LIBER PRIMUS
recensereINTRODUCTIO
recensere[159A] Expeditis his quae ad praedicamenta Aristotelis Porphyrii institutione digesta sunt, hos quoque commentarios in praedicamenta perscribens mediocris styli seriem persecutus, nihil de aliorum quaestionum tractatione permiscui sed dilucidandi moderatione seruata, nec angere lectorem breuitate uolui nec dilatatione confundere. Quare prius breuiter huius operis aperienda uidetur intentio, quae est huiusmodi: Rebus praeiacentibus, et in propria principaliter naturae constitutione manentibus, humanum solum genus exstitit, quod rebus nomina posset imponere. Unde factum est ut sigillatim omnia prosecutus hominis animis singulis uocabula rebus aptaret.
Et hoc quidem (uerbi gratia) corpus hominem uocauit, illud uero lapidem, aliud lignum, aliud uero [159B] colorem. Et rursus quicumque ex se alium genuisset, patris uocabulo nuncupauit. Mensuram quoque magnitudinis proprii forma nominis terminauit, ut diceret bipedale esse, aut tripedale, et in aliis eodem modo. Omnibus ergo nominibus ordinatis, ad ipsorum rursus uocabulorum proprietates figurasque reuersus est, et huiusmodi uocabuli formam, quae inflecti casibus possit, 'nomen' uocauit; quae uero temporibus distribui, 'uerbum'.
Prima igitur illa fuit nominum positio, per quam uel intellectui subiecta uel sensibus designaret. Secunda consideratio, qua singulas proprietates nominum figurasque perspicerent, ita ut primum nomen sit ipsum rei uocabulum: ut, uerbi gratia, cum quaelibet res homo dicatur. Quod autem ipsum uocabulum, id est homo, nomen uocatur, non [159C] ad significationem nominis ipsius refertur sed ad figuram, idcirco quod possit casibus inflecti. Ergo prima positio nominis secundum significationem uocabuli facta est, secunda uero secundum figuram: et est prima positio, ut nomina rebus imponerentur, secunda uero ut aliis nominibus ipsa nomina designarentur. Nam cum homo uocabulum sit subiectae substantiae, id quod dicitur homo, nomen est hominis, quod ipsius nominis appellatio est. Dicimus enim, Quale uocabulum est homo? et proprie respondetur: nomen.
In hoc igitur opere haec intentio est de primis rerum nominibus et de uocibus res significantibus disputare, non in eo quod secundum aliquam proprietatem figuramque formantur sed in eo quod significantes sunt. Nam quodcumque de substantia [159D] uel facere uel pati dicitur, non ita tractatur quasi unum eorum casibus inflecti possit, aliud uero temporibus permutari sed quasi aut hominem, aut equum, aut indiuiduum aliquod, aut speciem genusue [160A] significet.
Est igitur huius operis intentione uocibus res significantibus in eo quod significantes sunt pertractare. Haec quidem est tempori introductionis, et simplicis expositionis apta sententia, quam nos nunc Porphyrium sequentes, quod uidebatur expeditior esse planiorque digessimus. Est uero in mente de intentione, utilitate et ordine, tribus quaestionibus disputare, uidelicet in alio commentario quem componere proposui de eisdem categoriis ad doctiores, quarum una est quid praedicamentorum uelit intentio, ibique numeratis diuersorum sententiis, docebimus cui uostrum quoque accedat arbitrium, quod nemo huic in praesentia sententiae repugnare miretur, cum uideat quanto illa sit altior cuius non nimium ingredientium mentes capaces esse potuissent, ad quos mediocriter [160B] imbuendos ista conscripsimus. Afficiendi ergo, et quodammodo disponendi mediocri expositione sunt in ipsi quasi disciplinae huius foribus, quos ad hanc paramus scientiam admittere. Hanc igitur causam mutatae sententiae utriusque operis lector agnoscat, quod illic ad scientiam Pythagoricam perfectamque doctrinam, hic ad simplices introducendorum motus expositionis sit accommodata sententia.
Sed nunc ad propositum reuertamur, sitque in praesens praedicamentorum intentio, quae superius est comprehensa, id est, de primis uocibus significantibus prima rerum genera in eo quod significantes sunt disputare: et quoniam res infinitae sunt, infinitas quoque uoces quae significant eas esse necesse est: sed infinitorum nulla cognitio est, infinita namque animo comprehendi [160C] nequeunt. Quod autem ratione mentis circumdari non potest, nullius scientiae fine concluditur, quare infinitorum scientia nulla est: sed hic Aristoteles non de infinitis rerum significationibus tractat sed decem praedicamenta constituens, ad quae ipsa infinita multitudo significantium uocum referri debeat, terminauit: ut, uerbi gratia, cum dico homo, lignum, lapis, equus, animal, plumbum, stannum, argentum, aurum, et alia huiusmodi quae nimirum infinitum sunt, haec omnia ad unum substantiae uocabulum deducantur. Haec namque, etsi qua sunt alia quae certae sunt infinita uocabula unum substantiae nomen includit. Rursus cum dico bipedale, tripedale, sex, quattuor, decem, lineam superficiem, soliditatem, et quaecumque alia ex eodem genere qua infinita [160D] sunt, uno quantitas nomine continentur, ut haec omnia sub quantitate ponantur. Rursus cum dico album, uel scientiam, uel bonum, uel malum, uel alia huiusmodi, quaeque in hoc quoquo genere [161A] infinita sunt, unum tamen nomen concludens omnia qualitatis occurrit, et de aliis quoque similiter. Rerum ergo diuersarum indeterminatam infinitamque multitudinem, decem praedicamentorum paucissima numerositate concludit, ut ea quae infinita sub scientiam cadere non poterant, decem propriis generibus definita scientiae comprehensione claudantur. Ergo decem praedicamenta quae dicimus, infinitarum in uocibus significationum genera sunt sed quoniam omnis uocum significatio de rebus est, quae uoce significantur in eo quod significantes sunt, genera rerum necessario significabunt. Ut igitur concludenda sit intentio, dicendum est in hoc libro de primis uocibus, prima rerum genera significantibus in eo quod significantes sunt, dispositum esse tractatum.
[161A] Sed quoniam de intentione dictum est, breuiter huius operis utilitas explicanda est. Nam cum res infinitae infinitis quoque uocibus significarentur, et (ut dictum est) sub scientiam uenire non possent, hac definitione, qua decem praedicamentorum diuisio facta est, cunctarum rerum et uocum significantium acquirimus disciplinam. Hinc est quod ad logicum tendentibus primus hic liber legendus occurrit, idcirco quod cum omnis logica syllogismorum ratione sit constituta syllogismi uero propositionibus iungantur, propositiones uero sermonibus constent, prima est utilitas quid quisque sermo significet, propriae scientiae definitione cognoscere.
Haec quoque nobis de decem praedicamentis inspectio, et in physica Aristotelis doctrina, et in moralis philosophiae [161C] cognitione perutilis est, quod per singula currentibus magis liquebit. Quocirca de ordine quoque libri huius eadem ratio est. Nam quoniam res simplices compositis natura priores sunt, quae enim composita sunt, ex simplicibus componuntur. Hic quoniam de simplicibus uocibus res significentibus disputatur, secundum ipsius simplicitatis principalem naturam, primus hic Aristotelis liber inchoantibus addiscitur. Nec illud fere dubium est ad quam partem philosophiae huius libri ducatur intentio, idcirco quoniam qui de significatiuis uocibus tractat, de rebus quoque est aliquatenus tractaturus. Res etenim et rerum significatio iuncta est sed principalior erit illa disputatio quae de sermonibus est: secundo uero loco illa quae de rerum ratione formatur. Quare quoniam [161D] omnis ars logica de oratione est, et in hoc opere de uocibus principaliter tractatur (quamquam enim sit huius libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes) principaliter tamen refertur ad logicam, de cuius quodammodo simplicibus elementis, id est, de sermonibus in eo principaliter disputaui. Aristotelis uero neque ullius alterius liber est, idcirco quod in omni philosophia sibi ipse de huius operis disputatione consentit, et breuitas ipsa atque subtilitas ab Aristolele non discrepat, alioqui interruptum imperfectumque opus edidisse uideretur qui de syllogismis scriberet, si aut de propositionibus praetermisisset, aut de primis uocibus tractatum, quibus ipsae propositiones continentur, omitteret.
Quanquam exstet [162A] alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum sit oratione diuersus; sed hic proprietatis liber calculum coepit. Archytes etiam duos composuit libros quos
- Kathulous logous* inscripsit, quorum in primo haec decem
praedicamenta disposuit. Unde posteriores quidam non esse Aristotelem huius diuisionis inuentorem suspicati sunt, quod Pythagoricus uir eadem conscripsisset, in qua sententia Iamblicus philosophus est non ignobilis, cui non consentit Themistius, neque concedit eum fuisse Archytem, qui Pythagoricus Tarentinusque esset, quique cum Platone aliquantulum uixisset sed peripateticum aliquem Architem, qui nouo operi auctoritatem uetustate nominis conderet. Sed de his alias.
Restat inscriptio quae uaria fuit. Inscripsere namque [162B] alii de rebus, alii de generibus rerum, quos eadem similisque culpa confudit. Namque (ut docuimus) non de rerum generibus, neque de rebus sed de sermonibus rerum genera significantibus in hoc opere tractatus habetur, hoc uero Aristoteles ipse declarat cum dicit: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem. Quod si de rebus diuisionem faceret, non dixisset "significat"; res enim significatur, non ipsa significat. Illud quoque maximo argumento est Aristotelem non de rebus sed de sermonibus res significantibus speculari, quod ait: Singulum igitur eorum quae� dicta sunt, ipsum quidem secundum se in nulla affirmatione dicitur, horum autem ad se inuicem complexione affirmatio fit. Res enim si iungantur, affirmationem [162C] nullo modo perficiunt, affirmatio namque in oratione est. Quocirca si praedicamenta iuncta faciunt affirmationem (affirmatio uero nonnisi in oratione est, quae autem iunguntur ut affirmatio fiat, hae sunt rerum significantes uoces) praedicamentorum tractatus non de rebus sed de uocibus est; male igitur uel de rebus uel rerum generibus inscripserunt.
Annotant alii hunc librum legendum ante Topica, quod nimis absurdum est. Cur enim non magis ante Physica? Quasi uero minor huius sit libri usus in Physicis, cum primi Resolutorii ante Topica legantur, et ante primos Resolutorios Perihermenias liber ad cognitionem ueniat inchoantis, cur non magis hunc librum uel ante Perihermenias, uel ante Resolutorios inscripserunt? Quare repudianda est inscriptionis istius [162D] quoque ipsa sententia, dicendumque est: Quoniam rerum prima decem genera sunt, necesse fuit decem quoque esse simplices uoces, quae de subiectis rebus dicerentur: omne enim quod significat de illa re dicitur quam significat, ergo inscribendus liber est de decem Praedicamentis.
Sed forte quis dicat, si de significantibus rerum uocibus ipsa disputatio est, cur de ipsis disputat rebus? Dicendum est, quoniam res semper cum propria significatione coniunctae sunt, et quidquid in res uenit, hoc quidem in rerum uocabulis inuenitur: quare recte de uocabulis disputans, proprietatem significantium uocum de his quae significabantur, id est de rebus assumpsit.
Erit alia quoque fortasse quaestio: Cur enim hic orationem in [163A] decem praedicamenta sit partitus, in Perihermenias libro in duas tantum partes diuisionem fecit, in uerbum uidelicet et nomen? Sed hoc interest quod illic figuras uocabulorum diuidit, in hoc de significationibus tractat, quare non est sibi ipse contrarius. In Perihermenias enim libro de nomine et uerbo considerat quae secundum figuram quamdam uocabuli sunt, quod illud inflecti casibus potest, illud uariari per tempora: hic uero non secundum has figuras sed in eo quod uoces significantes sunt disputatur: quare diuersam in diuersis rebus atque tractatibus faciendo diuisionem, nulla contrarietate notabitur, neque nunc orationem diuidit sed ad multitudinem generum nomina ipsa dispertit: nam quoniam decem rerum genera sunt non secundum orationem sed [163B] secundum rerum significationem in decem praedicamenta uoces diuidit, deque his tractat. Atque ideo necesse fuit quodammodo disputationem de rebus quoque misceri, ita (ut dictum est) ut non aliter nisi ex rebus proprietates in sermonibus apparerent, atque ita non de rebus proprie sed de praedicamentis, id est de ipsis rerum significatiuis uocibus in eo quod significantes sunt, seriem disputationis orditur. Cur autem, si de praedicamentis disputat, de aequiuocis, uel uniuocis, uel denominatiuis primus illi tractatus est? Idcirco nimirum quod quaedam semper a disputantibus praemittuntur, quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina: ut in geometria, prius termini praeponuntur, post theorematum ordo conteritur. Ita quoque hic quidquid ad praedicamentorum [163C] disputationem possit esse utile, priusquam ad ipsa predicamenta ueniret, exposuit: quare quoniam quae praedicenda erant explicaui, nunc ad ipsius disputationis seriem textumque ueniamus. Quid autem aequiuoca uel uniuoca uel denominatiua utilitatis habeant, secundum ipsas singulorum rationes definitionesque tractabitur.
[01]
recensereDE AEQUIVOCIS
recensereAEQUIVOCA DICUNTUR QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA, UT ANIMAL HOMO ET QUOD PINGITUR. HORUM ENIM SOLUM NOMEN COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA; SI ENIM QUIS ASSIGNET QUID EST UTRIQUE EORUM QUO SINT ANIMALIA, PROPRIAM ASSIGNABIT UTRIUSQUE RATIONEM.
Omnis res aut nomine aut definitione monstratur: [163D] namque subiectam rem aut proprio nomine uocamus aut definitione quid sit ostendimus. Ut uerbi gratia quamdam substantiam uocamus hominis nomine, et eiusdem definitionem damus dicentes esse hominem animal rationale mortale; ergo quoniam res omnis aut definitione aut nomine declaratur, ex his duobus, nomine scilicet et definitione, diuersitates quattuor procreantur. Omnes namque res aut eodem nomine et eadem definitione iunguntur, ut homo et animal, utraque enim animalia dici possunt, et utraque una definitione iunguntur. Est namque animal substantia animata sensibilis, et homo rursus substantia animata sensibilis, et haec uocantur uniuoca. Alia uero [164A] quae neque nominibus neque definitionibus coniunguntur: ut ignis, lapis, color, et quae propriae substantiae natura discreta sunt, haec autem uocantur diuersiuoca. Alia uero quae diuersis nominibus nuncupantur, et uni definitioni designationique subduatur, ut gladius, ensis; haec enim multa sunt nomina sed id quod significant una definitione declaratur, et hoc uocatur multiuocum. Alia uero quae nomine quidem congruunt, definitionibus discrepant: ut est homo uiuens et homo pictus, nam utrumque uel animalia uel homines nuncupantur. Si uero quis uelit picturam hominemque definire, diuersas utrisque definitiones aptabit, et haec uocantur aequiuoca. Quare quoniam quid sint aequiuoca dictum est, singulis Aristotelicae definitionis sententias persequamur.
[164B] AEQUIUOCA, inquit, dicitur res scilicet, quae per se ipsas aequiuocae non sunt, nisi uno nomine praedicentur: quare quoniam ut aequiuoca sint, ex communi uocabulo trahunt, recte ait, aequiuoca dicuntur. Non enim sunt aequiuoca sed dicuntur. Fit autem non solum in nominibus sed etiam in uerbis aequiuocatio: ut cum dico complector te, et complector a te. In quibus significationibus cum unum nomen sit complector, alia tamen faciendi ratio est, alia patiendi: atque ideo hic quoque aequiuocatio est: unum enim nomen quod est complector, diuersis faciendi et patiendi definitionibus terminatur. In praepositionibus quoque et in coniunctionibus frequenter aequiuocatio reperitur, atque ideo quod ait: QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, 'nomen' accipiendum [164C] est omnis rerum per uocem significatio, id est omne uocabulum non proprium solum, aut appellatiuum, quod ab illud tantum nomen pertinet quod casibus inflecti potest sed ad nomen rerum significationem, qua rebus imposita uocabula praedicamus.
SOLUM autem duobus modis dicitur: semel cum aliquid unum esse dicimus, ut si dicamus solus est mundus, id est unus; alio uero modo cum dicimus ad quamdam ab altero diuisionem, ut si quis dicat solam me habere tunicam, id est, non etiam togam, ad diuisionem uidelicet togae. Hic ergo Aristoteles posuit dicens, SOLUM NOMEN COMMUNE EST, quasi hoc uoluisset intelligi non etiam definitio, aequiuoca enim iunguntur nomine sed definitione dissentiunt.
COMMUNE quoque multis dicitur modis. Dicitur commune quod in partes diuiditur, et non iam totum commune [164D] est sed partes eius propriae singularum, ut domus. Dicitur commune quod id partes non diuiditur sed uicissim in usus habentium transit, ut seruus communis uel equus. Dicitur etiam commune quod utendo cuiusque fit proprium, post usum uero in commune remittitur, ut est theatrum, nam cum eo utor, meum est, cum inde discedo, in commune remisi. Dicitur quoque commune quod ipsum quidem nullis diuisum partibus, totum uno tempore in singulos uenit, ut uox uel sermo ad multorum aures uno eodemque tempore totus atque integer peruenit. Secundum hanc igitur ultimam communis significationem Aristoteles putat aequiuocis rebus commune esse uocabulum. [165A] Namque in homine picto et in homine uiuo, totum in utrisque uocabulum dicitur animalis.
SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA, hoc hac significatione praemittit, ut si aliter reddantur definitiones quam secundum nomen, statim tota definitio labet ac titubet. Ac primum de definitionis proprietate dicendum est. Illae enim certae definitiones sunt quae conuertuntur, ut si dicas, Quid est homo? animal rationale mortale -- uerum est. Quid est animal rationale mortale? homo -- hoc quoque uerum est. At uero si ita quis dicat, Quid est homo? substantia animata sensibilis -- uerum est; quid substantia animata sensibilis? homo -- hoc non modis omnibus uerum est, idcirco quod equus quoque est substantia animata sensibilis sed homo non est. Ergo illas constat esse definitiones integras quae conuerti [165B] possunt. Sed hoc fit in iis quae non de communi sed uno tantum, ut cum de hominis nomine redduntur, uerbi gratia: Animal est commune nomen, si dixerit quis, Homo est substantia animata sensibilis, procedit: si non conuertatur, quia de communi nomine reddita est definitio; sin uero de uno nomine redditur, tunc de ipso nomine facienda est definitio; sic tamen est recta facienda, ut hominis definitio sit animal rationale mortale, non substantia animata sensibilis, illa enim secundum hominis nomen, ista secundum animalis est reddita. Idem etiam in his nominibus quae de duabus rebus communiter praedicantur, si secundum nomen substantiae ratio non reddatur, potest aliquoties fieri, ut ex uniuocis aequiuoca sint, et ex aequiuocis uniuoca; namque homo [165C] atque equus cum secundum nomen animalis uniuoca sint, possunt esse aequiuoca, si secundum nomen minime definita sunt. Homo namque et equus communi nomine animalia nuncupatur, si quis ergo hominis reddat definitionem dicens, animal rationale mortale, et equi, animal irrationale hinnibile, diuersas reddidit definitiones, et erunt res uniuocae in aequiuocas permutatae. Hoc autem idcirco euenit, quod definitiones non secundum animalis nomen redditae sunt, quod eorum commune uocabulum est sed secundum hominis atque equi. Nam si secundum commune nomen quod est animal definitio redderetur, ita fieret, homo est substantia animata sensibilis, secundum nomen scilicet animalis; et rursus, equus est substantia animata sensibilis, secundum [165D] nomen rursus animalis, secundum idem namque animalis uocabulum equus atque homo uniuoce praedicantur. Rursus ex aequiuocis uniuoca fiunt hoc modo si quis Pyrrhum Achillis filium et Pyrrhum Epiroten dicat esse uniuocos, idcirco quod uno nomine et Pyrrhi dicantur, et sint animalia rationabilia atque mortalia. Hic secundum nomen hominis reddita definitio, ex aequiuocis fecit uniuoca. Quod si secundum nomen Pyrrhi definitionis ratio iungeretur uel a parentibus uel a patria, diuersis eos oporteret definitionibus terminari. Recte igitur additum est, secundum nomen, idcirco quod si aliter facta sit definitio, stabilis esse nou poterit, et frequenter diuersos [166A] secum ducit errores.
RATIO quoque multimodo dicitur. Est enim ratio animae, et est ratio computandi, est ratio natura, ipsa nimirum similitudo nascentium, est ratio qua in definitionibus uel descriptionibus redditur. Et quoniam generalissima genera genere carent, indiuidua uero nulla substantiali differentia discrepant, definitio uero ex genere et differentia trahitur, neque generalissimorum generum, neque indiuiduorum ulla potest definitio reperiri. Subalternorum uero generum, quoniam et differentias habent et genera, definitiones esse possunt. At uero quorum definitiones reddi nequeunt, illa tantum descriptionibus terminantur. Descriptio autem est quae quamlibet rem propria quadam proprietate designat. Siue ergo definitio sit siue descriptio, utraque [166B] rationem substantiae designat. Quare cum substantiae rationem dixit, et definitionis et descriptionis nomen inclusit.
Aequiuocorum alia sunt casu, alia consilio. Casu, ut Alexander Priami filius et Alexander Magnus. Casus enim id egit, ut idem utrique nomen poneretur. Consilio uero, ea quaecumque hominum uoluntate sunt posita. Horum autem alia sunt secundum similitudinem, ut homo pictus et homo uerus quo nunc utitur Aristoteles exemplo: alia secundum proportionem, ut principium est in numero unitas, in lineis punctus. Et haec aequiuocatio secundum proportionem esse dicitur. Alia uero sunt quae ab uno descendunt, ut medicinale ferramentum; medicinale pigmentum, ab una enim medicina aequiuocatio ista descendit. Alia quae ad unum referuntur, [166C] ut si quis dicat salutaris uectatio est, salutaris esca est, haec scilicet idcirco sunt aequiuoca, quod ad salutis unum uocabulum referuntur.
Cur autem prius de aequiuocis post de uniuocis tractat? Idcirco quod ipsa decem praedicamenta cum definitionibus diuersa sint, uno praedicationis uocabulo nuncupantur; cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa uero praedicamenta quoniam rerum genera sunt, de subiectis rebus uniuoce praedicantur. Omne enim genus de speciebus propriis uniuoce dicitur, quare rectius primo de omnibus praedicamentorum communi uocabulo tractat, quasi dehinc quemadmodum singula de speciebus propriis praedicarentur, exprimeret. At si (ut dictum est) non de rebus sed de nominibus libri huius intentio est, cur de aequiuocis et non de aequiuocatione tractauit? Aequiuocae [166D] namque res sunt, aequiuocatio uero uocabulum. Idcirco, quoniam ipsum nomen nihil in se retinet aequiuocationis, nisi diuersae sint res de quibus illud uocabulum praedicetur. Quare inde substantiam ipsa aequiuocatio trahit, de ipsis dignius inchoatum est.
Videtur autem alius esse modus aequiuocationis quem Aristoteles omnino non recipit. Nam sicut dicitur pes hominis, ita quoque dicitur pes nauis, et pes montis, quae huiusmodi omnia secundum translationem dicuntur. Translatio uero nullius proprietatis est. Quare secundum translationem aequiuoca nunquam sunt, nisi propriis et immutabilibus subiectae res uocabulis appellentur. Est autem talis eorum uniuersalis [167A] inspectio. Neque enim omnis translatio ab aequiuocatione seiungitur sed ea tantum cum ad res habentes positum uocabulum, ab alia iam nominata re nomen ornatus causa transfertur, ut quia iam dicitur quidam auriga, dicitur etiam gubernator, si quis ornatus gratia cum qui gubernator est dicat aurigam, non erit auriga nomen aequiuocum, licet diuersa, id est, moderatorem currus nauisque significet. Sed quoties res quidem uocabulo eget, ab alia uero re quae uocabulum sumit, tunc ista translatio aequiuocationis retinet proprietatem, ut ex homine uiuo ad picturam nomen hominis dictum est.
Et de aequiuocis hactenus; nunc de uniuocis pertractemus.
DE UNIVOCIS
recensereUNIVOCA VERO DICUNTUR QUORUM ET NOMEN COMMUNE EST [167B] ET SECUNDUM NOMEN EADEM SUBSTANTIAE RATIO, UT ANIMAL HOMO ATQUE BOS. COMMUNI ENIM NOMINE UTRIQUE ANIMALIA NUNCUPANTUR, ET EST RATIO SUBSTANTIAE EADEM; SI QUIS ENIM ASSIGNET UTRIUSQUE RATIONEM, QUID UTRIQUE SIT QUO SINT ANIMALIA, EANDEM ASSIGNABIT RATIONEM.
Post aequiuocorum definitionem ad uniuocorum terminum transitum fecit, in quibus nihil aliud discrepat, nisi quod aequiuoca definitione disiuncta sunt, uniuoca ipso quoque termino coniunguntur sed caetera omnia quaecumque in aequiuocorum definitione dicta sunt, in hac quoque uniuocorum designatione conueniant. Nam quemadmodum in aequiuocis secundum nomen aequiuocarum rerum definitio fiebat, ita quoque in uniuocis secundum nomen substantiae ratio assignabitur. Sunt autem uniuoca aut genera speciebus, [167C] aut species speciebus, genera speciebus, ut animal atque homo. Nam cum hominis genus sit animal, dicitur homo animal, ergo et animal et homo animalia nuncupantur. Secundum igitur commune nomen si utrosque definias, dicis animal esse substantiam animatam atque sensibilem, hominem quoque secundum id quod animal est, si substantiam animatam sensibilem dixeris, nihil in eo falsitatis inuenies. Species uero speciebus uniuocae sunt, quae uno atque eodem genere continentur, ut homo, equus atque bos, his commune genus est animal, et communi nomine animalia nominantur. Ergo secundum nomen unum quod illis commune est animalis, una illius ratio definitionis aptabitur, omnia enim sunt substantiae animatae atque sensibiles. Secundum igitur posteriorem uniuocationis designationem Aristoteles qua [167D] speciebus species uniuocae sunt, ut homo et bos, quae sub eodem sunt genere, sumpsit exemplum.
