Institutiones/Commentarius I


This is the stable version, checked on 19 Aprilis 2017. Template changes await review.
Gaius
Institutiones
1891

INSTITUTIONUM GAII COMMENTARIUS I.

De jure civili et naturali.

1'Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium iure utuntur; nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur, (et) populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

2Constat autem jus civile populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium.

3Lex est, quod populus iubet atque constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit, plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; sed postea | lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita uniuersum populum tenerent; itaque eo modo legibus exaequata sunt.

4Senatusconsultum est, quod senatus iubet atque constituit, idque legis uicem optinet, quamuis fuerit quaesitum.

5Constitutio principis est quod imperator decreto uel edicto uel epistula constituit, nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat.

6'(Edicta sunt praecepta eorum, qui ius edicendi habent). ius autem edicendi habent magistratus populi Romani; sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in prouinciis populi Romani quaestores habent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his prouinciis non proponitur.

7Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum est iura condere, quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id quod ita sentiunt, legis uicem optinet si uero dissentiunt, indici licet quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui Hadriani significatur.

De ivris divisione.

8Omne autem ius quo utimur, uel ad personas pertinet, uel | ad res uel ad actiones, et prius uideamus de personis.

De condicione hominum.

9Et quidem summa diuisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut serui.

10Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.

11Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta seruitute manumissi sunt.

12Rursus libertinorum (tria sunt genera: nam aut ciues Romani aut Latini aut dediticiorum) numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis.

De dediticiis vel lege Aelia Sentia.

13Lege itaque Aelia Sentia cauetur, ut qui serui a dominis poenae nomine uincti sint, quibusue stigmata inscripta sint, deue quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit, et in ea noxa fuisse conuicti sint, 'quiue ut ferroant cum bestiis depugnarent traditi sint, inue ludum custodiamue coniecti fuerint, et postea uel ab eodem domino uel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.

De peregrinis dediticiis.

14Vocantur autem (peregrini dediticii) hi qui quondam aduersus populum Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt.

15Huius ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.

16Si uero in nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo ciuem Romanum modo Latinum fieri dicemus.

17Nam in cuius persona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit, Latinus erit.

De manumissione vel causae probatione.

18Quod autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores xxx annorum seruos non aliter uoluit manumissos ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint.

19Iusta autem causa manumissionis est ueluti si quis filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem, aut alumnum, aut 'paedagogum, aut seruum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, apud consilium manumittat.

De consilio adhibendo.

20Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in prouinciis autem uiginti recuperatorum ciuium Romanorum, idque fit ultimo die conuentus; sed Romae (servi) certis diebus apud consilium manumittuntur, maiores uero triginta annorum serui semper manumitti solent, adeo ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum praetor aut proconsul in balneum uel in theatrum eat.

21Praeterea minor triginta annorum seruus 'manumissus potest ciuis Romanus fieri, si ab eo domino, qui soluendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum 'seruus si|militer cum libertate heres scriptus testamento non praecedat, et nemo alius | ex eo testamento heres sit, idque eadem lege Aelia Sentia cautum est. 'idem fauore libertatis de eo seruo Proculus existimat, | qui sine libertate heres scriptus sit.

21aCum uero lege Aelia Sentia testamento | primus scriptus solus ciuis Romanus fiat, placuit, si quis forte | ex 'ancilla sua natos spurios liberos et heredes scripse|rit, omnes seruos manere, quia quis primus sit, ex ea oratione non intellegitur, nec in fraudem creditorum plures ex | patrimonio debent decedere; | denique ' senatusconsulto ad legem Fufiam Can|iniam facto prouisum est, ne in potestate debitoris 'esset, eius legis 'auctoritatem per hanc artem euertere.

21bEx iure Quiritium | fit seruus noster non per hoc solum, quod pecunia 'nostra conparatur, | 'sed ulterius requiritur iusta serui acquisitio pro|pterea quod quaedam 'etiam non iustae sunt acquisitiones: nam | ea, quae traditione alienantur, quamuis res mancipi sint, nec uel 'mancipatione uel in iure cessione uel usucapio|ne acquiruntur, tantum in bonis fiunt.

22Latinus fit ex | lege Aelia Sentia seruus minor xxx annorum testamento libe|'ratus; quanquam Latinum ipsa lex Aelia Sentia nondum fecit; item qui ea aetate | maior а domino, cuius est in bonis, 'quamuis iusta manumissione | manumittitur, uel qui inter amicos liberatur, si modo alia causa libertatem non impediat. hi omnes tamen olim qui|dem in forma libertatis seruabantur, cum praetor eos, licet | serui ex iure Quiritium esset, in libertate tueretur. nunc nero hoc | modo manumissi sunt, Latini Iuniani dicuntur, Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim serui uiderentur esse.

