EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ineffabili Dei
1909

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS (1909) pp. 637-653.

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

INEFFABILI DEI*

BEATUS CLEMENS MARIA HOFBAUER, SACERDOS PROFESSUS CONGREGATIONIS SS. REDEMPTORIS, IN SANCTORUM COELITUM ALBUM REFERTUR


Ad perpetuam rei memoriam. — Ineffabili Dei providentia sanctus Clemens Maria Hofbauer inter septentrionales nationes suscitatus est, qui afflictam apud eas tunc temporis rem catholicam erigeret ac restitueret. Ipse enim debilitatam popularium suorum fidem, collapsos mores, exemplo, verbis, operibus redintegrare conatus est : ipse erga hanc apostolicam beati Petri Sedem neglectum ac pene intermissum obsequium revocavit: ipse religiosis sodalibus suis, sancti Alfonsi filiis, viam laboriosissime expedivit, qua, vix eo vita mortali functo, Vindobonam feliciter inducti sunt ac cito in longinquas terras propagati. Igitur exsultat laetitia animus, quod auspicatissimo hoc die Nobis contingat, pro supremo eo munere, quo, tametsi indigni, Ecclesiam Dei administramus, adeo bene meritum virum in Sanctorum numerum adscribere eumque totius orbis christifidelibus demonstrare, cuius eximias virtutes sedulo imitentur, quemque apud Deum adhibeant deprecatorem.

Ortus est Clemens Maria tenui fortuna, Tassovici in Moravia, anno MDCCLI, ante diem VII kalendas ianuarias, ac eodem die baptizatus, Ioannes est appellatus, quod nomen in Clementem posterius commutavit. Patrem nactus est Petrum Paulum Hofbauer, lanium; qui viridi aetate, anno MDCCLVIII, cum interiisset, Maria Steer mater nondum septennem puerum nutrivit, pieque educavit. Ille vero, et maternae disciplinae obsequens, et sua sponte, adultas virtutes in tenera aetate prae se ferebat, assiduas fundens preces, ieiunans, quibus abstinebat aequalibus pauperibus dividens cibos, sacras aedes antiquius, quam pueriles iocos celebrans. Quare eum vulgo homines admirabantur, diligebant condiscipuli, magister ludi laudabat, loci sacerdotes observabant, quibus Sacrum facientibus pie ministrare in deliciis habebat.

Equidem in sacrum eorum ordinem cooptari, iam tum beatus puer flagrabat desiderio : cum vero ad vacandum studiis nullae suppeterent opes, contra vero victum quaeritandi urgeret necessitas, anno MDCCLXVII, matre patriäque domo relicta, Zuaim, urbem propinquam, petiit, et arti pistoriae tres annos apud Franciscum Dobsch operam dedit. Deinceps pistor fuit in Bruckensi coenobio canonicorum Praemonstratensium; ibique locus ei datus est, eximium in proximum amorem exhibendi, in magna annonae caritate, quae fuit anno MDCCLXXI, atque in typho, qui deinde grassatus est. Coenobii illius abbas erat Gregorius Lambeck, qui, adolescentem diligens, eum sibi famulum addixit veniamque ei concessit, ut in coenobii gymnasio litteris latinis operam daret. Sed, anno MDCCLXXV Gregorio vita functo, Ioannes e coenobio egressus est, cumque sacris disciplinis studendi non daretur potestas, a terrenisque deliciis abhorreret animus, vitam solitariam in oppido Mühlfrauen agere instituit. Quam vix per annum continuare datum fuit, donec Iosephus II imperator lege vetuit, ea ratione vitam duci : tunc deserta solitudine, ad urbem Budwitz se contulit, ibique slavico sermone didicit loqui.

Anno vero MDCCLXXVIII, Vindobonae pistoriam faciebat Ioannes, in taberna a piro ferreo, una cum Petro Kunzmann, cum quo Romam ad Apostolorum sepulcra pedibus peregrinatus est. Pariter, anno MDCCLXXXII, alterum pedestre iter Romam ambo iniverunt, consilio non revertendi Vindobonam, sed solitariam vitam in Italia suscipiendi. Igitur Roma Tibur petierunt, et, consilio patrando nacti opportunum locum, a Barnaba Chiaramonti urbis eius Episcopo, qui fuit postea Summus Pontifex Pius VII, solitariorum vestibus induti sunt, nominibus mutatis: Ioannes enim est appellatus Clemens, Petrus vero Emmanuel. Cum vero in ea solitudine Clemens comperisset, haud solitarii magis vitam, quam apostoli, a se Deum exposcere, Vindobonam est reversus, ut theologiae operam daret.

Ibi id sancto viro fauste contigit, quod cum Thaddaeo Hübl, et ipso sacerdotium adipisci exoptante, amicitiam contraheret; quodque, ad tolerandam vitam, piarum quarumdam sororum, cognomine Maul, uterque subsidiis uteretur: contigit vero id infaustum, quod in doctores inciderint, qui, prout eius tempestatis erat, haereses novatorum catholicae doctrinae permiscere non vererentur. Quamobrem, divinarum rerum scientiam ex purissimo fonte haurire exoptantes, optimum consilium arbitrati sunt, Romam petere. Offenderunt ibi sodales a SS. Redemptore, paulo ante a sancto Alfonso institutos ; quorum mirati pietatem, petierunt in numerum eorum adscribi. Prolixo sunt animo excepti, quamquam peregrini erant, et Clemens erat iam tres et triginta natus annos, Thaddaeus tres et viginti: ac, breviore tirocinio peracto, professi sunt religionem, ante diem xiv kalendas Aprilis MDCCLXXXV, et decem post diebus Aletrii sacerdotio aucti sunt.

Romae in theologicis studiis cum aliquid temporis insumpsissent, Vindobonam sunt reversi, ut sancti Alfonsi congregationem in ea civitate constituere aggrederetur. Verum exploratum eis fuit, per leges a Iosepho II latas, nullum locum dari huiusmodi negotium in ditione Austriaca administrandi. Igitur iussi Stralsundam in Pomeraniam se conferre, dum eo habent iter, Emmanuel Kurzmann fuit obvius, qui iam fuerat quum pistoriae Vindobonensis tabernae, tum Romanarum peregrinationum, tum Tiburtinae solitudinis Clementis socius; eumque in congregationem SS. Redemptoris, ut laicum sodalem, exceperunt.

