In librum De interpretatione Aristotelis Minor

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In librum De interpretatione Aristotelis Minor
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64

In librum De interpretatione Aristotelis Minor

In librum De interpretatione Aristotelis Minor (Aristoteles; Boetius), J. P. Migne 64.0392B

EDITIO PRIMA, SEU MINORA COMMENTARIA.

LIBER PRIMUS.

64.0293D| Magna quidem libri hujus apud Peripateticam sectam probatur auctoritas. Hic namque Aristoteles simplicium propositionum naturam diligenter examinat, sed ejus series scrupulosa impeditur semita, et sublimibus pressa sententiis, aditum intelligentiae facilem non relinquit. Quocirca nos libri hujus enodationem duplici commentatione supplevimus, et quantum simplices quidem intellectus sententiarum oratio brevis obscuraque complectitur, tantum hac operis hujus tractatione digressimus. Quod vero altius 64.0294D| acumen considerationis exposcit, secundae series editionis expediet. Nunc a me tantum lector exspectet quantum pedetentim minutatimque secundum orationis ordinem textumque sermonis id quod angustia brevitatis latet intelligat. Et prius quae sit hujus operis intentio breviter demonstrandum est. Inscribitur etenim Graece liber hic Περὶ ἑρμενείας, quod Latine de interpretatione significat. Quid ergo sit interpretatio paucis absolvam. Interpretatio est vox significativa per seipsam aliquid significans. Sive 64.0295A| enim nomen sit, quod per se significet, ut est homo. Sive verbum, ut est curro. Sive quod grammatici participium vocant. Sive pronomen. Sive ex his juncta oratio, ut est, Homo currit. Sive quolibet alio modo, vel nomen, vel verbum, vel ex his oratio juncta, per se aliquid significet, interpretatio nominatur. Quare cum sint quaedam in orationis partibus quae per se nihil significant, aliis tamen junctae designant, ut sunt conjunctiones vel praepositiones, haec interpretationes esse non dicimus. Interpretatio enim sive simplex est, ut nomen et verbum, sive composita, ut ex his juncta copulataque oratio, vel per seipsam significare debet, si simplex est, vel ex his quae per se significant juncta esse, si composita est. Quare interpretatio est vox aliquid per seipsam significans. 64.0295B| Sed quoniam verba nominaque interpretationes sunt, oratio quoque omnis quae ex significantibus per se praedicamentis jungitur interpretatio nuncupatur, et quoniam plurimae sunt interpretationes, inter quas illa quoque est oratio, in qua verum falsumve inveniri potest, id est enuntiativa, de qua hoc in libro tractandum est, idcirco Aristoteles de communi nomine et continenti, libro titulum inscripsit. Interpretatio namque est nomen et verbum, et interpretatio etiam est hujusmodi: Omnis homo animal est. Sed in hac verum falsumque auditor intelligit. Haec enim oratio quae dicit omnis homo animal est, vera vel falsa est. Interpretatio quoque est etiam hujusmodi oratio: Da mihi codicem. In qua verum falsumque nullus inveniat. Etenim da mihi 64.0295C| codicem, neque verum esse poterit neque falsum. Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus verum falsumque reperitur, quas enuntiationes, et propositiones vocamus, quae interpretationes sunt, disputaturus est, quoniamque de nominibus illis verbisque dicendum est, quid sint, quamve vim in significatione retineant, recte librum de interpretatione signavit. Nec nos hoc turbet, quod sunt quaedam interpretationes de quibus in hoc libro non tractet. Tanquam enim si quis de homine disputans, titulum operis de animali posuisset, quanquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret. Ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet, tamen quoniam de una quae est enuntiatio, et de nominibus et verbis, quae interpretationes 64.0295D| simplices sunt, dicendum erat, de communi et generali vocabulum libro de interpretatione imposuit. Est autem intentio libri hujus de simplici enuntiativa oratione disserere. Simplex autem enuntiativa oratio est, in qua cum verum falsumve sit, illud tamen est ut sine conjunctione totus orationis ordo proponatur, ut est: Homo est, homo animal est, homo currit, homo pavidus currit. Hae enim propositiones sine conjunctione propositae sunt, et hae dicuntur praedicativae, quae sunt cum nomine et verbo. Illa vero quae sunt hujusmodi: Si sol est super terram dies est, duplices atque hypotheticae, nec non etiam conditionales vocantur. Ponitur enim 64.0296A| si hoc sit, hoc esse, id est, si sol est, esse diem. Quare hae simplices non sunt, sol est enim, et dies est, duae propositiones sunt, quas una conjunctio si, copulat atque componit. Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur. Quare quoniam de simplicibus enuntiativis orationibus tractaturus est, id est de simplici affirmatione et simplici negatione, quoniamque affirmationes et negationes verbis ac nominibus conjunguntur, ut in ea quae est: Homo currit, affirmatione, est homo nomen, currit verbum. Et rursum: Homo non currit, negatio eodem nomine verboque conjungitur. Recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione, omninoque de enuntiatione simplici disputaturus est. Quoniam omnis enuntiatio simplex, verbis nominibusque conjungitur, 64.0296B| primam disputationem de nominibus et verbis instituit. His enim prius ad scientiam venientibus, tota facillime natura orationis aperitur. De quibus autem ei in toto dicendum est libro, inchoans ipse sic proponit.

DE SIGNIS.

Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid verbum, postea quid est negatio, et affirmatio, et enuntiatio, et oratio.

In principio, inquit, hujus sermonis de enuntiatione instituitur, constituere, id est definire, oportet quid nomen sit, quid verbum. Haec enim (ut dictum est) omnem conjungere orationem valent. Quae oratio genus est aliarum orationum. Sunt enim principales quinque orationum differentiae: Est autem prima oratio deprecativa, ut: Jupiter omnipotens 64.0296C| precibus si flecteris ullis. Secunda imperativa, ut: Suggere tela mihi. Tertia interrogativa, ut: Quo te, Moeri, pedes? Quarta vocativa, ut: Huc ades, o Meliboee? Quinta enuntiativa, in qua verum inesse falsumque perspicitur. Hujus autem duae sunt species, una affirmatio, altera negatio. Affirmatio est, ut: Homo animal est. Negatio, ut: Homo animal non est. Ergo orationem verba nominaque constituunt. Enuntiationis autem oratio genus est. Enuntiatio vero affirmationis et negationis. Quare elementa quaedam sunt quae conjungunt orationem, nomina et verba, et de his disputat primum, dehinc propositionis duas ultimas species sumit, et dicit se de affirmatione et negatione dicturum. Post has harum genus proponit, id est enuntiationem. Ultimum vero, 64.0296D| quod horum maximum est, orationem. Est vero quodammodo conversus ordo ab speciebus usque ad earum genera prima perveniens. Proponendo enim ab affirmatione et negatione ad enuntiationem, quod est genus, ascensum est. Ab enuntiatione ad enuntiationis genus, quod est oratio, propositionem operis levavit, diverso tamen modo de cunctis disputat. Prius enim de oratione, post de enuntiatione, deinde de affirmatione, postremo de diffinitione negationis edisserit, converso scilicet ordine. Sed hoc posterius liquebit. Quod autem prius negationem, postea proposuit affirmationem, nihil interest, cum omnes species aequeve sibimet sint, et uni generi aequaliter supponantur. Quocirca si affirmatio et 64.0297A| negatio enuntiationis species sunt, rectum est quamlibet earum prius indiscrete proponere. Quemadmodum autem affirmatio et negatio species enuntiationis sint, et haec earum genus, secunda editione monstrandum est.

Sunt ergo ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum, notae, et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce. Ac quemadmodum nec litterae eaedem omnibus, sic nec eaedem voces. Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res jam eaedem. De his itaque dictum est in his quae dicta sunt de anima. Alterius est enim negotii.

Quoniam nomen et verbum in definitionibus suis, significativa paulo post propositurus est, primum explicat 64.0297B| quorum sint significativa quaecunque significant, id est, quae designent ipsum nomen et verbum. Tota autem ratio sensus hujusmodi est: Tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt quas animi ratione percipimus, intellectuque discernimus. Intellectus vero quibus res ipsas addiscimus. Voces quibus id quod intellectu capimus, significamus. Praeter haec autem tria est aliud quiddam quod significat voces, hae sunt litterae, harum enim scriptio vocum significatio est. Cum rigitur haec sint quatuor, res, intellectus,, vox littera; rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litterae significant. Intellectus vero animae quaedam passio est. Nisi enim quamdam similitudinem rei quam quis 64.0297C| intelligit in animae ratione patiatur, nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram ejus mente concipio, et ejus mihi similitudo in animae ratione formatur, patiturque anima rei intellectae similitudinem, unde fit ut intellectus, et similitudo sit rei, et animae passio. Horum autem rursus quatuor, duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum hominum positionem sunt. Intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diversas gentes diversis vocibus utuntur et litteris. Idcirco quoniam ipsi sibi voces, quibus uterentur, et litteras quibus scriberent, composuerunt. Intellectus autem et res nullus posuit, sed naturaliter sunt. Neque enim quod apud Romanos est equus, apud barbaros cervus 64.0297D| est, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Praeterea neque quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant. Sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litterae, duae secundum naturam, res et intellectus. Nunc ergo hoc dicit, quoniam voces quidem significant intellectum, ipsas etiam voces litterae significant. Sunt autem intellectus animae passiones, et voces quidem et litterae naturales non sunt. Quemadmodum enim vox non eadem apud omnes gentes, ita nec litterae. Sed intellectus et res easdem apud omnes quamlibet diversissimas gentes invenies. Atque hoc est quod ait: Sunt ergo ea quae 64.0298A| sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae, id est, ipsae, inquit, voces intellectus qui sunt animae passiones significant, eorumque sunt significativae; ergo ea quae sunt in voce significant illas, et earum sunt notae quae sunt animae passiones. Animae autem passiones intellectus sunt. Igitur ea quae sunt in voce, intellectuum qui sunt in anima passiones, notae sunt eosque significant. Quoniam his, id est vocibus, omnis significatur intelligentia mentisque conceptio. At vero quod addidit: Et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce, tantumdem valet quantum si diceret: Notae sunt litterae quae scribuntur verborum et nominum quae sunt in voce. Monstravit igitur voces intellectuum esse significativas, et litteras vocum; nunc de eorum natura pertractat, 64.0298B| dicens: Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces. Hoc ad monstrandum valet voces et litteras positione constitui, non natura. Etenim diversae apud diversos sunt voces et litterae, et quemadmodum litterae eaedem apud omnes homines non inveniuntur, ita quoque nec voces. Quare hae secundum positionem sunt, quod ipse reticuit velut planum. Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur, hoc non natura constitutum esse, sed positione. Quod vero addidit: Quorum autem hae primum notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem, ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones animae sunt, rerum vero similitudines. Ergo 64.0298C| nunc quidem hoc dicit: Quorum hae, id est voces, de quibus supra dixerat, notae sunt, eaedem sunt animae passiones, et ut nec litterae sunt eaedem, sic nec eaedem voces. Quorum ergo hae voces significativae sunt, id est passionum animae, hae sunt apud omnes eaedem significant autem voces illa quae sunt intellectus: intellectus igitur animae passio est, apud omnes homines non diversa. Ergo naturalis apud omnes homines est animi conceptio atque animae passio. Quorum sunt notae ea quae versantur in vocibus. Docet autem et res quarum sunt similitudines intellectus et animae passiones, esse non positione, sed naturaliter constitutas. Idcirco quod hae res quarum similitudines sunt intellectus, qui intellectus animae passiones sunt, apud omnes eaedem sunt. Hoc est enim quod ait, Et 64.0298D| quorum hae similitudines, scilicet animae passiones, quae sunt similitudines rerum, res etiam eaedem. Ac si diceret: Quorum intellectus sunt similitudines. Qui intellectus animae passiones sunt, id est res apud omnes eaedem sunt. Quod autem ita posuit: Quorum autem hae primum notae, hoc sentit: de vocibus enim dicit, quoniam quorum voces primum notae sunt, apud omnes eaedem sunt animae passiones. Vox enim etiam intellectum rei significat, et ipsam rem. Ut cum dico lapis, et intellectum lapides et ipsum lapidem, id est ipsam substantiam designat. Sed prius intellectum, secundo vero loco rem significat. Ergo non omnia quae vox significat passiones animae sunt, sed illa sola quae prima; primo enim significatur intellectus, secundo 64.0299A| vero loco res. Sed intellectus passiones animae sunt; quorum ergo primum notae sunt voces, eaedem sunt apud omnes homines animae passiones. Est alia quoque scriptura hoc modo se habens: Quorum autem hae primum notae, hae omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam hae. Quod si ita scriptum est, hoc dicere videtur: Ostendit enim quorum sint notae voces, et quorum sint rursus animae passiones; tanquam si diceret: Voces quod significant, et quorum notae sunt, illae sunt animae passiones, et rursus quorum similitudines sunt hae quae sunt animae passiones, hae sunt res; tanquam rursus si diceret: Quorum sunt similitudines ea quae in intellectibus atque animae passionibus sunt, illae res sunt. Sed de his disputationes trahere longius non vult. Ait enim: De his quidem dictum 64.0299B| est, in his quae sunt dicta de anima. Alterius est enim negotii. Etenim aliud est principaliter de intellectibus animae disputare, aliud tantum sibi ad disputationem sumere, quantum ad logicae possit pertinere peritiam. Quare alterius negotii est principaliter de animae passionibus disputare.

Est autem, quemadmodum in anima, aliquoties quidem intellectus sine vero vel falso, aliquoties autem cui jam necesse est horum alterum inesse, sic etiam in voce. Circa compositionem enim et divisionem est falsitas et veritas.

De enuntiatione dicturus in qua veritas et falsitas invenitur, recte prius monstrare proponit, in qua prolatione vocum horum alterum, id est aut veritas aut falsitas inveniri queat. Sed omnis vox animi 64.0299C| sensa significat, quare ex animi intellectibus quidquid evenerit vocibus indicatur. Ergo nunc hoc dicit: Similitudo est, inquit, quaedam inter se intellectuum atque vocum: quemadmodum enim sunt quaedam simplicia quae ratione animi concipiuntur, et constituuntur intelligentia mentis, in quibus neque veritas ulla, neque falsitas invenitur, ita quoque in vocibus est. Simplex enim intellectus, ut, verbi gratia, hominis vel equi, neque falsitatem ullam retinet neque veritatem; cum enim intelligo simpliciter hominem et substantiam ipsam, nihil veri vel falsi in cogitatione retineo. Quod si cursum rursus animi cogitatione perspexero, cogitatio ipsa, quoniam simplicis rei tenet intuitum, veritate et falsitate seclusa est. Sed quando cursum et hominem junxero, et ex his aliquid intelligentia 64.0299D| mea fecero, id quoque si voce proferam, hujusmodi erit: Homo currit. Tunc ex hac substantiae et accidentis compositione et conjunctione hujusmodi intellectus fit, in quo vel falsitas possit esse vel veritas. Ergo quemadmodum in intellectu sunt quaedam aliquoties simplicia vero falsoque carentia, aliquoties autem cum jam necesse est aut veritatem inesse intellectui aut falsitatem, sic est etiam in voce. Nam si simplicem intellectum vero falsoque carentem vox praeferat, ipsa quoque vox a veritate et falsitate relinquitur. Quod si hujusmodi proferat intellectum, qui in se verum falsumve contineat, ipsa quoque veri falsique retinet significationem. Docuit autem per hoc quod ait: Circa compositionem enim et divisionem 64.0300A| est veritas falsitasque, in qua prolatione vocis enuntiationes possumus invenire. Quoties enim substantiam cum accidente conjungimus atque componimus, vel intellectum intellectui copulamus, ut fieri propositio possit in cogitatione, tunc fit idem in voce. Et est nunc affirmatio, ut: Homo currit. Hominem quippe cursumque composuit atque conjunxit, et inde affirmatio nata est veritatem continens vel mendacium. Nunc vero negatio, si huic adverbium negativum non junxero, et substantiam ab accidente divisero atque disjunxero, ut est: Homo non currit, id non quod est adverbium negativum, hominem a cursu divisit atque disjunxit, factaque est inde negatio rursus veritatem falsitatemve significans. Recte igitur dictum est circa compositionem quod est affirmatio, vel divisionem quod est negatio, veritatis falsitatisque 64.0300B| constare naturam.

Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt, sine compositione vel divisione intellectui, ut homo, vel album, quando non additur aliquid, neque enim verum aut falsum est.

Nunc quid sit intellectus sine vero vel falso continuata oratione prosequitur. Ea enim, inquit, quae simplicia dicuntur, similia sunt simplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione vel divisione, animi puro capiuntur intuitu. Cum enim homo vel album, ipsa quidem simplicia sint, et significent aliquid, nihil tamen neque verum neque falsum designant. Omne enim simplex nomen vel verbum a veritate et falsitate secluditur. Atque ideo (quoniam ut dictum est) quaecunque sunt in vocibus, significant animae passiones, 64.0300C| simplices voces, et sine compositione vel divisione, similes sunt his intellectibus quos sine compositione et divisione simplex intelligentia concipit. In his enim atque in hujusmodi nulla neque veritas, neque falsitas invenitur; nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intelligis, vel per se constituas esse, vel ei aliquid secundum esse conjungas, in his veritas et falsitas non erit. Cum enim simpliciter dico homo, si non aliquid addidero, ut verbum Est, et fiat hujusmodi compositio: Homo est, vel hujusmodi aliquid, ut: Homo vivit, quod idem valet, tanquam si dicam: Homo vivens est; ergo nisi aliquid hujusmodi fuerit adjunctum, quod intellectam rem vel per se esse constituat, ut: Homo est, cum dico, per se hominem esse designavi, vel juncto accidente tale 64.0300D| aliquid apponatur, quod idem ei quod est esse significet, ut est: Homo vivit. Vita enim homini juncta est, et vivit idem significat quod vivens est, nulla veritas nec falsitas valet intelligi. Hoc autem convenientissimo monstrat exemplo.

Signum autem hujus est, etenim hircocervus significat quidem aliquid, sed quod nondum verum vel falsum, si non esse, vel non esse, addatur, vel simpliciter, vel secundum tempus.

Magnam vim habet exempli hujus subtilitas. Non enim sola illa nomina vel verba falsitate ac mendacio separata sunt, quaecunque simplicia sunt, sed etiam illa quaecunque sunt composita, si sint dicta simpliciter. Hircocervus enim compositum nomen est, significans 64.0301A| hircum et cervum. Sed nisi aut esse aut non esse addatur, ut dicamus hircocervus est, vel hircocervus non est, nullus inde veri falsive intellectus poterit provenire. Ipsum enim quanquam sit compositum, tamen simpliciter dictum, veritati vel falsitati proximum non est. Si quis enim dicat tantum hircocervus, nihil enuntiat. Quod si nihil enuntiat praeter veritatem falsitatemque, quoddam compositum designans nomen auditor intelligit. Quod vero ait vel simpliciter vel secundum tempus, ad hoc valet, ne putaremus tunc fieri solum de nomine enuntiationem. Cum ei praesens tempus adjicitur, ut cum dicimus: Hircocervus est, vel hircocervus non est, in his jam veritas est aut falsitas. Sed non solum si praesens tempus designet propositio, sed etiam si praeteritum, 64.0301B| ut si quis dicat: Hircocervus fuit; vel futurum, ut si quis dicat: Hircocervus erit, enuntiationem facit. Ergo hoc est quod ait vel simpliciter vel secundum tempus, hujusmodi enim simpliciter facta enuntiatio secundum praesens est. Etenim quod praesens dicimus, tempus non est, sed confinium temporum. Tempus autem est aut futurum aut praeteritum; ergo non potest in eo quod est hircocervus veritas aut falsitas inveniri, nisi ei aut esse aut non esse addatur, vel praesens significans, quod est simpliciter, vel tempus quod est praeteritum aut futurum. Si quis enim sic dicat: Hircocervus est, simpliciter dixit, id est secundum praesens. Si quis autem, Hircocervus erit vel fuit, secundum tempus, futurum scilicet et praeteritum. Haec igitur quae erant utilia praelocutus, 64.0301C| ad definitionem nominis, disputationis cursu accedit.

DE NOMINE.

Nomen igitur est vox significativa secundum placitum sine tempore, cujus nulla pars est significativa, separata.

Omnis diffinitio genere et differentiis perficitur. Sumpsit ergo ad diffinitionem vocem esse nominis genus. Caetera vero quae exsecutus est, pro differentiis aggregavit. Est autem hujus termini talis expositio: Nomen est, inquit, vox. Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant. Nomen autem significat id cujus nomen est. Nomen igitur est vox significativa. Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat aut gaudia. Non naturaliter vero significativae 64.0301D| voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem vero sunt, quas sibiipsi homines posuerunt, ut cum dixit aliquis: Primus qui rebus nomina condidit, haec substantia dicatur aurum, hic lapis, haec aqua, et alia similia. Tales igitur voces secundum positionem sunt. Et ita secundum positionem, quemadmodum ipsis hominibus placuit, a quibus nomina illa formata sunt. Hujusmodi ergo voces quae secundum positionem sunt, secundum ponentium placitum sunt. Sed nomen non naturaliter significat. Apud diversas enim gentes, diversa sunt nomina. Quae autem apud diversos diversa sunt, ea non sunt naturaliter, sed secundum placitum eorum qui posuerunt, positionemque ponentium. Alioqui si 64.0302A| naturaliter essent, quemadmodum ea quae dulcia sunt apud Romanos, non eadem sunt apud Scythas amara, nec acida, sed apud ipsos quoque dulcia, et apud omnes gentes sunt eodem modo. Ita quoque omnia nomina si naturaliter essent, eisdem omnes homines uterentur. Quare quoniam nomina naturaliter non sunt, nec naturaliter significant, secundum placitum sunt, scilicet ponentium atque auctorum, et a quibus nomina ipsa rebus impressa sunt. Est ergo nomen vox significativa secundum placitum. Secundum placitum autem positionemque significantium vocum, aliae tempus secum ad significationem trahunt, aliae praeter tempus praedicantur. Tempus secum trahunt, ut est curro et lego, vel cucurri et legi, et quaecunque sunt verba. Omne enim verbum cum tempore est. 64.0302B| Nomina vero sine tempore sunt. Cum enim dico: Socrates, vel Plato, vel albedo, vel aliquid hujusmodi, temporibus carent. Nomen ergo vox est significativa secundum placitum sine tempore. Vocum significativarum secundum placitum sine tempore, aliae sunt quarum partes aliquid extra significant, aliae quarum partes extra nihil designant. Haec namque vox, quae est, Socrates cum Platone aliisque discipulis, quae est oratio, et significativa est, et secundum placitum. Partes namque ipsius quae sunt nomina, secundum placitum sunt, et sine tempore. Nulla namque in ea ne imaginatio quidem temporis invenitur, sed habet hoc quod partes ejus extra significant. Tota namque oratio est, Socrates cum Platone aliisque discipulis; sed ejus pars Socrates, si a tota oratione 64.0302C| disjuncta sit, significat aliquid. Nominis autem pars nihil extra significat; ipsius enim nominis quod est Socrates, quod disjunctum a tota connexione significat, partes nihil extra designant. Neque enim So, neque cra, neque tes, aliquid praeter totum nomen extra designant. Quare rectissime diffinitio constituta est: Nomen esse vocem secundum placitum designativam sine tempore, cujus partes nihil extra significant. Hoc autem propositis docet exemplis.

In nomine enim quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione quae est equus ferus.

Si enim sit oratio quae dicat equus ferus, duas res significat; equum et ferum. Utrumque enim est, unum substantia, alterum quale. Qui vero dicit equiferus, unum nomen est, et ei unum quod significat 64.0302D| subjectum est; quocirca unum quoque permistio ista significat; quod si unum significat tota permistio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est equiferus, consignificat quidem ferus, per se vero nihil significat; quod si per se id quod dicimus ferus aliquid significare; arbitremur, non jam erit pars nominis, sed ipsum erit integrum nomen, et habebit partes fe et rus. Quocirca, quoniam nominibus unum subjectum est, et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum, vel si non sit: canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum coelestem, et rursus totum marinum significat, quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum, pars ejus separata, et velut 64.0303A| a tota compositione se juncta, in qua unum aliquid consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum.

At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet etiam in compositis. In illis enim nullo modo pars significativa est, in his autem vult quidem, sed nihil significat separata, ut in eo quod est, equiferus, ferus.

Simplicia, inquit, nominis partes, quoniam non constant ex aliis partibus, ne imaginatione quidem significationis aliquid produnt, ut in eo nomine quod est homo, neque ho, neque mo, quidquam significant, neque significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est. In his vero quae composita sunt, quoniam ex duobus significativis in unam significantiam 64.0303B| rediguntur, vult quidem significare aliquid pars, sed nihil separata designat. In eo enim quod est equiferus, dat quidem imaginationem aliquam significationis, et putatur significare ferus. Hoc est enim quod dicit: vult quidem, sed nihil extra separatumque significat. Si enim hoc ipsum ferus ut pars nominis dicatur, dimidium nomen dicitur ejus quod est equiferus, dimidium autem nomen nihil designat. Ergo id quod dicimus ferus, cum alia parte nominis quae est equi unum consignificat, id est equiferus, separatum etiam nihil extra designat. Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus, non in alterius nominis parte ponatur, per se sibi significat velut nomen. Ergo non est similis in simplicibus nominibus compositisque partium consignificatio. Sed simplicium quidem nominum partes nec ipsae 64.0303C| significant, nec significare putantur. Compositorum vero volunt quidem partes aliquid significare, et dant significationis imaginationem, et significare aliquid putantur, sed nullius separatim retinent significationem.

Secundum placitum vero. Quoniam naturaliter nomen nullum est, sed quando fit nota.

Tunc enim significat nomen secundum placitum, quando fit nota alicujus rei, id est quando significat aliquam rem, ut scindapsus. Quandiu enim huic voci nihil subjectum est, scindapsus nomen non est. Nam nominis est significare subjectum, scindapsus autem subjectum non significat. Non igitur nomen est. Ac rursus est hujus constituere subjectum, nominis autem significare subjectum est. Non enim 64.0303D| nomen aliquid diceretur, nisi a subjecti significatione hoc traheret, praecipue cum nomen dicatur quasi notamen. Itaque cum scindapsus subjectum significat nomen est. Constat igitur nomen esse secundum placitum, sed tunc quando fit nota, id est quando aliquod subjectum significat.

Nam designant et illitterati soni, ut ferarum, quorum nullus est nomen.

Dixerat superius in diffinitione, nomen esse secundum placitum, non natura. Hoc autem nunc diligentius monstrat dicens nihil esse nominum naturaliter. Atque ideo non illi sufficit ad diffinitionem quod est significativa vox, nisi illud quoque adderet quod secundum placitum vox significativa est. Alioqui 64.0304A| multi illitterati soni significant, ut sibilus aliquid interdum significat. Ferarum quoque mutorumque animalium voces interdum aliqua significatione praeditas esse perspicimus. Quaedam enim vox canum iram significat, hinnitus quoque equorum saepe alterius equi consuetudinem quaerit. Sed haec naturaliter significant, atque ideo nomina sunt; quod igitur naturaliter significat, nomen non est. Atque haec hactenus. Nunc quemadmodum facta sit definitio videamus. Quod dixit nomen esse vocem, traxit a genere definitionem. Quod significativam esse consequenter apposuit, nomen ab non significantibus vocibus separavit. Quod secundum placitum, a naturaliter significantibus vocibus natura nominis divisa est. Quod sine tempore, ad verborum discrepantiam respicit. 64.0304B| Quod ejus nullam partem extra significare propositum est, idcirco dictum est ut nomen ab orationibus distare videretur. Hactenus quidem de tota nominis definitione tractatum est, et quibus differentiis ab aliis vocibus distare possit nomen explicitum est. Nunc autem quae videntur in definitionem nominis incurrere, an nomina sint, diligentius quaerit.

Non homo vero non est nomen. At vero nec positum est nomen quo illud oporteat appellare. Nam neque oratio, neque negatio est, sed sit nomen infinitum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est.

Nunc disserit qualia esse arbitrari oportet, quae cum sub definitione nominis quidem cadant, integra tamen nomina non esse videantur. Unde fit ut his 64.0304C| diligentissime distributis, integerrima nominis definitio concludatur. Hoc enim quod dicimus non homo quid sit, ambigitur. Oratio enim non est. Omnis enim oratio verbis nominibusque conjungitur. Hoc autem quod dicimus non homo, duabus quidem partibus constat, sed unum in se retinet nomen, verbum vero non habet. Negativa enim particula, quae est non, neque nomen est neque verbum. Rursus negatio non est. Omnis enim negatio verum falsumve significat. Non homo vero quod dicimus, neque verum est neque falsum. Nisi enim (ut supra ait) aliquid quod sit proximum ad id quod est esse addatur, nulla veritatis aut falsitatis ratio in qualibet orationis partium compositione perficitur. At vero non homo nomen non est. Omne enim nomen 64.0304D| unam rem significat definitam, ut cum dicimus homo, substantiam significat nec quamlibet, sed rationalem atque mortalem. Eodem modo et caetera nomina. Qui vero dicit non homo, hominem quidem tollit. Quid autem illa significatione velit ostendere, non definit, potest enim quod homo non est, et equus esse, et canis, et lapis, et caetera quaecunque homo non fuerint. Quare quoniam id quod definite significare potest, aufert in eo negativa particula, quid vero significare debeat, definite non dicit, sed multa atque infinita unusquisque auditor intelligit. Dicatur, inquit, nomen infinitum. Hoc enim quod dicimus non homo, tam multa significat quam multa sunt quae a definitione hominis disjunguntur. Sed 64.0305A| hoc Aristoteles vocabulum, cum infinitum nomen vocaret, primus invenit. Apud antiquiores enim ista quidem erat dubitatio, sed huic differentiae qua differt nomen definitum ab hujusmodi nomine quod cum negatione proponitur, impressum vocabulum non erat, quod ipse testatur dicens: At vero nec positum est nomen quo illud oporteat appellari. Nullus enim posuit vocabulum quo oporteat appellari id quod dicimus, non homo; sed Aristoteles perspicaciter infinitum nomen hujusmodi praedicamentum censuit appellari.

Catonis autem vel Catoni, et quaecunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis.

Omnis, inquit, casus alterius casus est. Itaque fit ut quicunque casus sit alterius inflexio videatur. 64.0305B| Ergo quod dicimus hujus Catonis, vel huic Catoni, vel alia hujusmodi, casus nominum sunt. Unde fit ut hi casus inflexiones quoque dicantur, sed omnis inflexio alicujus inflexio est. Quod autem inflectitur, ab eo quod ipsa inflexio fit prius est, quare cum id quod dicimus Cato nomen sit, et sit primum, distat ab inflexionibus suis. Inflexio autem nominativi genitivus est, et caeteri. Nullus enim dixerit recte nominativum casum esse. Si enim id quod dicimus Cato alicujus casus sit, cujus casus esse possit, oportet ostendi, sed ante id quod dicimus Cato, nullus praedicatur casus: igitur quoniam Cato nomen nullius inflexionis est, nec omnino casus est. Caeteri autem casus qui dicuntur nominativi inflexione formantur, Catonis, et Catoni, et Catonem; quare si 64.0305C| distant ea quae ab inflexione nascuntur ab his quae inflectuntur, distant quoque hi qui omnes casus, qui sunt Catonis, Catoni, Catonem, ab eo quod est Cato, id est a nomine principali: sed hic Cato nomen est, casus igitur nomina non sunt. Aliud enim est ipse casus, aliud cujus est casus. Quocirca si nominis haec omnia casus sunt, haec nomina non sunt. Atque ideo prudenter veteres omnes casus genitivum, dativum, accusativum, vocativum, ablativum, suis diversisque nominibus vocaverunt. Primum vero alias rectum, quasi a nullo inflexum, alias nominis ipsius vocabulo nominativum dixerunt. Quare nunc hoc Aristoteles exsequitur, qui casus nominum videantur non esse nomina, sed tantum nominum inflexiones, id est casus.

64.0305D| Ratio autem ejus in aliis quidem eadem est, sed differt. Quoniam cum est, vel fuit, vel erit, adjunctum, neque verum neque falsum est; nomen vero semper, ut Catonis est, vel non est, nondum enim aliquid verum dicit aut falsum.

Ratio, inquit, id est definitio nominis et casus nominis, eadem est, nam sicut nomen vox significativa est secundum placitum sine tempore, ut ejus pars nulla extra significet, sic etiam casus. Nam vox est et secundum placitum designativa, et cujus separatae partes nihil extra designant. Ergo eadem diffinitio ratioque nominis est et casus nominis, sed his una additur differentia, quod omne nomen cum eo quod dicitur est, aut non est conjunctum, aut affirmativam 64.0306A| enuntiationem facit, aut negativam, ut Socrates est, vel Socrates non est. Hic enim quoniam veritas aut falsitas incidit, enuntiationem esse necesse est; in casibus vero quamvis addas est, aut non est, nulla inde affirmatio neque negatio fit. Neque enim in hos ulla veritas aut falsitas cadit. Si quis enim dicat, Socratis est, Socratis non est, vel Catonis est, Catonis non est, quid sit vel non sit non apponens, cum simplici casu, est, aut non est, jungens, imperfectam faciet orationem a falsitate ac veritate disjunctam. Quare nulla enuntiatio est. Ergo differt nomen a casu, quod nomen quidem cum est, aut non est junctum, vel verum vel falsum facit. Casus vero neque verum dicit neque mentitur. Etenim nullo alio addito trunca est atque imperfecta sententia; sed quorsum istuc? 64.0306B| ut definitio scilicet nominis integerrima compleretur. Etenim jam nunc definitio nominis hoc modo est: Nomen est vox significativa, secundum placitum, sine tempore, cujus nulla pars significativa est separata, definitum aliquid significans, cum est aut non est juncta faciens enuntiationem. Sed de nomine hactenus. Nunc verbum diligentissima definitione determinat.

DE VERBO.

Verbum autem est, quod consignificat tempus, cujus pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero praedicantur, nota.

Verbum distat a nomine in hoc solo quod nomen sine tempore est, ut supra jam dictum est, verbum vim temporis in significationibus trahit, et esset quidem plena definitio verbi, si alia in eo omnia quae 64.0306C| in nomine posita sunt ponerentur, hoc solo discrepante quod verbum consignificat tempus, essetque definitio ita: Verbum est vox significativa secundum placitum, cujus nulla pars extra significativa est; sed quoniam sunt illa nomini verboque communia, proprium autem verbi est consignificare tempus; a proprietate definiti, scilicet verbi, qua a diffinitione nominis segregatur, verbum voluit diffinire. Diligenter autem ait, consignificat. Nam significat nomina tempus, ut dies, ut annus, haec enim temporum nomina sunt. Verbum autem proprie consignificat tempus, principaliter enim aut passionem designat, ut actum, ut cum dico, accuso vel accusor. Sed cum ipsa actus passionisque significatione, vim quoque secum temporis trahit, ut ille actus aut passio praeter praesens, 64.0306D| aut futurum, aut praeteritum, aut quod inter haec est, esse non possit. Et est semper eorum quae de altero praedicantur nota. Sensus hujusmodi est: Omne, inquit, verbum significat aliquod accidens, quod accidens semper de altero praedicatur. Nam si omne verbum aut actionem aut passionem designat, actio vero et passio in accidentibus numerantur, omne verbum vim significat accidentis; sed accidens semper de eo praedicatur quod sibi subjectum est, ut album de corpore, et durum de ferro. Quare omnia verba ejusmodi aliqua designant, quae semper de altero praedicantur, quod per hoc scilicet dixit, quod ait verbum notam esse, id est significationem eorum quae de altero praedicantur, quod idem valet tanquam 64.0307A| si diceret: Verbum semper accidentia significat, quorum haec natura est ut semper de altero praedicentur; cujus enim quaelibet res nota est, hanc ipsa quae nota est, designat.

