Ingravescentibus malis

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2021. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ingravescentibus malis
29 mensis Septembris anno 1937

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1937 p. 373

PIUS PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

INGRAVESCENTIBUS MALIS

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE SACRO B. VIRGINIS MARIAE ROSARIO.

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Ingravescentibus malis aetatis huius nostrae non semel Nos, ac nuperrime per Encyclicas Litteras « Divini Redemptoris » (1), nullum posse ediximus praeberi remedium, nisi per reditum ad Christum eiusque sanctissima praecepta. Ille siquidem unus « verba vitae aeternae » habet (2); nec possunt privati homines, neque publica potest societas — eius posthabito Numine ac divina reiecta lege — aliquid extruere, quod pedetemptim non miserrime labatur.

Attamen, quisquis Catholicae Ecclesiae annales intento consideraverit animo, facile is cernere poterit cum quibuslibet christiani nominis fastis validum Deiparae Virginis patrocinium esse coniunctum. Etenim cum grassantes usque quaque errores inconsutilem Ecclesiae vestem dilacerare, universumque catholicum orbem subvertere conarentur, ad eam patres nostri fidenti animo confugerunt, quae « cunctas haereses sola interemit in universo mundo » (3); ab eademque parta victoria feliciora tempora reduxit. Cum vero Mahumedana impietas, ingentibus subnixa classibus, magnisque exercitibus suffulta, Europae populis cladem servitutemque minaretur, tum, Summo Pontifice auspice, coelestis Matris tutela instantissime implorata est; atque adeo fuere profligati hostes, eorumque naves submersae. Ac quemadmodum in publico, ita in privato discrimine cuiusvis aetatis christifideles a Maria suppliciter contenderunt, ut sibi suppetias benignissima occurreret, corporis animique doloribus levamentum ac remedium impetratura. Et nunquam profecto potentissimum eius auxilium, ab iis qui pia fidentique prece imploravissent, incassum desideratum est.

Iamvero, nostris hisce temporibus in religiosam civilemque societatem non minora ingruunt pericula. Siquidem, cum a nimium multis neglegatur, vel repudietur prorsus summa atque aeterna ratio iubentis ac vetantis Dei, consequens est ut christiani officii conscientia debilitetur, ut fides elanguescat in animis vel funditus restinguatur, ut denique ipsa humanae consortionis fundamenta labefactentur ac miserrime corruant. Idcirco ex una parte videre est civium classes inter se alicubi decertare atrociter, eorum scilicet qui amplis fortunis utantur, atque eorum qui cotidiano labore victum sibi suisque comparare debeant. Atque in quibusdam regionibus, ut omnes norunt, res eo usque processit, ut privatum sit ius possidendi deletum, omniaque bona in commune redacta. Ex altera vero, non desunt homines, qui rei publicae numen se maxime colere atque efferre profiteantur, qui civilem rerum ordinem auctoritatemque firmandam omni ope praedicent, atque adeo infanda communistarum placita penitus esse refellenda sibi sumant; qui tamen — contempto evangelicae sapientiae lumine — ethnicorum errores eorumque ducendae vitae rationem renovare enitantur. Huc accedit vaferrima illa ac funestissima eorum secta, qui, ut infitiatores sunt osoresque Dei, aeterni Numinis hostes se iactant; quocumque irrepunt; cuiusvis religionis fidem detrectant ex animisque evellunt; humana denique divinaque iura poterunt: et cum caelestium bonorum spem ludibrio habeant, et ad commenticiam praesentis vitae beatitatem, vel per summam iniuriam assequendam, alliciant homines, eos per turbas, per cruentas rebelliones, per civilisque conflagrationem belli, ad rerum omnium dissolutionem temerario ausu compellunt.