Varsavia ea tempestate Polonici regni erat caput, in eaque Germanorum non parvus numerus causa negotiorum commorabatur. His, si fidem catholicam profitebantur, proprium erat templum sancto Bennoni dicatum, in quo caeremonias iam curaverant patres e Societate Iesu: qua exstincta, nec amplius ullus erat, qui serviret templo, nec Germanorum incolarum, qui spiritualem curam gereret. Ergo Varsaviam Clemens sociique eius cum advenissent, pontificio Legato optimum visum est, non sinere illos ulterius progredi, Germanorumque eis animas procurandas committere: ac rei huiusce transigendi a moderatoribus eorum facile veniam impetravit. Quare Clemens, quique cum eo erant, anno MDCCLXXXVII, Varsaviae ad sancti Bennonis concederunt. Ac initio quidem, ut erant alienigenae, civium Varsaviensem adversas experti voluntates, maledicta obtrectationesque patienter toleraverunt, gloriam Dei unice quaerentes et salutem animarum, proximorumque commoda studiosissime procurantes.

Incredibile est, pecuniae quantam vim pauperibus Clemens dividerei At orborum puerorum potissimum miserebatur, quorum magnus numerus erat, per bella, quae tunc crudeliter agebantur, parentibus necatis: eis apud sancti Bennonis aedificavit orphanotrophium sedulam que eorum, tamquam mater amantissima, curam gerebat: suis manibus lavabat mundabatque, docebat christianae religionis rudimenta, per ostia atque tabernas, quibus eos nutricaretur, eleemosynas quaeritabat; grandiores factos diversis artificiis per idoneos magistros instituebat, ut vitam possent tolerare, vel, quos vitae religiosae proclives comperiret, in sodalium suorum numerum cooptabat.

Viri tantam caritatem Varsavienses cives suscipientes, iam suum erga eum animum mutaverant, iam ei favebant templumque sancti Bennonis, non ex urbe modo frequentes adibant, sed e continentibus etiam agris. Interea enim alios plures sibi ille socios adsciverat, sive natione Germanos sive etiam Polonos, qui sacra suis popularibus ministrarent, aliquot etiam Gallos, qui patrios tumultus turbasque fugientes illuc confugerant. Quare in eo templo, quum Germanico, tum Polono sermone, pluries in die habebantur conciones ac sacri ritus piaeque exercitationes, ad excolendam christifidelium religionem. Aede sacra refecta, aucta et ornata, splendido apparatu divinus cultus celebrabatur; magnificae supplicationes ducebantur; sacrae expeditiones, et Varsaviae et in provincia eius susceptae sunt : quare ad meliorem frugem multi sunt homines adducti aut hebraei vel haeretici ad fidem catholicam. Pro sacris concionibus errores refutabat Clemens, quos mali libri insinuabant, ab iisque legendis homines deterrebat; pios simul impiis libris opponebat, ac praecipue sancti Alfonsi scripta inter populum disseminare conabatur. Cum vero unius urbis finibus, quo flagrabat, nequiret studium beatus vir continere, anno MDCCXCV, sodales a SS. Redemptore in urbem Mietau induxit, quod Curlandiae provinciae est caput; anno autem MDCCCII, in oppido Lutkowa et Radzumin.

Verum maximo eum opere pungebat, quod, Iesu exstincta Societate, iuventutis institutio iaceret, et sacrae disciplinae abiectae essent. Ergo Varsaviae instituit ephebeum, in quo optimis artibus adolescentes imbuti, ut quemque appellabat Deus, clerici fierent aut inter religiosos sodales exciperentur. Postquam vero regnum Poloniae est eversum, et Varsavia urbs in ditionem Borussiae regis cessit, Polonis suis institutis infausta quaeque providens, animum Clemens adiecit, ut sodalitio a SS. Redemptore in Germania quaereret tutiores sedes, in iisque adolescentes pie docteque institui curaret.

Quare, a viro principe Ioanne Schwarzenberg invitatus, volenti animo in praedium eius, anno MDCCCII, se contulit, ut in vetere quodam et corruente coenobio a monte Tabor nuncupato sodales Alfonsianos collocaret, ibique sesquiannum mansit, ad novam domum constituendam, sodales confirmandos, iuvandam christifidelium plebem. Inde cum in Italiam cum tribus clericis peregrinatus esset, quos sacerdotio initiari curaret, annoque MDCCCIV Varsaviam rediisset, certior factus est, montis Tabor sodales intolerabili quarumque rerum inopia premi. Accurrit igitur, ut afflictos erigeret, egestatemque eorum, si qua potestas daretur, sublevaret. Cumque simul consueto studio, ad excolendas populi christiani animas, operam daret, fama eius per vicinitatem pervulgata,. Tribergo legati ad eum advenerunt, qui civitatis eius nomine peterent, ut illuc quoque mitteret ex suis sodalibus, qui rem religiosam eodem fervore procurarent. Eo cum quibusdam sodalibus ipse profectus est, eorumque opera brevi res immutatae sunt: namque fides renovabatur, pietas excitabatur, adventabant peregrinantium turbae, ut pietati satisfacerent et sancti viri verba exciperent. Unde Dei inimicorum impotens dolor exstitit, qui moliti sunt, ut Alfonsiani sodales eo in oppido manere vetarentur.

Igitur Clemens perfugium aliquod in urbem Babenhausen quaesivit, ac, venia principis Anselmi de Fugger, religiosos sodales clericosque operam studiis dantes, Tribergo et e montis Tabor coenobio, illuc deduxit: ipse hospitio utebatur parochi Weinriedi, quod oppidum mille fere passus aberat. Erat ibi assiduus in confessionibus excipiendis, habendis concionibus , aegrotantibus ac morientibus visitandis, aspera per itinera, per pluvias, nives atque pruinas. Babenhausen saepius petens, scholas visitabat, obambulantibus adolescentibus animumque recreantibus humanissimum se comitem praebebat, fratri Norberto, minus perito coquo, in cibis praeparandis erat auxilio. Verumtamen hic quoque ab impiis hominibus depravatisque clericis maledicta multa, convicia, obtrectationes Clementi religiosisque eius sodalibus toleranda fuerunt. Cum vero Babenhausensis principatus regno Bavarico addictus est, sodales a SS. Redemptore per vim inde deturbati in Helvetiam confugerunt.

