Infensor et defensor (Auxilius Francus)

This is the stable version, checked on 13 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Infensor et defensor
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


Infensor et defensor

Infensor et defensor (Auxilius Francus), J. P. Migne 129.1102A

PRAEFATIUNCULA. Ad modum interrogationis et responsionis. 129.1073D| Interrogatio super his qui primo per vim, postea voluntarie in eodem ordine consecrati sunt.

Vellem scire quid de illis congrua deliberatione censendum sit, qui primo, ut aiunt, per vim, postea in eodem ordine voluntarie consecrati sunt? Esto; 129.1074D| primitus violentam manus impositionem acceperint, ac per hoc hujuscemodi noluerunt fungi sacerdotio: postmodum vero aequanimiter ministrare sacerdotium praebuerunt assensum: nunquidnam in eodem ordine, in quo dudum per vim consecrati fuerant, 129.1075A| iterum consecrari debuerunt? Nonne juxta sanctorum Patrum definitionem, sic nimirum cavenda est secunda manus impositio, quemadmodum secundus cavendus est baptismus? Sed aiunt: Prima illiusmodi consecratio, quamvis a catholico pontifice, tamen violenta fuit, et propterea pro nihilo ducenda est. Dic, quaeso, si quispiam per vim fortassis baptizatus fuerit nolens credere in Christum, postmodum vero se in eum credere voluntarie profitetur, ergone denuo baptizandus est? Non ita sapiebat beatus Alexander patriarcha, quando sanctus Athanasius adhuc puerulus, sed utique jam batipzatus, ad oram maris, quasi sacerdos, quanquam ludendo, vere puerulos baptizavit. Quid plura? Vellem, ut praefatus sum, de hujusmodi sententia ad certam pertingere veritatem. Propositam ergo quaestionem qui novit, 129.1075B| obnixe nobis praesentibus dignanter aperiat, quoniam inter illos accipiet coronam, de quibus Danieli per angelum dicitur. « Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi firmamentum, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). »

Responsio.

Hujus quaestionis ansas manifesta ratio dissolvit. Dicis enim si quispiam nolens credere in Christum per vim baptizatus fuerit, et postmodum in Christum credere acquiescet, nunquid iterum baptizandus erit? Minime. Exemplum de parvulis sume, qui cum alienis manibus deferuntur, quantum in eis est, toto annisu reluctantur, ne in baptismatis fontem mergantur. 129.1075C| Sed cum ad rationalem scientiam pertinxerint [pervenerint], etiamsi recordari nequeant quando baptizati sunt, narrantibus tamen indubitanter credunt, et Christianam religionem absque baptismi iteratione colere incipiunt. Hinc quod beatus papa Leo dicit: Si nulla existant indicia inter propinquos et familiares, nulla inter clericos atque vicinos, quibus hi, de quibus quaeritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant, quia quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. De his autem qui ex Africa, vel ex Mauritania veniunt, et nesciunt in qua secta sunt baptizati, non se baptizatos nesciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire 129.1076A| profitentur. Unde quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperint, baptizandi non sunt, sed per manus impositionem virtute Spiritus sancti quem ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. Nonne vides quia Pater sanctus etiam ab ignotis haereticis baptizatos non iterum baptizandos esse, sed per manus impositionem suscipi jubet? Recolendum etiam quod sanctus Genesius Arelatensis episcopus, cum esset histrio, fictus et ludens baptizatus fuerit; sed cognita veritate, quae Christus est, sine baptismatis iteratione Christianae fidei, quam se credere fallaciter spoponderat, veraciter adhaesit. Sed ais: Parvuli baptizati, si in parva moriuntur aetate, non dubium est quod paradisi gaudia partim percipiant; ille autem qui perfectus aetate per 129.1076B| vim baptizatus est, si prius ex hac vita subtrahitur quam voluntarie credat in Christum, nunquidnam pro eo tanquam pro fideli orandum est? Praesertim cum Joannes apostolus dicat: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut quis roget (I Joan. v.) » Peccatum quippe ad mortem, ut ait Augustinus, est fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. Hujus quaestionis nodus ita solvitur. Parvulis propterea non est imputandum, quod reluctantes nolentesque baptizantur, quia necdum ratione uti possunt, necdum boni malive distantiam nosse valent. Illis autem qui legitimam aetatem habentes, per vim baptizati sunt, si prius moriantur quam voluntarie in Christum credant, ideo baptismus prodesse non potest, nec pro eis orandum est, quia et 129.1076C| rationis capaces fuerunt, et distantiam inter verum et falsum habere potuerunt. His ergo de compendio praelibatis, evidentius patet ut ille qui per vim baptizatus est, si postea in Christum credere voluerit, baptizandus iterum non sit, sed magis hortandus, ut quod invitus suscepit, amando et operando usque in finem custodiat. Igitur per hanc formulam intelligi datur ut qui sacrum ordinem invitus accepit, si postmodum ministrare voluerit, ulterius jam in eodem ordine non sit consecrandus, sed potius admonendus, ut quod per vim coactus suscepit, per dilectionem reverenter ministrare studeat.

Explicit praefatiuncula.

EPISTOLA PRAEVIA. Ad Leonem Nolanum episcopum. 129.1075|

129.1075D| Reverendissimo domno LEONI sanctae Nolanae Ecclesiae praesuli, AUXILIUS in Domino salutem.

Missa legatione asseris te violentas pati oppressiones, ut episcopale sacerdotium, quod olim a papa Formoso suscepisti, quasi nihil sit, irritum facias. Qua ex causa fateris te mirificae solertiae Francos, necnon et Beneventanae civitatis peritos consuluisse 129.1076D| viros, eorumque consulta apud rescripta [te scripta] retinere, quae te hujusmodi transgressionem committere manifesta ratione prohibeant. Nihilominus autem cogis me objectionibus, quas adversus eumdem Formosum papam ejusque ordinationes quidam objiciunt, dialogico schemate breviter respondere. Misi quod jam in opusculo ejusmodi altercationis 129.1077A| causatus sum. Attamen quia de una auri materia diversae conficiuntur species, quae diversis hominum voluntatibus placeant, orationibus tuis fultus, faciam quod hortaris, ita duntaxat ut in unaquaque objectione praenotetur Infensor, et responsione Defensor. Non hic syllogismorum quaeratur arcta conclusio, 129.1078A| non perihermeniaca subtilitas, utpote qui discipuli sumus piscatoris, hoc est, apostoli Petri. Et quanquam in ejus navicula sedeamus, tempestatem patimur, invocantes Dominatorem omnium, ut imperet ventis et mari, et fiat tranquillitas magna.

INCIPIT TEXTUS.

CAP. I.-- Quod ordinatio quam papa Formosus fecit, rata et legitima esse probabiliter ostendatur, etiam si ipse Formosus, ut aiunt, non rite fuerit ordinatus.

129.1077B| INFENSOR. Formosus, propria relicta uxore, aliam abstulit, hoc est, relicto episcopatu, his qui recte ordinandi erant apostolicam abstulit sedem, et propterea reprobus et fictus esse dignoscitur. DEFENSOR. Non mihi curae est quid fuerit Formosus, sed quod ordinatio quam fecit rata et legitima esse indubitanter pateat. INF. Formosus non fuit papa, ideoque ordinatio quam fecit pro nihilo ducenda est. DEF. Non solum in Romano regno, sed etiam procul in barbaris nationibus divulgatum est, quod Formosus per annorum curricula, apostolicus fuerit pontifex. 129.1077C| Et idcirco de longinquis terrarum partibus clerici ad apostolorum limina properantes, sacram ordinationem, ut moris est, ab eo percipere studuerunt. INF. Tenuit quidem apostolicam dignitatem, sed fictus, ac reprobus et non legitime ordinatus. DEF. Non ad me pertinet utrumnam recte fuerit ordinatus, sed pertinet ad me ut ordinatio quam fecit rata et legitima esse liquidius ostendatur. INF. Si Formosus fictus ac reprobus fuit, ordinatio quam fecit, qua ratione stare poterit? DEF. Illa videlicet ratione qua sanctissimus Leo papa censuit ut pseudoepiscopi abjiciantur, et ordinatio eorum possit rata consistere; necnon et illa ratione qua papa Anastasius confirmavit ut ordinationes, quas haereticus Acacius, etiam postquam damnatus est, fecit, in sua 129.1077D| stabilitate permanerent. Ordinationes quoque Liberii innocuae permanserunt, imo et Vigilii ordinationes, qui non solum Simoniacus invasor, sed etiam anathematis nexibus merito irretitus, contra canonicum fas, est ordinatus. Quod ita sit, pene cunctis legentibus notum est. Sancto namque Flaviano propter catholicam fidem in exsilium destinato, Anatolius in ejus loco ab haereticis ordinatus est, nec tamen a sancto papa Leone damnatus est, sed admonitus. INF. In concilio Nicaeno praefixum habetur, ut de civitate ad civitatem non episcopus, non presbyter, non diaconus transferantur. Si quis autem tale quid agere tentaverit, et se hujuscemodi negotio mancipaverit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus. Sane quod ait, Hoc factum prorsus in irritum ducatur, utrumque intelligi oportet, 129.1078B| scilicet ut episcopus de civitate ad civitatem non transferatur, et si translatus ordinationem fecerit, ipsa ordinatio prorsus in irritum ducatur. DEF. Hic quidem nodus in junco quaerendus non est. Quis videat quod hujusmodi definitio, nihil obscuritatis habeat, et nihil aliud intelligi possit, nisi prorsus irritum ducatur hoc, quod de civitate ad civitatem transferatur. De ordinatione quam fecit nihil omnino tetigit, quod sequens articulus manifestius declarat dicens, Et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus. Si ergo restituitur Ecclesiae cui fuit episcopus ordinatus, ordinatio quam tunc fecit, quomodo irrita esse potest? INF. Formosus, ut dixi, fictus et reprobus sacrum ordinem ibi non habuit, quomodo aliis, 129.1078C| teste papa Innocentio, largiri potuit? DEF. Papa Innocentius hoc de haereticis protulit, quod tamen non de omnibus haereticis accipiendum est; juxta quod ipse Bonosiacos clericos, quos tamen antequam damnaretur, Bonosus ordinaverat, cum suis honoribus recipi assensum praebuit. INF. Miror qua fronte dogmatizare potes ut, reprobato Formoso, ejus ordinatio consistere possit, cum membra nullomodo sine capite consistant? Et ut aliquid plus objiciam, quibus ergo imputandum est quod Formosus fallax ac reprobus fuit, si ejus ordinatio illibata persistit? DEF. Romano scilicet clero ac populo, qui eum elegerunt, atque donec advixit, per omnia participes, imputandum est. Mihi autem qui de longinquis terrarum spatiis ad apostolorum limina profectus sum, 129.1078D| et sacram ordinationem, ut moris est, magis ab apostolo Petro quam ab ejus Vicario suscepi; imo a sancto Spiritu, ut beatus papa docet Anastasius, ab his qui sanae mentis sunt, nihil ascribendum esse decernitur. INF. Nolo verborum ambages, sed si vales certis rebus ostende, qualiter a ficto et reprobo consecratore possit ordinatio justa et idonea fieri. DEF. Si judex aequitatis adesset, jam te victum ostenderet. Nunquidnam oblitus est testimonia quae breviter de sancto papa Leone, et Anastasio, et de Liberio, pariterque Vigilio, etiam et de Anatolio contuli? INF. Acacius rite ordinatus fuit, et ideo ejus ordinationes innocuae permanserunt. DEF. Ipse nimirum decretalis textus, manifestius ostendit quod pontifex Anastasius de illis baptizatis ordinatisque dicat, quos haereticus Acacius, postquam a papa Felice damnatus est, baptizavit et ordinavit. Similiter autem 129.1079A| et de Liberio qui Arianae haeresi subscripsit sentiendum est. Jam vero de Vigilio quid dicendum est, qui non solum Simoniacus invasor, verumetiam homicidii reus, et insuper a papa Silverio justissime anathematizatus, eumdemque apostolicum Patrem Silverium in exsilium destinavit; et si sacrilegum papam instituit, ordinationes tamen quas fecit, nemo removere ausus fuit.

