In epistolam Pauli ad Philippenses

This is the stable version, checked on 23 Novembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In epistolam Pauli ad Philippenses
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8

MarVic.InEpPaA2 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAP. I. VERS. 15. Posuit vel quatuor causas vel quatuor personas, quae annuntient Christum. Ex his duae, prima et novissima, ex malignitate: duae mediae, ex bono animo et voluntate. Quod inter se distent, prima et postrema: quod inter se, secunda et tertia, dicendum. Prima est de malignitate, propter invidiam et contemptionem: invidiam enim dixit quod sentiant cum aemuli nobis sint. Postrema etiam est et ipsa de malo, ut, VERS. 17,-- quidam per contumaciam Christum pronuntiant. Id est ut nobis noceant. Cum enim aperte Christum negent, finxerunt se annuntiare; ut nos, qui eos adversarios putamus et credimus, doleamus ab his eadem pronuntiari quae nos pronuntiamus: per contumaciam enim, inquit, non sancte neque caste, pronuntiant Christum; sed ut nobis incutiant tribulationem et gemitum et dolorem; ut poenis et vinculis nostris se gaudere ostendant: quomodo dictum est ipsi Christo in cruce posito, si filius Dei es, libera te, ita et Paulo dicatur: Deus tuus a vinculis te liberet; ille Christus Deus, Deus est; sed tu tamen in poenis es Hoc igitur modo distat haec praedicatio malignorum ab illa superiore: illa non ut poenas inserat vinculis apostoli, sed ut ipsi affectent gloriam praedicationis, cum per invidiam hoc faciant, non per intelligentiam et propriam voluntatem. At vero vel duplex causa, vel duplex persona, de bono sic se habet, quod quidam per bonam voluntatem Christum pronuntiant, quidam ex charitate. Hae duae causae de bono adversae sunt singulis de malo: namque ad primam respondit haec quae secunda est. Si enim primi, quia invident et quia contendunt, ideo praedicant Christum; contra quidam de bonis per bonam voluntatem Christum annuntiant vere hoc sentientes, non invidentes nobis, sed quia bonum est quod sentiunt et habent bonam voluntatem circa Evangelium. Tertia autem quae de bonis causa est, contraria est illi, quae postrema est de malis. Nam si illa quae de malis est postrema, talis est, ut quidam in nostram poenam et tribulationem per contumaciam Christum pronuntient; haec de bonis contraria est, quia quidam ex charitate pronuntiant: hoc est me sequentes et chari mihi, non mihi insultantes: scilicet, inquit, quod in defensione Evangelii positus sum. Sciunt enim quia in defensione Evangelii sum, et idcirco poenas has meas pro evangelio me sustinere: unde et ipsi ex charitate Christum pronuntiant, vel charitate in Christum vel charitate in me, non mihi insultantes, ut illi qui per contumaciam Christum praedicant; non caste, sed existimantes tribulationem se suscitare vinculis meis.

VERS. 18.-- Quid enim? dum omni modo sive sub obtentu sive veritate Christus annuntietur. Cum quatuor supra vel personas vel causas posuerit, ut Christus annuntietur, non se omnino motum a malignis quia Christum praedicant, declarat et ostendit. Frustra enim illi existimant tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim, aut quare moveor? aut quare in tribulationem mittor? cum enim gaudeam laetusque sim quod per omnem modum annuntiatur Christus: sive dum illi aliquo, suo obtentu vel aliqua sua occasione vel nocendi vel invidendi praedicant Christum, dummodo praedicent, sive veritate pronuntient. Eventus enim mihi plurimum placet, quod de Christo pronuntiant; et Christum et nominant, et Deum, sub alio licet animo, fatentur et Dei Filium. Hoc enim cum celebratur, exercetur, agitur, sic annuntiatur Christus ab omnibus, et nos ad id pervenimus quod volumus ut Christus annuntietur. Quod si ita est, frustra existimarunt me in tribulationem mitti. Denique sic subjungit: Et in hoc gratulor, sed et gratulabor. Et gratulor, inquit, etiam in hoc ipso, quod annuntiatur Christus. Non enim negant etiam illi qui nocendi modo, ut mihi noceant, Christum annuntiant: neque illi qui per invidiam Christum annuntiant, animi causa, et latenter, et per maligna verba, tamen Christum confitentur, et Christum annuntiant: in hoc, inquit, gratulor et gratulabor.

VERS. 19.-- Scio enim quoniam hoc mihi proveniet in salutem per orationem vestram, et subministrationem spiritus Christi Jesu. Pene audaciter ac temere libenter accepisse et in gaudium accepisse, quod quoque modo Christus annuntiaretur etiam ab improbis, etiam per contumaciam, etiam per invidiam: sed hoc ex fiducia Dei, et benevolentia, et, ut ipse ait, ex subministratione Christi et spiritus ejus confirmo futurum; et scio futurum, quoniam istud quoquo modo, quod pronuntiatur, erit verum, eritque etiam ita ut ipse ille Paulus vult, qui vere annuntiat: et idcirco ait, scio enim quod hoc mihi proveniat in salutem: ut hoc quod illi, vel in perniciem meam pronuntiant, qui per contumaciam Christum pronuntiant, vel illi qui per invidiam et contentionem Christum pronuntiant, omnia tamen ita scio, quoniam mihi proveniant in salutem, subministrante scilicet Christo et spiritu ejus: secundum, inquit, quod expecto, et spem habeo, ita mihi fiducia est, ut nunquam mihi ipsi noceant, etiamsi alia causa pronuntiant Christum, ut ego poenas patiar et crucier: tamen quoniam spes mea et expectatio est de Christo, proveniet id mihi in salutem.

VERS. 20.-- Quoniam in nullo erubescam; sed in omni fiducia, quemadmodum semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo. Sequebatur uti non continuo in salutem provenire posset istud ipsum, quod maligni praedicant, quod per invidiam praedicant, quod per contumaciam praedicant, uti posset illi et perniciem afferre et poenas, ut in catenis semper esset, verum etiam et in morte, sed utrumque. Nam apostolus prospiciens dicit futurum esse ut Christus praedicetur quolibet in eventu: nunquam enim, inquit, erubescam, sed ex utroque et gaudio laetabor et gratulabor, et sicut semper et nunc magnificabitur, inquit, Christus: in corpore, inquit, meo; id est cum meum corpus poenis subjectum omnibus tolerat universa, et Christum praedicat, nec desistit, nec poenis terretur, et omnibus poenis non cedit. Quid est autem omnibus poenis, ipse exponit subjungendo sive per vitam, sive per mortem. Sive enim tolerando poenas vixero, praedicabitur Christus: sive sub poenis mortuus fuero, magis ac magis praedicabitur; cum videant omnes me nec poenis deterritum, nec morte revocatum, sed in evangelio aut vitam cum poenis exegisse, aut usque ad mortem poenas tolerasse, et tamen in evangelio praedicando perseverasse.

VERS. 21.-- Mihi enim vita Christus est et mori lucrum. Non igitur mortem timeo, quia mori mihi lucrum est: non ipsa mors lucrum, sed mori: vita autem Christus est, quia qui in illo sperat, semper vivit, et nunc et postea. Etenim cum dixerit, in corpore meo magnificabitur Christus, sive per vitam sive per mortem, ad vitam istam referens; si vincit eos, qui sibi parant insidias, et perseverat in Evangelio, gloriabitur vita ejus, quia in Christo gloriatur, non in catenis, non in salute, non si nihil patiatur. Si autem occisus fuerit, lucrum est mori, cum illi vita sit Christus. Sic igitur singulis singula reddidit; ut ad mortem responderit, non timeo mortem, cum mihi vita sit Christus: sive in vita, sive in catenis licet me alligent, tamen mihi vita Christus est, et ipsum mori lucrum est, cum pervenio ad Christum. Sive utrumque hoc singulis superioribus datur, non timeo mortem, quia vita mihi Christus est, et mori lucrum est: sive cum vitae mihi in poena erit, non timeo vitam, quia vita mihi Christus est. Ergo illi nihil agunt, sive me morti tradant, sive in vita cruciatibus dedant: mihi enim utrumque non nocet, quia non est apud me in tormentis vita cum poena, propterea quia vita mihi Christus est: sive interficiant, non est mihi et ista poena, quia vita mihi Christus est, et mori lucrum.

VERS. 22.-- Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est. Quoniam supra dixit, vita mihi Christus est; et incertum quam vitam dixerit, utrum istam quae in carne, an illam quae postea; adjecit de ista vita, quae hic in carne est, et dixit nihilominus etiam in ista vita, cum hic in carne vivimus, fructus est mihi, inquit, operis. Qui iste operis fructus? ut labore meo et Evangelio annuntiem Christum, et multis spem vitae et salvationis efficiam, cum sperare in Christum coeperint, et fidem Evangelio dare. Hic est, inquit, mihi fructus operis etiam in carne vivere. Et quid eligam ignoro. Sive enim moriar, quia mors lucrum est, ac mihi vita Christus est, et ad illum utique pervenio, cum morior hic in carne: sive rursus hic in carne vivam, quia mihi fructus est operis annuntiare Christum et evangelizare; quid eligam, inquit, nescio; utrum mortem appetam, an adhuc in vita maneam.

VERS. 23, 24.-- Coarctor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, quanto magis optimum est. Ut vero autem in carne permaneam, necessarium propter vos. Duplex, inquit, me necessitas et cupiditas in divisa deducit; nam et habeo concupiscentiam dissolvi, id est discedere a corpore, et esse cum Christo; etiam illam, lucrum consequi; quod est quidem optimum et eligendum. Sed rursus est mihi in carne necessitas ut maneam et perseverem propter vos. Ita superiori parti concupiscentiam dedit dissolvi velle et esse cum Christo, quia summum est et praecipuum et optimum; hic autem ut in carne adhuc maneat necessitatem magis dixit, quam illam; ut propter hoc vivam, ut vos instruam, ut vos in Evangelio confirmem. Cum igitur duas veluti concupiscentias habeat, confirmat unam quod hic in carne adhuc manebit; et hoc confidenter scio, quoniam manebo, et permanebo vobis, ad vestrum profectum et gratiam fidei. Vere ut pater, vere ut famulus Dei, de duabus cupiditatibus suis illam quasi reliquit, quae ipsi tantum fuerat profutura, ut jam abiret, jam dissolveretur essetque cum Christo.

VERS. 25.-- Confido, inquit, et confidenter scio, quoniam Deus me hic adhuc esse faciet, ut permaneam; et permanebo, ut vobis omnibus prosim, et profectum habeatis ad gloriam fidei. Manebo, inquit, et adjecit amplius, et permanebo, id est, usque ad perfectionem manebo; perfectionem autem profectus vestri, ut proficiatis et gratiam consequamini, fidei scilicet; id est cum fidem praestatis a Deo gratiam mercamini.

VERS. 26.-- Ut gloria et exultatio vestra abundet in Christo Jesu penes me, per praesentiam meam denuo apud vos. Ut cum apud vos esse iterum coepero, hoc est per praesentiam meam denuo ad vos, exultet gloria vestra, et abundet ipsa exaltatio in Christo Jesu penes me, per praesentiam meam denuo apud vos: id est ut ego praesens sentiam quemadmodum gloria vestra exultet et abundet in Christo, quod Christum diligitis, quod Christo servitis, quod Christo vos servire gaudetis.

VERS. 27.-- Tantummodo digne in Evangelio Christi conversamini. Tota vitae summa christianae ista est, in Evangelio Christo conversari, ipsum sibi annuntiare et caeteris, in ipso spem habere, omne quod agat ex mandatis ejus agere: hoc est digne in Evangelio Christi conversari. Sed et hoc parum est: ergo jungendum ut in Evangelio Christi conversemur ante omnia, et digne conversemur. Est digne conversari, secundum ejus praecepta vivere, et ea facere quae Christus praecipit. Ut sive cum venero, et videro vos; sive per absentiam, audiam de vobis quoniam statis in uno spiritu, una anima concertantes cum fide Evangelii. Ipse exponit quid sit digne in Evangelio Christi conversari, uno spiritu stantes, una anima concertantes cum fide Evangelii: Spiritu autem, inquit, stantes uno: quia unus est spiritus cum jam sapimus, et Evangelium sentimus, et ita vivimus. Animae autem opus hoc est, ut adversa corporis expellamus: ideo una, inquit, concertantes cum fide; quam fidem vobis Evangelium dedit. Ergo state, inquit, in uno spiritu, et colluctamini una anima cum fide Evangelii.

Verum haec expositio illud continet quod supra dixit, digne in Evangelio Christi conversamini. Quomodo autem se habeant verba ut integra sibi et juncta sint, sic attendemus: conversamini, inquit, digne in Evangelio, ut digne vobis audiam quoniam statis in uno spiritu et una anima concertantes cum fide Evangelii. Audiam autem vel per absentiam; fides autem erit, ut cum audiam, credam, cum venero ad vos, et videro vos. Sive per absentiam audiam de vobis, jam ad utrumque videro vos, quoniam statis in uno spiritu.