Quamquam, paulo ante eam expulsionem, ex iis locis iam Clemens decesserat, trepidis nuntiis excitus, quos Varsavia receperat, ut laborantibus suis ope, consilio, denique praesentia praesto esset. In itinere tamen aliquantum constitit Vindobonae, ut denuo periclitaretur, an quid ibi loci suae congregationi inveniri daretur. Ut vero perspexit, huiusmodi rei nullam spem esse, iter pergens, mense decembri anni MDCCCVI, Varsaviani pervenit. In ea civitate, quotquot erant impii et catholicae veritatis hostes, quotquot occultis societatibus nomen dederant sodales a SS. Redemptore, quos Bennonitas nuncupabant, odio implacabili prosequebantur; quippe exploratum erat, hoc esse iis in locis Ecclesiae catholicae columen ac validissimum propugnaculum. Horum creverant spiritus, cum Gallorum exercitus Varsavia potitus est, quos sperabant infestiores etiam atque Borussos religioni fore. Neque impías eorum spes" imminuerat, quod, anno MDCCCVII per conventionem a Tilsit appellatam, ea regio Saxionae fuerit adiudicata, cuius Fridericus Augustus rex, quamvis religione esset catholicus idemque pius ac benevolus, totus tamen erat in Gallorum imperatoris potestate. Quare illi in nefarium bellum pertinacius instabant, ac religiosos sodales, obtrectationibus, mendaciis, libellis petebant, in scenis plebeculae maledictis et conviciis eos obiectabant, sperantes, his se artibus turbas esse concitaturos atque eos per ignominiam exturbaturos.

Ac res quidem flagitiosis eorum inceptis prospere cessit. Nam sabato sancto anni MDCCCVIII, centurionum militumque Gallorum petulantia, inter ipsos sacrae aedis parietes tumultuatum est. Lutetiam Parisiorum, delata re, iussus est Saxoniae rex patres Bennonitas e Polonia'exterminare. Igitur, ante diem XII kalendas Iulii, urbe militaribus praesidiis occupata, militum valida manus ad sancti Bennonis emissa est, qui sodales omnes a SS. Redemptore, nullo facto iudicio, velut nocentes homines, curribus imposuerunt, et in castrum Cüstrin, quae in provincia Borussica Brandeburgensi est munita urbs, deductos in custodiam dederunt: tum, aliquo spatio intermisso, iussus quisque est in patriam regionem redire: quare Clemens, cum uno clerico Martino Stark, Vindobonam perrexit. Ita tot, tam graves diuturnique labores, uno temporis puncto, miserrime sunt ad nihilum redacti: sub idem enim fere tempus, sodales a SS. Redemptore e reliquis etiam domibus disiecti sunt, quas in Polonia aut in Russia instituerant.

Haud tamen tam gravi casu Clemens fractus est: qui Vindobonae eo animo apud Italicorum templum constitit, ut omnes labores de integro suscipere paratus esset, in animarum utilitatem. Ut vero eum non fugiebat, securitatis urbanae custodes in se oculos intentos habere suasque actiones diligenter investigare, ratus est,, primis eis temporibus, habendis sacris concionibus esse sibi abstinendum. Igitur, segregem ducens vitam, non intermissis precibus operam dabat, divinum cultum in ea Italicorum aede singulari pietate procurabat, ritus catholicos inusitato quodam decore atque honestate celebrabat. Viri pietatem ac studium cives admirantes coeperunt id templum frequentare illique peccata confiteri. Nec vero obliti eius erant veteres illi amici et contubernales, quibuscum necessitudinem contraxerat, cum Vindobonae pistor erat: cumque ad eorum domos saepe invitaretur, ipse inter coenandum convivarum animos piis sermonibus excolebat.

Interim sancti viri pietatis et in fovenda populi religione alacritatis cum fama percrebresceret, Sigismundus de Hohenvarth Vindobonensis Archiepiscopus eum elegit, qui sanctimonialibus Ursulinis a confessionibus esset earumque templi rector. In domicilium ergo se contulit, quod ab eis, una cum cibo quotidiano, praebebatur. Hoc tempore ipse arbitratus est, sibi oblatam esse facultatem, aliquanto maiora in animarum utilitatem aggredienda cuius rei iudicatu difficile est, utrum maior esset difficultas, an necessitas. In summa enim quum improborum hominum audacia, tum segnitie ac stupore christifidelium, unus omnium Clemens non dubitavit catholicam fidem verbis atque actionibus constanter profiteri ac prae se ferre; omnium primus perarduum opus suscepit, ut pietatem pristinam referret et hominum religionem, velut a sepulcro, ad vitam excitaret. Plurimum quidem exemplo proficiebat: in templo enim Ursulinarum cum Sacrum faciebat, cum fidelibus sanctam Eucharistiam dividebat, Cum habebat supplicationes, dignitatem atque fervorem viri et quas effundebat lacrimas ita homines mirabantur, ut quadam invincibili vi ad Deum et caelestia, ipso eius conspectu, sese pertrahi sentirent. Aedem, quam squalidam horridulamque acceperat, sordibus emundavit, decoravit ornamentis; supellectilem, vasa, vestes, quae postremo ad cultus divini decentiam dignitatemque pertinerent, comparavit. Ita restituta aede et instructa, Ecclesiae catholicae caerimonias, assidue, sancte, honestissime in ea conficiebat, per festos dies apud frequentem intentumque populum habebat conciones.