DE DENOMINATIVIS
recensereDENOMINATIUA VERO DICUNTUR QUAECUMQUE AB ALIQUO, SOLO DIFFERENTIA CASU, SECUNDUM NOMEN HABENT APPELLATIONEM, UT A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A FORTITUDINE FORTIS.
Haec quoque definitio nihil habet obscurum. Casus enim antiqui nominabant aliquas nominum transfigurationes, ut a iustitia iustus, a fortitudine fortis, etc. Haec igitur nominis transfiguratio, casus ab antiquioribus uocabatur. Atque ideo quotiescumque [168A] aliqua res alia participat, ipsa participatione sicut rem, ita quoque nomen adipiscitur, ut quidam homo, quia iustitia participat et rem quoque inde trahit et nomen, dicitur enim iustus. Ergo denominatiua uocantur quaecumque a principali nomine solo casu, id est sola transfiguratione discrepant. Nam cum sit nomen principale iustitia, ab hoc transfiguratum nomen iustus efficitur. Ergo illa sunt denominatiua quaecumque a principali nomine solo casus id est sola nominis discrepantia, secundum principale nomen habent appellationem.
Tria sunt autem necessaria ut denominatiua uocabula constituantur: prius ut re participet, post ut nomine, postremo ut sit quaedam nominis transfiguratio, ut cum aliquis dicitur a fortitudine fortis, est enim quaedam fortitudo qua [168B] fortis ille participet, habet quoque nominis participationem, fortis enim dicitur. At uero est quaedam transfiguratio, fortis enim et fortitudo non eisdem syllabis terminantur. Si quid uero sit quod re non participet, neque nomine participare potest. Quare quaecumque re non participant, denominatiua esse non possunt.
Rursus quoque quae re quidem participant, nomine uero minime, ipsa quoque a denominatiuorum natura discreta sunt, ut si quis, cum sit uirtus, uirtute ipsa participet, nullo cum alio nomine nisi sapientem uocamus. Sed uirtus et sapientia nomine ipso disiuncta sunt, hic ergo re quidem participat, nomine uero minime. Quare sapiens a uirtute denominatus esse non dicitur sed a sapientia, qua scilicet et participat, et nomine iungitur, et transfiguratione diuersus est; rursus si transfiguratio non [168C] sit, ut quaedam mulier musica, participat quidem ipsa musicae disciplina, et dicitur musica. Hae igitur appellatio non est denominatiua sed aequiuoca, uno enim nomine et disciplina et ipsa mulier musica dicitur. Quoniam ergo similis terminus syllabarum est, et nomen simile, et nulla transfiguratio, denominatiua esse non poterunt, quare quidquid denominatiua esse non poterunt, quare quidquid denominatiuum esse dicitur, illud et re participabit et nomine, et aliqua transfiguratione uocabuli discrepabit.
Haec igitur quae ad praedicamenta necessaria credidit, praemisit. Multiuoca uero et diuersiuoca respuit, quod ad praesentem tractatum utilia non putauit. Breuiter tamen utraque definienda sunt. Multiuoca sunt quorum plura nomina una definitio est, ut est scutum, clypeus: his enim plura nomina sed una definitio est; et Marcus [168D] Porcius Cato, his enim tot nominibus res una subiecta est. Diuersifica sunt quorum neque nomen idem est, neque eadem definitio, ut homo, color, et quid. quid omnino a se et nominis nuncupatione et definitionis ratione discretum est.
[02]
recensereEORUM QUAE DICUNTUR ALIA QUIDEM SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR, ALIA VERO SINE COMPLEXIONE. ET EA QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR SUNT UT HOMO CURRIT, HOMO VINCIT; EA VERO QUAE SINE COMPLEXIONE, UT HOMO, BOS, CURRIT, VINCIT.
Postquam de coniunctione definitionum atque nominum quantum ad praesens attinebat opus, sufficienter exposuit quoniam de primis nominibus prima [169A] rerum genera significantibus diuisio facienda est, non nomine sed genere discrepantibus, nunc ostendit quid sit sine complexione cuiuslibet uocabuli facta prolatio. Sine complexione enim dicuntur quaecumque secundum simplicem sonum nominis proferuntur, ut homo, equus: his enim extra nihil adiunctum est. Secundum complexionem dicuntur quaecumque aliqua coniunctione copulantur, ut aut Socrates aut Plato, uel quaecumque secundum aliquod accidens coniunguntur. Nam quia, uerbi gratia, in Socratem uenit ambulatio, dicimus: Socrates ambulat, et est prolatio ista secundum complexionem, idcirco quia cum dico:
- Socrates ambulat
Socratem sum cum ambulatione complexus. Quod autem ait: EORUM QUAE DICUNTUR, nihil aliud demonstrare uult nisi de primis rerum [169B] uocabulis huius libelli disposuisse tractatum. Rerum enim uocabula sunt quae dicuntur, ipsa enim proprie nominamus.
EORUM QUAE SUNT ALIA DE SUBIECTO QUODAM DICUNTUR, IN SUBIECTO VERO NULLO SUNT, UT HOMO DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALIQUO HOMINE, IN SUBIECTO VERO NULLO EST. [169C]
Hic Aristoteles sermonum omnium multitudinem in paruissimam colligit diuisionem. Nam quod rerum uocabulam decem praedicamenta distribuit, maior hac diuisione non potest inueniri, nihil enim esse poterit quod huic diuisioni undecimum adiici queat. Omnis enim res aut substantia est, aut quantitas, aut qualitas, aut ad aliquid, aut facere, aut pati, aut quando, [169D] aut ubi, aut habere, aut situs; quocirca tot erunt etiam sermones qui ista significent, et haec est maxima diuisio, cui ultra nihil possit adiungi: paruissima uero est quae fit in quattuor, in substantiam et accidens, et uniuersale et particulare. Omnis enim res aut substantia est, aut accidens, aut uniuersalis, aut particularis. Sicut ergo decem superioribus nihil addi poterat, ita ex his quattuor nihil demi. Nam neque minor ulla diuisio his quattuor fieri potest, nec maior quam si denario limite praedicamenta claudantur. Cum autem in his quattuor diuisio facta est, paucis exponam.
Prima quidem rerum est omnium diuisio in substantiam atque accidens. Sed quoniam substantia proferri non potest nisi aut uniuersaliter [170A] aut particulariter intelligatur: nam cum dico homo, rem dixi uniuersalem, idcirco quod nomen hoc de multis indiuiduis praedicatur: cum uero dico Socrates uel Plato, rem dixi particularem; quoniam Socrates de nudo subiecto dicitur: et accidens quoque eodem modo; nam cum dixero scientiam, rem protuli uniuersalem, idcirco quod scientia et de grammatica et de rhetorica, et de aliis omnibus sub se positis praedicatur; si uero dixero Platonis scientiam, quoniam omne accidens quod indiuidua uenit indiuiduum fit, particularem scientiam dico, namque Platonis scientia, sicut ipse Plato, particularis est: igitur quoniam neque substantia neque accidens ullo modo proferri potest, nisi in suo nomine aut uniuersalitatis uim, aut particularitatis induat, recte in quattuor diuisio [170B] facta est, ut si omnis res aut substantia aut accidens, et horum aut uniuersali, aut particularis.
Ex his igitur quattuor fiunt complexiones. Nam cum uenerit uniuersalitas in substantiam, fit uniuersalis substantia, ut est homo uel animal. Uniuersale autem est quod aptum est de pluribus praedicari, particulare uero quod de nullo subiecto praedicatur. Ergo est una complexio uniuersalitatis et substantiae, ut sit substantia uniuersalis. Si uero particularis substantiae copulatur, fit substantia particularis, ut est Socrates uel Plato, et quidquid in substantia indiuiduum reperitur. At cum miscetur uniuersalitas accidenti, fit accidens uniuersale, ut scientia, quae cum sit accidens, et praeter animam cui accidit esse non possit, tamen uniuersalis est, quod de subiecta grammatica uel aliis [170C] speciebus praedicari potest. Cum uero particularitas accidenti coniungitur, fit accidens particulare, ut Platonis uel Aristotelis scientia. Fiunt enim quattuor complexiones, substantia uniuersalis, substantia particularis, accidens uniuersale, accidens particulare. Ut autem accidens in substantiae naturam transeat, uel substantia in accidens, fieri nullo modo potest, et accidens quidem uenit in substantiam sed non ut substantia fiat: neque enim quoniam color, quod est accidens uenit in substantiam, idcirco color iam substantia est. Nec quoniam substantia suscipit colorem idcirco color iam substantia fit. Quare neque substantia in accidentis, neque accidens in substantiis naturam transit. At uero nec particularitas, nec uniuersalitas in se transeunt. Namque uniuersalitas potest [170D] de particularitate praedicari, ut animal de Socrate uel Platone, et particularitas suscipiet uniuersalitatis praedicationem sed non ut uniuersalitas sit particularitas, nec rursus ut quod particulare est uniuersalitas fiat. Ergo quattuor complexiones, uniuersalem substantiam, uniuersale accidens, particularem substantiam, particulare accidens Aristoteles disponere cupiens, non eorum nomina sed descriptiones apposuit.
Et quoniam generalissimorum generum definitiones non poterat inuenire, descriptionibus usus est his, id substantiam esse dicens quod in subiecto non esset, accidens uero quod in subiecto esset. Omne namque accidens in subiecto est, ut colore in corpore, scientia in anima, et subiectam habet [171A] substantiam omne accidens. Si quis enim substantiam tollat, accidens non erit. Quare substantia locus quidam est ubi accidentis ualeat natura consistere. Ipsa uero substantia per se constat, atque ideo dicitur substantia, nec ullo subiecto alio nititur sed cunctis ipsa substantia est. Alioqui si substantia in ullo subiecto esse posset, esset accidens. Omne enim accidens in subiecto est, et quidquid in subiecto est, illud est accidens. Quod si substantia esset in aliquo subiecto, continuo fieret accidens sed substantia accidens esse non potest, sicut supra docuimus. Quare quoniam accidens in subiecto est, substantia uero accidens non est, substantia in subiecto non est.
Uniuersalitatis uero descriptio est: de subiecto praedicari. Omnis namque uniuersalitas de subiectis [171B] particularibus praedicatur, nam quoniam uniuersale est animal, uel homo, de Socrates praedicatur et Platone. Dicitur enim Socrates animal atque homo. Et quoniam uniuersale est accidens scientia, dicitur de subiecta grammatica, grammatica enim scientia est. Particularitas uero quoniam ipsa est rerum ultima et nihil est illi subiectum, de nullo subiecto praedicatur; nam quoniam uniuersalitas de subiecto praedicatur, particularitas uero uniuersalitas non est. Particularitas de subiecto non praedicabitur. Ubi enim res discrepant, et definitio discrepabit; ita quoque in his, nam quoniam discrepat substantia et accidens, definitiones quoque eorum discrepabunt. Ut quoniam est accidens in subiecto, erit substantia non in subiecto. Et quoniam uniuersalitas de subiecto [171C] predicatur, particularitas autem ab uniuersalitate discrepat, de subiecto non praedicatur. Has igitur huiusmodi descriptiones Aristoteles ita permiscuit dicens: EORUM QUAE SUNT ALIA DE SUBIECTO QUODAM DICUNTUR, IN SUBIECTO VERO NULLO SUNT, uolens scilicet uniuersalem substantiam demonstrare. Nam quod dixit DE SUBIECTO DICUNTUR, uniuersale est, quod uero ait IN SUBIECTO NULLO SUNT, substantia: ergo quod ait quaedam DE SUBIECTO dici, IN SUBIECTO VERO NULLO esse, uniuersalem substantiam demonstrare contendit: ut enim saepius dictum est, quod de subiecto dicitur, uniuersale est; quod in nullo subiecto est, substantia. Haec iuncta, id est de subiecto quodam dici, et in subiecto nullo esse, uniuersalem substantiam demonstrant.
Post uniuersalem [171D] substantiam particulare accidens posuit dicens:
ALIA AUTEM IN SUBIECTO QUIDEM SUNT, DE SUBIECTO VERO NULLO DICUNTUR (IN SUBIECTO AUTEM ESSE DICO QUOD, CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST), UT QUAEDAM GRAMMATICA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO NULLO DICITUR, ET QUODDAM ALBUM IN SUBIECTO EST IN CORPORE (OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST).
Nam quod ait IN SUBIECTO SUNT accidens monstrat, quod uero addidit DE SUBIECTO AUTEM NULLO DICUNTUR particulare. Accidens enim in subiecto est, particularitas de nullo subiecto praedicatur. Ergo quaecumque res ipsa quidem in subiecto est sed si de nullo subiecto praedicatur, accidens est particulare, UT est QUAEDAM GRAMMATICA, id est Aristarchi, uel alicuius hominis indiuidua grammatica: illa enim quoniam indiuidui hominis, ipsa quoque facta est indiuidua et particularis; ergo quoniam QUAEDAM GRAMMATICA IN ANIMA EST accidens est, et quoniam DE NULLO SUBIECTO praedicatur, particularis [172A] est; quemadmodum enim ipse Aristarchus de nullo subiecto dicitur, ita quoque eius grammatica de nullo subiecto praedicatur. Non autem dicit quod ipsa grammatica particularis est sed quod quaedam grammatica, id est alicuius hominis indiuidui grammatica, quam scilicet homo particularis propria retinet cognitione. Et quoniam incorporale accidens posuit quod animae accideret, id est grammaticam, quae esset in anima; ponit quoque aliud exemplum corporale; ait enim ET QUODDAM ALBUM IN SUBIECTO EST ⟨IN⟩ CORPORE (OMNIS ENIM COLOR EST IN CORPORE): hic quoque non omne album dicit esse particulare sed quod ad indiuiduum corpus album uenit. Probatur quoque particulare album in subiecto esse hoc modo, nam color quod genus est albi uel cuiusdam albi in [172B] corpore est, et est in subiecto. Quare cuius genus in subiecto est, ipsum quoque in subiecto est. Omnes enim species uel indiuidua propria genere continentur, et eiusdem habent naturam.
Quoniam uero "esse in aliquo" multis dicitur modis, qui uelit Aristoteles ostendere esse in subiecto, paucis absoluam. Dicitur enim esse aliquid in aliquo nouem modis, dicimus enim esse aliquid in loco, ut in foro uel in theatro. Dicimus quoque esse in aliquo, ut in aliquo uase, ut triticum in modio. Dicitur etiam esse in aliquo uelut pars in toto, ut manus in corpore. Dicitur esse in aliquo uelut totum in partibus, ut corpus in omnibus suis partibus. Rursus uelut in genere species, ut in animali homo, uel genus in speciebus suis. Dicimus quoque esse in aliquo, uelut aliquid in fine esse, ut quoniam bonae uitae finis beatitudo est, si [172C] quis sit beatus; in fine est, scilicet bonae uitae. Dicimus quoque esse in aliquo ut in quolibet potente, ut in imperatore esse regimen ciuitatis. Dicimus quoque uelut formam in materia, ut similitudinem Achillis in aere uel in marmore.
Nouem igitur modis aliquid in aliquo esse dicitur, ut in loco, ut in uase, ut pars in toto, ut totum in partibus, ut in genere species, ut in speciebus genus, ut in fine, ut in imperatores, ut in materia forma. Horum igitur Aristoteles tria sola commemorat sed duo in unum coniuncta, aliud separatum. Ait enim: IN SUBIECTO AUTEM ESSE DICO QUOD, CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST. Sensus autem talis est: Hoc, inquit, dico esse accidens quod sit in subiecto, id est quod ita sit in altero, ut pars eius [172D] non sit et sine aliquo subiecto esse non possit, ut, uerbi gratia, color cum in corpore nulla pars corporis est, et si color a corpore separatur, color nusquam est. Omnis enim color in solo corpore est. Ergo illud est accidens quod semper ita in subiecto est altero ut eius pars non sit, ut cum ab eo in quo est separatur ad nihilum redigatur, ut per se sine alterius subiecto esse non possit.
Quod autem ait ut NON SIT SICUT ALIQUA PARS, ab ea scilicet significationem aliquo consistendi diuidere uoluit, secundum quam partes in toto esse dicimus, non enim tale est subiectum, ut eius accidens pars sit. Quod uero dicit IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST, ab ea scilicet significatione diuisit, quae est esse aliquid in uase [173A] uel in loco; quod enim in uase uel in loco est a uase uel loco poterit separari, ut triticum quod in modio est potest a modio segregari, et homo a theatro discedere: accidens uero ab eo in quo est segregari non potest.
Quare solas tres posuit significationes, id est secundum quam in uase, uel in loco dicitur esse, et secundum quam pars in toto est. Sed ut in uase et ut in loco una sententia distribuit dicens IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST.
Sed fortasse quis dicat non esse definitionem ueram, illa esse in subiecto quae sic sint in alio non ut sint partes, et sine eo in quo sint esse non possint, Socrates enim uel homo quilibet cum accidens non sit, tamen semper in loco est et sine loco esse non potest. Quibus respondendum est quod Socrates loca poterit permutare, [173B] et esse praeter locum in quo fuit: et postremo si intelligentia capiamus, per se subsistit, accidentia uero per se ipsa non constant.
Sed si quis quoque obiiciat posse locum accidentia permutare, malum namque si in manu teneatur, manus mali odore completur, adeo odor quod est accidens, in aliud subiectum transire potest. Sed non hoc ait Aristoteles, quoniam mutare accidens locum non potest, nec ita dixit impossibile esse sine eo in quo erat sed sine eo in quo est, hoc enim significat mutare quidem posse locum sed sine aliquo subiecto non posse subsistere.
Quare recta est atque integra definitio eius quod in subiecto est, quod ita sint in altero non sicut quaedam pars, et impossibile sit esse sine eo in quo est, secundum autem illam significationem dictum [173C] est secundum quam formam in materia esse dicimus. Namque forma, si in materia sit, per seipsam nulla ratione consistit. Postquam igitur particulare accidens quid esset ostendit dicens, quod in subiecto est et de subiecto non praedicatur, et in subiecto consistentis rei definitionem reddit dicens: QUOD CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST.
Ad uniuersale accidens continenti disputatione reuertitur quod definit hoc modo:
ALIA VERO ET DE SUBIECTO DICUNTUR ET IN SUBIECTO SUNT, UT SCIENTIA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO DICITUR DE GRAMMATICA; ALIA VERO NEQUE IN SUBIECTO SUNT NEQUE DE SUBIECTO DICUNTUR, UT ALIQUIS HOMO VEL ALIQUIS EQUUS; NIHIL ENIM HORUM NEQUE IN SUBIECTO EST NEQUE DE SUBIECTO DICITUR.
Namque post eius rei quae in subiecto est definitionem, et post particularis accidentis exempla, ad uniuersale accidens transitum fecit, inquiens alia esse quae in subiecto sint, et de subiecto praedicentur, quod scilicet accidens uniuersale significet: nam quoniam de subiecto dicitur, uniuersale est, quoniam in subiecto est, accidens; in subiecto ergo [173D] esse, et de subiecto praedicari, uniuersale accidens monstrat. Huius quoque complexionis conuenientia proponit exempla: ait enim SCIENTIAM IN SUBIECTO ESSE IN ANIMA, nam nisi anima sit in qua scit, scientia nulla est, idcirco quod scientia actus est animae, nam ea quae sunt inanimata nihil sciunt.
Hinc sequitur substantiae particularis propositio, quam scilicet ita declarat, quod NEQUE IN SUBIECTO sit, NEQUE DE SUBIECTO praedicetur, nam quod in subiecto non est, substantia est, et quod de subiecto non praedicatur, particularitas. Utraque igitur res de subiecto non praedicari, et in subiecto non esse, particularis est substantia.
Res igitur quattuor cum propria complexione non secundum propria nomina sed secundum [174A] proprias rationes definitionesque contexuit. Nam pro substantia uniuersali posuit quod in subiecto non est et de subiecto praedicatur; pro accidenti particulari dixit quod in subiecto est et de subiecto non praedicatur. Accidens uero uniuersale per hoc designauit quod ait quod et in subiecto est et de subiecto dicitur; pro particulari substantia interposuit quod nec in subiecto est nec de subiecto praedicatur. Simpliciter autem quae sunt indiuidua et numero singularia de subiecto nullo dicuntur; in subiecto autem nihil ea prohibet esse, quaedam enim grammatica in subiecto est. Omnis particularitas aut substantia erit aut accidens; nam cum dico Socratem, indiuiduam et particulare in significaui substantiam; cum dico quamdam grammaticam, indiuiduum [174B] et particulare accidens dixi. Indiuidua autem sunt quae neque in alias species diuidi possunt, neque in alia indiuidua. Nam quemadmodum animal diuiditur in species, hominem atque equum, homo autem in singulos homines, id est in Socratem et Platonem et caeteros, sic Plato et Socrates non diuiduntur in alios. Atque hoc idem de accidentibus dici conuenit: nam quemadmodum scientia diuiditur in species, grammaticam et rhetoricam; grammatica uero ipsa in particulares grammaticas, quas scilicet particulares homines norunt, sic ipsa particularis grammatica in particulares grammaticas non secatur. Ergo indiuidua sunt quaecumque sunt numero singularia, et in nullas alias multitudines secundum species uel secundum indiuidua diuiduntur. [174C] Omne indiuiduum, quoniam particulare est, de subiecto non praedicatur; omne autem quod de subiecto non praedicatur, aut substantia erit, ut Plato, aut accidens, ut quaedam grammatica.
Ex his ergo particularibus substantia scilicet atque accidenti quae de subiecto non praedicantur, substantia quidem nec in subiecto est, accidens uero in subiecto est. Ita illa indiuidua quae substantiae sunt in subiecto esse non poterunt, alia uero indiuidua quae secundum accidentis naturam dicuntur, illa in subiecto esse nihil prohibet. Atque hoc est quod ait:
SIMPLICITER AUTEM QUAE� SUNT INDIVIDUA ET NUMERO SINGULARIA NULLO DE SUBIECTO DICUNTUR, IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA PROHIBET� ESSE; QUAEDAM ENIM GRAMMATICA IN SUBIECTO EST.�
Hoc enim maluit demonstrare, et accidentibus substantiis [174D] particularibus hoc esse commune, quod de subiecto non praedicantur. Hoc enim dixit: SIMPLICITER AUTEM QUAE SUNT INDIVIDUA ET NUMERO SINGULARIA, DE NULLO SUBIECTO DICUNTUR -- subaudiendo scilicet siue substantiae sint siue accidentia sed non omnia indiuidua non sunt in subiecto. Indiuidua enim accidentia IN SUBIECTO ESSE NIHIL PROHIBET.
QUAEDAM ENIM GRAMMATICA, cum sit indiuidua et de subiecto non praedicetur, tamen IN SUBIECTO EST, id est in anima. Sed ut congregatim dicatur, sensus huiusmodi est, omnia quidem quaecumque sunt indiuidua, de subiecto quidem nullo dicuntur sed non omnia non sunt in subiecto. Nam cum particularis substantia in subiecto non sit, ut Plato, particulare tamen accidens in subiecto [175A] est, ut quaedam grammatica in anima.
Illud quoque magna attentione notandum est, quis sit huius ordo propositi. Nam cum sint quattuor complexiones, factae ex quattuor rebus, quarum duae natura discrepant, ut substantia et accidens, duae quantitate, ut particularitas et uniuersalitas coniunctis compositisque his quattuor omnibus, dissentientem lateribus dispositionem fecit. Posuit enim prius substantiam uniuersalem dicens, quod in subiecto non est et de subiecto dicitur. Post hanc primam positionem totis discrepantem rebus, rem subdit, id est accidens particulare, quod in subiecto esset, et de subiecto non praedicatur. Nam cum accidens dixit, a substantia disgregauit, quod particulare addidit ab uniuersali disiunxit. Rursus ex alio latere disposuit in diuisione [175B] accidens uniuersale, dicens quod in subiecto est, et de subiecto praedicatur; et ultimo substantiam particularem contrariam superiori accidenti dixit, quod neque in subiecto est, neque de subiecto praedicatur substantia, particularitem uniuersalitati accidentis opponens. Sed ut planius quod dicimus sit, figuram descriptionemque subiecimus in qua superius latus substantia accidentique notauimus, reliquum particularitatis et uniuersalitatis titulo inscripsimus, Arisiotelicam complexionem angulariter et per latera designantes. [175B][175C]
[03]
recensereQUANDO ALTERUM DE ALTERO PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, QUAECUMQUE DE EO QUOD PRAEDICATUR DICUNTUR, OMNIA ETIAM DE SUBIECTO DICENTUR, UT HOMO DE QUODAM HOMINE PRAEDICATUR, ANIMAL VERO DE HOMINE, ERGO ET DE [175D] QUODAM HOMINE ANIMAL PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST ET ANIMAL.