VERS. 28.-- Et nec in quocumque territi sitis ab adversariis: et hoc opus pertinet ad expositionem quod est digne in Evangelio Christi conversari, numquam terreri ab adversariis, nec in aliquo terreri: quandoquidem est illis declaratio interitus, nobis autem salutis. Hoc, inquit, non terreri Evangelio servientes. Id est omnis actus christiani ad salutem est, non conturbari ab adversis, fidem Evangelii credere in Christo, pati pro Christo, simulque etiam ut sciamus ex Dei gratia provenire. Ergo haec, inquit, res non terreri in aliquo ab adversariis, et nobis ad salutem est, et nostris adversariis causa est ad interitum: et hoc tamen donum est Dei. Et hoc a Deo: ne operae nostrae putemus esse, quod non terreri causa nobis est ad salutem: nam et hoc a Deo est, sicuti frequenter monui, ut Dei nutu et misericordia et gratia fiant omnia.

VERS. 29, 30.-- Quoniam vobis donatum est a Christo. Omni exhortatione praecepta haec jungit: pertinet enim digne in Evangelio Christi conversari quid sit, sic ostendere secundum superiora praecepta: et nunc cum exhortatio adjungitur ut credant in Christo; neque tantum credant, sed ut etiam patiantur pro illo. Quae autem patiantur, subjungit: vel quae in me vidistis, vel quae de me audistis: hoc est enim digne in Evangelio Christi conversari, et hoc dono datum est nobis pro Christo, quoniam ille mysterium complevit, et ad liberationem nostram passus est omnia. Pro ipso igitur donum nobis dedit, ut credamus in eum. Magnum autem donum, si sola in eum fide tantam gratiam meremur. Sed ita credamus, ut etiam patiamur pro illo; hoc enim subjungit: Id ipsum certamen et agonem habentes, quem et vidistis in me, et audistis de me. Ut vos quoque credentes in Christo, patiamini omnia pro illo, id est propter ipsum. Facere enim omnia, neque in alium converti, et pro illo pati omnia, hoc est certamen: et hunc agonem habemus scilicet et contentionem et intentionem, quae educit ad palmam et ad coronam. Hunc igitur agonem ne ignoretis, ipse est quem in me vidistis, scilicet de catenis, de carcere, de cunctis malis, quae perpessus est Paulus: quae utraque apud vos habent fidem me passum esse, cum aut audistis aut vidistis.

CAP. II.

VERS. 1, 2, 3, 4.-- Si qua igitur advocatio in Christo, si qua consolatio dilectionis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes; implete gaudium meum, ut idem sentiatis omnes. Petiturus beneficium, ut gaudium suum impleatur quod gaudium circa hoc mandatum est, ut idem sentiatis omnes, ut nullus discrepet (tunc enim et charitas et concordia est, idem sentientibus cunctis; et si concordia est, hoc habebit apostolus gaudium): ut ergo hoc impetret quod suum gaudium vult esse, per illorum unanimitatem, concordiam, eamdemque sententiam, et caetera similia, quasi rationem meritorum praemittit, quod ab ipsis meretur, ut impleatur gaudium suum circa hoc, ut idem omnes sentiant, et caetera. Meritorum autem rationes istae sunt, quia advocati simul in Christo sunt: advocat enim Deus in Christo nos; eos enim sanctificat, quos vocavit et elegit et quos ordinavit. Advocatio ergo prima est; si est, inquit, advocatio in Christo aliqua in nobis, quod simul vocati sumus, et vocati in Christo, et meritum meum erga vos; ergo implete gaudium meum. Prima igitur haec ratio meritorum inter se, ut se invicem audiant: quod advocati sunt in Christo. Ex hoc autem quod advocati sunt in Christo, est etiam dilectio. Item adjungit si qua consolatio dilectionis. Cum enim in malis simus, et mundi malis laboremus, si nos invicem diligamus, Deus erit nobis consolatio dilectionis. Haec, inquit, igitur si est consolatio dilectionis, ut quia vos diligo, vos me consolemini in malis in quibus sum: implete ergo gaudium meum. Singulis ergo hoc adjungendum. Deinde adjecit, si qua societas spiritus. Bono ordine et hoc tertium: nam primum est advocari in Christo, deinde dilectionem habere: cum autem utrumque fuerit, ut jam et advocati in Christo sint, et consolationem habeant inter se dilectus et dilectionis, sine dubio est societas spiritus. Si qua, inquit, est societas spiritus. Audiamus illud, implete gaudium meum. Adjungit deinde, si qua viscera et miserationes. Unum enim corpus efficitur Ecclesiae, cum sibi vocati in Christo charitate junguntur, junguntur etiam spiritu, et fiunt eadem viscera et eaedem miserationes. Si qua igitur viscera, si quae miserationis sint viscera, ad hoc ut vocatio sit in Christo, et societas in spiritu. Miserationes autem sunt ad hoc, si qua consolatio est dilectionis, ut omnis alterum consoletur, quod in malis semper in mundo sumus: quoniam viscera eadem sumus, miserationes invicem nobis praestare debemus. Sic ergo si qua viscera miserationis, implete gaudium meum. Quod autem gaudium, subjunxit, ut idem sentiatis, omnes id ipsum. Quid est idem sentiatis? supponit per subjecta, aut in quibus idem sentiant, aut quemadmodum idem sentiant:-- Eamdem dilectionem exerc eatis unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate sensus invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Non sua propria tantum unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum singuli.

VERS. 5.-- Hoc enim sentite in vobis quod et in Jesu Christo. Ut dixi, exhortatio ista est quam nunc exsequitur, praeceptis plenioribus: implete, inquit, gaudium meum, quibus in rebus effici potest: quae praecepta, ut semper docuit, tenent quae facienda sunt, et item quae non facienda. Quae facienda sunt, sic subjungit, ut idem sentiatis omnes, eamdem dilectionem exerceatis omnes, unanimes, unum sentientes. Interponit quae non facienda, nihil per contentionem neque per inanem gloriam. Et subjungit quae facienda rursus, sed per humilitatem sensus invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Item subjungit quae non facienda: non sua propria unusquisque perspiciat. Deinde id quod faciendum, sed aliorum singuli. Sic deinde subjungit, quod ad exhortationem plurimum valet, et certam exhortationem de praeceptis, in qua conclusio praecepti haec est, ut de aliorum recreatione singuli cogitent. Hoc, inquit, facere debetis et constituere et sentire in vobis, quod Christus fecit: quod de aliis cogitans, de se et de sua gloria nihil cogitavit: vel de eo quod potentiam suam, ut docebit, ipse deposuit, ut aliis caeteris subveniret. Ergo hoc tenetur in exhortatione, ut gaudium possit impleri ipsius Pauli.

Videamus igitur singula quae praecepta sint. Primo ait ut idem, omnis christianitatis potestatis, et jus et operatio illa est non dissentire, sed unum atque idem in animo habere. Etenim si unus Deus, si unus ejus filius, si unus Spiritus sanctus est, si omnia ista tria unum, ita debemus et nos unum habere quod sentimus, ut idem sentiamus omnes. Deinde sequitur ut eamdem dilectionem exerceamus. Hoc jam ad moralem disciplinam, id est ad vitam pertinet; illud ad scientiam. Nam cum duo genera dixissem esse in Paulo, et in omni tractatu, ut alia discerentur ad scientiam, alia discerentur ad actus et ad vitam; ita et hic ad scientiam, ita positum ut idem sentiatis: deinde ad vitam, eamdem dilectionem exerceatis. Eamdem quid est? quam alter circa vos, eamdem vos circa alterum; neque divisam dilectionem, sed in Christo dilectionem. Ipsa est eadem dilectio. Deinde adjecit: unanimes unum scientes. Eadem repetisse mihi videtur verso ordine, quae supra sunt dicta. Namque unum est unanimes quod ad eamdem dilectionem: aliud est unum scientes, quod supra ut dixi, ut unum sentiatis omnes. Verum et amplius aliud in his duobus est, quod in superioribus. Namque aliud est idem sentiatis omnes, aliud unum scientes, in ipso quidem: quippe cum ad scientiam utrique pertineat. Verum illud superius idem sentire, ad hoc est, ut adhuc scientia nondum confirmata, par tamen videatur sciendi potestas, nondum confecta, jam perfecta scientia. Secundo igitur praecepto cum uno in sensu utrumque sit, fortius tamen positum; unum, inquit, scientes: jam praeceptio est ipsa, cum scientes dixit. At vero superius idem sentientes dixit, id est sensus eosdem intelligentiae habentes: illud ergo adhuc in actu est, hoc in perfectione videri potest. Idem sentientes et ad vitam pari modo, etiam in actu est, circa vitam eamdem dilectionem exerceatis. Porro autem in perfectione hoc est unanimes et utrumque de moribus et de vitae genere: unde tamen cum eadem videantur singula in singulis, posteriora potiora sunt. Deinde adjunxit: nihil per contentionem neque per gloriam inanem. Potuit enim, et idem sentiendi, et idem sciendi esse tamen contentio. Modus igitur subjunctis est, qui esse debeat, vel potius qui non esse: nihil, inquit, per contentionem. Multi enim contendendi vel necessitatem habent vel voluntatem. Utramque igitur contentionem tulit, ut necessitas non sit contendendi nec voluntas. Quippe cum utrumque vitiosum sit. Alii curiositate in ipsam contentionem irruunt: alii natura tales sunt, ut contentiosi sint: ideo adjectum, nihil per contentionem. Deinde rursus alii ad jactantiam hoc proferunt, ut contendant, et pares esse videantur, aut potiores resistendi pertinacia et superiores aut gloriandi. Hoc ergo auferri vult, dicitque, neque per gloriam inanem. Etenim gloria inanis est placere velle sermonibus, placere ingenti calliditate, et contentione disserendi. Raro enim apud christianum debet esse contentio, non in sermone jactantia.

Huic ita posito posteriori praecepto ne quid per gloriam inanem facere videamur, necessario subjunctum, sed per humilitatem sensus. Sic enim inanis gloria poterit auferri, si humilitas sit in sensibus, id est intellectibus. Hos enim sensus posuit. Quaerendi modo, proferat quaecumque tractat, non auctoritate suscepta. Invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Vere enim haec humilitas, si omnem alterum putas esse potiorem: hoc est enim invicem praecedi ut vos arbitremini; ne quisquam alterum non ita putet, ut non potiorem aestimet, et praecedere et esse meliorem. Quod si ita est, haec est humilitas sensus. Deinde subjungit: Non sua propria unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum. Ex hoc sensu nectitur id quod postea subjungitur. Interea referendum hoc ad superiora, tunc enim implebitis meum gaudium, si et hoc quoque faciatis ut unusquisque non tantum sua propria perspiciat, sed aliorum, et ita singuli de aliis atque aliorum curas habeant. Hoc enim nos putamus. Quod si de nobis tantum cogitemus, nobis prodesse poterimus, et de nostris tantum rebus agere, de spe, de liberatione nostra: sed hoc parum est. Tunc enim vere de nobis agimus, si et alios curemus, et aliis prodesse properemus. Cum enim omnes unum corpus simus, aliis si prospiciamus, nobis prospicimus: si de aliis cogitemus, de nobis magis cogitamus. Hinc subjungit, quantum sit istud quod monet, quod praecipuum, quod vehemens, cum dicit: Hoc idem nos in nostris sensibus habeamus, quod et in Christo Jesu. Quid istud est, Hoc sentite in vobis quod sentitis in Christo Jesu; ipse exponit et explicat. Etenim si hoc sentimus in Christo Jesu, quia ipse magis de aliis, id est de nobis curam gessit, non de se, neque de eo quod ipse posset aut poterat, aut potest, sed de nobis potius cogitavit. Hoc est quod supra dixit, sed aliorum singuli curam geramus: etenim Dominus noster Christus Salvator, utique cum Salvator esset, aliis salutem attulit: et quemadmodum non modo benignitate tantum usus, neque fulgens sua benevolentia sua luce vestit et texit, atque ad se benignitate infusa et majestate revocavit. Ut ergo magis beneficium ejus, et maximum nosse possemus, exinanivit, inquit, se atque omni exuit majestate, ut in carnem descendens, ut omnem illam patientiam humilitatis suscipiens, nobis ut prodesset carne, injurias in carne, deinde crucem mortemque sustinuit. Quae omnia docent et hortantur nos, ut similiter imitantes Dominum, non de aliis potius cogitemus quam de nobis ipsis. Hoc est enim vere de nobis agere, aliorum curam pro eorum salute suscipere. Hoc est ergo ut hoc sentiatis in vobis, quod et in Christo sentitis. Illum profuisse aliis sentitis: ergo et in vobis hoc sentite, ut pro aliis cogitetis, et sollicitudinem pro aliis suscipiatis, ut aliis prodesse possitis.