CAP. II.-- Testimonia quae papa Anastasius contulit in defensionem ordinationum quas haereticus fecit Acacius.

INF. Dum membra sine capite, ut praefatus sum, consistere minime possint, mirari non sufficio qualiter ficti ordinatores ratas ordinationes efficere valeant. DEF. Qualiter hoc fieri possit praedictus pontifex 129.1079B| Anastasius probabilibus astruit documentis. Ait enim inter caetera, secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem, nullum de his vel quos baptizavit Acacius, vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, nulla eos ex nomine Acacii portio laesionis attingat. Hinc est quod baptismum quod procul fit ab Ecclesia, sive ab adultero, vel a fure fuerit datum, ad percipientem, munus pervenit illibatum. Quia vox illa quae sonuit per Columbam omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur, « Hic est qui baptizat, in Spiritu et igne (Matth. III; Marc. I; Joan. I). » Nam si visibiliter solis istius radii, cum per loca fetidissima transeunt, nullius contactus inquinatione maculantur; multo magis illius quae istum visibilem solem 129.1079C| fecit virtus nulla ministerii indignitate contingitur. Nam et Judas cum fuerit sacrilegus atque fur, quidquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt. Sic ille, per quem Christus loquitur, Paulus affirmat: « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). « A Deo autem non quaeritur quis, vel qualis praedicet, sed quem praedicet, ut invidos etiam bene Christum praedicare confirmet, quo modo diabolus ipse dejectus est. Ideo ergo et hic, cujus nomen dicimus esse reticendum, male bona ministrando sibi tantummodo nocuit: nam inviolabile sacramentum quod per illum 129.1079D| datum est aliis perfectionem suae virtutis obtinuit, ei autem obfuit. Quorumdam autem se in tantum extendit curiosa suspicio, ut imaginetur, prolato a papa Felice judicio, postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse, ac perinde eos metuere, qui vel in consecrationibus, vel in baptismate ministeria tradita susceperunt.

CAP. III.-- Quomodo Spiritus sanctus disciplinae effugiat fictum, tamen ejus ministerium non deserat.

INF. Quomodo ergo in libro Sapientiae scriptum est, « Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu? » (Sap. I.) DEF. Hoc beatus Augustinus contra 129.1080A| Parmenianum Donatistam ita exponit: Quod autem scriptum est, « Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, » ita intelligendum est ut desit saluti ejus; ministerium tamen non deserat, quo per eum salutem operatur aliorum. Unde dicit Apostolus: « Si enim volens hoc facio, mercedem habeo; Si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX). » Ac si dicat: illis prodest, quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum. INF. Quod Spiritus sanctus ministerium ficti sacerdotis non deserat, aliud mihi exhibe testimonium. DEF. Idem Augustinus in expositione in Joannem, ubi Dominus baptizatus est, latius ex eo apertiusque disputat. Ordinatio igitur quam beatus Formosus fecit, quod rata et legitima sit, recte intelligentibus ecce satisfactum habetur. 129.1080B| Nunc age, dic quibus documentis vel qua auctoritate praefatam ordinationem subvertere nitimini, et, quod est deterius, in eodem gradu iterum consecrare non formidatis? INF. Omne quod falsum esse decernitur destruendum est, et propterea ordinationem illam destrui oportet, quia falsa est. Et ordinationem quae vera est unicuique, prout ratio postulat, impertiri studemus. DEF. Video te puerili certamine ad ea quae jam discussa sunt, et testimoniis comprobata, impudenter recurrere. Quod ideo quasi securus agis, quia deest justitiae censor. Adest tamen Isaiae vaticinium, « Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isa. V). »

CAP. IV.-- Quod Constantini Neophyti ordinatio contra statuta SS. Patrum deposita sit.

129.1080C| INF. Non tibi novum videatur, si fictus ordinatur, projicitur, ejusque ordinatio refutatur. Siquidem Constantinus, ut in Pontificali libro legitur, qui ex laico repente neophytus, validaque manu armatus, apostolicam sedem nequiter invasit, depositus est, et ita damnatus, ut etiam oculis privaretur: ordinationem vero quam fecit in pristinos deposuerunt gradus. Episcopi namque iterum a papa Stephano consecrati sunt. De presbyteris vero et diaconibus praefixum est, ut si civium suorum electio vellet, in eosdem gradus de quibus depositi sunt, iterum a papa Stephano consecrarentur; ita duntaxat ut jurejurando promitterent, quatenus ad ampliorem 129.1080D| honorem jam nullatenus promoverentur, ne talis error per injuriam pullularet. Statuerunt etiam ut cuncta ecclesiastica sacramenta quae Constantinus peregerat, iteranda essent absque baptismo et chrismate. DEF. Nunquam exemplum a malis est sumendum. Ex his enim quae in voluminibus leguntur, ea solummodo imitanda vel facienda sunt quae bona esse probantur, mala autem penitus exsecranda sunt, et omnino cavenda. Inde est quod Abel justus laudatur, et Abel parricida [fratricida] condemnatur. Inde, inquam, est quod Sixtus martyrio coronatur, et Liberius Ariana colluvione maculatur. Quocirca Constantinus qui neophytus, armisque circumseptus, apostolicam sibi cathedram usurpavit, jure damnatus 129.1081A| atque dejectus est. Jam vero quod eum oculis privarunt, non apostolicum sed apostaticum est. Ordinationem quoque ejus non rectitudinis intuitu, sed invidiae zelo contra sanctorum Patrum sanctiones, in pristinos deposuerunt gradus, addentes et juramento constringentes, ut nullus de presbyteris ac diaconibus ad superiores gradus promoveretur. In qua deliberatione quid aliud intelligi datur nisi retributionis timor, scilicet, ne quando ad festigium apostolicae dignitatis provecti suam vindicarent injuriam? INF. Istiusmodi vindictam propterea inferre decreverunt, ut ambitionem a sacro ordine penitus amputarent. DEF. Sicut morbus non valet expellere morbum, ita nec vitium potest excludere vitium. Bene, inquam, bene, quod neophytum ab apostolica 129.1081B| celsitudine projecerunt; sed manifeste in eis peccaverunt qui secundum canones ordinati fuerant, et eos deponere non formidarunt, eosque nefario ausu iterum in eadem ordinatione consecrandos esse statuerunt. Alioquin frustra sanctissimus Leo papa censuit ut pseudoepiscopi abjiciantur, et eorum ordinatio rata consistere possit. Frustra enim papa Anastasius praefixit ut ordinationes Acacii nulla portio laesionis attingeret. Imo et Liberii ordinationes, atque Vigilii consecrationes, frustra illibatae permanserunt. Numne post apostolos quis in Ecclesia major beatissimo papa Leone, ad cujus, ut ita dicam, coelestem rugitum, diversi ac plures haeretici exterriti sunt atque fugati? Nec papa Anastasius est contemnendus, qui suos decretales apices evangelicis, 129.1081C| pariter apostolicis testimoniis, roboravit. Nec sanctissimus papa Gregorius est parvipendendus, qui scripsit ut sicut baptismus iterari non debet, ita nec consecratio iterari valeat. Quapropter si horum Patrum statuta observanda non sunt, ubi est ergo quod scriptum est, « Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui? (Proverb. XXII.) » Et Apostolus, « Licet nos, aut angelus de coelo aliud vobis evangelizaverit, quam quod evangelizavimus, anathema sit? » (Galat. I.) INF. Quod ejusdem neophyti ordinatio contra statuta Patrum deposita sit, in Pontificali libro expressum minime habetur. Quod autem papa Stephanus Formosum post ejus obitum deposuerit, et quod neminem ex his quos idem Formosus ordinaverat secum in Ecclesia vestiri 129.1081D| permiserit, plurimi recolunt. DEF. In eodem Pontificali libro scriptum habetur, quod Liberius Arianae haeresi subscripserit, sed non ibi additum quod male fecerit. Nec de Vigilio additum est quod male egerit, in eo quod Silverium pontificem suum in exsilium destinavit, et se apostolicum instituit. Sed eos adversus interdicta Scripturarum egisse nemo ambigit. Ideo et de ordinatione praefati Constantini, quod nequiter deposita fuerit sentiendum. Porro quod Formosum post mortem deposuerit, nihil ordinationi quam fecit praejudicari potest, uti jam superius seriatim inculcatum est. Eos namque quos Stephanus secum in Ecclesia vestiri prohibuit, papa Theodorus, qui utique de Formosi ordinatione non fuit, et vestiri 129.1082A| et suum agere officium praecepit, ejusque corpusculum quod pertinaciter ejectum fuerat cum exsultatione ad apostolicam tumbam reduxit.