Nihilo secius, Venerabiles Fratres, etsi tot tantaque mala impendent, ac vel maiora in posterum formidamus, non tamen concidendum animo est, neque de spe fiduciaque remittendum, quae in Deo unite nititur. Ille siquidem, qui sanabiles fecit populos ac nationes (4), iis procul dubio non deerit, quos pretioso suo sanguine redemit; non deerit Ecclesiae suae. Verumtamen, quod iam principio monuimus, acceptissimam apud eum deprecatricem ac patronam adhibeamus Beatissimam Virginem; quandoquidem, ut divi Bernardi verbis utamur, « sic est voluntas eius (Dei), qui totum nos habere voluit per Mariam » (5).

In variis vero supplicationibus, quae utiliter Deiparae Virgini admoventur, Mariale Rosarium peculiarem ac praecipuum obtinere locum nemo est e christifidelibus qui ignoret. Hanc precandi formulam, quam nonnulli « Psalterium Virginis » vel « Evangelii christianaeque vitae breviarium » nuncupant, Decessor Noster fel. rec. Leo XIII ita nervose describit magnopereque commendat: « admirabile sertum ex angelico praeconio consertum, interiecta oratione dominica, cum meditationis officio coniunctum, supplicandi genus praestantissimum ... et ad immortalis praesertim vitae adeptionem maxime frugiferum » (6). Quod quidem ex ipsis, quibus haec mystica corona nectitur floribus, luculenter eruitur. Quaenam etenim aptiores divinioresque preces inveniri poterunt? Prima profecto illa est, quam ipsemet Redemptor noster, cum discipuli ab eo petiissent : « Doce nos orare » (7), suis e labiis edidit; sanctissima haec sane supplicatio, quae ut Dei gloriae, quantum a nobis est, prospicit, ita omnibus consulit corporis animique nostri necessitatibus. Ac revera quomodo fiat, ut Aeternus Pater sui ipsius Filii rogatus verbis, non nobis auxilio succurrat?

Altera vero angelica est salutatio, quae a Gabrielis Archangeli ac S. Elisabethae praeconio incipit, et in piissimam illam implorationem desinit, qua nobis nunc et sub extremas horas opem a Beata Virgine efflagitamus. Quibus quidem precationibus viva voce factis sacrorum accedit mysteriorum contemplatio, qua Iesu Christi eiusque Matris gaudia, dolores, triumphi quasi sub oculos nostros ita referuntur, ut inde angoribus nostris levamentum ac solacium hauriamus; utque nos etiam, sanctissimis eiusmodi exemplis insistentes, ad sempiternae patriae felicitatem, per altioris usque virtutis gradus, conscendere excitemur.

Facilis procul dubio est, Venerabiles Fratres, omnibusque, vel rudibus et indoctis, accommodatus hic precandi modus, quem S. Dominicus mirabiliter provexit, non sine Deiparae Virginis instinctu supernoque admonitu; at quam longe a veritatis itinere ii aberrant, qui eum quasi fastidiosam formulam eadem cantilena identidem repetitam, pueris ac mulierculis solummodo demandandam reiciunt. Quam ad rem primo animadvertendum est pietatem, aeque ac amorem, quamvis creberrime subinde eadem verba geminent, non idipsum tamen iterare, sed aliquid perpetuo novum, ex novo videlicet caritatis sensu depromptum. Ac praeterea hoc supplicationis genus utique evangelicam simplicitatem animique demissionem redolet ac postulat; qua spreta, ab Divino ipso Redemptore edocemur, haud possibilem nobis esse caelestis Regni adeptionem: « Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in Regnum caelorum » (8). Attamen, si elatum superbia saeculum Mariale Rosarium ludificatur ac respuit, innumera prorsus cohors sanctissimorum hominum, cuiusvis aetatis, cuiusvis condicionis, non modo carissimum habuere, piissimeque recitarunt, sed etiam veluti potentissima arma ad fugandos daemones, ad vitae integritatem conservandam virtutemque alacrius adipiscendam, ad pacem denique conciliandam hominibus, nullo non tempore adhibuerunt. Nec defuere praestantissimi doctrina sapientiaque viri, qui, quamvis studiorum curis rerumque vestigationibus distenti, numquam tamen committerent ut vel unus dilaberetur dies, quin, positis genibus ante Deiparae imaginem, eam hoc piissimo more precarentur. Atque hoc ipsum agere reges etiam ac principes, etsi variis districti sollicitudinibus ac laboribus, sollemne habuerunt; itaque haec mystica corona non rudium tantum ac pauperum manibus gestatur ac teritur, sed cuiuslibet etiam ordinis civibus honori est.

