Incredibili afflictamur

This is the stable version, checked on 28 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Incredibili afflictamur
1863

editio: Acta Pii IX
fons: vol III p. 622
VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Incredibili afflictamur dolore, et una Vobiscum ingemiscimus, Venerabiles Fratres, cum noscamus qui bus nefariis, dirisque modis a Neogranatensis Reipublicae Gubernio catholica impetitur, per tubatur, ac dilaceratur Ecclesia. Equidem verbis satis exprimere haud possumus multiplices sacrilegosque ausus, quibus Gubernium idem gravissimas Nobis, et huic Apostolicae Sedi iniurias afferens sanctissimam nostram religionem, eiusque veneranda iura , doctri nam, cultum, sacrosque Ministros conculcare ac destruere contendit. Namque idem Gubernium duos praesertim ab hinc annos infandas edidit leges et decreta, quae catholicae Ecclesiae, eiusque doctrinae, auctoritati, iuribusque vel maxime adversantur. Hisce enim iniquissimis legibus ac decretis inter alia, sacri Ministri prohibiti sunt ecclesiasticum ministe rium exercere sine civilis potestatis venia, et omnia Ecclesiae bona usurpata, divendita, ac propterea parochiae, et Religiosae utriusque sexus Familiae, et Clerus, ac Valetudinaria, Domusque refugii , piaeque Sodalitates, Beneficia, et Cappellaniae etiam iuris patronatus suis redditibus spoliatae. Atque per easdem iniustissimas leges, et decreta legitimum Ecclesiae acquirendi, ac possidendi ius omnino oppugnatum, et cuiusque acatholici cultus libertas sancita, et omnes utriusque sexus Religiosae Familiae in Neogranatensi territorio morantes de medio sublatae , earumque existentia plane interdicta, et vetita etiam omnium Litterarum, et cuiusque Apostolicae huius Sedis Rescripti promulgatio , et exilii poena ecclesiasticis viris, laicis vero multae et carceris indicta, si huie ordinationi obedire recusaverint. Insuper eisdem detestandis legibus ae decretis statuitur , ut utriusque Cleri viri exilii poena afficiantur, qui legi circa bonorum Ecclesiae spoliationem obtemperare detrectaverint, utque omnes ecclesiastici homines sacri ministerii munia obire minime queant, nisi primum iuraverint, se Neogranatensis Reipublicae constitutioni, cunctisque illius legihus Ecclesiae tantopere adversis iam editis, et in posterum edendis obsequi , ac simul exilii poena iis omnibus infligitur, qui huiusmodi impium illicitumque iusiurandum praestare minime voluerint. Haec et alia multa omnino iniusta et impia, quae singillatim commemorare taedet, contra Ecclesiam a Neogranatensis Rei publicae Gubernio, proculcatis omnibus divinis, humanisque iuribus, sunt constituta.

Cum autem vos, Venerabiles Fratres, pro egregia vestra religione, et virtute haud omiseritis tum voce, tum scriptis constanter obsistere tot iniquis sacrilegisque eiusdem Gubernii ausibus, et decretis,


Atque Ecclesiae causam et iura impavide propugnare, tum eiusdem Gubernii furor in Vos, omnesque ecclesiasticos viros Vobis addictos, ac proprii officii, et vocationis memores, et in omnia, quae ad Ecclesiam pertinent, saevire non destitit. Qua propter Vos fere omnes miserandum in modum afflicti, ac militari manu comprehensi a vestro grege violenter distracti , in vincula coniecti, in exilium pulsi, et in pestiferi aer» regiones amandati, et eo elesiastici viri, ae Religiosarum Familiarum alumni pravis Gubernii ordinationibus merito obstantes vel in carcerem detrusi, vel exilio multati mortem occubuere, vel in silvis vitam agere coacti sunt. Cum vero omoes Virgines Deo devotae ab ipso Gubernio furenter, crudelitenque a propriis Monasteriis expulsae, et ad rerum omnium inopiam redactae , fuerint a piis fidelibus tristissima illarum conditione vehementer commotis humaniter in proprias domos reoeptae et admissae, id aegerrime ferens Gubernium minitatur, velle illas ex eoriimdem fidelium domibus expellere ac disperdere. Hinc sacra Templa et Coenobia nudata, spoliata, polluta, et in militarium stationum usum commutata, eorumque sacra supellex, et ornamenta direpta, bine sacrorum cultus sub latus , et ebristianus populus legitimis suis pastori bus orbatus, omnibusque divinae nostrae religionis praesidiis misere destitutus, cum suouria Nostra, Vestraque aegritudine in maximo aeternae salutis discrimine versatur. Ecquis catholicis, humanisque sensibus animatus non vehementer ingemiscet, cum videat a Neogranatensi Gubernio tam gravi , tamque crudeli persecutione catholicam Ecclesiam, eiusque doctrinam , auctoritatem , sacrasque personas oppugnari, ac tantas ab ipso supremae Nostrae, et Apostoiioae Imius Sedis auctoritati ioiurias et contumelias inferri ?

Atque illud vel maxime dotandum, Venerabiles Fratres, quod nonnuUi ecclesiastici homines exisiere potuerint, qui pravis ipsius Gubernii legibus et consiliis obsequi, lavere, et commemoratum itttaitum ohedientiae iuramentum praestare non dubitarent cum maximo Nostro, vestroque moerore, et bonorum omnium admiratione ac luctu.