CAP. V.-- Quod ejusdem praevaricationis sit iterata consecratio, cujus praevaricationis est iteratum baptisma.

INF. Estne aliquid contra catholicam regulam, si quisquam in eodem ordine iterum consecratus fuerit? DEF. Ejusdem procul dubio praevaricationis est iterata consecratio, cujus praevaricationis est iteratum baptisma. INF. Quis hoc dicit? DEF. Sanctus papa Gregorius ad Joannem episcopum Ravennatis Ecclesiae scripsit, dicens: Illud quod dicitis, ut qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi 129.1082B| forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicatus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit etenim a fraternitate vestra sic sapere. Sicut autem baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita consecratus semel in eodem ordine iterum consecrari non valet. Hoc itaque non solum beatus Gregorius sed etiam canones testantur apostolorum. Sanctus namque Isidorus in praefatione canonici collegii apostolorum canones recipiendos esse confirmat. Quod si cuiquam displicet, velit, nolit, Gregorius, cujus auctoritas ad instar solis in tota fulget Ecclesia, respuendus non est. INF. Major est conciliorum auctoritas quam unius papae Gregorii. DEF. Nusquam legitur quod catholica consecratio in eodem ordine iterum dari possit. Caeterum longe incomparabiliter 129.1082C| melius beatus Gregorius conciliorum scita considerasse atque intellexisse dignoscitur quam homines nostri temporis, ideoque illi nemo praeferendus est.

CAP. VI.-- Quod ejusdem praevaricationis sit iterata consecratio, cujus praevaricationis sunt haeretici, qui catholicos rebaptizare audent.

INF. Iteratam in eodem gradu consecrationem, cujus praevaricationis esse putas? DEF. Non putative, sed veraciter scio, quod ejusdem praevaricationis sit iterata consecratio, cujus praevaricationis sunt haeretici omnes qui catholicos rebaptizare audent. An mente excidit quia sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, ita et qui semel consecratus est in eodem ordine jam consecrari non valet? INF. 129.1082D| Itane levioribus offensis oritur haeresis? DEF. Parumne tibi videtur, irritum facere sacrosanctum ministerium per quod divinae Trinitatis fides percipitur et Christiana religio indesinenter colitur; et quasi hoc non sufficiat, iteratam manus impositionem superadjicere non pertimescitis?

CAP. VII.-- Quod minor culpa, quam iterata consecratio, infra haereseon denotationes inveniatur admista.

INF. Incredibile mihi videtur ut errores qui non usquequaque noxii sunt inter haereticas denotationes annumerari queant. DEF. Sanctus Augustinus in libro de Haeresibus ita commemorat. Coluthiani haeretici, a quodam Colutho dicti sunt, qui dicebat 129.1083A| Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est, Ego sum Deus creans mala (Isa. XLV). Floriani quoque a Florino, qui a contrario dicebat Deum creasse mala, contra id quod dictum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I). Ac per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant. Creat enim Deus mala, poenas justissimas irrogando, quod Coluthus non videbat, non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturae atque substantiae, uti Florinus errabat.

CAP. VIII.-- Adversus eos qui se excusant dicentes: Inviti denuo in idipsum consecrati sumus.

INF. Si aequa lance pensetur sacrae ordinationis iteratio, non mihi, sed illi ascribendum est, qui me 129.1083B| primam negare et secundam consecrationem suscipere compulit. DEF. O Domine universorum Magister, quid ad hoc dicis? « Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Si caecus caeco ducatum praestet, nonne ambo in foveam cadunt? » (Matth. XV.) Ergo juxta hanc Domini sententiam, ad male faciendum et qui ducit et qui sequitur caeci sunt, et merito uterque in foveam damnationis cadunt. Tu autem vas electionis, per quemChristus loquitur, quid dicis? Non solum qui prava faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni efficiuntur morte perpetua (Rom. I). INF. Quid ergo adversus eos agendum est, quibus resistere minime possumus? DEF. Illud quod ait Salvator: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sed potius 129.1083C| eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). »

CAP. IX.-- Adversus eos qui dicunt: Non perdet Deus multitudinem peccatorum.

INF. Nunquid omnes qui Formosi consecrationem nihil esse professi sunt, et in eodem ordine iterum consecrati sunt, ad inferna praecipitantur? Neque enim Deus tantam episcoporum, presbyterorum atque levitarum multitudinem perdet? DEF. Quasi Deus ad quorumlibet multitudinem vel numerositatem respiciat, et non potius ad eos de quibus ipse loquitur: Ad quem respiciam nisi ad humilem et quietum, et timentem sermones meos? (Isa. LXVI.) Et in Evangelio: Nolite, inquit, timere pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). 129.1083D| Quid plura? Quod Deus multitudini praevaricatorum, nisi poenitentiam egerint, non parcat, audi apostolum Petrum dicentem: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens, exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens (II Petr. II). Item, si Deus ad multitudinem malignorum respiceret, tot millia hominum in deserto Sina non prostravisset, atque utinam corpore tantum et non anima! Unde in Epistola Judae legitur: Jesus, populum Israel de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit (Judae V). 129.1084A| Caeterum autem justitiae praevaricatores imitandi non sunt, juxta quod Mathathias dicit: « Et si omnes consentiunt regi Antiocho, ego et domus patris mei non consentiemus (I Mach. II). » Per Prophetam quoque dicitur: « Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI). » Tempore igitur sanctissimi Patris Athanasii, pene universus orbis ad Arianam haeresim se contulit, et tamen paucissimi in catholica fide perseverantes victoriae palmam consecuti sunt.

CAP. X.-- Ut qui semel et iterum in eodem gradi consecratus est a sacro ministerio sit excludendus.

INF. Qua ratione fateri ausus es ut qui semel et iterum in eodem consecratus fuerit a sacro ministerio 129.1084B| sit excludendus? DEF. Non a memetipso, sed, ut supra relatum est, a beato Gregorio, necnon et apostolorum canonibus, tale quid audenter protuli. INF. Ergone qui denuo baptizatus fuerit Christianitate pellendus est? DEF. Nequaquam, sed aliud est baptizatus, aliud consecratus. Omnis enim qui consecratus est baptismum dare potest, non tamen omnis qui baptizatur consecrationem vel sibi habere vel aliis dare potest. Hinc est quod baptizati bigami, si necessitas incumbit, baptizare possunt, sacrum vero ordinem canonice accipere nequeunt. Cernisne quod baptismus ad fidem pertineat, consecratio autem ad ministerium per quod ipsa fides percipitur et Christiana religio celebratur? Et idcirco qui ejusmodi sacrilegium incurrit, a sacro ministerio est removendus. 129.1084C| Adde etiam quod absque baptismo, nullus in regnum coelorum intrare possit; et ideo bis baptizatum a Christianitate sequestrari nefarium. INF. Sacerdotes qui tempore persecutionis negaverunt, suis honoribus non sunt exspoliati. Isti ergo, propter iteratam manus impositionem, a sacerdotio quomodo sunt excludendi? DEF. Aliter est, nam de sacerdotibus qui tempore persecutionis negaverunt, non parva distantia est inter eos qui absque periculis et eos qui violenta oppressione negaverunt. Quod ita sit, testis est Ancyranus canon (can. 1) dicens: Presbyteri immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si non per illusionem aliquam, sed ex veritate fecerunt, nec ante parentes, nec affectantes atque suadentes, ut aestimentur quidem tormentis aptari, 129.1084D| sed his visu tamen et habitu subjici, hos placuit honorem quidem retinere propriae sedis, offerre vero aut alloqui populum, aut omnino sacerdotalibus fungi officiis, non licere.

Item ex concilio Nicaeno, de his qui in persecutionibus negaverunt, et postmodum in clero promoti sunt.

Quicumque de lapsis ad ordinem clerici promoti sunt per ignorantiam vel per ordinantium dissimolationem, hoc ecclesiasticae non praejudicat regulae, cogniti namque deponantur. His itaque digestis, ad memoriam redit quod papa Innocentius Rusticum, qui iterata ordinatione presbyter effectus est, noluerit in Ecclesia retineri. Scripsit enim Marciano 129.1085A| episcopo Naisitano, dicens (epist. 21): In Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas, Germanius qui se asserit presbyterum atque Lupentius qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta, prece fusa, dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem Ecclesias in dilectionis tuae constitutas parochiis retinere, sed tuam communionem non potuisse mereri, ea videlicet ratione qua Rusticius quidam nomine, iterata ordinatione, presbyterium suscepisset: et non levi impedimento fit, dum aut illi dolent hujusmodi hominem in Ecclesia retineri, aut ille sic peccare debere in alio arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum. Similiter autem et illud recolendum, quod * subhabeatur 129.1085B| papa Gregorius, ad Joannem episcopum Ravennatis Ecclesiae scribens, dicit: Illud quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicatus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Nonne vides quod hujuscemodi transgressores, et jam apud anteriores Patres jam judicati sint?