VERS. 6, 7, 8.-- Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed et semetipsum exinanivit, et servi sumpsit formam in similitudine hominum factus, et habitu inventus tanquam homo. Humiliavit se ipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Duas res, id est duo praecepta, supra dederat, unum ut diligerent humilitatem, aliud non sua tantum curarent, sed et aliorum. Et ait: Hoc sapite in vobis, quod et in Christo Jesu. Quid igitur de duobus istis accipimus in Christo Jesu? utrum unum? et quod unum? an ambo potius? Namque unum de humilitate manifestum, quod semetipsum humiliavit Christus, et servi sumpsit personam. Potest tamen esse hic etiam secundum praeceptum: propter alios enim ita sustinuit, et de aliis potius quam de se cogitavit. Breviter autem hic expositum, quod Christus sit, et antequam in carne descenderet, et in qua sit virtute atque substantia. Dictum est enim quod forma Dei Christus esset. Quid autem sit Dei forma? non figura, non vultus, sed imago et potentia. Plene de hoc et hic tetigi ad Ephesios, et plenus uberiusque in aliis tractavi libris, Deum esse in eo quod est ipsum principale esse; esse autem ipsum, est principale habere, vivere et intelligere. Sed intelligere atque vivere, forma quaedam est et imago ipsius existentiae. Cum igitur existentia Deus sit, ut multis probatur, atque id magis quod supra existentiam est; forma autem existentiae, moveri, intelligere, vivere; circumformatur enim et definitur quodammodo, id est in considerationem et cognoscentiam devocatur, quod sit illud esse, quod invisibile est et incomprehensibile, vivere intelligitur et intelligere. Ita esse, pater est: vivere autem et intelligere, quae ista ipsa in eo sunt, quod est esse, quasi forma. Christus ergo Dei forma est: vita est enim Christus, et cognoscentia et intellectus. Haec igitur forma et imago Dei. Quanta potentia, et quanta deitas, vel virtus sit, alibi expressum. Ergo nunc Paulus: non, inquit, Christus rapinam credidit, id est hoc sibi vindicavit, tantum habere voluit, ut forma Dei esset; sed etiam se ipsum exinanivit potentia, ut ad mundum et ad carnem descenderet, et formam hominis sumeret, id est parvi et humilis imaginem.

Illud autem diligenter et acute attendendum puto, quod cum et ipse se missum a Deo dicat, et voluntatem patris implere, hoc ita positum mysterium est, ut ipsius sit voluntatis, quod venerit, et quod formam vel imaginem servi sumpserit. Sic enim ait, qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, et servi sumpsit formam. Sed cum ita jungamus semper, et hoc intellectus necessitate capiamus, et in eo quod est esse, intelligentiam inesse et vitam, ut et Deo, cui est potentia haec ut esse sit, et esse omnibus praebeat, sit tamen intelligens illud, ut vivens vel supra intelligentiam et supra vitam, et supra existentiam Christus, qui vita est, etiam progressa a Deo vita insit, et in eo quod vita est ipsa existentia, et ipsa intelligentia aequalis Deo est: unde et in Filio Pater est, et in Patre est Filius. Sed haec, ut dixi, plenius alibi. Ergo et cum Pater voluit, Filius voluit: et cum Filius voluit, Pater voluit. Unde utrumque recte, et quod missus a Patre est, et quod hic positum ut ipse se exinaniverit. Intelligamus autem ipsum se exinanisse, non in eo esse quod potentiam suam alibi dimiserit, aut se privaverit; sed ad sordida quaeque se humiliarit, ad postrema officia descendens. Cum haec implevit, se et potentiam suam exinanivit. Nam carnem sumens et formam hominis et similitudinem, omnia quae hominis erant perpessus est, egit, implevit. Hoc est enim quod ait, in similitudine hominis factus, et habitu inventus tanquam homo. Non enim audiendi sunt illi qui phantasma dicunt fuisse, quia dictum hic est in similitudine hominis: sed ad Deum refertur, et λόγον ipsum formatum per carnis assumptionem in similitudine hominum. Etenim cum caro in terris diversas formas habeat, accepisse autem carnem Christum manifestum sit; sed in qua similitudine dictum, in similitudine hominum, id est caetera animalia non quo hic similitudo hominum in Christo fuerit, non ipse homo susceptus.

Denique adjectum post similitudinem et habitum, ut ita se haberet tanquam homo. Sic adjunxit, inventus tanquam homo. Graecus quidem σχῆμα dixit, latinus habitum nominavit. Ita cum duo posita sunt apud graecum, in similitudine et habitu; accipiamus igitur habitu figuram, et ut se homo habeat. Etenim omnis hominis qualitas his duobus exprimitur, similitudine et figura. Potuit enim in immenso similitudo hominis, ut in gigantibus, ut in vultibus et in membris, quae finguntur: ideo ergo adjecit: et figura hominis, ut certus habitus et modus praeter similitudinem hominis, videatur assumptus. Porro autem quod dixit inventus tanquam homo, non hic cum dubitatione dictum, tanquam homo quasi non homo fuerit, sed phantasia hominis; sed dictum, inventus tanquam homo. Haec scilicet media pronuntiatione, qua vere non homo fuit, sed Deus, et carne et figura accepta quasi homo. Quod autem dixit, servi formam sumpsit, quoniam ipse forma Dei fuit, Dei autem servus homo est, idcirco dictum, servi formam sumpsit. Ex qua re se humiliavit, et se exinanivit factus, inquit, ut subditus usque ad mortem scilicet crucis. Ecce in hoc ipso cum dixit, subditus factus, graece autem aperte et plene, cum dictum ὑπήκοος γενόμενος, quod est, subauditor effectus, in quo ut dixit, in hoc ipso expressum, quod paulo ante diximus, quoniam a Patre missus est. Si enim subauditor, verum est illud et integre dictum, qui me huc misit et subditus factus; certe potest utrumque non solum per illam rationem accipi atque intelligi quia et in Christo Deus est, et est in Filio Pater, et in Patre Filius, sed quod etiam in multis locis simile reperimus, ut et mittentis sit auctoritas, et voluntas obtemperantis. Etenim ut apud poetas, si cum pater Mercurium mittens imperio suo misit; Mercurius autem patris cum pareret imperio, se ipsum composuit, et se exinanivit ut volaret et iter tenderet, si fas est divinis talia comparare; intelligi licet, et Patris imperio Dei omnipotentis missum Christum: et Christus Filius, eo ipso quod imperio obtemperabat, se exinanivit, ut hominis formam sumeret, et in carne veniret, et servi imaginem sustineret, se humilians et obauditor factus, obauditor autem usque ad mortem. Quam illam mortem? multa enim genera mortis sunt: nam primum esse in carne, mortis est: deinde accipere omnia peccata carnis, et ipsa mors est: ideo adjectum, usque ad mortem. Quam mortem? crucis, inquit. Etenim nos Salvator morte non liberavit, sed morte crucis liberavit: omne enim mysterium non in morte tantum, sed Christi, sed et in morte crucis: unde dixit Paulus, fidem se habere in Christum, et in Christum ipsum crucifixum.

VERS. 9, 10, 11.--Quibus omnibus quid colligitur? Ergo Christus et aliis consuluit, et se humilem fecit. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, ut in nomine Jesu omnes genua flectant, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris. Quid istud sit, quod nunc dictum est, quia ideo Deus Filium suum exaltavit, et ei donavit nomen quod supra omnia nomina est, et quod sit hoc ipsum nomen, et quare nunc haec donaverit atque concesserit, etsi magni tractatus est magnaeque doctrinae, tamen nos id quale sit, breviter admonemus. Christus, id est λόγος, qui cum Deo est, et apud Deum, juxta Deum, et idcirco etiam ipse Deus, cui λόγος hic ex operatione ejus provenit, ut et Christus esset Jesus, et exaltaretur, et supra omnia nomina nomen acciperet, λόγος, inquam, iste in eo quod λόγος est, forma Dei est, vere jungitur, copulatur, unumque est, et idcirco et λόγος Deus est, per quem creata sunt omnia, et in quo quod effectum est, vita est, et hoc fuit a principio, et sine logo factum est nihil, qui jungitur. Simpliciter hoc aures accipiant, num ipso tempore Filius non dicebatur? Intelligi quidem potest, quoniam virtute Dei, ut Deus ipse, et forma Dei, ipse Deus, nomen hoc et hoc vocabulum postea acceperit, posteaquam in mundum descendens, id est ὓλην, ipsam ὓλην praecidit, et vicit, et mortem superavit, ut jam mors non dominaretur. Quod si tanta haec ejus opera, et tanta misericordia Dei, per hoc ab illo munus impletum est, in reditu atque reversione hoc nomen accepit, et hinc exaltatus est, et hanc gratiam consecutus est, ut Filii nomen acciperet, quod nomen supra omne nomen est.

Sed catholica disciplina dicit, et semper fuisse Patrem, et semper Filium: et ita et dicendum est, et intelligendum. Verumtamen, quoniam apud nos hic error est natus, quod constet ante in carne descensum, nunquam filium dictum esse λόγον, nec nunc ita expositio ista currit, et sententiam suam tenet, ut cum dictum sit quod se ipsum exinaniverit, et cum Dei esset forma, formam servi acceperit et figuram, in similitudine inventus hominis et factus; et usque ad mortem se humiliaverit, et mortem crucis, et adjunctum ita sit, propter quod Deus illum exaltavit: videtur propter ipsam passionem exaltatus esse, et accepisse se hanc gratiam, ut hoc nomen acciperet quod supra omne nomen est, propter istam, inquam, causam. Sic enim dicit Paulus. Quod si ita est, quasi intelligi vult, ante hoc non fuisse nomen, ut fuerit virtus Dei, λόγος fuerit, etiam forma fuerit in eo quod λόγος, et Deus, et fuerit apud Deum: ac propterea quasi non conveniat, ut tunc filii nomen acceperit, sed posteaquam missus. In quo intelligimus jam, ex eo quod missus est, illum esse Patrem, et hunc Filium: deinde propter opera, propter mysterium, propter passionem, qua vita mors est, morte ipsa Christi; propter hanc, inquam, gratiam accepit nomen quod supra omne nomen est; ut tantum nomen accesserit, res eadem fuerit: et ante, id est λόγος, atque ipsa virtus; non ut nunc primum res fuerit, quando in carnem venit. Sed cum res venit, id est virtus, et sapientia, et actus, et operatio, λόγος tamen dictus fuerit, et λόγος fuerit. Nunc autem ipse λόγος cum induit carnem, ut dictum est, ipse, inquam, λόγος post passionem, et post mortem crucis, qua vicit omnem mortem et omnia peccata, vocabulum acceperit Filii, quod vocabulum supra omne nomen est. Quid enim est quod possit accipi aequale, quod comparari possit cum Filii nomine? Etenim amicitia, sanguinis conjunctio, germanitas, et caetera, inferiora sunt omnia; sive ministrorum, sive angelorum, sive quaecumque alia dixerimus. Est igitur Filius supra omne nomen: quod nomen dedit Deus Christo post passionem, post crucem.

Videri tamen potest, prope non ita esse ut verum sit, quod Filius supra omne nomen sit. Etenim si filius non dicitur nisi cum pater sit, et pater cum filius sit, numquid etiam hoc nomen, Filius, supra illud nomen est, quod Pater est? Utique non. Quomodo ergo Filius nomen cum acciperet, supra omne nomen accepit? Utique circa alia sine dubio nomina accipienda sunt, supraque omnia alia hoc nomen Fili sit. Nam pater cum Filio junctus est, et aequalia nomina ista sunt, quantum ad nomina; etsi non sit Filius nomen supra Patris nomen, nec Pater nomen supra Filii nomen. Virtus illa quae dicitur Pater, supra est, supra illam virtutem, quae dicitur Filius; nomen tamen vel Filius vel Pater, aequalia inter se sunt. Quod si ita est, Filius supra omne nomen est, quia Pater cum Filio simul supra omne nomen est; cui nomini, et in quo nomine, Jesu Christi, omnis homo genua curvat, et orat: neque homo tantum, sed omnia coelestia et omnia terrena, et omnia sub terris quae inferius esse dicuntur. Et item, VERS. 11:-- Omnis vox confitetur quod Jesus Christus Dominus noster, in gloria Patris est, et fuit semper. Haec ergo gloria ei data est, ut gloria sit ipse patris, quoniam et pater eum genuit; et ab eo creatus mundus est et salvatus, et vita mors est; et salus aeternitasque, quae quaesita est his omnibus. Qui in ipsum credunt mortem in Christi morte vicerunt.