Hisce concionibus inconcussam suam fidem, in Deum caritatem, in Matrem eius ac Caelites, in mortales omnes, infundere in auditorum animos pro viribus nitebatur; eaque se facilitate in eos insinuabat, ut mentes convinceret, flecteret voluntates, corda permoveret: quare ad sermones eius plebecula concurrebat; at cum ea permixti nobiles ac divites et ecclesiastici viri divinarum disciplinarum peritissimi. Cumque dissoluti quoque ac derisores adolescentes eo identidem convenirent, non semel est factum, ut talium etiam, orationis vi, pervicacia frangeretur quique venerant ad irridendum, a sancto viro demisse peterent, ut suam exciperet confessionem eiusque discipuli aut etiam religiosi sodales evaderent. Nec, si quae erant res, quibus imperantium voluntates offendi possent, aut si qua catholica dogmata pervagantibus erroribus maxime adversaretur, de iis, ut ceterorum concionatorum fere consuetudo erat, caute tacebat : sed libere constantissimeque loquebatur, prout ferre necessitatem et animarum utilitatem arbitrabatur. Unde hominum non exiguus numerus, sermonibus eius commoti, errores abiiciebant, perditos mores emendabant, atque ad Deum se et ad virtutem conferebant.

Hi vero, a quo fuerant ad Deum perducti, in eius disciplinam se studiosissime tradebant eique confitebantur peccata: quamobrem Clementi in excipiendis confessionibus multum laboris ac temporis erat quotidie consumendum; miramque industriam sedulitatemque in sacro obeundo munere expromebat. Haud diu poenitentes retinebat: sed, intima eorum penetrans, quin opportuna remedia praeberet cuique, neminem dimittebat. Existimans reliquarum virtutum columen humilitatem esse, humiliabat poenitentes; simul erga Deum et Matrem eius excitabat eorum confidentiam, atque anxios tranquillos faciebat; fugiebat immodica ac nimia; mansuetudinem adhibebat, quam numquam a gravitate et prudentia seiungebat. Ad poenitentiam et exomologesim peccatores adigere, omnibus viribus, omnibus industriis nitens, ad hoc publicas adhibebat conciones, ad hoc privata colloquia et familiares suasiones; hoc a Deo suppliciter petebat ac beatam Virginem sanctosque interponebat deprecatores; ut hoc impetraret, corpus atflictabat: quoties vero desiderii fiebat compos, id ei optatissimum accidebat atque gestiebat laetitia animus.

Erga alienos adeo sollicitus, in Ursulinas virgines, suis curis potissimum permissas, mirum qua alacritate uteretur : praesertim cum ad mille ab eis puellae educarentur; quare sperandi suberat locus, caritate Dei flagrantibus institutricibus, eadem caritate tenellos adolescentularum animos ut ipsae accenderent eaeque vicissim in domesticos suos, in parentes necessariosque ignem hunc divinum essent iniecturae. Ergo omnes nervös, in collapsa virginum disciplina restituenda, intendit, quibusdam ex illis frustra reluctantibus, quae malebant in ea laxitate iacere. Vigilabat, ut, quibus divino Sponso votis adigebantur, sancte praestarent; peccantes suaviter corripiebat vel, si severitate erat opus, severius castigabat; auctor eis ut otium obtrectationesque odio capitali haberent ; item tristitiam; at crucem hilari ac volenti animo amplecterentur; humilitatem in deliciis haberent, quippe quae virtutum est radix et principium. Quare, monitis sancti viri illis obsequentibus, curis respondentibus, disciplina regularis brevi relata est et Ursulinarum monasterium refloruit.

Verum, si qua ex religiosis sororibus vel ex puellis apud illas commorantibus morbo arripiebatur, tunc vero paterna Clementis sollicitudo maxime prodibat : invisebat eam, solabatur, suadebat non in aerumnae, sed in Dei insignis beneficii numero eum morbum haberet. Quod si letalis morbus erat, praesto erat assidue, caelestia solatia deprecabatur moriturae, animos addebat, quibusque spiritualibus praesidiis, usque ad ultimum anhelitum, eam afficiebat. Sed ne extranei quidem aegri ac moribundi Clementi leviori erant curae, non sine illorum animarum maximo fructu. Cuius rei ita per civitatem pervulgata erat fama, ut, si gravius quis aegrotaret, nec modo de corporis, sed de animae quoque eius salute iam desperaretur, omnibus adiumentis frustra adhibitis, ad sancti Hofbauer caritatem extremum refugium esset. Ille vero sui potestatem, quavis ex causa numquam negabat; sed promptus alacerque accurrens et in itinere Dei virginisque Mariae opem implorans et aliorum quoque, praesertim Ursulinarum sororum, adhibitis deprecationibus, viribus adeo nitebatur supernisque iuvabatur praesidiis, ut etiam contumacissimos ac Dei legisque eius iamdiu oblitos in eius gratiam semper fere reconciliaret. Ita plurimas, ex ipsis inferni faucibus animas ereptas, salvas praestitit.

Vicem illorum magno opere dolebat Clemens, qui extra catholicam Ecclesiam degunt: cumque sciret, tales quoque homines, concionum suarum adductos fama, eis saepe interesse, eorum mentes ac voluntates trahere ad catholicam veritatem studiose conabatur. Numquam vero conviciis homines laedebat, sed proponebat catholicae religionis dignitatem atque decorem, dogmata declarabat, Sacramenta illustrabat: his rebus desiderio audientium animos accendebat, ut sese tam sanctae religioni addicerent. Nec, quibus suaserit, sunt pauci inventi: quippe fervore hominis invitabantur, ingenuitate quaque in Deum proximumque caritate aestuabat; simplicitatem et perspicuitatem mirabantur, qua coram doctis atque rudibus de abstrusis fidei mysteriis agebat; verebantur vitae sanctimoniam, quae e vultu, ex oculis, ex habitu elucebat. Itaque singulis fere hebdomadis erat aliquis, magni etiam hominis ac doctrinae vir, qui aut ex haeresi fidem catholicam profiteretur aut hebraeus baptismum exposceret.

Pueros Clemens diligebat ab iisque diligebatur: qui, si quando obvium habebant, viae se addebant comites domumque usque prosequebantur eum. Ipse fidei rudimenta eos docebat, eorum animum conformabat ad sanctam synaxim primum excipiendam; apud parentes instabat, ut pie liberos instituerent. Cumque moleste ferret, quod per id tempus Vindobonae ephebea non exstarent, in quibus catholice adolescentes instituerentur, Adamo Müller ac deinceps Friderico de Klinkowström fuit auctor, ut darent huic negotio operam eisque, in eo transigendo, auxilio fuit. Puellae vero, quae ab Ursulinis educabantur, paternae ei curae fuerunt.

