There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Praefatio Liber II 


CAPUT I.

Regnum Suleïman szah.


1. In Aliothmanica historia, quare occurrit opinionum diversitas.1. Originem eius, quæ nunc Turcia sceptra tenet, Aliothmanicæ stirpis inquisituris accuratius, tanta occurrit opinionum diversitas, quas in præfatione fusè vidimus, tantaque intermixtarum ab exteris fabularum moles, ut quid verum falsumve in bivio constitutis vix liceat discernere; alios ne veritatem obsequerentur, detinuisse videtur literaturæ, et historiæ orientalis, ignorantia; invida foran felicitati huius stirpis traditio, fucum fecisse aliis. Itaque quæ ex ipso fonte hausturi fuissent Turcarum, ut diximus, litterarum ignari, e turbidi aliorum rivulis, legere coacti fuere, qui ex nostris Christianis istius gentis scripserunt historiam. Nos autem domesticorum scriptorum testimonium, absit iactantia verbo, iure meritoque omnibus aliorum absertis anteponentes, ex illis qui apud Turcas fide digniores, et accuratiores habentus, historicis collegimus, tempestatibus iis, quibus celebratissimus Tartarorum principes (d)Dzengizchan,(e) non maiorem solum Asiae partem, quæ Persico parebat imperio, igne ferroque devastasset, opulentissimam Chorasani regionis urbem Belch, solo æquasset; et (f)Churzemi (g)szahum regno pepulisset, interemissetque; sed et omnes illarum regionum principes, tum assiduis enervasset incursionibus, tum adiutus civilibus illorum dissidiis, in diverso sparsisset. (h)Suleiman szah filium kyia cham (k)Oguzorum Tartarorum principem, et Mereuszam Chan regionis dominum, qui cum nobilitate generis, et gloria maiorum, suisque virtutibus reliquos suæ gentilis principes, facile antecelleret, anno Hegiræ iuxta Niszrini chronologium. 611, sumptis l circiter millibus selectorum oguzianæ gentis Tartarorum, desertisque antiquis sedibus, Dzengizchani exemplo et fortuna incitatum, ad novas sedes quærendas, (l) Europam versus castra movisse.

3. Hocce modo Suleiman szah (m)Azerbedziam, quæ est regio Syriæ finitima, non minus felici, quam veloci passu ingressus, usque Ahlad, quæ est provincia, et civitas Armeniæ maioris, aut armorum vi, aut famæ celebritate obvia occupat cuncta. Cum vero Tartari Dzengiziani, inaudita ferocitate, atque sævitia omnia longe, lateque depopularentur, ac Azerbedzianum usque infesti pervenissent, Suleiman szah vel fortiori pro tempore, cedens; vel suos prosperiori conservans fortunæ, coactus fuit gentem suam ex Agis minoris partibus recolligere, Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/63 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/64 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/65 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/66 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/67 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/68 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/69 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/70 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/71 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/72 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/73 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/74 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/75 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/76 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/77 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/78 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/79 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/80 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/81 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/82 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/83 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/84 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/85 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/86 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/87 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/88 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/89 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/90 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/91 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/92 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/93 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/94 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/95 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/96 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/97 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/98 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/99 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/100 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/101 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/102 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/103 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/104 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/105 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/106 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/107 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/108 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/109 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/110 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/111 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/112 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/113 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/114 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/115 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/116 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/117 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/118 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/119 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/120 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/121 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/122 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/123 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/124 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/125 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/126 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/127 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/128 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/129 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/130 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/131 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/132 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/133 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/134 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/135 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/136 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/137 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/138 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/139 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/140



