Inimica Vis

This is the stable version, checked on 25 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inimica Vis
1892

editio: Acta Sanctae Sedia
fons: ASS, vol. XXV (1892-1893), pp. 274-277.
EPISTOLA SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD EPISCOPOS ITALIAE; QUI EXCITANTUR AD VIRILITER
AGENDUM ADVERSUS SECTAM MASSONUM*


Inimica vis, instinctu impulsuque mali daemonis cum christiano nomine sueta confligere, certos homines sibi semper adiunxit, in id consociatos, ut traditas divinitus doctrinas dedita opera pervertere, ipsamque christianam rempublicam distrahere funestis dissidiis conarentur. Atque istae velut compositae ad oppugnationem cohortes, nemo nescit quantam Ecclesiae cladem omni tempore attulerint. - Iamvero sectarum, quotquot antea fuere institutis catholicis intensae, in ea revixere spiritus, quae secta Massonica nominatur, quaeque virium et opum valida, acerrimam bello facem praeferens, quidquid usquam sacri est, aggreditur. Eam quidem, quod probe nostis, saeculi unius dimidiatique spatio, romanorum Pontificum decessorum Nostrorum non semel, sed saepius sententia proscripsit: eamdem Nosmetipsi, ut oportebat, damnavimus, monitis vehementer populis christianis, ut eius insidias summa providentia caverent, conatusque nefarios fortiter, ut asseclas Iesu Christi decet, refutarent. Quin etiam, ne obreperet ignavia et sopor, consulto studuimus sectae perniciosissimae aperire mysteria, et quibus artibus in excidium catholicae rei niteretur, velut intento digito demonstravimus. - Nihilominus, si fateri volumus id quod res est, plurimos italorum parum cautos parumque providos inconsiderata quaedam securitas facit, ideo magnitudinem periculi aut omnino non vident, aut non ex veritate metiuntur. Atqui fides avita, parta nominibus per Iesum Christum salus, et quod consequens est, ipsa christianae humanitatis benefacta in discrimine vertuntur. Siquidem nihil timens, nemini cedens, maiora quotidie audet secta Massonum: totas civitates velut contagio invasit, omnibusque reipublicae institutis se implicare altius in dies nititur, coniurata, quod passim solet, catholicam religionem, principium et fontem bonorum maximorum, italico generi eripere. - Hinc adhibitae ad oppugnandam fidem divinam infinitae artes ; hinc spreta, oppressa legibus legitima Ecclesiae libertas. Receptum et doctrina et re, non vim non rationem in Ecclesia perfectae societatis inesse: antistare rempublicam, sacraeque potestati principatum civilem antecedere. Ex qua doctrina perniciosa et falsa, Sedis Apostolicae iudicio saepe damnata, cum mala multa consequuntur, tum hoc maxime, ut inferant se gubernatores rei civilis, quo minime fas est, nec vereantur ad se traducere quod Ecclesiae detraxerint. - Videtis in beneficiis ecclesiasticis illud quale sit, quod ius percipiendi fructus sibi arrogant dare, demere, ad arbitrium. Nec alterum minus insidiosum, quod Clerum inferioris ordinis permulcere pollicitando cogitant. Quae res quorsum pertineat, facile est dispicere, maxime quia ipsi huius consilii auctores non satis curant occultare quid velint. Volunt nimirum administros sacrorum in partes suas blande compellere, permistosque semel rebus novis ab obsequio legitimae potestatis divellere. Quamquam haud satis hac in re videntur Clericorum nostratium cognosse virtutem : qui sane tot iam annos, tam multis modis exerciti, exempla abstinentiae et fidei edidere non obscura, ut omnino confidendum sit, in eadem religione officii, qualiacumque tempora inciderint, Deo adiutore, constanter permansuros.

At vero ex his, quae perbreviter attigimus facile apparet quid possit secta Massonum itemque quid expetat ut extremum. Quod autem auget malum, quodque cogitare sine magna animi sollicitudine non possumus, nimis multi etiam ex nostratibus numerantur, quos nomen sectae operamve dare, suarum spes utilitatem et misera ambitio subigit. - Quae cum ita sint, episcopalem caritatem vestram, urgente propositum conscientia officii, appellamus, Venerabiles Fratres, in primisque petimus ut eorum, quos modo diximus, sit vobis proposita salus : in iis ab errore certissimoque interitu revocandis assidue et constanter vestra certet industria. Extricare posse, qui se Massonum impedivit in plagas, res profecto est et multi negotii et exitu anceps, si sectae ingenium spectetur : nullius tamen desperanda sanatio, quia caritatis apostolicae mira vis est, Deo nimirum opitulante, cuius in potestate arbitrioque ipsae sunt hominum voluntates.