At ne corporales quidem proximorum necessitates neglectui erant pauperum sollicitus, praesertim si quos, ex locupleti statu deiectos, paupertatis pudebat; eos ut iuvaret, libenter ipse cibo abstinebat. Pauperibus pecuniam, vestes, cibaria, panem potissimum afferebat. Misericordem enim sancti hominis voluntatem pernoscentes, seu pistores amici eius, seu sanctimonialium a Visitatione moderatrix, panes ei dono mittebant, quos ille, domo mane egrediens, iniiciebat in crumenam atque interdiu esurientibus dispertiebat. Cum vero, in ea publicae rei inclinatione, Ursulinae virgines, quibus a confessionibus erat, rei familiaris facta iactura, in inopiam incidissent, quis narrare posset, qua sollicitudine, quibus industriis earum egestatem conatus sit sublevare? Maximis in angustiis, aliquando ad eas vim pecuniae non mediocrem attulit; eiusque inductus auctoritate Cardinalis Olmutiensis Archiepiscopus ab imperatore fratre impetravit, ut ex imperiali gaza devotarum mulierum aes alienum dissolveretur.

Clemens, postquam totum diem, ad gloriam Dei amplificandam, impigre absumperat, cum tandem domum vespere concedebat, non eum quies, sed nova quaedam et gravis et fructuosissima occupatio exspectabat. Inveniebat enim amicis discipulisque domum refertam: viginti erant, triginta, postremis annis etiam quinquaginta adolescentes, alii operam theologiae dantes, alii medicinae aut legibus, cum iisque publici scribae permixti: hos humanissime excipiebat iuvenilesque animos familiaribus colloquiis, cohortationibus excolebat, piis lectionibus, quas enarrationibus interpellabat. Nec universorum modo, sed singulorum quoque sollicitus erat: nemini assentabatur, sed ingenue veritatem proferens eorum spiritualia commoda quae ritabat; iuveniles continebat spiritus; castigabat, si quem peccantem deprebendebat, sive dives ille esset seu pauper, omnibus aeque iustus; alacres volebat eos esse atque sinceros: nam, si qui pietatem simularent, ab iis vehementer refugiebat. Quare fidentes ii iuvenes eximiis his artibus, ea sanctitate, ea facilitate hominem praeditum unice diligebant ac reverebantur, ex oreque eius pendentes ei se omnino permittebant. Ita, ex vespertino hoc labore, uberes ille fructus percepit: nam, de eo domestico amicorum circulo, alii quidem exstiterunt actuosi sacerdotes, divinae gloriae et animarum salutis studiosissimi ; alii evangelica consilia sequuti congregationi a SS. Redemptore aut religiosis aliis sodalitiis sese addixerunt; alii, qui laici manserunt, in suo quisque instituto ac statu, integritatis, innocentiae, religionis singularia exempla praebuerunt; omnium plurimum valuit opera, ad collabentem in ea civitate et pene afnictam rem catholicam erigendam et confirmandam.

Verum, in saluberrimis inceptis aggrediendis, quo alacrior sanctus Hofbauer erat, eo suberat maior causa catholici nominis inimicis, qui rerum summam fere tenebant in manibus, eum odendi omnibusque viis perniciem eius conandi. Igitur eius nomen apud archiepiscopalem Curiam detulerunt: quo ex periculo cum ille evasisset, apud Franciscum I imperatorem, uti noxium hominem arguerunt, qui, ad publicam tranquillitatem tutandam, ex finibus imperii deturbandus esset: at negavit imperator, esse verum, civem Austriacae ditionis exsilio indemnatum multare. Ut vero compererunt inimici homines, congregationis a SS. Redemptore, cui in eo imperio legitimus locus non erat, Clementem esse sodalem, nullam iam ei incolumitatis rationem superesse arbitrati sunt. Denuntiantibus necesse esse descisceret a congregatione aut Austriam relinqueret; non dubitavit ille confirmare, quam deserere religionem, malle se patria carere. Qua significatione viri laetitia illi gestientes ad imperatorem retulerunt, petere patrem Hofbauer, ut per eum sibi fas sit in terras longinquas transmigrare.

Beatus vir, quamquam moerebat impendentem calamitatem, omnia tamen Deo sedato corde permittebat. At non eadem animi aequitate usus est Vindobonensis Archiepiscopus, cui indignum visum est, et illum per dolum iniuriamque circumveniri, et pastoralibus suis curis commissae civitati tantam iacturam exsilio illius imponi. Quapropter, tametsi senectute pene erat confectus, adiit imperatorem, resque quo in loco essent aperte demonstravit. Ipsis iis diebus Romam erat imperator profecturus; quare, Praesulis sermone commotus, de eo negotio quidquam, absente se, statui vetuit. Romae interim Pius VII Pontifex per Legatum suum Vindobonensem quum de eximiis sancti Hofbauer in religionem promeritis, tum de vexationibus, quibus exagitabatur, admonitus fuerat. Cum ergo Franciscus I, Austriae imperator, anno MDCCCXIX, Romam advenit, de hac re cum eo Pontifex familiariter colioquutus, facile principi persuasit, adeo eximium virum per nefas affici molestia. Cuius rei cum maximo opere imperatorem poeniteret rationemque excogitaret, qua illata homini damna resarcirentur, Vincentium Darnaut sacerdotem, quem a confessionibus habebat, adhibuit in consilium: hic vero negavit, quidquam posse accidere Clementi exoptatius, quam si congregationem a SS. Redemptore in Austria constituendi fieret potestas. Perplacuit imperatori res, qui ex ipso itinere litteras Vindobonam dedit, vi quarum iussus est pater Hofbauer congregationis leges exhibere, et proponere rationem, qua in Austriam ipsa induceretur. Ille, insperata laetitia commotus, mandatum alacriter curavit; octobrique mense ipsius anni MDCCCXIX, supplicem libellum tradidit imperatori, de congregatione a SS. Redemptore in Austriam inferenda.