CAP. XI.-- Ut juramentum quod ad scelus committendum pertinet, non sit observandum.

INF. Cum summo pontifici in omnibus sit obediendum, tu e contrario dicis ut quicunque ex clero se illi juramento constrinxerit, quatenus ad subvertendam ordinationem adjutor existat, canonico sit 129.1085C| judicio plectendus. DEF. Ad scelera committenda nulli unquam potestati obtemperandum est, quia odit Dominus omnes qui operantur iniquitatem, et perdet eos qui loquuntur mendacium (Psal. V). Et Apostolus: Non solum qui prava faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni efficiuntur morte perpetua (Rom. I). INF. Quisquamne fidelium juramentum, quod semel spoponderit, audebit liciter irritum facere? DEF. Juramentum quod a peccato alienum est, praevaricari non debet. Juramentum autem quod pertinet ad scelus committendum, observari nefas est. Ut caetera omittam, David ad preces Abigail flexus, remissius elegit perjurium incurrere, quam homicidium perpetrare. Herodes autem quia in jurejurando discretionem habere neglexit, homicidii barathrum 129.1085D| incurrit. Attende, inquam, quid ex hoc Isidorus censeat; ait enim: Non est conservandum sacramentum quod male et incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea manendi fidem polliceatur, tolerabilius est non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. INF. Hujuscemodi testimoniis non satis apparet ut quisque pro tali juramento a sacro ordine sit removendus. DEF. Post Nicaenum concilium Chalcedonensis synodus auctoritatis retinet palmam. Illa nimirum censuit dicens: Conjurationis vel conspirationis crimen, et ab exteris legibus est omnino prohibitum, multo magis hoc in Ecclesia Dei ne fiat admonere conveniet. Si qui ergo clerici vel monachi reperti 129.1086A| fuerint conjurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradus proprius abjiciatur. Cernisne quam sublimi auctoritate clerici de quibus sermo exortus est, inter sacrilegos et male conjuratos sint habendi, et canonico judicio reprobandi?

CAP. XII.-- Ut ad synodum quae manifeste contra catholicam rectitudinem agit non sit occurrendum.

INF. Apostolicus pontifex vocavit te ad synodum, tu vero jussionem ejus contemnens occurrere noluisti. DEF. Si aliquando ad vocem lupi cucurrit ovis, et ego ad synodum illam occurrere debui. Hic est quod Salvator ait: « Oves pastorem sequuntur, quia sciunt vocem ejus; alienum autem, non sequuntur, 129.1086B| sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum (Joan. X). » An non sunt lupi, non sunt alieni, qui praefatam ordinationem subvertentes, fere totam Italiam a pluribus annis veluti paganam absque Christi religione vixisse blasphemant? Dominus enim dixit et fecit: Bonus Pastor animam suam ponit pro ovibus suis (Ibid.), vos e contrario Dominicas oves lupinis dentibus non tantum corpore, sed, quod est infelicius, et anima discerpere non erubescitis. Istud est quod beatus Gregorius dolens dicit: Considerate quid de gregibus agatur, quando lupi pastores fiunt, contra quos Dei greges custodire debuerant. Contempsit properare ad concilium: ad quale concilium? Scilicet ubi secundo baptismate baptizarer, ac per hoc non purificatus, sed contaminatus existerem. 129.1086C| Quamobrem salubriter elegi cum David verbis et actu canere: « Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo: odivi congregationes malignorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV). »

CAP. XIII.-- Quod praepositorum culpae nec omnes tegendae sint nec omnes denudandae.

INF. Praepositorum culpae juxta reverentiam filiorum Noe, a subditis denudandae non sunt, sed potius tegendae. DEF. Exemplum Sem et Japhet, in eo quod patris verenda cooperuerunt (Gen. IX), discretione adjuncta, ita nos imitari oportet, ut nec ad dextram, nec ad sinistram declinare videamur. Qua de re nec omnes praepositorum culpae tegendae sunt, nec omnes denudandae. Ut caetera omittam, illa nimirum culpa 129.1086D| quae catholicae religioni officit, si aliter emendari non potest, procul dubio denudanda est, ne per eam ignarae vel simplices animae pereant. Quaedam praepositorum culpae, teste Pontificali libro, adeo superabundant, ut apicibus tradantur, utique non ut imitentur, sed ut a posteris caveantur. Notum est enim quod mala praepositorum actio generaliter subditis noceat, quod peccata regis redundent in regnum. Sed nunc de illa culpa specialiter sermo frequentatur, quae meticulosos vel simplices in catholica religione supputat. Ita enim culpa non a subditis est denudata, sed a suis auctoribus magis exagerata. Nos autem istiusmodi noxae nec favorem, nec assensum porrigere audemus; sed procul ab ea discedere 129.1087A| debemus. Denique apostolus Paulus, qui clamat: Imitatores mei estote (Philipp. III), in faciem restitit apostolorum principi Petro, quia reprehensibilis erat; eo quod gentiles in quibusdam judaizare cogeret (Galat. II). Quod claviger regni coelorum adeo libenter suscepit, ut ei nullomodo contradiceret, et insuper ejus documenta in sua laudaret Epistola.

CAP. XIV.-- Ut excommunicatio quae ad facinus committendum pertinet non sit observanda.

INF. Quomodo parvipendens apostolicam excommunicationem, celebrare missarum solemnia praesumpsisti? DEF. Illa equidem excommunicatio quae ad sacrilegium committendum pertinet pro nihilo ducenda est, et nullatenus observanda. Quippe sub hujuscemodi occasione cogitis me negare sacerdotium, 129.1087B| quod ecce jam circi er viginti annos per totam Ausoniam Domini Salvatoris regit Ecclesiam, et tam pro vivis quam etiam pro defunctis ecclesiastica officia, ut moris est, frequentare non cessat. Et quod est deterius, consentientes vobis iterum in eodem gradu consecrare non formidatis. Istane observanda excommunicatio?

CAP. XV.-- De eo quod scriptum est: « Sive juste, sive injuste obliget pastor, gregi timendum est. »

INF. Sive juste, sive injuste, ut sanctus Gregorius ait, obliget pastor, gregi timendum est, ne per elationem tumidae reprehensionis culpa quae non erat fiat. DEF. Si de nostris negligentiis nostrisque offensionibus excommunicatio facta fuerit, omnino formidanda 129.1087C| est, et usque ad dignam satisfactionem vel indulgentiam, penitus observanda. Caeterum vero in his quae manifesta ratione Deo inimica esse probantur, nullius excommunicatio metuenda est vel observanda. Verbi gratia, si me ad perjurium, falsum testimonium, sacrilegium vel homicidium, excommunicando impulerit; nunquidnam in talibus vel eorum similibus, pastoris excommunicatio timenda vel facienda esse decernitur? Praesertim cum dicat Apostolus: Non solum qui prava faciunt, sed et qui consentiunt facientibus digni efficiuntur morte perpetua (Rom. I). INF. Hanc Apostoli sententiam ecce jam bis objicere non vitasti. DEF. Si quando necessitas incumbit, non dico bis aut ter, sed etiam centies unum idemque testimonium sinistris argumentationibus 129.1087D| fidenter opponam, nec immerito; agonista enim contra diversa inimicorum jacula uno utitur clypeo. INF. Responde mihi quomodo hactenus super pontificum excommunicationibus istiusmodi distinctionem nullus facere praesumpsit? DEF. Ergone oblitus es testimonia, quibus paulo superius declaratum est, non esse iniquis jussionibus obtemperandum, nec sinistris actibus consentiendum? Secundum quod in iisdem testimoniis legitur: « Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V); » et illud: « Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce 129.1088A| in amarum (Isa. V) » ; et illud: « Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV) » ; et illud: « Minister Dei est tibi in bonum (Rom. XIII). » Interea et hoc recolendum, quoniam quidem ille qui dicit: Juste an injuste obliget Pastor, gregi timendum est. Ipse in eodem loco dicit: Sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant vel ligare Plerumque contingit ut hic judicis locum teneat, qui ad locum vita minime concordat, et saepe agitur ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Et infra: Judicare autem digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde recte per Prophetam dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). » 129.1088B| Postremo autem, nec illud oblivioni tradendum, quod Doctor gentium redarguens ait: « Qui ergo alium doces, te ipsum non doces; qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis? » (Rom. II.) Et Dominus in Evangelio: « Medice, cura te ipsum (Luc. IV). »

CAP. XVI.-- De eo quod scriptum est, Omnia quae dixerint vobis, servate, et facite.

INF. Ubi est ergo illud evangelicum, « Supra cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, omnia quae dixerint vobis servate et facite? » (Matth. XXIII.) DEF. Omnia hoc in loco solummodo in bonam partem accipienda sunt: alioquin Judaei qui Scribarum et Pharisaeorum consilio et hortatu Dominum crucifixerunt, 129.1088C| immunes a tanto scelere esse debuerant, sed quam graviter et qui dixerunt et qui fecerunt peccaverint, et Scriptura testatur, et in posteris eorum usque ad finem mundi protelatur. Igitur, quod omne non semper ad totum, sed plerumque ad maximam partem referatur, testis est Hieronymus, ubi ad Damasum de frugi et luxurioso filio disputat.