Cum superius de his quae in subiecto sunt (id est de accidentibus) loqueretur, definitionem constitutae in subiecto rei, et praeter subiectum nullo modo permanentis, in media tractatione disposuit, dicens illud esse quod neque pars esset alicuius nec sine subiecto posset ullo modo permanere. Patefacto igitur quid sit esse in subiecto, nunc quid sit praedicari de subiecto declarat. Duobus enim modis praedicationes fiunt, uno secundum accidens, alio de subiecto: de homine namque praedicatur album, dicitur enim homo albus, rursus de eodem homine praedicatur animal, dicitur enim homo animal. Sed illa prior praedicatio, quae est:
- Homo albus est
secundum accidens [176A] est: namque accidens quod est album de subiecto homine praedicatur sed non in eo quod quid sit, nam cum album sit accidens, homo substantia, accidens de substantia in eo quod quid sit praedicari non potest; ergo ista praedicatio secundum accidens dicitur. De subiecto uero praedicari est, quoties altera res de altera in ipsa substantia praedicatur, ut animal de homine; nam quoniam animal et substantia est et genus hominis, idcirco in eo quod quid sit de homine praedicatur. Quare illa sola de subiecto praedicari dicuntur quaecumque in cuiuslibet rei substantia et in definitione ponuntur; ergo quotiescumque huiusmodi fuerit praedicatio, ut ALTERUM DE ALTERO UT DE SUBIECTO PRAEDICETUR, id est ut de eius substantia dicatur, ut animal de homine, hanc proprietatem [176B] euenire necesse est, ut si DE EO QUOD PRAEDICATUR, quidpiam UT DE SUBIECTO, id est eius substantia, praedicetur necessario idem hoc quod de praedicato dicitur, dicatur etiam de praedicati subiecto, ut homo praedicatur quidem de Socrate in eo quod quid sit. Interrogantibus enim quid sit Socrates "hominem" respondemus. At uero de ipso homine in eo quod quid sit animal dicitur, in substantia enim hominis animal praedicatur, atque ita fit ut animal quidem de homine, homo uero de Socrate in eo quod quid sit ut de subiecto praedicentur. Ergo quoniam ista consequentia, et animal de Socrate in eo quod quid sit praedicabitur. Potest enim dici interrogantibus quid est Socrates "animal". Ergo manifestum est quod si qua res de alia ut de subiecto praedicetur, ut homo de Socrate, de eadem uero re quae praedicatur, de [176C] homine scilicet, alia rursus superior ut de subiecto praedicetur, ut animal necesse erit et hanc eamdem de subiecto eius de quo ipsum dicitur praedicari, ut animal de Socrate, Socrates namque subiectus est homini, de quo animal praedicatur. Ergo constat huiusmodi definitio quae dicit: quoties ALTERUM DE ALTERO PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, si quid sit quod DE EO QUOD PRAEDICATUR in eo quod quid sit dici possit, hoc idem ipsum de eo quod prius subiectum erat possit praedicari.
Sed fortasse quisquam dicat minime uerum esse quod dictum est, nam cum homo de Socrate praedicetur (Socrates enim homo est), de homine uero species (homo enim species est), Socrates species esse non dicitur. Et rursus cum animal de homine praedicetur, de animali uero genus (animal enim genus est), [176D] homo generis uocabulo caret: non enim dicitur homo esse genus, homo enim genus non est sed tantum species.
His dicendum est quod minus aduerterint illam esse definitionem de subiecto praedicationis, quae in eo quod quid sit unumquodque et in eius substantia praedicaretur, nunc autem species de homine non in eo quod quid sit praedicatur. Neque enim si quis hominis definitionem reddat speciem nominauit sed designatiuam nomen est tantum, utrum de pluribus speciei differentibus praedicatur hoc nomen quod est homo, an certe tantum de solis indiuiduis. Nam quoniam de indiuiduis solis homo praedicetur, idcirco species dicitur, et quoniam de specie differentibus animal dicitur, idcirco animal genus uocamus. Et sunt quodammodo nominum nomina. Quare neque [177A] genus de animali, neque species de homine, in eo quod quid sit praedicatur sed tantum designant, quomodo homo et animal de subiectis (ut dictum est) propriis praedicentur. Ergo non est mirandum si ad eorum subiectum quae de subiecto dicuntur eius predicati quod de subiecto non dicitur praedicatio perueniri non potest.
DIVERSORUM GENERUM ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM DIVERSAE SECUNDUM SPECIEM ET DIFFERENTIAE SUNT, UT ANIMALIS ET SCIENTIAE; ANIMALIS QUIDEM DIFFERENTIAE SUNT UT GRESSIBILE ET VOLATILE ET BIPES, SCIENTIAE VERO NULLA HARUM EST; NEQUE ENIM SCIENTIA AB SCIENTIA DIFFERT IN EO QUOD BIPES EST.
[177B] Cum multis modis genus dicatur, solum quod nunc tractari conuenit assumamus. Dicitur enim genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut animal praedicatur de homine, et de equo, et de cane, et de boue, et de caeteris, quae omnia specie ipsa a se discrete sunt. Species uero est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut homo praedicatur de Catone, Socrate, Platone, Virgilio, Cicerone, et de singulis hominibus, qui specie ipsa non differunt sed tantum a se numero distant. Differentia uero est quae sub eodem genere positas species propria qualitate disterminat, nam cum equus et homo quantum ad genus unum sint (uterque enim animal est), differentia rationalis et irrationalis utrosque disiungit ac discernit. [177C] Qualitate enim quadam rationabilitatis et irrationabilitatis uterque a propriae substantiae definitione dissentiunt. Ergo differentia est quae de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit praedicatur. Namque haec ipsa differentia quae est irrationabilitas de multis specie differentibus praedicatur, ut de cygno, et equo, et pisce, quae omnia a se cum specie ipsa dissentient, irrationabilitatis tamen qualitate coniuncta sunt. Sed non in omnibus differentia de pluribus specie differentibus praedicatur. Sunt enim quaedam quae non nisi de una specie praedicantur, ut grauitas de sola terra, leuitas de solo igne, proprie dicitur. At uero nec species semper de pluribus numero differentibus praedicatur; mundi enim species de uno solo mundo dicitur, et phoenicis species de [177D] una tantum phoenice sed idcirco ita definita est quod frequentius differentia de pluribus specie differentibus praedicatur quam de uno. Eodemque modo et species frequentius inuenitur de pluribus numero differentibus praedicari, quam de una tantum re ac singulari.
His ita positis, sunt quaedam genera, quae generalissima nuncupantur, quibus genus inueniri non possit, sunt species quibus alias subiectas species nullus inueniet. Inter utraque autem sunt alia quae subalterna genera nominantur, quae superiorum quidem species sunt, posteriorum uero genera ut substantia genus quidem est generalissimum, ut eius genus inueniri non possit, homo uero species est, ut eius species alia reperiri non ualeat. Animal uero ad [178A] substantiam quidem species est, ad hominem uero genus. Decem igitur praedicamentorum significatio nihil aliud demonstrat nisi rerum decem genera quae generalissima nominamus. Ergo quoties genera generalissima discrepant, eorum quoque species discrepabunt; et quoties species discrepant, quoniam differentiis disiunguntur atque informantur, differentiae quoque diuersarum specierum discrepabunt. Animal namque et scientia, quoniam est animal substantia, scientia uero ad aliquid, quoniamque genus animalis est substantia, et genus scientiae est ad aliquid, omni substantiae a se ratione discreta sunt, et differentiae quoque scientiae atque animalis omnibus qualitatibus disiunguntur. Est namque differentia animalis, bipes et quadrupes, animal enim ab alio animali differt, [178B] quod hoc quidem bipes sit, ut homo uel auis, illud uero quadrupes, ut equus atque bos; illud uero multipes, ut formica uel apis. Sed scientia differentiis huiusmodi non habet, neque enim scientia a scientia differt in eo quod bipes est. Quare constat quoties diuersa sunt genera, specierum quoque differentiis esse discretas.
At hoc est quod ait: DIVERSORUM GENERUM ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM DIVERSAE SECUNDUM SPECIEM ET DIFFERENTIAE SUNT. Et hoc exempli adiectione firmauit dicens: ANIMALIS ET SCIENTIAE diuersas esse differentias, nam cum sit bipes animalis differentia, scientiae non est. Et hoc quidem de diuersis generibus dictum est, id est quae subalterna non sunt. Quod si subalterna sunt genera, nihil prohibet alias easdem esse differentias, alias diuersas, [178C] ut auis est species animalis, et rursus est genus corui, et est subalternum genus, auis. Sed animalis differentiae sunt rationalis atque irrationalis, auis uero differentia rationalis non est. Nulla enim auis ab alia aui differt, quod sit rationalis; ergo hoc loco non sunt eaedem subalternorum generum differentiae. Si quis uero has generis, id est animalis differentias dicat, ut animalium alia sunt quae pascantur herbis, alia quae seminibus, alia quae carnibus, hae differentiae conueniunt in subalterno genere, uidelicet in aui; namque auium sunt aliae quae seminibus uescuntur, aliae quae herbis, aliae quae carnibus, ut uultur et miluus; ergo in subalternis generibus nihil prohibet easdem esse differentias, et iterum discrepare; hoc autem idcirco euenit, quia quae de praedicato dicuntur possunt de subiecto praedicari.
Quare quod dicitur [178D] de genere potest etiam dici de specie, atque hoc est quod ait:
SUBALTERNORUM VERO GENERUM NIHIL PROHIBET EASDEM ESSE DIFFERENTIAS; SUPERIORA ENIM DE INFERIORIBUS GENERIBUS PRAEDICANTUR.
Sed cum diceret nihil prohibet easdem esse differentias, hoc quodam modo uoluit de monstrare esse quasdam easdem differentias, alias uero posse esse diuersas, cui rem contrariam intulisse uidetur, cum dicit:
QUARE QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FVERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM SUBIECTI.
Nam cum illic dixisset, nihil prohibet esse easdem differentias generum subalternorum, hic omnes easdem esse declarat, dicit enim: QUAECUMQUE FUERINT DIFFERENTIAE PRAEDICATI, EASDEM ETIAM SUBIECTI esse; atque haec res plures maximis illigauit [179A] erroribus, ut emendandum crederent locum non ut esset ita. QUARE QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FVERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM SUBIECTI sed ut hoc modo. Quare quaecumque subiecti differentiae fuerint, eaedem erunt etiam praedicati. Sed hoc adiiciendum est, neque enim fieri potest ut in rem superiorem praedicatio posterioris redundet. Nam cum dicitur "quaecumque subiecti fuerint differentiae eaedem erunt praedicati", hoc scilicet significatur, ut praedicatio subiecti redeat in praedicatum -- quod fieri non potest.
Sed dicendum est quod sunt aliae differentiae quae dicuntur completiuae praedicati et cuiuslibet illius speciem informantes, quae communi nomine 'specificae' nominantur. Nam cum dico animatum et sensibile, si substantiae coniungantur, definitionem et speciem mox animalis [179B] efficiunt. Animal enim est substantia animata sensibilis, atque hae differentiae dicuntur specificae et completiuae.
Sunt autem aliae quae ipsae quidem nihil complent nec ullam speciem reddunt sed genus tantum diuidunt, ut rationale et irrationale: haec enim diuidunt genus, id est animal; animal enim rationali differentia irrationalique diuiditur. Ergo illae quae sunt generis diuisiuae differentiae possunt aliquoties eaedem esse, possunt aliquoties non eaedem, ut animalis, quoniam diuisibilis est differentia quae est rationale, potest eam non habere auis, quae est subalternum genus. Et rursus easdem diuisibiles habere potest, ut easdem quas superius diximus. Nam cum diuidant animal differentiae, quae carnibus, herbis, et seminibus uescuntur, eaedem possunt esse subalterni generis, id est auis; ergo hae diuisibiles [179C] possunt etiam esse diuersae. Illae uero quae completiuae et specificae sunt, aliquando non praedicari de subiecto non possunt. Ut quoniam animal habet differentias completiuas et suae speciei effectiuas, sensibile scilicet et animatum, hae differentiae de homine quod est subiectum animalis non praedicari non possunt. Omnes enim specificae differentiae de his praedicantur quorum speciem complent, ut de animali praedicatur sensibile et animatum, et hoc ut de subiecto. In substantia enim animalis utraque praedicantur sed animal praedicatur de homine ut de subiecto; necesse est ergo animatum atque sensibile de homine praedicari ut de subiecto. Hoc est enim quod superius praemisit cum diceret:
QUANDO ALTERUM DE ALTERO [179D] PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, QUAECUMQUE DE EO QUOD PRAEDICATUR DICUNTUR, OMNIA ETIAM DE SUBIECTO DICENTUR.
Atque hoc in omnibus generibus recte constat intelligi. Ergo diuisibiles differentiae possunt aliquando cum subiectis esse communes, aliquando diuersae specificae uero et completiuae cum subiectis communes non esse non possunt. Quod ergo Aristoteles ait:
SUBALTERNORUM VERO GENERUM NIHIL PROHIBET EASDEM ESSE DIFFERENTIAS
diuisibiles differentias easdem esse nihil prohibere putandum est, quae possunt esse etiam diuersae. Quod ait uero:
QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FUERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM SUBIECTI
de specificis intelligendum est: quae cum speciem cuiuslibet informent, et de eo quod informant, ut de subiecto, [180A] praedicentur, ad quodcumque ut subiecto praedicatur illud quod ipsae differentiae informant, de eo ut de subiecto praedicabuntur, et de eo non praedicari non possunt. Quare nihil est in huiusmodi theoremate quod ullo modo debeat emendari.
[04]
recensereEORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR SINGULUM AUT SUBSTANTIAM SIGNIFICAT AUT QUANTITATEM AUT QUALITATEM AUT AD ALIQUID AUT UBI AUT QUANDO AUT SITUM AUT HABITUM AUT FACERE AUT PATI. EST AUTEM SUBSTANTIA QUIDEM UT FIGURATIM DICATUR UT HOMO, EQUUS; QUANTITAS UT BICUBITUM, TRICUBITUM; QUALITAS UT ALBUM; AD ALIQUID UT DUPLUM, MAIUS; UBI VERO UT IN LYCIO; QUANDO AUTEM UT HERI; SITUS VERO UT SEDET, IACET; HABERE AUTEM UT CALCIATUS, ARMATUS; FACERE VERO UT SECARE, URERE; PATI VERO [180B] UT SECARI, URI.
Post paruissimam in quattuor enumerationem, id est in substantiam, accidens, uniuersalitatem, particularitatem, nunc est de partitione maxima tractaturus, quae fit in decem; hac enim enumeratione maior non potest inueniri, neque enim undecim praedicamenta poterunt inueniri nec ultra decem ullo modo aliquod genus recte excogitari potest; quare [180C] facit huiusmodi enumerationem sed non diuisionem. Diuisio namque fere est generis in species; praedicamentorum uero, quoniam genus unum non habent, diuisio esse non potest sed potius enumeratio est.
Sunt uero quidam qui contendunt recte enumerationem non esse dispositam, alii namque ut superuacua quaedam demunt, alii ut curto operi addunt, alii uero permutant, quos nimirum non recte sentire alio nobis opere dicendum est; ait autem: EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR. Adeo non de rebus sed de uocibus tractaturus est, ut diceret DICUNTUR. Res enim proprie non dicuntur sed uoces: et quod addidit, SINGULUM AUT SUBSTANTIAM SIGNIFICAT, late patet eum de uocibus disputare; non enim res sed uoces significant, significantur autem res. Sine complexione uero dicuntur (ut dictum est) quaecumque [180D] singulari intellectu et uoce proferuntur: secundum complexionem uero quaecumque aliqua coniunctione uel accidentis copulatione miscentur. Sed quid ex iis quae secundum nullam complexionem dicuntur efficitur, ipse demonstrat cum dicit:
SINGULA IGITUR EORUM QUAE DICTA SUNT IPSA QUIDEM SECUNDUM SE IN NULLA AFFIRMATIONE DICUNTUR, HORUM AUTEM AD SE INUICEM COMPLEXIONE AFFIRMATIO FIT. VIDETUR ENIM OMNIS AFFIRMATIO VEL FALSA ESSE VEL VERA; EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NEQUE VERUM QUICQUAM NEQUE FALSUM EST, UT HOMO, ALBUM, CURRIT.
Significat ergo et hic ea quae sine ulla complexione dicuntur affirmationis uim non obtinere. [181A] Si quis enim dicat homo, uel album, uel decem, uel quidlibet simplici modo, in eo neque uerum aliquid inueniet neque falsum sed omnis affirmatio uel uera uel falsa est. Igitur uniuersaliter pronuntiat praedicamenta affirmationis ratione penitus non teneri: sed haec eadem si cum quadam complexione coniuncta sint fieri propositiones necesse est, quae in se uerum falsumue contineant, Sed non omnis complexio propositionem facit, nec si dixero:
- Socrates in foro
idcirco iam propositio est; sed si quis dicat:
- Socrates in foro ambulat
tunc fit propositio, quae aut affirmatio est aut negatio. Affirmationes autem et negationes, uel uerae uidentur esse uel falsae: atque ideo quodcumque neque uerum neque falsum est, illud propositio non est. Ergo quadam complexione [181B] ex iis quae secundum nullam complexionem dicuntur ueritas falsitasque conficitur. Affirmationem autem solam nunc Aristoteles interposuit, idcirco quod omnis affirmatio prior est; hoc enim negatio tollit quod affirmatio ante constituit: prius quidem secundum significationem sed non secundum genus, quod alio liquebit loco. Maxime autem monstrat Aristoteles se non de rebus sed de uocibus tractaturum, quod ait: HORUM AUTEM AD SE INUICEM COMPLEXIONE AFFIRMATIO FIT; non enim rerum complexione fit affirmatio uel negatio sed sermonum, nec in rebus est ueritas et falsitas sed in intellectibus atque opinionibus, et post haec in uocibus atque sermonibus. Atque haec hactenus.
Secundum complexionem ergo sunt quaecumque ex integris compositis fiunt, [181C] ut:
- Socrates ambulat
nam et Socrates et ambulat uterque integer sermo est, et coniunctus affirmationem facit. At uero si quis dicat flammiger, uel multisonus, uel fluctiuagus, secundum complexionem non erit ista prolatio, idcirco quod ex neutris integris factum est.
Horum autem decem praedicamentorum definitiones inueneri non possunt, idcirco quod ea quae significant generalissima sunt. Substantia enim et quantitas, et qualitas nulli unquam generi uidentur esse subiecta. Quare quoniam definitio omnis a genere ducitur, genus quod alii generi subiectum non est a definitione relinquitur.
Sed nunc quidem omnium praedicamentorum conuenientia dixit exempla, post uero latius de unoquoque tractabitur: et quoniam definitio inueniri nulla potest, quibusdam proprietatibus informantur, quare quoniam [181D] de his dictum est plene, ad tractatum substantiae transeamus.
[05]
recensereDE SUBSTANTIA
recensereSUBSTANTIA AUTEM EST, QUAE PROPRIE ET PRINCIPALITER ET MAXIME DICITUR, QUAE NEQUE DE SUBIECTO PRAEDICATUR NEQUE IN SUBIECTO EST, UT ALIQUI HOMO VEL ALIQUI EQUUS. SECUNDAE AUTEM SUBSTANTIAE DICUNTUR, IN QUIBUS SPECIEBUS ILLAE QUAE PRINCIPALITER SUBSTANTIAE DICUNTUR INSUNT, HAE ET HARUM SPECIERUM GENERA; UT ALIQUIS HOMO IN SPECIE QUIDEM EST IN HOMINE, GENUS VERO SPECIEI ANIMAL EST; SECUNDAE ERGO SUBSTANTIAE DICUNTUR, UT EST HOMO ATQUE ANIMAL.
Quaeritur cur praedicamentorum tractatum a substantiis [182A] inchoauerit, nam quoniam omnis res aut in subiecto est aut ⟨in⟩ subiecto non est, quidquid in subiecto est eget subiecto, quoniam in propriis natura non potest consistere: et quoniam rebus omnibus substantia subiecta est, nihil eorum quae sunt in subiecto praeter substantiam poterit permanere. Sed prior illa natura est sine qua alia esse non possunt, quocirca prior naturaliter uidetur esse substantia; non absurde igitur in disputatione quod prius per naturam fuit, prius etiam sumpsit, et definitionem quidem substantiae proferre non potuit sed post exemplum superius datum descriptionem quamdam profert qua quid sit ipsa substantia queamus agnoscere: hoc est autem non esse in subiecto, substantia enim in subiecto non est.
Facit autem quamdam substantiarum [182B] diuisionem cum dicit alias primas esse substantias alias secundas: primas uocans indiuiduas, secundas uero indiuiduarum species et genera: Ergo cum primis secundisque subtantiis commune sit 'non esse in subiecto', additum primis substantiis 'de subiectis non praedicari' primas substantias a secundis substantiis separat; substantia enim indiuidua, in eo quod est substantia, in subiecto non est: quod autem indiuidua est, de subiecto non praedicatur. Sunt ergo primae substantiae quae neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur, ut est Socrates uel Plato. Hi enim quoniam substantiae sunt, in subiecto nullo sunt. Quoniam uero particulares indiuiduique sunt, de� nullo subiecto praedicantur.
SECUNDAE VERO SUBSTANTIAE sunt quibus commune est [182C] cum primis substantiis quod in subiecto non sunt, proprium uero quod de subiecto praedicantur, quae secundae substantiae sunt uniuersales, ut est homo atque animal; homo namque et animal in nullo sunt subiecto sed de subiecto aliquo praedicantur. Sunt igitur primae substantiae particulares, secundae uniuersales.
PROPRIE autem substantias indiuiduas dicit quod hominem quidem idem ipsam speciem, et animal, quod est genus, non nisi ex indiuiduorum cognitione colligimus. Quare quoniam ex singulorum sensibus generalitas intellecta est, merito "propriae substantiae" indiuidua et singula nominantur.
PRINCIPALITER uero indiuiduae substantiae dictae sunt quod omne accidens prius in indiuidua, post uero in secundas substantias uenit. Nam quoniam Aristarchus [182D] grammaticus est, homo uero est Aristarchus, est homo grammaticus: ita prius omne accidens in indiuiduum uenit, secundo uero loco etiam in species generaque substantiarum accidens illud uenire putabitur. Recte igitur quod prius subiectum est, hoc substantia PRINCIPALITER appellatur.
MAXIME autem substantia prima dicitur, idcirco quod quae maxime subiecta est rebus aliis, ea maxime substantia dici potest: maxime autem subiecta est prima substantia; omnia enim de primis substantiis dicuntur, aut primis substantiis insunt, ut genera et species: namque et genera et species praedicantur de propriis indiuiduis, ut animal atque homo praedicantur de Socrate, id est secundae substantiae de primis: sin [183A] uero sint accidentia, in primis substantiis principaliter sunt. Quare quoniam et accidentia in primis substantiis principaliter sunt, et secundae substantiae de primis substantiis praedicantur, primae substantiae secundis substantiis accidentibusque subiectae sunt. Quare quoniam istae maxime subiectae sunt et accidentium subsistentiae et secundarum substantiarum praedicationi, idcirco maxime substantiae nuncupantur.
Dicit autem non omnis species neque omnia genera secundas esse substantias sed eas tantum quae primas substantias continerent, UT EST HOMO ATQUE ANIMAL; homo namque continet Socratem, id est aliquam indiuiduam substantiam. Animal uero continet indiuiduum speciemque, id est hominem et aliquem hominem. Quare genera et species quae de [183B] primis substantiis praedicantur, ipsas secundas putat esse substantias; hoc autem hoc modo ait:
SECUNDAE AUTEM SUBSTANTIAE DICUNTUR, IN QUIBUS SPECIEBUS ILLAE QUAE PRINCIPALITER SUBSTANTIAE DICUNTUR INSUNT, HAE ET HARUM SPECIERUM GENERA
et inde conuenientia ponit exempla, ac si diceret: Non omnia genera neque omnes substantias dico sed eas tantum species IN QUIBUS indiuidua illa, id est primae substantiae sunt, ET HARUM SPECIERUM, id est quae continent primas substantias, GENERA. Hoc autem idcirco dictum uidetur, ne quis colorem quod genus est, uel album quod est species, secundas putet esse substantias, ista enim primas sub se non continent.
Sed dicat aliquis quemadmodum primae poterunt esse substantiae indiuiduae, cum omne quod prius est sublatum auferat [183C] id quod est posterius, posterioribus uero sublatis priora non pereant? Homo namque si pereat, Socrates quoque sit continuo periturus; si uero Socrates interierit, homo continuo non peribit. Si igitur, sublatis generibus et speciebus, indiuidua perimuntur, sublatis indiuiduis, generas, speciesque permanent, magis primas substantias species et genera nominari dignum fuit.
Sed hoc modo indiuiduorum natura non recte accipitur. Neque enim cuncta indiuiduorum substantia in uno Socrate est, uel quolibet uno homine sed in omnibus singulis. Genera namque et species non ex uno singulo intellecta sunt sed ex omnibus singulis indiuiduis, mentis ratione concepta. Semper etiam quae sensibus propinquiora sunt; ea etiam proxime nuncupanda uocabulis arbitramur. [183D] Qui enim primus hominem dixit, non illum qui ex singulis hominibus conficitur, concepit sed animo quemdam singularem atque indiuiduum cui hominis nomen imponeret. Ergo sublatis singulis hominibus homo non remanet, et sublatis singulis animalibus animal interibit. Quocirca quoniam in hoc libro de uocabulorum significatione tractatus habetur, ea quibus uocabula prius posita sunt, merito primas substantias nuncupauit: prius autem illis uocabula sunt indita quae prius sub sensibus cadere potuerunt. Sensibus uero obiiciuntur prima indiuidua, merito igitur ea prima in diuisione posuit.
Eodem quoque modo illa quaestio soluitur quae dicit: Cum naturaliter primae intellectibiles sint substantiae, ut Deus et [184A] animus, cur non has primas substantias nuncupauerit? Quoniam hic de nominibus tractatus habetur, nomina autem primo illis indita sunt quae principaliter sensibus fuere subiecta, posteriora uero in nominibus ponendis putantur quaecumque ad intelligibilem pertinent incorporalitatem; quare quoniam in hoc opera principaliter de nominibus tractatus est, de indiuiduis uero substantiis quae primae sensibus subiacent prima sunt dicta uocabula in opere quo de uocabulis tractabatur, merito indiuiduae sensibilesque substantiae primae substantiae sunt positae. Cum autem tres substantia sint, materia, species, et quae ex utriusque conficitur undique composita et compacta substantia, hic neque de sola specie, neque de sola materia sed de [184B] utrisque mistis compositisque proposuit. Partes autem substantiae incompositae et simplices sunt ex quibus ipsa substantia conficitur, species et materia, quas post per transitum nominat, dicens substantiarum partes et ipsa esse substantias.