23Non tamen illis permittit lex Iunia vel ipsis testamentum facere, vel ex testamento alieno capere, vel tutores testamento dari.

24Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.

25Hi uero qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet pregrinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod plerisque placuit.

26Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam datur.

27Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum publice uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium seruiant, neue umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.

Qvibvs modis Latini ad ciuitatem Romanam perueniant.

28Latini vero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.

29Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas coloniarias uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus ciuibue Romanis puberibus, et filium procreauerint cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis praesidem prouinciae et ad probare se lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere; et si is apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiauerit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem (condicionis sit, et filius, si et ipse eiusdem) condicionis sit, ciues Romani esse iubentur.

30Ideo autem in hujus persona adiecimus 'si et ipse eiusdem condicionis sit', quia si uxor Latini ciuis Romana est, qui ex ea nascitur, ex nouo senatusconsulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur.

31Hoc tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est.

32Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probaverit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet | ciuis Romana et 'filius, isque eo amplius perinde ac si iustis | nuptiis esset procreatus, quasi suus postumus heres patris bona | apiscitur. si uero et pater et mater decesserint, | ipse filius, cuius interest cum ciuitate Romana bona eorum obtinere, | debet causam probare, ut tamen impuberis tutor causam agat.

32aQuae vero diximus, de filio anniculo, eadem et de | filia dieta inte legemus.

32b————— | —————— vv. 8—10. —————— si seruus | alterius in bonis, alterius ex iure Quiritium sit, unus ex | illis duobus dominis libertatem eius incoare, alter com|plere per iterationem potest.

32cPraeterea quiuis Latinus ius | Quiritium consequitur, si nauem decem milium modiorum fabri|cauerit uel etiam alias quaesiuerit et sex annis ea ipsa, | uel, ea perdita, alia, quam in eius locum comparauit, fru-|mentum Romam portauerit. quod ita edicto D. Claudii significatur.

33Praeterea a Nerone constitutum est, ut si Latinus qui patrimonium sertertium cc milium plurisue habebit, in urbe Roma domum aedificaverit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii sui inpenderit, jus Quiritium consequatur.

34Deniquo Traianus constituit, ut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit in quo in dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseret, ad jus Quiritium perveniat.

35.... 'si uero Latinam | libertatem ab eo consecutus sit, cuiu stantum | in bonis fuerat, consentiente eo petere debet, cuius in eo Quiritium fuerit. cum enim seruus | eiusdem domini et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

36Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet.

37Nam is, qui in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumitte, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.

38Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam si uindicta apud con|silium iusta causa manumissionis adprobata fuerit.

39Iustae autem causae manumissionis sunt ueluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat, sed et illae causae, quae superius in seruo minore xxx annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt. item ex diuerso hae causae quas in minore xx annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem xxx annorum.

40Cum ergo certus modus manumittendi minoribus xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, euenit ut qui xiiii annos aetatis expleuerit, licet testamentum facere et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum xx, libertatem seruo dare non possit.

41Et quamuis Latinum facere uelit minor xx annorum dominus, tamen nihilo minus debet apud consilium causam probare, et ita postea inter amicos manumittere.

42Praeterea lege Fufia Caninia1 certus modus constitutus est in seruis testamento manumittendis.

43Nam ei qui plures quam duos neque plures quam decem seruos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur; ei uero, qui plures | quam x neque plures quam xxx seruos habebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur, at ei qui plures quam xxx neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam 'manumittendi potestas datur2. nouissime ei, qui plures quam c nec plures quam d habebit, non plures manumittere 'permittitur quam quintam partem: neque plures numerantur1; sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam c. quodsi quis unum eeruum omnino aut duos habet 'duntaxat, nihil de eo lege cauetur et ideo liberam habet potestatem manumittendi.

44Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt, itaque licet iis, qui uindita aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem.

45Sed quod de numero seruorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne unquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores manumittere liceat, quam ex antecedenti numero licuit, et hoc ipsa lege1 prouisum est: erat enim sane absurdum, ut x seruorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem '(eius) numeri manumittere ei conceditur, xii autem seruos habenti non plures liceret manumittere quam iiii; at eis, qui plures quam x neque | 'plures quam xxx habent, eadem ratione utique etiam quinque, quot x habenti licuit, manumittere licet. —————— vv. 2—24. ——————

46Nam et si testamento scriptis in orbem1 seruis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia quae in fraudem ejus facta sint rescindit, sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata sunt.

47In summa sciendum est, (cum) lege Aelia Sentia cautum sit, ut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere (senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani), cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.

48Sequitur de jure personarum alia diuisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae.