Dico vero quoniam consignificat tempus, ut cursus quidem nomen est, currit autem verbum, consignificat enim nunc esse.

Supra in nominis diffinitione proposuit nomen esse sine tempore, quod nunc quoque hoc monstrat exemplo, et diligentissimo quidem. Nam idem praedicamentum ad nomen relatum sine temporis consignificatione monstratur, ad verbum vero, videtur esse cum tempore. Cursus enim simpliciter dictus ut nomen et ut res propria, sine tempore est, si vero in actionem, quae verbi semper est, inducatur, 64.0307B| mox proprietatem verbi ac temporis in se suscipit significationem. Currit enim verbum est, et significat actionem, et cum eadem tempus ostendit, monstrat enim nunc esse, id est praesens tempus. Consignificat autem idcirco dictum est, quoniam quod dicimus currit, actum quidem quemdam significat, cum eo vero actu in ipsa significatione verbi praesens tempus inducitur, atque ideo diligenter ait consignificat. Et est haec verborum subtilitas in Aristotele mirabilis.

Et est semper eorum quae de altero dicuntur nota, ut eorum quae de subjecto vel in subjecto sunt.

Semper, inquit, verbum ea significat quae de altero praedicentur. Quae sint autem haec quanquam brevissima, ipse tamen ostendit. Est autem consuetudo Aristotelis ea quae accidentia sunt, in subjecto 64.0307C| esse dicere. Nec non etiam eadem ipsa accidentia de subjecto praedicari, idcirco quod omnia quaecunque accidentia sunt, vel denominative, vel quolibet alio modo et de subjecto praedicantur, et in subjecto sunt. Nunc ergo hoc dicit, tale quiddam significat verbum, quod semper accidens sit, quod accidens vel in subjecto semper, vel de subjecto praedicatur. Est alia quoque expositio hoc modo, de subjecto dicitur genus semper ad species. Ergo eorum quae sunt accidentia, alia sunt individua, alia generalia, et illa quidem quae sunt individua, in subjecto tantum sunt, ut quodlibet particulari corpori accidens, alia vero sunt generalia accidentia, quae de aliis accidentibus praedicantur, ut de subjectis, ut est color, namque praedicatur de albedine et 64.0307D| nigredine et caeteris. Ergo nunc omne, inquit, verbum quiddam quod de altero praedicatur, significat. Sed hoc hujusmodi erat, quod aut particulare sit, et in subjecto tantum, ut est, currit. Cursus enim de nullo alio praedicatur subjecto, nisi tantum in subjecto est, aut generale erit illud accidens et universale, ut de alio rursus accidente praedicetur ut de subjecto, ut si dicam movetur. Hoc enim quod dicimus movetur, de subjecto cursu praedicatur, qui currit enim movetur. Significat igitur verbum aut particulare accidens, quod est tantum in subjecto, aut universale, quod de alio accidente velut de subjecto praedicatur. Hactenus definitionem verbi distribuit. Nunc vero sicut fecit in nomine, ea quae in verbum incidere 64.0308A| poterant, et verba non esse, a verbi ratione et proprietate disjungit.

Non currit vero, et non laborat, verbum non dico. Consignificat etenim tempus, et semper de aliquo est. Differentiae autem huic nomen non est positum, sed fit infinitum verbum.

Sicut in nomine fecit, ita quoque in verbo ad integram definitionem verbi proprietatemque contendit Ait enim, non currit, non esse verbum. Et idcirco quod verbum omne finitum aliquid designat. Non currit autem quemadmodum infinitum sit, paulo post demonstrabitur quod neque oratio est. In hoc enim quod dicitur non currit, neque duo verba sunt, neque duo nomina, neque nomen et verbum, quae sola possunt jungere orationem. At vero negatio non est, 64.0308B| etenim tota imperfecta sententia est, sed neque huic, inquit, antiquiores posuere vocabulum. Haec enim differentia quae est non currit, et non laborat, quae a verbo puro et simplici distat, nullo apud antiquiores vocabulo nuncupata est. Differentiam autem vocavit id quod dicitur non currit, et non laborat, ab eo quod est currit et laborat. Sed quoniam his nullum est nomen ab antiquis impositum, Aristoteles nomen ipse constituit dicens: Sit verbum infinitum. Alioqui maximam dubitationem facit hujus praedicamenti similitudo, quod ipsum quidem praedicamentum vox est designativa secundum placitum, et de altero praedicatur, et consignificat tempus, idem scilicet quod verbum quod est currit. Sed hoc solo differre perspicitur, quod illud finitum verbum est, hoc infinitum. 64.0308C| Cur autem hoc infinitum est, continua ratione persequitur.

Quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est.

Infinitum, inquit, verbum est, quoniam cum de altero semper praedicetur (non currit enim de altero dicitur), tamen aeque vel de subsistente re, vel de non subsistente praedicari potest, ut in eo quod est, homo non currit, homo res est subsistens. Ergo dicitur id, quod est non currit, de homine, id est de re subsistente. Rursus dicimus, chimaera non currit, chimaera vero non est, nec omnino subsistit. Et potest de ea vere dici, quod omnino non currit. Ergo id quod est, non currit, et de ea re quae subsistit atque est in rebus dicitur, et de ea quae neque est, neque 64.0308D| esse poterit, praedicatur; quare infinitum dicitur verbum. Nec solum hoc, sed illud etiam, quod cui dicit currit, rem quam quisque faciat, definite significat. Cum vero dicit, non currit, ipsum quidem cursum videtur auferre, sed utrum sedeat, an jaceat, an ambulet, an aliquid aliud faciat non relinquit. Quare quoniam et ea quae sunt, et ea quae non sunt, infinita sunt, et de his omnibus praedicatur, quoniamque id quod tollit finitum est, quod vero ponit infinitum, propter hoc, verbum vocabitur infinitum.

Similiter autem curret et currebat verbum non est, sed casus verbi. Differt autem a verbo quod hoc quidem consignificat praesens tempus, illa vero quae circa sunt.

Ut in nomine fecit cum casus a nominibus distinxit, 64.0309A| ita quoque casus verborum nunc a verborum ratione disjungit. Curret enim quod futurum est, vel currebat quod praeteriti retinet partem, vel cucurrit quod est integrum perfectumque praeteritum, non sunt verba, sed verborum casus, praesens enim aut futurum exspectat, aut praeteritum relinquit. Atque ideo futurum tempus ad praesens tendit, praeteritum a praesenti inchoat. Unde fit ut principaliter contineat verbum id quod est praesens, ut sit verbum integrum quod praesens designat. Haec autem quae praeter praesens in aliqua significatione sunt, non sunt verba, sed verborum casus. Hic quoque sicut in nomine fecit, verborum et casuum differentiam prodit. Ait enim: Omne verbum praesens significat tempus. Casus verborum illud tempus significat, quod circa ipsum praesens 64.0309B| est, idque complectitur. Complectuntur autem id quod est praesens, circa quod ipsum sunt, futurum et praeteritum tempus; inter utraque enim tempora praesens locatur. Quidquid ergo vel futurum tempus, vel praeteritum significat, quae tempora praesens complectuntur et circa sunt, non verba, sed verborum casus dicuntur. Est ergo integra definitio verbi. Verbum est vox significativa secundum placitum cum tempore, cujus nulla pars extra significativa est separata, definitum aliquid significans, praesentis significationem tenens. Quoniam vero pars verbi nihil extra designet, ex eo manifestum est quod ne nominis quidem pars quidquam extra significat.

Ipsa itaque secundum se dicta verba, nomina sunt, et significant aliquid. Constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit.

64.0309C| Subtilissimum quidem ingreditur sensum, sed est hujusmodi: Omne, inquit, verbum per se et sine alterius conjunctione prolatum, nominis quodammodo speciem tenet, et vere nomen est. Cum enim dico, Homo currit, tunc id quod dixi currit, ad hominem referens integrum feci verbum, quoniam sine dubio semper de altero praedicatur. Sin vero per se dixero currit, suum quiddam quodammodo facio ipsum currit, cum nullo alio jungens, et fit mihi nomen. Unde Graeci quoque his per se dictis verbis, aliquoties addunt articularia praepositiva, ut est τὸ τρέχειν, τοῦ τρέχειν. Si quis enim dicat, velocius est id quod est currere eo quod est ambulare, in illo nominativum junxit articulum, dicens, id quod est currere; in illo 64.0309D| vero ablativum, dicens, eo quod est ambulare. Velut si quis in nomine dicat, id quod est scamnum levius est eo quod est ostium, hoc quod diximus, id quod est scamnum, ad ipsum scamnum articulare praepositivum junximus, tanquam si diceremus, hoc scamnum. Et quod rursus diximus, eo quod est ostium, tanquam si diceremus, hoc ostio. Ita quoque cum dicimus, velocius est id quod est currere eo quod est ambulare, hoc quod dicimus, id quod est currere, ita ponimus tanquam si dicamus, hoc currere; et rursus, eo quod est ambulare, tanquam si diceremus ablativo modo, ambulare, quasi translatum ad nomen sit, dictumque sit hac ambulatione. Quare per se dicta verba nomina sunt. Et est hujus rei probatio quam 64.0310A| ipse Aristoteles ponit. Cum enim simplex dicimus nomen, auditoris inchoat intellectus cum nostra prolatione, et dum proferimus, dicentis sequitur vocem, et tunc quiescit, cum illud nomen fuerit expletum. Cum enim dico, Hippocentaurus, ingreditur a prima syllaba audientis intellectus, et usque ad finem totius nominis non quiescit. Ubi vero extremam audierit syllabam, mox quid dictum sit auditor intelligit, et ad ejus intelligentiam conquiescit. Sic ergo et in verbo, cum dicimus currere, intellectus quidem audientis per ejus syllabas quae sunt, cur, et re, et rursus re, vadit; sed ubi extremam audierit syllabam, mox totius verbi capiens significationem intellectus quiescit. Ergo verbum per se dictum nomini simile est, et est quodammodo nomen. Sicut enim 64.0310B| in nomine is qui dicit, intellectum audientis ultimae syllabae prolatione, et totius nominis perfectione constituit, et is qui audit quiescit, et ultra ejus intelligentia non progreditur, ita quoque et verbum, si per se dicatur, audientis constituit intellectum, quod si cum alio conjungatur, nondum tota intelligentia constituitur audientis. Ut cum dico, Socrates ambulat, in solo ambulat, quod est verbum, non consistit perfecta sententia, nisi in toto, quod est Socrates ambulat. Rursus cum dico, ambulare, moveri est, non in unoquoque horum verbo sententia constituta est, sed in tota oratione conquiescit auditor. Idcirco quoniam si verbum de verbo altero subjecto praedicetur, utriusque verbi significationem jungit auditor, et non per se verbum ipsum considerat quod dicitur, 64.0310C| sed ad alterum refert, ut ambulare moveri est, ambulationem ad motum, vel Socrates ambulat, ambulationem ad Socratem. Tunc ergo fit integrum verbum, cum refertur ad alterum. At si simpliciter praedicetur, verbum nomen est, idcirco quod sicut nomen dictum, ita quoque verbum audientis constituit intellectum.

Sed si est, vel non est, nondum significat, neque enim signum est rei, esse vel non esse.

Sed quanquam nomen sit, inquit, verbum, et aliquid definite significet per se dictum, solum tamen non faciet enuntiationem, neque verum aliquid falsumve constituet; hoc est enim quod ait: Sed si est, vel non est, nondum significat. Ad affirmationem referens quod dixit, sed si est; ad negationem, quod ait, vel non est. Nihil enim horum significat verbi per se 64.0310D| praedicta prolatio. Cum enim dico, currit, hoc ipsum currit significat quidem aliquid, sed si est aut non est nondum significat. Neque enim esse signum est rei, aut non esse. Quod tantum valet, tanquam si dicam, id quod dico currit, non significat esse ipsum cursum, aut non esse. Si enim significaret, ita diceretur: currere est, vel currere non est. Nunc autem currit non designat esse ipsam rem vel non esse. Dicitur enim solum, et est intellectus quidam, sed neque affirmationem significat, neque negationem, idcirco quod neque ponit rem esse, nec eam interimit. Quod per hoc monstravit quod ait: Neque enim esse signum est rei, vel non esse, id est neque enim quodlibet verbum ita praedicatur, ut signum 64.0311A| sit rei illius de qua praedicatur, quoniam est, vel quoniam non est.

Nec si hoc ipsum, est, purum dixeris, ipsum enim nihil est, consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere.

Est verbum, junctum cum alio verbo vel nomine, solet facere propositionem, ut, homo est, vel, currere est. Ipsum autem est purum si dictum, inquit, fuerit, neque verum est, neque falsum, a quo omnes pene enuntiationes fiunt, quae sunt simplices: ergo nec si hoc ipsum est purum dixeris, esse aliquid, aut non esse significat, id est aut affirmat, aut negat, idcirco quod ipsum est simpliciter dictum nihil est. Non quod omnino nihil significet, sed quod nihil veritatis habeat neque falsitatis, id est non nihil 64.0311B| est ad significationem, sed ad veritatis falsitatisque significationem, de qua nunc tractabitur. Cur autem nihil veri falsique monstret, ostendit: est enim duobus modis dicitur, ut verum falsumque designet, aut cum unam rem quamlibet propria compositione constituit, ut cum dico: homo est, ipsum est cum homine junctum, atque compositum esse hominem constituit, et fit exinde enuntiatio: aut rursus cum duae res per ipsius verbi compositionem copulationemque junguntur, ut est, homo animal est. Homo namque et animal copulantur atque junguntur per id quod dicitur, homo animal est. Ergo si omnis veri falsique in enuntiatione significatio, ejus quod dicitur est, in compositione est, cum aut sua compositione aliquid esse constituit, aut duas res copulat atque componit, vis ejus quae in enuntiationibus propositionibusque 64.0311C| monstratur, in veri falsique scilicet designatione, praeter ipsas compositiones, in quibus hoc solet efficere, nulla est; atque hoc est quod ait: Consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere. Cum enim dico est, nihil significavi quid sit, aut non sit. Quod si faciam enuntiationem, componam necesse est, ut, homo est, aut, homo animal est. Quare si omnis ejus vis in veri falsique enuntiatione ad compositionem refertur, cum praeter compositionem dicitur, quod in compositione designare potest, id praeter compositionem non designat, potest autem compositione facta verum falsumque in enuntiatione monstrare. Haec igitur sine compositis in verbo est, nullus valet advertere. Recte igitur dictum est consignificare quamdam compositionem, 64.0311D| quae sine compositis intelligi non valeret.

DE ORATIONE.

Oratio autem est vox significativa, cujus partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non ut affirmatio, vel negatio.

Omne quod compositum est, eorum suscipit naturam ex quibus totum compositi ipsius corpus efficitur. Quare quoniam oratio verbis constat atque nominibus, quae significativa sunt, recte quoque oratio significativa esse definitur. Sed distat oratio ab his ex quibus ipsa effecta est, id est nominibus atque verbis, quod eorum partes nihil extra designant, 64.0312A| orationis vero pars aliquid separata significat. Nam si nomen et verbum partes orationis sunt, haec autem per se significant, non est dubium separatas orationis partes significare. Quid autem designent, sequenti determinatione monstrabit. Significant igitur partes orationum, ut dictio semper, non ut affirmatio semper vel negatio. Nunc autem dictionem dicit simplicem verbi aut nominis nuncupationem: sunt enim quaedam orationes, quarum partes ita significant quasi affirmatio, ut in ea oratione quae est, si dies est, lux est, id quod dicimus lux est, totius orationis pars est, et ita est significativa ut quaedam affirmatio. Sed non omnis oratio affirmationem habet in parte, haec enim ipsa quae dicit lux est, habet in partibus id quod dicimus lux, et rursus id quod dicimus est, sed neutra ipsarum affirmatio 64.0312B| est, sed tantum simplex dictio. Omnis ergo oratio dictionem quidem habet in parte, non vero omnis oratio affirmationem. Recte igitur dictum est partes orationis significare, ut dictionem, non ut affirmationem. Quid autem sit dictio, ipse paulo post clarius demonstrabit.

Dico autem, ut homo, significat enim aliquid, sed non quoniam est, aut non est, sed erit affirmatio vel negatio si aliquid addatur. Sed non una hominis syllaba.

Quod supra posuit dicens, orationis partes ut dictionem significare, non ut affirmationem, hoc convenienti monstravit exemplo: Homo, inquit, dictio est, et est pars orationis, si in tota oratione ponatur, ut est, homo animal est. Ergo id quod 64.0312C| dicimus homo, dictio quaedam est, sed affirmatio non est. Cum ergo nomen hoc, id est homo, pars orationis sit, et affirmatio non sit, docet verum esse quod dicitur, orationis partes significare, ut dictionem, non ut affirmationem. Docet autem illa res nomen hoc affirmationem non esse, quod in affirmatione semper veritas aut falsitas invenitur, nomen vero simpliciter dictum, neque verum neque falsum est. Quare nomen hoc, id est homo, ut affirmatio non significat, sed designat aliquid simplex, significat igitur aliquid, ut dictio. Haec autem dictio si ei addatur aliquid, ut verbum est, aut quodlibet verbum aliud quod enuntiationem possit efficere, erit affirmatio. Si enim quis dicat, homo est, vel homo vivit, fit affirmatio, atque hoc est quod ait, 64.0312D| sed erit affirmatio, vel negatio, si quid addatur. Si enim aliquid ita apponatur vel appositum ita negetur, ut enuntiatio constitui possit, affirmatio negatione perficitur. Si quis enim dicat, homo vivit, affirmatio est; homo non vivit, negatio. Docet autem dictionem esse vocem secundum positionem per se significantem per hoc quod ait, sed non una hominis syllaba. Una enim hominis syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata significat, ut ho, et mo, et in caeteris, ut supra ostendimus. Omnis enim hujusmodi pars quae per se nihil significat, non est dictio, sed tantum in toto nomine quiddam positum designat et consignificat, ut in eo quod ipse ponit exemplo:

64.0313A| Neque enim in eo quod est sorex, rex significat, sed vox nunc est sola. In duplicibus vero significat quidem aliquid, sed non secundum se, quemadmodum dictum est.

In eo, inquit, quod est sorex, rex videtur quidem aliquid significare; sed cum toto nomine consignificat potius quam quidquam per seipsum designet, quemadmodum supra jam dictum est. Docuit enim supra partes nominis nihil omnino significare separatas. Quod ergo dicit, sed non secundum se, id est in eo quod est sorex, rex per se nihil significat, sed tantum quiddam consignificat, quod cum tota nominis compositione designat, cum et so syllaba et rex juncta in unum, id quod est sorex, in tota syllabarum conjunctione designet.

64.0313B| Est autem oratio omnis quidem significativa, non sicut instrumentum, sed quemadmodum dictum est, secundum placitum.

Plato nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit quod quaedam supellex, et quodammodo instrumentum sit, invicem sensa prodendi. Naturalium vero supellectiles sunt naturales, ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est. Quare oculos quoque naturales esse necesse est, ita etiam oratio rerum naturalium supellex est, atque instrumentum, id est sententiarum. Quare ipsa quoque oratio est naturalis. Aristoteles autem dicit, non secundum naturam esse orationem, sed secundum placitum. Quocirca nec orationem esse supellectilem naturalem. Quod enim dicit, 64.0313C| non sicut instrumentum, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri, sed tantum rem esse orationem secundum positionem, per quas proprias sententias demonstremus. Cujus enim rei partes ad placitum sunt, ipsa quoque ad placitum est. Sed orationis partes nomen et verbum sunt, haec autem sunt ad placitum, non natura. Oratio igitur ipsa secundum placitum positionemque est, sed non est naturaliter constituta. Est autem integra definitio orationis: haec: Oratio est vox significativa secundum placitum, cujus partes aliquid extra signficant.

Enuntiativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est, non autem omnibus inest, ut deprecatio, oratio quidem est, sed neque vera, neque falsa.

Orationis (ut supra jam diximus) multae sunt species: est enim oratio prima optativa, ut. Utinam tibi 64.0313D| istam mentem dii immortales dent! Secunda, vocativa, ut Heus tu. Tertia, imperativa, ut Cape, da hoc, Portio. Quarta, deprecativa, ut, Jupiter omnipotens: precibus si flecteris ullis. Quinta, enuntiativa, ut dies est, dies non est. Sed in hac sola specie orationis veritas et falsitas inest, in illis vero caeteris minime. Volens autem Aristoteles ostendere multas esse orationes, et non omnem orationem esse enuntiativam, hoc addidit: Deprecatio oratio quidem est, sed neque vera neque falsa. Etenim deprecatio in orationis speciebus ponitur, sed nulla in ea veritatis natura falsitatisque cognoscitur.

Caeterae igitur relinquantur. Rhetoricae enim vel poeticae 64.0314A| convenientior est consideratio. Enuntiativa vero, praesentis est speculationis.

Deprecativam, inquit, et optativam, et vocativam, et imperativam, poetis atque oratoribus relinquamus. Illis enim vel ad immittendos vel ad movendos affectus caeterae orationis species assumuntur. Nos vero philosophi, quibus veritatis falsitatisque discretio est curae, de illa sola oratione tractamus in qua utrumlibet horum possit agnosci. In enuntiatione vero aut veritas inest aut falsitas, quocirca nos quoque de enuntiatione tractemus.

Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, deinde negatio; aliae vero omnes conjunctione unae.

Enuntiativarum orationum aliae sunt per se unae, ut est, homo animal est; aliae conjunctione unae, ut est, si homo est, animal est. Homo est enim et animal 64.0314B| est, duae sunt, sed addita conjunctione quae est si, una redditur. Earum autem quae unae per se sunt prima est affirmatio, secunda negatio. Hoc enim tollit negatio quod affirmatio ante constituit, et hoc negatio dividit quod illa conjunxit. Enuntiativarum igitur orationum earum quae sunt per se unae, prima est affirmatio, deinde negatio. Aliae vero sunt non per se unae, sed cum plures sint naturaliter, unae fiunt conjunctione.

Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse, vel casu verbi. Etenim hominis ratio, si non est, aut erit, aut fuit, aut aliquid hujusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa.

Aristotelis in Graeco textus non habet ita ut nos 64.0314C| supra posuimus, sed hoc modo: Etenim hominis si non aut est, aut erit, aut fuit, et caetera. Subintelligendum relinquente philosopho, quod de ratione diceret, id est de diffinitione quam Graeci λόγον dicunt. Sed cum supra de oratione tractasset, quae apud illos similiter λόγος vocatur, dum de hominis ratione, id est definitione vellet dicere, quoniam non significat verum vel falsum, nisi ei aut est, aut erit, aut fuit, addatur, communione vocabuli usus, ad λόγον de quo superius tractabat, retulit, ut non orationem intelligeremus, sed potius rationem. De qua re nunc illis satisfacimus qui Graecae orationis periti nos forte culpabunt, cur quod illic non fuit, nostrae translationi adjecerimus. Nos enim ad faciliorem intellectum Latinae orationi famulantes hoc apposuimus, quia de oratione loquentibus intellectus ad rationem, 64.0314D| nisi id esset adjectum, transferri non poterat. Totum vero quod dicit tale est: enuntiativae orationes si sunt simplices, has verba constituunt. Ex duobus enim nominibus solis enuntiatio non fit, ex nomine autem et verbo fit, ut est, homo vivit. Fit quoque ex solis verbis ut est, ambulare moveri est. Fit etiam ex casu verbi, ut, Socrates fuit, vel etiam, dies erit. Erit enim et fuit verbi casus sunt. Quocirca enuntiativam orationem simplicem sola maxime verba constituunt. Eorumque ponit exemplum, in quo cum plura sint nomina, nisi addito tamen verbo in enuntiationis proprietatem et significantiam non venit, ut est definitio hominis. (Ratio enim hominis est speciei definitio.) 64.0315A| Cui si non aut est, aut non est, aut aliquid hujusmodi addatur, enuntiatio esse non poterit. Nam si quis dicat, Animal rationale mortale, nulla in eo adhuc falsitas aut veritas intelligitur. Si vero addatur est, ut sit, Animal rationale mortale est, enuntiatio sine ulla dubitatione perficitur. Solum igitur verbum enuntiativam simplicem continet orationem.

Quare autem unum quiddam est et non multa, animal gressibile bipes, neque enim eo quod propinque dicuntur, unum erit. Est autem alterius hoc tractare negotii.

Cum de simplicibus atque unis orationibus loqueretur, definitionem hominis interposuit, de qua nunc hoc dicit. Ita quidem interposita est definitio hominis, tanquam si una esset oratio. Cur autem una sit 64.0315B| oratio nunc, inquit, dicere intermittemus. Neque enim idcirco una esse putanda est, quia continue dicitur et sibimet propinque, animal gressibile bipes. Posset enim videri horum continua, et sub una prolatione dicta, unam facere enuntiationem; sed hoc Aristoteles negat. Nam non idcirco una oratio est, quia propinque et continue dicitur. Cur autem una sit, alterius est hoc tractare negotii, et de eo disputat in his libris quos Metaphysica inscripsit, quod est primi opus philosophi. Nobis autem hoc in secunda editione monstrandum est.

Est autem una oratio enuntiativa vel quae unum significat, vel conjunctione una. Plures autem, quae plura, et non unum, vel inconjunctae.

Duplicem modum unarum multarumque orationum 64.0315C| esse denuntiat. Est namque una oratio vel cum unam rem significat, vel cum conjunctione una est, ut est ea quae dicit, animal rationale mortale homo est: hanc enim hujus orationis sententiam nullus in multas significationes diducere poterit, sed unum quoddam significat, et est praeter conjunctionem. Alia vero oratio est una, quae per conjunctionem una est, ut, Si dies est, lux est. Est ergo una oratio quae vel unam rem significat, vel conjunctione jungitur. Plures autem sunt quae plura significant, ut est, canis movetur. Hanc enim potest et ad latrabilem et ad marinum et ad coelestem auditor advertere, atque ideo quoniam multa significat, non est una oratio, sed plures. Sunt quoque orationes per se plures et numero et significatione, quae nulla conjunctione copulantur, ut si quis 64.0315D| dicat, sol est, pax erit, nox est, coelum volvitur. Haec enim cum plura significent, nulla tamen conjunctione junguntur, atque ideo plures orationes vocantur. In summa igitur orationum unarum, aliae sunt significatione unae, aliae conjunctione; non unarum vero orationum aliae sunt significatione plures, aliae eo quoniam nulla conjunctione copulantur.

Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere, sic aliquid significantem voce enuntiare, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente.

Per hanc sententiam simplex dictio quid sit exponit. Dicit enim verbum nomenque dictiones videri solum, non etiam affirmationes, atque hujus sententiae causam subnectit. Idcirco enim verba et nomina 64.0316A| dictiones solum sunt, quoniam cum dicta fuerint simplicia, sive aliquo proferente, id est sponte dicente, sive ad alterius interrogationem aliquo respondente, neque verum ex his neque falsum valet intelligi. Si quis enim per se dicat: Socrates, vel rursus per se solum simplexque, ambulat, neque verum efficit, neque falsum. Si vero alio interrogante, Socratesne ambulat? ille respondeat, Ambulat, si huic ipsi verbo per se quisquam velit advertere quod dixit ambulat, enuntiatio nulla est, quod et cum superiore interrogatione conjungat, tunc ex interrogationis et responsionis conjunctione nascitur enuntiatio. Solum autem nomen vel verbum neque dicente aliquo, et sponte proferente, nec respondente, potest quisquam dicere, quoniam enuntiatio facta est. Et sensus quidem hujusmodi est. Ordo 64.0316B| autem verborum talis est. Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam sic aliquid significantem voce, id est nomen aut verbum simpliciter proferentem, non est dicere enuntiare. Non enim possumus dicere quod aliquid enuntiet is qui simplex nomen aut simplex protulit verbum, sive alio interrogante, sive non interrogante, sed ipso sponte proferente.

Harum autem, haec quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. Haec autem ex his conjuncta, velut oratio quaedam jam composita.

Nunc quid oratio sit simplex compositaque declarat. Est enim simplex oratio quae duobus terminis constat. Termini autem sunt nomina et verba, quae in simplici propositione praedicamus, ut in eo quod 64.0316C| est, Socrates disputat, Socrates et disputat termini sunt, et qui minor terminus in enuntiatione proponitur, ut Socrates, subjectus dicitur, et ponitur prior; qui vero major, praedicatur, et locatur posterior, ut disputat. Quaecunque propositio ex uno subjecto et uno praedicato facta est, illa simplex enuntiatio nuncupatur, atque hoc est quod ait. Harum autem, id est enuntiativarum, simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, ut unum praedicatum quod est aliquid de uno subjecto quod est de aliquo praedicetur. Hoc autem pertinet ad affirmationem, ut aliquid de aliquo praedices. Ad negationem vero, ut unum aliquid ab uno aliquo praedicando disjungas, ut in eo quod est, Socrates non disputat, disputare unum terminum, a non Socrate alio termino, praedicando 64.0316D| disjunxi. Aliae vero sunt orationes enuntiativae, quae compositae nominantur, quae ex simplicibus orationibus componuntur, ut est, si dies est, lux est; dies est et lux est, duae sunt simplices enuntiativae orationes, idcirco quod binis terminis constant, ex duabus autem simplicibus orationibus tota haec oratio est, quae dicit, si dies est, lux est; hoc est enim quod ait. Haec autem ex his conjuncta, id est ex simplicibus orationibus enuntiativis, velut oratio quaedam jam composita, quippe cujus totum corpus ex his jungitur, quas simplices esse jam supra docui.

Est autem simplex enuntiatio, vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt.

64.0317A| Postquam de compositis orationibus simplicibusque tractavit, diffinitionem enuntiationis per affirmationem et negationem ingreditur; ait enim: Enuntiatio est vox significans affirmationem vel negationem, vel in praeteritum, vel in praesens, vel in futurum tempus. Quod enim dixit, de eo quod est, ad affirmationem retulit; quod addidit, vel non est, ad negationem; quod vero secutus est, quemadmodum tempora divisa sunt, ad singulorum temporum retulit rationem; sive enim aliquis dicat: Socrates vivit, Socrates non vivit, sive Socrates vixit, Socrates non vixit, vel sic: Socrates victurus est, Socrates victurus non est, quoniam affirmatio est aut negatio, et quoniam quaelibet ipsarum in aliquo temporum est, quae dividuntur in futurum, praesens ac praeteritum, plenam retinet 64.0317B| simplicis enuntiationis naturam.

Affirmatio vero est enuntiatio alicujus de aliquo. Negatio vero enuntiatio alicujus ab aliquo.

Ad affirmationis et negationis determinationem enuntiationis nomen sumpsit, ut generis; est autem affirmatio quoties aliquid de aliquo cum eo quod est esse praedicamus, ut cum dicimus, Homo animal est, animal de homine praedicamus; quoties autem aliquid ab aliquo praedicando disjungimus, negatio est, ut homo lapis non est, lapidem enim ab homine disjungimus. Quare recta affirmationis et negationis facta est diffinitio.

DE SUBJECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.

Quoniam autem est enuntiare, et quod est, non esse: et quod non est, esse: et quod est, esse: et quod non 64.0317C| est, non esse; et circa ea quae sunt extra praesens tempora, similiter omne contingit quod quis affirmaverit, negare, et quod quis negaverit, affirmare; quare manifestum est quoniam omni affirmationi est negatio opposita, et omni negationi affirmatio. Et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio oppositae.

Nunc dividit enuntiationes, vel quae de his possunt fieri rebus, quae sunt, vel quae de iis quae non sunt, sive in affirmatione, sive in negatione. Dicit enim quoniam est enuntiare quod est non esse, ut si quis dicat, Nullus homo animal est. Hoc enim quod est, non esse proposuit. Haec est falsa negatio. Et quod non est esse, ut si quis dicat, Omnis lapis animal est, quod enim non est esse constituit, et haec est falsa affirmatio. Et quod est esse, ut si quis dicat, Omnis 64.0317D| homo animal est. Quod enim est, esse confirmat, et haec est affirmatio vera. Et quod non est, non esse, ut si quis dicat, Nullus lapis animal est. Quod enim non est, non esse proposuit, et haec est vera negatio. Et non solum hoc in praesenti tempore, sed circa ea quoque quae praeter praesens sunt tempora. Hoc autem tantum valet ac si diceret, hoc non modo in praesenti tempore ita enuntiari potest, ut sit vera falsaque negatio, et rursus vera falsaque affirmatio, sed etiam in praeteritum et futurum, quae extra praesens tempora sunt. Similiter etenim omne contigit quod affirmatur negare, et quod negatur ab alio, alium rursus affirmare. Quod si omni veritati falsitas opponitur, omni etiam falsitati veritas; est autem 64.0318A| et affirmationis et negationis falsa proferre, constat quod omni negationi affirmatio, et omni affirmationi negatio opponitur. Hinc ergo quid sit quod dicitur contradictio, declaratur. Est enim contradictio affirmationis et negationis oppositio. Cum enim quis affirmat quod alius negat, ipsa utrarumque propositionum pugna contradictio nominatur. Atque hoc est quod ait. Et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio opposita. Cum enim affirmatio negationi opponitur, contradictio est. Sed quae sit affirmatio opposita negationi, aut quae sit harum propositionum oppositio, in sequentibus prodit. Neque enim quaelibet negatio cuilibet affirmationi opposita est, sed tantum hae quas in sequentibus ipse determinat. Quocirca erit contradictio, affirmatio et negatio oppositae; quae sint 64.0318B| autem oppositae, sequens expositionis ordo contexit.

Dico autem opponi ejusdem de eodem. Non autem aequivoce, et quaecunque caetera talium determinavimus contra sophisticas importunitates.

Fieri tunc oppositionem in affirmationibus negationibusque demonstrat, cum idem subjectum idemque praedicatum in negatione sit, quod quilibet in affirmatione proposuit: oportet enim semper, si opposita est affirmatio negationi, unam esse veram, alteram falsam. Quod si utraeque falsae sunt, aut utraeque verae, non sunt oppositae. Neque enim se perimunt. Si autem una sit falsa, alia vera, tunc vera perimit falsam. Et si illa fuerit vera, alia mox a veritate discedit. Quod si in qualibet affirmatione aut subjectum, aut praedicatum fuerit aequivocum, non sunt oppositae. 64.0318C| Si quis enim dicat: Alexander Helenam rapuit, et hoc aliquis neget dicens: Alexander Helenam non rapuit, quoniam Alexander aequivocum nomen est, potest utrumque esse verum, et negatio, si de Alexandro Magno loquatur, et affirmatio, si de Alexandro Trojano proponat. Quare non sunt hae oppositae. Illas autem esse dicit oppositas, quaecunque ejusdem praedicati habent oppositionem de eodem subjecto, ut ibi nulla aequivocatio diversitatis causa sit; hoc enim est quod ait: Dico autem opponi ejusdem de eodem. Non autem aequivoce, ut ejusdem praedicati sit oppositio in negatione, qui fuit in affirmatione, et de eo subjecto fiat negatio, de quo ante facta est affirmatio. Sed diligentius haec in libro quem Περὶ σοφιστικῶν ἐλέγχων inscribit edisserit; illic enim sophistarum, 64.0318D| quos fallaces argumentatores Latine possumus dicere, qui per hujusmodi propositiones quae verum inter se falsumque non dividunt, mendaces colligunt syllogismos, argumenta distinxit, quibus capere respondentem atque innectere consueverunt. Ergo nunc hoc dicit etiam illa esse observanda quae contra argumentorum importunitatem determinata sunt. Quae vero sint illa, dicenda a me secundae editionis textus exspectet.