Atque haec hactenus. Nunc expositionis cursum ad sequentia conuertamus.
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST ET NOMEN ET RATIONEM DE SUBIECTO PRAEDICARI, UT HOMO DE SUBIECTO DICITUR ALIQUO HOMINE, ET PRAEDICATUR NOMEN; NAMQUE HOMINEM DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS. RATIO QUOQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST. QUARE ET NOMEN ET RATIO PRAEDICABITUR DE SUBIECTO. EORUM [184C] VERO QUAE SUNT IN SUBIECTO, IN PLURIBUS QUIDEM NEQUE NOMEN DE SUBIECTO NEQUE RATIO PRAEDICATUR. IN QUIBUSDAM VERO NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET PRAEDICARI, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST; UT ALBUM, CUM IN SUBIECTO SIT CORPORE, PRAEDICATUR DE SUBIECTO (DICITUR ENIM CORPUS ALBUM), RATIO VERO ALBI NUMQUAM DE CORPORE PRAEDICABITUR. CAETERA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRIMIS SUBSTANTIIS AUT IN EISDEM SUBIECTIS SUNT. HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE SINGULATIM PROFERUNTUR; UT ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, QUARE ET DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABITUR; NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM DICERETUR, NEC DE IPSO HOMINE PRAEDICARETUR OMNINO. RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE; NAM SI IN NULLO ESSET CORPORUM SINGULORUM, NEC IN CORPORE ESSET OMNINO. QVOCIRCA CAETERA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRIMIS SUBSTANTIIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS IPSIS [184D] SUNT. SI ERGO PRIMAE SUBSTANTIAE NON SUNT, IMPOSSIBILE EST ALIQUID ESSE CAETERORUM.
Omnia quaecumque dicta sunt uel in subiecto sunt uel de subiecto praedicantur sed non omnia quaecumque in subiecto sunt de subiectis propriis dicuntur, namque quod in subiecto aliquo est de proprio subiecto praedicatur: ut album de corpore praedicatur, dicitur enim corpus album. Sed quoniam secundae substantiae primarum substantiarum uel species uel genera sunt (Socratis enim species homo est et animal genus), genus autem de subiectis speciebus et indiuiduis uniuoce praedicatur, secundae substantiae de subiectis speciebus uniuoca praedicatione dicuntur. Conuenit namque primarum et secundarum substantiarum [185A] (si sit una facta) definitio. Namque anima et homo et Socrates una definitione iunguntur, quod substantiae animatae atque sensibiles sunt. Igitur secundae substantiae ita de subiectis praedicantur propriis, id est de primis substantiis, ut uniuoce praedicentur.
Illorum uero quae sunt in subiecto aliquoties quidem neque nomen ipsum de subiecto dicitur. Nam uirtus in anima est sed uirtus de animo minime praedicatur; aliquoties autem denominatiue dicitur, ut grammatica, quoniam est in homine, denominatiue grammaticus a grammatica dicitur.
Saepe autem ipsum nomen de subiecto praedicatur, ut quoniam album est in corpore, corpus album dicitur. Sed siue nomen non praedicetur, siue denominatiue dicatur siue proprio nomine praedicatio sit, definitio eius [185B] quod est in subiecto de proprio subiecto nunquam praedicabitur -- ut album, quoniam est in subiecto corpore, praedicatur quidem albi nomen de corpore, definitio uero albi ad corpus nullo modo dicitur, album namque uel corpus una ratione utraque definiri non possunt.
Amplius si omne accidens in subiecto est, et substantia subiectum est, differt ab accidente substantia, differt etiam definitio substantiae atque accidentis, quod eadem definitio subiecti et eius quod est in subiecto esse non potest. Atque hoc est quod ait: EORUM VERO QUAE SUNT IN SUBIECTO, IN PLURIBUS QUIDEM NEQUE NOMEN DE SUBIECTO NEQUE RATIO PRAEDICATUR, ut uirtus in anima. Addidit quoque: IN QUIBUSDAM VERO NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET PRAEDICARI, et in aliis quidem denominatiue, in [185C] aliis uero recto nomine fit praedicatio. De secundis uero substantiis semper ad primas substantias praedicatio peruenit. Nam si quidam homo et homo est et animal et caetera, una definitio animalis et ad hominem et ad quemdam hominem conuenienter aptabitur. Magis tamen esse substantias indiuiduas et particulares ipse significantius monstrat. Nam cum omnis res aut substantia sit aut accidens, et substantiarum aliae sint primae aliae secundae, fit trina partitio, ita ut omnis res aut accidens sit aut secunda substantia aut prima.
Horum autem ut sub descriptione diuisio fiat, hoc modo dicimus: Omnis res aut in subiecto est aut in subiecto non est; eorum quae in subiecto sunt alia praedicantur de subiecto alia minime; eorum quae in subiecto non sunt alia de nullo [185D] subiecto praedicantur alia uero praedicantur. Ergo omnis res aut in subiecto est aut in subiecto non est. Aut in subiecto est et de subiecto praedicatur, aut in subiecto est et de nullo subiecto praedicatur, aut in subiecto non est et de subiecto praedicatur, aut in subiecto non est et de nullo subiecto praedicatur.
His igitur sumptis, si primas substantias separemus, remanent secundae substantiae atque accidentia. Sed secundae substantiae sunt quae in subiecto non sunt et de subiecto praedicantur. Ergo esse suum, nisi in hoc quod de aliquo praedicantur, non retinent. Praedicantur autem secundae substantiae de primis, ergo ut secundae substantia sint, praedicatio de primis substantiis causa est. Non enim essent secundae substantiae, [186A] nisi de primis substantiis, praedicarentur, illa uero quae in subiecto sunt penitus consistere non ualerent, nisi fundamenti quodammodo loco primis substantiis niterentur. Ergo omnia quaecumque sunt praeter primas substantias, aut secundo substantiae erunt aut accidentia. Sed secundae substantiae de primis substantiis praedicantur, accidentia in primis substantiis sunt. Quocirca omnia aut de primis substantiis praedicantur, ut secundae substantiae, aut in primis substantiis sunt, ut accidentia, quod Aristoteles proposuit hoc modo: Alia autem omnis aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subiectis eisdem sunt, hic quoque uerissima sumit exempla. Ait enim: Si accidens in nullo subiecto corpore esset, nec in corpore esset omnino. Nam si [186B] in nullo singulorum, in nullo generaliter esse diceretur. Et item animal nisi de singularibus atque indiuiduis hominibus praedicaretur, nec de homine praedicaretur omnino. Quare quoniam idcirco praedicantur secundae substantiae, quoniam sunt primae, et idcirco sunt aliquid accidentia, quoniam eisdem primae substantiae subiectae sunt, si primo substantia, non sint, neque quae de his praedicantur mansura sunt, neque quae in his subiectis permanebunt.
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAGIS EST SPECIES SUBSTANTIA QUAM GENUS; PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE. SI ENIM QUIS PRIMAM SUBSTANTIAM QUID SIT ASSIGNET, EUIDENTIUS ET CONUENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT DE ALIQUO HOMINE EUIDENTIUS ASSIGNABIT HOMINEM PROFERENS QUAM ANIMAL; [186C] ILLUD ENIM MAGIS EST PROPRIUM ALICUIUS HOMINIS, HOC VERO COMMUNIUS. ET ALIQUAM ARBOREM ASSIGNANS, EUIDENTIUS ASSIGNABIT ARBOREM NOMINANS QUAM PLANTAM.
Constat indiuiduas substantias primas et maxime et proprie esse substantias. Secundae uero substantiae, id est genera et species, sicut non aequaliter a prima substantia distant, ita non aequaliter substantiae sunt; nam quoniam propinquior est species primae substantiae quam genus, idcirco magis est substantia species quam proprium genus, ut homo propinquior est Socrati quam animal, atque ideo magis est homo substantia. Animal uero quamquam et ipsum substantia sit, minus tamen homine; hoc autem idcirco euenit, quod in omni definitione conuenientis species [186D] ad primam substantiam dicitur, quam genus. Nam si quid sit Socrates aliquis uelit ostendere, propinquius substantiam Socratis proprietatemque monstrabit, si dixerit eum esse hominem, quam si animal. Quod enim animal est Socrates, commune est cum caeteris qui homines non sunt, id est cum equo atque boue. Quod uero homo est, cum nullo alio est commune, nisi cum his qui sub eadem specie hominis continentur. Quocirca propinquior erit ad significationem designatio, cum indiuiduo species redditur, quam ei generis uocabulum praedicetur. Rursus si quamlibet indiuidnam arborem designare aliquis uolens, arborem dicat, propinquius designabit quid sit id quod definiuit, quam si plantam nominet: planta autem [187A] genus est arboris; praedicatur enim planta et de iis quae arbores non sunt, ut de caulibus atque lactucis: quare constat species magis esse substantias, eo quod sint primis et maxime substantiis propinquiores. Et quod in eo quod quid sit, assignata species conuenientibus et euidentius assignet, genus uero longinquius atque communius.
AMPLIUS PRIMAE SUBSTANTIAE, PROPTEREA QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACENT ET OMNIA CAETERA VEL DE IPSIS PRAEDICANTUR VEL IN IPSIS SUNT, IDCIRCO MAXIME SUBSTANTIAE DICUNTUR. QUEMADMODUM AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD OMNIA CAETERA SE HABENT, ITA SESE SPECIES HABET AD GENUS; SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; ETENIM GENERA DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES VERO DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR. QVOCIRCA ETIAM EX HIS SPECIES GENERE MAGIS EST SUBSTANTIA.
[187B] Magis esse substantias species ualidiori rursus argumentatione confirmat, per similitudinem namque hoc ita esse declarat. Nam cum omnes substantiae aut primae sint aut secundae, secundarum autem aut genera aut species, specierum atque generum quidquid similius primis substantiis inuenitur, hoc magis substantia merito putabitur. Sed primae substantiae IDCIRCO MAXIMAE SUBSTANTIAE DICUNTUR, quod omnibus ita subiectae sunt, ut aut in ipsis sint caetera ut accidentia, aut de ipsis alia praedicentur ut substantiae secundae. Quod ergo in primas substantias, hoc idem in species uenit. Namque species et cunctis subiacent accidentibus, et de speciebus genera praedicantur, de generibus uero species non praedicantur. Quare [187C] non similiter genera subiacent, quemadmodum species. Non enim de generibus species praedicantur. Ergo sicut primae substantiae subiectae sunt secundis substantiis et accidentibus, ita species subiectae sunt et accidentibus et generibus. Genera uero quamquam subiecta sint accidentibus, speciebus tamen ipsa non subiacent. Quocirca maior est similitudo speciei ad primas substantias, quam generis, quod si maior est similitudo specierum ad maximas substantias, ipsae erunt magis substantiae. Sed ne quis non arbitretur dicere quod ea quae sunt genera species esse non possunt sed in eo quod sunt genera, species esse non possunt. Nam in eo quod species est, de superioribus non praedicatur sed in eo quod genus, de eo praedicabitur cuius est genus. Quocirca genera ipsa [187D] quorum sunt genera his subiacere non possunt, species uero quorum sunt species, de his praedicari non possunt.
IPSARUM VERO SPECIERUM QUAE GENERA NON SUNT, NIHILO PLUS ALIA AB ALIA SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM CONUENIENTIUS PROFERETUR SI QUIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM REDDAT QUAM SI DE ALIQUO EQUO PROFERAT EQUUM. SIMILITER AUTEM ET IN PRIMIS SUBSTANTIIS NIHILO PLUS ALIA AB ALIA SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUIS HOMO QUAM ALIQUIS BOS SUBSTANTIA EST.
Praedictum est quoque, ut Porphyrius in libro de generibus, speciebus, differentiis, propriis, atque accidentibus planissime docuit, alia esse solum genera, quorum genus inueniri non posset, alia solum [188A] species, quae in alias species diuidi non ualerent. Hae autem sunt quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicantur, ut homo de singulis hominibus dicitur, et equus de singulis equis, et bos de singulis bobus, qui sub propria specie positi a seipsis propriae naturae figura non discrepant. Ergo huiusmodi species, ut est homo atque equus, quae solis indiuiduis praesunt, quoniam genera esse non possunt, aequaliter semper substantiae sunt. Nam tam propinque redditur de quolibet indiuiduo equo, nomen equi, quam de quolibet indiuiduo homine, hominis nomen, Quocirca ei aequaliter species hae, quae genera non sunt, ad primas substantias sunt, aequaliter esse substantiae merito putabuntur; hoc autem dicit non quod omnes species aequaliter substantia [188B] sint sed quae aequaliter a primis substantiis distant. Potest enim fieri ut cuiuslibet superioris generis una quaelibet species sit, quae comparata ad propriam speciem minus illa superior uideatur esse substantia: ut animalis si quis dicat speciem esse auem, eiusdem quoquo speciem horninem, auis et homo non aequaliter substantiae sunt, idcirco quod auis homine superior est. Homo namque in alias species non diuiditur, est enim magis species. Auis autem potest in alias diuidi species, ut in accipitrem et uulturem, quae quamquam aues sunt specie, tamen ipsa dissentiunt. Proprie autem species accipere ac uultur est, hi enim solis indiuiduis praesunt. Quare homo atque accipiter aequaliter a primis substantiis distant, et sunt aequaliter substantiae. Homo uero atque auis, quoniam [188C] superior est auis homine, non aequaliter substantiae sunt, magis enim substantia homo est. Ergo quaecumque species aequaliter a suis indiuiduis distant, aequaliter substantiae sunt. Quod quoniam species hae quae genera non sunt aequaliter a primis substantiis absunt, aequaliter substantiae dicuntur. Primum autem est, ut expositione non egeat, primas quoque substantias aequaliter esse substantias, aliquis homo enim atque aliquis equus, quoniam sunt indiuidua, principaliter substantiae sunt, et propriae et maximae. Quocirca in maximis substantiis, neque minus, neque magis substantia poterit inueniri. Indiuidua igitur aequaliter substantiae sunt.
RECTE AUTEM POST PRIMAS SUBSTANTIAS SOLAE OMNIUM CAETERORUM SPECIES ET GENERA DICUNTUR SECUNDAE ESSE SUBSTANTIAE; [188D] EORUM ENIM QUAE PRAEDICANTUR PRIMAS SUBSTANTIAS SOLAE SIGNIFICANT. ALIQUEM ENIM HOMINEM SI QUIS ASSIGNET QUID SIT, SI SPECIEM QUAM GENUS PROTULERIT, CONUENIENTER PROFERET, ET MANIFESTUM FACIET HOMINEM QUAM ANIMAL PROFERENS; CAETERORUM VERO QUICQUID PROTULERIT, ALIENA ERIT ILLA PROLATIO, UT ALBUM VEL CURRIT VEL QUODLIBET HUIUSMODI SI REDDAT. QUARE RECTE HAE SOLAE PRAETER CAETERA SUBSTANTIAE DICUNTUR.
Ordine et conuenienter post primas substantias, id est indiuidua, genera et species secundas esse substantias constitutas monstrat Aristoteles, quae est firma atque expedita probatio; ait enim: POST PRIMAS SUBSTANTIAS RECTE GENERA ET SPECIES SECUNDAS SUBSTANTIAS ESSE NOMINATAS. In definitionibus enim ubi substantia [189A] cuiuslibet ostenditur, nihil aliud primas substantias monstrat, nisi genus et species. Socrates namque, si quis quid sit interroget, dicitur homo, uel animal, et in eo quod quid sit Socrates interrogatus, recte hominem uel animal esse respondet. Quare quid sint primae substantiae secundae monstrant, quod si quis praeter secundas substantias in interrogatione quid sit prima substantia dicat, id alienissime profert, ut si quid sit Socrates interroganti aliquis respondeat album, uel currit, uel aliquid huiusmodi, quod secunda substantia non sit, nihil conuenienter unquam profert, si quid de prima substantia praeter secundas substantias dicat. Quare quoniam nihil eorum quae non sunt secundae substantiae, quid sit prima substantia declarat, secundae autem substantiae [189B] genera et species sunt, recte post primas substantias species et genera secundae dicuntur esse substantiae.
AMPLIUS PRIMAE SUBSTANTIAE, PROPTEREA QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACENT, IDCIRCO PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; QUEMADMODUM AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD OMNIA CAETERA SESE HABENT, ITA PRIMARUM SUBSTANTIARUM GENERA ET SPECIES AD OMNIA RELIQUA SESE HABENT; DE ISTIS ENIM OMNIBUS CAETERA PRAEDICANTUR: ALIQUEM ENIM HOMINEM DICES GRAMMATICUM, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM PRAEDICABIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.
Haec quoque est de eadem re probatio, qua recte post primas substantias genera et species esse positas uerissima ratione confirmat. Namque indiuidua [189C] idcirco primae dicuntur esse substantiae, et quod aliis cunctis subiaceant. Nam quoniam secundis substantiis ad praedicationem suppositae sunt, et de his secundae substantiae dicuntur, et quoniam accidentibus ut possint esse accideutia subduntur, idcirco primae substantiae sunt. Et sicut primae substantiae cunctis subiacent accidentibus, sic etiam secundae. Nam quoniam aliquis homo accidentibus subiacet, et homo et animal accidenti supponitur, et quoniam est quidam homo grammaticus, id est Aristarchus, est homo grammaticus, est etiam animal grammaticum. Quocirca accidentibus primae substantiae principaliter subdurtur, secundae uero secundo loco, et quemadmodum primae substantiae et accidentibus et secundis substantiis subiacent, sic secundae substantiae accidentibus [189D] supponuntur sed secundae substantiae species et genera sunt. Recte igitur post primas substantias species et genera secundas substantias esse proposuit.
COMMUNE EST AUTEM OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE. PRIMA ENIM SUBSTANTIA NEC DE SUBIECTO DICITUR NEC IN SUBIECTO EST; SECUNDAE VERO SUBSTANTIAE SIC QUOQUE MANIFESTUM EST QUONIAM NON SUNT IN SUBIECTO. ETENIM HOMO DE SUBIECTO QUIDEM ALIQUO HOMINE DICITUR, IN SUBIECTO VERO NULLO EST; NEQUE ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST. SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR DE ALIQUO HOMINE, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE.
Post enumerationem substantiarum et diuisionem in qua alias primas, alias secundas esse proposuit, [190A] quoniam substantiae definitio nulla est reddita, idcirco, quia generalissimum genus definitionibus non tenetur, proprietatem quamdam cupit exquirere, quasi signum aliquod quo substantiam queamos agnoscere, priusque quid ipsis substantiis communiter possit euenire proponit; post uero quid illis proprium sit quaerit sed idcirco ista praemittit, ut ad illud uerum proprium sine ullo errore perueniat, et quod uere est substantiarum proprium ultimum dicat. Tribus autem modis proprium significatur. Est enim proprium quod alicui speciei omni euenit et non soli, ut homini bipedem esse. Omnis enim homo bipes est sed non solus, aues namque et ipsae sunt bipedes. Aut soli et non omni, ut eidem homini euenit ut sit grammaticus sed non omni homini, neque [190B] enim omnis homo grammaticus est. Aut uero tertia proprii significatio est, quae omni et soli et semper, ut risibile. Omnis enim homo risibilis est, et solum est animal homo quod rideat. Ex his igitur illa duo superiora quae diximus, ubi omni et non soli, aut soli et non omni, esse quaedam propria dicebamus, quae a propriorum ueritate esse uidentur aliena. Hoc uero tertium quod omni inest et soli, hoc uere est proprium, illa autem superiora consequentia quidem dicuntur, non tamen uere propria, hoc autem ultimum uere est proprium. Quaecumque ergo talia propria Aristoteles inuenerit, quae aut solis et non omnibus substantiis, aut omnibus et non solis eueniant, uelut non uere in natura cuiuslibet constituta repudiat. Illud uero ultimum ponit quod et omni substantiae et [190C] soli ualeat euenire. Illa enim sunt propria quae conuertuntur, ut si quid fuerit homo, risibile est, si quid est risibile, homo est: haec autem solum conuerti possunt, quae omni solique contingunt, nam neque ulli alii magis, neque ulli minus euenient; quare his praedictis ad loci ipsius orationem expositionemque ueniamus. Quod ergo dicit hoc est, omnibus substantiis commune est, ut in subiecto non sint, namque primae substantiae, id est indiuidua in subiecto non sunt, quod planissime his demonstratur. Nunquam enim particularis substantia alicui accidens esse potest, secundae uero substantiae habent quamdam imaginem quod sint in subiecto, uidentur enim secundae substantiae in subiectis, id est primis substantiis esse sed falso, nam secundae [190D] substantiae de primis substantiis solum praedicantur, non in ipsis sunt. Animal enim de quodam homine tantum dicitur, non etiam in aliquo homine consistit, ut in subiecto. Hoc autem illa res probat, quod omnia quaecumque in subiecto sunt, eorum quoque indiuidua in subiecto sunt, color quoniam in subiecto corpore est, et quidam color subiecto corpore nititur, in hoc uero quoniam primae substantiae, id est indiuidua in subiecto non sunt, nec eorum uniuersalia, id est secundae substantiae, quae genera speciesque sunt, possunt aliquo niti subiecto. Quare secundae substantiae primas substantias ad praedicationem tantum subiectas habent, non etiam ut ipsae primis substantiis accidant. Illud quoque maximum argumentum [191A] est secundas substantias non esse in subiecto, quoniam omne quod in subiecto est potest mutari, illa quae subiecta est non mutatur, ut color qui est in corpore, eodem corpore manente potest mutari, ut niger fiat ex albo. Manentibus autem substantiis primis, secundae substantiae non mutantur. Quam uero ipse Aristoteles posuit probationem, secundas substantias uan esse in subiecto, huiusmodi est, praedocuit enim quorumdam quae sunt in subiecto nomen de subiectis posse praedicari, rationem uero nunquam. Album enim cum sit in corpore, dicitur corpus album, et praedicatur albedo de corpore sed alia est definitio albedinis, alia corporis. Secundae uero substantiae de primis substantiis et nomine praedicantur, et definitione iunguntur. Nam quidam [191B] homo animal est et homo sed quidam homo, et hominis, et animalis ratione definitur. Et ut ueracissime sententia concludatur, omne quod est in subiecto, aequiuoce de subiecto dicitur. Secundae uero substantia de primis non aequiuoce sed uniuoce nuncupantur, idcirco quod (ut dictum est) et nomine et definitione consentiunt. Quare quemadmodum primae substantiae in sabiecto non sunt, sic secundae subiecto carebunt. Commune est igitur omnibus substantiis, et secundis et primis in subiecto non esse, et quodcumque substantia fuerit, consequens est ut in nullo subiecto sit.
Sed quaeritur utrum hoc soli substantiae insit an etiam aliis, nam si soli substantiae inest, quoniam omni substantiae hoc inesse monstrauimus, quod in subiecto non sit, uerum proprium dicitur esse [191C] substantiae, non esse in subiecto. Hoc enim dictum est esse maxime proprium, quod omnibus inesset et solis sed hoc non esse substantiae proprium uerissima Aristoteles probatione confirmat dicens:
AMPLIUS EORUM QUAE SUNT IN SUBIECTO NOMEN QUIDEM DE SUBIECTO ALIQUOTIENS NIHIL PROHIBET PRAEDICARI, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM DE SUBIECTIS RATIO PRAEDICATUR ET NOMEN; RATIONEM ENIM HOMINIS ET ANIMALIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS. QUARE NON ERIT EORUM SUBSTANTIA QUAE SUNT IN SUBIECTO. NON EST AUTEM PROPRIUM SUBSTANTIAE HOC; SED DIFFERENTIA EORUM EST QUAE IN SUBIECTO NON SUNT; BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DE HOMINE PRAEDICATUR, IN SUBIECTO VERO NULLO EST; NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE GRESSIBILE. ⟨[191D]⟩ ET RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE ILLO DICITUR DE QUO IPSA DIFFERENTIA PRAEDICATUR, UT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICATUR, ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICABITUR; EST ENIM HOMO GRESSIBILE.
Non esse proprium hoc substantiae dicit, idcirco quod in differentiis idem sit, in nullo enim differentia subiecto est, ad illud namque recurritur, Si differentia in subiecto esset, nomine tantum de subiecto praedicaretur, non etiam ratione. Differentia uero de eo de quo dicitur uniuoce praedicatur, ut si quis dicat gressibilem differentiam de homine, ipsius differentiae definitio quoque homini conuenienter aptabitur. Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulat, et homo est quod per terram pedibus ambulat, ita differentiae et eius de quo ipsa differentia dicitur una poterit esse ratio substantiae, id [192A] est unius possunt et nominis nuncupatione, et definitionis determinatione coniungi. Quod si in subiecto esset differentia, nequaquam de subiecto sibi uniuoce praedicaretur. Quare non proprium est substantia, quod retinet etiam differentia, differentia namque substantia non est. Esset enim proprium substantiae in subiecto non esse. Non est autem diiferentia accidens, esset enim in subiecto. Omnis autem res aut accidens est, aut substantia, id est aut in subiecto est, aut in subiecto non est, et sunt ascidentia quaecumque in substantiam subiecti non ueniunt, quaeque permutata naturam substantiae non perimunt. Si quibus uero peremptis subiecta interimantur, illa proprie accidentia non uocamus, differentia uero est quae de pluribus specie differentibus in eo quod quale [192B] sit praedicatur. Sed differentia substantia non est, idcirco quod si esset substantia non in eo quod quale sit de subiecto sed in eo quod quid sit praedicaretur. Qualitas uero solum non est, esset enim accidens et in subiecto. An magis ex substantia et qualitate differentia ipsa conficitur, ita ut illud de quo praedicatur, perempta differentia simul interimatur, ut calor, cum est in aqua, perempto calore, potest aqua in sua substantia permanere, et est calor in subiecta aqua, quo interempto, aqua non peribit. Idem tamen calor est in igne sed perempto calore, ignem interire necesse est. Quare haec qualitas caloris substantialiter inest igni, et est propria differentia, id est substantialis. Concludendum est igitur differentiam, nequs solum substantiam esse, neque solum qualitatem, [192C] sed quod ex utrisque conficitur substantialem qualitatem, quae permanet in natura subiecti, atque ideo quoniam substantia participat, accidens non est, quoniam qualitas est, a substantia relinquitur. Sed quoddam medium est inter substantiam et qualitatem, quae quoniam in subiecto non est et substantia non est, proprium substantiae non est non esse in subiecto. Post hoc illuc quoque dicit non debere nos conturbari, ne forte substantiarum partes, quae ita sunt in toto quasi in aliquo subiecto, aliquando cogamur non substantias confiteri. Substantiarum partes in subiecto sunt sed non ut accidentia, uidemus enim quasdam partes substantiarum ita esse in toto quasi sint in subiecto, ut caput in toto corpore est, et manus in toto corpore est, forma quoque et materia [192D] quae sunt partes compositae substantiae in ipsa composita substantia sunt. Ne forte ergo cogamur aliquando partes substantiarum, quoniam sunt in subiecto, suspicari non esse substantias sed accidentia, praemonet dicens:
NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT, NE FORTE COGAMUR DICERE NON EAS ESSE SUBSTANTIAS; NON ENIM SIC DICEBANTUR ESSE EA QUAE SUNT IN SUBIECTO UT QUASI PARTES ESSENT.