Ecce ergo Clemens antiquissimi voti factus est compos. Verumtamen non placuit Deo, fidelem servum exoptatum rei eventum suis oculis percipere: ut qui in diuturno vitae curriculo tot sanctissima incepta disiici conspexerat, tot labores dissipari, huic, ne in extrema quidem aetate, vel spiritualis voluptatis aliquid in hoc mundo concederetur. Equidem corporis robustas vires natura nactus erat: eas tamen deminuerat iamque plane exhauserat et aetas exacta et numquam intermissi labores; longinqua itinera per imbres nivesque aut per solis aestum pedibus obita; laboriosae conciones; ad exedrani poenitentiae multas quotidie horas sessiones productae; noctes ad morientium lectum vigilatae. Quamquam corporis deficientes vires pristina animi supplebat alacritas eademque in Deum ac proximum caritas: quare nihil laboris in confessionibus excipiendis remittebat aut in habendis concionibus aut in discipulis docendis hortandisque.

Ita fractus consumptusque, ante diem vii idus martias anni MDCCCXX, ad sacram Italorum aedem se contulit, solemne Sacrum acturus, in solatium animae mulieris principis Iablonowskae, quae diem supremum nuper obierat Romae, ac de congregatione a SS. Redemptore bene in Polonia meruerat. Ut vero, in perfrigida tempestate niveque maxima, pedibus illuc perrexit, adeo gravior factus est morbus, ut Sacrum conficiendi vires vix suppeditaverint. Inde curru domum vectus lectulo iacuit, ac morbi dolores molestiasque remediorum patienti animo toleravit, medico in omnibus morem gerens discipulisque, qui, cum famulus nullus esset, ei ministrabant. Quos ex vetere instituto non intermittebat solari, hortari, docere, imo et eorum audire confessiones. Corpore languescente, erat animus ad Deum erectus, quem ferventibus precibus petebat: nullum ei desiderium, nulla voluntas, nisi ut voluntati illius se plane subiiceret. Tertio idus martias, summo ardore morientium sacramenta excepit: postquam vero cum morte diem solidum luctatus est, idibus martiis, meridies cum esset, sonumque aes sacrum ederet, contigit ut eius discipuli ceterique, qui adstabant, in moribundum intenti, animum id soni non adverterent: tum ille, viribus extremis collectis, monuit eos, horam esse Virginem ab angelo salutatam invocandi. Id cum pie ipsi praestitissent, e precibus surgentqs deprehenderunt, sanctum virum iam animam egisse. De eius obitu in vulgus ut rumor exiit, omnium commoti sunt animi frequentesque ad cadaver concursus facti sunt : nec magis pacem ei deprecabantur a Deo, quam deprecatorem apud Deum adhibebant; reverenter mortua membra osculabantur; quaerebant aliquid secum inde auferre, quod ut sanctas reliquias colerent. Cum vero illo ipso die cadaver elatum est, incredibile est dictu, nullo condicente, quanta convenerit undique multitudo prosequentium ad cathedrale templum, velut ac de viro ageretur, qui amplissimum dignitatis locum in re publica tenuisset. Advenerant ex suburbiis pauperum greges, viduarum, puerorum, artificum, qui gratum pro acceptis beneficiis animum postremo significarent; antecessores atque auditores ex archigymnasio, qui supremos magistro redderent honores; permixti his publici scribae, tribuni, centuriones, humanis artibus, litteris, scientiis exculti viri, sacerdotes, religiosi sodales, patricii homines, matronae nobilissimae; ipsum cadaver duodecim adolescentes humeris sustentabant vel nobiles vel honesto loco nati. Ita, inter magnas conspicientium turbas, ad sancti Stephani maximum templum ventum est: unde postridie cadaver ad coemeterium sanctae Mariae ab Enzersdorf est delatum, et, expiatorio Sacro celebrato, ibi conditum.

Clementis mortalibus reliquiis magnus ibi habitus honor. Ad eius enim sepulcrum cuiusvis ordinis et conditionis homines quum Enzersdorfio affluebant, tum e vicinis oppidis et Vindobona ipsa venerabundi peregrinabantur, tumulum floréis coronis decorantes atque ex eo glebas, terram, flores, herbulas tollentes. Inventi etiam sunt, qui erga sanctum virum hac re promerent pietatem, quod iuxta eius ossa se sepeliri voluerint. At magno opere interim eos sancti Clementis discipulos pigebat, qui, stratam ab eo viam alacriter ingressi, congregationi a SS. Redemptore sese addixerant, eiusque Vindobonae domum feliciter instituerant; pigebat, inquam, parentis dilectissimi corpus, alieno in loco, tam longe a se, servari atque honorari. Illud igitur, anno MDCCCLXII, pridie nonas novembres, ad suum templum sanctae Mariae Scalaris, sonantibus tintinnabulis, inter maximam christifidelium frequentiam, Vindobonam ,deportaverunt et in honestissimo sepulcro peramanter deposuerunt. Quae dum aguntur, mulier quaedam pectore laborans, et a medicis deposita, subito est restituta sanitati. Quare in sanctum Hofbauer hominum est pietas aucta, et ad novum eius sepulcrum ampliores in diem honoris significationes delatae.

Nec tamen interea sancti viri virtutum e sodalium animis, amicorum, discipulorum omniumque, qui eum cognorant, memoria exciderat; neque eius praeclarae sanctitatis refrixerat populi christiani opinio; convalescebatque vulgo eius opis fiducia et exspectatio deprecationis, praesertim cum nova quotidie proferrentur beneficia, eo sequestre, non sine prodigio a Deo impetrata. Igitur hisce de rebus, anno MDCCCLXIV, Vindobonensis Archiepiscopi potestate ordinaria, quaestio instituta est; tabulisque eius Romam delatis et a sacrorum Rituum Congregatione cognitis, Pius IX Pontifex Maximus, ante diem xvi kalendas martias anni MDCCCLXVIII, commissionem manu sua signavit, de Clementis Hofbauer ab eadem sacra Congregatione causa beatificationis et canonizationis suscipienda. Igitur minora iudicia peracta sunt, et de singulis virtutibus auctoritate apostolica confectae quaestiones: quibus a sacra Congregatione ternis comitiis mature perpensis, idem Pontifex Maximus, anno MDCCCLXXVI, pridie idus maias, solemniter decrevit, constare de virtutibus theologalibus, fide, spe et caritate in Deum et proximum, nec non de cardinalibus, prudentia, iustitia fortitudine et temperantia earumque adnexis venerabilis servi Dei Clementis Mariae Hofbauer, sacerdotis professi e congregatione SS. Redemptoris, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