49Rursus earum personarum quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt.

50Videamus nunc de his quae alieno iuri subiectae sint: '(nam) si cognouerimus, quae istae personae sint. simul intellegemus, quae sui iuris sint.

51Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.

52In potestate itaque sunt serui dominorum, quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus, dominis in seruos uitae necisque potestatem esse; et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur.

53Sed hoc tempore neque ciuibus | Romanis, nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire; nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa1 seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit: malo enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.

54Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.

55Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium Romanorum est; fere enim nulli alii sunt homines qui talem in filios suos habent potestatem qualem nos habemus.1 idque diuus Ha|drianus edicto, quod proposuit de his qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significauit. nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum liberos esse.

56'Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere ciues Romani ita intelleguntur, si ciues Romanas uxores duxerint, uel etiam Latinas pevegrinasue cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit ut non (solum) ciues Romani fiant, sed etiam in potestate patris sint.

57Unde et ueteranis1 quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cura his Latinis peregrinisue quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestate parentum fiunt.

58'Cum seruilibus uero personis ne nuptiae quidem sunt.

58aSed nec liberas omnes nobis uxores ducere licet: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.

59Inter eas enim personas quae parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, ueluti inter patrem et filiam, uel inter matrem et filium, el inter auum et neptem; et si tales personae inter se coierint, nefarias et | incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam quae nobis adoptione filiae aut neptis loco esse coeperit, non poterimus uxorem ducere, quamuis eam emancipauerimus.

60Inter eas quoque personas quae ex transuerso gradu cognatione iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta.

61Sane inter fratrem et sororem prohibitae suut nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint, siue alterutro eorum; sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quam|diu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil in pedimento erit nuptiis.

62Fratris filiam uxorem ducere licet; idque primum inusum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam fratris sui filiam uxorem duxisset; sororis nero filiam uxorem ducere non licet, et haec ita principalibus constitutionibus significantur. | Item amitam et materteram uxorem ducere non licet.

63Item eam quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna autnouerca fuit, ideo autem diximus „quondam“ quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duohus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere.

64Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur neque liberos: itaque hi qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere uidentur, patrem nero non utique; nec ob id in potestate eius sunt (sed) tales sunt quales sunt hi quos mater uulgo concepit; nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, uel a Graeca uoce quasi σποράδην concepti, uel quasi sine patre filii.

65Aliquando autem euenit, ut liberi qui statim ut nati sunt, parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem.

66Veluti si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in potestate; 'sed si postea causa probata jus Quiritium consecutus fuerit, simul eum in potestate | sua habere incipit.

67Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet, et filium procreauerit, hic non est in potestate ejus, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter quisque ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit; sed ex senatusconsulto1 permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est si eam per ignorantiam uxorem duxerit quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana.

68Item si ciuis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam ciui Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse, idem iuris est si peregrino tamquam Latino ex tege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatusconsulto cauetur. idem iuris est aliquatenus si ei qui dediticiorum numero est, tamquam ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem patris non redigitur.

69Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse cre|deret, (e lege Aelia Sentia) nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes fiunt ciues Romani, et filius in potestate patris esse incipit.

70Idem iuris omnino est1 si Latinus per errorem peregrinam qwasi Latinam aut ciuem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit.

71Praeterea si ciuis Romanus qui se credidisset Latinum esse, duxisse Latinam, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si e lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his qui cum ciues Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare; quo facto fiet uxor ciuis Romana et filius quoque ex ea non solum ad ciuitatem Romanam peruenit, sed etiam in potestatem patris redigitur.

72Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus.

73Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest, cuius aetatis filius siue filia sit, 'cum senatusconsulto nihil de ea re caneatur, nisi forte | Latinus 'uel Latina proponatur,quia etiam ex ipsa lege Aelia Sentia Latini, si minor anniculo sit filius filiaue, causa probari non potest, nec me praeterit, in aliquo rescripto diui Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris quoque causam probandam 'anniculum filium factam necesse sit | 'sed non semper debet ius indu|ctum, cum imperator 'epistulam ad quendam dedit.|

74'At peregrino quoque nuptiis per errorem contractis causam probare licere, rescripto significa|tur, quippe quodam casu acciderat, ut peregrinus ciuem Romanam, quae eum Latinum credebat, ex lege Aelia Sentia|uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Romanam consecutus esset. deinde cum quaereretur an causam probare posset1, rescripsit imperator Antoninus proinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse.

75Ex his quae diximus apparet civis Romanus peregrinam siue peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui | nascitur peregrinum esse. sed siquidem per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari vitium eius ex senatusconsulto licet | (secundum) ea quae superius diximus, si uero nullus error | interuenerit, sed scientes suam condicionem ita coierint, | nullo casu emendatur vitium eius matrimonii1.