Quoniam autem sunt haec quidem rerum universalia, illa vero singularia. Dico autem universale, quod de pluribus natum est praedicari, singulare vero quod non, ut, homo quidem universale est, Plato vero eorum quae singularia sunt.

64.0319A| Omnis propositio quemadmodum fiat ostendit. Secundum enim res quae significantur, propositionis natura perficitur. Rerum autem alia sunt universalia, alia particularia. Universale est quod de pluribus praedicatur, ut homo de pluribus dicitur, et est universalis. Singulare vero est, ut quaelibet res individua, cujus nulla praedicatio ad sibimet subjecta perveniat, ut Plato vel Socrates; horum autem naturam docet exemplis, ait enim: Ut homo quidem universale, Plato vero eorum quae sunt singularia. Nam si hoc est universale quod de pluribus praedicatur, homo universale est, de pluribus enim individuis dicitur. Quod si hoc rursus est singulare, quod de nullo alio praedicatur, Plato singulare est. Individua namque de nullis aliis praedicantur. Quoniam ergo sunt 64.0319B| quaedam rerum universalia, alia vero singularia, manifestum est quoniam omnis affirmatio aut negatio per haec constituitur.

Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid, aut non. Aliquoties quidem eorum alicui quae universalia sunt, aliquoties autem alicui eorum quae sunt singularia.

Omnis namque propositio, aut singulare habet, aut universale subjectum, sive affirmatione annuat, sive abnuat negatione. Si quis enim dicat, Homo animal est, Homo animal non est, universalem rem, id est hominem, animal aut esse aut non esse proposuit. Atque hoc est quod ait, Necesse est autem enuntiare quod inest aliquid, aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae sunt universalia. Homo enim cum sit universale, animal illi inesse affirmatio proposuit. 64.0319C| Quae dixit, Homo animal est, et non inesse negatio quae ait, Homo animal non est. Si vero aliquis sic dicat: Socrates disputat, Socrates non disputat, alicui eorum quae sunt singularia e se et non esse conjunxit. Et hoc est quod ait: Aliquoties autem eorum quae sunt singularia. Nam cum Socrates singulare quiddam sit, disputatio ei ab affirmatione juncta est, sed a negatione sejuncta.

Si ergo universaliter enuntiet de universali, quoniam est, aut non, erunt hae contrariae enuntiationes. Dico autem de universali enuntiationem universalem, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est. Quando autem de universalibus, non universaliter, non sunt hae contrariae, quae autem significantur est esse aliquando contraria.

64.0319D| Omnis affirmatio omnisque negatio aut universalis est, aut particularis, aut indefinita. Universalis est affirmatio, ut si quis dicat, Omnis homo animal est. Cum sit enim universale subjectum homo (de multis enim praedicari aliis potest), universaliter praedicatum est. Diximus enim, Omnis homo est animal. Nec solum hominem, quod est universale, posuimus, sed etiam omne et universale, id est omne adjecimus universali, id est homini, et haec est affirmatio universalis; sin vero dicat aliquis, Nullus homo animal est, rursus homini, universali rei determinationem universalem, id quod dicitur nullus, adjecit. Sive ergo in affirmatione, sive in negatione, si eas universaliter aliquis proferat, universale universali proponit. 64.0320A| Non proponit autem universale universali quoties ita dicit: Homo animal est, homo animal non est. Cum enim homo sit res universalis, nulla adjectio universalitatis, quae est nullus, aut omnis, affirmationem vel negationem fecit. Quocirca repetendum est, affirmatio universalis est, in qua universale universaliter praedicatur affirmative. Et negatio universalis, in qua rursus universale universaliter praedicatur negative. Et hae hujusmodi contrariae sunt. Fieri enim non potest ut ubi vera affirmatio universalis, illic universalis negatio vera sit, et econtrario, fieri tamen potest ut utraeque falsae inveniri possint, ut Omnis homo justus est, nullus homo justus est; hic enim utraeque sunt falsae, sed una quidem vera, altera falsa reperitur, ut in eo quod est, Omnis homo animal est, nullus 64.0320B| homo animal est. Hic una vera est, altera falsa, ut vero utraeque verae sint, fieri non potest, quocirca quoniam utraeque falsae inveniuntur, oppositae non sunt, sed sunt contrariae. Cur autem contrariae dicantur, alio loco nobis erit dicendum. Particulares vero propositiones sunt hujusmodi, Quidam homo animal est, quidam homo animal non est; hae dicuntur subalternae, affirmatio enim particularis, sub affirmatione universali, subalterna est. Rursus eodem modo particularis negatio, sub universali negatione, subalterna est. Sed hae ut utraeque verae sint, aut una vera, alia falsa fieri potest, ut utraeque falsae sint, non potest inveniri, ut in eo quod est, Quidam homo justus est, quidam homo justus non est, utraeque sunt verae. Cum vero dicimus, Quidam homo animal est, 64.0320C| quidam homo animal non est, una vera est, altera falsa, et dicuntur affirmatio et negatio particulares, subcontrariae. Quare nec istae etiam vocantur oppositae, idcirco quia utraeque verae inveniuntur interdum; sit autem harum talis descriptio: 64.0320D| 64.0321A| Ergo neque superiores universales, neque inferiores particulares oppositae sunt, idcirco quod inferiores quidem utraeque verae, superiores autem utraeque falsae esse possunt. Sunt autem oppositae contradictoriae (ut ipse ait) si quis aspiciat angulares, ut affirmationem universalem particulari comparet negationi, ut est Omnis homo justus est, quidam homo justus non est; hae enim neque verae possunt inveniri, neque falsae, sed in omnibus una vera est, altera falsa. Et rursus si universalis negatio particulari affirmationi comparetur, reperiuntur oppositae: ut est, Nullus homo justus est, quidam homo justus est. Semper enim una vera est, altera falsa. Et hoc in quibuslibet terminis si despexeris, oratio nostra non discrepabit. Sit autem plenissima hoc modo descriptio. 64.0321B|

64.0321C| Sunt ergo determinationes, universalium quidem omnis et nullus, particularium vero, quidam. Illae autem propositiones quae neque universale habent additum, neque particulare, indefinitae vocantur, et particularibus similes sunt, ut est, Homo justus est, homo justus non est. Possunt enim utraeque esse verae, ut in hoc ipso exemplo quod dicimus, et potest una esse vera, altera falsa, ut, Homo animal est, homo animal non est; utraeque vero ut falsae sunt, non potest inveniri, et hae (ut dictum est) vocantur indefinitae. Praeter has autem omnes singulares sunt, in quibus contradictio potest inveniri, ut in eo quod est, Socrates animal est, Socrates animal non est, Socrates justus est, Socrates justus non est. Nam si 64.0321D| nulla eas aequivocatio vel praedicati, vel subjecti, vel alterius temporis, vel aliquid eorum quae singulas determinant, impediat, semper una vera est, altera falsa. Quare, quoniam de omnibus in commune speculati sumus, et quid quaeque esset, quantum brevitas patiebatur, expressimus; ad textum nunc, quoniam tempus est, revertamur. Si ergo, inquit, universaliter enuntiet in universali, quoniam est, aut non, erunt contrariae enuntiationes, universaliter enim enuntiat aliquis in universali, quoties universalem affirmationem, aut universalem fecerit negationem. Cum enim dicit, Omnis homo animal est, universalem hominem universaliter enuntiavit per id 64.0322A| quod addidit omnis; quod si rursus dicat, nullus homo animal est, eodem modo universalem hominem universaliter enuntiat per id quod ait, Nullus, et sunt contrariae. Quas autem dicat esse contrarias, subjecto declarat exemplo. Dico autem in universali enuntiationem universalem, ut, Omnis homo albus est, nullus homo albus est; una siquidem est affirmatio universalis, altera negatio universalis, quas contrarias esse supra in descriptione docuimus. Quando autem in universalibus non universaliter, non sunt contrariae. Quoties autem, inquit, indefinitae sunt propositiones, et universaliter universale non proponitur, contrariae non sunt, ea enim affirmatio quae dicit, homo justus est, et quae dicit, homo justus non est, contraria non est. Possunt enim utraeque simul esse verae, et in 64.0322B| eodem, id est homine, quod in contrariis fieri impossibile est. Quod vero addidit, quae autem significantur est esse contraria, tale est: ipsae quidem propositiones contrariae non sunt, significant tamen aliquando contraria. Si quis enim dicat, homo albus est, et alius neget, homo albus non est, ipsae quidem contrariae non sunt. Quod autem dicitur, homo albus non est, potest quiddam significare contrarium. Nam designat hoc quod dicitur, homo albus non est, et rubri coloris esse et pallidi, et fusci, designat etiam nigri, quod est albo contrarium. Potest igitur id quod non est album esse nigrum. Ergo quanquam ipsae contrariae non sunt, tamen potest aliquando quod dixit contrarium significare, priori affirmationi, ut in eo quod diximus. Nam si id quod dicitur, non est homo albus, nigrum esse designet, quoniam is qui niger est 64.0322C| albus non est, contrariae quidem propositiones non sunt, quoniam possunt esse utraeque verae. Quae autem significantur, interdum contraria reperiuntur; quae autem sint hujusmodi propositiones exemplorum subjectione monstravit.

 Dico autem non universaliter enuntiare de his quae sunt universalia, ut est albus homo, non est albus homo.
 Et quod dicat esse universale, non universaliter praedicare, planissime demonstravit dicens:

Cum enim universale sit homo, non universaliter utitur enuntiatione. Omnis namque non universale significat, sed quoniam universaliter.

Nam id quod dicitur omnis, illud ad quod praedicatur colligit, atque in unum corpus adducit, ut cum dicitur, omnis homo justus est, nullum excipit hominem. 64.0322D| Sed totam colligit humanitatem, et fit de re universali, homine, praedicatio universalis, cum dicimus, omnis homo. Nam cum sit universale homo, huic universali universalitatem consignificat; id quod additur omnis, et res universalis, universaliter praedicatur.

In eo vero quod universale praedicatur, id quod est universaliter praedicare, non est verum.

Hac nos sententia quem ad locum universalitatis determinationem recte ponamus, instituit. Docet enim semper istam universalitatem, quam determinationem universalem vocamus, ad subjectum poni debere terminum, nunquam ad praedicatum. Si quis enim 64.0323A| sic dicat, omnis homo animal est, recte dixerit, omnis ad subjectum, id est ad hominem ponens. Quod si sic dicat, omnis homo omne animal est, falsum dixerit. Ergo hoc non dicit, in eo vero quod universale praedicatur, ut animal de homine. Animal enim universale est. De omni enim homine praedicatur, non est verum, hoc ipsum universale, quod est animal, universaliter praedicare, ut dicatur, omne animal esse hominem, nec solum in his, sed in nulla recte fieri affirmatione concedit; ait enim:

Nulla enim affirmatio vera erit, in qua universale praedicatum universaliter praedicetur, ut omnis homo est omne animal.

Hoc autem cur eveniat, paucis absolvam. Praedicatum semper majus est subjecto vel aequum, majus: 64.0323B| ut cum dico, homo animal est, animal praedicatur, homo subjicitur. Sed majus est animal homine. De pluribus enim quam ipse homo praedicatur. Rursus aequale est, cum sic dicimus, homo risibilis est, homo subjectum est, risibile praedicatum. Sed homo atque risibile aequalia sunt, proprium namque est hominis, quod est risibile, ut autem minus praedicatum inveniatur, quam subjectum fieri non potest. Sive ergo majus sit praedicatum, falsum est universale adjicere praedicato, ut in eo quod ipse posuit exemplo, Omnis homo omne animal est, sive aequale sit, superfluum est, ut si quis sic dicat, omnis homo, omne risibile est, quare universale praedicatum praedicare universaliter non oportet.

Opponi itaque dico affirmationem negationi contradictorie, 64.0323C| quae universaliter significat ei quae non universaliter, ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, nullus homo albus est, quidam homo albus est.

Quid sit proprie contradictio consequenter exponit: ait enim opponi contradictorie propositiones, quoties universalem affirmationem particularis abnuit negatio, et quoties universalem negationem particularis affirmatio destruxerit. Cum enim dicitur, omnis homo albus est, illa negatio quae dicit, non omnis homo albus est, de eodem homine universaliter tollit, quod universaliter affirmatio constituerat. Illa enim omnem hominem esse album ponit. Ista dicit non omnem, tanquam si concedat aliquem, sed ei tantum auferat universalitatem. Hoc est enim quod ait, quae 64.0323D| universale significat eidem quoniam non universaliter. Nam sicut universale significat affirmatio dicens hominem, ita quoque negatio universale significat, habet enim et ipsa hominem. Sed idem ipsum universale docet non esse universaliter, id est non omne esse album, quod affirmatio universaliter esse posuerat, omnem hominem esse album proponens. Eodem modo etiam in negatione, quas nos supra angulares posuimus, et contradictorias in descriptione. Hic nunc easdem oppositas contradictorie vocat. Quod autem universali affirmationi, quae est, omnis homo albus est, particularem negationem opposuit, quae est, non omnis homo albus est, tantumdem est tanquam si diceret, quidam homo albus non est. Nam si 64.0324A| non omnis homo albus est, et quidam homo albus non est.

Contrarie vero universalem affirmationem et universalem negationem, ut, omnis homo justus est. Quocirca has quidem impossibile est simul esse veras. His vero oppositas, contingit aliquando in eodem, ut, non omnis homo albus est, et, quidam homo albus est.

Plenissime omnes exsequitur dicitque contrarias universalem affirmationem, et universalem negationem. Has enim nos quoque supra descripsimus. Hic vero nunc easdem contrarie demonstrat opponi. Illud quoque addidit, quod eas impossibile sit in eodem veras aliquando cognosci. Nam sicut contrariorum natura in eodem non potest inveniri, neque enim uno eodemque tempore aliquid nigrum est atque album, 64.0324B| sic quoque nec contrarie, ut utraeque simul sint verae fieri potest. Quod autem adjecit, his vero oppositas, contingit aliquando in eodem, particularem affirmationem et particularem negationem designat. Particularis namque affirmatio universali negationi opposita est contradictorie, particularis vero negatio universali affirmationi. Contrariarum igitur oppositae possunt in eodem verae aliquoties inveniri, id est particularis affirmatio et particularis negatio, verae ut sint aliquoties fieri potest, ut est, quidam homo albus est, quidam homo albus non est, utraeque sunt verae.

DE REGULIS OPPOSITORUM.

Quaecunque igitur contradictiones universalium sunt universaliter, necesse est alteram esse veram vel falsam. 64.0324C| Et quaecunque in singularibus sunt, ut Socrates albus est, non est Socrates albus.

De contradictorie oppositis loquitur, et de singularibus propositionibus, quod unam semper veram, falsam semper alteram necesse est inveniri. Hoc enim dicit contradictiones eorum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, altera falsa. Universalium autem universaliter praedicatorum sunt contradictiones universalium particulariter praedicatorum. Nam affirmatio universalis, vel negatio universalis, universaliter praedicantur, harum contradictoriae particulares affirmationes vel negationes sunt, si sibi angulariter comparentur. Harum igitur contradictionum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, semper 64.0324D| altera falsa reperitur. In singularibus quoque idem est. Nam si nulla, ut dictum est, varietas aequivocationis impediat, idemque sit praedicatum, idemque subjectum, ad unum idemque tempus, ad unam eamdemque partem, ad unum idemque relatum, uno atque eodem modo, una semper vera est, altera falsa, et veritatis inter se naturam et mendacii partiuntur.

Quaecunque autem universalium non universaliter, non semper haec quidem vera est, illa vero falsa.

Quae vero sunt, inquit, definitae, ut neque universalem habeant, neque particularem determinationem, quod tacuit, non semper una vera est, altera falsa, sed utraeque interdum inveniuntur verae. In universalibus 64.0325A| autem non universaliter praedicatur aliquid hoc modo, Homo albus est, homo albus non est, in quo uno eodemque tempore utrasque veras esse contingit. Hic enim cum universale sit homo, non universaliter praedicatum est nomen. At vero nec particulariter. Neque enim quidam, aut nullus, aut omnis adjectum est. Docet autem hujusmodi propositiones non inter se dividere veritatem atque mendacium, hoc modo:

Simul enim verum est dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus; et quoniam est homo pulcher, et non est homo pulcher. Si enim foedus, et non pulcher, et si fit aliquid, nondum est.

Documentum autem est hujusmodi dictum, indefinitam affirmationem negationemque veras utrasque 64.0325B| posse inveniri; verum enim dicere est, est homo albus, et non est homo albus, hujus autem rei probatio est: nam si verum est dicere, est homo niger, et est homo albus, uno eodemque tempore; qui autem niger est, albus non est, verum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo albus, et non est homo albus. Rursus si verum est dicere quoniam est homo pulcher, et est homo foedus uno eodemque tempore, qui autem foedus est, pulcher non est, verum est dicere hominem esse pulchrum et hominem esse foedum, uno eodemque tempore. Cum enim Achilles esset pulcher, claudus Thersites erat foedus. Rursus si verum est dicere esse hominem album, et rursus uno eodemque tempore fieri hominem album, nec hoc ulla contrarietas vetat ut sit homo albus, et 64.0325C| rursus fiat homo albus, sed qui fit albus nondum albus est, verum est igitur dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus. Hoc est enim quod ait, et si fit aliquid, et non est: cum enim fit, non est, sed potest dici quoniam est homo albus, et fit homo albus, ut utrumque vere dicatur. Potest igitur vere utrumque dici, Et est homo albus, et non est homo albus.

Videbitur autem subito inconveniens esse. Idcirco quoniam videtur significare, non est homo albus, simul etiam quoniam nemo homo albus. Hoc autem neque idem significat, neque simul necessario.

Tacitae hominum dubitationi respondet. Quod enim dicimus, est albus homo, et non est albus homo, 64.0325D| utrumque verum esse videtur, sed aliquoties inconveniens esse. Si enim verum est dicere, est albus homo, quemadmodum fieri potest ut verum sit dicere, non est albus homo. Hoc autem videtur quibusdam inconveniens, idcirco quoniam apparet quibusdam id quod dicimus, non est homo albus, hoc significare, tanquam si dicamus, nullus homo albus est, sed hoc verum non est. Neque enim idem est dicere, non est albus homo, et nullus homo albus est. Et quanquam cum dicimus, nullus homo albus est, simul significamus quoniam non est homo albus, non tamen ex necessitate idem utraque significat. Cum enim dicimus, non est homo albus, simul nos dicere, quoniam nullus homo albus est, non oportet intelligi, neque 64.0326A| enim semper simul est, non est homo albus, et nullus homo albus est. Nam aliquoties simul est, scilicet cum prius dicitur universalis negatio. Cum vero indefinita dicitur prius, non est simul negatio universalis conjuncta negationi indefinitae. Nam si dicam, nullus homo albus est, simul dixi, quoniam homo albus non est. Quod si dicam, homo albus non est, non est simul dicta negatio universalis, quae est, nullus homo albus est, quoniam potest quidam esse non albus de quo dicatur, homo albus non est, neque tamen omnes esse non albi. Non igitur simul necessario sunt, non est homo albus, et nullus homo albus est.

Manifestum est autem quoniam una negatio unius affirmationis est, idem enim oportet negare negationem, 64.0326B| quod affirmavit affirmatio, et de eodem, vel de aliquo singularium, vel de aliquo universalium, vel universaliter, vel non universaliter.

Hoc quoque argumentum est negationem indefinitam et universalem idem non significare, et eas a se esse diversas. Nam si unius affirmationis una negatio est, contra eam quae dicit, non est homo albus, illa est affirmatio quae dicit, est homo albus. Et contra eam quae dicit, nullus homo albus est, illa est affirmatio quae dicit, quidam homo albus est; sed hae affirmationes diversae sunt, id est, est homo albus, et quidam homo albus est; diversae igitur illae quoque sunt quae his proportionaliter opponuntur. Diversa igitur est negatio quae dicit, nullus homo albus est, et ea quae dicit, non est homo albus. Docet autem nos 64.0326C| unius affirmationis unam esse negationem, idque hac ratione demonstrat; Oportet enim id praedicatum negare negationem, quod praedicaverit affirmatio, et rursus de eodem subjecto auferre praedicatum negationem oportet id quod affirmatio ante conjunxerat. Quod si fit, dubium non est unius esse affirmationis unam negationem, sive autem in universalibus hoc fiat universaliter praedicatis, sive indefinite, et non universaliter, sive in singularibus, una eademque propositionum natura est, ut unius affirmationis sit tantum naturaliter una negatio. Hoc autem inductione probat.

Dico autem, ut est Socrates albus, non est Socrates albus.

In hac enim propositione idem subjectum est, 64.0326D| idem praedicatum, et in medio exemplorum subjecit

Si autem aliud aliquid de eodem vel de alio, idem, non opposita erit, sed ab ea diversa.

Sensus hujusmodi est, si autem aliud aliquid praedicaverit negatio quam affirmatio praedicavit, vel si de alio subjecto idem negatio praedicaverit quod in affirmatione fuerit praedicatum, non sunt sibi oppositae, sed a se tantum diversae sunt. Si quis enim dicat, Socrates disputat, et alius respondeat, Socrates non ambulat, diversum praedicatum est, et diversae sunt propositiones, et non oppositae, et hoc est quod dixit Si autem aliud aliquid, aliud enim praedicavit, negatio quam affirmatio praedicaverat. Quod si quis sic dicat, Socrates disputat, aliusque respondeat, 64.0327A| Plato non disputat, de alio subjecto idem praedicavit, et sunt a se diversae propositiones, et non oppositae. Et erit id quod ait aliquis, vel de alio idem. Quod si utraque sint diversa, multo magis propositiones diversae fiunt, quibus positis ad proposita rursus exempla contendit, et uni affirmationi unam enuntiationem negationis opponit, angularibus angulares, affirmativis negativas, particularibus universales, indefinitis indefinitas opponens et comparans.

Huic autem quae est, omnis homo albus est, contradicit illa quae est, non omnis homo albus est. Illi autem quae est, aliquis homo albus est, illa quae est, nullus homo albus est. Illi autem quae est, homo albus est, illa quae est, homo albus non est.

Et post haec concludit sententiam dicens:

64.0327B| Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur contradictorie, et quae sunt hae, dictum est. Et quod sunt aliae contrariae, et quae sint hae, dictum est, et quod non omnis vera vel falsa contradictio, et quare, et quando vera, vel falsa.

Revolvit quoque breviter, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae, dicitque se quae sint hae diligentius in superiori disputatione monstrasse. Illud quoque patet non omnem esse veram vel falsam affirmationis et negationis oppositionem, quam nunc communiter et improprie contradictionem vocat. Et quando non sint verae vel falsae, vel cur, se exposuisse commemorat.

DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.

Una autem affirmatio et negatio est, quae unum de 64.0327C| uno significat, vel cum sit universale universaliter, vel non similiter.

Quid sit una affirmatio et supra jam diximus, et nunc quoque idem docere non piget. Cum idem Aristoteles revolverit, una enim affirmatio est, quae unam rem de uno significat, id est quae hujusmodi habet praedicatum, et hujusmodi subjectum, ut utrumque singula significet. Nam si unum aliquid significet praedicatum, simplex atque unum est. Quod si rursus unum aliquid significet subjectum, et non plura, simplex rursus est atque unum. Quocirca si unum praedicatum de uno erit subjecto, utraque singula significabunt et non plura. Eoque fit, ut non sit simplex propositionis significatio, et quae unum significet, una sit. Idem autem oportet esse etiam in 64.0327D| universalibus universaliter praedicatis, et in particularibus, quas universalibus opponi necesse est, quorum etiam subdit exempla.

Ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, est homo albus, non est homo albus, nullus homo albus est, quidam homo albus est.

Dicit enim unam esse propositionem. Omnis homo albus est, et rursus ei oppositam unam esse, non est omnis homo albus.

Si album unum significat. Sin autem duobus unum nomen positum est, ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque una negatio.

Si album, inquit, unum significat, quod si plura designat non est una affirmatio, nec una negatio. Hoc 64.0328A| autem et in subjecto convenit custodire, scilicet ut subjecti quoque simplex significatio servet. Docet autem non esse unam propositionem, si praedicatum vel quodlibet in propositione verbum multa significet hoc modo.

Sin vero duobus unum nomen est positum ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque negatio.

Sunt quaedam res quae plura quidem significent, ex quibus omnibus junctis unum quiddam valeat effici, hominis quidem nomen significat animal, significat mortale, rationale quoque designat, sed haec juncta unum quiddam efficiunt, quod est animal rationale mortale. Haec namque omnia unum hominem complent. Sunt quoque alia quae duas vel plures hujusmodi res designant, ex quibus junctis unum aliquid 64.0328B| esse non possit, ut liber. Dicitur namque et Dionysius liber, et ingenuus, sed ingenuus et Dionysius juncti, nihil efficiunt. Quare si quid tale sit, inquit, aut subjectum aut praedicatum quod plura significet, ex quibus unum aliquid esse non possit, non est illa una affirmatio, neque una negatio. Et hoc fictitii exempli ratione confirmat.

Ut si quis ponat hoc nomen tunica, homini et equo, et dicat tunica est alba, haec non est una affirmatio, nec una negatio. Nihil enim differt hoc quam dicere, est homo equus albus. Hoc autem nihil differt quam dicere, est homo albus, et est equus albus.

Dicatur enim, inquit, equus et homo tunica. Et habeant, verbi gratia, hoc nomen, si quis enim dicat, et tunica alba quoniam tunica equum atque hominem 64.0328C| designat, videtur dicere quoniam est equus et homo albus, sed hoc tale est, tanquam dicat, est equus albus, et est homo albus. Sed hae duae propositiones sunt, et non una; duplex igitur illa quoque propositio est, est homo et equus albus; quare duplex illa quoque quae dicit, est tunica alba. Etenim subjecti hujus, id est tunicae, duplex significatio propositiones fecit esse duplices. Quod si quis dicat unum quiddam significare, est tunica alba, quia significat, est homo et equus albus; impossibile est. Neque enim ex homine et equo quiddam unum fit, ut haec propositio unum aliquid designet; quare aut haec propositio multa significat, aut si non multa, nihil omnino designat. Nihil enim est homo equus, ut simul dicatur atque intelligatur, hoc est enim 64.0328D| quod ait:

Si ergo hae multa significant, et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat, neque enim est aliquis homo equus.

Si ergo hae multa significant et sunt plures, manifestum est quod et prima, id est ea quae dicit, est tunica alba, multa vel nihil significat. Nihil autem id circo quoniam si non multa designet propositio cujus quilibet terminus aequivocus est, cum illa quae nomine aequivoco significantur juncta fuerint, neque in unam substantiam convenerint, talis juncturae quae res sibimet incontextas copulant, non erit ullus intellectus: ut in ea quae est, tunica alba est, aliter esse una non potest, si tunica equum hominemque significet, 64.0329A| nisi equus atque homo juncti unum aliquid efficiant; sed hi termini tales sunt, ut necesse sit hanc propositionem vel multiplicem esse, vel nihil significare: nam si jungantur homo et equus, fit nihil. Nihil enim est homo equus, quod per hoc monstravit, quod ait: Neque enim est aliquid homo equus, hoc autem cur nunc ab ipso propositum sit, lucidissime demonstravit; cum enim de his propositionibus loqueretur quae verum inter se falsumque dividerent, hoc addidit, quod etiam hae quae habent vel praedicatum aequivocum, vel subjectum, verum falsumque non dividunt, utraeque enim esse verae possunt, ut haec quae dicunt, est liber homo si ad ingenuitatem referas, et non est liber homo, si ad Dionysium. Recte igitur dictum est:

64.0329B| Quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam.

Cum enim multa significat, multiplex significatio in negatione atque affirmatione se invicem non perimit, quod si una sit affirmatio et una negatio, quoniam utraeque in eodem esse non possunt, unam veram semper, falsam alteram esse necesse est.

DE FUTURIS CONTINGENTIBUS.

In his ergo quae sunt, et facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem, veram esse vel falsam. Ac in universalibus quidem universaliter semper hanc veram, illam vero falsam esse, et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est. In his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse, dictum est autem et de his.

64.0329C| In praesentibus rebus et in praeteritis factas contradictorias enuntiationes dicit definite, unam semper veram, alteram definite semper esse mendacem, ut si quis dicat: Omnes Fabii perierunt, qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt. Hoc si negetur sic, non omnes Fabii perierunt, qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt, necesse est quidem unam veram, alteram esse falsam, sed definite vera affirmatio est, definite falsa, negatio. Cum enim id quod factum est dicitur factum, definite verum est, quod si id factum esse denegetur, falsum est definite; sive ergo in universalibus universaliter praedicatis contradictio per oppositionem particularitatis fiat, sive in singularibus, ut in Socrate et in caeteris individuis, in his quoque quae 64.0329D| sunt praeterita, semper una vera est, altera falsa, ut in eo quod est, Socrates veneno peremptus est. Socrates veneno peremptus non est, vera est affirmatio definite, et ita rursus falsa negatio est in praesentibus quoque idem esse necesse est. Si enim, disputante Socrate, dicat aliquis: Socrates disputat, et hoc alius neget, sicut disputare Socratem praesentis temporis ratione definitum est, ita quoque definite affirmatio retinet et veritatem, negatio definite mendacium. Et in universalibus quidem vel affirmativis vel negativis, in quibus vel affirmatio particularis, vel negatio particularis opponitur idem est. Hoc est enim quod ait: In his quae sunt, et quae facta sunt, id est in praesentibus atque in praeteritis, una semper 64.0330A| definite vera est, semper altera falsa definite, sive universalis sit una, altera particularis. Quod per hoc monstratur, quod ait: In universalibus quidem universaliter, semper hanc esse veram, illam vero falsam, sive in singularibus atque individuis praedicamentis. Quod per hoc designat quod addidit: Et in his quae sunt singularia, una vera est, altera falsa; sed postquam dixit de contradictoriis, adjecit, in his autem quae indefinitae sunt, non necesse est semper hanc quidem veram, illam vero esse mendacem. Hoc scilicet designans quod ait: In his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse in his unam veram, alteram falsam proponi, potest enim fieri ut utraeque sint verae quae fuerint indefinitae.

64.0330B| In singularibus vero, et futuris non similiter.

Propositionum aliae sunt tantum inesse significantes, ut si quis Socrate vivo dixisset: Socrates calvus est, alius negaret, Socrates calvus non est. Illa enim inesse posuit Socrati calvitiem, illa calvitiem a Socrate disjunxit. Aliae vero sunt necessariae, ut si quis dicat, Necesse est solem annis omnibus in Arietem rursus redire. Rem namque necessariam et ex necessitate evenientem praedicans, totam fecit necessariam propositionem. Aliae autem sunt contingentes, quae cum non sint, eas tamen in futurum evenire possibile est, ut si quis dicat: Hodie Alexander pransurus est, hodie Alexander pransurus non est. Etenim cum ista dicantur, quoniam illi adhuc prandere non inest, inesse tamen 64.0330C| contingit, et potest fieri ut hodie prandeat, idcirco dicimus eas contingentes, contingit enim fieri, quoniam adhuc nondum facta est. Sed hae non insunt quidem, ut dictum est. Sunt enim futuri temporis. Quae autem non insunt, sed inesse possunt, necessariae non sunt, quoniam hujusmodi retinent naturam, ut eas et esse, et non esse possibile sit, potest enim fieri ut hodie Alexander prandeat, et rursus fieri ut hodie non prandeat. Et hanc eveniendi vel non eveniendi possibilitatem, utrumlibet vocamus. In hujusmodi enim rebus utrumlibet contingit, aut affirmatio, aut negatio, et non est necesse aut affirmationem fieri, aut negationem. Nam cum non sit affirmatio necessaria, non interclusum est contingere negationem. Rursus cum negatio necessaria non sit, 64.0330D| interdum accidit, ut affirmatio contingat. Quare haec hujusmodi eveniendi et non eveniendi potentia, utrumlibet vocatur. Quod in his utrumlibet, id est vel affirmationes vel negationes, evenire conceditur. Nunc ergo Aristoteles hoc validissima argumentatione contendit astruere, quod quemadmodum in praeteritis, et in his quae sunt praesentia, non modo in affirmatione et negatione, unam veram, alteram falsam esse necesse est, sed definite una vera est, definite altera suscipit falsitatem, non ita in his quae contingentes vocantur. Necesse enim est ut aut affirmatio vera sit, aut negatio, sed non ut definite quaelibet earum vera sit, altera falsa definite. Nam quod dicimus Alexander lavandus est, id si alius neget, dicatque: Alexander lavandus non est, totum quidem 64.0331A| hoc necesse est evenire, ut aut lavetur, aut non lavetur, et necesse est unam esse veram, alteram falsam, aut affirmationem, si lotus fuerit, aut si lotus non fuerit, negationem. Sed non est necesse ut definite affirmatio vera sit, idcirco quod in hujusmodi rebus poterit evenire negatio. Sed nec unquam definitum est, ut negatio vera sit, falsa affirmatio, idcirco quoniam potest non evenire negatio. Quare in tota contradictione, unam quidem veram, falsam alteram esse necesse est. Ut autem definite una vera sit, altera falsa definite, sicut in his quae sunt praeterita quaeque praesentia, nulla ratione rerum possibile est. Sed hoc prius Aristoteles in singularium praedicamentorum propositionibus probat. Post autem idem debere in universalibus docet intelligi. Idcirco 64.0331B| enim ait, in singularibus vero et futuris non similiter. Id est in singularibus propositionibus, et de quibus prius tractat, et in futuris, id est in contingentibus, non idem modus est verarum falsarumque propositionum, qui est in praeteritis atque praesentibus. Quoniam in praeteritis atque praesentibus, et totum contradictionis corpus in veritatem falsitatemque dividitur, et vera est una definite, ut possit ex his certus aliquis ac sciens dicere quoniam affirmatio vera sit, vel rursus, quoniam negatio; vel si id nullus dixerit, certa jam praeteriti temporis vel praesentis secundum sui naturam ratio, certusque eventus est, in his vero in quibus contingens est et futurum, id est variabile et instabile, totum quidem corpus contradictionis veritatem falsitatemque partitur, sed haec 64.0331C| veritas atque falsitas indiscreta est atque volubilis. Nullus enim potest dicere quoniam affirmatio vera est. Non est enim necesse veram esse affirmationem, idcirco quoniam negationem fieri possibile est. nec rursus negationem, quoniam non est impossibile affirmationem contingere, et postremo quoniam utrumlibet ipsorum contingit, idcirco una earum, vera esse definite et certa, naturaliter non potest, quibus autem id argumentationibus exsequatur, manifestum erit hoc modo:

Nam si omnis affirmatio vel negatio, vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse vel non esse. Quare si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum, si omnis affirmatio vel 64.0331D| negatio vera vel falsa est. Utraeque enim non erunt simul in talibus.