CAP. XVII.-- Quod ad peccandum nullius potestati sit obtemperandum.

INF. Cum aliis potestatibus resistendum non sit, eo quod non sit potestas nisi a Deo, et qui resistit potestati Dei, ordinationi resistit (Rom. XIII); apostolicae potestati quae procul dubio omnes humanas potestates excellit, in omnibus quae jubet resistendum 129.1088D| non est. DEF. Omni humanae potestati subditi esse debemus, et quam maxime apostolicae. Sed utique non in illis quae Christiana lex abominatur ac prohibet, et Deo inimica esse monstrantur, cui dicit Propheta: « Quoniam non volens Deus iniquitatem tu es. » « Odisti » Domine « omnes qui operantur iniquitatem, perdes » eos « qui loquuntur mendacium (Psal. V). » Et ipse Dominus ad Jeremiam, « Si separaveris » inquit, « pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV). »

CAP. XVIII.-- Quod aliud sint pontificales sedes, et aliud praesidentes, et quia praesidentes per devia sequendi non sint.

INF. Sancta Romana Ecclesia super Ecclesias primatum 129.1089A| tenet, ideoque judicat omnes, et ipsa a nemine judicatur. Tu autem quis es, qui contra eam loqueris? DEF. Absit ut ego infimus, vel potius vermis, contra eam loquar, sed, ut Deus donaverit, magis pro ea. Quaeso, diligenter attende quod dicturus sum longe incomparabiliter. Aliud sunt pontificales sedes, aliud praesidentes. Proinde honor et dignitas uniuscujusque sedis venerabiliter observanda sunt. Praesidentes autem si deviaverint, per devia sequendi non sunt; hoc est, si contra fidem vel catholicam religionem agere coeperint, in talibus eos nequaquam sequi debemus, quod plerumque apud Constantinopolitanam et Alexandrinam sedem contigit: in his autem quae jure dicunt, etsi non faciunt, libenter eis obedire debemus. Hinc est quod botros 129.1089B| carpere et spinas cavere jubemur. Quid multa? de Pastoribus ad populum revoca intentionem, qui dicit, « Minister Dei est tibi in bonum (Rom. XIII). » Propterea subjunxit « in bonum, » quia minister Dei non est tibi in malum.

CAP. XIX.-- De eo quod scriptum est: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII).

INF. Ligandi atque solvendi potestas omnibus episcopis coelitus est collata; praecipue tamen apostolorum vicario, qui vicem apostoli Petri, et claves regni coelitus tenet. Et idcirco, quomodolibet ligaverit, ligatum erit. DEF. Non ita sapit divinae legis interpres Hieronymus. Exponens illud evangelicum: « Quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata 129.1089C| et in coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo, » ait: Istum locum intelligentes episcopi et presbyteri aliquid sibi assumunt de Pharisaeorum supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere noxios se arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Nec illud omittendum quod per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). Non morientem quippe mortificat, ut sanctus docet Gregorius, qui justum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. Item a Salomone: Sicut avis in contrarium volans, et passer quolibet vadens (Prov. XXVI), sic maledictum frustra prolatum, super illum qui misit 129.1089D| illud, veniet. Item ibi: « Anima quae benedicit, impinguabitur (Prov. XI); » quae autem frustra maledicit, ipsa in maledictione erit. Item sancti Gregorii papae: In omni autem quod de nobis extra dicitur, recurrere ad arcana mente debemus; et si omnes vituperent, liber est tamen quem conscientia non accusat; quia, etsi omnes laudent, liber esse non potest, si hunc conscientia accusat.

CAP. XX.-- Qualiter Formosus post depositionem, apostolica auctoritate reconciliatus sit.

INF. Ecce jam ad littus coeptae locutionis propinquantes vela deponimus, et Formosus qui procellas excitare non veritus est, a tanto discrimine velut immunis remansit. DEF. Humano examine judicari 129.1090A| nec debet nec potest, qui jam in illius est judicio constitutus, qui est judex vivorum et mortuorum; qui non secundum auditum aurium, neque secundum oculorum intuitum judicat, sed secundum id quod scrutans corda et renes Deus (Psal. VII). INF. Non te cognoscere pigeat, quomodo per eum in sancta Ecclesia, ubi summa concordia esse debet, scandali seminarium sit exortum. DEF. Formosus, ut dixi, non ad me, id est, ad ordinationem quam fecit, sed ad eos pertinet qui eum elegerunt, ordinaverunt, cique donec advixit communicaverunt, et per omnia participes exstiterunt; attamen, fac, ut tibi rectum videtur. INF. Formosus post depositionem suam episcopus esse non potuit, quanto minus papa? DEF. Sicut verum est quod apostolica auctoritate 129.1090B| depositus fuerit, ita verum est quod apostolica auctoritate reconciliatus exstiterit. INF. Quando depositus est, mediantibus sacrosanctis Evangeliis jurejurando conclusit, ut Romuleam urbem nullatenus ingrederetur, suumque episcopatum nullomodo reciperet, et propterea reconciliari minime potuit. DEF. Istiusmodi juramentum non solum a Christianis, verumetiam ab ethnicis cruentum atque nefarium esse decernitur. Revera enim nihil aliud in eo deprehenditur, nisi ut limina apostolorum Petri et Pauli nunquam adoraret, nunquam ad reconciliationem accederet, suumque episcopatum nunquam reciperet. Proh nefas! Hujusmodi juramenti crudelitas, nec apud paganos invenitur. Vae illis qui tale sacramentum ab eo per vim extorserunt. Benignus 129.1090C| ille et misericors apostolicus Pater qui eum reconciliare decrevit. INF. Verene debuit apostolicus pontifex reconciliare hominem, qui se coram episcopis proprio ore damnavit, et idcirco depositus fuit? DEF. Poteram ad haec opponere, quia cum se proprio ore damnavit, non veraci professione, sed magno timore perterritus interroganti se, quamvis non inculpabiliter satisfecit; sed sufficit ei quod postmodum apostolica auctoritate reconciliatus sit. Audi etiam, quid Alexander papa super hujuscemodi occasione synodaliter censeat dicens: Est etiam et hoc ad hanc sanctam perlatum sedem, quod pudet dicere, et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini inimicum est; id est, quod nonnullos episcopos vel sacerdotes aut metu 129.1090D| compellunt, aut vi extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae, in aliud quod non debent, aut pro suarum requisitione rerum, aut, quod deterius est, pro alieni erroris secta, scripturas facere, et propriis manibus roborare, et coram populo recitare, atque confiteri. Aliquos dicunt ergastulis et carceribus recludi, ut saltem his territos insidiis decipiant Domini sacerdotes, et suis faciant voluntatibus subditos fieri. Has considerantes impietates, et pericula vitantes animarum, una cum omnibus sacerdotibus, qui vobiscum in hanc sacram convenerunt urbem, et cum omnibus hujus capitis membris, sicut a beatis apostolis, et reliquis sanctis Patribus et successoribus eorum accepimus, statuentes decernimus, omnes qui sanctos Patres persequuntur, 129.1091A| aut amovere vel dilacerare manifestantur, infames esse, et alienos a liminibus Ecclesiae usque ad satisfactionem fieri. Ejusdem [ Supple epistolae]: Similiter si hujusmodi personis quaedam scripturae quoquo modo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptae, vel roboratae fuerint ingenio, nullum eis praejudicium aut nocumentum provenire censemus, neque ullam eis infamiam aut calumniam, aut a suis sequestrationem bonis unquam, auctore Domino, et sanctis apostolis, eorumque successoribus, sustinere permittimus.

CAP. XXI.-- Quia plurimi sacerdotum depositi fuerunt, et postmodum reconciliati.

INF. Si tale quid ad lapsorum reconciliationem 129.1091B| pertinet, exemplis confirma. DEF. Plurimi namque sacerdotum depositi fuerunt, et postmodum reconciliati: reconciliati, inquam, non denuo in idipsum consecrati; quoniam quidem aliud reconciliatio, et aliud consecratio. Nam qui reconciliatur, in gradum pristinum restituitur; qui autem consecratur, id quod non habet accipit. Sed, ut dicere coepi, Joannes Chrysostomus a duabus synodis orthodoxorum episcoporum fuit judicatus, sed iterum fuit restitutus Ecclesiae suae. Necnon et Marcellus episcopus Ancyrae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius item judicatus a synodo, Ecclesiam suam postea recepit. Lucianus episcopus Adrionopolites damnatus a papa Julio, recepit Ecclesiam sui episcopatus. Item Cyrillus 129.1091C| Hierosolymitanus depositus fuit, postea reconciliatus est Ecclesiae suae. Simili modo et Polychronium ejusdem Ecclesiae Hierosolymitanae pontificem Xystus papa damnavit, et iterum ipse eum reconciliavit. Innocentius item papa Photinum damnavit episcopum, sed ipse eum postea in proprio restituit loco Ecclesiae suae. Itemque Misenum episcopum a Felice papa damnatum, Gelasius papa successor illius et communicavit et Ecclesiae suae restituit. Leontius autem dum esset presbyter depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha exstitit. Gregorius vero quartus papa, Theodosium, quem Eugenius ejus antecessor presbyterii honore privaverat, sanctae Ecclesiae Siguinae consecravit episcopum. Ibas namque episcopus judicatus fuit, sed sancta synodus 129.1091D| canonicesuam illi restituit Ecclesiam. Rothanum vero episcopum sanctae Suessionensis Ecclesiae a synodo cui Carolus interfuit rex condemnatum, et Soffrenium Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus papa una nobiscum reconciliavit.

CAP. XXII.-- Ut id quod incertum est solius Dei judicio sit relinquendum; et de episcopis qui de sede ad aliam sedem translati sunt.