76Illud plane constat, inter ciuem Romanum et pere|grinam, si quidem eam, cum qua conubium habeat, uxorem duxerit, sicut supra quoque dicimus, iustum matrimonium contrahi. et tunc ex his qui nascitur, ciuis Romanus est et in potestate patris erit.

77'Item si civis Romana peregrino 'nupserit, conubio ex iure peregrini populi interueniente, qui ex eis nascitur, peregrinus et iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. | hoc 'tamen tempore ex senatusconsulto quod auctore diuo Hadriano factum est, etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam et peregrinum, qui nascitur, iustus patris filius est.

78Quod autem diximus inter ciuem Romanam peregrinumque matrimonio contracto eum, qui nascitur, peregrinum 'nasci, etiam conubio non interueniente | ualet, idque per legem Miniciam iam antea effectum est. eadem lege illud quodque canetur, ut si 'peregrinam, cum|qua 'ei conubium non sit, uxorem duxerit ciuis Romanus, peregri|nus ex eo coitu nascatur. et in priore quidem specie neces|saria lex Minicia fuit: nam alioquin conubio inter | patrem et matrem non interueniente is, qui natus | est, secundum iuris gentium regulam matris non patris con|dicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex ciue Romano et pere|grina peregrinum nasci, supervacua videtur; | nam etiam sine ea lege e regula iuris gentium idem | futurum erat1.

79Adeo autem hoc ita est, ut 'etiam ex Latina et ciue Romano qui nascitur, matris condicioni accedat; nam lex Minicia ad hunc casum non pertinet: quae quidem non peregrinos tantum comprehendit, sed etiam qui La|tini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque ciuitates habebant et erant peregrinorum numero.

80Eadem ratione ex contrario ex Latino et ciue Romana sive ex lege Aelia Sentia sive aliter contractum fuerit matrimonium, ciuis Romanus nascitur, fuerunt | tamen, qui putauerunt, ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat; aliter uero contracto matrimonio eum, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse civem Romanum; sed hoc iure utimur, 'quod senatusconsulto auctore diuo Hadriano significatur, ut quoquo modo ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur.

81His conuenienter etiam illud senatusconsultum diuo Hadriano auctore significavit, ut (qui) ex Latino et peregrina, item contra (qui) ex peregrino et Latina nascitur, matris condicionem sequatur.

82Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber nascitur.

83Animaduertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam uel lex aliqua uel quod legis uicem optinet, aliquo casu commutauerit.

84Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat ciuis Romana, quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius serui conuenerit, 'eo senatusconsulto ratum esse iubetur. sed postea dinus Hadrianus, iniquitate rei et inelegantia iuris motus, restituit iuris gen|tium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat.

85'Item e lege Latina ex ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut si quis cum aliena ancilla, quam credebat liberam esse coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint, si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater ancilla fuerit, sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omnimodo, etiamsi masculi nascantur, serui sint eius cuius et mater fuerit.

86Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo alieno, quem sciebat seruum osse, serui nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

87Quibus autem casibus matris ot non patris condicionem sequitur qui nascitur, eisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is ciuis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum interuenire et emendare uitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur.

88Sed si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa ciuis Romana facta sit, et tunc pariat, licet ciuis Romanus sit qui nascitur, | sicut pater eius, non tamen in potestate patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est neque ex ullo senatusconsulto talis coitus quasi iustus constituitur.

89Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa pepermt, qui nascitur liberum nasci, (na)turali ratione fit; nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit; at hi, qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt.

90Itaque si cui mulieri ciui Romanae praegnati aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina fiat, et tunc pariat, conplures distinguunt et putant, siquidem ex iustis nuptiis conceperit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uulgo conceperit, civem peregrinum ex ea nasci.

91Item si qua mulier ciuis Romana praegnas ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id quod alieno seruo invito et denuntiante domino eius coierit, conplures distinguunt et existimant, siquidem ex iustis nuptiis conceptus sit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uulgo conceptus sit, seruum nasci eius euius mater facta est ancilla.

92Peregrina quoque si uulgo conceperit, deinde ciuis Romana fiat, et tunc pariat, ciuem Romanum parit; si uero ex peregrino | secundum leges moresque peregrinorum conceperit, ita uidetur ex senatusconsulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, civem romanum parere, si et patri eius ciuitas Romana donetur.

93Si peregrinus cum liberis ciuitate Romana donatus fuerit, non aliter filii in potestate eius fient, quam si imperator eos in potestatem redegerit: quod ita demum is facit, si causa cognita aestimauerit hoc filiis expedire: diligentius autem exactiusque causam cognoscit de inpuberibus absentibusque; et haec ita edicto diui Hadriani significantur.