Si quidquid in affirmationibus negationibusque proponitur, verum vel falsum est definite, sequitur ut quod illae negationes affirmationesque significant, aut evenire, aut non evenire necesse sit; hoc est enim quod dicit: Nam si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est definite; idcirco enim addit omnis. In his enim quae sunt futura vel contingentia, non esse affirmationes et negationes veras vel falsas definite probare contendit. Nam si unus dicat aliquid futurum, alius neget, ut utraque eveniant, fieri non potest; quis enim dixerit, dicente aliquo Socrates coenaturus est, alioque negante. Socrates coenaturus 64.0332A| non est, utrasque veras in uno eodemque contingere? Hoc igitur fieri non potest; unus ergo eorum verum dicturus, est alius mentietur; ponatur enim una eorum definite vera esse, vel falsa, si ergo omnis affirmatio et negatio vera vel falsa est definite, et uterque negans affirmansque veri in contradictionibus esse non possunt, necesse est unum verum dicere, alterum falsum, et unum definite verum, alterum definite falsum. Hoc si est in omnibus affirmationibus atque negationibus, ut una definite falsa sit, altera vera definite, quidquid vera dicit eventurum evenire necesse est, quidquid non eventurum non evenire necesse est, hoc est enim quod ait: Manifestum est quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum; neque enim potest fieri ut affirmatio negatioque 64.0332B| consentiant in talibus, id est in contradictionis propositionibus. Necesse est autem evenire quaecunque vera definite affirmatio loquitur, et non evenire quod profert definite vera negatio, quod sic probat.

Nam si verum est dicere, quoniam est album vel non album, necesse est esse album vel non album. Et si est album vel non album, verum est affirmare vel negare, et si non est, mentitur, et si mentitur, non est. Quare necesse est aut affirmationem, aut negationem veram esse vel falsam

Quod de futuro possit esse judicium, a praesentibus trahit exemplum: ait enim hanc esse rerum consequentiam, ut rem subsistentem propositionis veritas consequatur, veritatem propositionis rei, de qua loquitur 64.0332C| propositio, essentia comitetur. Nam si hic lapis vel quodlibet aliud album est, verum est de eo dicere quoniam album est, et hoc convertitur. Nam si verum est dicere de eo quoniam album est, sine dubio album est, et album esse necesse est, itaque fit ut res veritatem, et veritas rem, de qua proponitur, subsequatur. Rursus si hic lapis albus non est, verum est de eo dicere quoniam non est albus, et si de eo verum est dicere quoniam non est albus, ut sit albus fieri non potest, cum vere dicatur quoniam non est albus. Idem quoque etiam in mendaciis valet. Nam si quid non est, cum hoc aliquis esse proposuit, mentietur. Et si quis de alio mentietur, illud de quo fit mendacium non est, ut si quam rem cum alba non sit dicat, aliquis esse albam mentitus est, quocirca 64.0332D| necesse est illud quoque non esse de quo mentitus est. Ita igitur veritas quidem rei quae est, et res quae est veritati, falsitas vero rei quae non est, et res quae non est, falsitati convertitur, quod si hoc est in omnibus rebus, quidquid dicitur cum veritate vel falsitate, ad rem quae est vel non est convertitur, sive negatio sit, sive affirmatio, et unam veram semper, alteram falsam esse necesse est; si una definite vera est, impossibile quiddam ex hac positione continget. Evenient namque omnia, quaecunque sunt vel fiunt ex necessitate fieri, et nihil a casu, nihilque esse possibile quod sit, et non esse possibile. Nihil etiam in liberi arbitrii moderamine relinquetur, sed totum erit ex necessitate, quidquid evenerit. Nam si 64.0333A| verum est definite de qualibet re dicere quoniam erit, illam rem sine dubio futuram esse necesse est, et ut non fiat non potest evenire. Verum enim est dicere de ea quoniam futura est, nec verum de ea quoniam futura est poterat dici, nisi eam fore esset necesse: quare si in omni affirmatione et negatione, aut affirmatio aut negatio in futurum definite, vera vel falsa est, necesse est vel quod ab affirmatione vera definite, vel quod a negatione dicitur falsum evenire. In falsitate quoque similis causa est. Nam quod non erit, falsum est dicere quoniam erit. Et quod falsum est dicere quoniam erit, ex necessitate non erit. Item quod erit, falsum est dicere quoniam non erit, et quod falsum est dicere quoniam non erit necessario erit. Ut igitur veras propositiones necessarius sequitur 64.0333B| eventus ut fiat, quod dicitur, ita et falsas propositiones necessarius sequitur eventus, ut non fiat, quod dicitur a falsa propositione. Quod si in futurum omnis affirmatio vel negatio definite semper dividunt veritatem et falsitatem, erit rerum quae praedicantur necessarius eventus, et omnia ex necessitate contingent, vel non contingent emaque et casus, et possibilitas, et liberum perit arbitrium. Syllogismus aut hujusmodi est: si omnis affirmatio vera est aut falsa definite, et eodem modo negatio eveniet, ut omnia inevitabili necessitatis ratione contingant, quod si hoc est, liberum perit arbitrium. Sed hoc impossibile est; non igitur verum est omnem affirmationem vel negationem veram esse definite vel falsam. Omnia autem ex necessitate contingere, si illae definite verae 64.0333C| vel falsae sunt, talis syllogismus ostendit: omnis in futurum definita veritas vel falsitas eventum rei vel futurum vel non futurum ex necessitate constituit, sed omnes propositiones futurae definite verae vel falsae sunt. In omnibus igitur eveniendi, vel non eveniendi necessitas erit, pro qua conclusione illud Aristoteles intulit, quod ait:

Nihil igitur neque est, neque fit, nec a casu, nec utrumlibet, nec erit, nec non erit, sed ex necessitate omnia et non utrumlibet, aut enim qui dicit; verus est, aut qui negat.

Casus namque, et id quod est utrumlibet exstinguitur, libera etiam voluntas adimitur, si omnia quaecunque fient; ex necessitate futura sunt; et probat superiorem conclusionem, quae dicit omnia ex necessitate 64.0333D| contingere, per hoc quod ait: aut enim qui dicit verus est, aut qui negat; si ergo veritas rerum necessitati convertitur, aut qui negat verus est, aut qui affirmat omnia fieri ex necessitate necesse est. Nam si non erunt ex necessitate, non erunt verae definite, id quod ipse subjunxit:

Similiter enim, vel fieret, vel non fieret, utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet, aut habebit.

Exponit enim quae sit contingentis natura, cum quid sit utrumlibet exponit, utrumlibet est id cujus indiscretus eventus est, id est, quod aequaliter esse vel non esse contingit. Hoc est enim quod ait, similiter enim fieret vel non fieret. Neque enim directam viam necessariamque habet unam vel affirmationem 64.0334A| vel negationem, sed nihil se magis sic habet, vel sic non habet, et est utrumlibet quod aequalem cursum et ad evenire retinet, et ad non evenire. Nihil enim se magis vel sic habet, vel sic non habet, id est aequaliter se habet ad esse, et ad non esse. Nihil enim magis sese habet, ut fiat quam ut non fiat.

Amplius si est album nunc, verum erat dicere prius quoniam erit album, quare semper verum fuit dicere quodlibet eorum quae facta sunt, quoniam est vel erit.

Validam sibi ipsi vim argumentationis opponit, qua possit ostendere affirmationes negationesque veras vel falsas esse definite, et ait providendum esse ne forte necesse sit suspicari id quod jam factum est vere dici potuisse antequam fieret, esse faciendum, ut si Socrates hesterna nocte coenavit, verum fuit 64.0334B| hesterna matutina dicere, quoniam coenaturus est; quocirca definite quoque verum fuisset, si de eo praediceretur. Omnia igitur ea quae fiunt definite poterant vera praedicari. Hoc est enim quod dicit, si est album nunc, verum erat dicere prius quoniam erit album. Nam si qua res nunc alba est, verum erat ante dicere quoniam erit alba, quare definite quoque fuit quodlibet eorum quae facta sunt vere praedicere. Hoc enim rei ipsius exitus comprobavit. Huic oppositioni per eadem rursus occurrit. Non enim qui haec dicit, licet ei laqueum superioris argumentationis effugere, rursus enim eadem illum cuncta circumveniunt, et eisdem iterum urgetur incommodis.

Quod si semper verum fuit dicere quoniam est vel erit, non potest hoc non esse vel non futurum esse. 64.0334C| Quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri. Omnia ergo quae futura sunt, necesse est fieri, nihil igitur utrumlibet, neque casu erit; nam si casu, non ex necessitate.

Mira ratione superiorem argumentationem dicentis ad idem reduxit incommodum dicens: Si verum est omnia quaecunque facta sunt, definite vere potuisse praedici, quoniam veritatem propositionis rei necessitas sequitur, quod vere definite praedicatum erat non evenire non poterat; sed si non evenire non poterat, ut non eveniret erat impossibile. Quod autem non fieri impossibile est, fieri necesse est. Eventus igitur ejus ex necessitate consequitur. Nihil ergo utrumlibet, neque a casu erit. Nam si a casu 64.0334D| esse poterit, non ex necessitate futurum est; quod si non est ex necessitate futurum, non est impossibile non fieri; si non est impossibile non fieri, potest non fieri; si potest non fieri, non potest definite vere praedici. Quod enim vere definite praedicitur, ex necessitate futurum est, quod autem a casu est, ex necessitate non evenit.

At vero nec quoniam neutrum verum est, contingit atcere ut quoniam neque erit, neque non erit; primum enim cum sit affirmatio falsa, erit negatio non vera, et cum haec sit falsa, contingit affirmationem esse non veram.

Quatuor differentiis contingentium futurorum diversitas constat. Aut enim id quod affirmatur et negatur 64.0335A| in futurum, utrumque erit verum aut utrumque falsum; aut unum verum, falsum alterum definite; aut unum verum, falsum alterum indefinite. Non enim esse quidem et affirmationem et negationem veram in his propositionibus, quae de rebus contingentibus in futurum proponuntur, per hoc demonstravit superius quod ait: Manifestum est quoniam necesse est verum dicere, alterum ipsorum, si omnis affirmatio vera vel falsa est. Utraque enim non erunt simul in talibus. Neque enim fieri potest ut in contradictoria propositionum oppositione, utrasque veras quisquam valeat invenire. Nunc autem monstratur quoniam ne hoc quidem fieri potest ut utraeque sint falsae, ait enim: At vero, ne hoc quidem nobis contingit dicere quoniam neutrum verum est, id est nec affirmatio, nec negatio; contingeret autem 64.0335B| utraque esse falsam affirmationem scilicet et negationem, si nec quod diceret affirmatio, futurum esset, nec quod non esse negatio diceret, non esset. Ita enim fieret, ut nec esset, quod affirmatio esse praedicavit, nec non esset, quod negatio non esse proposuit. Si quis ergo hoc ita dicat, primum, inquit, illud inconveniens atque impossibile est, quod in contradictoria propositione, cum affirmatio falsa sit non est vera negatio, et rursus cum negatio falsa sit, falsa quoque affirmatio sit. Hoc enim in solis contrariis contingebat, non etiam in contradictoria oppositione. In hac enim unam semper veram esse necesse est, semper alteram falsam.

Ad haec si verum est dicere quoniam album est et magnum, oportet esse utrumque. Si vero erit cras, 64.0335C| oportet esse cras. Si autem neque erit, neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut navale bellum. Oportebit enim neque fieri navale bellum, neque non fieri. Quae ergo contingunt inconvenientia haec sunt, et hujusmodi alia, si omnis affirmationis et negationis, vel in his quae de universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam. Nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate. Quare non oportebit neque consulere, neque negotiari, ut si hoc facimus, erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc. Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, illum vero non dicere. Quare ex necessitate erit quodlibet eorum, quod tunc ab eo verum erat dicere. At vero neque hoc 64.0335D| differt, si aliquis dixerit contradictionem, vel non dixerit. Manifestum est enim quoniam sic se habent res, etiamsi non hic quidem affirmaverit ille vero negaverit. Non enim propter negare vel affirmare erit vel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore. Quare si in omni tempore sic se habebat, ut unum diceretur vere, necesse erat hoc fieri, et unumquodque eorum quae fiunt sic semper se habebat, ut ex necessitate fieret. Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit.

Addidit quoque aliud, quo magis id quod dicitur videatur incongruum. Omne enim id quod praedicitur in futurum, si vere praedicitur, erit. Si quis enim 64.0336A| dicat in praesenti tempore, hoc animal quodlibet album est, vel magni corporis, et hoc vere pronuntiet, album et magnum illud animal esse necesse est. Ita etiam in futuro si quis vere dicat quoniam hoc animal cras album fiet, et corporis vastioris, necesse est cras utraque contingere, ut et album fiat et corporis vastioris. Sin vero falso aliquid praedicatur, necesse est non esse quod dicitur, si sit affirmatio: ut si quis affirmet falso futurum navale bellum, necesse est non fieri quod a falsa affirmatione praedicitur. At si sit falsa negatio, necesse est fieri quod falsa negatio futurum non esse praedixit; sin vero utraque falsa sunt, non erit ex necessitate quod dicitur, quia definite affirmatio falsa est, nec non erit ex necessitate quod dicitur, quia definite est falsa negatio. Unde fit 64.0336B| ut utrumlibet quod est in rebus omnino perimatur, utraque enim necessario sunt et ex necessitate contingunt, et est necessitas illa impossibilis. Nam si quis dicat cras futurum navale bellum, aliusque neget, et pronuntiet non futurum, si utraque sint falsa, necesse quidem erit non esse cras navale bellum, quoniam affirmatio, quae illud dicit futurum, falsa est. Rursus necesse est esse cras navale bellum, quoniam negatio quae dicit cras non futurum, ipsa quoque mentitur. Quare necesse erit et esse navale bellum, et non esse, quod est impossibile, et praeter communem cogitationis naturam. Non est igitur verum utrasque et simul, id est affirmationem negationemque mentiri. Quae ergo, inquit, contingunt inconvenientia, haec sunt, et hujusmodi, si quis dicat vel in 64.0336C| his quae universalia sunt et universaliter praedicantur, vel in his quae singularia in propositionibus enuntiantur, unam necessario definite esse veram, definite esse alteram falsam, talia illum, inquit, inconvenientia consequentur, et alia similia. Hoc scilicet dicens de superioribus argumentis, in quibus ostendebat omnia ex necessitate contingere, si quis unam veram definite, alteram diceret definite mendacem. Quaenam vero asserat alia inconvenientia impossibiliaque concurrere his qui unam definite veram proponunt, haec sunt: si quis enim proponat unam esse veram, alteram esse falsam, tollit (ut supra dictum est) id quod est utrumlibet in rebus, et omnia esse vel fieri ex necessitate constituit, nihil a casu, nihilque a propria voluntate. Unde fit ut neque 64.0336D| negotiari sit utile, nec inire actum, quae omnia consilii ratione tractantur, ipsum enim consilium supervacuum est, cum omnia quaecunque futura sint necesse sit evenire. Quid enim unusquisque dicat, Si hoc faciam, illud mihi eveniet atque continget, si vero haec, illa res eveniet? etenim nihil prohibet quemvis illum affirmare aliquid esse faciendum, alium vero negare, cum omnia vi necessitatis eveniant. Nam si omnia quae fiunt nunc, ante aliquis vere praediceret, quis dubitat quin illa quae facta sunt, immutabili violentia necessitatis evenerint? Hoc est enim quod ait: Quare ex necessitate erit quodlibet eorum quod tunc verum erat dicere. Sed ne illud videatur incongruum quod rerum eventum non ex ipsa 64.0337A| rerum natura, sed ex propositionum veritate et falsitate judicamus, scrupulum ipse dissolvit dicens. At vero nec hoc differt, si aliqui dixerint contradictionem, vel non dixerint: ad tollendum enim perimendumque consilium, quod nihil omnino homines oporteat consiliari, parum valet aliquid ante praedici; sive enim dicatur aliquid, sive non, quidquid vere praedici potest, illud etiam si non praedicatur evenire necesse est; idcirco enim vere praedicitur, quia vere praedici potest; idcirco vere praedici potest, quia immutabiliter futurum est. Quare futurum est, si praedicitur vere, nec tantum si praedicitur, sed etiam si praedici vere potest; sive enim praedicatur, sive non praedicatur, quidquid vere praedici potest, hoc ex necessitate futurum est. Manifestum est enim, inquit, 64.0337B| quod si sic se habeat res, sive unus eam affirmet et alius neget, si eventura est, nihil illi negatio officit; si eventura non est, nihil affirmatio prodest. Non enim, inquit, propter negare et affirmare erit vel non erit, nec hanc vim naturae tempus mutabit. Eodem modo enim evenient, ea quae post millesimum annum eventura creduntur, his quae post quantumlibet tempus ex necessitate futura sunt: unde fit, ut si in omni tempore omnia sic se habeant, ut unum definite verum dici possit, definite alterum falsum, omnia quaecunque facta sunt, vel fient, immutabili rerum ratione contingant. Hoc est enim quod ait, necesse esse fieri unumquodque eorum quae fiunt; id est, si sic se haberet, ut ex necessitate fierent omnia, et hoc superiori argumentatione confirmat 64.0337C| dicens: Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri, eventus enim necessitatem, necessitas sequitur veritatem, et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit, veritas namque propositionis ex rerum necessariis venit eventibus.

Quod si haec non sunt possibilia. Videmus enim esse principium futurorum, et ab eo quod consultamus, atque agimus aliquid, et quoniam est omnino in his, quae non semper actu sunt, possibile esse et non esse, similiter, in quibus utrumque contingit et esse et non esse, quare fieri et non fieri. Ac multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quoniam hanc vestem possibile est incidi, et non incidetur, sed prius exteretur. Similiter autem et non incidi possibile est. Non enim esset eam 64.0337D| prius exteri, nisi possibile esset non incidi. Quare et in aliis fiendis, quaecunque secundum potentiam hujusmodi dicuntur. Manifestum igitur est quoniam non omnia ex necessitate vel sunt, vel fiunt, sed alia quidem utrumlibet, et non magis vel affirmatio, vel negatio vera est, alia vero magis quidem, et in pluribus alterum, sed contingit fieri et alterum, alterum vero minime.

Longum hyperbaton est, quod nos prius exponimus, postea continuamus. Liquet enim aliquarum rerum nos esse principium, ut actuum nostrorum. Si quis enim aliquid consilio faciat, quidquid consiliatione peregerit, ejus rei ipse principium est. A consiliante enim incipit, quidquid consilii solertia ministratur. Sunt enim quaedam quae actu non sunt, 64.0338A| sed potestate, quae potestas non fit ex necessitate, id est, ut possit quidem fieri, non tamen necesse sit, ut hanc vel quamlibet tunicam possibile est quidem ferro incidi, sed non est necesse. Fortasse enim utendo vetustabitur, et ipso quotidiano solvetur attritu. Ergo potest quidem incidi, sed forte non incidetur, sed antequam incidi possit exteritur. Rursus potest fieri ut non dividatur, neque enim exteri eam possibile esset, nisi prius esset possibile non incidi, quare possunt quidem quaedam fieri, sed ita contingit fortasse ut non fiant. Sunt igitur quaedam possibilia non necessaria, et in aliis quoque quae fiunt eadem ratio est. Omne enim quod fit a quolibet consilio, ipse qui consiliatur illius rei principium est, non necessitas, et quaecunque sunt possibilia, mutabiliter 64.0338B| evenient. Quae enim secundum aliquam possibilitatem dicuntur, non eveniunt secundum necessitatem, unde fit ut manifestum sit quoniam non omnia ex necessitate vel fiunt, vel fiunt, sed quaedam sunt quae aequali modo, vel fiunt, vel non fiunt, et hoc est utrumlibet fieri, alia vero in pluribus quidem fiunt, in paucioribus vero non fiunt, et aequaliter quidem fiunt, ut egredientem domo amicum videre, fit enim hoc et fit aequaliter; quaedam vero frequentius fiunt; quam non fiunt, ut sexagenarium canescere frequentius fit, quam non fit. Et tamen ita hoc potest fieri, ut non fieri impossibile non sit. Hoc enim est quod ait: Alia vero magis quidem et in pluribus alterum, ut canescere in pluribus sexagenarii quam non canescere. Sed contingit fieri alterum, scilicet ut non 64.0338C| canescat, alterum vero minime, scilicet ut canescat. Est autem hyperbaton hoc modo. Quod si haec impossibilia videmus, quod sumus enim aliquibus ipsi principium, et quaecunque possibilia sunt, fieri possunt, et non fieri. Si igitur possibile est et ut sint et non sint, manifestum est non omnia ex necessitate contingere, sed alia aequaliter, alia vero evenire quidem in pluribus, in paucioribus vero non evenire, sed ut non eveniant necesse non est.

Igitur esse quod est, quando est, et non esse, quoa non est, quando non est, necesse est. Sed non omne quod est, necesse est esse, nec omne quod non est, necesse est non esse. Non enim idem est omne quod est, necessario esse, quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est. Et in 64.0338D| contradictione eadem ratio est, esse quidem vel non esse omne, necesse est, et futurum esse, vel non. Non tamen dividentem dicere alterum necessarium. Dico autem ut necesse est quidem esse futurum bellum navale cras, vel non futurum esse. Sed non necesse est futurum esse cras bellum navale, vel non futurum esse. Futurum autem vel esse, vel non esse necesse est.

Nunc quid sit necessarium temporale describit. Ait enim omnis res quando est, eam sine dubio esse necesse est. Non enim fieri potest ut cum est, non sit, et rursus res quae non est, quando non est, eam non esse necesse est, neque enim fieri potest, ut quando non est, sit; sed si quando est, eam esse necesse est, id est, non simplex necessarium, sicut 64.0339A| solem oriri simpliciter, sed temporaliter necessarium, ut sedeo, non idcirco simpliciter, et sine temporis praesentis descriptione ex necessitate est. Quando enim sedeo, non potest fieri ut non sedeam, et necesse est mihi tunc sedere cum sedeo, sed ipsum sedere mihi non ex necessitate inest, possum enim surgere. Rursus cum non sedeo, tunc mihi necesse est non sedere, sed ipsum non sedere, mihi ex necessitate non inest, possum enim sedere; ergo quod est, quando est, ex necessitate est, et quod non est, tunc cum non est, fieri ut non sit non potest. Non tamen omnia quaecunque sunt aut non sunt, aut ex necessitate sunt, praeter temporis praesentis nuncupationem, aut ex necessitate non sunt, nulla mentione praesentis temporis facta. Quare non est, inquit, 64.0339B| idem temporaliter necessarium esse, ut est mihi cum sedeo, et simpliciter ex necessitate esse, ut homini mortalitas, nec idem est, cum non est necessario non esse, ut mihi cum non sedeo non inest sedere, et quod simpliciter ex necessitate non habeo, ut tres oculos vel immortalitatem, atque hoc est quod ait, similiter autem et in eo quod non est. Hoc autem cur dixerit sequitur, et in contradictione eadem ratio est, esse quidem vel non esse omne necesse est, et futurum esse vel non esse. Similis est, inquit, ratio in contradictionibus contingentibus, et in his quae, cum sunt, secundum tempus necessaria sunt, simpliciter autem necessaria non sunt. Nam in futuris et in contingentibus contradictionibus, totam quidem contradictionem necesse est unam veram 64.0339C| habere partem, alteram falsam, ut si quis affirmet cras bellum navale futurum; id ergo non est necesse: et rursus si quis neget non futurum, est quidem aut esse, aut non esse necesse, sed non est necesse esse, nec rursus necesse est non esse, sed tantum aut esse aut non esse; idcirco tota quidem contradictio, unam habebit partem veram, alteram falsam, sed non erit ipsorum una definite vera, falsa altera definite. In praeteritis enim sic dicimus: Romulus Romam condidit, Romulus Romam non condidit; una quidem vera est, altera falsa, sed in his definite vera est affirmatio, definite falsa negatio. Nam quia quod factum est, fieri ut factum non sit, non potest, ideo definite in praeterito contradictio vera vel falsa est. In futuris vero propositionibus non idem est in 64.0339D| his scilicet quae contingentia significant ut si dicam Philoxenus coenaturus est, Philoxenus coenaturus non est. In tota quidem contradictione, una vera est, altera falsa, sed nullus potest dividere, ut dicat aut affirmationem constitute et definite veram esse aut negationem. Ante enim quam coenet, indefinitum est et variabile an coenet. Postquam vero coenaverit praeteritum definitur, igitur aut esse aut non esse aliquid in futuris contradictionibus necesse est. Ut autem unum fiat, et unum non fiat, non est necesse, in quo igitur similitudo est contingentis contradictionis et temporalis, neque simplicis necessitatis? in eo scilicet, quia sicut necesse est esse quod est, quando est, non tamen simpliciter necesse est esse, 64.0340A| quod est praeter temporis adjectionem: ita in contradictione contingenti, affirmationem quidem vel negationem veram esse necesse est, non tamen vel affirmationem simpliciter ac definite veram, vel negationem, sed utramlibet et quam certae veritatis constituerit eventus.

Quare quoniam similiter orationes verae sunt, quemadmodum et res, manifestum est, quoniam quaecunque sic se habent, ut utrumlibet sint, et contraria ipsorum contingant, necesse est similiter se habere et contradictionem, quod contingit in his quae non semper sunt, et non semper non sunt. Horum enim necesse est alteram partem contradictionis veram esse vel falsam. Non tamen hoc vel illud, sed utrumlibet, et magis quidem alteram veram, non tamen jam veram vel falsam. Quare 64.0340B| manifestum est, quoniam non est necesse omnis affirmationis et negationis oppositarum hanc quidem veram, illam vero falsam esse. Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se res habet etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse, vel non esse, sed quemadmodum dictum est.

Habent, inquit, quamdam cognationem res, et illa quae res ipsas propria significatione designant. Quare et oratio quae designat atque significat rem, sic se habebit, quemadmodum res ipsa est. Ergo si res non fuerit, falsa oratio est; si res fuerit, vera oratio est; et si vera vel falsa oratio est, erit id quod dicitur vel non erit, ut sibi res et oratio convertantur. Ergo si res constituta non est, nec definita necessitate proveniens, nec illa oratio, quae rem ipsam designat, 64.0340C| definitae est veritatis. Ergo in quibus rebus possibile est non modo esse, sed etiam non esse contingere, in his affirmatio et negatio utrumlibet sese habet, et quemadmodum rem ipsam, et esse et non esse contingit, ita quoque contradictionem et veram et falsam esse indefinite proveniet. Hoc autem in quibus fiat, ipse declarat, ait enim: In his quae non semper sunt, et non semper non sunt, sola enim sunt quae et esse et non esse contingunt, quae non semper sunt, et non semper non sunt; si enim semper essent, status eorum mutari non posset, atque ideo ex necessitate essent; si autem semper non essent, eas non esse, necesse esset. Etenim sicut ipsa natura rerum evenientium est varia, ita quoque altera pars contradictionis habet variabilem veritatem, et semper quidem 64.0340D| vera vel falsa est, non tamen una definite, ut hoc verum sit determinate, aut illud, sed utrumlibet. Et sicut status ipse rerum mutabilis est, ita quoque veritas aut falsitas propositionum dubitabilis sit, et eveniet quidem, ut in aliquibus frequentius una sit vera, non tamen semper, et ut una rarius vera, non tamen eam falsam esse necesse sit semper, quod per hoc demonstravit quod dixit, et magis quidem veram alteram, non tantum jam semper veram vel falsam. Concludit totam de futuris contingentibus propositionibus quaestionem, et ait: Manifestum est, non necesse esse omnes affirmationes et negationes definite veras esse, sed deest definite, atque ideo subaudiendum est. Illarum enim quae contingentes et 64.0341A| futurae sunt, nunquam definite una vera est, altera falsa. Neque enim, inquit, quemadmodum in his quae sunt, sic se habet in his quae non sunt, possibilibus tamen esse, aut non esse, sed quemadmodum dictum est. Illa etenim quae sunt praesentis temporis, sicut ipsorum esse definitum est, ita quoque de his definita est propositionum veritas falsitasque. Illa vero quae non sunt quidem, possunt tamen esse, et non esse: et ita futura sunt, ut non ex necessitate proveniant, sed possunt ita esse, ut etiam possint et non esse, in his hoc modo se habebit contradictio quemadmodum dictum est. Dictum autem est quoniam esse quidem vel non esse: omne necesse est, et futurum esse vel non necesse est. Non tamen jam divise ac 64.0342A| definite alterum eorum esse necesse est. Erant autem quatuor diversitates, ut aut utraeque verae essent, quod sustulit per hoc quod ait, utraeque enim non erunt simul in talibus; aut ut utraeque falsae essent, quod per hoc evertit quod ait: At vero nec quoniam neutrum verum est contingit dicere; aut ut una vera definite, altera falsa definite esset, quod illa argumentatione destruxit, per quam omnia ex necessitate docuit evenire, si hoc admitteretur. Quod si res illae minime sunt, constat unam quidem veram esse, aliam vero in contradictione mendacem; sed sicut res ipsae mutabiliter et indefinite futurae sunt, ita quoque enuntiationes variabili nec definita veritate et falsitate proferuntur.

LIBER SECUNDUS. DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS 64.0341B|

Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans aliquid, hoc autem est vel nomen vel innominatum, unum autem oportet esse, et de uno, id quod est in affirmatione, nomen autem dictum est, et innominatum prius, non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen infinitum, unum enim significat quodammodo infinitum nomen, quemadmodum et non currit, non verbum dico, sed infinitum verbum; erit omnis affirmatio et negatio, vel ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo. Praeter verbum autem nulla affirmatio vel negatio est. Est enim vel erit, vel fuit, vel sit, vel quaecunque alia hujusmodi verba, ex his sunt quae sunt posita. Consignificant enim tempus.

Postquam de praeteriti ac praesentis, futuri etiam 64.0341C| temporis veritate et falsitate disseruit, nunc vim simplicis et praedicativae propositionis informat dicens quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat, id est, de uno subjecto unum praedicat, subjectum autem illud aut nomen est, aut quod apud veteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele vero infinitum nomen vocatum est; prius enim dictum est, quod homo nomen esset, non homo vero innominatum quidem apud antiquos, sed nunc infinitum nomen. Quoniam igitur manifestum est unum de uno praedicare simplicem propositionem, omnis erit propositio simplex, aut ex nomine et verbo, aut ex infinito nomine et verbo. Quod autem dixit: Non homo enim nomen quidem non dico, sed infinitum nomen hujusmodi est. Nomen, inquit, omnia definita significat, 64.0341D| non homo vero quamvis unum quodlibet eorum designare possit, quae homines non sunt, tamen quid designet infinitum est et dubium. Nam cum multa sint quae homines non sunt, et unum quodlibet eorum significare possit, quid significet ignoratur: sicut enim non currit non est verbum simpliciter, sed infinitum verbum, ita nomina cum negatione non sunt nomina, sed infinita nomina. Erunt igitur in propositionibus subjecta aut nomina, aut infinita nomina, praeter verbum autem nulla est affirmatio vel negatio, planissime docuit, quae pars orationis in simplici propositione obtineat principatum. Nam si praeter verbum fieri simplex propositio non potest, constat omnem vim 64.0342B| simplicis propositionis verba complecti. Omnis autem propositio aut esse, aut fuisse, aut futurum esse, aut hujusmodi aliquid habebit. Nam qui dicit currit currens est dicit. Et qui dicit cucurrit, currens fuit proponit; et qui dicit curret, currens erit. Si ergo omnis propositio, aut esse, aut fuisse, aut futurum esse, aut aliquid hujusmodi ut sit enuntiatio, retinebit, manifestum est quod praeter verbum esse non possit. Haec enim, id est, fuit, vel est, aut futurum est, verba sunt, ut ex his cognosci possit quae sunt superius posita atque confessa, cum diceremus verba esse quae consignificarent tempus. Etenim est, et fuit, et caetera significationem temporis secum trahunt.

Quare prima erit affirmatio et negatio, est homo, non 64.0342C| est homo, deinde est non homo, non est non homo. Rursus, est omnis homo, non est omnis homo, est omnis non homo, non est omnis non homo. Et in extrinsecus temporibus eadem est ratio.

Simplicium exempla propositionum apposuit, simplices autem supra diximus esse propositiones quae duobus terminis jungerentur. Quare quoniam omne definitum prius est infinito nomine, et non homo non est nomen, sed infinitum nomen, homo vero finitum recte priores eas propositiones quae ex definito sunt nomine in eorum pronuntiavit exemplis; ait enim, Quare prima est affirmatio et negatio, est homo, non est homo. Deinde infiniti nominis affirmationes et negationes subjunxit dicens, Est non homo, non est 64.0342D| non homo. Et post haec, universalitatem jungens, easdem rursus iterat propositiones. Et prius illas proponit quae ex finito nomine sunt; secundo vero loco eas quae ex infinito nomine proponuntur, unde fit ut illud intelligere necesse sit, illas quantitates quae universales et particulares determinant, in terminis non haberi. Nam cum duorum terminorum propositio sola simplex sit, inter simplices hujusmodi numerat propositionem quae dicit est omnis homo, cum tres sint partes orationis, quare determinationes non numerantur in terminis. Eodem modo dicit eademque ratione in extrinsecus temporibus simplices fieri propositiones, ut est, fuit homo, non fuit homo, 64.0343A| fuit non homo, non fuit non homo. Et in aliis quoque temporibus idem modus est. Extrinsecus vero tempora vocat quae sunt praeter praesens, id est praeteritum et futurum; sed hic de his solis propositionibus locutus est quae unum subjectum habent, alterum praedicatum. Nunc de his loquetur quae unum habent subjectum, duo praedicata. An vero hae quoque simplices sint, in secundae editionis expositione dicendum est. Nunc vero praeter demonstrationem, esse simplices intelligamus.

Quando autem est tertium, adjacens praedicatur, dupliciter tunc dicuntur oppositiones. Dico autem, ut est justus homo est, tertium dico adjacere nomen vel verbum in affirmatione. Quare quatuor erunt istae quarum duae quidem ad affirmationem et negationem se habebunt 64.0343B| secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime. Dico autem quoniam est, aut justo adjacebit, aut non justo, quare etiam negatio. Quatuor ergo erunt. Intelligimus vero quod dicitur ex his quae subscripta sunt. Est justus homo. Hujus negatio: Non est justus homo. Est non justus homo. Hujus negatio, non est non justus homo. Est enim hoc loco et non est justo et non justo adjacet. Haec igitur, quemadmodum in resolutoriis dictum est, sic sunt disposita. Similiter autem se habent; et si universalis nominis sit affirmatio, ut omnis est homo justus, negatio, non omnis est homo justus. Omnis est homo non justus, non omnis est homo non justus. Sed non similiter angulares contingit veras esse. Contingit autem aliquando.