Hoc enim rationis affert cur ista accidentia esse aliquis suspicari non debeat. Illa enim accidentia esse definita sunt in obiecto, quae non essent ut quaedam pars, hoc enim superius ait. In subiecto auem esse dico, quod cum in aliquo sit, non sicut quaedam [193A] pars et impossible est esse sine eo in quo est. Quocirca quoniam accidentia ita sunt in subiecto, ut subiecti partes non sint, substantiarum uero partes in toto ita sunt, ut in subiecto non sint, partes substantiarum, partes accidentium esse nullus recte suspicari potest.
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE PRAEDICARI. OMNIA ENIM QUAE AB HIS PRAEDICAMENTA SUNT AUT DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS. ET A PRIMA QUIDEM SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO (DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR), SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE IN DIVIDUO PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO; SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR. RATIONEM QUOQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET GENERUM, [193B] ET SPECIES GENERIS (QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO DICENTUR); SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET INDIVIDUA; UNIVOCA AUTEM ERANT QUORUM ET NOMEN COMMUNE EST ET RATIO. QUARE OMNIA A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS UNIVOCE PRAEDICANTUR.
Quoniam in subiecto non esse differentiis et substantiis commune monstrauit, aliam rursus communitatem substantiarum differentiarumque proposuit. Nam cum substantiarum aliae sint primae, aliae secundae, et primae substantiae sint indiuiduae, quoniam nihil indiuidua possunt habere subiectum, ab indiuiduis nulla praedicatio est. Secundae uero substantiae de indiuiduis, id est de primis substantiis, praedicantur, et de his uniuoce dicuntur. Secundarum [193C] enim substantiarum nomen de indiuiduis praedicatur et ratio. Ac de indiuiduo quidem et species praedicatur et genus, ut de Platone, id est de aliquo homine, et homo dicitur, et animal, aliquis enim homo est, et animal, et utriusque de indiuiduo praedicatur ratio. Dicimus enim aliquem hominem animal esse rationale mortale, quae est speciei definitio, id est hominis. Et rursus aliquem hominem dicimus esse substantiam animatam atque sensibilem, quae generis est definitio, id est animalis. Species uero generis sui et definitionem suscipit et uocabulum, de homine enim animal praedicatur, dicitur enim homo animal est, et idem ipse rursus homo rationem suscipit animalis. Dicimus enim esse hominem substantiam animatam atque sensibilem. Constat ergo quoniam [193D] et genera et species de indiuiduis, et genera de speciebus uniuoce praedicantur, id est in omni praedicatione secundae substantire uniuoca appellatione de subiectis dicuntur, quod his cum differentia commune est. Differentia namque de specie de qua dicitur, et de eius indiuiduo ipsa quoque uniuoce praedicatur. Nam cum sit gressibilis differentia de aliquo homine praedicatur, dicitur enim quidam homo gressibilis ut Plato et Cicero sed et definitionem differentiae suscipiunt indiuidua, de quibus illa differentia praedicatur. Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulare potest. Et quemdam hominem possis ita secundum nomen differentiae definire, ut dices Platonem esse quod per terram pedibus ambulare [194A] possit. Et hoc idem euenit de specie cuiusdam hominis, id est de homine: homo namque, id est ipsa species, cum sit gressiblis, potest definiri. Homo est quod per terram pedibus ambulare possit. Ergo et differentia: de his de quibus pradicantur, uniuoce dicuntur. Quocirca quoniam et secundae substantiae de bis de quibus praedicantur uuiuoce dicuntur, et differentiae eodem modo, quaecumque a substantiis uel differentiis praedicationes fuerint, haec et de subiectis uniuoce praedicabuntur. Quae autem causa sit ut secundae substantiae de primis substantiis uniuoce praedicentur, illa quam supra docuit Aristoteles nos admonens dixit, omnia enim quaecumque de praedicato dicuntur, eadem etiam dicentur de subiecto. Omnes enim differentiae quae sunt specificae generis praedicantur [194B] et de specie et de indiuiduo, ut quoniam animal efficiunt differentiae animatum atque sensibile, eadem et de specie, id est homine, et de indiuiduo, id est aliquo homine, praedicabuntur; quod cum superius dictum est, nunc quantum expositionis breuitas postulat, dixisse sufficiat.
OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC ALIQUID SIGNIFICARE. ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM HOC ALIQUID SIGNIFICAT; INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR. IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER AD APPELLATIONIS FIGURAM HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED QUALE ALIQUID SIGNIFICAT (NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA, [194C] SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL); NON AUTEM SIMPLICITER QUALITATEM SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM (NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM), GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT (QUALEM ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICANT). PLUS AUTEM GENERE QUAM SPECIE DETERMINATIO FIT: DICENS ENIM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR QUAM HOMINEM.
Postquam superius geminas dixit substantiae consequentias, id est in subiecto non esse, et cuncta ab his uniuoce praedicari, et eas a maximae proprio substantiae separauit, idcirco quod differentiis etiam uidentur esse communes, aliud adiicit quod idcirco substantiae proprium non sit, quod non sit in omni substantia. Nam quemadmodum quantitas, quantum significat, et qualitas quale, sic etiam substantia uidetur [194D] hoc aliquid significare. Nam cum dico Socrates uel Plato uel aliquam indiuiduam substantiam nomino, hoc aliquid significo sed omnibus hoc substantiis non inest. Indiuiduis namque quoniam particularia sunt et numero singularia, uerum est hoc aliquid a substantiis significari. In secundis uero substantiis non idem est. Namque secundae substantiae non sunt unae, nec numero singulares sed species intra se plurima indiuidua continent, et multas intra se species genus includit, quocirca cum dico homo, non hoc aliquid significaui, neque enim singulare est hominis nomen, idcirco quod de pluribus indiuidais praedicatur sed potius quale quiddam; qualis enim substantia sit demonstratur, cum dicitur [195A] homo. Qualitas autem haec circa substantiam terminatur, nam sicut indiuidua qualitas species et genera qualitatis habet, et sicut singulas quantitates quantitas speciebus et generibus claudit, ita quoque indiuiduarum substantiarum species et genera secundae substantiae sunt. Ergo cum dico homo, talem substantiam significo, quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, qualem ergo quamdam substantiam significo, cum hominem dixi, talem scilicet quae indiuiduis nominetur, idem quoque de genere est. Nam cum dico animal, talem substantiam significo quae de pluribus speciebus dicatur. Est igitur qualitas, ut album, quae semper sit in substantia sed non ut ipsam substantiam interimat, idcirco quod proprietatem substantiae albedo non [195B] habet.
Qualitas uero hac quae de substantiis dicitur, circa substantiam qualitatem determinat, qualis sit enim illa substantia demonstrat. Nam si homo est rationalis, et substantia erit rationalis sed rationalis qualitas est. Qualem ergo substantiam monstrant secundae substantiae. Quocirca non est hoc proprium substantiae, hoc aliquid significare. Secundae enim substantiae non hoc aliquid sed quale aliquid (ut dictum est) monstrant, ita tamen quale aliquid monstrant, ut ipsam qualitatem circa substantias determinent. Qualitas enim secundarum substantiarum in indiuiduis est, de ipsis enim naturaliter praedicatur qua, ipsa indiuiduae substantiae sunt. Qualitas igitur secundarum substantiarum circa indiuidua, id est quae prima sunt terminatur. Determinatio uero quoties [195C] ipse terminus multa concludit, maior est, et minor quoties pauciora, quocirca genus plurima colligit, species uero non tam plurima. Nam cum dico animal, etiam hominem bouemque, et alia cuncta animalia hoc uno nomine clausi. Cum uero dico homo, solos homines indiuiduos hac nominis significatione conclusi, quocirca maior fit determinatio per genus quam per speciem, et fit determinatio circa substantiam qualitatis, uel quod substantialis qualitas in genere et specie est, uel quod secundum quamdam communionem subiectorum dicitur. Sed per se qualitas, ut album, neque ullius substantiam significat, neque ullam communionem, sicut genus specierum suarum, et indiuiduorum species, ostendit. Quocirca aliud substantiae proprium requirendum est. [195D]
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM. PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM? UT ALICUI HOMINI; NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL EST CONTRARIUM. NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM ALIORUM, UT QUANTITATIS; BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI TALIUM, NISI QUIS MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA VEL MAGNUM PARUO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM.
Adiecit quoque aliud substantiae proprium dicens substantiae nihil esse contrarium, hoc autem ex ea quae sigillatim fit inductione confirmat. Homo enim homini uel equo, uel alicui alii animalium non est [196A] contrarius. Sed si quis forsitan dicat, cum ignis atqua aqua substantiae sint, ignem aquae esse contrarium, mentietur. Non enim ignis aquae contrarius est sed qualitates ignis qualitatibus aquae opponuntur. Calor enim et frigus contraria sunt, et humor et siccitas, quae qualitates cum aliae sint in igne, aliae in aqua, ipsas substantias contrarias facere uidentur sed non sunt; hoc autem ex omnibus aliis substantiis potest probari, in quibus nihil quisquam poterit inuenire contrarium. Sed hoc solius substantiae proprium non est, namque et quantitas definita contrariis caret. Nam neque duo tribus contraria sunt, nec duobus quattuor, nec aliquid huiusmodi: nam si dicamus tres duobus esse contrarios, cur non his duobus etiam quattuor uel quinque contrarios esse ponamus? Nulla [196B] enim afferri ratio potest, cum tres duobus contrarii sint, cur quattuor uel quinque duobus contrarii non sint. Quod si hoc est, uel quattuor, uel tres, uel quinque, uel quicumque a duobus distant numeri, contrarii fiant duobus, et erunt uni rei multa contraria, quod fieri non potest. Non est igitur contrarium aliquid quantitati. Sed si quis dicat magnum paruo uel multae paucis esse contraria, haec quidem etiamsi quis quantitates esse confirmat, tamen definitae quantitates non sunt, quantum enim sit magnum uel quantum paruum, non definit qui loquitur, eodem modo, etiam de multis atque paucis. Quare si quis haec quantitates esse dicat, indeterminatas indefinitas quo esse confitebitur. Dicit autem Aristoteles terminata, quantitati nihil esse contrarium, ut duobus uel tribus, [196C] uel lineae uel superficiei. Quod si etiam aliae quantitates habent contraria, aliae uero non habent, nihil omnino impedit ad hoc quod dicitur, proprium non esse substantiae, idcirco quod constat quasdam quantitates non habere contraria. Quod si hoc et in quantitatibus euenit; non esse contrarium, substantiarum proprium non est. Atque haec quidem si quis magnum uel paruum in quantitatibus ponat, manifestum ect (ut ipse est posterius monstraturus) haec non esse quantitates sed ad aliquid, magnum enim ad paruum dicitur; sed cum ad ea loca uenerimus, propositi ordinem loci diligentius exsequemur. Nunc quoniam declaratum est et substantiae nihil esse contrarium, et hoc ei proprium non esse, quoniam idem etiam in quantitatibus consideratur, ad sequens proprium expositionis [196D] semitam conuertamus.
VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS; DICO AUTEM NON QUONIAM SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS SUBSTANTIA (HOC ENIM DICTUM EST QUONIAM EST) SED QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS; UT, SI EST IPSA SUBSTANTIA HOMO, NON ERIT MAGIS ET MINUS HOMO, NEC IPSE A SE IPSO NEC AB ALTERO. NEQUE ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS HOMO, QUEMADMODUM ALBUM EST ALTERUM ALTERO MAGIS ALBUM, ET BONUM ALTERUM ALTERO MAGIS BONUM; ET IPSUM SE IPSO MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, ALBUM CUM SIT, MAGIS DICITUR NUNC QUAM PRIMO, ET CALIDUM MAGIS ET MINUS DICITUR; SUBSTANTIA VERO NON DICITUR (NEQUE HOMO [197A] MAGIS DICITUR NUNC HOMO QUAM ANTEA DICITUR, NEC CAETERORUM ALIQUID QUAE SUNT SUBSTANTIA); QUARE NON SUSCIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS.
Hoc proprium non simpliciter dicitur sed cum aliqua distinctione: ait enim substantium neque magis recipere, neque minus, non hoc dicens, quoniam substantia non est magis ab alia substantia. Namque quidam homo cum sit substantia, magis est substantia ab homine, id est ab specie, et homo ab animali, id est a genere. Ergo non hoc dicit, quoniam non inueniuntur substantiae quae a substantiis magis substantiae sint: hoc enim dictum est, quoniam est, id est quoniam inueniuntur. Ait enim superius primas substantias, id est indiuiduas, maxime esse substantias, in secundis uere substantiis, magis esse substantias [197B] species quam genera. Ergo non dicit, quoniam nulla substantia ab alia substantia magis substantia est sed hoc ipsam quod est, quaelibet illa substantia non dicitur magis et minus substantia, ut si est substantia homo, non dicit quoniam homo non est magis et minus substantia, indiuiduas enim homo magis est substantia, species uero minus si ad primam, id est indiuiduam, substantiam referatur. Sed hoc dicit, hoc ipsum quod est, id est, homo non erit magis homo uel minus homo; quocirca non dicit quoniam homo non est magis substantia uel minus sed quoniam homo, hoc ipsum quod est, non est magis uel minus homo, non est enim aliquis homo magis et minus homo; et hoc idem in eiusdem comparatione conuenit speculari. Nam ipse homo a seipso [197C] non est plus homo, at uero nec si ad alterum conferatur, ad alterum uero ita, ut sub eadem coniunctione sint, ut quidam homo indiuiduus ad aliquem indiuiduum hominem comparatus, non erit magis et minus homo, et ipsa species seipsa non erit magis et minus homo; sed hoc palam est in substantiis, in qualitatibus uero potest essc magis et minus, album enim potest fieri magis album seipso, et suscipere magis et minus, ut sit magis album et minus album; potest et alio albo plus esse album, ut lilium lana; et alio albo minus esse album, ut lana lilio, et cygnus niue, atque idem in aliis qualitatibus, ut bono et calido. Namque haec possunt temporibus permutari, et in plus minusue transduci, fit enim aliquoties bono melius et deterius, et calido feruentius et tepidius: homo [197D] uero quod est substantia, neque nunc plus erit homo quam fuit antea, neque post magis aut minus erit hormo quam nunc est. Quocirca cum substantia non suscipiat magis et minus, tamen proprium eius hoc non erit. Sed cur non sit proprium ipse Aristoteles uelut notum conticuit; nos autem addimus, quoniam non solum substantiae non suscipiunt magis et minus sed et alia multa; circulus enim alio circulc non erit magis circulus aut minus, nec duplum magis duplum uel minus; aequaliter enim duplus est quaternarius: ad binarium, et denarius ad quinarium comparatus, quocirca quoniam etiam in aliis idem est, hoc substantiae proprium non esse putandum est. Sed haec quidem omnia quaecumque sunt [198A] in substantiis omnibus, propria tamen substantiae non sunt, eo quod etiam in aliis sint, consequentia substantiae appelluntur. Hanc enim omnia substantias consequuntur, ut ubicumque fuerit substantia, ea quae dicta sunt inueniantur, id est in subiecto non esse, et praedicationes ab his uniuoce fieri, et quod hoc aliquid significet, et quod nihil sit illis contrarium, et quod non suscipiant magis et minus: illa uero quae non omnibus substantiis insunt accidentia sunt substantiis, quocirca propria non sunt. Quod si propria non sunt, nondum quale sit substantia demonstrant. Cuare ut substantiae qualitatem proprio cognoscamus, talis est huic requirenda proprietas, quae et solis substantiis insit et omnibus, haec autem huiusmodi est, quam ipse proposuit. [198B]
MAXIME AUTEM PROPRIUM SUBSTANTIAE VIDETUR ESSE QUOD, CUM SIT IDEM ET UNUM NUMERO, CONTRARIORUM SUSCEPTIBILE EST. ET IN ALIIS QUIDEM NULLIS HOC QUISQUAM HABEAT PROFERRE QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD UNUM NUMERO CONTRARIORUM ERIT SUSCEPTIBILE; UT COLOR, QUOD EST UNUM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET NIGRUM, NEC EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT MALA ET BONA; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAECUMQUE SUBSTANTIAE NON SUNT. IPSA VERO SUBSTANTIA, CUM SIT UNA ET EADEM NUMERO, CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIS EST; UT QUIDAM HOMO, UNUS ET IDEM CUM SIT, ALIQUANDO ALBUS ALIQUANDO NIGER FIT, ET CALIDUS ET FRIGIDUS, ET IMPROBUS ET PROBUS. IN ALIIS VERO NULLIS TALE ALIQUID VIDETUR, NISI QUIS OPPONAT ORATIONEM ET OPINIONEM DICENS HUIUSMODI ESSE; EADEM ENIM ORATIO ET VERA ET FALSA [198C] ESSE VIDETUR, UT, SI VERA ORATIO EST ALIQUEM SEDERE, CUM IPSE SURREXERIT EADEM IPSA ERIT FALSA; SIMILITER AUTEM ET IN OPINIONE; SI QUIS ENIM VERE OPINABITUR SEDERE ALIQUEM, CUM IPSE SURREXERIT FALSE OPINABITUR, EANDEM DE EO RETINENS OPINIONEM. QUOD SI QUIS ETIAM HOC RECIPIAT, AT MODO IPSO DIFFERT; EADEM ENIM QUAE SUNT IN SUBSTANTIIS IPSA PERMUTATA CONTRARIORUM SUNT SUSCEPTIBILIA (FRIGIDUM ENIM EX CALIDO FACTUM PERMUTATUM EST, ET NIGRUM EX ALBO ET PROBUM EX IMPROBO, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS SINGULA IPSA PERMUTATIONEM SUSCIPIENTIA CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA SUNT), ORATIO VERO ET OPINIO IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO SEMPERQUE PERMANENT, RE VERO MOTA CONTRARIETAS CIRCA EA FIT; ORATIO ENIM PERMANET EADEM SEDERE ALIQUEM, RE VERO MOTA ALIQUOTIENS QUIDEM VERA FIT ALIQUOTIENS [198D] FALSA; SIMILITER AUTEM ET IN OPINIONE. QUAPROPTER HOC MODO PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE UT SECUNDUM PROPRIAM PERMUTATIONEM SUSCEPTIBILIS CONTRARIORUM SIT -- SI QUIS ETIAM HOC SUSCIPIAT, OPINIONEM ET ORATIONEM CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILES.
Ait maxime proprium esse substantiae, quod eadem et una numero contrariorum susceptiua sit, nihil contrarium superioribus dicens. Illic enim dixerat substantias substantiis non essecontrarias, hic uero dicit non substantias substantiis esse contrarias sed res in se contrarias posse suscipere, ut unus atque idem homo, nunc quidem sit sanus, alio uero tempore sit aeger, aegritudo autem et sanitas contraria sunt. Ergo quoniam declaratum est substantiam posse [199A] contraria suscipere, demonstrandum est quemadmodum hoc solis substantiis insit; hoc enim in nullis aliis inuenitur, namque in qualitate qualitas non erit eadem, neque una numero contrariorum susceptiua, idem enim et unum numero non erit album atque nigrum, cum album fuerit et post in nigrum uertitur, tota qualitatis species permutatur, et non erit unum atque idem numero quod contrarium est sed diuersum.
At uero et actio eadem et una numero non erit bona atque mala sed fortasse una bona, alia mala, ita ut diuersae sint, non eaedem numero, hoc etiam in aliis reperitur. Ipsa uero substantia cum una sit et numero singularis, contraria suscipit, ut idem atque unus homo cum fuerit candidus atque albus a sole tactus nigrescit, et album in nigrum conuertitur, et [199B] in contrarium permutatur, utrasque res in se contrarias suscipiens. Nulli igitur alii inesse hoc nisi solis substantiis, satis superiora demonstrant.
Si quis autem opponat orationem et opinionem unam atque eamdem contrariorum esse susceptibilem, ideo quod cum dico Cicero sedet, uel eum sedere opinor, cum uere sedet, uera est et oratio de eodem et opinio quod sedet; cum uero surrexit ille, eadem permanet opinio uel oratio quae dicit uel arbitratur Cicero sedet sed falsa est, quod non sedet, uidetur opinio atque oratio eadem et una numero nunc quidem esse uera, nunc autem falsa, et contraria ipsa suscipere sed hoc falsum est, quod oratio et opinio contraria non recipiunt: nam si quis hoc recipiat quod etiam oratio atque opinio contrariorum suscepliua sint, non tamen eodem [199C] modo quo substantia. Nam substantia ipsa contraria suscipiens permutatur, Cicero namque ipse in se aegritudinem suscipiens ex sano factus est aeger, et mutatus ipse contraria suscipit; sermo uero uel opinio ipsa quidem immutata permanent sed cum rebus de quibus dicuntur permutatis ipsa, inueniuntur falsae esse uel uerae. Et substantia quidem ipsa cum iis quae suscipit contrariis permutatur; oratio uero et opinio, eo quod res de quibus dicuntur uel arbitrantur permntentur, ipsae uidentur falsis esse uel uerae. Nam cum dico Cicero sedet, si ille surrexit, oratio quidem ipsa nihil passa est sed res de qua fuit ipsa oratio mota est. Qui enim sedebat surrexit, idcirco ex uera oratione facta est falsa. Quocirca substantia ipsa suscipiens [199D] (ut dictum est) contraria permatatur, oratio uero uel opinio non mutatur sed re circa eas mota ipsae uerae uel falsae sunt. Quare proprium substantiae ita esse putabitur contrariorum susceptibile, ut ipsa permutata contraria suscipiat, non ut, re mutata, ipsa impermutata immutabilisque permaneat. Atque hoc dictum est, si quis orationem atque opinionem contrariorum susceptibiles putet, non autem esse orationem atque opinionem contrariorum susceptibiles. Ipso rursus adiecit.
NON EST AUTEM HOC VERUM; ETENIM ORATIO ET OPINIO NON QUOD EA SUSCIPIANT ALIQUID CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILIA DICUNTUR SED QUOD CIRCA ALTERAM QUANDAM PASSIONEM SINT. EO ENIM QUO RES EST VEL NON EST, EO ORATIO VEL VERA VEL FALSA DICITUR, NON EO QUOD [200A] IPSA SUSCEPTIBILIS EST CONTRARII. SIMPLICITER ENIM NIHIL NEQUE ORATIO MOUETUR NEQUE OPINIO, QUARE NON ERUNT SUSCEPTIUAE CONTRARIORUM NULLO IN EIS FACTO. SUBSTANTIA VERO, QUOD IPSA SUSCIPIAT CONTRARIA, EO DICITUR CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIS. AEGRITUDINEM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET ALBEDINEM ET NIGREDINEM; ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENS CONTRARIORUM ESSE DICITUR SUSCEPTIBILIS. QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE, CUM SIT IDEM ET UNUM NUMERO, SUSCEPTIBILEM CONTRARIORUM ESSE. ET DE SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT.