94Item si quis cum uxore praegnate ciuitate Romana donatus sit, quamuis is qui nascitur, ut supra diximus, (ciuis) Romanus sit, tamen in potestate patris non fit; idque subscriptione diui Hadriani significatur; qua de causa qui intellegit uxorem suam esse praegnatem, dum ciuitatem sibi et uxori ab imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum qui natus erit in potestate sua habeat.

95Alia causa est eorum, qui 'Latii cum liberis suis ad ciuitatem Romanam perueniunt; nam horum in potestate fiunt liberi.

96Quod ius quibusdam peregrinis 'ciuitatibus datum est tributo jure majoris Latii; aut maius est Latium aut minus, maius est Latium, cum magistratum uel honorem in ciuitate sua gerendo etiam parentes et liberi et uxor cum his, 'qui—magistratum gerunt, ciuitatem Romanam consecuntur: minus Latium est, cum hi tantum qui uel magistratum uel honorem gerunt, ad ciuitatem Romanam perueniunt, idque conpluribus epistulis principum significatur1. | —————— v. 6. —————— |

97Non solum tamen naturales2 liberi secundum ea, quae diximus, in potestate nostra sunt, uerum et bi quos adoptamus.

98Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut imperio magistratus, ueluti praetoris.

99Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an uelit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is, qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentum sunt, primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.

100Et quidem illa adoptio quae per populum fit, nusquam nisi Romae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri solet.

101Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit; apud | praetorem uero uel in prouinciis apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari.

102Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est; nunc ex epistula imperatoris Antonini quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. apud praetorem uero, et in prouinciis apud proconsulem legatumue cuiuscumque aetatis (personas) adoptare possumus.

103Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi, qui generare nom possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.

104Feminae uero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent.

105Item si quis per populum siue apud praetorem uel apud praesidem prouinciae adoptauerit, potest eundem alii in adoptionem dare.

106Sed et illa quaestio1, an minor natu maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis communis est.

107Illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris eubicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

108Nunc de his personis uideamus, quae in manu nostra sunt. quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est.

109Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conueniunt.

110Olim itaque tribus modis in manum conueniebant, usu, farreo, coemptione.

111Usu in manum conueniebat quae anno continuo nupta perseuerabat; quia enim ueluti annua possessione usucapiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo [usum] cuiusque anni interrumperet.1 sed hoc totum ius partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est.

112Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii, quod a nupta farreo fit (et) in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis, praesentibus decem testibus, aguntur et fiunt. quod ius etiam nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi qui confarreatis nuptiis procreati sunt, fieri nequeunt; ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium nancisci2 possunt.

113Coemptione vero in manum conueniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam uenditionem; nam adhibitis non minus quam v testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende, emit is mulierem, cuius in manum conuenit.

114Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo sed etiam cum extraneo, scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur, aut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionem, (ut) apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei causa facit coemptionem cum uiro suo aut cum extraneo, ueluti tutelae euitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem.

115Quod est tale: si qua uelit quos habet tutores deponere et alium nancisci, iis auctoribus coemptionem facit; deinde а coemptionatore remancipata ei cui ipsa uelit, et ab eo uindicta | manumissa incipit eum habere tutorem, (a) quo manumissa est; qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius apparebit.

115aOlim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ilis habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissem remancipataeque et manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate diui Hadriani senatus remisit; 'censentur enim eo iure | feminae, ac si fecissent coemptionem.

115bCeterum et si qua fiduciae causa cum uiro suo fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.

116Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio sint.

117Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari possunt.

118Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt: nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt (mancipari, quo liberi a parente 'possunt, in tantum)1 quidem, ut quamuis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit, quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam | quae ei nupta non sit nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit.

118aPlerumque (vero tum) solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum uelint parentes coemptionatoresque (ex) suo iure eas personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit.

119Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam uenditio: quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est; eaque res ita agitur: adbibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit: hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio isque mihi emptus esto hoc aere aeneaque libra; deinde aere percutit libram idque aes dat ei a quo mancipio accipit, quasi pretii loco.

120Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur; animalia quoque quae mancipi sunt, quo iu numero habentur boues, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.

121In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae seruiles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, | ut eum (qui) mancipio accipit, adprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse sit; unde etiam mancipio dicitur, quia manu res capitur; praedia uero absentia solent mancipari.

122Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupondii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum uis et potestas non in numero erat sed in pondere 'aliquo aeris; ueluti asses librales erant, et dupondii 'pondo duas erant libras; nam inde etiam dupondius dictus est duo pondo, quod nomen adhuc in usu retinetur, semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione librae aeris habebant certum pondus1. item qni dabant olim pecuniam, non adnumerabant eam, sed appendebant; unde serui, quibus permittitur administratio pecuniae, dispensatores appellati sunt et 'adhuc appellantur.