INF. Formosus esto, reconciliatus fuerit, postmodum vero, humanae laudis cupidus, propriam relinquens uxorem, alienam abstulit; videlicet, relicto episcopatu, his qui ordinandi erant apostolicam abstulit sedem. DEF. Utrumnam humanae laudis cupidus apostolicum thronum conscenderit incertum est, 129.1092A| ideoque solius Dei judicio relinquendum est. Attamen universa Romana civitas, et omnes circumpositae regiones, praecipuae sanctitatis eum fuisse commemorant, exceptis admodum paucis, qui eum infamare non erubescunt. Nec mirum, cum etiam de Salvatore scriptum sit, « Alii dicebant quia bonus est, alii: Non, sed seducit turbas (Joan. VII). » Caeterum vero quod in hujusmodi translatione alienam uxorem non abstulerit, probabilibus exemplis clarescere potest. Omitto eos qui ante Nicaenum concilium de sede ad aliam sedem translati sunt. Nunquidnam Gregorius Nazianzenus, homo sanctissimus atque doctissimus, ignarus fuit ejusdem concilii, aut illud quisquam melius intelligit, quam ipse intellexisse dignoscitur? Hic enim cum unius civitatis, 129.1092B| quae Sazima dicebatur, fuisset episcopus, consilio et hortatu beati Basilii et aliorum episcoporum, in oppido Nazianzo constitutus est, deinde Constantinopolim translatus est. Dositheum Seleuciae episcopum Alexander Antiochenus episcopus in Tarsum Ciliciae demigravit. Reverentius ab Arcis Phoeniciae in Tyrum migratus est. Joannes de Gordo Lydiae mutatus est in Proconissum, et in ea praesedit Ecclesia. Palladius ab Helenopoli mutatus est in Aspamam. Alexander ab alia Helenopoli in Adrianopolim mutatus est. Meletius prius in Sebastena Ecclesia praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Theosebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus de urbe Antepristena Mysiae in Nicopolim Thraciae mutatus 129.1092C| est. Hierophilus de Trapezopoli Phrygiae in Antiochiam migratus est. Optimus ab Agardamia Phrygiae in Antiochiam Pisidiae migratus est. Sylvanus a Philippopoli Thraciae mutatus est in Troada. Perigenes in Petris est ordinatus episcopus, sed quoniam cives ejusdem civitatis eum recipere noluerunt * Romanae civitatis jussit eum inthronizari in Corinthum metropolim defuncto ejus episcopo, eique donec advixit Ecclesiae praefuit. Eusebius itaque Pamphili, in sexto ecclesiasticae historiae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert; quia cum venisset causa orationis Hierosolymam, tentus sit ab ejus civibus, et in locum Narcissi episcopi constitutus, et de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae praesedisset. Germanus archiepiscopus 129.1092D| de metropoli Cyzico translatus est Constantinopolim, in qua translatione presbyter sanctae Romanae Ecclesiae apocrisiarius nomine Michael, talem fecit sermonem. Divina enim gratia quae dignatur infirma eligere, et incompleta complere, transtulit et ordinavit in sacratissimam sedem a Deo conservatae civitatis Constantinopolitanae praesentem Germanum sanctissimum archiepiscopum. Aitardus quoque de Terraconensi episcopatu inthronizatus est in Turonensi archiepiscopatu, dante imperatore Carolo II, et consentiente papa Adriano II.

CAP. XXIII.-- Quod Osius non catholice dixerit:

Nec laicam in fine communionem accipiat.

INF. Osius dicit: Si quis episcopus per avaritiam 129.1093A| vel ambitionem, et ut dominationem agat, sedem mutaverit, ne laicam communionem habeat. Deinde in sequenti capitulo, etiamsi talis exstiterit ut per fraudes, et quosdam praemio et mercede corruptos, excusationem afferens, ut quasi eum populi petere videantur, nec laicam in fine communionem accipiat. DEF. Quod Osius avaritiam et ambitionem, dominationem et fraudes prohibuit, libenter amplector. Quod autem subjunxit: « Nec laicam in fine communionem accipiat, non suscipio, quoniam non catholicum sed catharum sonat. Praesertim cum Dominus per prophetam clamet: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). » Et in Evangelio: « Gaudium est, inquit, coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam 129.1093B| agente, quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. » Alias autem quo fine suum sapere Osius concluserit, flere magis libet, quam verbis exprimere.

CAP. XXIV.-- De eo qui semel in qualibet Ecclesia lector exstiterit.

INF. Africanum concilium statuit ut quicumque in Ecclesia semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non admittatur. Et si hoc de lectoribus statutum est, quo pacto Formosus ab episcopali sede ad apostolicum thronum transferri debuit? DEF. Hoc etenim quod de lectore objecisti, non intelligendum est, ut qui semel in qualibet Ecclesia lector exstiterit, ulterius jam in alia Ecclesia nullatenus ad clerum admitti possit. Sed manifestius in Africano concilio, ubi 129.1093C| Epigonius pro suo discipulo, simulque alumno conqueritur, sancitum est ut clericum alienum, nullus sibi praeripiat episcopus, praeter ejus arbitrium cujus fuerit. INF. Coelestinus papa de clericali electione ita delegavit dicens: Cleri, ac plebis, et ordinis consensus, et desiderium requiratur, tunc alter de altera requiratur et eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, poterit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam sibi alter audeat vindicare mercedem. DEF. Istiusmodi papae Coelestini 129.1093D| decretum laudabile, justumque nemo ambigit, sed aliquando accidit ut certa imminente necessitate, vel certis existentibus causis, episcopus de sede ad sedem transferri licenter possit, quod jam supra latius intimatum est. Similiter autem ad clericatus officium ex alia Ecclesia transitur. Quod adeo verum est ut etiam papa Siricius, religiosos monachos per canonicos gradus ad episcopalem celsitudinem ascendere statuerit. Hinc est quod sanctus papa Gregorius ad Marianum scribit, ad ordinandum alia monasteria, ut ad clericatus officium monachi cum consensu abbatis ex monasterio tolli debent. Quod si abbas sufficienter habeat monachos, et dare noluerit, episcopus 129.1094A| in cujus parochia est de his qui supra fuerint solertius tollat.

CAP. XXV.-- Ut absque necessitate, vel certis existentibus causis, episcopus de sede ad sedem transire non debeat.

INF. Jam vero quid ad haec objicere poteris? Nicaena siquidem synodus definivit dicens: Propter multam perturbationem et seductiones quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videatur admissa, ut de civitate ad civitatem non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Quod si factum fuerit, prorsus irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus. DEF. Tam magni concilii sententiam meae 129.1094B| parvitati exponere non licet. Audenter tamen dico, quod nulli unquam Nicaenos canones rectius vel subtilius considerare atque intelligere valeant quam Gregorius Nazianzenus quem supra tetigimus, necnon et Chalcedonense concilium, et beatissimus papa Leo, atque Gelasius. INF. Quod Gregorius Nazianzenus de sede ad sedem transierit, jam superius objecisti, nunc superest ut reliqua subjiciantur. DEF. Ut dicere coepi, Chalcedonensis synodus et sanctissimus papa Leo atque Gelasius praefatam Nicaeni concilii regulam intelligere videntur

Ex Chalcedonensi concilio.

Clericos in Ecclesia ministrantes, sicut jam constituimus; in alterius civitatis Ecclesiam statutos fieri non oportet, sed contentos esse, in quibus ab 129.1094C| initio ministrare meruerunt, exceptis illis qui proprias amittentes provincias ex necessitate ad aliam Ecclesiam transierint. Si quis autem episcopus post hanc definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat clericus ad propriam fuerit regressus Ecclesiam.

Leonis papae.

Si quis autem episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis praesideat quos per 129.1094D| avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet et augeri.

Gelasii papae

Quisquis propriae desertor ecclesiae, nullis existentibus causis, ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit, et protervus [promotus], reverendorum canonum, vel ipse vel receptor ejus atque provector, instituta non fugiet quae de hujusmodi praesumptoribus sacri canones praefixere servanda. INF. Haec capitula meis inserviunt objectionibus. Video enim quod Chalcedonense concilium statuerit ut absque provinciarum amissione 129.1095A| et necessitate in alterius civitatis Ecclesiam demigrandum non sit, et quod papa Leo censuerit, ut episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci superioris ambire non debeat, nec per avaritiam ad majorem se plebem transferre. Gelasius quoque dicit: ut, nullis existentibus causis, propriam deserere Ecclesiam nemo audeat. Formosus qua ex necessitate, aut quibus existentibus causis Ecclesiae propriae desertor apostolicum thronum conscendere jussus est? DEF. Quibus existentibus causis, vel qua necessitate Formosus effectus sit papa, clero et magnatibus Romanae civitatis scire convenit, qui nec Francorum, nec alterius gentis obsidione, vel impulsu, coacti, sed sua sponte eum eligere atque inthronizare decreverunt. Illi enim non ob aliud 129.1095B| eum elegisse se dicunt, nisi ob Ecclesiae utilitatem. Ipse autem se inthronizandi praebuit assensum, quemadmodum plurimi episcoporum fecisse leguntur, quod jam paulo superius intimatum est. INF. Pene omnibus notum est quod plurimorum pontificum major sit auctoritas quam paucorum. Quapropter in hac questione magis observanda est Nicaena synodus, quae indifferenter et penitus de sede ad sedem transferendi consuetudinem amputavit. DEF. Videte [videris] non intellexisse quod Nicaena synodus dicit: placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videtur admissa. Qualem, inquam, consuetudinem placuit amputari? Illam scilicet quae praeter regulam, hoc est, absque rectitudine in quibusdam partibus videtur 129.1095C| admissa. Nonne discretione adhibita, quae mater est omnium virtutum, idipsum et concilium Chalcedonense astruere videtur, in eo quod dicit, clericos in alterius civitatis Ecclesia statutos fieri non oportere, exceptis illis qui, proprias amittentes provincias, ex necessitate ad aliam Ecclesiam transierint. Nec illud est absimile quod beatissimus papa Leo censuit, ut episcopus, civitatis mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambire non debeat. Inde nimirum et Gelasius dicit ut quisquam, nullis existentibus causis, propriae desertor Ecclesiae ad aliam transire non debeat. Hoc modo etiam sanctus Gregorius Nazianzenus, non ignarus, nec contemptor Nicaeni concilii, de sede ad sedem translatus est. Porro qui nulla necessitate 129.1095D| cogente, et nullis existentibus causis, sed solummodo avaritia vel ambitione ad aliam sedem transfertur, iste procul dubio praevaricator rectitudinis est, et idcirco praeter regulam tale quid admisisse convincitur. INF. Formosus ergo qui tantummodo avaritia et ambitione cathedram mutavit acrius est puniendus? DEF. Quod ambiguum crimen solius Dei judicio sit relinquendum jamjam supra responsum est. INF. Video te sub colore cujusdam tuitionis dogmatizare, quatenus episcopalis transmigratio de sede ad sedem licenter fieri possit. DEF. Absit ut ex meo ore procedat quod quisquam episcoporum tale aliquid licenter agere possit, nisi certa imminente necessitate, vel certis existentibus causis.