Annotationes


In limine notationum nostrarum antequam pergamus ulteriùs iuvabit Lectorem Benevolum de aulæ Othmanicæ appellationibus uti vulgo vocari solent, titulis instrui accuratiùs. Commune enim illa habet cum aliis Orientalium Principum aulis, ut nomina superbissima et pomposissima sibi tum ipsa tribuat, tum ab aliis dari amet. Unde sæpissimè in mandatis imperatoriis فرمان fermàn dictis prædicari videbis, باب همايون bábĭ humaiùn sive portam celsitudinis باب عدالت bábĭ àdalèt sive portam iustitiæ, باب سعادت bábĭ seadèt sive portam maiestatis, باب دردولت bábĭ sive dérĭ deulèt sive porta felicitatis, ex quo et imperium Othmanum دولت مثمانيه deulètĭ Othmanije sive maiestas vel felicitas Othmana dici consuevit. Plura qui expetierit in usum collecta inveniet in dictionario Turcico Meninskij.

[a] Othmannicæ] Nomen hoc Turcicæ genti à primo eius imperatore Othmano inditum, perversè vulgò à Christianis scribitur ἱστοριογράφοις: nonnulli interiectâ secundæ syllabæ literâ o, Othomanum, alii dempta aspiratione duplicatâque consonâ tau Ottomanum exprimunt: utrique falsò: Arabice enim th illud per ث quod Turcis vocatur Ishei Arebi idest: s Arabum notatur, qui character cùm accuratè τῷ θ Græcorum respondeat, literæ ut ita dicam interdentali, linguâ dentibus intercepta tenue et obtusum s protrudente, nullum est dubium, qui uti Græce ὄθμαν, ita latinè Othmàn scribi debeat.

[b] Alĭothmannicæ] Vox est composita ex آل Al et عثمان Othmàn idest filii sive posteri Othmàn, tributaque non solum imperatoriæ stirpi ad Othmano ortum ducenti, sed et toti genti Turcicae, unde et hæc طوايف آل عثمان Tevàifĭ Álĭothmàn, nationes aut ordæ Aliothmanæ. Imperatores verò آل عثمان پادشافى Álĭothman Padiszahi idest Imperator filiorum Othman, appellari consueverunt, atque eam ob causam et nostras lucubrationes Aliothmannicam historiam inscribere consultum duximus.

[c] Anno à Legislatore] sexcentesimo decimo primo, qui est Christianae æræ 1214. At cum in præfatione abundè demonstraverimus quâ ratione Christiana æra Muhammedanæ, vel ita dictæ Hegiræ, respondeat, his denuò repetendis lectorem morari foret inutile.

[d] جنكيز Dzeng̀iz] fuit, ut Turcarum annales perhibent, Oguzorum Tartarorum princeps, cuius facta et fata fusius memorata vide in præfatione.

[e] خان Chàn] chan, quod ex Arabico forte in Persicam dialectum transiit, et dominum vel principem denotat, Arabisque usitato سلتان Sultàn respondet. Purè Turcice اولوبک ulùbeg id est Magnus Princeps. Hoc nomen quamvis et Turcici imperatores, ut مراد خان Mùrad chàn, سلیم خان Selìm chan etc. præcipuè tamen ab Othmannica aula Crimensium Tartarorum regi tribui consuevit, unde hic قرم خانی Kỳrim chàni, Crimeæ princeps, vel خان عالیشان chánĭ Alìssàn, Chanus alte constitutus appellari solet.

[f] خوارزم Churzèm] proprie mare Caspium, ver Hyrcannum significat, atque inde ad eas etiam regiones, quæ mari Caspio vicinæ sunt, transfertur: unde illarum Dominus خوارزم شاهی Churzèm Szàhi, idest Rex vel dominus regionum ad Caspium mare sitarum appellatur. Nonnunquam et apud ipsos Turcas Chuzrem vocatur id quod ex similitudine duorum Arabicorum characterum ر ز ry et ze, signis diacriticis destitutorum, quæ in suis scriptis non omittere solent Turcæ doctiores. Nome accepisse a Chosar, Thogarmæ filio, qui primus vicina littora coloniis impleverit, Nubiensis Geographus parhibet part. 7. Clim. r. quam opinionem magis nominis similitudine, quam rei veritatem niti arbitramur. Idem et Külkùm Deng̀iz appellari Meninskius refert, incertum quo fundamento, quod illud nomen a Turcis rubro præcipue mari tribuatur. Solet tamen nonnunquam ab adiacente illius littoribus urbe Bakujè, Mare de Baku a Christianis dici.