Tum de miraculis aggressum est iudicium, ac duo sunt proposita: unum instantaneae perfectaeque sanationis adolescentiae Agnetis Fiath a coxalgia scrophulosa, imminente sinistri femoris spontanea luxatione; alterum instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Hoffmann ab hernia crurali sinistra incarcerata, letalibus stipata symptomatibus. De utroque postquam ter disceptatum est, constare decrevit Leo XIII Pontifex Maximus, ante diem IX kalendas martias, anno MDCCCLXXXVI. Idemque, anno eodem, ante diem XI kalendas decembres, decrevit, tuto procedi posse ad solemnem venerabilis Clementis Mariae Hofbauer beatificationem. Nec ita longo interposito intervallo, anno MDCCCLXXXVIII, ante diem iv kalendas februarias, apud Vaticanam beati Petri aedem, solemne concelebratum est, quo Clemens Maria Hofbauer in beatorum caelitum est numerum relatus.

Cum vero, ipso deprecante, nova a Deo patrata miracula dicerentur, idem Pontifex Leo XIII, anno MDCCCXCVI, ante diem XVIII kalendas ianuarias, resumptionis causae signavit commissionem. Tria tum miracula protulerunt postulatores; ex his duo probaverunt. Primum, anno MDCCCCV mense martio, factum est Neapoli, eoque sanitatem recuperavit Amalia Conte, quae septimum iam mensem aegra trahebat, sicca arthritide laborans; morbusque in dies ingravescens in insanabilem anchylosim cesserat. Beati Clementis icone laevo genu fervidis cum precibus admota, mulier, cui ante ortum movendi nulla supererat facultas, sustentaculo proiecto, repente vita, motu, vigore praeditum habuit. Alterum miraculum contigit in Malerdorfiensi coenobio sororum Franciscanum, februario mense anni MDCCCXCVII. Vigora Verzinger in devotarum virginum erat numero, quae tubercolosi pulmonari iactabatur: morbus autem, cum accederet pleurites acuta eiusdem indolis tubercularis, ita ad fatalem exitum properabat, ut supremis sacramentis mulier munita fuerit. Institutis vero, ad sanctum Clementem exorandum, precibus novendialibus, sub earum exitum, Vigora tranquillo somno arripitur, ex eoque mane expergefacta integre ac perfecte sanata e lectulo surgit. De huiusmodi prodigiis, postquam, iuxta institutum a maioribus morem, apud sacrorum Rituum Congregationem est disceptatum, Nos, ante diem IX kalendas februarias huius anni MDCCCCIX, solemniter ediximus, constare de duobus propositis miraculis, scilicet de primo, instantaneae perfectaeque sanationis Amaliae Conte ab arthritide sicca in sinistro genu ; atque de altero, instantaneae perfectaeque sanationis Vigorae Verzinger a tuberculosi pulmonari et pleuritide. Iterumque decrevimus, VI kalendas maias, tuto procedi posse ad solemnem beati Clementis Mariae Hofbauer canonizationem. Quibus omnibus expletis, tradito a maioribus more, Consistorium secretum indiximus, in quo, ante diem III kalendas maias huius anni, Fratrum Nostrorum sanctae romanae Ecclesiae Cardinalium sententiam rogavimus. Qui, de beati Clementis Hofbauer rebus gestis, virtutibus et miraculis de rebusque in eius causa actis, dilecti Fratris Nostri Cardinalis Sebastiani Martinelli audita oratione, perplacere sibi responderunt, eximium illum virum in Sanctorum numerum cooptari. Tum, Consistorio publico ipso eo die convocato, dilectus filius Philippus Pacelli Nostrae consistorialis aulae advocatus pro eiusdem Beati canonizatione diserte peroravit, de eaque quantocius celebranda Nobis humiliter supplicavit. Nos vero, cum animo reputantes, de negotio agi maximi ponderis et gravitatis, existimavimus, precibus, ieiuniis, largitionibus piisque aliis operibus, divini Spiritus adhuc esse implorandam opem, qui lucem claritatis suae super mentem Nostram effundere dignaretur. Interim, a sacra Consistoriali Congregatione datis litteris, curavimus, ut non viciniores modo venerabiles Fratres Episcopi, sed remotissimi quoque de tam gravi negotio fierent certiores, qui se ad Urbem conferrent Nobisque sententiam suam panderent, de honoribus Sanctorum beato Clementi Hofbauer ac beato Iosepho Oriol, quem cum illo coniunximus, decernendis. Hi ex universo orbe cum frequentes convenissent, de causa plane edocti, tum ex iis, quae acta coram Nobis iam fuerant, tum ex sacrorum Rituum Congregationis documentis, quorum singulis tradita fuerunt exempla, in semipublicum Consistorium coram Nobis coactum, ante diem III idus maias, convenerunt. Nec tantum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, sed et Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi unanimi voluntate ad hanc canonizationem absolvendam Nos cohortati sunt. Cuius rei instrumenta, a dilectis filiis Sedis apostolicae notariis publice confecta, in tabularium sacrorum Rituum Congregationis relata sunt.

Igitur huiusce canonizationis solemnia celebrare in basilica vaticana constituimus, hac XIII die ante kalendas iunias, qua Domini nostri celebramus memoriam, qui, discipulis suis cernentibus, est elevatus in caelum, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Ac templis statutis ad sacras indulgentias lucrandas, hortati sumus christifideles ut, vera cordis contritione, novensiles sibi sanctos facerent propitius, et benevolos caelestium donorum deprecatores.