Ait enim orationem atque opinionem ipso quidem contrarii nullius esse susceptibila, neque enim falsitas ueritasque in oratione uel opinione insita est sed idcirco uidentur contrariorum esse susceptibilia, quod [200B] (ut ipse ait) circa alteram quamdam passionem sint, hoc est circa hoc esse opinionem uel orationem. Nam circa sedere et non sedere. quae sunt contraria, est sedendi aliquem et non sedendi opinio uel oratio, atque ideo quoniam circa alias res sunt quae sibi sunt contrariae, illis permutatis, ista uidentur esse contraria, non quod ipsa suscipiant contraria sed quod circa contrarias passiones rerum sint. Nam neque oratio neque opinio permutatur sed sola tantum de quibus est oratio atque opinio, id est sedere et non sedere. Quocirca quoniam nullam ipsa oratio uel opinio suscipiunt passionem, nec quidquam in eis fit, atque euenit contrarium, contrariorum esse susceptibilia non uidentur. At substantia eo quod ipsa suscipiat contrarium, contrariorum dicitur esse susceptibilis. [200C] Cicero enim suscipiens sanitatem sanus fit, et suscipiens aegritudinem fit aeger. Oratio uero atque opinio (ut dictum est) contraria non suscipiunt. Quare erit hoc proprium substantiae contrariorum esse susceptibilem. Sed si quis forsitan dicat cur cum ignis calidus sit nunquam frigus suscipiat, et cur cum aqua sit humida nunquam suscipiat siccitatem. His enim oppositis, uidetur non omnis substantia contrariorum esse susceptibilis, et substantiae hoc proprium infirmabitur, cum non sit in omnibus substantiis. Sed dicendum est quoniam ea contraria suscipere uidantur substantiae quae sunt in eius natura non insita, alioqui non suscipit quidquid illi substantialiter adest. Suscipere enim dicimus aliquid de rebus extrinsecus positis et praeter substantiam constitutis: quoniam igitur [200D] in substantia ignis inest calidum esse, ignis calorem non suscipit; quocirca neque est ignis caloris susceptibilis, neque frigoris. Calorem quidem non suscipit, idcirco quod eius naturae substantiaeque immutabiliter adhaesit. Frigus enim non suscipit, quoniam caloris natura ipsius ignis contrarium sponte repudiat. Quocirca si quid est quod suscipiat ignis, id est extrinsecus positum, accipiat necesse est eius quoque contrarium, ipse unus permanens ac singularis. Idem quoque de aqua dicendum est: illa enim sicut ignis calorem, sic non suscipit humiditatem sed est quodammodo et ipsi humiditas naturaliter insita; arque ideo calor ignis, uel humiditas aquae non solum qualitates dicuntur sed etiam substantiales [201A] igni et aquae qualitates; namque aqua quoniam in se neque frigidus neque calorem substantialiter habet, susceptibilis et frigoris et caloris esse dicitur. Quocirca non de his contrariis loquitur quae substantialiter insunt sed his qua potest suscipere unaquaque substantia, id est quod potest extrinsecus adhiberi: hoc autem in omnibus esse substantiis manifestum est: nam quoniam Cicero sanus et aeger est, homo sanus et aeger est; et si homo sanus et aeger est, animal sanum atque aegrotum est. Sed cum duobus modis animal atque homo spectentur, uno quod [202A] de pluribus praedicentur, altero quod substantiae sint, in eo quod de pluribus praedicautur contrariorum susceptiua non sunt: ut animal in eo quod de speciebus dicitur, neque sapiens est, neque insipiens, et homo in eo quod de indiuiduis dicitur, neque sanus est, neque aeger; in eo uero quod substantiae sunt, et quod indiuiduis substantiis praesunt, contrariorum susceptibiles sunt. Quocirca erit hoc solius proprium substantiae, contrarium esse susceptibilem.
Haec de substantia dicta sufficiant. Secundi uero uoluminis series ab expositione inchoabitur quantitatis.
LIBER SECUNDUS
recensereINTRODUCTIO
recensere[201B] Et si nos curae officii consularis impediunt quominus in his studiis omne otium plenamque operam consumimus pertinere tamen uidetur hoc ad aliquam reipublicae, curam, elucubratae rei doctrina ciues instruere. Nec male de ciuibus meis merear, si cum prisca hominum uirtus urbium caeterarum ad hanc unam rempublicam, dominationem, imperiumque transtulerit, ego id saltem quod reliquum est, Graecae sapientiae artibus mores nostrae ciuitatis instruxero. Quare ne hoc quidem ipsum consulis uacat officio, cum Romani semper fuerit moris quod ubicumque gentium pulchrum esset atquelaudabile, id magis ac magis imitatione honestare. Aggrediar igitur et propositi sententiam operis ordinemque contexam. [201C]
[06]
recensereDE QUANTITATE
recensereQUANTITATIS ALIUD EST CONTINUUM, ALIUD DISGREGATUM ATQUE DISCRETUM; ET ALIUD QUIDEM EX HABENTIBUS POSITIONEM AD SE INUICEM SUIS PARTIBUS CONSTAT, ALIUD VERO EX NON HABENTIBUS POSITIONEM. EST AUTEM DISCRETA QUANTITAS UT NUMERUS ET ORATIO, CONTINUA VERO UT LINEA, SUPERFICIES, CORPUS, PRAETER HAEC VERO TEMPUS ET LOCUS. PARTIUM ENIM NUMERI NULLUS EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM PARTES IPSIUS CONIUNGANTUR; UT QUINARIUS, SI EST PARS DENARII, AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM CONIUNGUNTUR QUINQUE ET QUINQUE SED DISIUNCTI SUNT; ET TRES ET SEPTEM AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM CONIUNGUNTUR; NEQUE OMNINO ALIQUIS HABEBIT IN NUMERO SUMERE COMMUNEM TERMINUM PARTIUM SED SEMPER DISCRETAE SUNT; QUARE NUMERUS DISCRETORUM EST. SIMILITER [201D] EST AUTEM ET ORATIO DISCRETORUM; (QUONIAM ENIM QUANTITAS EST ET ORATIO MANIFESTUM EST; MENSURATUR ENIM SYLLABA LONGA ET BREUIS; DICO VERO ILLAM QUAE FIT CUM VOCE ORATIONEM); AD NULLUM ENIM COMMUNEM TERMINUM PARTES EIUS CONIUNGUNTUR; NEQUE ENIM EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM SYLLABAE CONIUNGUNTUR SED UNAQUAEQUE DISCRETA EST SECUNDUM SEIPSAM.
Post substantiae tractatum cur de quantitate potius ac non de qualitate proposuerit haec causa est, quod omnia quaecumque sunt, simul atque sunt in numerum cadunt. Omnis enim res aut est una aut plures: unum uero uel plures quantitatis scientia colliguntur. Sed non omnis res simul atque est aliquam accipit [202B] qualitatem, ipsa enim materia sub quantitatis quidem principium cadit, quod una est sub qualitatem uero minime; ipsa enim cunctis est iuterim qualitatibus absoluta, superaddita uero forma quadam afffcitur qualitate: per se autem numero quidem una est, qualitate uero nulla; quocirca si res omnis simul atque est cadit in numerum, non autem omnis res mox ut est statim suscipit qualitatem, recte prius de quantitate proposuit. Est quoque alia causa cur prius de quantitatis ratione pertractet. Omne enim corpus ut sit, tribus dimensionibus constat, longitudine, latitudine, altitudine: ut uero sit corpus cum qualitate, tunc erit aut album, aut nigrum, aut quodlibet aliud; et quoniam prius est esse corpus, post uero esse corpus album, prius erit corpori tribus constare dimensionibus [202C] quam esse album. Sed tres dimensiones et numero et continuatione spatii quantitates sunt. Longitudo enim et latitudo et altitudo in quantitatibus numerantur, album uero qualitatis est: quocirca si prius est ex tribus constare dimensionibus quam esse album, prior erit quantitas qualitate, quocirca recte est tractatus de quantitate propositus. Item alia causa, quod quantitas plura habet substantiae consimilia: nam quemadmodum substantiae nihil est contrarium, et substantia non recipit magis et minus, sic etiam quantitas: quantitati enim nihil est contrarium, nec quantitas recipit magis et minus, ut paulo post docebimus; qualitas uero et contraria suscipit, ut album et nigrum, et magis et minus, ut candidius et nigrius, et candidissimum et nigerrimum; id enim [202D] sumit intentionem quod potest sumere diminutionem. Quod si substantiae similior quantitas est recte post substantiam de quantitate proposuit. Quantitatis autem dicit esse differentias duas: quantitatis namque alia discreta est disgregata, alia uero continua. Post hanc rursus diuisionem alio modo partitus est quantitatem: dicit enim quantitatis aliam quae constat ex habentibus positionem ad se inuicem suis partibus; aliam uero ex non habentibus positionem. Unam uero rem diuerse posse diuidi manifestum est, hoc modo, ut si quis diuidat animal dicens: Animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia; et rursus eamdem ipsam rem alia modo partiamur, ut est, [203A] Animalium alia sunt gressibilia, alia non gressibilia, eorumque animalium rursus, alia sunt carnibus uescentia, alia herbis, alia seminibus. Hic ergo una eademque res diuerso ordine modoque diuisa est. Ita igitur Aristoteles unum idemque quantitatis nomen diuerse partitus est in ea scilicet quae discreta essent, et quae continua, et in ea quae haberent positionem partium, et quae non haberent. Sed de secunda diuisione posterius dicendum est, nunc prima tractetur.
Ait enim de prima diuisione hoc modo: Quantitatis aliud est continuum, aliud disgregatum. Disgregatum est cuius partes nullo communi terrrino coniunguntur. Continuum uero cuius partes habent aliquem communem terminum, ad quem uideantur esse coniunctae. Discretarum namque quantitatum ipse exempla ponit et species. Oratio enim discreta est quantitas, eodemque [203B] modo et numerus, et numerum esse quantitatem nemo dubitat. Discreta uero est, quoniam denarius numerus cum constet ex quinque et quinque, quae res quinarium ad quinarium. iungat ut faciat denarii corpus, non potest inueniri. Nam si tres et septem quis dixerit, quo communi termino tres et septem coniungantur, ut denarii reddatur unum integrum corpus, nullus inueniet, atque hoc quidem in omni numero speculari licet. Nullus enim numerus ita partes habet, ut eas aliquis communis terminus iungat sed semper partes ipsae disiunctae atque discretae sunt, et huiusmodi uocatur quantitas discreta. Numerus ergo discreta quantitas est, orationem uero quantitatem esse dicit, idcirco quod omnis oratio [203C] ex nomine constet et uerbo sed haec syllabis constant.
Omnis autem syllaba uel longa uel breuis est. Longum uero uel breue sine ulla dubitatione quantitas est, quocirca quod ex quantitatibus constat, id quantitatem esse quis dubitet? At uero oratio ipsa cum sit quantitas, illa quoque discreta est. Cum enim dico Cicero, quod orationis est pars, partes huius nominis ci et ce et ro nullo communi termino coniunguntur. Non enim reperiemus quo communi termino iungatur ci syllaba ad ce syllabam, uel rursus ce syllaba ad ro syllabam. Quocirca etiam oratio quantitas uidetur esse discreta. Sed si quis fortasse dicat hunc eorum esse communem terminum, quo ita iunguntur, ut aliquid significent, ut in hoc ipso nomine Cicero communis syllabarum terminus ipsa significatio sit. Si [203D] enim ce syllaba, quae media est, prima ponatur, et ro, quae ultima est, media, et ci, quae plima est, ultima, nomen quod erat antea, id est Cicero, transuersis per loca syllabis nihil significabit. Illi dicendum est quoniam quaecumque in quadam oratione proferuntur, siue significent, siue nihil significent, syllabarum communis terminus nullus est. Nam si quis dicat, permutatis syllabis, quod est Cicero, ceroci significationem quidem amisit sed aequaliter syllabae ad nullum communem terminum coniunguntur. Quod si quis hunc quidem ipsum sermonem aliquid significare posuerit, ut hoc ipsum Cicero aliquid significat, significatio quidem addita est , nullus tamen syllabis terminus appositus. Quare siue significet, siue nihil significet [204A] nomen, partes eius discretae atque disiuncta, sunt, et nullo communi termino con iunguntur; quoniam uero Graeca oratione *logos* dicitur etiam animi cogitatio, et intra se ratiocinatio, *logos* quoque et oratio dicitur, nequis Aristotelem cum diceret *logon*, id est orationem, quantitatem esse discretam, de eo putaret dicere quem quisque *logon*, id est rationem, in propria cogitatione disponeret, hoc addidi. Dico autem illam quae fit cum uoce orationem. Apud Romanam namque linguam discreta sunt uocabula orationis atque rationis. Graeca uero oratio utriusque uocabulum et rationis et orationis *logon* appellat. Quare ne quid mendax translatio culparetur, idcirco hoc quoque addidi: Dico uero illam quae fit cum uoce orationem, apud Latinos enim nulla alia oratio est [204B] praeter hanc solam quae fit cum uoce orationem. Apud Graecos uero est alius *logos* qui fit in animi cogitatione. Quocirca nequid deesset, etiam hoc quod Latinam orationem minus esset conueniens, transtuli. Quod quare ita fecerim, hac expositione patefeci, atque haec quidem de discreta quantitate sufficiant. Continua uero quantitas est (ut dictum est) cuius quantitatis partium communis terminus inuenitur, ut est linea, superficies, corpus, et praeter haec tempus, et locus, quod ipse Aristoteles designat his uerbis:
LINEA VERO CONTINUA EST; NAMQUE EST SUMERE COMMUNEM TERMINUM AD QUEM PARTES IPSIUS CONIUNGUNTUR, HOC EST AUTEM PUNCTUM, ET SUPERFICIEI LINEA (SUPERFICIEI ENIM PARTES AD QUENDAM COMMUNEM TERMINUM CONIUNGUNTUR). SIMILITER AUTEM ET IN CORPORE HABEBIT QUIS SUMERE COMMUNEM TERMINUM, [204C] VEL LINEAM VEL SUPERFICIEM, AD QUEM PARTES CORPORIS CONIUNGUNTUR.
Postquam de discretis explicuit, transiit ad species continuae quantitatis. Continuae autem quantitates sunt (ut dictum est) in quarum partibus quidam communis est terminus, ut linea. Si quis enim diuidat lineam, quae est longitudo sine latitudine, duas in utraque diuisione lineas facit, et utriusque ex diuisione lineae singula in extremitatibus puncta redduntur. Lineae enim termini puncta sunt. Quocirca cum illa linea diuisa non esset, utraque puncta quae in utrisque linearum capitibus post diuisionem apparent, simul antea fuisse intelliguntur, quae sunt in diuisione separata. Intelligitur ergo partium lineae communis terminus, punctum, id est quoddam paruissimum [204D] quod in partes diuidi secarique non possit: Superficies quoque, quae est latitudo sine altitudine, communem terminum habet in partibus, lineam, corpus uero solidum, superficiem. Eodem enim modo diuisa superficies duas per singulas partes lineas efficiet, quemadmodum et in linea diuisa duo puncta altrinsecus reddebantur. Corpus quoque solidam cum diuiseris, duas in utrisque diuisionis partibus superficies facies, quae cum coniuncta sint atque indiuisa, punctum quidem partium lineae intelligitar communis terminus. Linea uero superficiei, superficies autem solidi corporis. Est autem signum continui corporis, si una pars mota sit, totum corpus moueri; et si totum corpus mouetur, certe simul aliae [205A] partes uicinae mouebuntur, ut si iaceat uirgula uel ex aere, uel ex ligno, uel ex quolibet alio metallo, si quis unum eius caput uel quamlibet eius partem moueat, tota mox uirgula commouetur. Hoc autem idcirco euenit quod eius partes quodam communi termino coniunguntur, et ille communis terminus una parte mota caeteras mouet. Hoc uero in discretis non est. In numero namque cum sint decem, si unum mouero, caeteri non mouentur, immoti enim permanent nouem; etsi plenus tritico sit modius, si unum tritici granum mouero, non omnia continuo grana commouebuntur, idcirco quod discreta est multitudo, nec granum grano ullo communi termino uidetur implicitum. At uero si ipsius grani pars una sit mota, totum corpus grani moueatur necesse est. Non autem [205B] nunc hoc dicitur, quod linea constet ex punctis, aut superficies ex lineis, aut solidum corpus ex superficiebus sed quod et lineae termini puncta sunt, et superficiei lineae, et solidi corporis superficies, nullaque res suis terminis constat. Quocirca punctum lineae non erit pars sed communis terminus partium. Superficiei linea, et superficies solidi corporis non erunt partes sed partium termini communes. Constat igitur, et lineam et superficiem, et solidi corporis crassitudinem esse continuam quantitatem. His alia rursus apponit.
SUNT AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM COMMUNIS EST TERMINUS AD QUEM CONIUNGUNTUR PRAETERITA VEL FUTURA. RURSUS LOCUS CONTINUORUM EST; LOCUM ENIM QUENDAM PARTES CORPORIS RETINENT, QUAE AD QUENDAM COMMUNEM TERMINUM CONIUNGUNTUR; [205C] ERGO ET LOCI PARTES, QUAS TENENT SINGULAE PARTES CORPORIS, AD EUNDEM TERMINUM CONIUNGUNTUR AD QUEM ET PARTES CORPORIS IUNGEBANTUR; QUARE CONTINUUM EST ET LOCUS; AD UNUM ENIM COMMUNEM TERMINUM EIUS PARTES CONIUNGUNTUR.
Tempus quoque et locum continuae quantitatis esse pronuntiat. Tempus namque esse quantitatem res illa demonstrat, quod in spatio, id est in longitudine et in breuitate, consideratur. Continuum uero esse res illa demonstrat quod partes temporis habeant aliquem communem terminum ac medium, ad quem coniungantur extrema. Nam cum sint partes temporis praeteritum et futurum, horum praesens tempus communis est terminus, huius namque finis est, illius initium. Locus quoque continuorum est. [205D] Locum uero dicimus quodcumque illud sit quod partes corporis tenet, siue supra, siue a latere, seu subter sit. Quod si cunctae partes corporis locum aliquem tenent, et qui circa corpus est locus, per omne corporis spatium partesque diffunditur, omnes corporis partes a loci partibus occupabuntur. Quod si ita est, qui communis terminus coniungebat corporis partes, eius termini locus illa quoque loca quae sunt corporis partium iungit, et est eodem modo locus de continua quantitate, quemadmodum et corpus. Ita enim communis terminus inuenitur in loco partium quemadmodum et corporis, idcirco quod corporis locus, per corpus omne diffunditur. Quod autem dixit: SUNT AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS, quoniam superius [206A] de continuis loquebatur, tempus quoque et locum continuis addidit dicens: SUNT AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS, id est continuorum sed post continuae discretaeque quantitatis diuisionem aliam a principio rursus orditur.
AMPLIUS ALIA SUNT QUAE EX HABENTIBUS AD SE INUICEM POSITIONEM SUIS PARTIBUS CONSTANT; UT LINEAE QUIDEM PARTES HABENT AD SE INUICEM POSITIONEM (SINGULAE ENIM IACENT ALICUBI, ET POSSIS COGNOSCERE ET DESIGNARE UBI SINGULAE IN SUPERFICIE IACEANT ET AD QUAM CAETERARUM PARTIUM CONIUNGANTUR); SIMILITER AUTEM ET SUPERFICIEI PARTES HABENT ALIQUAM POSITIONEM (SIMILITER ENIM DESIGNABUNTUR SINGULAE UBI IACENT, ET QUAE AD SE INUICEM CONIUNGUNTUR). ET SOLIDITATIS QUOQUE ET LOCI SIMILITER.
[206B] Rursus digerit quantitatis differentias. Sunt enim quantitatis aliae quidem quae ex habentibus positionem ad seinuicem suis partibus constant, aliae uero quae nullam partium habent positionem. Positionem uero partium retinere dicuntur, quarum triplex ista natura est: primum ut eius partes alicubi sint, deinde ne pereant, tertio uero ut sese partes ipsae coniungant et propria se ordinatione continuent, ut est linea. Posita enim linea in superficie possis agnoscere ubi partes ipsius sint, caput quidem lineae esse ac dexteram, medium medio loco, extremitatem uero ad sinistram, et haec manentibus ipsis partibus dicuntur, partes enim lineae non pereunt sed in loco in quo sunt permanent. Possis quoque monstrare quae pars [206C] lineae cui parti continuentur, id est ad quam partem caput alterius partis extremitasque coniungitur, ut dices haec pars, uerbi gratia medietas, lineae hic finitur, locum ubi desinat monstrans, alia rursus pars lineae totius hic incipit. Ergo linea posita in superficie qualibet et locum aliquem partes eius retinent, et partes ipsae non pereunt, et posset quilibet agnoscere ubi extremitas partium coniungatur, et quo ad se inuicem loco continuentur. Hoc quoque idem in superficie euenit, partes enim superficiei in aliquo loco sunt, et ipsae quoque non pereunt, et ubi pars parti coniungatur ostenditur, idem quoque soliditas habet, et loci quoque partes continuantur ad eas scilicet partes ad quas corporis partes sibimet continuantur, sicut iam supra dictum est. Quocirca eiusdem [206D] naturae erit et locus, cuius tota soliditas erit. Ergo et locus ex eodem genere quantitatis est, quo est et soliditas, id est ex habentibus ad se inuicem positionem suis partibus constans. Locus igitur et ipse ex habentibus suis partibus positionem ad se inuicem constat. Ergo tria haec (sicut supra dictum est) consideranda sum, ut ad se inuicem positionem partes habere uideantur, id est locum in quo partes ipsae sint positae, ut partes illae non pereant, ut sit partium continentia atque continuatio. Quod si quis dicat hanc rem loco deesse, eo quod in loco non sit, in loco enim cuncta sunt, locus autem in loco esse ipse non poterit. Dicendum est quoniam idcirco superficies et soliditas et linea habere positionem partium [207A] dicuntur, quod in loco siut, et partes permaneant, et sint continuae. Quare multo magis ipse locus, cuius neque partes pereunt, et sibi perpetue continuatimque coniunctae sunt, habere positionem partium dicitur. Et de his quidem quae ex habentibus positionem ad se inuicem suis partibus constant haec dicta sint; quae uero non habent positionem ipse rursus adiecit.
IN NUMERO VERO NULLUS HABET PERSPICERE QUEMADMODUM PARTES HABEANT AD SE INUICEM ALIQUAM POSITIONEM VEL UBI IACEANT VEL QUAE AD QUAM CONIUNGANTUR; AT VERO NEC TEMPORIS; NIHIL ENIM PERMANET EX PARTIBUS TEMPORIS, QUOD AUTEM NON EST PERMANENS, QUOMODO HOC HABEBIT ALIQUEM POSITIONEM? [207B] SED MAGIS ORDINEM QUENDAM DICES RETINERE IDCIRCO QUOD TEMPORIS HOC QUIDEM PRIUS EST, ILLUD VERO POSTERIUS. ET IN NUMERO QUOQUE EO QUOD PRIUS NUMERETUR UNUS QUAM DUO ET DUO QUAM TRES; ET SIC HABEBUNT ALIQUEM ORDINEM, POSITIONEM VERO NON MULTUM ACCIPIES. ET ORATIO SIMILITER; NIHIL ENIM EIUS PARTIUM PERMANET SED DICTUM EST ET NON EST ULTRA HOC SUMERE, QUARE NON ERIT ULLA POSITIO EIUS PARTIUM CUIUS PERMANET NIHIL. IGITUR ALIA EX HABENTIBUS AD SE INUICEM PARTIBUS POSITIONEM CONSTANT, ALIA VERO EX NON HABENTIBUS POSITIONEM.
Haec scilicet idcirco nullam positionem ad se inuicem partium retinent, quod his aliquid de supradictis rebus deesse manifestum est. Numerus enim ipse discretus est, [207C] nec partes eius ad se inuicem coniunguntur sed omnino discretae sunt. Atque idcirco non est ex iis quae habent ad se inuicem aliquam partium positionem, nec uero possis ostendere qui numerus quo loco iaceat: habere autem positionem dicitur, quod (ut dictum est) et in loco aliquo positum est, et ipsa positio manentibus partibus constat, et ad se inuicem coniunuatisque, ut ubiquaeque iaceat, et quae ad quam continuetur possit ostendi; in numero uero nihil horum est. Nam neque in aliquo loco esse positus demonstratur, nec eius partes coniunctae sunt. Quocirca numero ex tribus his quae diximus duae res desunt, loci positio et partium continuatio, tempus etiam quamquam sint eius partes continuae, tamen quoniam non permanent sed semper [207D] mouentur, semperque praetereunt, habere positionem partium non dicitur. Semper enim ueloci agitatione torquetur, et currentis aquae more in nulla unquam statione consistit, quod quia partes eius non permanent, ex habentibus ad se inuicem positionem suis partibus constare non dicitur. Sed haec quamquam positione in partium habere non possunt, tamen habent ordinem quemdam, quem praeter positionem partium tantum retinent. Dicimus enim priorem esse binarium quamternarium, atque hunc quam quaternarium, et intempore nimirum idem ordo reuertitur. Posterius enim futurum praesente, praesensque praeterito. Quocirca etsi haec non habent aliquam partium positionem, retinent tamen ordinem. Quod uero [208A] dicit, positionem uero non multo accipies, tales est ac si diceret, penitus non accipias. Multum enim pro omnino uidetur adiunctum, ac si diceret positionem uero non omnino accipies, idcirco quod ipsa quidem continuatio dat aliquam imaginem, quod possit habere aliquam partium positionem sed hoc minime est, idcirco quod quamuis sint continuae quantitates, si tamen uno careant ex his quae superius dicta sunt, positionem partium habere non possunt. Nam aqua quam fistula euomit, dum cadit quidem retinet positionem; cum uero iam effusae undae se miscuerit, pcsitionem partium perdit: et fluuius quoque quando in pelagus fluit, et positionem uidetur habere partium et esse continuus, cum nondum marinae aquae fluuii superficies ipsa permista est; cum uero extremitas [208B] amnis marina alluuione contingitur, totam sine dubio positionem uidetur amittere.
Oratio quoque similiter sese habet; nam nec ipsa ullo loco posita est, nec eius partes ad aliquam coniunguntur sed a seinuicem illae discretae sunt, nec cum eius partes dictae sunt, permanent, atque hoc est quod ait. Sed dictum est, et non est ultra hoc sumi. Mox enim dicitur sermo, mox praeterit, nec ullaratione poterit permanere, quare mox ut aliquid dictum sit, eius partes ostendi et demonstratione sumi non possunt. Constat igitur orationem quoque ex his esse quae positionem partium non habent, de ordine uero dubium est. Nam si quis sermo aliquid significet, ut est Cicero, est in eo quidam ordo quod ci syllaba primum dicitur, secunda uero ce, tertia ro, et potius ex significatione [208C] ordinem sumit; si uero nihil significet, nec ordinem dicitur habere, ut scindapsus nihil quidem significat; sed siue secundam syllabam primam ponas, siue ultimam primam, siue quomodolibet syllabarum ordinem seriemque permisceas, idem erit: in significatiuis enim uocibus idcirco esse dicitur, quod illo ordine permutato uis significationis euertitur, hic uero, ubi nulla est significatio, nihil interest quomodolibet iaceant partes. Quare oratio in aliquibus quidem habet ordinem partium, in aliis uero nec ordo ipse poterit inueniri.