[g] شاه عالمپناه Száhĭ Alèm Penàh, Imperator asylum vel refugium orbis appellatur. Notari tamen meretur in Othmana aula excellentius vulgo haberi پادشاه Pádiszàh, quam száh, atque hoc quidem et Persarum regibus absolute concedi, illud minime quod unde fiat, monstrabimus inferius, ubi vox Pasiszàh explicanda occurret.

[h] سلیمان Suleĭmàn] Pater Erdoguli fuit, Othmanique avus, e nobilissima inter Scythas Oguziorum familia oriundus. Loniceri lapsum, quo eum Niceæ regem constituit supra notavimus in præfatione.

[i] Urbis Nere princeps] Urbs, ubi Turcæ referunt, littori maris Caspii vicina. Frustra eius nomen in mappis geographicis Christianorum quæsivimus, nisi forsitan urbem Herat, Ariæ veteris metropolin aut Nurketzür in Masanderan, provinciæ Kilan agro sitam hic intelligi volueris. Eandem a tartaris Dzingizchanicis in patriam suam destructa veteris Bactrianæ – urbe regia, Belch redeuntibus expugnata, et dirutam fuisse Turcarum annales perhibent. Confirmant nostram opinionem Persarum historici, qui septem peculiaribus regibus eo tempore provinciam Kilon paruisse memorant, e quibus unus omnino Suleimans noster fuisse videtur.