Statuta faustissima dies cum advenerit, omnes tum saecularis, tum regularis cleri ordines, singuli romanae Curiae Praesules et Officiales, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi convenerunt. Quibus solemni supplicatione praeeuntibus, Nos vaticanam basilicam ingressi sumus magnificentissime ornatam. Tunc dilectus Frater Noster Cardinalis Sebastianus Martinelli, praepositus canonizationi huic procurandae, perorante dilecto filio Philippo Pacelli, sacrae consistorialis aulae advocato, vota nobis Sacrorum Antistitum detulit necnon religiosae familiae a SS. Redemptore, cumque iterum et tertio iisdem votis et precibus institisset; divini Paracliti afflatu Nos humiliter implorato, ad honorem. sanctae et individuae Trinitatis, ad catholicae fidei incrementum et decus, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Nostra, matura deliberatione, et voto Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum, Episcoporum consilio, praedictum beatum Clementem Mariam, sacerdotem professum e congregatione SS. Redemptoris, eiusdemque congregationis ultra montes propagatoris insignis, sanctum confessorem esse declaravimus. Cui sociavimus eodem decreto beatum Iosephum Oriol, presbyterum beneficiarium Barcinonensis ecclesiae sanctae Mariae Regum. Memoriam sancti Clementis Mariae Hofbauer quotannis in martyrologio, die eius natali, referri mandavimus, et cunctis christifidelibus, qui ea die exuvias eius venerati fuerint, indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum perpetuo impertivimus. Gratiis deinde Deo optimo maximo actis, solemniter rem divinam fecimus, et post evangelii lectionem confertissimam et exsultantem multitudinem cohortati sumus, ut novensilium sanctorum gratiam, imitatione virtutum, sibi potissimum conciliarent. Deinde, benedictione, apostolica solemniter impertita, apostolicas has litteras manu Nostra et S. R. E. Cardinalium signatas, sub plumbo expediri mandavimus.

Habetis, filii dilectissimi, in sancto Clemente Hofbauer, quum reliquarum virtutum, tum potissimum constantiae et fortitudinis eximium specimen, quod non modo suspiciatis laudibusque efferatis, sed acri etiam studio imitemini. Quoties ille moerentibus oculis conspicatus est, diuturnorum ad Dei gloriam ac animarum salutem susceptorum laborum fructus, uno scelestorum hominum impetu, disiectos et ad nihilum redactos ! Quoties quotque dissitis in locis, ab anno MDCCLXXXV, quo sacerdotio vix initiatus reversus est Vindobonam, ad annum MDCCCXX, qui vitae postremus fuit, congregationem suam a SS. Redemptore aggressus est ultra montes inferre ac firmiter stabilire! Quamquam vero tot conatus suos in vanum cedere videbat, fractus numquam est, numquam animum despondit. Nam Deo fidebat, ad gloriam eius ampliandam enitebatur; ex uno loco exturbatus, sese ad alterum conferebat, eosdemque labores in animarum salutem de integro suscipiebat. Verum tot eius laborum posteri uberrimos fructus perceperunt; atque hodie sanctus Clemens Vindobonensis apostoli nomen est consequutus; ac, eo vix vita functo, facta tandem discipulis eius copia se congregationi a SS. Redemptore addicendi, Vindobonae eam constituerunt; brevique illa in longinquas terras longe lateque propagata est. Ita fidelis servi Deus laboribus prolixe benedixit sanctaque eius optata implevit. Vos ergo, dilectissimi filii, sancti viri exempla imitemini. Nunc quoque catholicae fidei debacchantur hostes, eisque, tamquam mundi huius dominis, quae velint, omnia permissa esse videntur. Vos vero fortes estote neque cadatis animo; consurgite, ad proelia Dei strenue pugnanda; ingruentia mala a vobis, a familiis vestris, ab hominum consortio defendite; propugnate sanctam Christi fidem, hanc Sedem apostolicam, spiritualia vestra bona ac proximorum vestrorum; nolite hosti unquam cedere aut e pugna pedem referre. Ita constantiam vestram Deus omnipotens fortunabit atque Ecclesiae suae, christianis nationibus, christifidelibus omnibus faustiora tempora adducet.

Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa ex scientia atque auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula praedicta confirmamus, roboramus atque iterum statuimus universaeque Ecclesiae catholicae denunciamus; mandantes ut praesentium litterarum transumptis sive exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae hisce Nostris litteris haberetur, si exhibitae forent atque ostensae.

Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, decreti, mandati, relaxationis et voluntatis infringere vel temerario ausu contraire aut attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et sanctorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo nongentesimo nono, XIII kalendas iunias, Pontificatus Nostri anno sexto.


PIUS PP. X

Ego A. Episcopus Ostien. et Veliternen. Card. OREGLIA A S. STEPHANO S. R. E. Camerarius S. G. Decanus.

Ego SERAPHINUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Card. VANNUTELLI Maior Poenitentiarius.

Ego A. Cardinalis AGLIARDI Episcopus Albanensis.

Ego VINCENTIUS Episcopus Praenestin. Card. VANNUTELLI.

Ego FR. Ep. Tusculanus Card. SATOLLI.

Ego FRANCISCUS DE PAOLA Episcopus Sabinensis Card. CASSETTA.

Ego MARIANUS tit. S. Caeciliae Presb. Card. RAMPOLLA D E L TINDARO.

Ego ANGELUS tit. S. Laurentii in Lucina Presb. Card. Di PIETRO.

Ego Fr. H. M.a tit. S. Mariae de Scala Presb. Card. GOTTI.

Ego ALEXANDER tit. SS. Marcellini et Petri Presb. Card. SANMINIATELLI.

Ego PETRUS tit. SS. Quatuor Coronatorum Presb. Card. RESPIGHI.

Ego SEBASTIANUS tit. S. Augustini Presb. Card. MARTINELLI.

Ego BENIAMINUS tit. S. Mariae in Ara-Coeli Presb. Card. CAVICCHIONI.

Ego DOMINICUS tit. S. Priscae Presb. Card. FERRATA.

Ego CASIMIRUS tit. S. Marcelli

Ego RAPHAEL tit. S. Praxedis Presb. Card. MERRY DEL VAL.

Ego OCTAVIUS tit. SS. Cosmae et Damiani Diac. Card. CAGIANO DE AZEVEDO.

Ego PETRUS tit. S. Bernardi Presb. Card. GASPARRI.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Porticu Diaconus Card. SEGNA.

Ego Fr. IOSEPHUS CALASANCTIUS S. Hadriani Diaconus Card. VIVES.

Ego CAIETANUS S. Nicolai in Carcere Diaconus Card. DE LAI.

A. CARDINALIS AGLIARDI, S. R. E. Cancellarius.

Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus. Augustinus Bartolini, Protonotarius Apostolic.

  • AAS, vol. I (1909), n. 16, pp. 637-653.