123Si tamen quaerat aliquis, quare mulier, quae coemptionem fecit, a mancipatis distet, ea quidem, quae coemptionem facit, 'non deducitur in scruilem conditionem, a parentibus et a coemptionatoribus uero mancipati mancipataeue seruorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio | sunt, neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum а parentibus et a coemptionatoribus isdem uerbis mancipio 'accipiantur, quibus serui; quod non similiter fit in 'соemptione.

124Videamus nunc, quo modo hi, qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur.

125Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt.

126Et quidem serui quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus quae de seruis manumittendis superius exposuimus.

127Ні uero qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeue sui iuris efficiuntur; mortuo uero auo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem aui in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente auo pater eorum et uiuat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum aui in potestate patris sui fiunt; si uero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.

128Cum | autem is cui ob aliquod maleficium ex lege Cornelia1 aqua et igni interdicitur, ciuitatem Romanam amittat, sequitur ut, quia eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse; nec enim ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate habeat. pari ratione et si ei qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani parentis.

129Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamuis seruus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo hi qui ab hostibus capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habebit liberos in potestate: si uero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.

130Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales inaugurentur, et | feminini sexus, si uirgines Vestales capiantur.

131Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis profectus erat | in Latinam coloniam, et ipse ex potestate exibat, cum qui ita | ciuitate Romana cesserant, acciperentur alterius ciuitatis ciues1.

132Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate parentum esse. sed filius quidem tertia demum mancipatione, ceteri uero liberi, siue masculini sexus siue feminini, una mancipatione exeunt de parentum potestate: lex enim XII tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his uerbis: si pater filium ter uenumduit, filius a patre liber esto'. eaque res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is eum uindicta manumittit; eo facto reuertitur in potestatem patris; is eum iterum mancipat uel eidem uel alii (sed in usu est eidem mancipari) isque eum postea similiter uindicta manumittit; eo facto rursus in potestatem patris revertitur; tertio pater eum mancipat uel eidem uel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris isse, etiamsi nondum manumissus sit sed adhuc in causa mancipii | ——————

133Admonendi autem sumus liberum arbitrium esse ei qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

134Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem datos in potestate habere desinunt, et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, vindicat apud praetorem, filium suum esse, et illo contra non uindicante 'a praetore uindicanti filius addicitur, aut 'non remancipatur patri, 'sed | ab eo uindicat is qui adoptat, apud quem in tertia mancipatione est.1 sed sane commodius est patri remancipari. In ceteris uero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non remancipantur. Eadem et in provinciis apud praesidem prouinciae solent fieri.

135Qui ex filio semel iterumue mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in aui potestate est, et ideo ab eo et emancipari et in adoptionem dari potest, at is qui ex eo filio conceptus est qui in tertia mancipatione est, non nascitur in aui potestate. sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut quamdiu pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius; et siquidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius potestatem; si uero is dum in mancipio sit, de|cesserit, sui iuris fiat.

135aEt de 'concepto ex nepote licet semel mancipato idem | est, quod in filio, qui in tertia mancipatione est. nam ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote.

136'Mulier eo, quod in manum conuenit, nisi coemptionem fecerit, non | utique de patris potestate exit; nam de flaminica Diali le|ge Asinia Antistia ex auctoritate Cornelii Maximi et | Tuberonis cautum est, ut haec quod ad sacra tantum uideatur in manu esse, quod uero ad ceteras proinde habeatur, atque si in manum non conuenisset. 'eae | uero mulieres, quae in manum conueniunt per coemp|tionem, potestate parentis liberantur; nec interest, an in uiri sui manu sint an extranei, quamuis hae solae loco filiarum habeantur, quae in uiri ma|nu sunt.

137'Feminae, quae in manu sunt, similiter eo iure liberantur atque filiae, quae in potestate sunt, uelut morte eius, cuius in ma|nu sunt, siue ei aqua et igni interdictum fuerit.

137aSed et remancipatione desinunt in manu esse, et si ex | ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris ef|ficiuntur. et siquidem mulier fiduciae causa cum extraneo coemp|tionem fecerit, cogere coemptionatorem potest, ut se remancipet; ea uero, quae cum uiro suo coemptionem fecit, si uel|it ab eo remancipari eum nihilo magis potest cogere, | quam et filia patrem, sed filia nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiua sit; haec autem (uirum) repudio misso proinde conpellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.

138Ii qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco habentur, uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt.

139Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet. itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patronum creditoremue manumissor habeat, ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet.