Unum subjectum et duo praedicata, quemadmodum 64.0343C| possint esse in propositione commemorat. Si enim hoc modo sit, ut dicamus est justus homo, est et justus praedicatum, homo vero subjectum est. Nunc enim non illud aspiciamus, quid prius, quid posterius dictum est, sed quoniam universalius est justum esse quam hominem, potest enim justus esse et qui homo non est, ut Deus, et rursus potest esse simpliciter, et quod homo non est, idcirco est atque justus, quanquam primo dicantur in eo quod est, est justus homo, tamen quoniam universaliora sunt, non de his homo, sed haec de homine praedicantur, et his homo subjectus est. Ex his igitur duplicem fieri oppositionem dicit, et quatuor propositiones, quarum subter exempla subjecit addens: Dico autem quoniam est aut justo adjacebit, aut non justo. Si quis enim dicat faciens 64.0343D| duas affirmationes, est justus homo, est non justus homo, haec, cum duae affirmationes sint, duas habebunt negationes. Nam si verbum est in hac propositione quae dicit, est justus homo, ad justum posuimus. Et in hac rursus propositione quae dicit, est non justus homo, rursus ad non justum idem est verbum junximus: quoniam negationis oppositionem effecit cum est verbo juncta negatio, id est non, manifestum est quoniam id quod dicitur non est ad justum rursus et ad non justum adjungendum est, ut negationes fiant hujusmodi, non est justus homo, non est non justus homo. Recte igitur dixit: Quare si est justo et non justo adjacebit, etiam negatio justo et non justo adjacebit. Sunt autem propositiones quas 64.0344A| dicit quatuor hae, est justus homo: in hac affirmatione ad justum verbum est adjunximus; hujus est negatio, non est justus homo. In hac quoque negatione quae dicit non est, ad justum rursus adjunximus Iterum, est non justus homo. In hac, est ad non justum jungitur; hujus est negatio, non est non justus homo: etiam in hac quoque negatione quae dicit, non est, ad non justum ponitur. Quod vero ait: Dico autem, ut est justus homo, est tertium adjacere his nomen vel verbum in affirmatione, hujusmodi est. Tertium, inquit, dico, id est, adjacere verbum est. Homo enim et justus duo sunt, quibus adjicitur verbum est. Idcirco autem dixit nomen vel verbum, quia superius quoque docuit ipsa verba nomina esse, eo scilicet loco ubi ait, Ipsa quidem verba secundum se 64.0344B| dicta nomina sunt. Quod autem sequitur continet difficillimum sensum, quem ipse solita brevitate per strinxit. In medio namque totius sensus addidit: Quare idcirco quatuor istae erunt, quarum duae ad affirmationem et negationem sese habebunt ad consequentiam, ut privationes, duae vero minime. Hujus sententiae multiplex expositio ab Alexandro et Porphyrio, Aspasio quoque et Hermino proditur, in quibus quid excellentissimus expositorum Porphyrius dixerit, alias dicemus. Quoniam vero simplicior explanatio Alexandri esse videtur, eam nunc pro brevitate subjecimus. Privatoriae propositiones sunt quaecunque praedicant privationem. Privatio autem est, ut si quis dicat injustus, privat enim hominem justitia. Ergo affirmatio privatoria est quae dicit. 64.0344C| homo est injustus. Negatio rursus privatoria est, non est homo injustus. Sed neque illa in significatione plena affirmatio est (aliquid enim tollit), sed privatoria affirmatio, quoniam formam quidem affirmationis tenet, sed privationem praedicat, et aliquid ab eo cui privationem copulat abjungit, ut in propositione, est injustus homo, ab homine justitiam. Nec his rursus pura negatio est. Fugans enim privationem, ut in ea quae est, non est homo injustus, habitum retinet, id est justitiam. Sed quoniam quod affirmatio praedicabat, hoc aufert negatio, licet habeat talis negatio, quasi reponendi habitus significationem, tamen quia ipsa privationem subtrahit, privatoria negatio nominatur. Ergo nunc hoc dicit: Cum sint, inquit, quatuor propositiones, quarum duae ex finitimis 64.0344D| nominibus sunt, ut est justus homo, non est justus homo, duae ex infinitis nominibus, ut est non justus homo, non est non justus homo, duae, inquit, hae quarum una affirmatio est, habens infinitum nomen, ut est non justus homo, et una negatio habens rursus infinitum nomen, ut non est non justus homo, sic se habent ad affirmationem et negationem, id est, eamdem formam retinent affirmationis et negationis, et similes sunt ad affirmandum aliquid vel negandum his quae sunt privatoriae. Nam quemadmodum privatoria quae dicit est injustus homo non solum affirmatio est, sed privatoria affirmatio, ita quoque ea quae dicit est non justus homo non solum est affirmatio, sed cum infinito 64.0345A| nomine, et cum aliqua privatione affirmatio. Idem enim valet ad intelligentiam quod dicitur injustus, tanquam si dicatur non justus. Et rursus quemadmodum non est injustus homo, non est solum negatio, sed privatoria negatio, quoniam quanquam det habitum, tamen privationem negat, ita quoque et ea quae est ex infinito nomine, non est non justus homo, non solum est negatio, sed ex infinito facta nomine infinitum negans. Quia igitur infinitum negat, et subjectum infinito negando privat, privatoriae similis est. Nam si idem valet injustum esse quod non justum, idem valebit non esse injustum quod non esse non justum. Igitur hae duae quae infinitum nomen habent, quantum ad speciem formamque affirmationis et negationis similiter se habent his quae 64.0345B| sunt privatoriae affirmationes. Duae vero illae quae simplex definitumque praedicant nomen, ab omni similitudine privationum seclusae sunt. Nihil enim similis est illa quae dicit, est justus homo, ei quae dicit, est injustus homo, cum utraeque sint affirmationes, sed illa est simplex, illa privatoria. At vero ea quae dicit, non est justus homo, ad eam quae dicit, non est injustus homo, nulla rationis similitudine conjungitur, cum sint utraeque negationes; sed illa 64.0346A| est simplex, illa privatoria: quare quae ex infinito nomine sunt, similiter sese habent quemadmodum privationes, similis namque affirmatio est ea quae dicit, est non justus homo, ei quae dicit, est injustus homo. Et rursus ea quae dicit, non est non justus homo, ei quae dicit, non est injustus homo, privationes vero simplicibus propositionibus et his quae ex finitis nominibus fiunt, non conjunguntur. Neque enim quisquam dixerit eam quae dicit, est justus homo, esse comparem ei quae dicit, est injustus homo, nec vero eam quae dicit, non est justus homo, posse aliquid comparari cum ea quae dicit, non est injustus homo. Recte ergo dictum est de his quatuor propositionibus duas ad affirmationem et negationem ita se habere, ut sunt privationes; duas vero esse 64.0346B| simplices, et praeter aliquam privationum similitudinem. Quod autem ait ad consequentiam, tanquam si dixisset ad similitudinem, ita debet intelligi. Quae enim sibi sunt similia, a se quodammodo non recedunt, et se invicem consequuntur. Describuntur ergo duae prius simplices propositiones, post has duae privatoriae, postremo quae infinitis nominibus constant, ut affirmationes sub affirmationibus, negationes sub negationibus constituantur.

Affirmatio. Est justus homo. Non est justus homo. Negatio. Affirmatio. Est injustus homo. Non est injustus homo. Negatio. Affirmatio. Est non justus homo. Non est non justus homo. Negatio.

 64.0345B| Sed hae, inquit, ita sunt dispositae eamdemque ad se similitudinem gerunt, quemadmodum in Analyticis, id est resolutoriis, dictum est. Scripsit autem duos 64.0345C| resolutorios libros de Syllogismo. In quorum primo de propositionum ex finito nomine et infinito consequentia disseruit. Est vero similitudo affirmativae quidem simplicis ex finito nomine, et negativae ejus quae habet infinitum nomen. Namque ea quae dicit, est justus homo, affirmatio, ei quae dicit, non est non justus homo, negationi similis est. Negatio quoque simplex finiti nominis, affirmationi infiniti nominis convenit. Ea enim quae dicit, non est justus homo, similis est ei quae dicit, est non justus homo. Sed quemadmodum istae sibi sint similes, et quomodo in consequentia proprium teneant ordinem, nunc quidem exsequi distulimus, paulisper tamen describantur, ut earum quaedam proprietas ostendatur. Sit enim affirmatio finiti nominis, et sub ea negatio nominis 64.0345D| infiniti. Sit item negatio finiti nominis, et sub ea affirmatio nominis infiniti.

Affirmatio. Est justus homo. Non est justus homo. Negatio.

Angulares

Angulares

Negatio. Non est non justus homo. Est non justus homo. Affirmatio.

In hac igitur descriptione negatio ex infinito nomine sub affirmatione finiti nominis ponitur, et rursus affirmatio infiniti nominis sub negatione finiti, quarum angulares, quoniam sunt indefinitae, omnes simul in omnibus verae esse possunt, nisi in his tantum 64.0346B| quae aut naturaliter insunt, aut naturaliter inesse non possunt, ut si quis dicat, est homo animal, nunquam cum hac vera esse potest: illa quae 64.0346C| dicit, est homo non animal, quae est angularis, idcirco quoniam animal naturaliter in substantia hominis perspicitur inhaerere. Rursus si quis dicat, est homo lapis, est homo non lapis, ne hae quidem simul verae esse possunt, idcirco quod lapidem inesse homini naturaliter impossibile est. Quod si hujusmodi sunt quae non insint naturaliter, sed inesse possint, ut in his quae supra posuimus exemplis, angulares verae sunt semper. Potest enim vera esse et ea quae dicit, est justus homo, et ea quae dicit, est non justus homo. Rursus potest vera esse quae dicit, non est justus homo, si hoc de Sylla dicatur, et ea quae dicit, non est non justus homo, si hoc de Catone praedicetur. In his igitur quae sunt indefinitae, si ea quae praedicantur naturaliter non insunt, sed ea inesse possibile est, 64.0346D| semper angulares simul veras esse contingit. Quod si hujusmodi propositiones cum definitione ponamus, ita dicendum est: est omnis homo justus, hujus negatio, non est omnis homo justus. Rursus, est omnis homo non justus, hujus negatio, non est omnis homo non justus, quae disponantur hoc modo, ut negatio sub affirmatione sit, et sub negatione affirmatio.

Affirmatio. Est omnis homo justus. Non est omnis homo justus. Negatio.

non sit verae

Simul verae

Negatio. Non est omnis homo non justus. Est omnis homo non justus. Affirmatio.

64.0347A| In his ergo quamdam dissimilitudinem monstrat. Nam in indefinitis si ea quae praedicantur naturaliter non inessent, esse tamen in subjectis possent, semper angulares simul veras esse sine dubio contingebat. Nam et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus conveniebant. In his autem quae cum diffinitione quantitatis dicuntur, non idem modus est. Affirmationes enim affirmationibus nulla ratione junguntur. Nam si vera sit ea quae dicit, est omnis homo justus, nunquam vera esse potest ea quae dicit, et omnis homo non justus, quae est angularis, et hoc discrepare in nullo reperietur exemplo. Negationes autem particulares, quae sunt sibi angulares, simul veras esse contingit. Potest enim verum esse in his quae naturaliter non sunt, et possibilia sunt inesse, 64.0347B| ut negatio particularis negationi particulari ei quae est angularis conveniat, ut ea quae est, non est omnis homo justus, ei quae est angularis conveniat, non est omnis homo non justus, sed hoc dissimiliter quam in indefinitis. Nam in illis et ea quae dicit, est justus homo, ei quae dicit, est non justus homo, angulari scilicet, conveniebat. Rursus ea quae dicit, non est non justus homo, ei quae est, non est justus homo, angulariter positae congruebat. In his autem, id est secundum quantitatem definitis, affirmationes quidem duae universales, quae sunt, est omnis homo justus, et est omnis homo non justus, nunquam simul verae esse possunt, angulares autem negationes quae particulares sunt, id est, non est omnis homo justus, et non est omnis homo non justus, in his quae et esse et non esse possibilia sunt, simul verae sunt. 64.0347C| Non ergo similiter in his quae sunt definitae, angulares sibimet congruunt, ut in his quae definitae sunt. Quod per hoc demonstrat quod ait: Sed non similiter angulares contingit veras esse. In illis enim sibimet utraeque consentiunt angulares, in his autem angulares quidem affirmativas nunquam simul veras esse contingit. Alias vero angulares quae sunt particulares negationes contingit aliquando. Hoc enim ipsius declarant verba dicentis: Sed non similiter angulares, contingit veras esse. Contingit autem aliquando. Non similiter quidem contingit veras esse, idcirco quod affirmationes universales, angulares verae nunquam sunt, quod in his quae indefinitae sunt, contingebat. Contingere autem aliquando dixit, cum 64.0347D| angularium, quae sunt particulares negationes, facimus comparationem, si ea quae praedicantur non sint naturalia subjectis, sed tamen inesse possibilia.

Hae igitur duae oppositae sunt, aliae autem ad id quod est non homo, quasi subjectum aliquod additum: ut, est justus non homo, non est justus non homo. Est non justus non homo, non est justus non homo. Magis autem plures his non sunt oppositiones, hae autem extra illas ipsae secundum se erunt ut nomine utentes eo quod est non homo.

Alias nobis rursus esse propositiones ostendit, quarum aliis quidem non praedicatum, sed subjectum infinitum sit, aliis utrumque. Si quis enim dicat, est justus non homo, quoniam non homo subjectum est, et est infinitum nomen, vocatur propositio facta ex 64.0348A| infinito subjecto: idem est et in negatione quae est, non est justus non homo. At vero sunt aliae propositiones quae et ex praedicato et ex subjecto infinitis esse videantur, ut est cum dicimus, est non justus non homo, non est non justus non homo. In his enim non justus praedicatum est, non homo subjectum. Sed utraque sunt infinita; unde fit ut in his propositionibus in quibus est verbum tertium praedicatum, magis plures propositiones quam hae quae dictae sunt inveniri non possint. Aut enim ex utrisque erit finitis, praedicato scilicet et subjecto, ut est homo justus, non est homo justus; aut solum praedicatum habebit infinitum, ut est non justus homo, non est non justus homo; aut praedicatum quidem finitum erit, infinitum vero subjectum, ut est justus non homo, 64.0348B| non est justus non homo; aut et praedicatum et subjectum infinita proponuntur, ut est non justus non homo, non est non justus non homo; ultra autem propositiones, in quibus est verbum tertium praedicatum sit inveniri non possunt. Sed hae quae subjectum infinitum habent, vel utrumque infinitum, praeter illas superiores sunt, quae aut praedicatum infinitum habent, aut utraque finita, atque ideo extra illas esse dicuntur, et nullam ad eas consequentiam servant, et est ita positum in ea propositione quae dicit, est justus non homo, nomen infinitum quod est non homo, tanquam si finitum nomen aliquod poneretur. Atque hoc est quod ait, Ut nomine utentes non homo. Ita enim infinitum nomen positum est, tanquam si finitum nomen esset positum, nominis enim locum 64.0348C| tenet; quanquam etiam cum ita positum sit, nihilominus tamen nomen sit: infinitum enim nomen licet simpliciter nomen non sit, tamen cum infinito junctum nomen est.

In his vero in quibus est non convenit, ut eo quod est currere, vel ambulare, idem facit sic positum, ac si est adderetur, ut, Currit omnis homo, non currit omnis homo. Currit omnis non homo, non currit omnis non homo. Non enim dicendum est non omnis homo, sed non negationem ad id quod est homo addendum est. Omnis enim non universale significat, sed quoniam universaliter. Manifestum est autem ex eo quod est: Currit homo, non currit homo. Currit non homo, non currit non homo. Haec enim ab illis differunt, eo quod universaliter non sunt. Quare omnis vel nullus, nihil consignificat aliud, nisi quod 64.0348D| universaliter de nomine, vel affirmationem, vel negationem. Ergo et caetera eadem oportet opponi.

Sunt, inquit, quaedam propositiones, quae cum est praedicantur. Aliae vero quas cum est verbo praedicare non possumus, ut in eo quod dicimus homo ambulat, homo currit. Sed in his nihil differt an ita quis dicat, ut dicitur, id est homo currit, et homo ambulat, an cum est verbo eas praedicet, idem namque est dicere, homo currit et homo ambulat, tanquam si dicatur, homo currens est, homo ambulans est. Quocirca nihil differt in hujusmodi propositionibus utrum cum est verbo, an praeter est adjuncto verbi actu proponatur. Idem quoque est etiam in universalibus. Nam cum dicimus omnis homo currit, omnis 64.0349A| homo non currit, et rursus omnis non homo currit, omnis non homo non currit, idem est tanquam si dicamus, omnis homo currens est, et omnis homo currens non est, et rursus omnis non homo currens est, omnis non homo currens non est. Docet autem illud quoque multum differre an ad positum terminum jungatur negatio, an certe ad determinationem: nam si ad subjectum terminum dicitur, fit nomen infinitum, ut est omnis non homo currit, si ad determinationem fit negatio, ut est non omnis homo currit; unde fit ut si non ad determinationem universalem, sed ad rem ac terminum negatio ponatur, sit infinitum nomen, ut est non homo. Quod si non ad rem universalem, sed ad determinationem universalem, negatio est: cum enim dicimus, non omnis, 64.0349B| omnis quidem universale non est, sed consignificat quoniam illud de quo dicitur universaliter dicitur, ut cum dicimus, omnis homo, homo quidem ipsum universale est, omnis vero non est quidem universale, sed consignificat, quoniam res universalis, id est homo, universaliter dicta est; ergo quoties ad determinationem quae rem quamlibet universalem universaliter dictam demonstrat, negatio ponitur, non nomen infinitum, sed negationem constituit, atque hoc est quod ait: Non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negationem ad id quod est homo addendum est, omnis enim non universale signat, sed quoniam universaliter. Ipsum enim omnis non est universalis terminus, nec omnino terminus, sed universali praedicato additum, facit illud 64.0349C| universaliter enuntiari, probat autem hos non esse universales terminos, sed tantum determinationes universaliter consignificantes hoc modo: Cum enim dicimus, currit homo, non currit homo, currit non homo, non currit non homo, universalia quidem subjecta sunt in his propositionibus, sed non universaliter praedicantur. Distant autem hae ab his propositionibus in quibus sic dicimus: Omnis homo currit, nullus homo currit, eo quod istae quidem universale universaliter praedicant, illae vero universale non universaliter. Manifestum est ergo quoniam omnis et nullus non sunt universalia, sed id quod universale praedicatur faciunt ut universaliter enuntietur. Quare eadem omnia ponenda sunt, currit omnis homo, si infinitum nomen volumus facere, non dicamus, currit 64.0349D| non omnis homo, sed negationem, id est non, nomini 64.0350A| addemus, eadem in propositione cuncta servantes, si affirmationem volumus ex infinito nomine facere. Quod si ad determinationem universalis rei negationem aptemus, fit non affirmatio nominis infiniti, sed propositionis ex nomine finito negatio.

Quoniam vero contraria est negatio ei quae est, omne est animal justum, illa quae significat, quoniam nullum est animal justum, hae quidem manifestum est, quod nunquam erunt, neque vere simul, neque in eodem ipso. His vero oppositae erunt aliquando, ut non omne animal justum est, et est aliquod animal justum.

Quoniam, inquit, hae contrariae sunt, simul verae esse non possunt, neque in eodem, et possunt quidem vicissim et cum temporis diversitate esse verae, simul autem esse non possunt, ut si quis dicat aureo quidem 64.0350B| saeculo omnes homines fuisse justos, ferreo vero nullum hominem esse justum; utraeque verae esse possunt, sed non eodem tempore. Hoc est enim quod ait, neque verae simul, quod autem secutus est, neque in eodem in ipso scilicet subjecto, ut dicamus: Est omne vivens justum, si referamus ad coelestes potestates, vera est. Nullum vivens justum est, si referamus ad equos, utraeque sunt verae, sed non in eodem ipso, illud enim in divinis, istud in equis retinet veritatem. His autem quae sunt oppositae, id est, particulares possunt simul esse verae, tunc cum superiores universales sint simul falsae. Quae autem sunt hae, ipse planissimo monstravit exemplo dicens: Non omne animal justum est, quod est particularis negatio, et est aliquod animal justum, quod est particularis 64.0350C| affirmatio.

Sequuntur vero hae, eam quidem quae est, nullus est homo justus, illa quae est, omnis est homo non justus. Illam vero quae est, aliquis homo justus est, opposita, non omnis est homo non justus. Necesse est enim aliquem esse.

Ostendit superius affirmationem universalem et universalem negationem, quoniam sibi essent contrariae, simul veras esse non posse. Nunc autem monstrat universali negationi nominis finiti, consentire universalem affirmationem nominis infiniti, et particulari affirmationi, quae est opposita universali negationi nominis finiti, consentire eam quae est opposita universali affirmationi nominis infiniti, scilicet particularem negationem praedicatum retinentem infinitum. 64.0350D| Et prius describantur hoc modo:

Negatio. Consentaneae. Affirmatio.

Nullus homo justus est, Omnis homo non justus est

Oppositae Oppositae

Affirmatio. Negatio.

Quidam homo justus est. Non omnis homo non justus est.

Consentaneae.

Est autem universalis negatio ea quae dicit, nullus homo justus est, huic opposita est, contradictoriae particularis affirmatio, quidam homo justus est. Rursus universalis affirmatio est infinitum habens prae- ea quae dicit, omnis homo non justus est, huic contradictoriae particularis opponitur infinitum habens praedicatum, ea quae dicit, non omnis homo non justus est. Hae igitur sese perimunt, sed universalis affirmatio nominis infiniti, id est, omnis homo non justus est, sequitur negationem eam quae dicit, nullus homo justus est. Nam si verum est nullum esse hominem justum, verum est omnem hominem esse non justum. Sed his oppositae rursus sibiipsae consentiunt. Nam si verum est dicere quoniam quidam homo justus est, verum est dicere non omnis homo non justus est. Si enim non omnis homo 64.0351A| non justus est, aliquem justum esse necesse est.

Manifestum est quoniam etiam in singularibus, si est verum interrogatum negare, quod et affirmare verum est, ut, Putasne Socrates sapiens est? Non. Socrates igitur non sapiens est. In universalibus vero non est vera quae similiter dicitur. Vera est autem negatio, ut Putasne omnis homo sapiens est? Non. Omnis igitur homo non sapiens est, hoc enim est falsum; sed non igitur omnis homo sapiens est, vera est. Hoec enim opposita est, illa vero contraria.

Quoties aliquis, inquit, in singularibus rebus interrogat, et is qui interrogatur, negat, tunc is qui interrogat recte negationem cum singulari jungens, ex infinito nomine faciet affirmationem, ut si aliquis dicat: Putasne Socrates sapiens est? contra alius 64.0351B| respondeat, Non, erit recta conclusio dicentis: Socrates igitur non sapiens est. Ex negatione ergo respondentis et infinito nomine non sapiens, facta est affirmatio, Socrates non sapiens est, atque hoc quidem in singularibus. Quod si hoc in universalibus fiat universaliter praedicatis, negationem potius fieri contingit quam affirmationem, ut si quis interroget: Putasne omnis homo sapiens? ille respondeat, Non, non necesse est ita concludere ut dicatur, omnis igitur homo non sapiens est. hoc enim falsum est, nec hoc evenit necessario ex interrogati responsione. Sed magis illud, non omnis homo sapiens est. Nam cum aliquis interrogat, Putasne omnis homo sapiens est, si ille neget, dicens, Non, tu concludas oportet, non omnis igitur homo sapiens est. Haec enim ex illius 64.0351C| responsione necesse est evenire. Sed haec contrajacens est interrogationi, id est opposita. Interrogasti enim universalem affirmationem dicens, Putasne omnis homo animal est? respondit, Non, concludes tu particularem negationem, non omnis homo animal est, et haec dividit verum vel falsum. Nam si contra eam interrogationem per quam universalem affirmationem interrogasti, ille neget, et tu concludas eam propositionem quae dicit. omnis homo igitur non sapiens est, non potius contrajacentem, sed contrariam facies, haec enim quae dicit, omnis homo non sapiens est, consentit ei quae dicit nullus homo sapiens est. Quare nihil differt, utrum hanc aliquis ex infinito nomine affirmationem respondeat, an ex finito nomine universalem negationem quae cum affirmatione universali, 64.0351D| quam interrogasti, verum falsumque non dividit. Sed illa sola concludenda sunt, in quibus unum verum est, alterum falsum. Non igitur ita debet fieri in universalibus, ut interrogata universali affirmatione, si alius negationem respondeat, universalis affirmatio ex infinito nomine concludatur, sed potius particularis negatio ex nomine finito.

Illae vero quae sunt contrajacentes secundum infinita nomina vel verba, ut in eo quod est, non homo, vel non justus, quasi negationes sine nomine et verbo esse videbuntur, sed non sunt: semper enim vel veram esse vel falsam necesse est negationem. Qui vero dixit non homo, non plus dicente homo, sed etiam minus, verus vel falsus fuit, si non aliquid addatur.

64.0352A| Cum de propositionibus ex infinitis loqueretur nominibus ipse infinita nomina sola sumpsit, et de his qualia videantur esse pertractat. Sermonum, inquit, prolationes, quae secundum contrajacentia nomina vel verba sibi oppositae sunt, ut in eo quod dicimus, homo, non homo; currit, non currit, quoties finitum infinito comparatur, videntur quasi quaedam esse negationes. Sed ita non est, omnis namque negatio vel vera vel falsa est. Qui autem dicit non currit, et non laborat, et non homo, neque verum aliquid enuntiavit neque falsum, et fortasse minus aliquid veri vel falsi significavit, quam is qui finitum nomen ponit. Nam qui finitum nomen constituit, nihil quidem adhuc verum falsumve enuntiavit, sed quoniam quiddam finitum posuit, propinquior est hujusmodi prolatio ad 64.0352B| veritatem, quae aliquid finitum ponit, ea prolatione quae aliquid infinitum. Sicut illa quae aliquid signant propinquiora sunt ad enuntiationem faciendam his quae nihil significant, quare in his quae infinita sunt; minus illa veritas falsitasve perspicitur, quam in his omnibus quae sunt finita. Ac multo magis nihil adhuc verum falsumve designat, id quod dicitur non homo, vel non currit, nisi aliquid addatur, quod enuntiationem possit efficere. Quod autem dixit, quasi negationes sine nomine et verbo esse videbuntur, idcirco addit quoniam infinita nomina vel verba, neque nomina sunt simpliciter, neque verba, et videntur non homo, et non currit, negationes esse. Quod si ita est, sine nomine et verbo, esse negationes videntur. Addidit etiam illud nihil magis de homine, sed etiam 64.0352C| minus verus fuit vel falsus. Qui enim dicit homo, rem constituit, qui dicit non homo, ipsam quidem rem tulit, sed nihil addidit. Quocirca longe minus quiddam enuntiavit de homine, qui infinitum de homine dixit, quam qui finitum.

Significat autem, est omnis non homo justus nulli illarum idem, nec huic opposita ea quae est, non est omnis non homo justus. Illa vero quae est, omnis non justus non homo est, illi quae est, nullus est justus non homo, idem significat.

Illae propositiones in quibus infinita nomina subjecta sunt, longe aliud, inquit, significant, et non idem his propositionibus quae vel secundum finita, vel secundum infinita praedicata dicuntur; ea enim quae dicit, est omnis non homo justus, nihil idem significat 64.0352D| illi quae dicit, est omnis homo justus, vel nullus homo justus est, vel iterum, est omnis homo non justus, vel nullus homo non justus, nulli enim similis est earum, ea quae dicit, est omnis non homo justus, nec huic opposita negatio particularis, ea quae dicit, non est omnis non homo justus, ulli earum idem significat quae superius descriptae sunt, vel alicui earum quae sunt in superius oppositae descriptis. Illae vero quae ex duobus terminis infinitis constitutae sunt, illis sunt similes, quae universales negationes sunt habentes subjectum infinitum, ut ea quae dicit, est omnis non justus non homo, illi idem significat, elque consentit quae dicit, est nullus justus non homo, et prior quidem utrosque terminos retinet infinitos, 64.0353A| haec vero secunda praedicatum quidem finitum, subjectum vero infinitum; et illa quidem est affirmatio ex duobus infinitis, haec vero ex finito praedicato et subjecto infinito negatio universalis.

Transposita vero nomina et verba idem significant, ut est albus homo, est homo albus. Nam si hoc non est, ejusdem multae erunt negationes. Sed ostensum est quod una unius est. Ejus enim quae est, est albus homo, negatio est, non est albus homo, ejus vero quae est, est homo albus, si non eadem est ei quae est, est albus homo, erit negatio vel ea quae est, non est non homo albus, vel ea quae est, non est homo albus. Sed altera quidem est negatio ejus quae est, est non homo albus, altera vero ejus quae est, est albus homo. Quare erunt duae, unius. Quoniam igitur transposito nomine et 64.0353B| verbo eadem fit affirmatio et negatio, manifestum est.

Quoties, inquit, nomina permutantur et verba, eaedem propositionum significationes permanent. Quoties autem negatio permutatur, non eaedem, nam si quis dicat: Est non homo albus, et non est homo albus, non idem significat permutata scilicet et transposita negatione. Quoties autem dicitur, est albus homo, et rursus est homo albus, idem transposita verba nominaque significant, et erunt eaedem affirmationes: nam si quis hoc negat, contingit ut unius affirmationis, duae negationes sint. Hoc autem monstratum est superius fieri non posse, sed semper unius affirmationis unam esse negationem. Illius namque affirmationis quae dicit, est albus homo, illa negatio est, quae dicit, non est albus homo; illius autem quae 64.0353C| proponit, est homo albus, si non est eadem illi affirmationi quae enuntiat, est albus homo, sed est ab ea diversa, sit negatio vel ea quae dicit, non est non homo albus, vel ea quae dicit, non est homo albus; sed illa quae proponit, non est non homo albus, habet suam affirmationem ad quam referri debeat, eam scilicet quae enuntiat, est non homo albus. Illa vero quae dicit, non est homo albus, negatio est ejus quae proponit, est homo albus. Sed si affirmationes eorum diversae sunt, diversae erunt etiam negationes. Si quis ergo dicat affirmationem quae proponit, est albus homo, diversam esse ab ea, quae enuntiat, est homo albus, illud quoque concedat necesse est ut negationes quoque ipsarum diversae sint, est autem negatio illius quae dicit, est albus homo, illa scilicet quae proponit, 64.0353D| non est albus homo. Rursus illius quae enuntiat, est homo albus, est negatio, non est homo albus. Quare hae duae negationes, non est homo albus, et non est albus homo a se diversae sunt. Rursus cum dicimus, est albus homo, et negatur non est albus homo, si de eodem homine utraeque dicantur, unam veram alteram falsam esse necesse est; ut si de Socrate dicatur, est albus homo, non est albus homo, quae cum ita sint, necesse est ut ejus quae ait est albus homo negatio sit ea quae dicit non est albus homo; sed posita est quidem prius negatio quae dicit non est albus homo ejus affirmationis esse quae dicit est albus homo. Nunc vero monstramus illam quoque quae dicit non est albus homo ejus affirmationis negatio 64.0354A| nem esse quae dicit est albus homo, utraeque enim verum inter se falsumque dividunt. Neque enim fieri potest ut si de uno eodemque homine dicatur, est albus homo, et non est homo albus, ut utraeque sint verae: quod si ita ut nunc sunt positae aliquando in veritate concordant, hoc idcirco evenit quia indefinitae sunt, non quia verbis fiunt nominibusque transpositis: quare evenit ut unius affirmationis duplex sit negatio. Quod autem diximus inferiori descriptione magis liquebit.

Contradictio.

Est albus homo Non est albus homo

Contradictio

64.0354B| Contradictio

Est homo albus. Non est homo albus

Contradictio.

DE CONJUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.

At vero unum de pluribus, vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una, neque negatio. Dico autem unum, non si unum nomen positum sit: non fit autem unum ex illis, ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum; sed ex his etiam unum fit. Ex albo autem et homine, et ambulare non fit unum. Quare nec si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed vox quidem una, affirmationes vero multae. Nec si de uno ista, sed 64.0354C| similiter plures.

Multa Peripateticis de discernendis propositionibus quae essent una, quae multae, consideratio fuit. Atque ideo nunc hoc dicit, et si una res, inquit, de pluribus praedicetur in propositionibus vel affirmativis, vel negativis, vel rursus res plures de una iterum praedicentur, et si pluribus illis rebus unum nomen sit positum, vel una res de uno nomine plura significanti praedicetur, si ex illis omnibus rebus unum aliquid non fit, non est una affirmatio, nec una negatio: si quis enim dicat animal rationale bipes homo est, unum hominem pluribus praedicando subjecit; sed haec sigillatim quidem dicta plura sunt, unam vero quamdam substantiam informant. Coeuntibus namque animali, rationali, et bipede fit una substantia 64.0354D| animal rationale bipes, quod est homo. Et quanquam haec sigillatim dicta multa sint, si quis enim dicat animal, et rursus rationale, et intermisso tempore bipes, discretim multa significantia, tamen juncta in unum unam faciunt naturam, et hoc est quod ait: Ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum; sed ex his unum fit, tanquam si diceret: Homo enim plura significat, sed ita, si ea quae significantur discerptim dicantur. Nam et animal, et bipes, et mansuetum designat. Dicimus enim hominem esse animal, et bipedem, et mansuetum; sed haec juncta in unum corpus efficiunt unum animal mansuetum bipes, quod est homo. Quare quanquam de uno plura praedicata sint, tamen quoniam ex omnibus 64.0355A| unum aliquid fit, ex hoc una est affirmatio atque negatio. Quod si duae res tates subjectae sint de quibus una res praedicetur, ut de his unum fieri aliquid nequeat, non est una affirmatio, nec una negatio. Si quis enim candido aliquo homine ambulante dicat, album et ambulans homo est, album et ambulare in unam naturam non conveniunt, nec fit ex utrisque aliquid unum, ita ut alicujus haec duo juncta substantiam forment. Quare sive affirmentur, sive negentur, sive subjecta sint, sive praedicata, non erit una affirmatio, nec una negatio, sed vox quidem una est. Tot autem in ea sunt affirmationes et negationes, quot termini sunt positi ex quibus unum non fit, sive autem de pluribus unum praedicetur, sive plura de uno praedicentur, idem modus est, ut si quis dicat, homo animal 64.0355B| rationale bipes est, quoniam ex his unum quiddam fit, una est propositio. Sin vero quis ducat, homo albus ambulans est, quoniam ex his nihil unum fit, non est una propositio. Amplius quoque si de pluribus rebus unum nomen sit positum, ex quibus conjunctis nulla una natura sit, et de illo uno nomine unum quodlibet aliud praedicetur, non est una affirmatio, nec una negatio. Marinus namque et hic latrabilis uno vocabulo canes vocantur. Si quis igitur dicat, canis animal est, quoniam ex his quae significat canis in unum junctis nihil unum efficitur (ex cane enim et latrabili et marino junctis nulla una substantia est), illa propositio multiplex est, et multa significans, et non una. Quare quemadmodum si quis hujusmodi propositiones interroget, debeat responderi, 64.0355C| docet dicens:

Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, vel propositionis, vel alterius partis contradictionis, propositio vero unius contradictionis pars est, non erit una responsio ad haec. Neque enim est una interrogatio, nec si sit vera. Dictum est autem de his in Topicis, simul autem manifestum est, quoniam nec hoc ipsum, quid est, dialectica interrogatio est. Oportet enim datum esse ut ex interrogatione eligat, utram velit contradictionis partem enuntiare. Sed oportet interrogantem, determinare, utrum hoc sit homo, an non hoc.