VERS. 12, 13.-- Quapropter, mihi charissimi, quemadmodum semper obauditis, non tanquam in praesentiam tantum, sed multo magis nunc in absentia, cum metu et tremore salutem vestram operamini. Deus est enim qui operatur in vobis, et voluntate et efficacia, pro bona voluntate. Post mysterium totius administrationis editum, quod ista positum fuerat, uti praeceptum confirmaretur, quo monebat ut omnis homo non de se cogitaret, neque curam gereret, ut et Dominus noster Jesus suo mysterio egit; subjungitur, ut dixi, exhortatio ut se invicem diligant, primo cum dixit illos charissimos sibi et dilectissimos: deinde sicuti, inquit, mihi obaudientes fuistis, ita semper obaudistis, non in praesentia tantum, sed magis ac magis in absentia, et obaudistis cum timore et tremore. Quare autem magis ac magis? vel quia dies praecedunt, vel quia in absentia plus timendus est ille, qui monet. Quid autem istud quod hortatur et monet ut agant atque operentur salutem suam, et agant observantes atque obedientes, cum timore, inquit, et tremore? ut timor ad animum, tremor vero ad corpus referatur. Magnum autem mysterium quod intente audire debemus, quod consulentes et curam aliis gerentes, nobis magis salutem operamur. Deinde quod in nobis praestans sit nobis salutem operari. Sic enim dixit, salutem vestram operamini. Sed rursus ne unusquisque parum gratiam Deo referat, si ipse sibi salutem operari videatur, adjectum est illud, Deus est enim qui operatur in vobis, et voluntate et efficacia, pro bona voluntate. Ergo salutem vestram, inquit, operamini: sed ipsa operatio tamen a Deo est: Deus enim operatur in vobis, et operatur ut velitis ita. Et velle quasi nostrum est, unde nos operamur nobis salutem. Et tamen quia ipsum velle, a Deo nobis operatur, fit ut ex Deo et operationem et voluntatem habeamus. Ita utrumque mixtum est, ut et nos habeamus voluntatem, et Dei sit ipsa voluntas; et quia habemus voluntatem, adsit efficacia pro bona voluntate. Magis autem hominis alligat timorem, cum dicit, Deus est enim qui operatur in vobis. Etenim si in ipsis Deus est qui operatur, sine dubio in timore esse debemus, ne faciamus contra Dei voluntatem, aut minus agendo, aut non cum timore et tremore. Operatur autem Deus in nobis, et velle et agere, pro bona voluntate. Ita qui non ex Deo operatur, primum non habet velle: deinde etiam si habuerit velle, efficaciam non habet, quia non habet bonam voluntatem.

VERS. 14, 15.-- Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus vel retractationibus. Ista duo sunt monita, ut cum agimus aliquid jam fidentes, jam in Deum credentes, et mandata divina exequimur ve apostolica vel prophetica vel evangelica, non habeamus murmurationem, id est querelas obtemperandi cum obtemperamus: ne quid, inquit, agamus vel cum dubitatione aliqua vel cum ratiocinatione ac retractatione, faciendum enim vel non esse faciendum. Vel quia ex necessitate facias, si conqueraris, non est obtemperantis bona voluntas. Ut sitis sine querela (Graecus ait, ut sitis sine culpatione ): id est, ut querela de vobis non sit: et hoc dixerit latinus, sine querela et inculpabiles. Denique hoc sequitur: Et sinceri filii Dei immaculati, in medio pravae generationis et perversae. Si enim hoc modo vivatis et hoc modo obediatis, non eritis maculati, inquit latinus. Graecus tamen ita posuit ἄμωμα τέκνα, id est filii sine vituperatione. Hoc est, et supra dictum, sinceri autem sitis nunc, ubi in medio pravae generationis et perversae. Quid hoc significet? si salvata anima hoc modo filius Dei fit, si ita vivat quemadmodum nunc, cum in mundo est, in medio est, in prava generatione et perversa, id est in hac vita. Ergo cum in hac vita sumus, laborandum nobis est, ut perversitatem istam fugientes et pravitatem generationis istius id est creaturae, in qua sumus, immaculati sine vituperatione, sinceri Dei filii, vivamus; facientes omnia sine vituperatione et sine retractatione. Non ergo facere tantum sufficit, sed et hoc modo facere, ut nulla sit apud nos vel retractatio vel admurmuratio et querela faciendi. Quae si in vita ista faciamus, mens enim devota jam Deo tunc efficitur inter filios Dei, si faciat praecepta Dei volens, cupida, sine querela; et faciat nunc cum in medio sit pravae generationis atque perversae. In quibus lucetis ita ut luminaria in mundo. Magna exhortatio, cum jam in hoc ipso, in quo in hoc mundo sumus, emineamus jam in hac prava generatione et perversa: emineamus autem ita, ut mundi luminaria simus, quae in ipso mundo; ut sol atque luna et ut caeterae stellae lucentes. Fide enim et cognitione Dei secundum divina praecepta viventes excellunt Christiani, et ut lux et splendor in hoc mundo existunt. Etenim si praeter caeteros homines omnia, quaeque mala sunt, vincunt, et occultos daemones opprimunt, et iniquitates produnt, vincentes tenebras et opera tenebrarum; agunt in hoc mundo ut luminaria, et lumen omnibus praestant.

VERS. 16.-- Verbum vitae obtinentes ad gloriam mihi in die Christi. Et vobis praemium est, quod ita vivitis, si quidem luminaria in mundo estis; et mihi ad gloriam eritis in die Christi, id est cum judicaturus venerit Christus. Ego per vos habeo gloriam, quia vitae verbum obtinetis, id est quia Christum cognovistis, quod est verbum vitae: quia in Christo quod factum est, vita est. Ergo Christus verbum vitae est. Unde cognoscitur quantum sit beneficium et quanta gloria eorum, qui animas aliorum corrigunt. Quoniam non in vacuum cucurri. Haec erit mihi, inquit, gloria per diem Christi, quod vos liberavi, et labor meus non in vacuum laboravit neque in vacuum cucurrit. Labor genus est, species laboris est currere. Ergo cum genus proposuisset, non in vacuum laboravi, quod esse poterat vel corpore vel lingua vel monitione vel instantia; adjecit speciem certam, non in vacuum cucurri. Hic vel labor est itineris, vel labor affectus, ut hoc persuaderet, et cito persuaderet: hoc est non in vacuum cucurri.

VERS. 17, 18.-- Sed si laboro in victima et obsequio fidei vestrae, laetor et gratulor omnibus vobis. Hoc idem et iamvos laetamini mihi. Quod supra per praeceptum datum est, hic in exhortatione ponitur: uti non nostri tantum curam habeamus, sed etiam unusquisque et aliorum. Quod si ita est, et gratulatio et ex nobis nascitur. De nobis et de aliis hoc ait. Sed si laboro, inquit, in victima et obsequio fidei vestrae, hoc est ut pro vobis etiam mori paratus sim, dummodo obsequar vobis, et fidem vestram confirmem, laetor et gratulor omnibus vobis. Sic ergo et vos laetamini mihi, ut pariter et curam nostri omnes geramus, et de nobis invicem laetemur.

VERS. 19.-- Spero autem in Domino Jesu Christo Timotheum celeriter mittere vobis, ut et ego bono animo possim esse, cognoscens quae penes vos sunt. Hoc autem de mandatis est. Vere autem curam illorum gerit, siquidem et mittere alterum, qui eadem praestet illis, pollicetur, et a quo cognoscat quae agant Philippenses. Timotheum suum carissimum promittit brevi se esse missurum. Et quoniam omnis actus noster Deo est assignandus, ut a Deo compleatur, spero, inquit, in Domino Jesu Christo, quod vobis mittam Timotheum, et celeriter mittam. Causa cur mittat subjungitur: ut et ego bono animo sim, cognoscens quae vos agatis, aut quemadmodum circa vos res sit. Quod autem dixit, ut et ego bono animo possim esse; spero enim vos bono esse animo, quod omnia praecepta servatis, et fidem in Jesu Christo, unde bono animo estis; ideo autem ego mittere Timotheum celeriter volo, ut et ego bono animo possim esse, cum cognosco quae sunt penes vos, vel ex moribus vestris, vel ex aliorum.

VERS. 20, 21.-- Neminem enim habeo, qui mecum sit unanimis. Quare Timotheum polliceatur ostendit, et dat causas, quia neminem unanimem habet, id est, qui eamdem mentem gerat. Habes unam causam. Subjunxit alteram: qui fideliter sollicitus est de vobis. Vere iste mittendus, qui et mihi sit charissimus, et vestri curam gerat, et sollicitudinem pro vobis habeat: Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Quoniam dixit, solus est, et neminem inquit habeo, qui mihi sit unanimis. De caeteris quas causas ponit? Scilicet quae secunda est pietas. Nam si Timotheus datur, qui fideliter sollicitus sit pro vobis; et hanc causam subjunxit, vitium atque peccatum, omnes sua quaerunt, id est solliciti sunt, sua defendunt, sua custodiunt: et ad hoc Christiani non est. Quid enim est Christiani quaerere potius in quocumque socio fratre, quam quae Christi sunt id est fidem in Christum, societatem, amorem, scientiam? Potest tamen illud intelligi, quae sunt, id est de Christo evangelizare.

VERS. 22, 23, 24.-- Sed experimentum ejus optime scitis. Id est probationem de eo habetis: graecus ita posuit. Scire debetis, percipite atque cognoscite qualem probationem ejus habeam. Denique juste connectitur, quod sequitur, quoniam sicuti patri filius mecum servivit in Evangelio. Apparet ergo quid sit, non quae sunt Jesu Christi quaerunt. Servivit, inquit, mecum Timotheus in Evangelio sicuti patri filius. Breviter quemadmodum servierit ostendit, quanquam dixerit mecum servivit in Evangelio. Sed quomodo servivit? ut servit filius patri, in charitate et obsequio majore servivit mecum Timotheus in Evangelio: mecum enim, inquit, servivit: non mihi servivit. Hunc igitur spero me mittere mox. Posteaquam commendavit personam et affectum et diligentiam, subjunxit quod talem virum missurus sit. Spero, inquit, me mittere. Hoc et supra, spero in Domino. Quod autem dixit mox, hoc est quod supra celeriter. Ut videro quae circa me sint, mittam Timotheum; sed cum videro quae circa me sint. Confido autem in Domino quod et ipse cito veniam. Magno affectu et magna monitione hoc adjunxit, quod cum mittat Timotheum, tamen se promittat esse venturum.

VERS. 25.--Confido enim, inquit, in Domino, quia circa me omnia recte erunt; Necessarium tamen existimavi Epaphroditum fratrem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum desiderii mei, mittere ad vos. Licet promiserit Timotheum celeriter se missurum, tamen quia habet adhuc quamdam moram, cum missurum se dixit, nunc mittit Epaphroditum: necessarium, inquit, mittere ad vos Epaphroditum. Commendat personam: postea subjunxit causam. Commendatio personae est, fratrem in lege, commilitonem castris et in labore Evangelii, vestrum autem apostolum. Ecce Epaphroditum apostolum nominat. Omnis enim qui mittitur, et qui propter Evangelium mittitur, apostolus dici potest. Denique hinc illi apostoli dicti XII vel XI a ministerio, quo mittebantur praedicare. Ita quicumque ad hoc mittitur, apostolus dici potest. Quod autem dixit vestrum apostolum, vel quia ad vos mittitur; alii enim ad alia loca: vel quem vos de vestris elegistis apostolum; ministrum, inquit, tamen desiderii mei. Quod est autem desiderium meum? ut vos audiatis, ut vos verbum obtineatis.

VERS. 26.-- Quia desiderans et conscupiscens erat omnium vestrum. Nunc subjungit causam, quare ipsum mittat: etenim Timotheum celeriter se missurum dixit, ut bono animo possit esse cognoscens, quae penes vos sunt. Nunc hunc mittit, quia desiderat vos, et concupiscit vos omnes, et aegre est se esse absentem. Probat autem quod aegre ferat sic: et taediabatur propter quod audiebatis esse infirmum. Hoc, inquit, taedio laborabat, et audiebatis illum infirmum esse corpore, id est aegrotare. An hoc significat taediabatur, ut sibi sua causa sit, quod in aegrotatione fuit? et ex ipsa causa taediabatur, et propterea aeger fuit, quia desideravit vos et concupivit? Inde ergo jam mitto illum vobis.

VERS. 27.-- Nam et infirmus fuit usque ad mortem: sed Dominus misertus est ejus; nec illius tantum, sed etiam mei, ut non tristitiam habeam. Ostendit cur vel desiderabat Philippenses vel taediabatur; qui usque ad mortem, inquit, fuit infirmus. In tali aegrotatione magna sunt desideria et vehementia: ad mortem, inquit, aegrotabat; Dominus autem misertus est ejus. Ecce quoniam beneficium a Domino et hic in vita sentimus. Deinde quia et festinare ad mortem debemus. Licet enim peccati ministerium mundus sit, et idcirco fugiendus; tamen et desiderare vitam in mundo, peccatum non est. Et si debet desiderari, recte dictum, sed Dominus misertus est ejus. Deinde quoniam omne quod ad vitam hic agimus, si et justi simus, et nobis prosimus et aliis, merito nostri miseretur Deus, et reservat in vita. Sic denique adjungit: Non illius tantum Deus misertus est, sed etiam mei, ut non tristitiam habeam. Etenim si supra dictum ministrum desiderii mei, de ipso Epaphrodito; si enim perderem ministrum desiderii mei, contristarer et tristitiam haberem. Ergo multi servantur: et Deus eorum miseretur, per quos aliquid agitur quod ad ministerium salvationis pertineat. Simul et nos pro hujusmodi hominibus rogare debemus, ne tristitiam habeamus si illos amiserimus, quorum auxilio utimur in divinis rebus agendis, insinuandis, enuntiandis.