Ac nolumus heic silentio praetermittere ipsam Sanctissimam Virginem, nostris quoque temporibus, hanc orandi formulam impensissime commendasse, cum in Lapurdensi specu se conspiciendam dedit, ac candidam animo puellam exemplo suo eius recitationem docuit. Cur igitur non omnia speranda nobis sint, si rite, si sancte, ut addecet, hac ratione caelesti Matri supplicemus?

At cupimus, Venerabiles Fratres, ut proximo praesertim Octobri mense id ab omnibus christifidelibus, cum in sacris aedibus, tum in privatis domibus, impensiore religione fiat. Quod quidem hoc anno ea potissimum de causa agatur, ut divini nominis hostes, quotquot,sempiternum Numen renuunt ac proterve spernunt, quotquot catholicae fidei debitaeque Ecclesiae libertati insidiantur, quotquot denique contra divina humanaque iura vecordi nisu rebellantes, ad ruinam atque interitum communitatem hominum rapere conantur, praevalida interposita Deiparae Virginis precatione, tandem aliquando prostrati ac poenitentia ducti, sese ad frugem bonam et in Mariae tutelam ac fidem recipiant. Quae teterrimam Albigensium sectam e christianorum finibus propulsavit victrix, ipsamet, supplicibus efflagitata precibus, novos etiam depellat errores, communistarum praesertim, qui non una ratione, non uno pravo facinore, veteres illos in memoriam redigunt. Utque militum truce signatorum tempore, una erat Europae populis vox, unaque supplicatio; ita in praesens, per universum terrarum orbem, in urbibus, in oppidis, ac vel in pagis et viculis, collatis animis ac viribus, id a Magna Dei Parente enixe contendatur, ut eiusmodi christiani humanique cultus eversores profligentur; ac fatigatis anxiisque gentibus pax veri nominis elucescat. Quodsi hoc rite ab omnibus, summa fiducia incensaque pietate fiat, fore sperandum est, ut quemadmodum superiore aetate, ita hac nostra, Beata Virgo id a divino Filio suo impetret, ut procellarum fluctus remittant, decidant, conquiescant; utque laudabilem hanc christifidelium precandi contentionem fulgens victoria excipiat ac sequatur.

At praeterea Mariale Rosarium non modo ad Dei osores Religionisque inimicos debellandos maximopere valet, sed evangelicas quoque virtutes excitat, fovet, omniumque animis conciliat. Atque imprimis catholicam fidem alit, quae per opportunam sacrorum mysteriorum commentationem facile revirescit, et ad divinitus impertitas veritates mentes erigit. Quod quidem, cum, nostris hisce temporibus, spiritualium rerum fastidium quoddam christianaeque doctrinae taedium non paucos vel e christifidelibus occupet, valde esse salutiferum nemo est qui non videat.

Spem vero bonorum immortalium vividiorem reddit, cum Iesu Christi eiusque Matris triumphus, quem in extrema recitationis parte meditamur, caelum nobis apertum demonstret, et ad sempiternam adipiscendam patriam invitet. Quapropter, dum tanta terrenarum rerum cupido mortalium animos incedit, dum cotidie acrius caducas divitias fluxasque voluptates discupiunt homines, ad caelestium rerum thesauros, « quo fur non appropiat, neque Linea corrumpit » (9) utiliter revocantur omnes et ad bona perpetuo mansura.

Quandoquidem vero multorum elanguit ac refrixit caritas, si Redemptoris nostri cruciatus ac mors, si Perdolentis eius Matris angores, ex proposito per Rosarium more, moerenti animo reputentur, cur iidem omnes ad redamandum non inflammentur? Ex qua quidem divina cantate incensior profecto proximorum amor non oriri non potest, si intente consideretur quot labores sit doloresque Christus Dominus perpessus, ut in amissam Dei filiorum hereditatem omnes redintegrarentur.