Sensus hujusmodi est, quicunque interrogat si ab arte dialectica non declinet, idcirco interrogat ut ei respondeatur. Respondeatur autem aut tota propositio, aut contradictionis una particula. Si quis 64.0355D| enim sic dicat interrogans, Animane immortalis est? Tunc respondens aut est respondebit, aut non. Hoc autem est totius contradictionis una particula. Contradictio enim est, anima immortalis est, anima immortalis non est, ergo est, et non contradictionis sunt particulae. Quod si quis interroget, Animane immortalis est an non? tunc ille ita respondeat si velit totam propositionem dicens, Videtur mihi immortalis esse, vel rursus, Videtur mihi non esse immortalis. Ergo quisquis ita responsionem petit, ut illa responsionis petitio vel propositionis petitio sit, vel unius partis contradictionis. Propositio autem unius contradictionis pars est, id est, omnis affirmatio una unam habebit negationem, et in duabus 64.0356A| propositionibus una erit contradictio. Quare quisquis plura significantem propositionem dixerit, ille non facit propositionem ad quam sit una negatio. Quocirca hujusmodi interrogationi quae plura significat, nec si vera sit, debet esse una responsio. Si quis interroget substantiane sit canis, quanquam verum sit dicere substantia est, quoniam et latrabilis et marinus substantiae sunt, tamen non est ad hanc una facienda responsio. Sed dicendum est de quo cane interroget, quod si ille dixerit de marino, vel rursus de latrabili, tunc cum per illius determinationem definitionemque interrogationis facta fuerit una propositio, unumque significans, adhibenda est una responsio. De his autem in Topicis dictum esse commemorat. Similiter autem manifestum est, quoniam 64.0356B| nec hoc ipsum quid est, dialectica est interrogatio, qualis debet esse modus dialecticae interrogationis exsequitur. Ait enim, Si quis interroget quid est animal, haec non est dialectica interrogatio. Oportet enim per dialecticam interrogationem optionem respondenti dare, utrum affirmare velit, an negare quod dicitur, ut si quis sic interroget, Putasne bonum malo contrarium est? tunc respondenti datur electio utrum affirmare velit an negare. Dicit enim ille, aut est, aut non est Qui autem ita interrogat, quid est animal? nullum illi locum aut affirmationis aut negationis relinquit; quid enim dicturus est interrogante aliquo, Quid est animal? dicturus est, Non? inconveniens erit responsio. Eodem modo quoque si dicat est animal, ad causam. Sola igitur illa est dialectica 64.0356C| interrogatio, in qua datur respondenti ex interrogatione optio utrum velit partem contradictionis eligere, eamque enuntiare vel affirmando scilicet vel negando. Oportet enim interrogantem determinare, utrum, verbi gratia, animal homo sit, an non, ut ex illa interrogatione, quam velit partem contradictionis possit, is qui respondet eligere.

Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae separatim praedicantur, alia vero non, quae differentia est. De homine enim verum est dicere et separatim animal, et separatim bipes, et haec ut unum; et hominem, et album, et haec ut unum. Sed non si citharaedus est et bonus, est et citharaedus bonus. Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt. 64.0356D| De homine enim verum est et hominem et album dicere. Quare et omne. Rursus si album, et omne, quare erit homo albus albus, et hoc in infinitum. Et rursus musicus albus ambulans, et haec eadem frequenter implicita in infinitum. Amplius Socrates. Socrates est, et homo, et Socrates Socrates homo. Et si homo et bipes, et homo homo bipes. Quoniam ergo si quis simpliciter dicat complexiones fieri plurima inconvenientia, contingit dicere, manifestum est. Quemadmodum autem ponendum sit, nunc dicamus:

Postquam de unitate propositionis explicuit, et quid esset dialectica propositio terminavit. Nunc ad illa venit in quibus plura saepe de uno sigillatim veraciter praedicant, quae simul praedicata, alias vera 64.0357A| sunt, alias falsa. Si quis enim sic dicat: Marius malus est, fortasse verum est. Rursus: Marius dux est, et hoc verum est. Quae conjuncta in unum nulla ratione sunt vera, velut si quis dicat: Marius malus dux est, est namque optimus dux omnium. Rursus homo animal est, verum est, et homo bipes est, verum est, et haec juncta vera rursus sunt. Si quis enim dicat homo animal bipes est, verum est. Horum ergo qui modus sit, vel quando ea quae singula extra praedicantur, juncta, vera vel falsa sint, regulam daturus aggreditur, et sensus quidem hujusmodi est. Ordo autem sermonum talis est. Quoniam vera, inquit, quaedam sunt, quae ita conjuncta de aliquo praedicantur, ut eorum praedicamentum unum sit, et in unum congruat forma eorum quae extra vere poterant 64.0357B| praedicari, ut in eo quod est animal bipes de homine juncta compositaque dicuntur, et fit una quodammodo praedicatio: cum animal et bipes extra sigillatim valeant praedicari, dicimus enim homo animal est, et rursus homo bipes est, alia vero quae non sunt eo modo, quae sigillatim quidem praedicari verum est, composita vero falsum, sed quae horum differentia est, vel quando illud, quando hoc eveniat, dicendum est, et hoc docet exemplis. De homine enim, inquit, verum est dicere extra animal, extra bipes, et ut unum, ut de eo dicatur, animal bipes. Rursum quemlibet hominem, ut Socratem possumus dicere, ille homo albus est, rursus ille homo homo est, et haec ut unum juncta dicentes: ille homo homo albus est. Sed aliquoties evenit ut aliquis 64.0357C| homo citharoedus sit quidem et imperitus. Bonus autem homo, et si de ipso dicatur quoniam est citharoedus, verum est, et quia bonus est hoc quoque verum est. Sed non et si citharoedus est et bonus, idcirco jam bonus est etiam citharoedus, fortasse enim est imperitissimus, homo autem bonus. Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt. Si quis enim sit qui dicat, omnia quaecunque sigillatim vere dicuntur, ea juncta etiam vere possunt dici, multa inconvenientia et impossibilia contingunt. Hoc est enim quod ait, Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicitur; si enim aliquis dicat quoniam alterutrum extra vere dicitur, et utrumque simul vere semper posse dici, multa sunt impossibilia quae contingunt; quae autem sint impossibilia 64.0357D| quae contingunt, haec sunt. De homine enim possumus dicere quoniam homo est, et rursus possumus dicere quoniam albus est; dicimus igitur et simul de homine, homo albus est. Rursus de homine albo possumus dicere quoniam homo est, possumus dicere quoniam albus est; igitur et haec juncta dicuntur, homo homo albus albus est. Nam si verum est dicere de homine quoniam homo est, et de albo quoniam albus est, et omne hoc vere dici potest, id est homo homo albus albus est. Et si de hoc iterum homine albo, verum est dicere quoniam albus est, et verum est de eo album praedicare, et rursus de homine praedicare album verum est; erit ergo homo albus albus, et rursus de hoc homine album 64.0358A| praedicare verum est, erit igitur tertio homo albus albus albus, et hoc in infinitum progreditur. Et rursus si verum est dicere de homine quoniam musicus est, et rursus quoniam albus est, et quoniam ambulans est, et haec rursus in unum dicuntur, quoniam homo musicus albus ambulans est. Rursus qui musicus albus ambulans est, et albus est et ambulans est, et musicus est. Dicuntur haec igitur rursus simul homo albus albus musicus musicus, ambulans ambulans est, et haec assidue complexa eadem faciunt superfluam locutionem. Nec non in singularibus quoque idem evenit. Si enim Socrates et Socrates est et homo, erit Socrates Socrates homo, et si Socrates Socrates est et homo et bipes, erit Socrates Socrates homo bipes; et rursus si hic idem bipes est et homo, erit Socrates 64.0358B| Socrates homo homo bipes bipes. Quae omnia quam sint inconvenientia nullus ignorat. Non igitur dicendum est quoniam omnia quaecunque sigillatim praedicantur, eadem juncta semper poterunt praedicari; ergo quae juncta vere dici possunt, et quae falso, eorum quae sigillatim atque extra ante vere dicuntur, exponit. Hoc enim solum hactenus demonstratum est quoniam si quis simpliciter et omni modo fieri complexiones dicat, multa inconvenientia evenire necesse est. Quemadmodum autem fiant complexiones, ponendum atque tractandum est.

Eorum igitur quae praedicantur, et de quibus praedicantur, quaecunque secundum accidens dicuntur vel de eodem, vel alterum de altero, haec non erunt unum, ut homo albus est et musicus. Sed non est idem album et 64.0358C| musicum. Accidentia enim utraque eidem, nec si album musicum verum est dicere, tamen erit album musicum unum aliquid. Secundum accidens enim album musicum dicitur. Quare non erit album musicum unum aliquid. Quocirca nec citharaedus bonus simpliciter, sed animal bipes. Non enim sunt secundum accidens.

In his, inquit, quae praedicantur, et de his de quibus illa ipsa praedicantur, duplex ratio est. Aut enim duo accidentia de uno subjecto dicuntur, ut Marius malus est, Marius dux est; autunum accidens de uno subjecto praedicatur, aliud vero accidens de illo praedicato accidenti praedicatur, ut si quis dicat: Cicero est calvus, calvus orator est. Hic enim calvus de subjecto Cicerone, orator de calvo praedicatur. Hoc est enim quod ait: Quaecunque secundum accidens 64.0358D| dicuntur, vel de eodem, vel alterum de altero de eodem, ut si qua duo accidentia de uno praedicentur; alterum de altero, ut si unum accidens de altero accidenti dicatur, ut ipsum accidens de quo dicitur de altero rursus subjecto praedicetur. Quod si ita fiat praedicatio, in unum jungi accidentia copularique non possunt; etenim si quis sic dicat, homo albus est, homo musicus est, haec juncta simul unum non faciunt, ut est musicus albus, vel si rursus musicum praedicetur de albo, ut album de homine praedicetur et dicatur, ut illud album musicum, est non idem est album musicum, nec in unam substantiam coeunt quaecunque vere praedicari possunt sigillatim: idcirco enim haec de se invicem videntur 64.0359A| posse praedicari quia de uno eodemque subjecto praedicantur, non quod ex his unum aliquid fiat, accidentia enim sunt utraque. Quare non erit album musicum: sed quoniam homo albus idem musicus est, per id quod utraque uni accidunt per accidens album de musico praedicatur. Nec rursus si citharoedus est et bonus, idcirco jam bonus dici poterit citharoedus, neque enim bonus et citharoedus talia sunt ut ex his unum fieri possit. Sed quoniam utraque eidem accidunt, idcirco de se secundum accidens praedicantur. Sed magis fortasse possumus dicere: Homo animal est, homo bipes est, ut haec juncta dicamus, animal bipes, et his junctis secundum substantiam non secundum accidens est facta praedicatio.

Amplius nec quaecunque insunt in altero. Quare neque 64.0359B| album frequenter, neque homo, homo animal est vel bipes, sunt enim in homine bipes et animal.

Quaecunque sigillatim secundum accidens praedicamus ea simul praedicari non posse monstravit. Nunc autem illud etiam docet, quoniam illa quoque quae substantialiter praedicantur, non semper simul juncta praedicentur, et haec ratio et accidentibus convenit et substantialibus rebus. Quoties enim inest praedicato aliquid, et nos illud extra volumus praedicare, et in unum rursus duo praedicata conjungere, tunc fit incongrua praedicatio; et haec aliquoties quidem in ipsa hominum prolatione perspicitur, aliquoties vero invenitur in intellectu, atque in termini continentia. Si quis enim sit homo albus, et de eo dicatur, verbi gratia: Callias homo albus est, et rursus de eo dicatur, 64.0359C| Callias albus est, si quis id velit adjungere, inconvenientissime praedicabitur. Dicit enim: Callias homo albus albus est, idcirco quoniam albus in homine albo continebatur, quod ante de Callia praedicatum est. Atque hoc est quod ait: Quare neque album frequenter. Alia vero sunt quae hoc in prolatione non habent, sed in natura, si quis enim sic dicat: Socrates Socrates est, et rursus Socrates homo est, et haec simul jungat, ut dicat Socrates Socrates homo est, non recte fecerit praedicationem. Nam homo in Socrate inerat, et rursus homo de Socrate praedicatum est. Talis est ergo qui haec juncta, id est, Socratem et hominem, voluerit praedicare de Socrate, tanquam si dicat Socrates homo homo est. Nam in Socrate inest hominis natura. Vel 64.0359D| rursus si de aliquo homine, velit aliquis hominem praedicare, et rursus animal, et dicat, homo, homo est, et animal. Homo enim idem est quod animal; ergo qui haec duo juncta componit, nihil differt quam si dicat, homo animal animal est. Homo namque animal est. Eodem modo et si de aliquo homine hominem praedicet aliquis, et rursus bipedem, atque haec juncta velit dicere, incongruam faciet praedicationem. Nihil enim aliud dicit, qui dixerit, homo homo bipes est, quam si dicat, homo bipes bipes est, etenim homo bipes est. Quare neque ea quae in ipsa prolatione in altero insunt cum extra praedicantur recte junguntur, nec ea quae in prolatione quidem non sunt, sed tantum in natura atque substantia. 64.0360A| Quod si nec accidentia sint, nec alterum in altero, et ea sigillatim praedicentur, recte juncta praedicantur; si quis enim dicat de homine quoniam animal est, verum dixerit, et rursus quoniam bipes, verum hoc quoque dixerit. Haec si jungat, faciet, homo est animal bipes, hic recte praedicatur. Nam neque accidentia dicuntur, nec alterum alteri inest. Non enim sumitur in definitione animal s bipes, ac per hoc non inest illi substantialiter. Illa autem sola aliquibus insunt substantialiter quaecunque in eorum definitione sumuntur, ut in definitione hominis sumitur animal, et in definitione rursus hominis sumitur bipes: inest ergo et bipes in homine. Quare illa sola sigillatim praedicata recte juncta praedicantur, quae neque accidentia sunt, nec alterum in altero est, vel 64.0360B| prolatione vel natura: idque fiet manifestum, si eorum alterius definitio sumatur, velut si quaeratur an de homine homo et bipes praedicari simul possint, diffiniendus est homo, et si in hominis definitione bipes incurrerit, dicendum est bipes inesse homini, et utrumque junctum de homine non posse praedicari, quia cum dixeris homo homo bipes, tale est quasi dicas, homo bipes bipes, quod est incongruum.

Verum est autem dicere de aliquo et simpliciter, ut quemdam hominem hominem, aut quemdam album hominem hominem album.

Dudum quaesivit utrum omnia quae sigillatim vere praedicantur ea juncta veraciter dicerentur. Nunc autem considerat atque perpendit utrum omnia quaecunque simul vere dicuntur, et simpliciter vere praedicentur. 64.0360C| Dicimus enim Socratem quemdam hominem esse, et rursus simpliciter dicimus Socratem hominem esse. Rursus dicimus, verbi gratia, Calliam album hominem esse, et de eo album simpliciter praedicamus, dicimus enim, Callias albus est. Quaerit ergo utrum hoc in omnibus esse videatur, ut quaecunque verum est juncta praedicare, eadem quoque verum sit simpliciter dicere; sed hoc non in omnibus eveniet. Nam si qua hujusmodi sit praedicatio, in qua aliquid oppositum addatur ipsi praedicationi, praeter illud oppositum, simpliciter illa praedicatio non potest praedicari, ut si quis dicat de Socrate jam mortuo, quoniam hoc quod jacet, homo mortuus est, vere dicit, simpliciter autem dicere non 64.0360D| potest, hoc quod jacet homo est. Idcirco quoniam additum est praedicato, id est homini, id quod homini oppositum est, id est mortuus. Dictum est enim hoc quod jacet homo mortuus est. Mortuus autem et homo opposita quodammodo sunt. Nam si eorum definitiones sumamus, facile hoc perspici potest. Homo namque est animatus, mortuus vero praeter animam: atque ideo quoniam quaedam est oppositio secundum privationem atque habitum, hominis et mortui et utraque simul vere praedicantur, unum ipsorum, quod est homo, simpliciter et praeter mortuum de cadavere non potest praedicari, atque hoc est quod ait:

Non autem semper, sea quando in adjecto aliquid quidem oppositorum inest quod consequitur contradictio, 64.0361A| non verum, sed falsum est, ut hominem mortuum, hominem dicere. Quando autem non est, verum est. Vel etiam quando inest, semper non verum est; quando vero non inest, non semper verum est, ut Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, an non; secundum accidens enim praedicatur esse de Homero quoniam est poeta, sed non secundum se praedicatur de Homero quoniam est.

Quae utraque, id est et praedicatum et quod additur praedicato, ex ipsa oppositione contradictio comitatur, ut quoniam homo et mortuus opposita sunt, ea quaedam comitatur atque consequitur per oppositionem contradictio. Dicimus enim, qui homo est vivit, qui mortuus est non vivit; vivit autem et non vivit, quaedam contradictio est. Ergo in hujusmodi 64.0361B| praedicationibus non est verum unum simpliciter praedicari. Quando autem hujusmodi oppositioni ei quod praedicatur, non jungitur, potest simpliciter vere praedicari, sed nec hoc semper, magisque illud verius dicitur, quoniam cum ista oppositio est, nunquam verum est eorum quae juncta vere praedicantur, simpliciter vere aliquid appellari. Cum autem ista oppositio non inest, non semper vere simpliciter praedicari eorum aliquid, quae de aliquo vere juncta dicuntur. Si quis enim sic dicat: Homerus poeta est, verum dixerit; quod si dicat: Homerus est simpliciter praeter poetam, falsum est. Atqui esse et poeta, non sunt opposita. Ergo non semper quando oppositio non est in praedicatis, verum est aliquid simpliciter praedicari. Cum autem oppositio inest, semper 64.0361C| falsum est unum praedicamentorum quae juncta dicuntur, simpliciter et praeter aliud dicere. Nam cum de Homero dicimus quoniam est aliquid, id est quoniam Homerus poeta est, verum est. Nunquid etiam dicendum est per se quoniam est, an potius esse non simpliciter, sed secundum accidens de Homero praedicatum est. Non enim quia est, sed quia poeta est, et quoniam ei et poeta esse accidit. Idcirco esse quoque Homerum aliquid, id est poetam, non per se esse praedicamus; concludit igitur hoc modo:

Quare in quibuscunque praedicatis contrarietas non inest, si definitiones pro nominibus dicantur, et secundum se praedicantur, et non secundum accidens in his aliquid, et simpliciter verum erit dicere. Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum 64.0361D| dicere esse aliquid. Opinatio enim ejus est, non quoniam est, sed quoniam non est.

In quibusdam enim nominibus dictis non apparet oppositio: quod si definiantur, mox sese illa oppositio patefacit, ut in eo quod est homo et mortuus, nomina quidem ipsa opposita non sunt, sed definita inveniuntur opposita. In hujusmodi igitur oppositionibus vel quoties non secundum accidens praedicatur aliquid, ut esse de Homero secundum poetam, scilicet quod Homero accidens est, sed per se et secundum ipsum subjectum, manifestum est quoniam quidquid conjuncte vere dici potest, idem vere dicitur et simpliciter praedicatum, ut si quis dicat de aliquo homine quoniam hic homo albus est, verum 64.0362A| fortasse dixerit, et rursus hic albus est. Hoc quoque verum est dicere, idcirco quoniam de eo non ideo album praedicavit, quia dixit illum esse hominem, sicut de Homero, idcirco esse praedicatur, quia poeta esse dicitur, sed quod per se albus est; sed hoc non secundum accidens praedicatur, sed per se. Quare recte dictum est in quibus junctis praedicationibus neque oppositio quaedam inest, nec ipsa per accidens praedicatio est, illa simpliciter etiam posse praedicari. Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid. Opinatio enim non est, quoniam est, sed quoniam non est. Quidam volentes id quod non est, aliquo modo esse monstrare, tali utebantur syllogismo, quod est, opinabile est. Concludebant quod non est igitur est, docentes 64.0362B| ea quae essent, scibilia potius, non opinabilia esse; quod autem non est, opinioni tantum subjacere, nulla etiam scientia claudi. Quod Aristoteles hoc modo discutit: ait enim, non idcirco est opinabile, quoniam est, sed idcirco opinabile est, quoniam non est; sed hoc quod non est, est quidem aliquid, sed est non per se, sed opinabile. Et quemadmodum Homerus quidem est quiddam, id est poeta, non tamen est per se, ita id quod non est, est quidem aliquid, id est opinabile, vel ignorabile, vel nescibile, non tamen est aliquid per se in natura.

DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM, POSSIBILIS, CONTINGENTIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII.

His vero determinatis, perspiciendum est quemadmodum sese habent affirmationes et negationes ad se 64.0362C| invicem, hae scilicet quae sunt de possibili esse et non possibili, de contingenti et non contingenti, de impossibili et necessario. Habent enim aliquas dubitationes.

Propositionum aliae sunt quae simpliciter proferuntur, aliae quibus aliquis modus in enuntiatione miscetur. Si quis enim dicat: Socrates disputat, simplicem propositionem fecit; si vero aliquis dicat: Socrates bene disputat, modum propositioni quam enuntiabat adjunxit; quomodo enim disputaret apposuit, cum dixit bene. Nunc ergo hoc speculatur quemadmodum se habent affirmationes et negationes earum propositionum, quae cum modo aliquo proferuntur, ut si quis dicat, possibile est hoc fieri, et rursus, non possibile est hoc fieri, quemadmodum sese in his affirmationis habeat negationisque natura. Similiter 64.0362D| autem et in eo quod est impossibile esse, et in eo quod est necesse esse, et in eo quod dicitur contingere esse, et non contingere esse. Quaeque horum sint affirmationes, quaeve negationes, aut quam affirmationem cui negationi recte aliquis opponat: De his omnibus perspiciendum, inquit, est, quoniam ea quae de conjunctis et simplicibus praedicationibus dicenda fuerant, terminata sunt. Nam de earum propositionum quae cum modo proferuntur, oppositionibus, multa causatio est. Quae autem sint dubitationes, vel quemadmodum in his oppositiones inveniendae sunt, continua disputatione persequitur.

Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum 64.0363A| esse et non esse disponuntur, ut ejus quae est, esse hominem, negatio est, non esse hominem, non, esse non hominem. Et ejus quae est, esse album hominem, negatio est ea quae est, non esse album hominem, sed non, esse non album hominem. Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere esse non album hominem. Quod si haec hoc modo, et quibuscunque esse non additur, idem faciet id quod pro esse dicitur, ut ejus quae est, ambulat homo, negatio est, non ea quae est, ambulat non homo, sed ea quae est, non ambulat homo. Nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse. Quare si hoc modo in omnibus, et ejus quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quae est, non possibile est esse; videtur autem idem posse esse et 64.0363B| non esse, omne enim quod est possibile dividi vel ambulare, et non ambulare et non dividi possibile est.

Omnis propositio verborum et nominum complexione formatur; ergo propositionum quae complectuntur, et quarum natura in complexione est, illae solae sunt, inquit, contradictiones. Quaecunque secundum esse et non esse ponuntur, ut in ea propositione quae dicit, est homo, non est illa negatio hujus affirmationis quae proponit, est non homo, sed illa potius quae enuntiat, non est homo, ut sit affirmatio et negatio, est homo, non est homo. Illa vero quae dicit, est non homo, non est negatio ejus quae enuntiat, est homo, sed est affirmatio ejus negationis quae est, non est non homo. Rursus cum dicimus, est albus homo, non est negatio illa hujus affirmationis quae 64.0363C| dicit, est non albus homo, sed illa potius quae dicit, non est albus homo; hoc autem probatur sic: Necesse est enim in contradictionibus unam veram esse semper, alteram semper falsam; ergo si ejus affirmationis quae dicit, est albus homo, negatio esset, est non albus homo, unam veram, alteram falsam esse, constaret. Nunc autem si quis de ligno dicat, est albus homo, falsum dixerit; si quis vero de ligno eodem neget dicens, est non albus homo, hoc quoque falsum est; haec enim propositio quae dicit, est non albus homo, hoc sentit, hominem quidem esse non tamen album, quod de ligno falsum est praedicare. Ergo et ea quae dicit, est albus homo, et illa quae proponit, est non albus homo, utraeque aliquando falsae sunt, ut in ligno; quare non sunt sibimet oppositae. 64.0363D| Igitur nec ea quae dicit, est albus non homo, negatio est ejus quae dicit, est albus homo; quare illa hujus negatio ponenda est, quae dicit, non est albus homo. In his namque una semper vera est, semper altera falsa. Quod si ita est, secundum esse semper, et non esse, natura contradictionis efficitur. Nam cum dico, est homo, secundum id quod est esse fit negatio, non est homo. Et rursus cum dico, est albus homo, secundum id quod est esse rursus negatio fit, non est albus homo. Et sensus quidem totus hujusmodi est. Ipsi autem in oratione sermones propter similitudinem videntur quidem obscuri. Erit autem planius pronuntiantibus et subaudientibus sic. Nam si eorum quae complectuntur, id est, propositionum 64.0364A| quarum natura in complexione est, illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse et non esse disponuntur, ut hae quas supra digessimus, quarumque ipse exempla proponit, ut ejus quae est, esse hominem, negatio est, non esse hominem. Haec enim ipsius affirmationis secundum esse, et non esse negatio est, et hic subaudiendum est, non illa negatio est, per quam dicit esse non hominem, ut sit sensus affirmationis quae est esse hominem, negatio est non esse hominem. Non illa quae dicit esse non hominem. Et hoc quidem de simplicibus. Rursus de his in quibus est tertium praedicatur, ejus quae est, esse album hominem, non hic subaudiendum est, illa est negatio quae dicit, esse non album hominem. Sed hic quoque subaudiendum est, illa 64.0364B| quae dicit, non esse album hominem, ut sit hic sensus: Hujus affirmationis quae est, esse album hominem, non est illa negatio quae dicit esse non album hominem; sed illa potius quae proponit, non esse album hominem, et hoc approbat inductione. Si enim, inquit, de omnibus aut dictio est, id est affirmatio aut negatio vera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, verum debet esse de eo dicere esse non album hominem, si haec negatio est superioris affirmationis, sed utraeque falsae sunt. Haec igitur non est illius affirmationis negatio. Ergo secundum esse et non esse contradictiones sibimet opponuntur. Quod si hoc modo et quantiscunque esse non additur, idem faciet quod pro esse dicitur. Sunt quaedam propositiones in quibus esse non additur, sed id quod in his 64.0364C| enuntiatur idem valet tanquam si esse poneretur, ut in ea quae est, homo ambulat, quod dico ambulat, tale est tanquam si dicatur, homo ambulans est. Ergo in his quoque quae non habent est verbum junctum, si negationem ad verbum illud junxero, quod pro esse positum est, talis mihi negatio redditur, qualis esset si negatio ad esse poneretur, ut in eo quod est, ambulat homo, ambulat pro esse positum est. Hujus ergo affirmationis, ambulat homo, non est negatio ea quae dicit, ambulat non homo, sed illa potius quae dicit, non ambulat homo. In hac enim ad id quod est ambulat negatio juncta est, quod ambulat homini pro eo quod est esse conjunctum est. Tale enim est dicere, homo ambulat, tanquam si quis dicat, est ambulans homo. Quare si hoc modo in omnibus, et 64.0364D| ejus quae est possibile est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quae est non possibile est esse; si in omnibus, inquit, secundum esse contradictio fit, in his quoque quae possibilia dicuntur secundum esse et non esse contradictio facienda est; in eo enim quod dicimus possibile est esse, illa erit negatio quae dicit possibile est non esse, non illa quae est, non possibile est esse. Nam si ei quae est possibile est esse, illa opponatur quae est non possibile est esse, non secundum esse et non esse oppositio facta est. Quocirca quoniam supra docuit secundum esse et non esse, fieri contradictionem, dicendum est ejus quae est, possibile est esse, illam esse oppositionem quae dicit, possibile est non esse. Sed aliud rursus occurrit, 64.0365A| quod nos ab hac opinione dimoveat. In omnibus enim aut affirmatio vera est, aut negatio. In his enim utraeque sunt verae, nam quod possibile est esse, possibile est non esse, ut quia possibile est hominem ambulare, possibile est hominem non ambulare, et quod possibile est videri, possibile est non videri. Rursus quod possibile est secari et dividi, et non secari et non dividi possibile est. Quare utraeque in eodem verae sunt, possibile est esse et possibile est non esse. Nam quod dicimus, possibile est non esse, ita intelligendum est ut si diceremus, possibile est hodie pluviam non esse, cum sit possibile ut sit. Cur autem hoc ita eveniat, ipse demonstrat, dicens:

Ratio autem est quoniam omne quod sic possibile est, non semper in actu est. Quare inerit ipsi etiam negatio; 64.0365B| potest igitur et non ambulare quod est ambulabile, et non videri quod est visibile. At vero impossibile est de eodem oppositas esse veras dictiones. Non igitur ejus quae est, possibile est esse, negatio est possibile est non esse. Contingit enim ex his aut idem ipsum affirmare et negare simul de eodem, aut non secundum esse et non esse quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes. Si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum.

Hoc hujusmodi est, quaecunque ita sunt possibilia ut sint actu et opere, illa nulla ratione possunt non esse, ut coelo semper actu inest moveri. Semper enim movetur, et dicimus, possibile est coelum moveri, idcirco quoniam coeli motus actu est, hoc est, id illi semper agitur. Movetur enim semper; in hac ergo possibilitate talis propositio non potest convenire, ut 64.0365C| dicamus, possibile est coelum non moveri, hoc enim impossibile est. Ergo in his quaecunque actu sunt, hae duae propositiones possibile est esse, possibile est non esse, nulla ratione conveniunt. In his autem quae non semper actu sunt, et sunt possibilia esse, convenire possunt propositiones, id est, possibile est esse et possibile est non esse. Non est enim semper actu pluvia, et possibile est esse aliquando, quare possibile est eam aliquando non esse. Haec igitur ratio est cur utraeque inveniuntur verae, quod in his possibilitatibus, quae non semper sunt actu, et esse aliquid, et non esse contingit; quare si ejus quod est possibile est esse, negatio est ea quae dicit, possibile est non esse, in eodem simul et affirmatio et negatio erunt verae, et cui rei inest affirmatio, ut sit esse 64.0365D| possibile, eidem rursus inerit negatio, ut sit possibile non esse, quare et quod ambulabile est, id est quod ambulare potest, potest non ambulare, et quod visibile est, id est quod videri potest, potest etiam non videri; sed impossibile est ut de eodem oppositae et contrajacentes dictiones simul verae sint. In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio. Si ergo factis negationibus secundum esse et non esse, in his quae secundum aliquem modum dicuntur, affirmatio et negatio utraeque sunt verae, quod fieri non potest, illud magis dicendum est, non faciendas secundum esse et non esse negationes, sed potius secundum modum; quod si illud est impossibilius, ut affirmatio et negatio simul verae sint, illud magis est 64.0366A| eligendum ut non secundum esse et non esse fiat contradictio, sed potius secundum modum. Quod autem dixit, si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum, non sic dictum est quod utraque impossibilia sint et affirmationem et negationem veram esse, et non secundum esse, vel non esse fieri contradictionem. Illud enim, id est contradictionem simul veram esse, impossibile est. Secundum esse autem et non esse affirmationem non fieri et negationem non esse impossibile est, sed ad hoc retulit, impossibilius est, tanquam si diceret, minus possibile. Minus enim possibile est ut oppositae in eodem propositiones verae sint, quam ut non secundum esse et non esse negationes ponantur. Quocirca eligendum est hoc quod est possibilius, ut secundum modum potius 64.0366B| quam secundum esse et non esse negationes fiant. Quod ipse planius exsequitur dicens:

Est igitur negatio ejus quae est possibile esse, ea quae est non possibile esse, et non ea quae est possibile non esse. Eadem quoque ratio est in eo quod est contingens esse, etenim negatio ejus est non contingens esse.

Hae namque simul verae inveniri non possunt; nam si quid est possibile esse, ut idem illud impossibile sit, fieri non potest, nec hoc in solis possibilibus speculandum est, sed in omnibus quoque eadem ratio est. Nam in eo quod est contingere esse, non est illa negatio quod dicit contingere non esse. Haec enim consentit ei quod est, contingere esse, sed illa quod proponit non contingere esse. Has enim duas simul veras inveniri impossibile est.

64.0366C| Et in aliis quoque simili modo, ut in necessario et impossibili. Fiunt enim quemadmodum in illis esse et non esse appositiones, subjecta vero res, hoc quidem album, illud vero homo.

Et in aliis, inquit, omnibus idem faciendum est: secundum modum enim negatio ponenda est, ut si contingens est ad contingere, si possibilis ad possibile, si impossibilis ad impossibile, si necessarium ad necessarium negatio conjungatur. Quemadmodum enim, inquit, in his quae praeter modum aliquem sunt, et aliquid esse proponunt, esse quidem et non esse appositiones quaed m, id est praedicationes sunt, res vero subjectae, ut in eo quod est, homo est, et homo non est, homo quod est res subjectum est Appositio autem quaedam et praedicatio est et non 64.0366D| est, vel in eo quod dicitur album est et album non est, album quidem res subjecta est, appositum autem et praedicatum, est et non est. Ita quoque in his quae secundum aliquem modum dicuntur, esse quidem subjectum est, velut quaedam res. Modus autem deesse praedicatur; nam cum dicimus, hodie pluviam esse possibile est, esse subjecimus, possibile praedicamus, et sic totam vim in propositionibus praedicatio tenet, et simplicibus, et praeter modum quoties aliquid esse praedicamus, ut in eo quod dicimus, homo est, totam propositionis vim continet verbum est, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, quoniam totam propositionem continet modus, aut possibilis, aut contingentis, aut impossibilis, aut 64.0367A| necessarii, haec praedicari, res vero aliae subjectae esse dicuntur. Hoc enim quod ait:

Sic hoc loco, esse quidem et non esse subjecta fiunt, posse vero et contingere appositiones determinantes quemadmodum in illis esse et non esse veritatem et falsitatem, sic hic in eo quod est, esse possibile, et esse non possibile.

Nam quemadmodum in simplicibus si ad esse et non esse negationes fiant, una semper vera est, altera semper falsa, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, si ad ipsum modum enuntiatio negationis aptetur, velut ad quasdam appositiones praedicationesque veritas in appositionibus et falsitas terminata dividitur. Atque hoc est quod ait. Similiter hae etiam in eo quod est esse possibile et esse non 64.0367B| possibile. Similiter enim secundum possibile et non possibile facta oppositio, veritatem falsitatemque determinat, sicut in simplicibus et praeter modum positis secundum esse et non esse negatio. Hinc in omnibus secundum modum affirmationibus, oppositiones digerit convenientium negationum, dicit enim:

Ejus vero quae est, possibile est non esse, negatio est, non ea quae est, non possibile est esse, sed ea quae est, non possibile est non esse. Et ejus quae est, possibile est esse, non ea quae est, possibile est non esse, sed ea quae est, non possibile est esse. Quare et sequi sese invicem videbuntur, hae possibile est esse, possibile est non esse. Idem enim possibile est esse, et non esse. Non enim contradictiones sunt sibi invicem hujusmodi, possibile esse et possibile non esse. Sed possibile est esse, et 64.0367C| non possibile est esse, nunquam simul in eodem verae sunt, opponuntur enim. At vero, nec possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam simul verae sunt. Similiter autem et ejus quae est necessarium esse, non ea quae est, necessarium non esse, negatio est, sed ea quae est, non necessarium esse. Ejus vero quae est, necessarium est non esse, ea quae est, non necessarium est non esse. Et ejus quae est, impossibile esse, non ea quae est, impossibile non esse, sed non impossibile esse, ejus vero quae est, impossibile non esse, ea quae est, non impossibile est non esse.