CAP. XXVI.-- Quod quando Formosus inthronizatus est, non id quod episcopus erat iterum acceperit, sed augmentum apostolicae dignitatis, quod non habebat, susceperit.

129.1096A| INF. Hactenus hinc inde contractis Scripturarum malagmatibus, languido capiti medicatus es; nunc autem ventum est ad insanabile vulnus, cui nulla medela succurrere valet. Formosus quando accessit ut papa efficeretur, manus impositionem ita sibi tribui praecepit, ac si episcopus non esset; ac per hoc, non solum apostolicam dignitatem non acquisivit, verum etiam id quod episcopus erat, perdidit. DEF. Hoccine est insanabile vulnus, cui nulla medela subvenire potest? Nonne cujus oculus, juxta evangelicam sententiam, simplex est 129.1096B| (Matth. VI), in ejus manus impositionem non vulnus, sed dignitatis augmentum conspicit, non detrimentum, sed sacri ordinis incrementum. Ut enim hoc liquidius pateat, audi documentum. Nam quod presbyter ipsum sit quod est episcopus, testis est beatus Hieronymus in epistola 85, dicens: Audio quemdam in tantam erupisse vecordiam, ut diaconos presbyteris, id est, episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat eosdem esse presbyteros quos episcopos, quid patitur mensarum et viduarum minister, ut super eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur? Audi testimonium: « Paulus et Timotheus servi Christi Jesu omnibus sanctis qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus (Philipp. I). » Et in 129.1096C| Actibus apostolorum, ad unius Ecclesiae sacerdotes ita Paulus loquitur: « Attendite vobis et cuncto gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). » Ac ne quis contentiose in una Ecclesia plures episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium in quo manifeste comprobatur eumdem esse episcopum atque presbyterum. Propter hoc « reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigeres, et constitueres per civitates presbyteros, sicut et ego tibi mandavi, si quis unius uxoris vir. sine crimine filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem (Tit. I). » Et ad Thimotheum: « Noli negligere gratiam quae 129.1096D| in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii (I Tim. IV). » Sed et Petrus in prima Epistola, « Presbyteros, inquit, in vobis precor compresbyter, et testis Passionum Christi, et futurae gloriae, quae revelanda est (I Petr. V). » Quod autem postea, unus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est, ne unusquisque ad se trahens Ecclesiam Christi, irrumperet [rumperet]. Hoc usque sanctus Hieronymus. Nos autem revertamur ad id quod coepimus. Ecce probabilibus documentis patefactum est, quod ipsum sit presbyter quod est episcopus. Igitur eum presbyter manus impositionem accipit, ut caeteris praeponatur, et specialiter episcopus appelletur, 129.1097A| nunquidnam in eo quod est presbyter iterum consecratur, et non potius in ejusdem manus impositione augmentum episcopalis ministerii [mysterii], quod non habet accipit. Sic itaque sic Formosus in illa manus impositione, non id quod episcopus erat perdidit, sed augmentum apostolicae dignitatis, quod non habebat, accepit. Haec igitur ad ea quae ipse de manus impositione objeceras, respondisse sufficiat. Caeterum autem interrogavimus eos qui praesentes fuerunt quando Formosus inthronizatus est; sed dixerunt: Procul dubio falsissimum est quod Formosus in illa translatione manus impositionem acceperit; sed quemadmodum in itinere ambulantes precibus effusis Deum exorant, ita et nos gubernatorem omnium exorantes, deduximus 129.1097B| eum ad apostolicam sedem, ibique inthronizavimus eum, dantes congruam orationem.

CAP. XXVII.-- Ut qui simultates et lites inter se habent, alter eorum adversus alterum non possit testimonium proferre.

INF. Adhuc superstites sunt idonei testes, qui Formosum non rite inthronizatum fuisse, sed in eodem ordine quem habebat iterum sibi manus impositionem tribui fecisse testificantur. DEF. Haec accusatio penitus absurda esse deprehenditur, alioquin juxta tuam sententiam non fuerunt episcopi, qui eum inthronizaverunt, sed potius bruta animalia. Ego enim et non pauci mecum, certo certius compertum habemus, quia haec de Formoso non alii referunt, nisi qui simultates et inimicitias cum eo habuerunt. Et 129.1097C| revera non solum divina, sed etiam humana lex praecipit ut qui jurgia et lites ad invicem habere noscuntur, alter eorum adversus alterum testimonium proferre minime possit. Hinc est quod Anacletus papa dicit: Accusatores autem et testes esse non possunt, qui ante hesternum aut nudiustertius diem inimici fuerunt; ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci velint. Hinc etiam et Sixtus papa scripsit: Non, inquiens, accusatoribus suspectis, vel de inimicorum domo prodeuntibus, est credendum. Papa quoque Telesphorus: Hi vero qui inimici morantur aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum aemulatio lacerat innocentes.

CAP. XXVIII.-- Quod humanum judicium quatuor personis justissime comprobatur.

129.1097D| INF. Fortassis coram judicibus pro Formoso causam dicere velis, accusatores praesto sunt: accede, ut quod hujus altercationis verum est, luculento examine clarescat. DEF. Non possumus justitiae palmam obtinere apud eos qui testes iidem sunt qui et judices pariterque accusatores: siquidem quatuor personis omne justissimum consummatur judicium, accusati videlicet et accusatoris, testium simul et judicum. Neque enim de levioribus causis quaestio ventilatur: proinde necesse est ut auctore Deo congregetur universale concilium, et, ad instar magni Constantini, intersit regis praesentia, et tunc istiusmodi scandalum sedabitur, et Ecclesiae pax instaurabitur.

CAP. XXIX.-- De concilio quod in Ravennati urbe pro Formoso ejusque ordinatione factum est.

129.1098A| INF. Verum in Ravennati urbe congregata synodo sancitum est, ut tam Formosus quam ejus ordinatio in suo vigore stabilita permanerent. Quod non sincera concordia, sed auri copia institutum est, ideoque pro nihilo ducendum est. DEF. Ut opinor, illud tibi contigit quod ait Psalmus: « Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam (Psal. LVI). » Nam quod delatis muneribus tale quid in illa synodo statutum fuerit, probare minime poteris. Nos autem et plurimi nobiscum luce clarius compertum habemus, quod non solum Romuleae civitatis, sed omnes pene Italiae praesules memorato interfuere concilio. Quapropter si, favente Deo, regalis potestas 129.1098B| universale fecerit concilium, quid de vobis censendum erit, qui tot episcoporum sanctiones irritas facere, non veriti estis.

CAP. XXX.-- De scelere quod in cadaver papae Formosi perpetratum est.

INF. Stephanus qui tertius a Formoso exstitit papa eumdem Formosum adeo reprobum esse judicavit, et cadaver ejus de tumulo extrahi et in concilium pertrahi faceret, ibique eum pristinis vestibus denudantes, laico amictu velaverunt, et ferro duobus dextrae digitis amputatis, in quodam peregrinorum tumulo sepelierunt, nec multo post in Tiberinum fluvium praecipitarunt. DEF. Sicuti belluae humanitatis immemores quomodo intellexerunt, ita et operati sunt. Miserrimi ubi hoc didicerunt? praesertim 129.1098C| cum Dominus non dixerit, Quaecunque ligaveritis sub terra, vel sub flumine, sed ait: « Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII). » De talibus enim Apostolus dicit, Quidam zelum « Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X). » Proh scelus! saltem poeticam attendere debuerunt sententiam: Parce pias scelerare manus, jam parce sepulto!

Verumtamen si hujusmodi de sede ad sedem translatio quodammodo illicita fuisset, nonne ecclesiastica pietate tolerare et non inauditis crudelitatibus exaggerare debuerant, et sic demum advocata universali synodo generaliter censerent, ut deinceps Romana civitas tale quid committere non auderet.

CAP. XXXI.-- Quod ad testificandum quae recta sunt nullius gentis homo prohibendus sit.