Vobis igitur, Venerabiles Fratres, tordi sit ut tam frugifera orandi ratio magis in dies magisque propagetur, summo omnibus in pretio sit, omniumque pietatem adaugeat. Satius luculentiusque per vos per eosque, qui concredito gregi pascendo adiutricem vobis dant operam, eius laudes utilitatesque christifidelibus cuiusvis ordinis pateant. Inde vini hauriat adolescens aetas, qua succrescentes pravitatis motus compescat animique candorem tutum intemeratumque servet; indidem repetant senes, suis in trepidis angustisque rebus, requietem, solacium, pacem. Iis vero, qui Catholicae Actioni se dedunt, stimulos adiiciat, quibus permoti susceptum apostolatus opus alacrius diligentiusque urgeant; atque aerumnosis omne genus — iis nominatim, qui in extremo mortis agone versantur — levamentum praebeat ac spem acuat sempiternae beatitatis.

Ac peculiari modo patres matresque familias, hac etiam in re, suae suboli exemplo sint; cum praesertim, inclinato iam die, intra domesticos parietes, e laboribus, e negotiis redeunt omnes, tum coram sacratissima caelestis Matris imagine una voce, una fide, unoque animo sacrum Rosarium filiorum circulus, parentibus praeeuntibus, recitent. Pulcherrima haec quidem est ac salutifera consuetudo, ex qua procul dubio fieri non potest quin familiaris convictus serena tranquilitate fruatur, ac superna munera impetret. Quamobrem, cum saepissime Nobis novos coniuges contingat coram admittere, eosque paterne affari, Marialem eis Coronam dilargientes, eam summopere commendamus; eosdemque etiam atque etiam admonemus — Nostro quoque interposito exemplo — ut ne uno quidem die, etsi tot tantisque curis laboribusque pressi, ab iis precibus abstineant.

Hisce de causis, Venerabiles Fratres, opportunum duximus vos, ac per vos vestrates omnes, ad piam eiusmodi precationem impense adhortari; neque dubitamus vos, commendationi huic Nostrae libenter, ut soletis, respondentes, uberes esse fructus collecturos. At aliud quoque est, quod in praesens, Encyclicas has Litteras exarantes Nos movet; cupimus scilicet ut Nobiscum omnes, quotquot in Christo habemus filios, immortales summae Dei Parenti grates agant ob recuperatam feliciter a Nobis firmiorem valetudinem. Id, ut occasione data iam scripsimus (10), Lexoviensis virginis impetrationi, Theresiae nempe ab Infante Iesu, acceptum referimus; at novimus etiam omnia nobis a Deo Optimo Maximo per Deiparae manus impertiri.

Ac postremo, quandoquidem nuperrime, per publicam prelo editam scriptionem, Beatissimae Virgini summa iniuria temerario ausu illata est, contineri non possumus quin, hanc opportunitatem nacti, una cum illius Nationis Episcopis ac populo, quae Mariam « Reginam Regni Poloniae » veneratur, et eidem Augustae Reginae, Nostrae quoque pietatis officio, debitam satisfactionem adhibeamus, et universo catholico orbi sacrilegum hoc facinus, quod apud gentem civili urbanitate excultam impune patratum sit, conquerendo indignandoque denuntiemus.

Interea vero, divinarum gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum vobis, Venerabiles Fratres, tum gregi unicuique vestrum concredito, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XXIX mensis Septembris, in festo Dedicationis S. Michaëlis Archangeli, anno MDCCCCXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.


PIUS PP. XI

(1) A.A.S., 1937, vol. XXIX, pp. 373-380.


(2) Cf. IOANN., VI, 69.

(3) Ex Brev. Rom.

(4) Cf. Sap., I, 14.

(5) Serm. in Nativ. B. M. V.

(6) Acta Leonis XIII, 1898, vol. XVIII, pp. 154, 155.

(7) Luc., XI, 1.

(8) MATTH., XVIII, 3.

(9) Luc., XII, 33.

(10) V. pag. seq. 381.