Ut demonstret eam quae dicit, possibile est non esse, non modo non esse negationem ejus quae est, possibile est esse, sed omnino negationem non esse, 64.0367D| hujus aliam invenit negationem. Nam ejus quae est, possibile est non esse, quam affirmationis loco posuit, negatio reperitur illa quae dicit, non possibile est non esse, secundum modum scilicet addita negatione; unde fit, inquit, ut ea quae dicit, possibile est esse, et illa quae proponit, possibile est non esse, sese invicem consequantur; idem namque possibile est esse quod est possibile non esse. Cur autem se consequi possunt, haec causa est, quoniam non sunt oppositae. Nam si essent oppositae, perimerent se potius quam consequerentur, et dissentirent magis quam consentirent, ut est in his possibile est esse, 64.0368A| et non possibile est esse. Hae enim ita a se disjunctae sunt, ut simul esse non possint. Idcirco autem hoc evenit, quoniam sunt oppositae; semper igitur secundum modum ponenda negatio est, si integra oppositionis natura facienda est, quod planissime exsequitur, singulis propositionum modis negationes accommodans, atque integras naturaliter efficiens oppositiones. At vero, inquit, ea quae est possibile est non esse, cum ea quae dicit, non possibile est non esse, simul esse non poterit. Namque oppositas esse manifestum est, siquidem barum negatio ad modum est posita, qui est possibile esse, ejus autem quae est necessarium est esse, non oportet dici illam esse negationem, per quam dicitur, necessarium est non esse; hujus enim alia negatio inveniri potest, quoniam 64.0368B| est affirmatio quaedam, est autem ejus negatio ea quae dicit, non necessarium est non esse. Sed potius ei quae dicit necessarium est esse, ea opponenda est quae dicit, non necessarium est esse; ad illam namque quae dicit, necessarium est non esse opponitur (ut dictum est), non necessarium est non esse. Ejus quoque quae est, impossibile est esse, non dicenda est illa esse negatio per quam dicimus, impossibile est non esse, sed ea potius quae proponit, non impossibile est esse. Namque affirmatio quaedam est, impossibile est non esse. Hujus enim invenitur negatio quae est, non impossibile est non esse.

Universaliter vero (quemadmodum dictum est) esse quidem et non esse oportet ponere tanquam subjecta, affirmationem vero et negationem haec facientem ad 64.0368C| esse et non esse apponere, et has putare oportet esse oppositas dictiones, possibile, non possibile, contingens, non contingens, impossibile, non impossibile, necessarium, non necessarium, verum, non verum.

Regulam dat universalem dicens: Hoc universaliter in omnibus faciendum esse, quod supra jam diximus, ut subjectum esse et non esse ponatur. Affirmationem autem et negationem ipsos modos faciamus. Hoc est enim quod ait, negationem vero et affirmationem haec facientem, modos enim ipsos, id est possibile et contingens et caeteros pro affirmationibus ordinantes, et ad hos negativo adverbio juncto pro negationibus disponentes, aut ad id quod dicimus est, et non est, apponamus, ut quemadmodum ad unam rem, quod est homo, est verbum et non est negatio, praedicatum 64.0368D| est in his quoddam propositionibus quae praeter modum sunt, ut in ea per quam dicimus, homo est, sic in his propositionibus quae cum modo sunt, est quidem aut non est, subjecta ponamus, modos vero ipsos aut secundum affirmationem, si simpliciter dicantur, aut secundum negationem, si cum negatione ponantur, facientes ad subjectum, quod secundum esse et non esse, disposuimus praedicemus, ut has arbitremur esse oppositas dictiones et negationes, quae secundum modos factae sint, eorum autem omnium negationes et affirmationes in contrarium disponantur.

 Oppositiones 64.0367|

Possibile est esse Non possibile est esse Contingit esse Non contingit esse Impossibile est esse Non impossibile est esse Necessarium est esse Non necessarium est esse Oppositiones 64.0369| Possibile est non esse Non possibile est non esse Contingit non esse Non contingit non esse Impossibile est non esse Non impossibile est non esse Necessarium est non esse Non necessarium est non esse

64.0369A| Quod autem addidit verum, non verum, ad demonstrationem omnium modorum valet. Nam si quis dicat, verum est, non est ipsius negatio verum non est, sed potius non verum est. Alioqui ejus quae est verum non est, illa negatio est quod dicit, non verum non est.

Consequentiae vero secundum ordinem fiunt ita ponentibus. Illi enim quae est, possibile est esse, sequitur illa quae est, contingens esse, et haec illi convertitur, et non impossibile esse, et non necessarium esse. Illi vero quae est, possibile non esse, et contingens non esse, ea quae est, non necessarium non esse, et non impossibile non esse. Illi vero quae est, non possibile esse, et non contingens esse, ea quae est, necessarium non esse, et impossibile esse. Illi vero quae est, non possibile non 64.0369B| esse et non contingens non esse, illa quae est, necesse est esse, et impossibile non esse.

Expeditis omnibus quae de modorum oppositionibus disputabantur, ad consequentias venit. Hoc enim dicit, quae propositiones supradictorum modorum, quas propositiones consequuntur quibusque consentiunt. Nos autem ex his quatuor fecimus ordines, et consequentias propositionum sub una serie disposuimus; haec autem prius nota sint, ut quid ab Aristotele dicatur, facilius lector intelligat.

Consideretur autem ex subscriptione quod dicimus:

Possibile est esse. Possibile est non esse.
Contingit esse. Contingit non esse.
Non impossibile est esse. Non impossibile est non esse.
Non necesse est esse. Non necesse est non esse.
64.0369C|
Non possibile est esse. Non possibile est non esse.
Non contingit esse. Non contingit non esse.
Necesse est non esse. Necesse est esse.
Impossibile est esse. Impossibile est non esse.

Superius autem descriptas consequentias ipse disponit: nobis autem reddenda est breviter ratio, cur hae propositiones sese invicem consequantur, quod possibile est esse, contingit aliquando ut sit, et hoc est contingit esse; quod autem contingit esse, non est impossibile esse, et quod non est impossibile esse, non idcirco jam necesse est esse. Non est enim impossibile hodie esse pluviam, sed non idcirco jam esse necesse est. Quod ergo non est impossibile esse, non necesse est esse. Et hic est unus ordo consequentiae. Rursus secundus ordo propositionum talem 64.0369D| habet consequentiam, quod possibile est non esse, potest fieri ut non sit, quare contingit aliquando ut non sit, et quod possibile est non esse, contingit non esse; quod autem contingit non esse, potest fieri ut non sit, sed quod potest fieri ut non sit, non est impossibile ut non sit: ergo quod contingit non esse, non est impossibile ut sit, sed quod non est impossibile non esse, non idcirco illud jam non esse necesse est; hodie enim pluviam non esse non est impossibile. Potest enim esse, sed non idcirco ex necessitate hodie non pluet; quare quod non est impossibile 64.0370A| non esse, non est necessarium non esse, et secundus quidem ordo sese sic habet. Nunc autem ad tertium transeamus: quod non possibile est esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, ut aliquando sit, non contingit, quod ergo non possibile est esse, idem non contingit esse; sed quod non contingit esse, necesse est ut non sit, quod nunquam contingit, nunquam esse potest, quod nunquam esse potest, necesse est non esse; quod non igitur contingit esse, idem necesse est non esse, sed quod necesse est non esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, impossibile est ut fiat, quod igitur necesse est, non esse impossibile est esse. Quartus etiam ordo hoc modo est: quod non possibile est non esse, fieri non potest ut non sit; quod fieri non 64.0370B| potest ut non sit, non contingit non esse. Ut quoniam non possibile est non esse motum coelo, non contingit coelum non moveri, quare quod non possibile est non esse, idem non contingit non esse, sed quod non contingit non esse, necesse est esse, sicut de coelo. Necesse est enim coelum moveri, quoniam non contingit coelum non moveri, sed quod necesse est esse, ut non sit fieri non potest, quare quod necesse est esse impossibile est non esse. Et haec quidem est ordinata ab Aristotele consequentia propositionum, de qua paulo post latius disputabit.

Ergo impossibile et non impossibile ad illud quod est contingens et possibile, et non contingens et non possibile, sequuntur quidem contradictorie, sed conversim. Illud enim quod est, possibile esse, negatio sequitur 64.0370C| impossibilis, negationem vero affirmatio. Ad illud enim quod est non possibile esse, sequitur illud quod est impossibile esse. Affirmatio enim est, impossibile esse, non impossibile vero negatio.

Quaedam de superiore consequentium ratione pertractat. In superioribus enim descriptionibus sese sequentium, affirmationem possibilis sequebatur impossibilis negatio. Rursus negationem possibilis sequebatur impossibilis affirmatio, et de contingenti eodem modo, affirmationem namque impossibilis dicentem impossibile esse, sequebatur negatio possibilis dicens, non possibile est esse. Rursus cum impossibile negaretur per id quod dicebatur non impossibile esse, hanc affirmatio possibilis subsequebatur, ea scilicet quae dicit possibile esse. Atque 64.0370D| hoc idem de contingenti, affirmatio namque impossibilis ea quae est impossibile esse, sequebatur contingentis negationem eam quae est, non contingit esse. Negatio vero impossibilis, ea quae dicit, non impossibile est esse, affirmationem contingentis sequebatur eam quae dicit, contingit esse; quare hae propositiones sese invicem sequuntur, sed conversae. Namque affirmatio impossibilis contingentis negationem et possibilis sequitur. Negatio vero impossibilia affirmationem possibilis et contingentis, ut subjecta descriptio docet.

64.0371| Affirmatio. Impossibile est esse contradict. Non impossibile est esse. Negatio. Negatio. Non possibile est esse contradict. Possibile est esse. Affirmatio. Negatio. Non contingit esse contradict. Contingit esse. Affirmatio.

64.0371A| Idcirco namque ait: Sequuntur quidem contradictoriae, sed conversim, quod omnes in contrarium locatae contradictiones sunt. Contradictio namque est impossibile esse et non impossibile esse, contingere esse et non contingere esse, possibile esse et non possibile esse. Conversae autem se sequuntur, quoniam affirmatio non sequitur affirmationem, et negatio negationem, sed affirmationem negationes, negationem vero affirmationes, quod ad supradictam descriptionem revertentibus planius liquet; sensus ergo hic est. Ordo autem seriesque sermonum sese sic habet; ergo inquit Aristoteles contradictionem quae est impossibile et non impossibile, illud quod est contingens et possibile, quae duae affirmationes sunt ac sese sequuntur, et non contingens et non 64.0371B| possibile, quae duae sunt negationes, sequuntur quidem contrad ctoriae, ut contradictiones sint in contrarium ductae, sed conversim, ut affirmatio negationem, negatio sequatur affirmationem. Hujus talis ratio redditur: illud enim quod est possibile esse, scilicet quod affirmatio est, negationem impossibilis sequitur, est autem negatio impossibilis non impossibile esse; quod est ergo possibile esse, sequitur non impossibile esse, negatio vero possibilis affirmationem impossibilis sequitur, illud namque quod est non possibile esse, sequitur affirmationem quae est impossibile esse, etenim affirmatio est impossibile esse, non impossibile esse negatio, et in contingentibus eodem modo, atque hoc quidem de possibilium et impossibilium consequentia dictum est. Nunc 64.0371C| de necessarii et possibilis consequentia tractat.

Necessarium vero quemadmodum sit considerandum est. Manifestum est autem quoniam non eodem modo, 64.0372A| sed contrariae sequuntur, contradictoriae autem sunt extra. Non enim est negatio ejus quod est, necesse non esse, non necesse est esse, contingit enim esse veras utrasque in eodem, quod enim est necessarium non esse non est necessarium esse.

Quod dicit hujusmodi est: in his propositionibus quae erant impossibilis et non impossibilis, conveniebat non possibile ei quod est impossibile, et possibile consentiebat ei quod est non impossibile, contradictionem scilicet impossibilis contradictio non possibilis sequebatur ordine converso; in his autem quae necessarium praedicant vel affirmative vel negative, et sequuntur possibilem propositionem ejus-quae possibili consentit, contradictio non sequitur contradictionem possibilis, sed potius contraria; 64.0372B| necessarias vero nunc propositiones dico, quae tametsi non significent necessitatem, tamen sive affirmative, sive negative necessarium praedicant; sensus ergo hic est, si qua ex his quae necessarium praedicant consentit possibili propositioni, ejus quae necessarium praedicat, contradictio non sequitur possibilis contradictionem, sed ejus quae necessarium praedicat contradictionis contraria ea consentit possibilis propositionis contradictioni; prius autem disponamus quae sunt contradictoriae, quaeve contrariae, ejus enim quae dicit necesse est esse, contradictio est, non necesse est esse, contraria vero, necesse est non esse; rursus ejus quae est, necesse non esse, contradictio est, non necesse est non esse, contraria vero, necesse est esse. Quare describantur et circa unam 64.0372C| eamdemque contraria, et contradictoria disponantur, ut quod a nobis dicendum est, clarius possit liquere.

Affirmatio. Necesse est esse. Contradictio Non necesse est esse. Negatio

Contraria Necesse est non esse. Affirmatio

Affirmatio. Necesse est non esse. Contradictio Non necesse est non esse. Negatio

Contraria Necesse est sese. Affirmatio

64.0371C| His igitur commode breviterque descriptis, qui in eorum consequentia ad possibiles propositiones modus possit evenire monstrandum est, illam namque quae est, possibile est esse, sequitur ea quae est, non necesse est esse; nam quod possibile est esse, non 64.0371D| necesse est esse, quod enim possibile est esse, possibile est et non esse; sed quod possibile est non esse, non necesse est esse. Quare id quod est, possibile est esse, recte sequitur, non necesse est esse, sed negationem ejus quae dicit, possibile est esse, id est non possibile est esse, non sequitur affirmatio ejus quae dicit, non necesse est esse, quae est scilicet, necesse est esse; haec enim est contradictio necessariae affirmationis, neque enim dici potest consentire propositiones quae dicunt, non possibile est esse, et necesse est esse, sed hujus contraria sequitur, namque eam quae est, non possibile est esse. 64.0372C| illa quae dicit, necesse est non esse, comitatur, sed necesse est non esse, non est contradictoria ejus quae est, non necesse est esse; possunt enim utraeque in eodem simul verae inveniri, nam quoniam necesse est non esse ignem frigidum, non necesse est esse 64.0372D| ignem frigidum. Quocirca hae contradictoriae non sunt, sed est contraria ea quae dicit, necesse est non esse, ei quae dicit, necesse est esse; quae necesse est esse, contradictio est ejus quae ponit, non necesse est esse; quare contradictionem ejus quae dicit, possibile est esse, eam scilicet quae proponit, non possibile est esse, non sequitur contradictio ejus quae est, necesse est esse, sed ea quae est, necesse est non esse, quae contraria scilicet est ei quae est, necesse est esse, quae haec ipsa contradictio est ejus quae proponit, non necesse esse. Hoc autem descriptione melius patebit.

Affirmatio Possibile est esse Contradict. Non possibile est esse. Negatio.

Affirm. Non necesse est esse. Contradict. Necesse est esse. Contraria, necesse est non esse.

64.0373A| Ergo cum sit contradictio possibile esse, et non possibile esse, sequatur autem possibile esse, non necesse esse, contradictio tamen ejus quae est, necesse esse, non sequetur contradictionem ejus quae est possibile esse, sed contraria contradictoriae ejus quae est non necesse esse. Nam si contradictio est non necesse esse ejus quae est necesse esse, contraria vero ejusdem necesse esse est, ea quae dicit, necesse est non esse, sequitur necesse est non esse, eam quae est, non possibile esse, quae est contradictio ejus quae est, possibile esse, quam sequitur non necesse esse. Recte ergo dicitur contradictiones quidem extra esse, contrarias vero contradictoriis consentire: nam possibile esse et non possibile esse, quae sunt contradictoriae, sequuntur non necesse esse et necesse non esse, quae non sunt contradictoriae, 64.0373B| quod in eodem utraque verae inveniri possunt. Quod si contradictio sequitur, sicut ea quae est, non necesse esse, sequitur eam quae est possibile esse, sic eam quae est non possibile esse, sequeretur necesse 64.0374A| esse; sed hoc inconveniens est. Quare quoniam haec illam non sequitur, contraria ipsius sequetur, contraria namque est ei quae proponit, necesse est esse, illa quae dicit, necesse est non esse. Eodem quoque modo et in eo quod est possibile non esse, cujus est contradictio non possibile non esse, quod Aristoteles reticuit. Sequitur namque eam quae est, possibile est non esse, illa quae dicit, non necesse est non esse, sed negationem eam quae est, non possibile est non esse, ejus affirmationis quae est, possibile est non esse. Non sequitur affirmatio ejus quae est, non necesse est non esse negationis, ea quae est, necesse est non esse. Negatio enim ejus quae dicit, necesse est non esse, illa est quae dicit, non necesse est non esse. Sed hujus contraria, id 64.0374B| est affirmationis quae est, necesse est non esse, illa scilicet quae est, necesse est esse, sequitur negationem illam quae est, non possibile est non esse; hujus quoque sit talis descriptio:

Affirmatio. Negatio.

Possibile est non esse. Contradictio. Non possibile est non esse.

Negatio. Affirmatio.

Non necesse est non esse. Contradictio. Necesse est non esse.

Contraria affirmatio, necesse esse.

64.0373| Dissimili igitur modo evenit quam dudum contingebat in his quae erant possibilia et quae impossibilia. Illic enim contradictio contradictionem sequebatur, sed 64.0373C| conversim, ut negationem affirmatio, affirmationem negatio sequeretur. Hic non idem modus est. Nam cum superiores contradictoriae sint, et inferior negatio affirmationem sequatur, negationem non sequitur contradictoria affirmatio, sed affirmationis illius contraria, quod si quis legat attentius, integre descriptum esse ratione perspiciet; cur autem hoc eveniat, causam prodit.

Causa autem cur non sequatur similiter caeteris est, quoniam contrariae impossibile necessario redditur idem valens. Nam quod impossibile est esse, necesse est hoc non quidem esse, sed potius non esse. Quod vero impossibile est non esse, hoc necessarium est esse. Quare si illa similiter sequuntur possibile et non possibile, haec econtrario. Quoniam non significant idem necessarium 64.0373D| et impossibile (sed quemadmodum dictum est) conversim.

Ratio est cur non simili modo consequentia secundum contradictionem propositionis eveniat, sicut in his quae sunt impossibilia et non impossibilia hujusmodi, omne necessarium contrario modo impossibile est. Nam quod est impossibile esse, hoc est necessarium non esse, non enim est necessarium esse quod est impossibile esse; nullus enim dixerit, necesse est esse quod impossibile est esse, non ergo necesse est esse, sed potius necesse est non esse quod impossibile est esse. Ergo conversae idem potest impossibile, quod necessarium. Quod enim impossibile junctum eum esse efficit, hoc efficit necessarium junctum ad 64.0374B| id quod est non esse; igitur quod impossibile est esse, hoc necesse est non esse. Rursus quod impossibile est non esse, hoc necesse est non esse. Rursus 64.0374C| quod impossibile est non esse, hoc necesse est esse, ut igni impossibile est non inesse calorem, necesse est igitur inesse. Quare huic quoque idem convertitur, ut quod impossibile secundum non esse efficit, idem valeat necessarium secundum esse positum, quare contrario modo necessarium et impossibile idem potest. Quod si contrario modo impossibile et necessarium idem valet, manifestum est cur non similiter consequitur necessarium possibile et non possibile propositiones, sicut easdem ipsas, id est possibile et non possibile propositiones impossibile, et non impossibile sequebatur. Nam si converso ordine necessarium atque impossibile idem valet secundum contrarietatem, non similis consequentia est necessarii et impossibilis, ei quae fuit possibilis et 64.0374D| impossibilis. Nam quoniam non impossibile esse, sequitur possibile esse. Et hoc rursus, id est possibile esse, non necesse esse comitatur. Rursus id quod est impossibile esse, quoniam sequitur non possibile esse. Necessarium autem, impossibili converso ordine idem valet, sequitur id quod est impossibile est esse, necesse est non esse. Ac per hoc etiam id quod est non possibile esse sequitur, id quod est necesse est non esse. Rursus quoniam ei quod est non impossibile non esse consentit, id quod est possibile est non esse, et huic convenit, non necesse est non esse. Quoniam id quod dicitur impossibile est non esse, socium est ei quod est non possibile est non esse, ei autem quod est impossibile non esse, converso modo 64.0375A| redditum necessarium, idem valet. Sequitur id quod est impossibile est non esse, id quod dicimus necesse est esse, et hanc quoque sequitur id quod proponimus, non impossibile est non esse, non necesse est non esse; id vero descriptione monstratur.

Consentientes. Consentientes.
Non impossibile est esse. Impossibile est esse.
Possibile est esse. Non possibile est esse.
Non necesse est esse. Necesse est non esse.
Consentientes. Consentientes.
Non impossib. est non esse. Impossibile est non esse.
Possibile est non esse. Non possib. est non esse.
Non necesse est non esse. Necesse est esse.

Causa igitur diversae consequentiae est in contrarium propositionum impossibilis et necessarii facta 64.0375B| conversio; sed de his hoc modo speculatus, sese quodammodo ipse reprehendit, et ad aliam proprietatis consequentiam disputationem flectit.

An certe impossibile est sic poni necessarii contradictiones. Nam quod est necessarium esse, possibile est esse, nam si non, negatio sequetur. Necesse enim est aut affirmare aut negare. Quare si non possibile est esse, impossibile est esse. Igitur impossibile est esse, quod necesse est esse, quod sane est inconveniens.

Forte, inquit, erravimus ita consequentias collocantes. Tunc enim disposuimus, ut id quod esset possibile sequeretur illud quod est non necessarium, ut secundum praecessionem possibilis sequentem negationem necessarii poneremus; nunc autem dicit hoc permutari oportere, et non a possibili inchoandum, et 64.0375C| huic subjiciendum necessarii negationem, sed potius primo ponendum esse necessarium, secundo loco possibile, namque illa propositio quae necessarium continet, continere videtur etiam possibilitatem, nam quod necessarium est idem possibile est. Quod enim necesse est esse, idem esse possibile est, nam si quis hoc neget, et id quod est necessarium dicat non sequi possibilitatem, negatio possibilitatis id quod est necessarium comitabitur. Nam si id quod necessarium est esse, falsum est dicere possibile est esse, verum est dicere quoniam non possibile est esse. In omnibus enim aut dictio est, id est affirmatio, aut negatio; ut si illa vera est, illa sit falsa, si illa non est, illa mox esse necesse sit, sed non possibile esse sequi diximus, id quod est impossibile esse; igitur id quod dicitur, 64.0375D| necesse est esse, impossibile est esse, sed hoc quidem inconveniens est, non igitur verum est, quoniam ei quod est necessarium esse, id quod est non possibile esse convenit. Quare sequitur id quod est necessarium possibilitas.

At vero illud quod est possibile esse, non impossibile esse sequitur, hoc vero illud quod est non necessarium esse. Quare contingit quod est necessarium esse non necessarium esse, quod sane est inconveniens.

Dicimus ei quod est necessarium esse consentire illam propositionem quae dicit possibile esse, sed rursus hoc falsum videtur cogitantibus perspicientibusque, quoniam ei quod est possibile esse, consentit et convenit illa propositio quae dicit non impossibile 64.0376A| esse, hoc vero illud quod dicitur non impossibile esse sequitur id quod proponimus, non necesse est esse, sed possibile esse consentire proposuimus ei quae dicit, necesse est esse, eamque consequi; sequitur ergo eam quae est non necesse esse, illam quae dicit, necesse est esse, eique consentit, quod est impossibile. Quid igitur in his dubitationibus est statuendum? non potest consentire quidem possibile esse ei quod est, necesse esse. Alioqui propositionem necesse esse id quod est impossibile esse consequetur, si vero convenerit ei quae est necessarium esse, illa quae est possibile esse. Rursus fit ut id quod est necessarium, non necessarium sit, sed hoc falsum est; sed hoc quemadmodum sese habeat paulo post explicabitur. Nunc vero priorem sequentiam permutantes hoc dicimus, 64.0376B| quoniam id quod est possibile esse non potest consequi id quod est necesse esse, nec hae sibi propositiones consentiunt, possibile esse, et necesse esse, quod Aristoteles hoc modo proponit:

At vero neque necessarium esse sequitur ad possibile esse, neque necessarium non esse. Illi enim utraque contingit accidere, horum autem utrumlibet verum fuerit, nondum erunt illa vera, simul enim possibile est esse et non esse. Si vero necesse est esse vel non esse, non erit possibile utrumque. Relinquitur ergo non necessarium non esse sequi ad possibile esse, hoc enim verum est et de necesse esse, haec enim fit contradictio ejus quae sequitur ad non possibile esse. Illud enim sequitur hoc quod est, impossibile esse, et necesse non esse, cujus negatio est, non necesse non esse. Sequuntur 64.0376C| igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum, et nihil impossibile contingit sic positis.

Docet id quod est possibile non consentire ei quod est necessarium esse, nec rursus ei quae est, necessarium est non esse. Nam quod necesse est esse, non potest non esse, quod autem necesse esse non esse, non potest esse. Quod autem dicimus possibile esse, ita dicimus, tanquam si et non esse possibile sit. Utramque igitur naturam habet id quod dicimus possibile esse, ut et sit esse possibile, et sit possibile non esse. Qui vero dicit necesse esse aufert non esse, et quae dicit, necesse est non esse, aufert esse; ita si hae verae sunt, id est necesse esse et rursus necesse non esse, utraeque illae falsae sunt quae dicunt et potest esse, et potest non esse. Illa enim quae proponit necesse 64.0376D| esse, posse non esse subruit; illa vero quae dicit, necesse est non esse, posse esse subvertit; neutra igitur consequetur eam propositionem quae dicit, possibile est esse, nec ea quae dicit ex necessitate esse, nec illa quae dicit ex necessitate non esse. Et sensus quidem hujusmodi est. Sermonum autem ratio talis est; at vero, inquit, neque id quod est necessarium esse, sequitur propositionem illam quae proponit possibile esse, nec rursus illa quae dicit necessarium est non esse. Illi enim, id est possibili, utraque contingit accidere, id est posse esse et posse non esse. Nam quod potest esse, idem potest non esse. Harum autem, id est vel quae dicit, necessarium est esse, vel quae dicit, necessarium est non esse, si utrumlibet 64.0377A| verum fuerit, non erunt illa vera, id est posse esse et posse non esse; quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse; quod si neque necesse est esse, nec necesse non esse propositio, eam quae est possibile esse consequetur, relinquitur ut illa ei consentiat quae dicit, non necessarium est non esse. Haec enim sequitur eam quae proponit, possibile est esse. Quidquid enim possibile est esse, non necesse est non esse, ut quoniam hominem possibile est ambulare, 64.0378A| non est necesse non ambulare. Hoc enim verum est, inquit, et de eo quod est necesse est non esse, id est haec enim propositio quae dicit non necesse esse non esse, verum est, ut contra eam opponatur contradictorie, quae dicit necesse est non esse, unde etiam secutus est. Haec enim fit contradictio ejus quae sequitur, non possibile esse, unde facienda est hujusmodi descriptio:

Affirmatio. Impossibile est esse. Contradict. Non impossibile est esse.

Negatio. Non possibile est esse. Contradict. Possibile est esse.

Affirmatio. Necesse est non esse. Contradict. Non necesse est non esse.

64.0377A| Haec enim quae dicit, non necesse est non esse, contradictio est ejus quae proponit, necesse est non esse, quae est sequens, et consentiens ei quae est, non possibile 64.0377B| est esse, quae consentit ei quae dicit, impossibile est esse, quae rursus sequitur eam quae est ultima, id est necesse est non esse, cujus contradictio est, non necesse est non esse; affirmatio enim est necesse est non esse, negatio non necesse est non esse. Quocirca secundum contradictionem fit haec quoque consequentia, nam impossibile esse et non impossibile esse contradictio est, sed affirmationem, id est impossibile esse, sequitur negatio non possibile esse. Negationem vero, id est non impossibile esse, sequitur affirmatio possibile est esse, sed non possibile est esse, et possibile est esse, contradictio est, sed negationem possibilis, id est non possibile esse consequetur necesse est non esse affirmatio, sed affirmationem possibilis, id est possibile esse sequetur non necesse est non 64.0377C| esse negatio. Quare ita positis nihil evenit impossibile, sed omnia conveniunt et consentiunt, et secundum superiorem possibilis et impossibilis modum affirmationes et negationes converso ordine contradictorie se sequuntur. Et sensus quidem totius hujusmodi est, ordo autem verborum sic. Quoniam, inquit, ei quod est possibile esse, nec illud quod est necesse esse, nec illud quod est necesse non esse consentit, relinquitur ut id quod est non necessarium non esse sequatur possibile esse. Hoc enim quod dicitur non necessarium non esse verum est dicere de necesse est non esse, et subaudimus quoniam est ejus contradictio. Haec enim quae dicit, non necesse est non esse, contradictio fit ei quae sequitur negationem possibilis, id est non possibile esse. Haec est 64.0377D| autem ea quae dicit, necesse est non esse, illud enim quod est non possibile esse, utrumque horum sequitur, et quod est impossibile esse, et quod est, necesse est non esse. Cujus affirmationis, id est necesse est non esse, negatio est, non necesse est non esse. Sed haec sequitur non impossibile esse et possibile esse; igitur hae contradictiones secundum praedictum modum se sequuntur, scilicet contradictorie, sed conversim, et his positis atque ita ordinatis nihil contingit impossibile.

Dubitabit autem aliquis si ad illud quod necessarium esse, possibile esse sequatur. Nam si non sequitur, contradictio sequetur, non possibile esse, et si quis dicat non hanc esse contradictionem, necesse esse est ipsum 64.0378A| dicere possibile non esse, sed utraeque falsae sunt de necesse esse. At vero rursus, idem videtur esse possibile incidi et non incidi, et esse et non esse. Quare erit necesse 64.0378B| esse, contingens non esse, hoc autem falsum est.

Ad superiorem possibilis et necessarii consequentiae reversus est quaestionem. Dicit enim dubitari posse, si id quod est possibile esse consentiat ei propositioni, quae est necessarium esse, sive enim consentire dicatur, sive non consentire, aliquid impossibile et inconveniens utroque modo contingit; nam si quis dicat id quod dicitur possibile esse non consentire ei quod est necessarium esse, consentiet ei negatio possibilis, ea quae est non possibile esse; sed si ista consentiet, erit idem necessarium esse quod est non possibile esse. Quod si hoc rursus aliquis neget, et dicat non esse negationem ejus propositionis quae est possibile esse, eam quae dicit non possibile esse, sed illam potius quae proponit, possibile est non 64.0378C| esse, quanquam falsum sit, tamen ne haec quidem ei quod est necessarium esse convenire potest. Fit enim negatio ejus quae est possibile esse, ea quae dicit, possibile est non esse, si affirmatio possibile esse non sequitur affirmationem quae dicit, necesse est esse, sequitur negatio ea quae est, possibile est non esse, sed quod necesse est esse, falsum est dicere quoniam possibile est non esse. Quod enim necesse est esse, dici non potest fieri posse ut non sit, sed potius non posse fieri ut non sit; quod si quis dicat rursus sequi id quod dicitur necesse esse, et consentire ei quae dicit possibile esse, sic quoque aliquid inconveniens reperietur. Quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse, erit igitur quod necesse est esse, possibile non esse, et erit contingens 64.0378D| quod necessarium est. Possibile autem et contingens in utramque partem facile vertitur, et ad esse et ad non esse. Quod autem necesse est esse, interclusum habet eventum ad contrariam dictionem. Ut si necesse est esse, ut non sit, fieri non potest, et si necesse est non esse, ut sit, impossibile est. Quare qui dicit possibile esse consentire ei quod est necesse esse, quoniam id quod est possibile esse potest etiam non esse, et hoc est contingens, dicit id quod esse necesse est, posse non esse, et esse contingens, quod est inconveniens. Hanc igitur dubitationem solvens, ita sequitur:

Manifestum est autem quoniam non omne possibile, vel esse, vel ambulare, et opposita valet. Sed est in 64.0379A| quibus non sit verum. At primum quidem in his quae non secundum rationem possunt, ut ignis calefactibilis est, et habet vim irrationabilem, ergo secundum rationem potestates eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt, irrationabiles vero non omnes, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere, et non calefacere, neque quaecunque alia semper agunt. Alia vero possunt et secundum irrationabiles potestates simul opposita suscipere, sed hoc idcirco dictum est, quoniam non omnis potestas oppositorum est, neque quaecunque secundum eamdem speciem dicantur.

Multa, inquit, sunt quae unum esse possunt id quod sunt, non etiam aliud aliquid quod non sunt. Plura enim sunt quae ab eo quod sunt non mutantur. Alia vero sunt quae mutari possunt, ut coelum unam rem 64.0379B| solam potest, id est moveri, huic vero oppositum, id est non moveri non potest; ergo non omne quod est possibile vel esse vel ambulare, id est non omne de quo quaelibet possibilitas praedicatur, etiam opposita valet, ut utrumque possit fieri et facere quod facit, et huic oppositum, id est non facere quod facit; sed sunt quaedam in quibus ita potestates praedicentur, ut non sit verum de his dici quoniam et opposita possunt, ut etiam in his quae praeter rationem aliquam possunt, ut ignis. Namque ignis praeter rationem aliquam calidus est, non est enim reddere rationem cur ignis sit calidus, natura enim est calidus, et cum possit esse calidus, non tamen potest id quod est oppositum, id est non potest non calere, quod est oppositum ei, scilicet quod est calere; ergo 64.0379C| secundum rationem potestates ipsae eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt. Potestates, inquit, quae sunt secundum rationem, id est in quibus est aliqua ratio, non unius possibilitatis, sed plurimorum sunt atque oppositorum, ut possibilitas medicinae est curare, quae quoniam secundum rationem fit, ut curet medicus, et est rationabilis potestas medico curandi, non solum potest curare, sed etiam non curare, et potest aliquid plusquam unum, et ipsum quod potest oppositum est, id est non curare. Oppositum namque est ei quod est curare id quod dicitur non curare, quae opposita contraria vocantur. Affirmatio namque et negatio contrarietatibus discernuntur. Irrationabilis vero non omnis, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere, et non 64.0379D| omnis, inquit, secundum rationem potestas opposita quoque valet. Irrationabilium vero non omnis hujusmodi potestas est, ut opposita non valeat; nam cum ferrum calere sine ratione potestas sit (non enim ex ratione calet, quoniam rationem non habet), potest etiam non calere, ignis autem cum irrationabilis potestas sit calefacere non potest et non calefacere. Quare recte dictum est irrationabiles potestates non omnes non posse contraria, sed quasdam, ut ignem, qui cum sit calefactibilis, non calefactibilis non est. Quae autem sint irrationabilia, quae unam tantum habeant potestatem non etiam oppositam, sic demonstrat dicens, nec quaecunque alia semper agunt. Ignis enim opposita non potest, sed non solum ignis, sed 64.0380A| illa quoque omnia unum possunt, et non multa nec opposita, quaecunque actu semper sunt, ut sol semper actu est lucidus, idcirco non potest non lucere; et nix semper actu frigida est, et ideo nunquam potest esse non frigida; ergo quaecunque semper agunt, id est in eo quod sunt, semper in actu sunt. Manifestum est, quoniam sicut ignis non capit frigus, ita nec illa quoque opposita possunt. Idcirco enim ignis quoque opposita non potest, quia semper in actu habet propriam potestatem. Semper enim est calidus, sed non omnia irrationabilia (ut dictum est) unam tantum habent potestatem, ut opposita non possint, sed sunt quaedam irrationabiles potestates, quae utrumque possunt, ut in eo quod est secari pellem vel non secari pellem. Potest namque secari 64.0380B| pellis, potest etiam non secari, sed haec sunt opposita; secundum igitur irrationabiles quoque potestates possunt quaedam opposita; sed idcirco superiora sunt dicta, inquit, quibus monstravimus quoniam ignis et quaecunque semper sunt actu, non possunt opposita, ut doceremus non omnem potestatem oppositorum esse potentiam, sed alias veras esse hujusmodi potestates quae actu essent, et unam rem solam possent, ab oppositorum vero potestate discederent. Hoc autem non solum in his quae secundum rationem potestates dicuntur, sed etiam secundum eam speciem quae irrationabilis dicitur. Sunt enim quaedam eorum quae irrationabiles potestates esse dicuntur, quae non solum id quod sunt, verum etiam opposita possint, alia vero unum tantum possunt. Pellis enim 64.0380C| potest secari et non secari, et idcirco opposita potest; ignis vero, cum sit calidus, frigidus esse non potest. Et idcirco nulla oppositorum est illi potestas.