VERS. 28.-- Festinantius itaque misi eum. Discrevit missiones suas. Nam de Epaphrodito, misi inquit. De Timotheo, celeriter, inquit, spero me mittere vobis. Et tamen supra, necessarium existimavi mittere ad vos, non de eo est, quod missurus est, sed quod jam missus. Unde hic conclusit, misi ad vos, ut cum videritis illum, denuo gratulemini, et ego sine tristitia sim. Junxit et hanc causam, cur illum miserit. Supra ideo: Misi, quia desiderabat vos et concupiscebat: nunc ad ipsos Philippenses, ut vos gaudeatis, et denuo gratulemini, cum illum videritis. Quid est denuo gratulemini? ut cum in tristitia fueritis; sic enim supra dictum, audieratis illum esse infirmum, nunc rursus gaudeatis, cum eum videtis. An denuo, quia post gravem valetudinem audierunt illum sanum factum, et gratulati sunt, nunc autem si eum videant, denuo gratulabuntur? Quod autem adjunxit, et ego sine tristitia sim, quia si supra dixit ministrum sui desiderii esse Epaphroditum, utique cum illum mittit, quasi videri potest tristis: sed quoniam et ille desiderabat illos, et gratulabuntur si illum viderint, poterit Paulus esse sine tristitia.

VERS. 29, 30.-- Excipite ergo illum in Domino cum omni gratulatione; et eos qui hujusmodi sunt, in honoribus habetote. Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, exponens in incertum animam suam, ut suppleret id quod defuit vobis circa meum obsequium. Commendatio est haec, ut Epaphroditum suscipiant. Dat autem gratiam causamque commendationi; in Domino, inquit, excipite; id est ut eum, qui minister sit Domini: vos qui jam in Domino estis, amate Domini ministrum, et amate cum omni gratulatione. Atque id vult generaliter omnibus exhiberi, qui tales sunt. Eos, inquit, excipite qui ejusmodi sunt. Quid est autem, ipsum excipite? in honoribus habete. Dat etiam causas, cur ista praeberi hominibus velit, quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit. Hoc utique de Epaphrodito; quia dum vult labore et animi et corporis satisfacere Evangelio, hoc est verbum Domini praedicare, multum laboravit, et aegrotatione gravi ad mortem accessit. Simul et quid Epaphrodito contigerit, et quid nos agere debeamus ostendit. At quantum laboravit? ad mortem, inquit, accessit; et ponens in incertum animam suam. Non in incertum quod circa vos agebat, sed in incertum quod usque periculum laboravit: ut jam in incerto esset, an viveret per laborem. Quid autem egit circa vos? Ut suppleret id quod defuit vobis circa meum obsequium: ut quod ego occupatus fui, ille compleret quod mecum defuit obsequium. Etenim revera quoniam una praedicatio est, et una doctrina est, labor tantum diversus potest esse in singulis apostolis et evangelistis; unum tamen est, quod docent. Denique et ipse Epaphroditus apostolus quid implevit? Hoc, inquit, obsequium, quod vobis defuit, ille complevit.

CAP. III.

VERS. 1, 2, 3.-- De caetero, fratres, gratulamini in Domino: eadem scribere ad vos, mihi quidem non pigrum, vobis autem manifestum. Gaudete, inquit, in Domino, o fratres, quod mihi non pigrum est eadem ad vos non scribere, vobis autem plurimum prodest. Firmum atque tutum est, quod scribo. Graecus sit posuit, ut firmum diceret et tutum; latinus, manifestum ait. Cavete a canibus, attendite operarios malos, intuemini praecisionem. Nam circumcisio nos sumus, qui per spiritum Deo servimus, et exultamus in Christo Jesu, non in carne fidentes. Haec admonitio non quid faciendum, sed quid vitandum sit, docet. Monet autem ut a Judaeis se temperent: cavete, inquit a canibus. De canibus est tractatus: nam et ponit scriptura divina esse canes, qui prosint et defensores sint Ecclesiae, sicut David docet in psalmo LXVIII , quos dicit satiari e sanguine inimicorum in templo Dei. Et hic adversus canes dicit, a quibus dicit cavendum esse; Judaei scilicet, qui sint, quod operarii sint et mali: operarii enim in operibus exercent vitam, Deum non cognoscentes, et salutem sibi ex operibus sperant: de quibus supra jam dictum quod opera nihil valeant. Intuemini, inquit, praecisionem. Ut apud illos praecisio sit, quod foedam partem corporis praecidunt. Nos autem circumcisio sumus, inquit. Circumcidimus enim omnem malitiam ex cordibus nostris: et id facimus, quia per spiritum Deo servimus, illi autem per carnem; ergo praecisi sunt, non circumcisi. Exultemus, inquit; imo potius, exultamus. Ubi autem exultamus? Non in carne, ut illi, fiduciam habentes, sed in Christo Jesu. Ergo avocate omnem scientiam vestram a judaica disciplina, ab operibus Judaeorum, a circumcisione judaica; et circumcisionem cordis habetote; ut per spiritum Deo serviamus et exultemus in Christo. Illi autem in carne exultent; inde fiduciam habentes, quia in carne circumcisi sunt, se posse servari, et aeternam vitam mereri.

VERS. 4, 5, 6, 7.-- Quanquam ego habeam etiam in carne fiduciam. Multis modis probatur Judaeos omnem fiduciam in carne habere et in circumcisione: siquidem etiam sic interpretati sunt Judaei, cum salus proveniret circumciso Moyse: unde intelligi licet Judaeos etiam de carne, et magis in carne, fiduciam gerere. Sed hoc Paulus docet, si in carne, inquit, est fiducia, id est in circumcisione; magis mihi est: ego enim in carne, inquit, fiduciam habeo. Denique ita supponitur, si quis alter putat se in carne confidere, magis ego. Et docet, quare in carne fiduciam si aliquis habeat, magis ipse habeat. Et sic ostendit personam suam totam omni modo judaicam, circumcisione, genere, tribu, gente, lege, administratione in lege, studio etiam vitae. Et tamen omnia haec circa judaicam compleverit disciplinam; ista, inquam, cuncta damno sibi esse dixerit propter Christum, et propter eminentiam carnis ejus. Haec igitur omnia in propositione sic probabuntur. Circumcisus sum octava die; haec circumcisio est. Genere, inquit, ex genere Israel. Item tribu, Benjamin. Item gente, hebraeus ex hebraeis. Item lege, secundum legem pharisaeus. Item studio, secundum aemulationem persequens Ecclesiam. Item vita, secundum justitiam, quae est in lege, cum essem sine reprehensione. His ergo omnibus se probavit magis fiduciam habere in carne et in circumcisione; quae omnia judaicae disciplinae habuerit, et in sanguine, et in gente, et in animo, et in vita. Quod autem dixit secundum aemulationem persequens Ecclesiam; ut magnum studium pro synagoga habens, ecclesiam persequeretur. Item quod ait secundum justitiam, hoc est per mores et vitam, unde homo justificatur; in lege tamen Judaeorum ait. Cum essem sine reprehensione, ut nullum crimen admiserim, fecerimque omnia quae lex jussit. Ipsa est enim justitia apud Judaeos ex lege. Verum cum justitia nunc nobis Christianis a Christo sit, et propter ipsum justificemur; Illa, inquit, quae erant mihi in lucro, haec pro damno esse duxi: hoc est damnum mihi facere intellexi, habens omnia illa vilia propter Christum.

VERS. 8, 9.--Verum et hoc adjecit, Propter eminentiam Christi Jesu Domini nostri. Graecus autem habet propter eminentiam cognitionis Domini nostri Jesu Christi: ut illa ostendat et parva esse et minima et magis contraria, si sola sint; quia damno sunt, inquit: et ista Christi eminentia est quae excellat et vincat omnia. Propter quem universis detrimentis affectus sum, et ut stercora existimo. Concludit sensum, omnia se illa contemnere, et detrimenta omnia pati propter Christum, ut lucri Christum faciat. Quid autem est detrimentis affectus sum? Omnia illa, quae gloriosa mihi fuerant, et de sanguine, et de tribu, et de gente, et quod in lege fueram pharisaeus, et quod justitiam sic servassem, ut sine reprehensione essem; his omnibus projectis, detrimenta omnium rerum sustinui; et illa omnia ut stercora existimavi vel existimo. Melius enim sic legimus, quam existimor: nam et graecus ita posuit, ἡγοῦμαι, non ut ipse ab aliis existimetur, sed ut existimet illa omnia superiora, ut stercora; atque illa abjiciat, et justa sententia Christum lucrifaciat. Ipse subjungit. Et inveniar in illo. Hoc est enim Christum lucrifacere, jam in eo esse, et fide illi jungi, et ipsum sentire, ipsum habere.

Non meam justitiam habens, quae ex lege est. Illam scilicet quam supra exposui, cum sine reprehensione viverem: tunc enim quasi mea justitia est, vel nostra, cum moribus nostris justitiam Dei mereri nos putamus perfectam per mores. At non, inquit, hanc habens justitiam. Sed quam? Illam subjungit: Sed eam, quae est ex fide Christi, quam praedixit; ex Deo justitiam, ex fide. Hanc ergo justitiam, inquit, habet; non illam, quae ex lege est, quae in operibus est, ut dixi, et carnali disciplina; sed hanc quae ex Deo procedit. Quae illa est? justitia ex fide, quae est fides ex fide Christi, id est ex nobis in Christum. Et plenissime subjecit, quae sit fides nobis in Christum, unde nobis justitia est.

VERS. 10, 11.-- Ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum ejus; particeps oneris mortis ejus; si quo modo obvius fiam in resurrectione, quae est ex mortius. Exponit fidem quam habemus in Christo, quam persuadere se dixit et annuntiare Philippensibus, quae procedit ex Deo, justitia ex fide, ex fide quam subjungit ad eum cognoscendum, quid sit, qui ipse sit, unde sit. Utique de Christo haec deinde adjunxit, et virtutem resurrectionis ejus. Vel in eo quod resurrexit virtute; magna enim virtus resurgere a mortuis: vel in eo quod ad nostram salvationem resurrexit; haec enim est virtus resurrectionis ejus. Atque idem sequentibus probavit: etenim, inquit, si societatem passionum ejus habemus, sicut, ipse dixit, quia mortis participes fuimus vel sumus, idcirco et participes ejus erimus. Haec virtus est resurrectionis, quia est societas nobis passionum ejus. Quae autem est ista societas? quia qui Christum credimus, passiones toleramus, et omnes passiones, utique ad crucem atque ad mortem: quibus his omnibus ex cognitione et ex passionum societate resurrectio provenit; et inde cum participes mortis onerisque ejus sumus, aliquo modo obvii efficimur, ut in resurrectione obvii veniamus, quae resurrectio est a mortuis. Ecce quae fides in Christum est; et hanc docere se dicit, docens quid in vita agendum sit; scilicet ut socii passionis Christi, et hoc credamus, et haec nobis fides sit, quia veniemus in virtute resurrectionis ejus; participes scilicet effecti oneris mortis ejus; ut ob hoc aliquo modo obvii fiamus in resurrectione, quae est ex mortuis. Hoc praemium est, labor ille; illa vita, hoc meritum et gloria.

VERS. 12.-- Non propterea quod jam acceperim aut jam consummatus sim. Fortius hoc adjecit de se quidem memorans; sed nostrum est ad nos revocare quod de se Paulus dicit. Quid autem istud est? ut illis laboribus, et illa tolerantia societatis in morte atque passionibus, obviam ire possimus, simulque consurgere in resurrectione mortuorum. Sed non propterea, inquit, haec ego ago, quod jam ista acceperim aut consummatus jam sim: quamdiu enim quisque vivit, nondum haec accipit aut consummatur; adhuc enim in societate passionum ejus versatur: quippe cum usque ad mortem sit societas passionum. Nondum ergo accipit neque consummatur, sed perseverat usque vitae exitum, in iisdem istis laboribus et vera societate passionum ejus manens, tunc poterit in resurrectione ejus ex mortuis obvius ire. In quo tamen etiam dubitationem posuit dicendo si quo modo obvius fiam. Quod adhuc enim vivit, ideo dixit si quo modo. Nam cum perseverat in societate passionum, qui etiam ipsa morte consimilis extiterit, nulla dubitatio est quin obvius fiat in resurrectione. Quid est autem obvium fieri in resurrectione mortuorum? Perfecta atque plena vita uniuscujusque et exacta ex societate passionum Christi omnibus modis eo tempore cum resurrectio fit a mortuis, id est cum resuscitantur mortui. Ille, ut Paulus de se loquens dicit, ille, inquam, qui plena societate passionum ejus egit vitam, obvius Christo fit: non resuscitatur, sed obvius Christo fit. Alii resuscitantur tantummodo; at vero perfecti, et omni genere passi quemadmodum Christo obvii erunt, et obvii ibunt venienti Christo; sicut et ipse alibi dixit. Merito igitur si quo modo ait, quod adhuc in vita sit. Et merito adjunxit, non propterea quod jam acceperim, aut jam consummatus sim: sector autem ut aliquando comprehendar, in quo et comprehensus a Christo sum. Vides quod adhuc in vita se esse dicat, et idcirco supra dubitaverit. Sectatur enim adhuc per passiones omnes Christum, ut comprehendat Christum, id est ut perveniat ad Christum omnibus passionibus ejus particeps factus. Christus enim omnibus passionibus suis liberavit omnes sequentes; et quodammodo comprehendit universos, sed qui sequerentur. Is qui sequi et comprehendere Christum vult, in omnibus passionibus sequi Christum debet, ut comprehendat Christum in eo in quo et comprehensus a Christo est. Nam si passionibus suis Christus liberavit omnes, comprehendit omnes passionibus suis; in his igitur sumus. Id est particeps Christo factus per ejus passiones, in eo comprehendit Christum, in quo comprehensus a Christo est.