129.1098D| INF. Tandem aliquando ad te revertar. Porro cum sis homo exterae gentis, et apud nos humanae vitae subsidiis indigeas, quid ad te pertinet nostris resistere disceptationibus? DEF. Notum tibi sit quoniam illius generis sum quod apostolus Petrus his laudibus extollit: Vos estis « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). » Et quia iste populus per universum orbem terrarum Christum adorat et colit, propterea inter eos recipiendus sum, et a veritate testificanda nusquam excludendus. Quis enim nesciat ex Hebraeis fuisse apostolos, qui sanctum Evangelium sua praedicatione in toto mundo coruscare 129.1099A| fecerunt? Et ut breviter concludam, nonne si Doctor gentium etiam invidos bene Christum praedicare confirmat, me, qui sacerdotali compassione quae recta sunt testificor, prohibere quis poterit? INF. Si advenis et peregrinis Ecclesiae praepositos accusare licet, vel judicare, aut praejudicare, aut aliqua scriptura adversus eos facere, frustra ergo in pontificalibus epistolis ita praefixum habetur. Anacletus: Deteriores sunt subditi qui rectorum suorum vel doctorum mores vitamque carpunt, licet pravi sint, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt. Doctores enim vel quilibet qui locum pastoris in Ecclesia tenet, si a fide exorbitaverit, est a fidelibus corrigendus, sed pro reprobis 129.1099B| moribus magis tolerandus quam judicandus. Telesphorus: Non suscipiatur ovis in accusationem adversus pastorem, verum omnes qui adversus eum qui locum pastoris tenet armantur infames esse censemus. Pius. Oves pastorem non reprehendant; plebs episcopum non accuset, etiam si aliter fecerint, nam eorum judicium sibi Deus voluit reservari. Callistus. Criminationes, conspirationes, susurrationes contra doctorem, vel qui locum superioris tenet, nemo suscipiat; quia non oportet filios patres reprehendere, nec servos dominos lacerare. Non enim bene vivunt qui superiores detrahunt vel reprehendunt. Magistri enim portandi sunt, non reprehendendi, nisi in recta fide aberraverint. Nullus doctor per scripturam accusetur, nec cuiquam accusatori 129.1099C| respondeat qui ducit vitam reprehensibilem, quoniam indignum est ut doctor indocto, ovi pastor respondeat. Ipse. Sicut laicus non est, qui legitime convictus, in accusatione recipiendus, sic nec sacerdos sine titulo criminari vel testificari potest, quoniam maculosus et infamis est, accusare non permittitur, et non solum hi, sed et qui consentiunt, rejiciendi. Huc usque Callistus. Item Nicaenum concilium. Peregrina judicia generali sanctione prohibemus, quomodo dignum est ut ab extraneis judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices. Audisti, o defensor, quid pontificum auctoritas super hujuscemodi accusationibus censeat. Sunt et alia quamplura ad eumdem sensum pertinentia, quae replicare fastidium duxi. DEF. Nullius 129.1099D| pontificis sententiam veraciter opponere potes, ut scripturarum veritas interrogantibus non sit narranda et exponenda. Ista nimirum capitula illis obviare probantur, qui quoslibet Ecclesiae praesules accusare non erubescunt, asserentes eorum crimina facta vel conficta, scilicet quod aut homicidae aut raptores, aut adulteri sint, aut aliquid hujusmodi; non quod in decretalibus apicibus habeatur, ut veritas quae in sacris voluminibus continetur, non sit interrogantibus proferenda; et, si necesse fuerit, brevitatis causa in litteris assumenda. Quod autem scriptum est, ut nullus adversus aliquem praesulem scripturas faciat, nullusque doctor per scripta accusetur, 129.1100A| miror te ita sentire velle, ut interrogantibus nos non audeamus ea quae respondenda sunt ex divinis libris in schedulis breviter assumere, eisque satisfacere. Aliud namque est dolosas litteras adversus aliquem componere, ut eum aliquatenus laedere possit, et aliud est testimonia de Scripturis in unum conferre, quatenus veritatem quaerentibus, ignorantia, quae mater errorum est, nocere minime possit. Illud namque ad fraudis deceptionem pertinet, hoc autem ad veritatis cognitionem. Me autem quo pacto adversus Patrum sanctiones repugnare asseris, qui non aliquod crimen vel vitium cuiquam praesuli inferre praesumo, sed veritatem quam in sacris voluminibus didici percunctantibus silentio tegere nefas aestimo, praesertim cum Psalmographus 129.1100B| dicat ad Deum: Veritatem tuam non abscondi in corde meo (Psal. XXXIX). Jesus quoque filius Sirach dicit: In justitia agonizare pro anima tua, et utque ad mortem certa pro justitia (Eccli. IV). Sanctus namque Isidorus dicit: Testis falsus et is qui vera reticet idem sunt; attamen pejor est testis falsus qui laedit, quam qui veritatem testificari nolit. Nam ille malignus est, iste inutilis. Ego itaque, ut dicere coepi, neminem accusare vel ad judicium trahere nitor, sed veritatem quam in scripturis legere potui, interrogantibus praesentibus per vivam vocem, absentibus vero per stylum replicare curabo; ne talentum, quod meae parvitati creditum est, defossum sit, et ab eo qui talenta confert districtius puniar. Alioquin incassum sancti doctores tot libros efficere 129.1100C| studuerunt, si recitandi non sunt, et eorum veritas asserenda non est, maxime interrogantibus. Quis hoc vel fatuus dogmatizare audeat? Praeterea quod ex eisdem capitulis objicere voluistis, ut Ecclesiae pastor non sit arguendus a fidelibus, nisi in fide erraverit, quis non videat quod isto te tuo gladio interficias? Ego quidem neminem arguere quaero, sed si me quis iterum baptizare voluerit, errat in fide, an non? Manifestum est quia errat, ac per hoc sine dubio in Spiritu sancto errat per quem omnia Ecclesiae sacramenta sanctificantur, et credentes baptismate purificantur, sacrisque ordinibus, per quos ipsa fides percipitur, instituuntur. Et revera « quicunque in eum blasphemaverit, nisi poenitendo se correxerit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, 129.1100D| neque in futuro (Matth. XII; Marc. III; Luc. XII). » Qua de re, ut sancto placet Augustino, blasphemia in Spiritu sancto est, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro, cor impoenitens, illius videlicet qui absque poenitentia in suis moritur peccatis. Ergo qui in sacris ordinibus, ut supra declaratum est, erraverit, nisi ab ejusmodi errore poenitendo recesserit, absque dubio non remittitur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ecce de sacerdotali consecratione percontantibus veritatem, quae in sacris eloquiis passim habetur, pro viribus aggregare curavi, quanquam peregrinus et advena, ut ipse frustra confingere non erubescis. De caetero autem 129.1101A| jam quid aliud restat, nisi ut Dominatorem omnium invocantes, dicamus cum Propheta: Exsurge, Domine, judica causam tuam? (Psal. LXXIII.)

CAP. XXXII.-- Quod juramentum etiam per vim datum, si ad peccandum non pertinet, irrefragabiliter sit observandum.

INF. Calcata reverentia, velut obtrectator, me perjurium incurrere asseris, in eo quod jurejurando spopondi, et secundum meum posse ordinationem quam Formosus fecit, subvertam. Fateor equidem quia violenter depressus juraveram, et secundum meum scire et posse praefatae ordinationis defensor existerem. Sed quoniam in apostolicis pontificibus una est auctoritas, sicuti papae, Marinus eumdem Formosum de juramento quod invitus dederat, solvere 129.1101B| potuit, ita et me apostolicus Pater ab illius sacramenti nexu dissolvit, et juramenti sponsione ligavit, ut eamdem ordinationem secundum meas vires ad nihilum redigam. DEF. Scripturarum testimoniis et Patrum documentis superius definitum est ut ad male faciendum nemo sacramento constringi debeat; et si aliquatenus factum fuerit, non sit observandum, sed magis poenitentiae submittendum. Formosus enim non juravit ut cuiquam laesionem inferret, sed * nequam angustatus jurando promisit ut Romuleam urbem nunquam ingrederetur, ad reconciliationem sui honoris nunquam accederet, suumque episcopatum nunquam reciperet. Hoccine sacramentum apud Christianos cuilibet imponi fas est? Nonne contra sacram religionem contrarium 129.1101C| esse convincitur? Contra sacram religionem in quod invitus juravit ut Romuleam urbem nunquam introiret, hoc est, nunquam apostolorum corpora Petri et Pauli adoraret. Contrarium vero in eo quod adjunxit, ut ad reconciliationem sui honoris nunquam accederet, suumque episcopatum nunquam reciperet. 129.1102A| Rata ergo compassione Formosum a tali juramenti solvere decreverunt, juxta id quod Dominus ait: Misericordiam volo magis quam sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocaustum. Tu autem aperi oculos cordis tui, et vide qualiter in eisdem tuis sacramentis dupliciter praevaricator existas. Jurasti enim licet invitus, ut ipse fateris, ut ordinationem illam secundum tuum scire et posse adversus aemulos defendas; quod utique non ad cujusquam calamitatem, sed ad utilitatem pertinet. Postmodum jam non invitus, sed quibusdam placere desiderans, jurasti ut eamdem ordinationem secundum tuum posse subvertas, quod procul dubio ad malum faciendum attinet. Denique in apostolicis pontificibus unam esse auctoritatem quis ambigat? sed utique 129.1102B| ad ligandum, quo merito ligari debet, et ad solvendum quo merito solvi oportet. Alioquin frustra beatus Gregorius dicit: Judicare de subditis nequeunt, qui in subditis suis sua vel odia vel gratiam requirunt. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Et Hieronymus tractans illud evangelicum: « Quaecunque ligaveritis super terram (Matth. XVIII), » ait: Istum locum non intelligentes episcopi et presbyteri, aliquid sibi assumunt de Pharisaeorum supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum 129.1102C| non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Patenter ergo intelligi datur, quod nemo te a vinculo illius juramenti, quod ad bene faciendum praebueras, solvere potuerit. Juramentum autem quod ad male faciendum dedisti, proculdubio non est observandum sed magis poenitentiae submittendum.