140Quin etiam inuito quoque eo cuius in mancipio sunt, censu libertatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege mancipio dedit, flt sibi remancipetur; nam quodammodo tunc pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso, quod mancipio recipit, ac ne is quidem dicitur inuito eo cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit, ueluti quod furti eius nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit; nam hunc actor pro pecunia habet.

141In summa admonendi sumus aduersus eos quos in mancipio habemus, nihil nobis | contumeliose facere licere; alioquin iniuriarum actione tenebimur. ac ne diu quidem iu eo iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento, nisi scilicet ex noxali causa mancipentur.

142Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur, uideamus igitur quae in tutela uel in curatione sint; ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

143Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

144Permissum est itaque parentibus, liberis quos in potestate sua habent, testamento (tuto)res dare: masculini quidem sexus in puberibus, (feminini uero sexus tam impuberibus quam puberibus1; ueteres enim noluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem in tutela esse.

145Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilominus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum tutela liberantur feminae. loquimur autem | exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in honorem sacerdotii liberas esse noluerunt, itaque etiam lege XII tabularum cautum est.

146Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sunt.

147Cum tamen in conpluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos (enim) etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit.

148(Vxori) quae in manu est, proinde ac filiae, item nurui quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest.

149Rectissime autem tutor sic dari potest: Lucium Titium liberis meis tutorem do1. sed et si ita scriptum sit: Liberis meis uel uxori meae Titius tutor esto, recte datus intellegitur.

150In persona tamen uxoris quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere quem uelit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: Titiae uxori meae tutoris optionem do. quo casu licet uxori '(tutorem optare) uel in omnes res uel in unam forte aut duas.

151Ceterum aut plena optio datur aut angusta.

152Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus.2 angusta ita dari solet: Titiae uxori meae tutoris optionem dumtaxat semel do, aut dumtaxat bis do.

153Quae optiones plurimum inter se differunt, nam quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare; quae uero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest; si dumtaxat bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet.

154Vocantur autem hi qui nominatim testamento tutores dantur, datiui; qui ex optione sumuntur, optiui.

155Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui uocantur legitimi.

156Sunt autem agnati1 per uirilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et patrui | filius et nepos ex eo. at hi qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati, itaque inter auunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem scilicet ego illi eodem iure coniungor, quia qui nascuntur, patris, non matris familiam secuntur.

157Et olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est, quae quod ad feminas attinet, tutelas (illas) sustulit; itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem, feminae uero talem habere tutorem non possunt1.

158Sed agnationis quidem ius capitis diminutione2 perimitur, cognationis uero ius eo modo3 non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia quidem iura corrumpere potest, naturalia uero non potest.

159Est autem capitis diminutio prioris status4 permutatio; eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor, quam quidam mediam uocant, aut minima.

160Maxima est capitis diminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et libertatem amittit; quod accidit uelit in his, qui ex patria 'aut censum | non professi aut militia munus frustrati peregre ueneunt, item in his, qui in patria tanquam senios se uenumdari passi ex senatusconsulto servi fiunt eorum, quorum fraudandorum | consilium habuerint1; item feminae quae ex senatusconsulto | Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus inuitis et denuntiantibus cum seruis eorum coierint.

161Minor sive media est capitis diminutio, cum ciuitas amittitur, libertas uero retinetur; quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit.

162Minima capitis diminutio est, cum et ciuitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur; quod accidit in his qui adoptantur, item in his quae coemptionem faciunt, et in his qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur, totiens capite diminuatur.

163Nec solum maioribus (capitis) diminutionibus ius agnationis corrumpitur, sed etiam minima; ot ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.

164Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximo gradu sunt. ——————————————————

165Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet; quae et ipsa legitima tutela uocatur, non quia nominatim ea lege de hac tutela canetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si uerbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si | intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum pertinere, crediderunt ueteres noluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos quos ad hereditatem uocauit, eosdem et tutores esse iusserat.

152Exemplo patronorum rursus fiduciariae tutelae receptae sunt emancipatorum et quae fiduciariae uocantur proprie1, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus.

167Sed Latinarum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad manumissores eorum pertinet1, sed ad eos quorum ante manumissionem ex iure Quiritium (fuerunt: unde si ancilla ex iure Quiritium) tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumimissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi conpetit: nam ita lege Iunia cauetur; itaque si ab eo cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.

168Agnatis, qui legitimi tutores sunt, item manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non uidetur one|rosa1, cum tempore pubertatis finiatur.

169Is autem cui ceditur tutela, cessicius tutor uocatur.

170Quo mortuo aut capite diminuto reuertitur ad eum tutorem tutela qui cessit; ipse quoque qui cessit si mortuus aut capite diminutus sit, a cessiceo tutela discedit et reuertitur ad eum qui post eum qui cesserat, secundum gradum in ea tutela habuerim2.

171Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia (§ 157) sublatae sint.

172Sed fiduciarios quoque quidem putauerunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen qui filiam neptemue aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur, et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.

173Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere; quo petito prior desinit; nec interest quam longe aberit is tutor.

174Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem petere.

175Patroni | autem loco habemus etiam parentem qui ex eo, quod ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut proneptem manumisit, legitimam tutelam nactus est. huius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autem liben eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit.

176'Ad certas tamen causas etiam in patroni absentis locum permisit senatus tutorem petere, ueluti ad hereditatem adeundam.

177Idem senatus censuit et in persona pupilli patroni filii.

178Nam et lege Iulia de maritandis ordinibus1 ei quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur dotis constituendae gratia a praetore urbano tutorem petere.

179Sane patroni filius etiamsi inpubes sit, tamen libertae efficietur tutor, sed in nulla re auctor fieri potest1, cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris auctoritate agere.

180Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei senatusconsulto dotis constituendae gratia tutorem petere.

181Quibus casibus saluam manere tutelam patrono patronique filio manifestum est.

182Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeue suspectus a tutela remotus sit, siue ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam.

183Haec omnia similiter et Romae et in pro|uinciis obseruantur; scilicet et 'in prouinciis a praeside prouinciae tutor peti potest.

184Olim cum legis actiones1 in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorern et mulierem pupillumue legis actione agendum erat; nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio peragerer; qui dicebatur praetorius tutor, quia a praetore urbano dabatur. sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris non esse necessariam, sed adhuc dari in usu est, si legitimo iudicio1 agatur.

185Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor uocatur; in prouinciis uero a praesidibus prouinciarum ex lege Iulia et Titia2.

186Et ideo si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit.

187Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor dabitur, qui desinit tutor esse, si is qui captus est, in ciuitatem reuersus fuerit; nam reuersus recipit tutelam iure postliminii. |

188Ex his apparet quot sint species tutelarum. si uero quaeramus in quot genera hae species diducantur, longa erit disputatio; nam de ea re ualde ueteres dubitauerunt, nosque diligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione et in his libris quos ex Quinto Mucio1 fecimus. hoc tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius; alii tria, ut Seruius Sulpicius; alii duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent2.

189Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitati um iure contingit; quia id naturali rationi conueniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur. nec fere ulla ciuitas est in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem dare; quamuis, ut supra diximus, soli ciues Romani uideantur liberos suos in potestate habere.

190Feminas uero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur;1 nam quae uulgo creditur, quia leuitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa2 uidetur quam uera; mulieres enim quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam | causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam inuitus auctor fieri a praetore cogitur.

191Undo cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur; at ubi pupillorum pupillarumue negotia tutores tractant, eis post pubertatem tutelae indicio rationem reddunt.

192Sane patronorum et parentum legitimae tutelae uim aliquam habere intelleguntur eo quod hi neque ad testamentum faciendum neque ad res mancipi alienandas1 neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendae interueniat. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut, quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perueniat.

193Apud peregrinos non similiter ut apud nos in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt; ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.

194Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium (liberorum iure, libertinae uero, quae in patroni) liberorumue eius legitima tutela sunt, IIII; nam ceterae quae alterius generis tutores habent, uelut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum | iure tutela liberantur.

195Potest autem pluribus modis libertina tutorem alterius generis habere, ueluti si a femina manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, uel in prouinciis e lege Julia et Titia; nam patronae cum | ipsae in tutela sint, tutores esse non possunt.

195aItem si a mascuo manumissa (fuerit) et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur.

195bItem si patronus siue filius eius in adoptionem se dedit, debet liberta e lege Atilia uel Iulia et Titia tutorem petere.

195cSimiliter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decesserit nec ullum uirilis sexus liberorum in familia reliquerit.

196Masculi quando puberes esse coeperint, tutela liberantur. puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eumesse putant, qui habitu corporis pubertatem ostendit, hoc est qui generare potest; sed in his qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed diuersae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant qui X|IIII annos explevit. —————— vv. 2—24, ——————.

197.... | aetatem peruenerit, in qua res suas tueri possit, sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius1 indicauimus.

198(Sed) ex iisdem causis et in prouinciis a praesidibus earum curatores dari solent.

199Ne tamen et pupillorum et eorum qui in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores et (curato)res eo nomine satisdent.

200Sed hoc non est perpetuum; nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; (et) curatores, ad quos non e lege curatio pertinet, sed (qui) uel a consule uel a praetore uel a praeside prouinciae dantur, plerumque non coguntur satisdare, scilicet quia satis honesti1 electi sunt.