VERS. 13, 14.-- Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Adhuc perseverat in eo quod dixi quod adhuc vivit, et idcirco non jam acceperit nec consummatus sit, nec jam comprehenderit. Hoc enim dixit, sector autem ut aliquo modo comprehendam. Ergo arbitror nondum me comprehendisse ut exinde intelligant Philippenses quam longe a beneficiis liberationis sint, cum ipse ille Paulus in tot passionibus Christi saepe versatus, caesus, inclusus, feris objectus, et caeteris malis oneratus, nondum tamen se arbitretur comprehendisse Christum; quippe cum adhuc vivat et supersit. Magna illa participatio passionis per quam vere jungimur, si Christum etiam in passione imitemur. Unum adhuc tamen quae sunt retro transmittens in oblivionem, in ea vero quae in primo sunt extendens me secundum regulam, sector ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu. Quoniam, ut diximus, ita supra locutus si quo modo obvius fiam in resurrectione mortuorum, et docuimus cur sit posita ista dubitatio quod adhuc vivat, et multa possent accidere, maximeque ipsa illa mors; idcirco adjunxit non se arbitrari comprehendisse adhuc Christum. Sed quiddam habere etiam nunc in sententia se ostendit; unum, inquit. Quid illud est? ut omnia quae praeterita sunt in oblivionem mittantur, sequatur tantum quae futura sunt in primo; id est in his quae ante nos prima sunt, et sequenda secundum regulam disciplinamque praeceptorum, a Christo ut ad bravium supernae vocationis, in Christo tamen Jesu, venire possimus. Duo igitur praecepta sunt ad reliquam vitam christiano ordine viventi, et qui ex regula adhuc vivat, ut ea omnia quae egit, bene licet recteque agat, non sibi tamen in memoria teneat, tamquam inde mereatur quae consequi habet; sed mittat in oblivionem, semper deinde quasi nova sequatur, quae restant, secundum regulam tamen vivens, ac se in ea semper extendens, atque usque ad exitum mortis custodiens regulam christiani, ut possit ad bravium venire. Nam meminisse praeteritorum, etiam recte factorum primum, merito suo attribuentis et vindicantis est; cum haec nec nostra sint, et non operibus nostris gratiam consequamur. Deinde nescio quomodo in ea quae in primo sunt, id est quae consequuntur, negligentes sumus, fiducia quia multa facimus. Unde praecepit apostolus, retro quae sunt, transmittenda esse omnia in oblivionem. Potest accipi etiam illa quae diximus, sed diversa vita qua viximus: ut ipse Paulus, quod judaeus fuit, quod insectator legis, et caetera: ut haec dixerit retro esse, et in oblivionem mittenda; ac si nostrum unusquisque vitam praeteritam in oblivionem debeat mittere. Verum fortior ille sensus, etiam bene gestam, et recte secundum regulam actam vitam praeteritam, in oblivionem mittere debeamus, et in ea quae in primo sunt nos extendere secundum regulam, ut sequi Christum possimus ad bravium supernae, inquit, vocationis. Ex eo enim jam Christiani sumus, vocati a Deo sumus. Haec superna vocatio est: nemo enim ad Deum vel a Deo vocatur nisi in Jesu Christo. Ipse enim est janua, ipse propitiator, conciliator ipse: et hoc multis partibus docuimus: et sic vita nobis est atque esse debet; ut duce Christo praeeunte, id est fide nostra in Christo, ad bravium venire possimus.

VERS. 15, 16.-- Quicumque itaque perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc Deus vobis revelavit. Hinc intelligi licet, vere nos exposuisse de his quae supra diximus, ut retro transmittamus in oblivionem ea quae sunt gesta a nobis in recta regula. Siquidem jungit: quicumque itaque perfecti, retro mittant in oblivionem omnia quae gesta sunt. Non enim meritis nostris, sed Dei gratia, consequimur bravium. Sic igitur hortatur: hoc sentiamus, inquit. Qui illi hoc sentiant? Quicumque perfecti sumus. Quid autem sentiamus? Ut quae sunt retro, transmittamus in oblivionem, et praesens enim tempus, id est quod nunc gerimus, in oblivionem transmittendum est. Utique si praesens, et praeteritum scilicet, et quae in vita habuimus: et ad ea quae in primo sunt, extendamus nosmetipsos secundum regulam. Hoc, inquit, sentiamus omnes, et omnes perfecti. Quod vero adjungit, et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelavit, si plenus est sensus, et se tenens non ad posteriora conjunctus, sic intelligendus est: et si est aliquid de hoc ipso, quod nos diximus, quod vos aliter accipiatis, et intelligatis, sapiatis concedo vobis: quoniam enim de perfectis loquitur, sic enim dixit, quicumque itaque perfecti sumus. Ergo qui perfecti, etiamsi aliter sapitis: quae conclusit ad concessionem, et hoc Deus vobis revelavit, bonum est, quoniam hoc et hoc, quod vos sapitis, et id quod ego dixi. Si autem non est istud, concedentes, pendebit sensus, ut ita dictum sit, si quid aliter sapitis, et tamen hoc vobis Deus revelavit: adjungit quod subjunctum est: Tamen id sapiamus ad quod pervenimus, id est, quod nos docuimus, et ad quod instituti sumus. Sic enim subjungit, verumtamen in id quod pervenimus, in id ipsum sapiamus, in eodem ambulemus. Hoc est, ex quo Evangelium vobis pronuntiavi, et ad hoc usque pervenimus genere vivendi et intelligendi; id ipsum, inquit, sapiamus, et in eodem ambulemus; in id scilicet quod pervenimus: etenim dicendo tamen, quasi repudiat. Quod supra est non admittimus, et sensus talis: est quidem istud tolerabile et faciendum; verumtamen illud maxime. Ergo et si aliter sapitis, et si hoc Deus vobis revelavit, quo aliter sapitis; verumtamen in id quod pervenimus, in id ipsum sapiamus. Quid autem illud est, in id quod pervenimus? Quod olim ex meis monitis accepistis, et quod nunc a me praeceptum est: in id enim pervenimus, ex omni admonitione et praeceptis: inquit autem, pervenimus; praeceptis nostris scilicet; ut quae retro sunt transmittentes in oblivionem, in ea quae in primo sunt, extendamus nos secundum regulam, ut ad bravium supernae vocationis veniamus in Jesu Christo. In eo ergo, inquit, ambulemus. Adeo de vita illa et de praecepto ad vitam superior ratio est. Siquidem supra dictum, quae sunt retro transmittentes in oblivionem, in primo quae sunt extendamus nos. Hoc est enim in eo ambulemus.

VERS. 17, 18.-- Imitatores mei estote, fratres. Opportune ad sententiam, quam loquebamur; ut nihil ipsi novi faciant, etsi aliter sapiunt, etsi aliquid a Deo revelatum habent. Imitatores mei, inquit, estote, fratres; ut quae ego ago, quae praecipio, quae in vita exerceo, quod sequor, hoc quoque vos imitemini, et sequamini. Et contemplamini eos qui ita incedunt, quemadmodum exemplum habetis nos. Praeceptum dederat quid agendum perfectis viris esset, et postea adjecerat ne aliter saperent, et quasi concesserat; concludens tamen ut se potius sequerentur, atque ita ambularent quemadmodum ipse. Nunc plena hortatione cum diceret, imitatores mei estote, adjecit exemplum, quo facilius persuaderet; ideo facere oportere; scilicet quod alii facerent: Contemplamini, inquit, eos qui ita incedunt, quemadmodum exemplum habetis nos. Duo conclusit, qui ita incedunt quemadmodum nos, et in eo ipso ut et ipse his esset exemplum breviter collocavit, et qui aliis esset, et qui his esse deberet. Scilicet quemadmodum illi me imitantur, etiam vos habeatis et exemplum. Multi enim incedunt, de quibus vobis saepe dixi. Plus adjecit, ut pauci essent qui illum viderentur imitari: multi, inquit, ita incedunt. Et adjecit aliud argumentum, ne hodie vobis exemplum proferam ad exhortationem, multi, inquit, sunt qui incedunt sicuti nos, de quibus saepe dixi. Ergo non ad tempus protulit eos qui ita incederent; siquidem de ipsis quod ita incederent, saepe jam dixerit.

VERS. 19.-- Nunc autem etiam lacrymabundus dico, inimicos crucis Christi; quorum Deus venter, et gloria in turpitudine eorum qui terrena sapiunt. Major hortatio est, cum ex metu sit. Supra enim ex commodis et utilitatibus. Nam est exhortatio quemadmodum vivant, ad hoc ipsum quod supra praecepit, cum ipse ad eamdem vitam compellat et adigat Philippenses, et dederit rursus aliud argumentum quod jam multi eodem modo vivunt, et multi quos jam ita vivere ipse Philippensibus Paulus saepe dixerit. Haec utilitas exhortationis majore ratione firmatur, quid mali pati habeant si aliter vixerint, et ut dixi major est persuasio ex timore. Adjecit etiam affectum, dicturus mala quae patiantur illi, qui aliter vivunt dicendo: lacrymabundus dico. Doleo enim et lacrymo, quia qui inimici crucis sunt, id est qui non credunt in hoc Evangelium, quod scilicet credant in Christum hominem, id est qui in homine fuerit, qui natus ex Maria sit, crucifixus sit. Omnes igitur haeretici qui neque cruxifixum, neque in homine Christum accipiunt, qui multi et varii sint; ii, inquam, finem habebunt interitum. Alii enim dixerunt hominem fuisse, non in homine fuisse. Alii negant omnino natum in carne, alii negant crucifixum. Omnes ii haeretici, ut dixi, atque horum similes interituri sunt. Hoc enim dixit, quorum finis est interitus: quae utique consequentur hujusmodi homines. Et quid patientur, et quid sint, ita numerat, quid patientur, quorum finis est interitus; quid sint, quorum Deus venter; quid consequentur, et gloria, inquit, in turpitudine eorum? Quemadmodum sapiant, adjunxit: qui terrena sapiunt? De interitu; quod finis eorum sit interitus, qui haec non credunt, id est qui inimici crucis sunt. Hoc enim dixit, inimicos crucis Christi esse, crucem Christi non credere. Hi, inquam, perituri, et finis his est interitus.

At vero istud qui non credunt, id est qui inimici crucis Christi sunt, quomodo Deum habent ventrem, de quibus dixit, quorum Deus venter est? Duo quodammodo sunt, id est unum de duobus, qui inimici crucis Christi sunt: aut enim carnaliter sentientes crucem Christi rident, cum hominem Christum putant in crucem sublatum; non mysterio secundum Evangelium Christum in homine crucifixum, per quod peccatum vicit et triumphavit potestates, et triumphavit per carnem crucifixam: hanc, inquam, crucem in mysterio habemus. Alii, ut dixi, ut secundum hominem, vere tantum hominem accipiunt crucem: et idcirco inimici sunt cruci, et hi quia carnaliter sentiunt, contemnunt mysterium crucis: et hi, ut dixi, de carne sentiunt, et nihil aliud quam de carne extimant, et illis Deus venter est, et gloria in turpitudine eorum est, et hi sunt, qui terrena sapiunt, quorum tamen finis est interitus. Aut rursus illi qui spiritalem sentiunt Christum. et non intelligunt illum in carne, neque crucifixum; et idcirco inimici sunt crucis Christi, et ipsi finem habebunt interitum. Et haec pars conclusa de illis est: quamquam ista pars pertineat et ad illos qui de Christo carnaliter sentiunt: at vero haec tria, quae sequuntur, ad eos pertinent qui de Christo carnaliter sentiunt; ut Deus eorum venter sit, et gloria in turpitudine eorum et terrena sapiunt.

VERS. 20.-- Nostra enim conversatio in coelis est. Utique hoc contrarium superiori est; ad istam partem tamen quod dixit terrena sapiunt, aestimando Christum hominem esse, et hominem fuisse, et non in carne fuisse, sed cum carne venisse, sicuti Judaei venturum dicunt, et caeteri haeretici. At nos contra, omnem vitam, et conversationem vivendi in coelis habemus; sentientes de coelo venisse Christum, induisse carnem, in cruce sublatum. Denique sic adjungit: unde etiam salutarem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Ut et inde venerit, et inde venturus sit. Etenim si inde venturus est, et ante inde venit. Qui enim ascendit, ipse est et qui descendit. Ergo nos in coelis habemus conversationem, quia inde et Salutarem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est ad judicium postremis temporibus; et erit nobis Salutaris, quia in ipsum credimus, et Christum expectamus.