[k] Oguzorum] Hanc gentem Dzengizchano e magna Tartarorum, in numerorum scythicorum examinum matre, erupuisse, communis est et constans Turcarum sententia. Nec esse opinamus quenquam e Christianorum historicis, qui aliam Dzengizo adscribat patriam. In primis ad confirmandum nostram opinionem facit evidentissimus Nicephori Gregoræ locus, qui lib. 2. c. 4. sect. 5. de Tartarorum horum irruptione ita loquitur: Μετὰ δὲ μακρὰν μακρῶν αὖθις ἐνιανθῶν περιοδον, καθάπερ ἐκ μεγάλης πηγῆς, τῆς πρώτης ἀποῤῥαγέντες Σκυθικῆς ἐς δύο σχίθοντα, μοίρας. ἡ μεν ἔδραμε μέχρι καὶ ἐς θάλασσαν τὴν κασωιὰν οἱ καὶ τὴν πάτριον ἤδη ἐκλατόμενοι κλῆσιν σαυρομάται καὶ μασσαγέται ἐκαλοῦντο, καὶ μελάγχλαινοι, καὶ Ἀμάζονες: οἱ δ’ ἐς τὴν Ἐυρώπην ἀποκλίναντες, τὴν παρωκεάνειον πᾶσαν καταδραμόντες ἤπειρον etc.: Post multa deinde sæcula e prima Schythia, veluti ex magno fonte, erumpentes, in duas partes sunt divisi, quarum una ad Caspium usque mare excurrit: qui patrii etiam nominis obliti, Sarmantæ, Massagetæ, Melanchlæni, et Amazones vocabantur. Alteri vero versus Europam profecti, et omnem Oceani oram pervagati fuere etc.: Et cap: 5. sect. 1. Ἤδη γὰρ καὶ Ἰωάννου τοῦ Δούκα τὰ Ῥωμαίων σκῆπτρα διέποντας μοῖρα Σκυθῶν παμπληθὴς καὶ ἐς πολλὰς ἀναφέρουσα τὸν ἀριθμὸν μυριάδας ἄνωθεν ἐξ ὑπερβορέων ἀποσπασθεῖσα κάτεισι μὲν ἀθρόα μέχρι καὶ Κασπίας θαλάττης, ἐν τούτοις δὲ τοῦ ἡγουμἐνου Σιτζισχᾶν τετελευτηκότος διείλοντο τὴν ἡγεμονίαν τῶν στρατευμάτων, ἄμφω αὐτοῦ τῷ ὑέε, ὅ τε Χαλαῦ καὶ ὁ Τελεπουγᾶς. Nam cum Iohannes Ducas rerum potiretur, Scytharum portio numerosa, quæ multis hominum millibus constabat, ab Hyperboreis effusa ad Caspium mare protinus descendit. Interim vero Duce eorum, Sitzischane, [quo nomine Dzengizchanum a Gregora denotari iam supra in præfatione indicavimus] defuncto, ambo eius filii, Chalus, et Telepugas exercitum principati diviserunt. Hactenus Gregoras: ad cuius verba observare haud extra propositum erit τὴν πρώτην, quam Gregoras vocat, Tartariam, eandem esse, quam hodie vulgo magnam appellamus, eiusque incolarum nomina, etsi ab historicis recenseantur, tamen adscita magis, aut ab exteris indita, quam propria, eisque dum in suis sedibus morarentur, peculiaria fuisse. Ita si quis in præfixa huic tractationi præfatione legerit Oguzorum gentis principes in duas stirpes fuisse divisos, Aliothman unam, et Ali Dzengiz alteram, ne credat sub ipsis generum conditoribus appellationem iam apud eas gentes invaluisse. Uti enim absonum videtur, Aliothmanos Suleimano parentes ab huius nepote qui integro post sæculo iis imperabat, nomen fuisse sortitus; ita non minus falso vulgo prædicatur Tartarorum Crimensium princeps ab ipso Dzengizchano, Ali Dzengiz appellationem retinuisse. Neque enim ante hoc nomine insigniri consueverunt, nisi postquam ab Othmanico exercitu fuerunt subacti, neque illorum Chani a Dzangizchano, sed ab eius nepote Gierai, primo illarum pertium domitore, originem et nobilitatem suam deducunt. Et omnino videntur illi perincipes posterioribus temporibus occidentis imperatores, qui a conditore imperii Cæsares et Augusti appellari consueverant, imitati, suorum proavorum et heroum nomina, Turcæ nimirum Othman et Tartari Gierai accepisse, et in posteros suos transtulisse: unde et hodie Tartarorum Chani semper proprio suo nomini Gierai addere solent, ut Selim Gierai, Kaplan Gierai etc: etc: sed de his pluribus alibi.

[l] Europam versus] Europæas partes رومایلی Rúmili, vel simpliciter Europam روم Rùm Arabes Syriæ limitibus definiunt, ut qui hodie Arzirumo Alepum, Syriæ metropolin, proficiscatur partes Europæsa ingredi dicatur. Turcæ autem communes nobis Europæ terminos agnoscunt, Bosphorum Thraciæ, Tanaim et Nili ostia.

[m] اذربایجان et آذربجان Azérbedzĭàn] Media maior, sed non iisdem, quibus olim continebatur limitibus definita. Addita enim illi est a Tartaris, quibus nec veteres promovere fines, nec expugnatis a se regionibus nova Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/599 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/600 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/601 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/602 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/603 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/604 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/605 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/606 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/607 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/608 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/609 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/610 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/611 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/612 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/613 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/614 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/615 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/616 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/617 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/618 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/619 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/620 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/621 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/622 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/623 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/624 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/625 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/626 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/627 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/628 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/629 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/630 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/631 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/632 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/633 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/634 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/635 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/636 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/637 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/638 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/639 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/640 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/641 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/642 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/643 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/644 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/645 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/646 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/647 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/648 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/649 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/650 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/651 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/652 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/653 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/654 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/655 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/656 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/657 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/658 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/659 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/660 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/661 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/662 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/663 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/664 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/665 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/666 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/667 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/668 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/669 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/670 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/671 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/672 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/673 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/674