Dein excubandum in omnem occasionem, ut sanari ii quoque possint, qui timiditate in hoc genere peccant: qui videlicet non suopte ingenio pravo, sed mollitiâ animi atque inopia consilii ad favendum coeptis Massonicis delabuntur. Admodum gravis est illa Felicis III decessoris Nostri in hanc rem sententia : Error, cui non resistitur, approbatur; et veritas quae non defensatur, opprimitur ...Non caret scrupulo societatis occultae, qui evidenti facinori desint obviare. Fractos horum spiritus attollere necesse est, traducendis cogitationibus ad exempla maiorum, ad custodem officii et dignitatis, fortitudinem, ut pigeat omnino ac pudeat facere quicquam aut fecisse non viriliter. Est enim vita nostra omnis cuidam dimicationi proposita, in qua maxime de salute decernitur, nihilque homini christiano turpius, quam claudicare in officio propter ignaviam.

Pariter omnibus modis fulciendi, qui per imprudentiam ruunt : de iis intelligimus, nec exiguo numero, qui simulatione capti variisque illecebris deliniti, illigari se societate Massonica sinunt, inscii quid agant. De his magna spes esse debet, Venerabiles Fratres, aliquando Deo aspirante posse errorem deponere et vera cernere, maxime si vos, quod vehementer rogamus, studueritis fictam sectae speciem detrahere, et occulta consiliorum retegere. Quamquam haec ne occulta quidem nunc videri possunt; posteaquam ipsimet conscii multis modis prodidere. His ipsis postremis mensibus audita iterum per Italiam vox est consilia Massonum usque ad ostentationem vulgo enunciantis. Repudiari funditus religionem Deo auctore constitutam, atque omnia cum privata tum publica meris naturalismi principiis administrari volunt: idque instaurationem societatis civilis impie simul ac stulte appellant. Quo igitur praecipitatura civitas, si populus christianus non induxerit animum vigilare, laborare, saluti consulere ?

Sed in tanta rerum malarum audacia, nec satis est cavere sectae teterrimae insidias : illud quoque necessarium, capessere pugnam : idque sumptis a fide divina armis iis ipsis, quae olim contra ethnicismum valuerunt. Quapropter vestrum est, Venerabiles Fratres, accendere suasione, hortatu, exemplo animos: et in Clero populoque nostro studium religionis salutisque fovere operosum, constans, impavidum, cuiusmodi apud catholicos ex gentibus ceteris in similibus caussis haud raro videmus enitescere. Ardorem animi pristinum in fide avila tuenda, vulgo aiunt apud italas gentes deferbuisse. Nec fortasse falso: propterea quod si animorum habitus utrimque spectetur, plus quidem videntur adhibere contentionis qui inferunt religioni bellum, quam qui propulsant. At vero salutem cupientibus nihil medium inter laboriosum certamen aut interitum. Itaque in sacerdotibus et languidis excitanda, vobis adnitentibus, virtus est: in strenuis, tuenda: pariterque omni dissidiorum extincto semine, efficiendum ut ductu auspiciisque vestris una omnes mente eademque disciplina in certamen animose descendant.

Gravitate rei, prohibendique periculi necessitate perspecta, ipsum Italiae populum compellare litteris decrevimus. - Eas litteras una cum his ad vos, Venerabiles Fratres, curavimus perferendas: eritque diligentiae vestrae quam latissime propagare in vulgus, itemque opportuna explanatione, ubi opus esse videatur, populo interpretari. Qua ratione, ita adsit propitius Deus, spes est futurum, ut excitentur animi prementium contemplationem malorum, et ad remedia, quae indicavimus, sese sine cunctatione convertant.

Divinorum munerum auspicem, et benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, populisque fidei vestrae concreditis Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die VIII Decembris An. MDCCCLXXXXII, Pontificatus Nostri decimoquinto.


LEO PP. XIII

  • AAS, vol. XXV (1892-1893), pp. 274-277.