An fortasse oratio dici non potest quae nihil significat, et nulla est oratio, quae ordinem non habeat? Ergo secundum priorem quantitatis diuisionem, ubi dicebatur quantitatis alia esse continua, alia uero discreta, quinque sunt continua, duo [208D] uero discreta. Continua quidem linea, superficies, soliditas, locus, tempus. Discreta uero numerur, et oratio. In hac uero secunda diuisione qua dicit alias quantitates ex habentibus ad se inuicem positionem constare partibus, quattuor quidem sunt qua, retinent positionem, id est linea, superficies, corpus, locus; tria uero quae positionem non habent sed ex his duo semper ordinem retinent, tempus scilicet et numerus. Oratio uero si quid significet, habet ordinem; si uero nihil significet, inordinata est; si tamen oratio nihil significans dici possit, his dictis ipse concludit dicens: Igitur alia ex habentibus ad se inuicem partibus positionem constant, alia uero ex non habentibus positionem. Hac igitur diuisione finita [209A] transit ad caetera monstrans quae proprie quantitates nuncupatur, quae secundum accidens.
PROPRIE AUTEM QUANTITATES HAE SOLAE SUNT QUAS DIXIMUS, ALIA VERO OMNIA SECUNDUM ACCIDENS SUNT; AD HAEC ENIM ASPICIENTES ET ALIAS DICIMUS QUANTITATES, UT MULTUM DICITUR ALBUM EO QUOD SUPERFICIES MULTA SIT, ET ACTIO LONGA EO QUOD TEMPUS MULTUM ET LONGUM SIT, ET MOTUS MULTUS; NEQUE ENIM HORUM SINGULUM PER SE QUANTITAS DICITUR; UT, SI QUIS ASSIGNET QUANTA SIT ACTIO, TEMPORE DEFINIET, ANNUAM VEL SIC ALIQUO MODO ASSIGNANS, ET ALBUM QUANTUM SIT ASSIGNANS SUPERFICIE DEFINIET (QUANTA ENIM FVERIT SUPERFICIES, TANTUM ESSE ALBUM DICET); QUARE SOLAE PROPRIE ET SECUNDUM SE IPSAE QUANTITATES DICUNTUR QUAE DICTAE SUNT, ALIORUM VERO NIHIL PER SE SED, SI FORTE, PER ACCIDENS.
[209B] Principaliter aliquid esse dicitur, quod per se tale est quale esse demonstratur. Secundum accidens uero illud quod non per se sed per aliud tale est quale esse dicitur, ut albedini per se inest color: secundum naturam enim albi, color esse dicitur albedo; cum uero homo dicitur coloratus, non per se dicitur, idcirco quod homo in eo quod homo est, color non est sed quoniam habet colorem, idcirco dicitur coloratus. Ergo quemadmodum album idcirco color est per se quoniam color naturale quoddam est genus, homo uero idcirco coloratus dicitur quoniam habet colorem; et dicitur album quidem per se et principaliter color, homo uero secundum accidens coloratus. Ita quoque et quantitates; haec enim omnia quae dicta sunt, id est linea, superficies, [209C] corpus, numerus, oratio, tempus, per se et secundum et propriam naturam quantitates dicuntur. Si qua uero alia dicuntur secundum aliquam quantitatem, non per se sed secundum accidens nominantur: ut album dicitur multum, non idcirco quod albedo sit quantitas sed quoniam multa sit superfieies, in quo illud album sit. Si enim multum spatium fuerit in quo album sit, multum erit album; quocirca non quoniam ipsa albedo per se aliquam quantitatem habet sed quoniam in aliqua quantitate est constituta, id est in superficie, idcirco secundum superficiem quod est quantitas quas scilicet per se multa est, album multum dicitur, non secundum se, atque ideo album non per se, nec principaliter sed secundum accidens multum dicitur.
[209D] Actio quoque ideo dicitur longa, quod multo tempore acta sit; multam uero aegritudinem idcirco dicimus, si eadem multo sit tempore; et motum multum idcirco, quod multo tempore factus sit, ut si quis multo tempore eurrat. Si quis uero multum cursum illum dicat esse qui sit uelocissimus, ille conuenienler sermone non utitur. Velocitas enim non quantitas sed potius qualitas est, quales enim secundum eam dicimur, id est ueloces, non quanti. Secundum quantitatem uero multum dicitur, hoc autem monstrat ipsa rerum definitio; si quis enim album multum monstrare desideret, et proprio termino rationis includere, illi dicendum est multum esse album quod in multa iaceat superficie, et motum [210A] atque actionem multam quae longo tempore perficiatur; quare quoniam ad proprias quantitates aspicientes, atque ad eas res caeteras referentes, quantitates uocamus, ut album ad superficiem quae uera est quantitas, et cursum, et aliquem motum atque actionem ad tempus, quod ipsum uere quantitas est reducimus, haec non per se quantitates sed per eas quae proprie quantitates dictae sunt nominantur. Quocirca quoniam quod per se non est, secundum accidens est, recte caetera omnia praeter ea quae superius in quantitate numerata sunt per accidens esse, non per se quantitates dicuntur. Solae igitur proprie et secundum se ipsae quantitates dicuntur, hae quae superius comprehensae sunt. Aliae uero per se quantitas non sunt sed (ut ipse ait) forte per [210B] accidens. Post diuisionem igitur continui atque discreti et habentis positionem partium et non habentis, et quae sunt per se principaliter, et rursus per accidens quantitates, solito more uiam inueniendi quantitatum proprietas ingreditur.
QUANTITATIBUS VERO NIHIL EST CONTRARIUM (IN HIS ENIM QUAE DEFINITA SUNT MANIFESTUM EST QUONIAM NIHIL EST CONTRARIUM, UT BICUBITO VEL TRICUBITO VEL SUPERFICIEI VEL ALICUI TALIUM -- NIHIL ENIM EST CONTRARIUM), NISI MULTA PAUCIS DICAT QUIS ESSE CONTRARIA VEL MAGNUM MINORI. HORUM AUTEM NIHIL EST QUANTITAS SED AD ALIQUID; NIHIL ENIM PER SE IPSUM MAGNUM DICITUR VEL PARUUM SED AD ALIUD REFERTUR; NAM MONS QUIDEM PARUUS DICITUR, MILIUM VERO MAGNUM EO QUOD HOC QUIDEM SUI GENERIS MAIUS SIT, ILLUD VERO SUI GENERIS MINUS; [210C] ERGO AD ALIUD EST EORUM RELATIO; NAM, SI PER SE IPSUM PARURUM VEL MAGNUM DICERETUR, NUMQUAM MONS QUIDEM ALIQUANDO PARUUS, MILIUM VERO MAGNUM DICERETUR. RURSUS IN VICO QUIDEM PLURES HOMINES ESSE DICIMUS, IN CIUITATE VERO PAUCOS CUM SINT EORUM MULTIPLICES, ET IN DOMO QUIDEM MULTOS, IN THEATRO VERO PAUCOS CUM SINT PLURES. AMPLIUS BICUBITUM VEL TRICUBITUM ET UNUMQUODQUE TALIUM QUANTITATEM SIGNIFICAT, MAGNUM VERO VEL PARUUM NON SIGNIFICAT QUANTITATEM SED MAGIS AD ALIQUID; QUONIAM AD ALIUD SPECTATUR MAGNUM ET PARUUM; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC AD ALIQUID SUNT. AMPLIUS, SIUE ALIQUIS PONAT EA ESSE QUANTITATES SIUE NON PONAT, NIHIL ILLIS ERIT CONTRARIUM; QUOD ENIM NON EST SUMERE PER SE IPSUM SED AD SOLAM ALTERIUS RELATIONEM, QUOMODO HUIC ALIQUID ERIT CONTRARIUM? [210D] AMPLIUS, SI SUNT MAGNUM ET PARUUM CONTRARIA, CONTINGIT IDEM SIMUL CONTRARIA SUSCIPERE ET EA IPSA SIBI ESSE CONTRARIA. CONTINGIT ENIM SIMUL IDEM PARUUM ESSE ET MAGNUM (EST ENIM AD HOC QUIDEM PARUUM, AD ALIUD VERO HOC IDEM IPSUM MAGNUM); QUARE IDEM PARUUM ET MAGNUM ET EODEM TEMPORE ESSE CONTINGIT, QUARE SIMUL CONTRARIA SUSCIPIET; SED NIHIL EST QUOD VIDEATUR SIMUL CONTRARIA POSSE SUSCIPERE; UT SUBSTANTIA, SUSCEPTIBILIS QUIDEM CONTRARIORUM ESSE UIDETUR SED NULLUS SIMUL SANUS EST ET AEGER, NEC ALBUS ET NIGER SIMUL; NIHILQUE ALIUD SIMUL CONTRARIA SUSCIPIT. ET EADEM SIBI IPSIS CONTINGIT ESSE CONTRARIA; NAM SI EST MAGNUM ET PARUUM CONTRARIUM, IPSUM AUTEM IDEM SIMUL EST PARUUM ET MAGNUM, [211A] IPSUM SIBI ERIT CONTRARIUM; SED IMPOSSIBILE EST IPSUM SIBI ESSE CONTRARIUM. NON EST IGITUR MAGNUM PARUO CONTRARIUM NEC MULTA PAUCIS; QUARE SI QUIS HAEC NON RELATIUA ESSE DICAT, QUANTITAS TAMEN NIHIL CONTRARIUM HABEBIT.
Definita quantitas est quae alicuius termino numeri coercetur, ut sunt duo, uel tres, et quae ad hunc modum dicuntur, ac si dicas bicubitum, tricubitum, et caetera. Et quae aliquid propria significatione definita sunt, ut est superficies et soliditas, quid enim et quae quantitates dicantur, agnoscitur: quocirca harum, quoniam sunt definitae, nulla ulli contraria est; neque enim bicubito tricubitum contrarium est, sicut neque numerus ulli numero, at uero nec superficies soliditati, nec aliquid horum. Sed quoniam quaedam [211B] indefinita imaginem quamdam quantitatis ostendunt ut magnum et paruam, quae uidentur esse contraria, haec sibi Aristoteles opponit dicens non esse quantitates sed magis ad aliquid, quod ipsius sermonibus astruamus.
Sed non est hoc proprium quantitatis non habere contraria, non enim omnis quantitas contrariis caret sed nobis per singula quaeque currentibus quae quantitatis species contraria non habeant, quaeue habeant, considerandum est linea quidem contrario caret, linea enim lineae contraria non est; sed si quis dicat rectam lineam curuae lineae esse contrariam, fallitur. Non enim in eo quod linea est, curua linea recta? Lineae contraria est sed in eo quod curua est, et in his non lineae uidentur esse contrariae sed ipsa rectitudo et curuitas. Quare non [211C] in eo quod quantitas est, linea curua rectae lineae contraria est sed in eo quod qualis. Nam quoniam curuitas et rectitudo contraria sunt, secundum id quod curua et recta est linea, non secundum quod lineae sunt, suscipiunt contrarietatem; quocirca linea in eo quod linea est contrario caret. At uero nec superficies superficiei contraria est.
Sed forte dicat aliquis albam superficiem nigrae superficici esse contrariam; cui similiter occurrendum est, in co quod superficies sunt non esse contraria sed in eo quod est in his albedo utque nigredo, quae contraria esse quis dubitat? Eadem quoquemodo et lenem et asperam superficiem si quis contrarias dixerit, refellitur, quod non secundum quantitatem superficici sed secundum qualitatem asperitatis lenitatisque ipsae [211D] superficies contrarium tenent. At uero nec corpori quidquam ullo modo contrarietatis opponitur, cui si qui dicat incorporale esse contrarium, refutabitur, quod omnis contrarietas propriis nominibus dicitur, ut bonum malum, album nigrum; corporale uero et incorporale non secundum contrarietatem sed secundum priuationem habitumque proferuntur. Incorporale enim corporis est priuatio. Nec tempori quoque quidquam contrarium est sed si nox diei uidetur opposita, non in eo quod tempus est sed in eo quod dies est aer lucidus, nox aer obscurus. Aer uero neque tempus neque quantitas est, lumen quoque et obscuritas qualitates sunt et non quantitates.
Oratio etiam quamquam uideatur habere contrarium, [212A] tamen contrariam non habet oppositionem, uidetur etiam uera oratio esse et falsa, quae sunt contraria sed oratio uera et falsa in significatione est. Cum enim quod est oratio significat, uera est; cum uero quod non est designat, tunc falsa est. Oratio uero non secundum id quod significat in quantitate numeratur sed secundum id quod profertur. Secundum enim id quod proferimus orationem, longa syllaba breuique componitur, quae omnem orationem non secundum id quod ipsa significat sed secundum id quod ad prolationem est, metiantur.
Illud quoque manifestum est in numero non esse contraria, duo enim tribus, uel tres quaternario contrarli non sunt, nec ullus alter numerus cuilibet alii numero contrarius est.
Locus uero habet aliquam contrarietatem, [212B] sursum enim et deorsum contrarium est. Sed quidam uolunt non esse quantitatis quod sursum dicitur et deorsum sed potius habitudines, quas Graeci *skeseis* uocant: quae enim pars ad caput nostrum est, hunc sursum uocamus; quae pars pedibus subiacet, illa deorsum dicitur; quocirca secundum habitudinem quamdam quodammodo ad nos ipsos relata sursum deorsumque praedicamus. Herminius quoque ait sursum et deorsum non esse loca sed quamdam quodammodo positionem loci. Est enim res sursum atque deorsum, non est autem idem esse aliquid loci, quod locum, loci enim est positio in loco, locus uero ipse positio non est. Sed si quis omnem mundi respiciat figuram, quomodo rerum omnium formam sphaerae ambitus amplectitur, et terra media est, in sphaera [212C] uero nihil est ultimum, nisi quod eiusdem terminum medietatis obtinuit, quidquid in extremo caeli conuexitatis est, illud sursum esse dicet, quod uero est medium, illud deorsum. Quocirca sunt secundum locum sursum deorsumque contraria, sursum in caelo, deorsum in terra, idcirco quod a se longe disiuncta sunt, unde post quoque contraria hoc modo sunt definita. Contraria sunt quaecumque a se longissime distant: hinc est uidelicet tracta definitio, quod quoniam caelum terraque distant, longissime distare uidebantur, et illud esse sursum, haec uero deorsum, quoniam deorsum aeque sursum non ob aliam causam contraria dicuntur, nisi quod a se longe disiuncta sunt, quod esse contrarium longissime diatare definiunt, quod Aristoteles hoc modo pronuntiat. [212D]
MAXIME AUTEM CIRCA LOCUM ESSE VIDETUR CONTRARIETAS QUANTITATIS; SURSUM ENIM EI QUOD EST DEORSUM CONTRARIUM PONUNT, REGIONEM MEDIAM DEORSUM DICENTES PROPTEREA QUOD MULTA DISTANTIA EST MEDIETATIS AD MUNDI TERMINOS. VIDENTUR AUTEM ET ALIORUM CONTRARIORUM DEFINITIONEM AB HIS PROFERRE; QUAE ENIM MULTUM A SE INUICEM DISTANT IN EODEM GENERE CONTRARIA ESSE DEFINIUNT.
In omni enim sphaera media terra est, quod ipsa astrorum demonstrat ordinata uertigo, adiecit quoque causam cur huiusmodi loca contraria dicantur, quod multa distantia est medietatis ad mundi terminus. TERMINOS uero MUNDI caeli ultimam conuexitatem dicit; ex hac igitur loci contrarietate et caetera [213A] definita esse contraria sic demonstrat. Videntur autem et aliorum contrariorum definitionem ab his proferre, quae enim multum a se distant in eodem genere contraria esse definiunt. Sed quoniam ne ordo contrarietate quantitatis impediretur, idcirco superioribus, in quibus singulis quantitatibus nihil esse contrarium dicebamus, has loci contrarietates adiecimus, et quaedam in medio praetermissa sunt, rursus ad superiora redeamus, ut expositionis ordo sese ipse continuet. Ait enim superius, cum quantitati nihil esse contrarium proponeret, bicubito, ueltricubito, uel superficiei, uel aliqui talium nihil posse esse contrarium. Definitis enim his quantitatibus, contrarium nihil esse uidetur, ut duobus uel tribus sed quadam cum sint indefinita, nec quantitates et contraria [213B] uideantur, haec rursus adiecit. Nisi multa paucis dicat quis esse contraria, uel magnum paruo. Horum autem nihil est quantitas sed ad aliquid, nihil enim per seipsum magnum dicitur uel paruum sed ad aliquid refertur. Nam mons quidem paruus dicitur, milium uero magnum, eo quod hoc quidem sui generis maius sit, illud uero sui generis minus. Ergo ad aliud est eorum relatio, nam si per seipsum paruum uel magnum diceretur, nunquam mons quidem aliquando paruus, milium uero nunquam magnum diceretur. Rursus in uico quidem plures homines esse dicimus, in ciuitate uero paucos, cum tamen sint eis multo plures, et in domo quidem multos, in theatro uero paucos, cum sint plures. Amplius bicubitum et tricubitum et unumquodque talium quantitatem [213C] significat, magnum uero uel paruum non significat quantitatem sed magis ad aliquid, quoniam ad aliquid spectatur magnum et paruum; quare manifestum est quod haec ad aliquid sunt. Quemadmodum definitae quantitates contrariis non tenentur, ipse superius comprobauit dicens bicubito uel superficiei nihil esse contrarium, indefinitae uero, ut est magnum et paruum, multa et pauca, dant imaginem contrarietatis. Sed illud occurrit, has non esse quantitates. Omnis enim quantitas per se dicitur, bicubitum enim et tricubitum, et duo, et tres, et superficies ad nihil aliud refertur, magnum uero uel paruum sine aliis dici non possunt. Cum enim dicis magnum, ad alicuius alterius comparationem atque aequationem refertur. Eodem quoque modo et paruum, quod [213D] ipsa Aristotelica probat inductio. Si enim magnum et paruum per se dicerentur ad alterius relationem, nunquam diceremus montem paruum et milium magnum. Si enim magnum paruumque non ad relationem alterius diceretur, mons semper magnus, semperque paruum milium diceretur. Sed aliquem collem ad Atlantis altitudinem conferentes, dicimus paruum montem, et rursus milium ad minora alia grana milii conferentes, magnum milium nominanus, et simpliciter quidquid magnum uel paruum dicitur ad eiusdem generis speciem referentes, magnum paruumque nominamus, ut monti montem comparamus, milium uero milio, et alia huiusmodi.
Multa et pauca eodem modo dicuntur; dicimus enim, si fuerint [214A] homines centum in uico, plures esse homines. At uero si in ciuitate sint, paucos dicimus, nunc ad paruitatem uicorum, nunc ad magnitudinem ciuitatum conferentes. Rursus si sint in domo quinquaginta multi sunt si in theatro pauci, ideo quod tunc in theatro esse paucos dicimus cum ad eos quanti in theatro esse debebant comparamus. Amplius: quoniam consistit magnum paruumque referri semper ad alterum, singulas uero quantitates nihil ad aliud comparantes, suas ac proprias nominamus, ut tres, duo, quator, lineam, superficiem, magnum paruumque, multa et pauca, a quantitatis diuisione disiunota sunt. Sunt enim ista non quantitates sed potius relatiua. Amplius: siue aliquis ponat eas esse quantitates, siue non ponat, nihil illis erit contrarium, quod enim non est [214B] sumere per seipsum sed ad solam alterius relationem, quomodo huic aliquid erit contrarium. Hoc quoque ualidissimo argumento probatur quantitatibus his quae praedictae sunt nihil esse contrarium, nisi soli forsitan loco. Nam si quis magnum et paruum, uel multa et pauca in quantitatibus ponat, etiam hoc si concedatur, tamen quoniam semper referuntur ad aliud, contrariis non tenentur. Omne enim contrarium per se consistit, ne illud ad alterius comparationem relationemque profertur, ut bonum non dicitur mali bonuum, nec rursus malum boni malum sed ipsum in propria natura et prolatione consistit. Quaecumque sunt contraria, eodem modo sunt. Magnum uero et paruum quoniam non per se constant sed ad alterius relationem referuntur, contraria esse non possunt. [214C] Amplius: si sunt magnum et paruum coniraria, contingit idem simul contraria suscipere et ea ipsa sibi esse contraria. Contingit enim simul idem paruum esse et magnum. Est enim aliquid ad hoc quidem paruum, ad aliud uero hoc idem ipsum magnum. Quare idem paruum et magnum et eodem tempore esse contingit, quare simul contraria suscipiet sed nihil est quod uideatur simul contraria posse suscipere, ut substantia, susceptibilis quidem contrariorum uidetur esse sed non suscipit in uno eodem tempore, nam nullus simul est sanus et aeger, nec albus et niger simul, nihilque aliud simul contraria suscipiet. Et eadem sibi ipsi contingit esse contraria. Nam si est magnum paruo contrarium, ipsum autem idem simul est paruam et magnum, ipsum sibi erit contrarium, [214D] sed impossibile est ipsum sibi esse contrarium. Non est igitur magnum paruo contrarium. Constat hoc et immutabile in propria ratione consistit, unam eamdemque rem uno eodemque tempore contraria non posse suscipere, ut substantia susceptibilis quidem contrariorum est. Homo namque cum substantia sit, et aegritudinem suscipiet et salutem sed non eodem tempore, et albedinem et nigredinem capit sed alio atque alio tempore, ut uero uno eodemque tempore contraria utraque suscipiat, fieri nequit, quodsi magnum paruo aliquis contrarium ponat, eueniet quoddam impossibile, ut una atque eadem res eodem tempore utrasque suscipiat contrarietates, et eadem ipsa sibi possint esse contraria. Ponamus enim magnum paruo [215A] esse contrarium sed una atque eadem res, uno eodemque tempore potest magna esse et parua, ut si sit decem pedum mensura collata ad duorum pedum magnitudinem, magna est ad centum uero cubitorum magnitudinem mansuramque collata, eadem parua est. Potest ergo eadem res eodem tempore et magnitudinis esse susceptibilis et paruitatis. Eadem enim res uno eodemque tempore ad maiorem minoremque collata eadem magna et parua est. Quod si magnum paruo contrarium est, eadem uero res eodem tempore et magnitudinem suscipit et paruitatem, eodem tempore contingit ut eadem res contraria utraque suscipiat sed hoc impossibile est. Quocirca quoniam res eadem eodem tempore contrariorum susceptibilis non est, potest uero una atque eadem [215B] res magnitudinem paruitatemque suscipere, magnitudo et paruitas contraria non sunt. At uero si quis magnum paruo contrarium ponat, eadem ratione unam eamdemque rem sibi ipsi dicit esse contrariam. Nam si paruum magno est contrarium, eadem uero res (ut docui) parua et magna potest esse ad aliud et ad aliud scilicet comparata. Res quae parua et magna est, eadem sibi potest esse contraria, paruum enim et magnum contrarium dictum est sed est impossibile. Quocirca paruum et magnum contraria non sunt.
Post huiusmodi uero rationem et argumentationis firmissimae propositionem de contrarietate disserit loci, de qua superius iam diximus, quocirca praetereunda est, ne repetitae expositionis iteratio, fastidio sit potius quam doctrinae. [215C]
NON VIDETUR AUTEM QUANTITAS SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, UT BICUBITUM (NEQUE ENIM EST ALIUD ALIO MAGIS BICUBITUM); NEQUE IN NUMERO, UT TERNARIUS QUINARIO (NIHIL ENIM MAGIS TRIA DICENTUR, NEC TRIA POTIUS QUAM TRIA); NEC TEMPUS ALIUD ALIO MAGIS TEMPUS DICITUR; NEC IN HIS QUAE DICTA SUNT OMNINO ALIQUID MAGIS ET MINUS DICITUR. QUARE QUANTITAS NON SUSCIPIT MAGIS ET MINUS.
Aliud proprium rursus apposuit quod quamuis quantitatis proprium non sit, cur tamen non sit ipse reticuit, nobis tamen est demonstrandum; quod autem dicit tale est: quantitas magis et minus non suscipit, nullus enim numerus alio numero nec magis nec minus est numerus. Nam ternarius si quinario comparetur, nec magis nec minus est numerus, et rursus [215D] ipsi tres sibi ipsis comparati, nec magis nec minus sunt tres, nec tempus quoque habet aliquid magis et minus, ut magis aliud tempus sit alio tempore, longius quidem tempus tempore esse potest, ut uero dicatur magis tempus alio tempore uel minus fieri nequit. Hoc quoque etiam in substantia demonstratum est, homo namque alio homine non est magis homo, nec minus. Idem quoque euenit etiam in quantitate. Quod quia etiam in substantia est, proprium quantitatis hoc non est, habet hoc quoque quantitas ut in sequenti ordine ipse monstrauit. Quocirca quoniam prius hoc de substantia dixerat, nunc uero idem de quantitate proposuit, idcirco non esse hoc proprium quantitatis, commemorare neglexit. Cuius enim esset alterius non suscipere magis et minus, tunc dixit [216A] cum de substantia disputaret. Ait enim quod substantia nunquam magis minusue suscipient, quocira ad maxima propria solita constituendi ratione regressus est.
PROPRIUM AUTEM MAXIME QUANTITATIS EST QUOD AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR. SINGULUM ENIM EARUM QUAE DICTAE SUNT QUANTITATUM ET AEQUALE DICITUR ET INAEQUALE, UT CORPUS AEQUALE ET INAEQUALE, ET NUMERUS AEQUALIS ET INAEQUALIS DICITUR, ET TEMPUS AEQUALE ET INAEQUALE; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE DICTA SUNT E SINGULIS AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR. IN CAETERIS VERO QUAE QUANTITATIS NON SUNT, NON MULTUM VIDEBITUR AEQUALE ET INAEQUALE DICI, NAMQUE DISPOSITIO AEQUALIS ET INAEQUALIS NON MULTUM DICITUR SED MAGIS SIMILIS, ET ALBUM AEQUALE [216B] ET INAEQUALE NON MULTUM SED SIMILE. QUARE QUANTITATIS PROPRIUM EST AEQUALE ET INAEQUALE NOMINARI.
