslibet pretiosis vestibus induatur caro, quid est aliud quam caro? id est, putredo, et filius hominis vermis, et pulvis, ac cinis? Non vos tantum delectet per venationes insequi bestias silvestres, quantum pugnare contra carnis voluptates, et Dei ac sanctae ipsius Ecclesiae inimicos, tam corporales, quam spirituales: quia sicut dicit Dominus per Apostolum: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V, 17). Et: Non est nobis colluctatio adversus 125.0990A| carnem et sanguinem, sed adversus spiritales nequitias (Ephes. VI, 12). Non vos delectent tantum divitiae possessionum auri et argenti atque gemmarum, ut inter eos computemini qui idola adorant, quoniam, sicut dicit Apostolus, Avaritia idolorum servitus est (Coloss. III, 5), quantum fides, spes, et charitas, justitia, veritas, et justum judicium, quae perducunt hominem in eis perseverantem ad aeternum regnum, et angelorum consortium.
- CAP. X.
Quae nunc verbis dominationi vestrae dicerem, si corpore praesens adessem, haec litteris suggero: quia de generalibus Ecclesiae ac de regni negotiis, sine generali primorum regni consilio et consensu, speciale dare consilium nescio, et consensum deliberare non valeo, nec praesumo. Propterea 125.0990B| mihi jam et aetate et infirmitate ac debilitate attrito, non necesse est a dominatione vestra imponi, ut sine causa laborem, antequam ad placitum vestrum Dei et vestri fideles conveniant, et ego, qualitercunque potuero, favente Domino, sicut praedixi, in Dei et vestrum servitium, et illorum obsequium veniam. Si autem, quod Deus avertat, interim alicujus perturbationis causa evenerit, et mihi notum facere dominationi vestrae placuerit, pro scire et posse, et consilio et auxilio in vestro obsequio fideliter laborabo. (no apparatus)