Quaedam vero potestates aequivoce sunt. Possibile enim non similiter dicitur, sed hoc quidem quoniam verum est, ut in actu, ut possibile est ambulare, quoniam ambulat, et omnino possibile est esse, quoniam est jam actu, quod dicitur possibile. Illud vero quoniam forsitan aget, ut possibile est ambulare, quoniam forsitan ambulabit, et haec quidem in solis mobilibus est potestas. Illa vero et immobilibus. In utrisque vero verum est dicere, non impossibile est ambulare vel esse, et quod ambulat jam et agit, et ambulabile est. Sic igitur possibile non est verum de necessario simpliciter dicere, 64.0380D| alterum autem verum est. Quare quoniam partem universale sequitur, illud quod ex necessitate est, consequitur posse esse, sed non omnino.

Possibilitatis breviter divisio facienda est, possibile enim duobus dicitur modis. Est enim unum possibile quod cum non sit, esse possit, ut homo cum sedet, non quidem ambulat, sed ambulare potest. Aliud possibile est quod cum sit, esse possibile est, ut quoniam ignis calet, potest esse calidus, et quoniam homo sedet, potest sedere. Hujus autem possibilis duae sunt species, una cum est quidem, potest tamen non esse, ut si quis sedeat, ita quidem potest sedere, ut possit etiam non sedere. Alia vero ut cum sit, non esse non possit, ut ignis calidus est, sed non 64.0381A| potest esse non calidus. Atque hoc est quod ait, quaedam vero potestates aequivoce sunt. Possibile enim non simpliciter dicitur, sed hoc quidem quoniam verum est, ut in actu, id est quod est et fit, quod dicitur esse possibile, ut in actu possibile est ambulare, quoniam jam ambulat, et est in actu et omnino possibile est esse quidquid in actu est. Illud vero quod forsitan aget, ut possibile est ambulare quoniam ambulabit, id est quod non est quidem, sed esse poterit, ut possibile est ambulare, non quoniam nunc quidem ambulat, sed quoniam ambulaturus est aliquis. Haec autem sunt quaecunque non secundum actum dicuntur, sed secundum potestatem tantum, quae nondum quidem in actu sit, esse tamen possit. Haec quidem in solis mobilibus est possibilitas, illa vero et in immobilibus. 64.0381B| Mobilia vocat quaecunque sunt naturalia, et in generatione et in corruptione. Quaecunque enim generata sunt et corrumpi possunt, ea semper in motu sunt, ipsa etenim generatio motus quidam est, atque ipsa corruptio. Ergo in hujusmodi rebus quaecunque generata sunt atque mortalia, in his vera est illa potestas, quae non secundum actum dicitur, sed secundum id quod non est quidem, sed esse potest. Nusquam enim evenit hujusmodi potestas nisi in his quae nascuntur et mortem oppetunt, illa vero quae sunt immobilia, id est quae in sua natura fixa sunt et constituta, ut mutari moverique non possint, id est divina solam illam habent potentiam quae secundum actum dicitur, ut sol immobilis quidem ad substantiam, quanquam sit mobilis secundum locum. Quoniam 64.0381C| ergo est immobilis secundum substantiam et ab ea non permutatur, neque movetur, habet in se lumen, quod ita habere potest, ut non habere non possit. Sed in utrisque his vel mobilibus vel immobilibus illud verum est quod de his dicitur, non impossibile est esse. Nam et quod actu quidem non est, esse tamen poterit, ut homo cum non ambulat, ambulandi tamen retinet potestatem. Non est enim hominem impossibile ambulare, et solem non est impossibile habere lucem, quam actu retinet sempiterno. In utrisque igitur et mobilibus et immobilibus, verum illud est quod dicitur, non impossibile esse. Nam et de eo quod agit, et de eo quod agere potest, de utrisque idem vere dicitur, quoniam non est impossibile esse. Nam et quod ambulat, non est impossibile ambulare, 64.0381D| et quod est ambulabile, id est quod ambulare potest, non illi est impossibile ambulare. Sed quoniam diximus eam quae secundum actum est potestatem duas habere species, unam quidem cum in actu quidem sit et nunquam possit non esse, ut igni actu est calere et nunquam esse non potest calidus; aliam vero secundum id quod dicimus esse quidem actu, posse tamen non esse, ut aliquis cum sedet, potest quidem sedere, sed potest etiam non sedere. Hujusmodi quidem secundum actum possibile de necessario nullo modo praedicatur, quod enim in actu est, et necessarium est esse, est quidem, sed ita est ut non esse non possit. Hoc est enim quod ait. Sic igitur possibile, id est quod cum actu sit, possit tamen non 64.0382A| esse, non est verum de necessario simpliciter dicere. Alterum autem verum est, nam quod ita est actu, ut non esse non possit, et semper actu est, hoc juste de necessario praedicatur. Quod enim necesse est esse, est quidem, sed non esse non potest. Quare quoniam partem id quod est universale sequitur, illud quod ex necessitate est, consequens est id quod est posse esse, sed non omnino. Quoniam semper, inquit, speciem sequitur genus, et partem suam sequitur universalitas. Si enim homo est, animal est, id est si pars et species est, universalitatem et genus esse necesse est. Quod si ita est, sequitur scilicet eam propositionem quae dicit necesse esse, illa propositio quae dicit possibile esse eique consentit, sed non omnis significatio possibilitatis sequitur necessarium. 64.0382B| Illa enim quae ita possunt, ut non sint quidem, esse tamen possint, nulla ratione de necessario praedicantur. Necessarium vero non modo necesse est, sed etiam est, hoc est enim quod ait, sed non omnino. Etenim de necessario quod jam est, non potest illud possibile praedicari, quod non est adhuc quidem, sed esse poterit.

Et est quidem fortasse principium quod necessarium est et quod non necessarium est omnium, vel esse vel non esse. Et alia ut horum consequentia considerare oportet.

Principium, inquit, est fortasse harum propositionum consequentias inveniendi. Si quis primo in loco necessarium ponat, et non necessarium, secundo vero in loco possibile esse et caetera, naturaliter enim id quod necessarium est prius est, nam si necessaria 64.0382C| sunt ea quae semper actu sunt, quae autem semper actu sunt sempiterna sunt, sempiterna vero rerum omnium principia sunt, recte initium quoque speculandi, quae harum propositionum consequentia sit, ex his sumemus quae sunt necessariae, et propter has ex necessarii negationibus, id est ex non necessario. Constat igitur a necessario et non necessario harum consequentias inveniendi sumenda esse principia. Illae enim, id est possibile esse et contingens esse, et esse necessarium et non necessarium, velut in natura ipsa praecedentes subsequuntur. Atque ideo ait: Et alia, id est possibile esse, et contingens esse, ut horum consequentia considerare oportet. Hoc est, ita hae considerari debent, tanquam si quod est necessarium, et non necessarium praecedant, 64.0382D| consequantur vero possibile et contingens, et caetera.

Manifestum est autem ex his quae dicta sunt, quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Quare si priora sunt sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt; et haec quae sine potestate sunt, actu sunt, ut primae substantiae. Alia vero sunt actu cum possibilitate, quae natura quidem priora sunt, tempore vero posteriora, alia vero nunquam sunt actu, sed potestate tantum.

Patet, inquit, ac liquet omnia quaecunque secundum necessitatem sunt, semper esse secundum actum. Quoniam enim ignis ex necessitate calidus est, actu quoque semper calidus est. Quocirca si quae 64.0383A| sempiterna sunt omnibus quae non sunt sempiterna priora sunt, etiam ea quae semper actu sunt, his quae sunt potestate priora sunt. Horum autem omnium divisionem facit: sunt enim, inquit, alia quidem praeter potestatem, actu tantum, ut sol non potestate movetur, sed actu, et illam movendi potestatem non habet, quae non est quidem, sed esse potest, sed actum habet solum, a potestate vero quae praeter actum solet esse, relinquitur. Primae etiam substantiae actu quidem sunt, nunquam vero potestate, primas autem substantias dicit, divinas scilicet et sempiternas, non eas quas in praedicamentis primas esse monstravit, id est individuas. Tunc enim de his loquebatur primis, quae nobis primae sunt, nunc de his quae natura sunt primae, quae divinae 64.0383B| sunt scilicet et sempiternae. Alia vero, ait, sunt quae sunt actu cum potestate, id est quae et actum habent, et aliquando habuerunt potestatem, ut fabricata jam domus, aliquando potuit fabricari, et prius habuit potestatem secundum tempus, postea vero actum; sed natura actus prior est potestate. Ars vero ipsa actum cogitatione praecipit, formamque domus prius sibi ipsa designat et efficit; quare natura actus prior est potestate, potestas actu prior est tempore. Alia vero sunt, inquit, quae actu quidem nunquam sunt, semper autem sunt potestate, ut numerus infinitus quidem est, quod cum semper in infinitum possis augere, sed actu infinitus non est. Quemcunque enim numerum sumpseris, actu finitus est; quemlibet enim dicas numerum, finita illum 64.0383C| numerositas necesse est complectatur, ut decem vel centum. Infinitus vero idcirco est potestate, quod eum possis facere in infinitum concrescere, non tamen ut quilibet actu sit numerus infinitus.

QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.

Utrum autem contraria est affirmatio negationi, an affirmatio affirmationi, et oratio, ut quae dicit omnis, homo justus est, ei quae est, nullus homo justus est, an omnis homo justus est, ei quae est, omnis homo injustus est, ut Callias justus est, Callias justus non est, Callias injustus est. Quaenam harum contraria est. Nam si ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut omnis homo justus est, ei quae est, omnis homo injustus est, etiam in his quae sunt in voce affirmationibus, necesse est similiter sese habere. 64.0383D| Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec affirmatio affirmationi contraria erit, sed ea quae dicta est, negatio. Quare considerandum est quae opinio falsa opinioni verae contraria sit, utrum negationis, an certe ea quae contrarium esse opinatur. Dico autem hoc modo, est quaedam opinatio vera boni, quoniam bonum est. Alia vero falsa, quoniam bonum non est, alia quoniam malum est, quaenam harum contraria est verae, et si est una, secundum quam contraria.

Propositio quidem quaestionis talis est. Quaerit enim quoniam huic propositioni quae dicit, omnis homo justus est, ea quae proponit, nullus homo justus est, et rursus ea quae dicit, omnis homo injustus est, videntur oppositae, quae harum magis superiori affirmationi, 64.0384A| quae dicit, omnis homo justus est, contraria est, utrum ea per quam proponimus, omnis homo injustus est, an certe negatio universalis, ea quae est, nullus homo justus est. Similiter etiam huic propositioni quae est, Callias justus est, propositio quae proponit, Callias injustus est, an ea quae dicit, Callias justus non est, contraria est. De qua re hanc viam disputationis ingreditur: nam si ea, inquit, quae sunt in voce illis quae sunt in anima famulantur, hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animae reperitur, hoc idem evenire videatur in voce, quod si illic ei opinioni quae arbitratur omnem hominem justum esse illa opinio opposita est, et illa est maxime contraria quae putat omnem hominem injustum 64.0384B| esse, et in vocibus quoque affirmatio ea quae est, omnis homo justus est, ei affirmationi magis contraria est quae dixit, omnis homo injustus est. Quod si in opinionibus non haec magis opponitur potius quam illa quae dicit, nullus homo justus est, et in vocibus quoque affirmatio universalis videatur esse contraria, utraeque ergo et affirmatio quae dicit, omnis homo injustus est, et negatio quae dicit, nullus homo justus est, erunt contrariae ei quae dicit, omnis homo justus est. Quod autem dicit, quod si neque illic contrarii opinatio contraria est. Tale est enim justum esse et injustum esse, quanquam sit secundum habitum et privationem, praedicatio tamen haec nunc, id est injustum esse, pro contrario sumitur. Ergo si in opinionibus contrarii, id est injusti 64.0384C| affirmatio contraria non est, non erit et in vocibus contraria affirmatio, sed potius negatio quae est, nullus homo justus est. Quare, inquit, considerandum est cui opinioni falsae opinio vera sit contraria, nam si qua res bona sit, verum est de ea dicere, quoniam bonum est, contra quam propositionem falsum est dicere, quia malum est, falsum etiam quia non bonum est. Sed videndum est quae harum sit magis contraria verae affirmationi, quae dicit bonum esse quod bonum est; utrum falsa illa contraria est, quae id quod bonum est dicit esse malum, an ea quae id quod bonum est dicit esse non bonum. Atque hoc est quod ait, dico autem hoc modo: est quaedam opinatio vera boni, quoniam bonum est, alia vero falsa, quoniam non bonum est, alia vero, quoniam 64.0384D| malum est. Quaenam ergo harum contraria est verae, id est utrum ea quae negat id quod est, an ea quae ponit id quod non est, quae magis harum ei quae dicit esse, id quod est videatur esse contraria, requirendum est. Sed quod his adjecit et si est una, secundum quam contraria, tale est. Contrariorum alia sunt habentia medium, alia vero sunt non habentia. Et illorum quae habent, si quis unum contrarium neget, non necesse est per illam negationem illud aliud contrarium intelligere. Nam quoniam inter album et nigrum est aliquid, si quis dicat, non est album, non idcirco nigrum esse monstravit Potest enim esse et rubrum. Et quidquid aliud in talium contrariorum medietate locatum est. In illis 64.0385A| vero contrariis quae medio carent, nihil differt negare rem propositam, an affirmare contrariam. Nihil enim differt dicere diem non esse quam dicere noctem esse. Hoc est enim diem non esse, quod esse noctem. Nihil enim est inter noctem atque diem. Ergo in his affirmatio contrarii idem valet, quod rei propositae negatio; ergo nunc hoc dicit: etiamsi in aliquibus, inquit, tales propositiones inveniuntur, ut et negatio rei propositae, et affirmatio contrarii idem valeat, et sint unae significatione. Quaerendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, an secundum eam quae dicit non esse diem, an secundum eam quae proponit esse noctem. Investigandum igitur est quae harum, quanquam unum utraque significet, magis est contraria ei quae dicit esse diem; hoc est enim quod ait. Et si est una 64.0385B| secundum quam contraria, id est, et si unum significabunt aliquando rei negatio et contrarii affirmatio, secundum quam harum magis est contraria propositio superiori propositae enuntiationi.

Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est. Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse opinio est et vera, sive plures, sive una sit. Sunt autem ista contraria, sed non in eo quod contrariorum sunt contraria, sed magis in eo quod contrarie.

Contrariorum naturam prius recte determinat, qui de contrariis propositionibus tractat. Quidam enim putaverunt contrarias esse opiniones, quae 64.0385C| sint contrariarum rerum, quod Aristoteles negat; dicit enim falsam esse definitionem, quae determinat eas esse contrarias opiniones, quae sunt contrariarum rerum. Nam cum sit contrarium bonum malo, possumus habere opinionem de bono quoniam bonum est, et haec vera est; possumus rursus id quod malum est putare malum, et haec rursus vera est, et opiniones quidem boni, quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, contrariarum rerum sunt; tamen utraeque sunt verae. Sed contrariae utraeque verae esse non possunt. Falso igitur definitum est eas esse contrarias opiniones, quae contrariarum sint rerum. Quod autem ait, boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse opinio est et vera. Aut id quod dixit eadem ad id 64.0385D| retulit quod post secutus est, vera namque verae in eo quod verae sunt eadem sunt, aut certe quod ejusdem esset opinionis, quod bonum esset, bonum putare, quod malum esset, malum. Sive autem eadem sint, sive plures, contraria esse non poterunt, idcirco quoniam simul verae sunt. Sunt autem ista contraria, sed non eo quod contrariorum sint contrariae sunt, sed magis eo quod contrariae. Sunt autem, inquit, ista, scilicet quae sunt in opinionibus contraria, non tamen contraria quando contrariorum sunt, sed potius quando de uno eodemque diverso modo et contrariae suspicantur, hoc est enim quod ait. Sunt autem ista contraria, ea scilicet quae in animae opinionibus posita sunt, quorum propositiones 64.0386A| sunt contrariae, non eo quod sunt contrariorum, sed potius eo quod de uno eodemque subjecto contrariae suspicantur, ut si quis de bono suspicetur quoniam bonum est, et rursus alius de eodem bono quoniam malum est, haec sunt contraria quae verae simul esse non possunt. Et de eodem subjecto, id est bono, nunc bene, nunc vero male, id est contrariae suspicantur.

Si ergo boni, quoniam bonum est, opinatio est, alia vero, quoniam non est bonum. Est vero et alia quoniam aliud aliquid est, quod non est, neque potest esse. Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinantur, neque quaecunque non esse quod est. (Infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod 64.0386B| est) sed in quibus fallacia est. Hae autem sunt, ex quibus sunt generationes, ex oppositis vero sunt generationes. Quare etiam fallaciae.

Hujus argumenti principium est, quo pro confesso utitur et probato, quod unius rei plura atque infinita non possint esse contraria, quare unius rei unum erit contrarium. Est ergo opinio boni quoniam bonum est, et haec vera est; est rursus boni quoniam bonum non est, et haec falsa est. Potest etiam esse quae putet esse bonum id quod non est, ut si quis dicat id quod est bonum quoniam malum est, vel quoniam quantitas est, vel quoniam aliquid quod non est. Sed haec quae de bono dici possunt, quae ipsum bonum non sint, infinita sunt. Rursus possumus de bono arbitrari multa non esse, quae sunt. 64.0386C| Bonum enim quod honestum est possumus dicere quoniam honestum non est, possumus dicere quoniam utile non est, possumus quoque dicere quoniam expetendum non est, et alia plura. Infinita ergo sunt et ea quae possumus arbitrari de bono, quoniam est id quod bonum ipsum non est. Et ea quae opinamur non esse bonum quod est, ea quoque sunt infinita. Quare nec ea quae putat opinio bonum esse quod non est, nec ea quae putat non esse quod est, ei opinioni ponenda est esse contraria, quae putat bonum esse quod bonum est. Hoc enim est quod ait: Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinatur, ut dicamus de bono quoniam malum est, vel inutile, vel turpe, neque quaecunque non esse quod est, ut si de eodem bono 64.0386D| dicamus, bonum expetendum non est, bonum honestum non est. Infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est. Hae igitur rejiciendae sunt, et ad nullam contrarii opinionem sumendae, quoniam infinitae sunt, cum semper contrariorum oppositio sit finita. Quaecunque autem contrariae ponendae sint opiniones, sequitur dicens: Sed in quibus est fallacia, hae autem sunt ex his ex quibus sunt et generationes. Ex oppositis vero generationes, quare etiam fallacia opinioni, inquit, de bono quoniam bonum est, contraria illa sola ponenda est, in qua primum fallacia reperitur. In qua autem fallacia primum reperiatur, ostendit per id quod dixit: Ex quibus sunt et generationes fallacia 64.0387A| facillime reperitur. Generatio enim semper ex oppositis est; quoties enim aliquid fit album, non fit ex dulci, nec ex duro, nec ex liquido, sed ex non albo. Et quod dulce fit, non fit ex calido, neque frigido, nec nigro, nec ex ulla alia qualitate, nisi ex sibi opposito, id est non dulci. Eodemque modo in aliis sese res habet. Omnis ergo generatio ex eo fit quod non fuit, ut dulce ex non dulci, album ex non albo, calidum ex non calido. Quare si generationes quidem ex oppositis sunt, in his autem est fallacia in quibus sunt generationes, erit in oppositis prima fallacia. Prima namque fallacia est non putare aliquid esse quod est. Secunda putare esse quod non est, ut in eo quod est bonum prima fallacia est putare illud non esse bonum. Secunda malum esse arbitrari 64.0387B| quod bonum est. Quocirca illic maxime ponenda est contrarietas ubi est prima fallacia, in his autem est prima fallacia ex quibus generationes oriuntur. Generationes vero dico esse quae fiunt ex his quae id quod fiunt non fuerunt. Generationes autem fiunt ex oppositis, in oppositis est igitur prima fallacia; sed in quibus est prima fallacia, maxime contraria illa ponenda sunt: opposita igitur maxime contraria sunt, sed bonum esse et bonum non esse opposita sunt. Bonum igitur non esse ei quod est bonum esse contrarium est, non illud quod est malum esse, quod majori argumentatione confirmat.

Si ergo quod bonum est, et bonum et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens. Accidit enim ei malum non esse, magis autem 64.0387C| in unoquoque vera est, quae secundum se est, et falsa, siquidem et vera, ergo ea quae est, quoniam non est bonum quod bonum est, secundum se falsa est. Illa vero quae est, quoniam malum, est ejus quae est secundum accidens. Quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio, quam ea quae est contrarii.

Persubtilis argumentatio tali ratione formata est: bonum, inquit, et bonum est, et non malum, quorum unum secundum se et proxime, et naturaliter est, hoc scilicet quod bonum est, alterum vero est accidentaliter, id est quod malum non est. Accidit enim ei quod bonum est, ut malum non sit; ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum. Illud enim secundum se inest, illud (ut dictum est) secundum accidens. Quod si hoc est, verior 64.0387D| est ea propositio quae affirmat quod secundum se est quam illa quae affirmat quod secundum accidens est. Est autem secundum se bonum esse quod bonum est, secundum accidens vero malum non esse quod bonum est; verius igitur et propinquius est dicere de bono quoniam bonum est, quam dicere de bono quoniam malum non est; quod si hoc est, etiam opinio quae secundum se falsa est mendacior juste videbitur ea quae secundum accidens mentitur. Nam si illa vera est, propinquius quae secundum se est, illa erit falsa propinquius quae secundum se est. Hoc est enim quod ait, magis autem in unoquoque est vera, quae secundum se est etiam falsa, sicut et vera, si illa magis vera est quae secundum se 64.0388A| est, recte illa magis falsa dicitur, quae secundum se falsa est, id est quae id negat quod secundum se verum est. Ergo ea quae est quoniam non est bonum quod bonum est, secundum se consistentis falsa est. Ad quod tendit tota superior argumentatio continua disputatione subnectit. Superius enim dictum est opinionem eam quae putat bonum esse, quod bonum est, secundum se esse; quare illa opinio quae dicit non esse bonum quod bonum est, falsa est, et de ea re falsa est, quae secundum se vera est. Secundum se enim vera est opinio quae putat bonum esse quod bonum est, quae vero arbitratur non esse bonum quod bonum est, ejus quae secundum se est, veritatem opinionis intercipit. Nam bonum esse quod bonum est, quisquis opinatur secundum ipsius boni 64.0388B| naturam habet opinionem, atque ideo secundum se opiniones hujusmodi nominantur; quare erit haec quoque secundum se falsa, quoniam secundum se veritatis videtur auferre propositionem; idem autem bonum secundum accidens est, non malum. Et hoc de bono verum est dicere, quoniam non est malum, sed accidentaliter. Bono enim accidit non esse malum, illa vero quae putat malum esse quod bonum est, aufert non malum ab eo quod bonum est, et interimit rem secundum accidens veram, vera namque est opinio quae dicit non esse malum quod bonum est, sed secundum accidens; quare secundum accidens falsa erit ea quae dicit malum esse quod bonum est. Illam enim propositionem tollit quae secundum accidens vera est. Quare quoniam propior 64.0388C| est ea quae secundum se est quam ea quae secundum accidens, falsitas ejus quae secundum se est fallacior erit ea falsitate quae secundum accidens est. Sed ea quae putat non esse bonum quod bonum est, secundum se veritatis peremptoria est ea, vero quae dicit malum esse quod bonum est, ejus quod est non esse malum quod bonum est, secundum accidens rei verae peremptoria est. Quare falsior est ea quae dicit non esse bonum quod bonum est, quam ea quae dicit esse malum id quod est bonum.

Falsus autem est maxime circa singula qui habet contrariam opinionem. Contraria enim sunt eorum quae plurimum circa idem differunt. Quod si harum contraria quidem est altera, magis vero contraria est contradictio, manifestum est quoniam haec erit contraria.

64.0388D| Quaerebatur utrum affirmatio contrarii, an negatio propositae rei, eidem propositae rei affirmationi magis possit esse contraria. Sed nunc hoc dicit quod quae falsa sunt magis, ea sunt magis contraria. Contraria enim sunt quaecunque circa eamdem rem plurimum differunt, ut circa colorem album et nigrum; ergo quae maxime falsa sunt et maxime vera, ea plurimum a se distant. Maxime autem vera est secundum se consistentis rei enuntiatio. Maxime autem falsa secundum se consistentis veritatis peremptoria. Necesse est autem inter affirmationem contrarii et negationem propositae rei unam magis esse contrariam. Falsior autem et magis contraria est opinio illa quae contradictionem cogitat, ut ea quae 64.0389A| est non esse bonum quod bonum est, quam ea opinio quae habet malum esse quod bonum est, quoniam ea quae sunt in vocibus opiniones sequuntur; simili modo negatio ejus quae est omne bonum bonum est, ea scilicet quae dicit nullum bonum bonum est, magis est contraria quam ea quae proponit omne bonum malum est. Quocirca et in aliis quoque ut in ea quae est omnis homo justus est, magis est contraria illa quae dicit, nullus homo justus est, quam ea quae dicit, omnis homo injustus est.

Illa vero quae est, quoniam mulum est quod bonum est, implicita est. Etenim quoniam non bonum est, necesse est fore idem ipsum opinari.

Addit ad demonstrationem superiorem argumentum quod demonstret magis esse contrariam eam 64.0389B| quae negat potius quam eam quae contrariam affirmat; implicita est, inquit, affirmatio contrarii. Quisquis enim putat id quod bonum est malum esse, fieri aliter non potest, nisi illud quoque putet non esse bonum. Quare duplex quodammodo propositio est ea quae dicit malum esse quod bonum est. Nam etiam illud in se continet, quod bonum non est. Simplex autem est propositio, bonum esse quod bonum est, et simplici simplex potest magis esse contraria, simplexque est negatio quod bonum est, non esse bonum. Haec igitur magis contraria est.

Amplius si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic videtur bene esse dictum, aut enim ubique ea quae est contradictio, aut nusquam, quibus vero non est contrarium, de his quidem est falsa ea quae est verae 64.0389C| opposita, ut qui hominem non putat hominem, falsus est; ergo si hae contrariae sunt, et alia quae sunt contradictiones.

Aut in omnibus, inquit, vere dicitur contradictionem magis esse contrariam quam contrarii affirmationem, aut nusquam. Aut enim et in aliis quoque idem evenire oportet, aut ne hic quidem verum est, quod dicitur, contrariam esse eam quae contradictionis est, id est negationis potius quam contrarii affirmationem. Hoc autem speculemur, inquit, in his quae contrarium non habent, ut in homine. Si quis enim putet hominem hominem esse, vera esse, verum est; si quis vero hominem putet non esse hominem, falsa. Si quis autem putet hominem equum esse, nullus dixerit hanc magis esse contrariam quae 64.0389D| putat hominem equum esse quam quae hominem non esse hominem arbitratur. Quare si in his quae contraria non habent, illa contraria est quae contradictione formatur, in his quoque quae habent contraria, non contrarii affirmationis, sed negationis propositio magis contraria est.

Amplius similiter se habent boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est. Et ad has boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est. Illi ergo quae est non boni quoniam non bonum est, verae opinationi quaenam est contraria. Non enim ea quae dicit quoniam malum est. Simul enim aliquando erunt verae, nunquam autem vera verae est contraria. Est enim quiddam non bonum, malum. Quare contingit 64.0390A| simul esse veras. At vero nec illa quae est, quoniam non malum, vera enim et haec, simul enim et hae erunt. Relinquitur ergo ei quae est non bonum quoniam non bonum est, contraria ea quae est non bonum quoniam bonum est. Falsa enim haec, quare et ei quae est boni quoniam bonum est, ea quae est boni quoniam non bonum est.

Ex similitudine et proportione contrarietatis vim propositionum vestigare conatur. Sed has propositiones prius disponamus, post autem quantum possumus breviter vim Aristotelicae argumentationis exsequamur.

Vera boni quoniam bonum est.
Falsa boni quoniam bonum non est.
Vera non boni quoniam non bonum est.
64.0390B|
Falsa non boni quoniam bonum est.

Harum quatuor opinionum duae verae sunt, duae falsae. Illa quae est boni quoniam bonum est, vera est; illa quae est boni quoniam bonum non est, falsa est. Rursus illa quae est non boni quoniam bonum non est, vera est; illa quae est non boni quoniam bonum est, falsa est. Ergo haec est similitudo et proportio harum quatuor propositionum. Nam quemadmodum se habet opinio boni quoniam bonum est, ad eam opinionem quae est boni quoniam bonum non est, eodem modo sese habet et opinio quae est non boni quoniam non bonum est, ad eam quae est non boni quoniam bonum est. Nam sicut illic vera una est, altera falsa, ita quoque hic una vera est, altera falsa. Capit igitur exemplum prius ab ea quae est non boni quoniam non 64.0390C| bonum est. Haec enim, inquit, cum vera sit, quam huic ponemus esse contrariam? eamne quae dicit, malum est? sed non est contraria. Potest enim simul esse vera, et ea quae dicit non esse bonum quod bonum non est, et ea quae dicit malum esse quod bonum non est. Sunt enim quaedam non bona quae mala sunt. Quocirca contrariae non sunt, in quibus ponitur quod non bonum est, bonum non esse, et quod non est bonum, malum esse. Contrariae enim verae simul nequeunt inveniri, et vera verae contraria nunquam est, sed nec illa poterit esse contraria huic, quae dicit malum esse quod bonum non est. Possunt enim quaedam non quidem esse bona, non esse tamen mala, ut ex arbore nullius utilitatis causa ramum defringere, si arborem nihil laedat, neque malum 64.0390D| neque bonum est. Quare verae simul possunt esse, et hae quoque quae opinantur id quod est non bonum quoniam non bonum est, et id quod est non bonum quoniam malum non est. Quare nec hae contrariae sunt; restat igitur ut ejus opinionis quae est non boni quoniam non bonum est, ea sit contraria quae est non boni quoniam bonum est. Quod si in his quatuor propositionibus quas supra descripsimus similitudo servatur, et sicut est opinio non boni quoniam non bonum est, ad eam quae est non boni quoniam bonum est, sic opininio boni quoniam bonum est ad opinionem boni quoniam bonum non est. Contraria autem est opinio non boni quoniam bonum ni non est, opinionon boni quoniam bonum est; 64.0391A| contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum est, opinio boni quoniam bonum non est.

Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter, ponamus affirmationem. Huic enim universalis negatio erit contraria, ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, ea quae est, quoniam nihil horum quae bona sunt, bonum est. Nam ejus quae est boni quoniam bonum est, si universaliter sit bonum, eadem est ei quae opinatur, id quod bonum est quoniam bonum est. Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono. Quare si in opinione sic se habet. Sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima. Manifestum est, quoniam affirmationi contraria 64.0391B| quidem negatio est circa idem universalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quae est, quoniam nullum, vel nullus, contradictoriae autem, quoniam non omne, aut non omnis.

Illud quoque recte commemorat quod nihil differt in opinionibus haec esse contraria non universaliter constitutis, et in iis quae sibi universaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quae arbitratur omne bonum bonum esse, illa contraria est quae putat nullum bonum bonum esse. Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur; ita putandum est, quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tanquam si dicamus, omne bonum bonum est. Quae opinio 64.0391C| cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quae dicit quidquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil differt, tanquam si opinemur nullum bonum bonum esse, et in non bono quoque eodem modo, ut si ita dicamus, omne quod non bonum est non est bonum, et rursus, omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istae contrariae, ut una vera sit, altera falsa. Quod in contrariis maxime reperitur; quare tota disputatio quaestioque ita concluditur. Nam si ea quae sunt in anima principia, quaedam sunt eorum quae significantur in voce, vox autem nota quaedam est animae passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque ad vocem redire necesse est. Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariae, eaedem quoque in vocibus 64.0391D| erunt, id est, non erit ea contraria quae contrarium affirmat, sed ea quae id quod ante propositum est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est, vel omnis homo bonus est: his contraria est nullum bonum bonum est, vel nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait, vel quoniam nullum, vel nullus, nullum ad illam referens propositionem, quae dicit omne bonum bonum 64.0392A| est. Nullus illi scilicet opponit quae dicit omnis homo bonus est, ut sint hoc modo, omne bonum bonum est, huic contraria est nullum bonum bonum est. Rursus omnis homo bonus est, huic contraria, nullus homo bonus est. Contradictorias autem dicit eas esse quas supra posuit, dum de universalibus ac particularibus loqueretur, eas scilicet quae sunt angulares. Universalis enim affirmatio particulari negationi, et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est.

Manifestum est autem quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contradictionem. Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul autem non contingit eidem inesse contraria.

64.0392B| Ex his quae supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quae sunt contraria vera simul esse possint, nec ea quae vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus esse, ut vera opinio verae opinioni contraria sit, sed in propositionibus quoque; neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingat. Et hoc per syllogismum colligit hujusmodi. Omnia contraria sunt opposita. Quae autem opposita sunt, simul eidem inesse non possunt, contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur, quare si duo vera de eodem praedicari possunt, duo autem contraria eidem inesse non possunt. Quae contraria sunt, vera esse nulla naturae ratione permittitur. Hoc est enim quod ait, contraria enim sunt quae circa opposita sunt, id est 64.0392C| omne contrarium oppositum est, nec fieri potest ut quae sunt contraria in oppositis non contineantur: sicut enim in praedicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem, id est duo vera possunt simul esse, et de eodem simul vere praedicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse, et malum esse, utraque simul vere dici possunt. Possunt enim quaedam quae cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quae vera sunt, simul ut praedicentur vere fieri potest, et ut in eodem sint, simul autem eidem non contingit inesse contraria. Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quae contraria sunt, vera simul 64.0392D| esse non possunt: quare convertitur, nec quae vera simul sunt contraria esse possunt. Non igitur fieri potest ut, vel in opinionibus vel in propositionibus ea quae vera sunt, possit aliquis recte contraria suspicari. Haec autem quantum brevitas expositionis permittebat expressimus. Quid autem altior hujus libri tractatus edoceat, secundae editionis series explicabit.

(no apparatus)