VERS. 21.-- Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut sit aequiforme cum corpore gloriae ipsius, secundum operationem potentiae suae, ut possit etiam universa illi subdere. Et iste locus tenet de resurrectione mysterium. Etenim quod Christus in carne positus implevit ut salvaret animas, ut et carni etiam per resurrectionem immortalitas daretur, virtutes suae crucis operatus est. Et haec omnia expectamus, et ipsum Dominum nostrum Jesum Christum qui, inquit, illo mysterio quo descendit et crucifixus est et resurrexit, humilitatem nostri corporis vel figuram, aut magis corpus humilitatis nostrae transfiguravit. Quomodo istud est? Quia corpus nostrum humile cum resurgit et immutatur, in melius transfiguravit Jesus Christus humilitatem corporis nostri, vel corpus nostrum humile transfiguravit in magnificum. Dat illi scilicet aeternitatem, faciens ipsi indumentum coeleste; ut sit, inquit, aequiforme cum corpore gloriae ipsius. Namque Christus spiritus est, ex quo illi corpus species, et virtus, ipsa species quae virtus est, species gloriae corpus est divinae et aeternae. Cum autem nos resurgentes immutabimur, et spiritales effecti fuerimus et anima et corpore et spiritu, ita enim ista in unum virum concurrunt, atque unus spiritus erunt; si et corpus humilitatis nostrae aequiforme, hoc est ejusdem atque aequalis formae cum corpore gloriae ipsius Christi, ut et nos spiritus simus, ut et ipse spiritus est. Fiet autem hoc secundum operationem potentiae ejus. Omne enim mysterium atque omnis actio Christi hoc operatur hoc complet secundum potentiam suam, ut nos in unum conveniamus; cum et anima et corpus et spiritus erunt, ut ipse spiritus est.

Item, quia Deus cum spiritus sit, subjicientur universa Deo cum ad unam virtutem redigentur, et sic, inquit, poterit universa illi subdere, scilicet Deo. Videri potest in continuum et non conjunctum in oratione, cum ita posuit ut possit etiam universa illi subdere, neque praemisit quo referamus illi. Etenim si illi ad Deum revocamus, Deus supra nominatus non est, sit obscurum et non rectum, sed ab interpretatore magis positum quam a Paulo. Quo igitur referimus illi? Constat quidem quoniam ob hoc operatur Christus, uti universa Deo subjiciat; sed hic Dei significatio nulla est. Quo igitur referimus? intelligendum quomodo breviter, et aperte tamen posuerit Deum. Nam cum dixit quod Christus, quem expectamus, transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut ipsum corpus humilitatis nostrae sit aequiforme cum corpore gloriae ipsius; hic est ubi Dei intelligentia accipitur, et ipse Deus, cum dixit secundum operationem potentiae suae. Omnia enim fecit Christus ut consuleret animis, aeternitatem carni etiam daret, et aequiforme corpus nostrum faceret corpori gloriae suae, sed hoc fecit secundum operationem potentiae suae. Operatus est enim, sed potentia ejus per quam operatus est: Deus autem est; per patrem enim operatur. Christus quidem operatur: scilicet pater in eo est, et per ipsum operatur. Ergo ubi dixit potentiae suae, illic intelligitur Deus, cui scilicet subdit universa, et propter hoc operatur, ut possit etiam universa illi subdere. Quod autem dixit etiam universa, refertur ad id quod ipse illi subditus. Nam verbum utique quod Christus, subditum est Deo, est enim Deus potentior. Et id multis probatum rebus est. Ille est qui mittit, hic qui mittitur: ille pater, hic filius: hic per quem operatio est, ille operator. Ergo ista si sic habent, Christus ad Deum ut ipse ei subditus sit. Sic enim dictum in Epistola ad Corinthios prima: cum vero subjecta fuerint illi omnia, tunc ipse subditus erit ei, qui sibi subdidit omnia: ut Deus sit omnia in omnibus. An ille sensus est, quod dixit ut possit etiam, ut non solum aequiforme corpus humilitatis nostrae faciat, sed etiam possit illi omnia subdere? Superatis enim omnibus, quae aut carnalia sunt aut creaturae, et mutatis, subdita universa redduntur potentiae Dei, per quam Christus operatur.

CAP. IV.

VERS. 1.-- Quapropter, fratres dilectissimi, gaudium et corona mea, consistite in Domino. Omnis virtus in christianis charitas est et dilectio, quae fieri non potest si non unam essentiam habeant et in uno consistant, unum sentientes; quod est nunc in Domino, inquit, consistite, o fratres dilectissimi. Ex quo intelligi licet unum illos velle sapere quando fratres, inquit, dilectissimi. Hoc enim provenit, ut se invicem diligant qui unum sentiunt, et in uno consistunt. In quo illo? in Christo scilicet. Cum enim fidem omnes aequaliter in Christo habeant, in illo consistunt. Quod si vos, o Philippenses, id feceritis, eritis gaudium meum et corona mea.

VERS. 2.-- Euchodiam rogo, et Syntychen rogo, id ipsum sapere in Domino. Ut et ipsae foeminae unum sapiant in Domino, id est ut Christum credentes, ea quae de evangelio sunt circa Christum sentiant et intelligant. Sed rogo, inquit, exprimens profuturum illis. Non enim mando, non impero, sed rogo.

VERS. 3.-- Ita obsecro, et te, germane unijuge, adjuva illas quae laboraverunt simul mecum in Evangelio, cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. Supra diximus Epaphroditum promisisse venturum ad Philippenses: postea ostendit quod eum miserit, cum dixit, festinantius itaque misi eum. Ergo quasi hoc adjicitur, ut et ipsum in epistola mandatum habeat, rogetque eum atque obsecret, ut illas scilicet foeminas Euchodiam et Syntychen moneat id ipsum sapere in Domino. Adjuva, inquit, illas quae laborant simul mecum in Evangelio. Quomodo laborant in Evangelio? ut et ipsae vel ipsum Evangelium quod ego adnuntio agnoscant, custodiant, servent; vel ipsae adnuntient, asserant, evangelizent; pro modo enim loquentes de evangelio, id est de Christo et de mysterio toto evangelizant etiam foeminae.

Denique sic adjungit cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum, inquit, nomina in libro vitae. Ita enim mysterium memorat quod omnes, qui de Christo fidem habent, et in eo fidem habent, et loquuntur atque insinuant fidem ipsam in Christum hominibus, velut adjutores sunt evangelistis: et cum ita hoc sit, jam in libro sunt nomina eorum apud Deum, quod in vita aeterna futuri sint. Istum autem esse Epaphroditum, cui ista mandat ut adjuvet foeminas superiores ut unum sentiant. Hinc intelligi licet quia dixit, obsecro te quoque, germane unijuge; quippe de ipso supra sic locutus est: Necessarium tamen existimavi Epaphroditum fratrem meum commilitonem meum. Ita ibi fratrem, hic dixit germane: supra dixit commilitonem: hic dixit unijuge.

VERS. 4, 5.-- Gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Hoc est quod consequens sit, ut qui unum sentiunt, et in uno fidem habent, de Domino gaudeant, et semper cari sibi invicem sint. Gaudete, inquit, in Domino. Parum istud est; denuo dico, gaudete. Cum enim juncti estis corde, in Domino gaudetis: et cum gaudetis in Domino, juncti corde estis, et consistitis in Domino. Modestia, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus. Valde enim ad meritum vitae futurae pertinet et ad regnum in coelis, si modeste vivamus. Modestia enim cognitio est uniuscujusque modum tenens, nec ultra se tendens et extendens. Etenim cum nos hic sumus, humilitatem nostram (quippe cum in alienis sumus) recognoscamus, et modum teneamus humilitatis nostrae, Deus sublevabit nos. Ergo nota sit, inquit, omnibus hominibus modestia vestra. Quare hoc monet? ut hic placeamus? non; sed ut cognoverit Christus humilitatem nostram, erigat, et modestiam suscipiat.

Quid enim adjungit? Dominus prope est. Magna exhortatio magnumque praeceptum et ex vero et ex vi persuasionis. Cum enim jam immineat judicium, et finis istius vitae omnibus adventet, esse nobis properatio debet, ut et bonis moribus magnaque modestia vivamus: prope enim est judicium atque adventus Domini.

VERS. 6.-- Nihil ad sollicitudinem redigatis. Id est nec curam vestri habeatis, neve de mundo mundanisque rebus cogitetis aut solliciti sitis: omnia enim necessaria vobis, et nunc in hoc vitae genere procurat Deus, et meliora in illa vita quae aeterna est. Sed in omni precatione et oratione cum bona gratia petitiones vestrae innotescant apud Deum. Ut omnis actio jam Christiani fidelis et boni et perfecti, omissis omnibus sollicitudinibus (ipsa est enim renuntiatio) precibus vacet et orationi. Preces sunt, rogare Dominum: oratio est et loqui cum rogas: ipsa est enim oratio, preces cum oratione. Sed quae illa erit oratio? aliquid petens, an nihil? Quid est quod petat ille, qui jam fidelis effectus Deum rogat? Quam igitur habebit orationem aut petitionem, quippe cum renuntiaverit omnibus mundanis? Ipse monuit ut oremus et precemur cum bona gratia; ut omnibus nobis oratio in precibus gratiarum actio sit, ut gratias agamus; quod consecuti tantum donum, Dei pietate, simus. Hoc enim ait cum bona gratia. Bona autem adjecit, ne inviti faciamus, sed vere gratias agamus, et bonas gratias deinde adjunxit. Quoniam oratio est in precibus, quae potest esse de bona gratia, potest de petitione. Supra cum dixisset cum bona gratia, adjunxit petitiones, inquit, nostrae innotescant penes Deum. Cujus autem non est honesta? Et coelestia ipsa illa quae promittuntur petat ut impleantur. Qui petit, utique talia petit quae jam fidelem petere justum est. Ipsa enim cum cogitamus petenda, quae volumus innotescere penes Deum, necessario talia sunt quae conveniant fideli etiam coelestia speranti et divina omnia. Haec, inquit, id est petitiones vestrae innotescant penes Deum.

VERS. 7.-- Et pax Dei quae habet omnem intellectum, custodiat corda vestra. Hoc praemium erit si ita precemur, ita oremus, ut cum bona gratia oremus; et ita petitiones habeamus, ut innotescant penes Deum. Hoc ita est, erit, inquit, pax Dei quae custodiat corda vestra: quae pax Dei habet omnem intellectum. Vehementer et acute hoc positum: etenim cum pax Dei venerit in nos, Deum intelligemus: nihil dissonum, nihil discrepans, nihil per argumenta litigiosum, nihil quod recipiat quaestionem, ut nobis contingi in mundanis: sed ita aperta omnia sunt, cum pacem Dei habeamus uti omnis intellectus nobiscum sit: pacis enim est jam quiescere, jam securitatem habere. Quum Deus pacem committit cordibus nostris, jam omnis intellectus nobiscum est. Qui enim Deum intelligit, omnia intelligit: cum Deum intelligit, custodiuntur corda ejus qui intelligit. Item corpora vestra in Jesu Christo. Ecce et hic significatio est de resurrectione: et hoc quoque praemium positum vel adnuntiatum his qui ita rogant, et ita precantur cum bona gratia, ut habeant Dei pacem, et corpora in Jesu Christo. Dixit enim de corde, de intellectu, quod custodientur cum pax data est: nunc de ipsis illis, id est de corpore de anima; corpora, inquit, vestra in Jesu Christo: in ipsius enim majestate et virtute corpora nostra sunt, quae cum ejus adventu resurgent, reviviscent, merita accipient: quae omnia erunt nobis integra, si illa praecepta servemus, in Christo unum sentientes, gaudentes, modesti, nihil sollicitudinis habentes; in omni precatione et oratione, cum bona gratia, petitiones nostras penes Deum notas facientes.