In hac igitur tanta rei catholicae clade , tanta que animarum pernicie Apostolici Nostri officii probe memores, ac de omnium Ecclesiarum bono ed maxime solliciti, et Nobis, uti olim Prophetae, indie tum existimantes s Clama ne cesses , quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo cetara eorum, et domui Iacob peccata eorum [1](1)», hisce Litteris Apostolicam Nostram attollentes vocem, omnia gravissima damna et iniurias a Neogranatensi Gubernio Ecclesiae, einsque sacris personis ac: tebas, et huic Sanctae Sedi illatas incessanter querimur, et gravissime exprobramus. Atque omnia et singula, quae sive in his, sive in aliis rebus ad Ecclesiam, eiusque ius spectantibus ab eodem Neogra- natensi Gubernio, et ab inferioribus quibusque il lius Magistratibus decreta, gesta, seu quomodolibet attentata sunt, auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, damnamus, et leges ac decreta ipsa eum o- tnnibus inde seqoutis eadem Nostra auctoritate abrogamus, ei irrita prorsus, ac nullius roboris fuisse, et fore declaramus. Ipsos autem illorum auctores etiam atque etiam in Domino obtestamur, ut tandem aliquando suos oculos aperiant super gravis sima vulnera Ecclesiae imposita, ac simul recordentur, serioque considerent censuras et poenas, quas Apostolicae Constitutiones, et Generalium Concilio rum Decreta contra Ecclesiae iurium invasores fo eto ipso incurrendas infligunt, et iccirco animae suae misereantur prae oculis habentes « quoniam duris simum iis, qui praesunt, fiet iudieium [2](1)». Atque etiam omni studio illos ecclesiasticos viros, qui Gubernio foventes a proprio officio misere declinarunt, monemus, et exhortamur, ut sanctam suam vocationem animo reputantes in iustitiae, veritatisque viam redire, properent, et illorum ecclesiasticorum hominum exempla aemulentur, qui etiamsi infelici ter lapsi praescriptum a Gubernio obedientiae iuramentura praestiterunt, tamen cum ingenti Nostro, ac suorum Antistitum gaudio idem iusiurandum retractare, ac damnare gloriati sunt.

Jntorim vero amplissimas meritasque Vobis tribuimus laudes, Venerabiles Fratres, qui laborantes sicut boni milites Christi Iesu, ac strenue in agone certantes.singulari oonstantia et fortitudine, quoad per Vos fieri potuit, seu voce, seu Litteris Ecclesiae causam, eiusque doctrinam, iura, libertatem, defendere, vestrique gregis saluti accurate consulere, cumque contra impias inimicorum hominum moli tiones, et circumstantia religionis pericula praemunire haud omiseritis,gravissimas omnes iniurias, mo lestias, et asperrima quaeque episcopali robore tolerantes. Itaque dubitare hon possumus, quin pari studio et contentione, quantum in Vobis est, pergatis, ut adbuc cum maxima vestri nominis laude, fecistis, divinae nostrae Religionis causam propugnare, et fidelium saluti prospicere.

Debitas quoque laudes deferimus fideli Neogranatensis Reipublicae Clero, qui suae vocationis servantissimus, et Nobis, atque buic Petri Cathedrae, suisque Antistitibus addictus propter Ecclesiam veritatem et iustitiam tam vehementer exagitatus im manem omnis generis insectationem patientissime est perpessus et patitur.

Non possumus quin admiremur et laudemus tot Virgines Deo sacras, quae etiamsi a sui» monasteriis violenter expulsae, et ad tristem egestatem redactae, tamen caelesti Sponso firmiter adhaerentes, ac miserrimam, in qua versantur, conditionem christiana virtute perferentes, non cessant dies noctesque effundere corda sua coram Deo, Eumque humiliter enixeque pro omnium, ac suorum etiam persecutorum salute exorare. Collaudamus item catholicum Neogranatensis Reipublicae populum, qui ex parte longe maxima in veteri suo erga catholicam Ecclesiam, ac Nos, et hanc Apostolicam Sedem, et erga suos Antistites amore, fide, reverentia et obedientia perseverat.

Ne cessemus autem, Venerabiles Fratres, adire cum fiducia ad thronum gratiae, et humillimis ac ferventissimis precibus misericordiarum Patrem ac Deum totius consolationis sine intermissione orare et obsecrare, ut exurgat et iudicet causam suam , et Eccle siam suam sanctam a tantis, quibus istic, et ubique


fere orbis premitur, calamitatibus eripiat, eamque opportuno auxilio soletur, et optatissimam diu in tot tantisque adversis serenitatem, et pacem clementissime largiatur, omniumque misereatur secundum ma gnam raiserieordiam suam, atque omnipotenti sua virtute efficiat, ut omnes populi, gentes, nationes Ipsum, et Unigenitum Filium suum Dominum Nostrum lesum Christum una eum Sancto Spiritu agnoscant, adorent, timeant, ac ex toto corde, anima ac mente diligant, et omnia divina mandata ac praecepta religiose observantes, ut filii lucis ambulent in omni bo nitate, iustitia, et veritate.

Demum omnium caelestium munerum auspicem, et certissimum praecipuae Nostrae in Vos benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem ex imo corde depromptam Vobis ipsis. Venerabiles Fratres, et gregi vestrae vigilantiae eoaerediloperamauter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 17 Septembris anno 1863. Pontificatus Nostri anno decem octavo.

  1. Isaias c. 58 v. 1.
  2. Sap. 8.