Aperire sectionem principem

Inscriptio sepulcri Bertae filia Lotharii regis II

in ecclesiam Sancti Martini Lucae iuxta posterulam Sancti Reguli

+ HOC TEGITUR TUMULO COMITISSE CORPUS HUMANU(M): INCLITA PROGENIES BERTA BENIGNA PIA: UXOR ADALBERTI DUCIS ITALIAE FUIT IPSA: REGALIS GENERIS QUAE FUIT OMNE DECUS: NOBILIS EX ALTO FRANCORU(M) GERMINE REGU(M): KAROLUS IPSE PIUS REX FUIT EIUS AVUS: QUAE SPECIE SPECIOSA BONO SPECIOSIOR ACTU: FILIA LOTHARII PULCHRIOR EX MERITIS: PERMANSIT FELIX SEC(U)LO DU(M) VIXIT IN ISTO: NON INIMICUS EAM VINCERE PRAEVALUIT: CONSILIO DOCTO MODERABAT REG(I)MINA MULTA: SE(M)PER ERAT SECUM GRATIA MAGNA DEI: PARTIBUS EX MULTIS MULTI COMITES VENIEBANT: MELLIFLUUM CUIUS QUAERERE COLLOQUIU(M: EXULIBUS MISERIS MATER CARISSIMA MANSIT: ATQUE PEREGRINIS SEMPER OPE(M) TRIBUIT: CLARUIT HAEC MULIER SAPIENS FORTISQUE COLU(M)NA: TOTIUS VIRTUS GLORIA LUX PATRIAE: IDIBUS OCTAVIS MARTIS MIGRAVIT AB ISTA: VITA CUM DOMINO VIVAT ET IN REQUIE: MORS EIUS MULTOS CONTRISTAT PRO DOLOR(E) EHEU : EOUS POPULUS PLANGIT ET OCCIDUUS: NUNC EUROPA GEMIT N(UN)C LUGET FRANCIA TOTA: CORSICA SARDINIA GRECIA ET ITALIA: QUI LEGITIS VERSUS ISTOS VOS DICITE CUNCTI: PERPETUAM LUCET DONET EI D(OMI)N(U)S AMEN: AN(NO) D(OMI)NICAE INCARNATIONIS – DCCCCXXV – INDIC(IONE) XIII OBIIT DE MUNDO