VERS. 8, 9.-- De caetero, fratres, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate; quae et didicistis, et accepistis, et audistis etiam in me; haec agite, et Deus pacis erit vobiscum. Docuit preces quales habeamus, id est cum bona gratia item quemadmodum petitiones: deinde quae pax, id est quod beneficium a Deo nobis detur; sic agendum, et rogandum ut custodiatur intellectus noster et corda nostra, et sint omnia corpora nostra in Christo Jesu. Haec cum ita sint, de caetero, inquit, fratres, haec cogitate. Quid est de caetero? postquam correcti estis, sublata jam omni discordia et errato, quoniam unum sentitis; de caetero sic sentite: quaecumque sint vera, haec accipiatis et cogitetis. Quae autem illa vera sunt? quae in evangelio ponuntur, Christus Jesus Dei Filius, et caetera quae saepe diximus. Cum autem vera cogitatis, sequuntur ut casta sint: non enim corrumpitur quod verum est: hoc enim castum est: quod non corrumpitur, verum est. Deinde quae vere casta sunt, haec et justa sunt: justificantur enim sanctificatione a Deo. Omnia quae justa, quae casta, quae vera sunt, quae sancta sunt jam et amabilia, jam et bonae famae. Quis enim sanctum non amet? quis non bene de eo loquatur ac sentiat? Haec ergo, inquit, cogitate quae ad bonam pertineant famam: utique amabilia sint, et habeant charitatem, neque habeant discordiam. Omne enim amabile, concordiam habet: item quae bonae famae sunt, non habent invidiam et in concordia sunt. Ex quibus omnibus superiora ad ipsam veram virtutem pertinent, posteriora ad fructum virtutis. Nam virtutis est amare vera, casta, justa, sancta, Fructus virtutis amabilia et bonae famae. Idcirco duo ista posuit quae subjunxit: si qua virtus, si qua laus. Vim rerum diligenter attendit. Etenim cum gratia Dei fiant omnia; ipse enim per spiritum suum missum in nos et gubernat et regit, ut nihil in nobis sit; ita ait, si qua virtus. Et rursus si virtus, quae in nobis est, non ex nobis est, sed ex Deo, ne laus quidem nostra: et idcirco, si qua laus. Verumtamen quoniam videtur vel virtus nostra, vel laus; unde dixit ibi, haec, inquit, omnia cogitate. Utique quae illa sunt? quae didicistis, me scilicet docente, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Perfectum primo posuit, didicistis. Unde autem didicistis? Causae subjunctae, accepistis. Rursusque ipsum accipere unde audistis et vidistis? ex me vidistis in me: ut non monitor solum Paulus sit, sed etiam praebeat exemplum quemadmodum vera sequantur, quemadmodum casta, quemadmodum reliqua. Haec, inquit, agite. Supra dixit, haec cogitate; nunc adjicit, haec agite; ut non solum ex cogitatione sint ista bona, sed etiam in actu. Deinde adjunxit praemium sicuti supra, et Deus pacis erit vobiscum: quod maxime necessarium Philippensibus praemium, ut nulla sit discordia, unum sentiant omnes, sit pax in eorum ecclesia: et Deus pacis qui est pater, et ejus Filius Jesus Dominus noster, omni animae in Deum conversae pacem praestans: hoc est quod ait pax vobiscum.

VERS. 10.-- Gratulatus sum autem vehementer in Domino quod tandem aliquando refloruistis, ut et pro me sapiatis in quo et ante sapiebatis. Ut in errorem lapsi Philippenses fuerant docti in Evangelio ab apostolo Paulo; sed nunc admoniti, reversi sunt in pristinam intelligentiam ut credant in Evangelio quemadmodum adnuntiatur. Et refloruistis, inquit; id est ad florem reversi estis: ideo in Domino gratulatus sum, et vehementer gratulatus: et hoc est quod ait, ut pro me sapiatis: id est ut ego quemadmodum vos docui, sapiatis; coeperant enim aliter sapere. Quod autem ait, ut pro me sapiatis, quia intelligentia vestra et sapientia quae fuerat una pro me non erat: nunc autem cum sapitis quemadmodum docui, et Evangelium tradidi, pro me sapitis, id est prodesse mihi potest, quoniam vos docui. Et quid illud est, in quo et ante sapiebatis, nunc refloruistis et idem sapientes pro me jam sapitis?

VERS. 11.-- Occupati autem eratis. Non propter penuriam dico. Si hic sensus superiori jungitur, quia dictum supra est, etiam pro me sapiatis, id est ut de me cogitetis, erit intellectus ut ea quae mihi sunt necessaria, mittatis; sed etiam misistis; et ideo dictum sit, gratulatus sum autem in Domino quod tandem aliquando refloruistis, et abundare coepit fructus ex operatione vestra. Sic enim postea dicit, et coepistis pro me sapere: in quo est et illud, in quo et ante sapiebatis, ut mihi necessaria mitteretis: et hoc est quod sequitur. Quo modo sapiebant? Ante occupati erant, ante in his operibus. Quod quidem Paulus, non ideo, inquit, dico propter penuriam. Non enim quod volo pro me sapiatis aut in quo et ante sapiebatis, et in quo occupati eratis ut mihi mitteretis, aut quod nunc volo ut mittatis, propter penuriam dico. Sic enim et postea ait, non quia exquiro abundantiam in oratione. Non ergo propter inopiam istud quaero, sed ut fructus sit abundans in oratione vestra, cum haec omnia pro me curatis et sapitis: ita est enim curam gerere; non quia egeo. Nam, et abundo, inquit; quippe sufficiens mihi sum: sic enim subjungit: Et ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Novi sensus hic est: novi, inquit, sufficiens esse, in quibus sum: didici enim ego ut contentus sim quae habeo; et in quibus sim mihi ipsi sufficiens: non enim ad sumptus tantum hoc referendum, sed curam et cogitationem et orationem exhibere debent pro Paulo: ut hoc sit ad omnia referendum; ut et pro me sapiatis, in quo et sapuistis. Generaliter ergo ut vel necessaria, vel ut oratio et cura Philippensibus pro Paulo habeatur. Denique non ad fortunas tantum vel ad necessaria quaeque posuit etiam hoc:

VERS. 12.-- Et humiliari novi et abundare: et de virtutibus, et humiliari novi et abundare in omnia, in eodem modo: id est praebere omnes virtutes Et in omnibus institutus sum. Id est ad omnia assuefactus, et fere sitim, famem, frigus; et rursus in abundantia laetari. Sic et de virtutibus, et de laboribus, in omnibus, inquit, institutus sum; et satiari, et famem sustinere institutus sum, inquit, et copia satiari, et rursus famem sustinere. Item ipsa duo repetit, et abundare, et egere in omnibus possum. Dicendo in omnibus, non ad necessaria victus nostri diximus, sed ad omnia quae in actu sunt, labores virtutesque, referenda sunt ista. Ita se institutum dixit, ut possit et abundare et egere in omnibus. Novum est quod ait in omnibus egere possum: id est tolero cum in omnibus egeo, id est egens fuero.

VERS. 13.--Atque ut verum, et nihilominus ex disciplina dicat evangelica, adjungit, Per eum qui me confortat. Quod genus vitae semper et habendum et tenendum, ut et nos laboremus, et nostri instituti sit omnia ista gerere, com plere, ferre, tolerare: ita tamen ut hoc credamus, quia nos ad omnia ista fortes Deus fecit. Cum enim dixerit, in omnibus egere possum, et famem sustinere, revocavit virtutem suam ad Deum: per eum qui me confortat. Ita et vos, et omnes qui in Deum fidem habent, credant certe quae sint, se posse fortes fieri, et in egestate, et in caeteris laboribus. Deus enim nunquam deest his qui eum diligunt, qui in eum fidem habent et spem.

VERS. 14.-- Sane bene fecistis quod tribulationi meae communicastis. Id est participes fuistis vel subvenistis mihi in tribulatione ut est communicatio, pari modo jungi mysterio: qui autem compatitur cum altero, et subvenit alteri.

VERS. 15.-- Scitis autem etiam vos, Philippenses, quoniam per initia Evangelii cum a Macedonia profectus sum, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos tantummodo. Hic aperte exposuit, ut supra dictum est; tribulationi meae communicastis, id est auxilium et praesidium dedistis, dando mihi necessaria. Denique hoc adjungit: scitis, inquit, Philippenses; et vos quoque scitis, quoniam in principio evangelii, quando profectus sum in Macedoniam, per omnes ecclesias evangelizavi; sed nulla mihi, inquit, communicavit. Ubi autem communicavit? in ratione, inquit, dati et accepti: id est in sumptibus, quod est datum et acceptum: nam qui dat, habet rationem cum eo qui accipit: et qui accipit, habet rationem cum eo qui dat, quantum dedit, quantumque accepit ille qui accepit. Non quo et ipse dederit aliquid, qui accepit; sed cum munus dat, ratio dati est et accepti. Quid enim est in quo Paulus de pecunia daret? Sed quoniam ratio dati et accepti est in pecunia inter eos qui dant et eos qui accipiunt, ideo sic junctum. Non enim pecunia accipitur pro evangelio, ut ratio dati sit in pecunia; at longe aliter.

VERS. 16.--Vos, inquit, tantummodo communicastis. Denique subjungit illos dedisse: Propterea quod in Thessalonicam semel et bis misistis ea quae mihi necessaria fuerant. Aper tissime declaravit quid sit quod communicavistis et quomodo ratio sit dati et accepti. Vos, inquit, tantummodo in Thessalonicam semel et bis misistis ea quae, mihi necessaria fuerunt.

VERS. 17.-- Non quia requiro datum; sed exquiro fructum abundantem in oratione vestra. Non egeo, inquit, neque ista necessaria exquiro, sed tantum benevolentiae vos usum habere debetis, ut mihi fructus vestrae benevolentiae sit, quod in benevolentia abundatis; id est ut cum orationem de vobis habeo, sit mihi fructus benevolentiae vestrae. Cum vel Deum pro vobis rogo, vel Deo pro vobis gratias ago, est mihi fructus circa orationem, quae pro vobis est, dum abundare vos intelligo et esse benevolos.

VERS. 18.-- Habeo enim omnia et abundo. Ideo, inquit, non requiro datum; nam omnia habeo: et multi habent omnia, sed non abundant: vere enim possumus adhuc velle si non abundemus, sed habeamus. Qui abundat, et habet et plusquam necesse est habet. Supra enim dixit, quae mihi necessaria fuerunt misistis; nunc: Haec, inquit, ego habeo et abundo. Denique persequitur ut ostendat abundantiam: Repletus sum cum accepi quae per Epaphroditum misistis. Ne illud quod abundat alienum sit, dicit et ipsorum esse quia miserunt: Repletus sum, inquit, cum accepi ea quae per Epaphroditum misistis, odorem suavitatis, sacrificium acceptum, sanctum, gratum Deo. Si supra nihil aliud de eo quod datur expetere se dixit nisi fructum abundantem, ita et hic cum repletum se dicit, et accepisse quae missa sunt, non in his quae missa sunt gaudeo et repletus sum; sed in eo quod habuistis voluntatem curamque mittendi, quae est benevolentia, et fructus abundantiae; unde ordo mihi suavitatis est, vos tales esse; et sacrificium sanctum, gratum Deo, libenter facere quae facias; curam gerere, praestare quod praestandum est alteri ad necessitates: hoc est ipsum sacrificium et sanctum et acceptum et gratum Deo, ipsa benevolentia.

VERS. 19, 20.-- Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et patri nostro gloria in saecula saeculorum. Quoniam et rectos opera ipsa, et bonos ex voluntate quod libenter mittant et curam gerant sacrificium esse hoc optimum Deo dixit et odorem suavitatis. Jam ad referendam gratiam optat, votum facit, ut Deus (sed apostoli sit Deus), Deus, inquit, meus; ne commune sit cum caeteris; impleat omne, inquit, desiderium vestrum, et impleat secundum divitias suas. Id est cum vos non expetieritis quae mundi sunt, sed ea quae Deus de divitiis suis largitur et dat, id est quae coelestia sunt, quae divina; ipsae sunt enim divitiae Dei. Denique adjunxit, gloria in Christo Jesu, ut hae sint divitiae, quae sunt in Christo Jesu, id est vita aeterna, sanctificatio. Adjunxit autem, quod cum religione semper adjungitur, et devotione et obsequio: Deo, inquit, gloria, Deo patri; et Deo, inquit, nostro, scilicet Jesu Christo patri nostro: sit illi gloria aeterna, quod est in saecula saeculorum.

Finit epistola. Inde monitis praeceptis quae ad recte vivendum, sequuntur salutationes. Primo salutat ipse, vel salutari suo nomine alteros mandat. Quos tamen alteros?

VERS. 21, 22.-- Salutate omnes sanctos in Christo Jesu. Sanctos in Christo Jesu, an in Christo Jesu salutate? Salutant vos qui mecum sunt fratres. Non, inquit, solus saluto vel mando ut salutetis, sed salutant vos et fratres. Adjecit qui mecum sunt. Hoc de plebe et de omni christiano, qui secum sit, accipi voluit. Denique aliud: salutant vos universi sancti, quos utique accepta fide sanctificavit: praecipue autem qui sunt ex Caesaris domo: ipsi vos praecipue salutant, qui sunt de domo Caesaris. Et virtutem evangelii ostendit, quod de domo Caesaris crediderunt multi: qui utique erecti esse debuerant, et nihil aliud quam de Caesare cogitare: et rursus humilitatem ipsorum, qui et humiles sint et hospitales, et omnes fratres salutent alibi positos. Quod autem dixit praecipue intelligi licet illos operam dare ut placeant in obsequio, et idcirco extra caeteros dixerit quod ipsi salutant.

VERS. 23.-- Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Qui ita sensit de Philippensibus ut illos non quomodo in caeteris epistolis nectum sentire, neque a pseudoapostolis seductos esse accepit, sed tantum exhortativa epistola scripta et in prece. Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Si enim spiritus inest, recte sentiunt. Quid ergo preces agunt apostoli? Ut gratia Domini Jesu Christi sit cum spiritu illorum in Christo Jesu. Amen.

Victorini commentarium in epistolam Pauli apostoli ad Philippenses explicit.