Quantitatis proprium apertissime designat esse, quod secundum quantitatem aequalitas et inaequalitas nuncupatur. Singulae enim quantitates aequales atque iuaequales dicuntur, ut aequalis linea lineae, et rursus inaequalis, et superficiei superficies aequalis atque inaequalis dicitur, et corpus aequale et inaequale dicitur. Numerus quoque et tempus et locus aequalis atque inaequalis dicitur. In aliis autem quae quantitates non sunt, non est facile ut aequalitas uel inaequalitas nominetur dispositiones ergo quae affectiones appellantur, non dicuntur aequales uel inaequales sed magis similes et dissimiles. Dispositio autem uel affectio est [216C] ad aliquam rem accommodatio et applicatio, ut si quis grammaticam legens, qui nondum perdidicit, habet ad eam aliquam dispositionem, id est, ea affectus est, et habet aliquid accommodatum, et quasi propinquum. Possunt autem similiter esse duo dispositi et affecti, aequaliter uero minime, ut duo similiter esse albi, aequaliter uero non. Nam si quis de duobus similiter albis aequaliter esse albos dicat, recta nominis nunc usurpatione non utitur. Omne enim aequale et inaequale, in mensura et in quantitate perficitur. Simile uero et dissimile quemadmodum de quantitate non dicitur, ita nec de alia qualibet re nisi de quantitate, recte aequalitas et inaequalitas nuncupantur. Quare proprium est quantitatis aequale et inaequale nominari.
Sed quoniam de quantitate dictum est, ad [216D] relatiuorum ordinem transeamus. Post quantitatis tractatum tertium praedicamentum de relatiuis ingreditor, quare relatiua hoc modo definit.
[07]
recensereDE RELATIVIS
recensereAD ALIQUID VERO TALIA DICUNTUR QUAECUMQUE HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR, VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD, UT MAIUS HOC IPSUM QUOD EST AD ALIUD DICITUR (ALIQUO ENIM MAIUS DICITUR), ET DUPLEX AD ALIUD DICITUR HOC IPSUM QUOD EST (ALICUIUS ENIM DUPLEX DICITUR); SIMILITER AUTEM ET QUAECUMQUE ALIA TALIA SUNT.
Cur autem de his quae sunt ad aliquid disserat, omisso interim de qualitate tractato, haec causa est, quod posita quantitate magis minusue esse necesse est. Quare cum quantitatem continuo ad aliquid consequatur, recte post quantitatem relatiuorum series [217A] ordinata est. Illud quoque est in causa, quod superius com de quantitate tractaret, relatiuorum mentio facta est, cum de magno paruoque diceretur, ut ergo continens et non esset operis interrupta distinctio, ideo quantitate finita de relatione, proposuit. Quod autem ait, ad aliquid uero talia dicuntur, hoc monstrat, quod non sicut quantitas per se et singulariter intelligi potest, eodem quoque modo substantia et qualitas, et unumquodque aliorum praedicamentorum, sicut per se constat, ita etiam per se et singulariter intelligitur: sic ad aliquid per se et singulariter capi intellectu non potest, ut dicamus esse ad aliquid singulariter. Quidquid enim in natura relationis agnoscitur, id cum alio necesse est consideretur; cum enim dico dominus, per seipsum nihil est, si seruus dicit. Quocirca [217B] cum unius relatiui nuncupatio mox secum etiam aliud trahat ad aliquid, unum esse per se non potest, atque ideo non dixit Aristoteles: Ad aliquid uero tale dicitur sed, plurali numero, talia dicuntur, inquit, demonstrans relatiuorum intelligentiam non in simplicitate sed in pluralitate consistere; non esse autem quamdam per se relatiuorum naturam sine coniunctione aliqua alterius subsistente, ipse Aristoteles monstrat, qui dicit ea esse relatiua, quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur. Docet enim aliqua coniunctione alterius relatiua formari, hoc ipsum enim quod sunt aliorum dicuntur. Quod enim est dominus, hoc alterius dicitur, id est serui. Siue autem relatiua dicamus, siue ad aliquid, nihil interest. Ad aliquid enim dicitur quod ipsum quidem cum per se nihil sit, relatum tamen ad aliud constat, ut dominus, [217C] sit desit id ad quod dicitur, id est, seruus, non est, dicitur enim ad seruum; munifestum ergo est si seruus desit, dominum dici non posse, quare dominus ad aliquid dicitur, id est ad seruum. Relatiua quoque dicuntur idcirco, quod eorum nuncupatio semper ad aliquid referatur, ut domini ad seruum, quare nihil interest quolibet modo dicatur.
Huiusmodi autem definitio Platonis esse creditur, quae ab Aristotele paulo posterius emendatur. Relatiuorum autem alia eisdem casibus referuntur, alia diuersis, alia uero omni sunt casu carentia. Qued scilicet monstrans addidit, uel quomodolibet aliter ad aliud. Quid autem est, ipsius pene textus sermone moustratur. Cum enim dico dominus serui dominus, ad genitiuum casum reddidi nominatiuum, et rursus ad eumdem si [217D] conuertero. Dico enim seruus domini seruos, et hic quoque nominatiuus ad genitiuum relatos est. Eodem quoque modo sese habet pater filii pater, et filios patris filius, et magister discipoli magister, et discipulus magistri discipulos, haec ergo id quod sunt, similiter aliorum dicuntur. Nam quod aliorum dicuntur secundum gentiiuum redditur casum, alia uero non secundum eumdem casum consequentiam reddunt. Sensus enim ad aliquid est, sensibilis enim rei est sensus. Quod enim sensibile est sentiri potest, quod senliri potest, sensibile est, et nunc quidem sensus sensibilis rei sensus genitiuo accommodatus est. Huius enim rei sensibilis dictum est, at si conuertas, [218A] fiet. Sensibilis res sensu sensibilis est. Sed cum sic casui septimo redditur nominatiuus in hac relatione, quae dicit sensibile sensu sensibile est, non eodem casu quo superius dictum est conuertitur. Dicimus enim sensus sensibilis rei sensus est, et hic nominatiuus redditur ad genitiuum. Haec enim relatio ad septimum casum se aptari non patitur. Scientia quoque scibilis rei scientia est, siquidem hoc scitur quod sciri potest et quod sciripotest, scibile est sed non eadem ratione, nec ad eumdem casum relatio ista conuertitur. Dicimus enim scibilis res scientia scibilis est. Est enim prima relatio ad genitiuum, secunda conuersio ad septimum. Haec quoque relatio secundum eosdem conuertitur casus, cum dicimus maius minore esse maius, et minus maiore esse minus. [218B] Duplum quoque et medium relatiua sunt sed et eisdem casibus conuertuntur. Duplum namque dimidii duplum est, dimidium uero dupli dimidium est. Sunt autem alia quoque relatiua quae ipse sic addidit.
AT VERO SUNT ETIAM ET HAEC AD ALIQUID, UT HABITUS, AFFECTIO, SCIENTIA, SENSUS, POSITIO; HAEC ENIM OMNIA QUAE DICTA SUNT HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR ET NON ALITER; HABITUS ENIM ALICUIUS HABITUS EST, ET SCIENTIA ALICUIUS SCIENTIA, ET POSITIO ALICUIUS POSITIO, ET ALIA QUIDEM SIMILITER.
De sensu quidem et scientia dictum est superius, nunc uero de habitu, dispositione, et positione dicendum est. Dispositio est ad aliquam rem mobilis applicatio, [218C] ut si quisquam flammae propinquus calcat, ille dispositus dicitur ad calorem, id est, habens aliquam applicationem coniunctionemque ad calorem. Idem uero est affectio quod dispositio, ne nouo nomine error oriatur: et ideo dispositio cum eit quaedam ad aliam rem coniunctio, uel ab alia affectio, facile mobilis est, celerius etenim permutatur. Habitus autem est dispositionis uel affectionis firma et non facile permutabilis accessio, ut si quisquam in sole ambulans fuscior fiat, dispositus ad nigredinem dicitur et nigredine affectus. Sin autem illa nigredo fortius et immutabiliter corpus infecerit, habitus nominatur: quocirca habitus est inueterata affectio. Unde omnis habitus dispositio uel affectio est, non autem omnis dispositio uel affectio habitus. Et ne multa dicenda [218D] sint, hoc quoque constat in habitu et dispositione, quod habitus immutabilis passio est, dispositio uero non similiter sed affectio quaedam est, et ad aliquam rem coniunctio, quae potest facile permutari. Positio uero est alicuius rei collocatio, ut est statio, sessio, inclinatio, accubatio, et alia huiusmodi. Nam et qui stat quodammodo positus esse dicitur et collocatus. et qui sedet, et qui accumbit, et qui secundum caeteras positiones est positus appellatur. Quocirca et statio et sessio et accubatio positiones erunt. Sed quoniam quid essent dictum est, nunc si sunt ad aliquid uideamus, habitum relatiue dici ea res probat, quae aliis quoque rebus documento fuit esse relatiuis, ut est in sensu atque in scientia. Idcirco enim dictum [219A] est sensum sensibilis rei esse sensum, quod res sensibilis est quae sentiri potest; est ergo habitus habilis rei habitus. Habilis enim res est quae haberi potest, illius enim rei habitus est quae haberi potest. Quocirca erit habitus habilis rei habitus sed res quoque habilis habitu erit habilis, ipso enim habita res quae haberi possunt habemus.
Dispositio quoque eodem modo. Dispositio namque dispositae rei dispositio est, et disposita res dispositione disposita est. Caloris enim dispositio calentis, id est, ad calorem dispositi, dispositio est. Eodem modo dispositus ad calorem caloris dispositione dispositus est: uelut si hoc modo sit dictum, omnis affectio affecti affectio est, et omne affectum affectione affectum est. Et calor calentis fit calor, et calens calore fit calidum. Positio quoque [219B] relatiua est, nam positio positae rei positio est, et posita res positione posita est, et hoc intelligi conuenit secundum priorem habitus et dispositionis modum. Illa quoque res probat positionem esse ad aliquid, quod eius species relatiuae sunt; statio enim stantis rei statio est, et qui stat statione stat; et de sessione quidem et de accubitu idem dici potest.
Quocirca et habitus et dispositio uel affectio, et positio relatiua sunt, et haec omnia uel similibus uel dissimilibus conuenientibus tamen praedicationi casibus conuertuntur. Eorum autem quae secundum casus conuertuntur, alia sunt quae eodem nomine praedicantur, alia uero quae dispari: cum enim dico simile simili simile est, et aequale aequali aequale est, et dissimile dissimili dissimile est, eisdem uocabulis [219C] eisdemque nominibus tota fit praedicatio. Cum autem dico duplum medii duplum, uel maius minore maius, disparibus uocabulis facta est praedicatio. Quoniam uero relatiuorum definitionem ita proposuit, ut diceret: ad aliquid uero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quad sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet, aliter ad aliud; quid esset hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, iam diximus nunc quid sit; quod ait, uel quomodolibet aliter ad aliud, requirendum est. Quod ipse Aristoleles couuenientibus in ordine probat exemplis; ait enim:
AD ALIQUID ERGO SUNT QUAECUMQUE ID QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD; UT MONS MAGNUS DICITUR AD MONTEM ALIUM (MAGNUM ENIM AD ALIQUID DICITUR), ET SIMILE ALICUI SIMILE DICITUR, ET OMNIA [219D] TALIA SIMILITER AD ALIQUID DICUNTUR. EST AUTEM ET ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO POSITIONES QUAEDAM, POSITIO VERO AD ALIQUID EST; IACERE AUTEM VEL STARE VEL SEDERE IPSA QUIDEM NON SUNT POSITIONES, DENOMINATIUE VERO EX HIS QUAE DICTAE SUNT POSITIONIBUS NOMINANTUR.
Quoniam accubitus et statio et sessio positiones dicuntur, et quonism omnis positio ad uliquid est, sufficienter superius comprehensum est. Nunc uero quid sit quod ait, uel quomodolibet aliter ad aliud, expediemus, in relatione per quam dicimus filius patris filius, nulla coniunctio mista est, nisi tantum sola casuum uis praedicationis huius membra coniungit. Cum autem dico montem magnum, ad alium referens paruam, ita propono, mons magnus, ad montem [220A] paruum, et mons paruus ad magnum, hic nullorum casuum uis: quamquam enim accusatiuus uidetur esse permistus, tamen ille huius relationis uim non tenet sed praepositio quae ad accusatiuum datur; cum enim dico, mons magnus ad paruum montem, praepositio sola est quae uim huius continet relationis, ut si quis dicat magnus mons paruum montem, nihil significet definitum. Quocirca quamuis accusatiuus casus in hac propositione sit, non tamen hic uim casus tenet sed praepositio; atque hoc est quod ait, uel quomodolibet aliter ad aliud, ut quoniam superius secundum casus relationes fieri dixerat, erant autem quaedam relationes quae nullis casibus tenerentur, adiecit hoc, uel quomodolibet aliter ad aliud, ac si diceret: Omnis relatio aut casibus fit, quod [220B] per hoc demonstrauit quod ait, quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur, aut praeter casus sunt, quod haec sententia docet, uel quomodolibet aliter ad aliud, atque haec hactenus.
Sed cum positio sit ad aliquid, et sint species eius relatiuae (sessio enim et statio relatiua sunt) sedere et stare nulla relatio est. Stare namque et sedere de statione et sessione denominatiue dicuntur. Omnis autem denominatio non est id quod est ea res de qua nominatur, ut grammaticus, non enim idem est quod grammatica de qua nominatus est. Quocirca si sedere de sessione, et stare de statione denominatiuum est, sessio uero et stati relatiua sunt sedere et stare, quae a relatiuis denominatiua sunt, relatiuorum genere non tenentur. Et uniuersaliter, quidquid ex quibuslibet positionibus [220C] denominatur, illud non ad relatiua sed ad praedicationem quae situs dicitur reduci potest.
INEST AUTEM ET CONTRARIETAS IN RELATIONE, UT VIRTUS MALITIAE CONTRARIUM EST, CUM SIT UTRUMQUE AD ALIQUID, ET SCIENTIA INSCIENTIAE. NON AUTEM OMNIBUS RELATIUIS INEST CONTRARIETAS; DUPLICI ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, NEQUE VERO TRIPLICI NEQUE ULLI TALIUM.
Quemadmodum in substantia uel quantitate si eorum esset proprium contraria suscipere rimatus est, ita quoque nunc in relatiuis de contrarietate considerat, utrum relatiuorum sit proprium contraria posse suscipere, et quoniam uirtus et uitia utraque sunt habitus, uirtus enim est mentis affectio in bonam partem, et difficile commutabilis, uitium affectio in malam partem, ipsa quoque difficile mobilis [220D] et diuturnitate perdurans: quoniam igitur et uitium et uirtus habitus sunt, omnis autem habitus ad aliquid esse monstratus est (habilis enim rei habitus est) erunt uirtus atque uitium relatiua sed haec contraria sunt, igitur relatiua contraria suscipere non recusant. Sed si dicat quis: quid causae est ut uirtutem atque uitium ipsumque habitum paulo post inter qualitates numeret? Atqui ut alia significatione una res diuersis generibus supponatur, nihil prohibet, Socrates namque in eo quod est Socrates substantia est, in eo quod pater uel filius ad aliquid; ita ad aliud atque ad aliud ducta praedicatione eamdem rem sub diuerso genere nihil poni prohibet. Habitus quoque et uirtus et uitium eodem modo est. Potest enim in [221A] qualitate poni habitus quod ex eo quales homines nuncupentur, habentes enim dicimus aliquos rei habitus retinentes. Virtus quoque qualitas est idcirco quod ex eo boni homines dicuntur et secundum illam qualitatem, id est bonitatem, quales homines, id est bonos homines nuncupamus; similiter autem et uitium. Ipse quoque habitus ad aliam praedicationem dictus fit iterum relatiuus: quod enim habitus habilis rei habitus est, ad aliquid est; et quod alicuius uirtus est, ad aliquid uirtus est, et quod alicuius uitium est, ad aliquid quoque ipsum est. Ergo nihil impedit easdem res ad aliud atque aliud uersas diuersae praedicationi substitui. Ipsum uero ad aliquid praeter ullum aliud praedicamentum intelligere non possumus, ut patrem et filium, dominum et seruam secundum [221B] substantiam consideramus. Nam et qui dominus et qui seruus est, substantia est. Duplum et triplum secundum quantitatem, haece nim in quantitate consistunt, scientia uero et inscientia secundum qualitatem. Secundum enim has quales dicimur, scientes scilicet atque inscii. Quocirca quoniam praeter aliud praedicamentum per se relatiua nullus intelliget, secundum ea praedicamenta de quibus intelligitur relatio, secundum ea dicitur contraria posse suscipere: ut Socrates ipse quidem substantia est sed substantia contrarium non recipit. Pater uero alque filius secundum substantiam praedicatur, non est enim pater atque filius nisi in substantia sit. Quocirca quoniam secundum substantiam dicitur, contrarietate caret.
Rursus duplum uel dimidium secundum quantitatem dicitur, quantitas uero contraria non habere [221C] monstrata est; igitur nec duplum atque dimidium contrariis pugnat. Qualitas uero recipit contrarietatem; bonum enim et malum secundum qualitatem opponuntur, bonum igitur et malum contrariis non carent. Igitur secundum quae praedicamenta relatiua dicuntur, si illa suscipiunt contraria, et relatio suscipit. Sin uero illa prius repudiant contrarietatem, nec illud ad aliquid quod secundum ea dicitur ulla unquam contrarietate diuiditur. Quare habere contraria relationis proprium non est, nam neque in sola relatione est (habet enim hoc quoque qualitas), nec in omnibus ad aliquid considerari potest. Quae enim secundum talia praedicamenta dicuntur ad aliquid quae non recipiunt contrarietatem, ut secundum substantiam pater et filius, uel secundum quantitatem [221D] duplum et medium, in talibus relatiuis contraria nullo modo reperiuntur. Quod uero neque soli neque omnibus inest, hoc proprium non est; non est igitur proprium relationis habere contraria.
VIDENTUR AUTEM ET MAGIS ET MINUS RELATIUA SUSCIPERE; SIMILE ENIM MAGIS ET MINUS DICITUR, ET INAEQUALE MAGIS ET MINUS DICITUR, CUM UTRUMQUE SIT RELATIUUM (SIMILE ENIM ALICUI SIMILE DICITUR ET INAEQUALE ALICUI INTEQUALE). NON AUTEM OMNIA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS; DUPLEX ENIM NON DICITUR MAGIS ET MINUS DUPLEX, NEC ALIQUID TALIUM.
Quaeritur nunc an relationis sit proprium suscipere magis et minus; sed in hoc illa ratio seruatur, quemadmodum [222A] in contrariis dictum est. Quoniam quaecumque secundum ea dicuntur quae contraria non recipiunt, ipsa quoque contrariis carent. In hoc uero cum secundum quantitatem dicatur aequale et inaequale, suscipit et magis et minus. Dicitur enim magis aequale et minus aequale. Eodem modo et simile, magis simile et minus simile dicitur.
Sed si forte quis dicat: cur cum quantitatis sit dici aequale et inaequale, et quantitas magis atque minus non suscipiat, aequale et inaequale et intensione crescat et remissione minuatur? Dicendum est quoniam quemadmodum substantia ipsa per se in eo quod substantia est non est proprium, ipsi tamen proprium est contraria posse suscipere, ita et in quantitate consideratur, proprium enim est, non hoc ipsum cuius est proprium sed [222B] quaedam alia extrinsecus qualitas passioque. Passio enim qualitatis est, et quaedam qualitas aequale et inaequale dici potest: quod quoniam non est idem proprium quod est illud cuius est proprium, et aequale uel inaequale dici, non est quantitas cuius est proprium sed quaedam qualitas et passio quantitatis.
Haec autem dicitur ad aliquid, ipsum enim quod est alterius dicitur, aequale enim aequali aequale dicimus, et similiter simile similis simile. Sed non capiunt omnia relatiua magis et minus. Nullus enim potest dicere magis et minus duplum esse aliquid: nam siue denarius ad quinarium comparetur, siue quaternarius ad binarium, aeque uterque duplus est, aeque uterque medietas. Qualitas quoque recipit magis et minus, dicimus enim magis album et minus album. Quare quoniam neque omni relationi neque soli inest suscipere [222C] magis et minus, et per qualitatem relatio suscipit et magis et minus, relationis proprium non est suscipere magis et minus.
OMNIA AUTEM RELATIUA AD CONVERTENTIA DICUNTUR, UT SERUUS DOMINI SERUUS DICITUR ET DOMINUS SERUI DOMINUS, ET DUPLUM DIMIDII DUPLUM ET DIMIDIUM DUPLI DIMIDIUM, ET MAIUS MINORE MAIUS ET MINUS MAIORE MINUS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS. SED CASU ALIQUOTIENS DIFFERT SECUNDUM LOCUTIONEM, UT SCIENTIA SCIBILIS REI DICITUR SCIENTIA ET SCIBILE SCIENTIA SCIBILE, ET SENSUS SENSIBILIS SENSUS ET SENSIBILE SENSU SENSIBILE.
Clara haec est proponentis et non inuoluta sententia. Dicit enim omnia relatiua ad conuertentia dici, quod ipse propriis patefecit exemplis. Omne enim ad aliquid ita ad aliud praedicatur, ut illud ad quod praedicatur [222D] uideatur posse conuerti, et hoc est quod ait: OMNIA RELATIUA AD CONVERTENTIA DICUNTUR. Conuerti autem est, ut si prima res dicitur ad secundam, secunda rursus dicatur ad primam. Ponatur enim primus pater, secundus filius, et dicatur hoc modo, pater filii pater est; id rursus conuerti potest, ut prius ponamus filium, et talis sit praedicatio, filius patris filius. Ergo pater ad talem dicitur, id est ad filium qui conuertitur: et filius qui dicitur ad patrem, ad talem rem dicitur, quae ipsa quoque conuertitur, ut de filio praedicetur. Omniaque relatiua hoc modo sunt, omne enim relatiuum ad tale aliquid praedicatur quod ipsum in praedicatione conuerti possit. Sed nec omnia dicuntur [223A] secundum eamdem uocis prolationem. Alia enim sunt quae eisdem casibus conuertuntur, ut dictum est, pater enim filii pater est, et filius patris filius est. Alia uero quae non eisdem, ut scientia scibilis rei scientia est: hic genitiuus est medius. Scibile autem scientia scibile est: hic septimus praedicationem tenet. Alia uero nullo (ut supra dictum est) casu coniuncta sibimet conuertuntur, ut mons magnus ad paruum dicitur, et paruus ad magnum. Ergo OMNIA RELATIUA AD CONVERTENTIA DICUNTUR, quamuis non eisdem casibus conuertantur, quod ipse ait dicens: SED CASU ALIQUOTIENS DIFFERT SECUNDUM LOCUTIONEM. Quod uero addidit nimis diligenter adiectum est.
AT VERO ALIQUOTIENS NON VIDEBITUR CONVERTERE NISI CONUENIENTER AD QUOD DICITUR ASSIGNETUR SED PECCET IS QUI ASSIGNAT; [223B] UT ALA SI ASSIGNETUR AUIS, NON CONVERTITUR UT SIT AUIS ALAE; NEQUE ENIM CONUENIENTER PRIUS ASSIGNATUM EST ALA AUIS; NEQUE ENIM IN EO QUOD AUIS, IN EO EIUS ALA DICITUR SED IN EO QUOD ALATA EST (MULTORUM ENIM ET ALIORUM ALAE SUNT, QUAE NON SUNT AUES); QUARE SI ASSIGNETUR CONUENIENTER, ET CONVERTITUR; UT ALA ALATI ALA, ET ALATUM ALA ALATUM. ALIQUOTIENS AUTEM FORTE ET NOMINA FINGERE NECESSE ERIT, SI NON FVERIT POSITUM NOMEN AD QUOD CONUENIENTER ASSIGNETUR; UT REMUS NAUIS SI ASSIGNETUR, NON ERIT CONUENIENS ASSIGNATIO (NEQUE ENIM IN EO QUOD EST NAUIS, IN EO EIUS REMUS DICITUR; SUNT ENIM NAUES QUARUM REMI NON SUNT); QUARE NON CONVERTITUR; NAUIS ENIM NON DICITUR REMI. SED FORTE CONUENIENTIOR ASSIGNATIO ERIT SI SIC QUODAM MODO ASSIGNETUR, REMUS REMITAE REMUS, VEL ALIQUO MODO ALITER DICTUM SIT (NOMEN ENIM NON EST POSITUM); CONVERTITUR AUTEM SI CONUENIENTER ASSIGNETUR (REMITUM ENIM REMO REMITUM EST). [223C] SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, UT CAPUT CONUENIENTIUS ASSIGNABITUR CAPITATI QUAM SI ANIMALIS ASSIGNETUR; NEQUE ENIM IN EO QUOD ANIMAL EST CAPUT HABET (MULTA ENIM SUNT ANIMALIUM CAPITA NON HABENTIA).
Supra iam de relatiuorum conuersione proposuit, dixitque quidquid est ad aliquid, uel eisdem casibus uel dissimilibus, tamen ad conuertentia dici: hoc uero idcirco euenit quod omne ad aliquid esse suum ex alterius habitudine et comparatione trahit; quodsi utraque secundum ad aliquid sint opposita, ad aliquid nuncupantur aequam uim uocabuli nuncupationemque sortita. Nam si pater et filius utrique ad aliquid sunt, si pater ad filium praedicatur, quoniam ad aliquid est, fllius quoque, quia ad aliquid est, ad quoddam aliud praedicabitur sed nullius est filius nisi patris. Ergo [223D] haec uocabula ex alterutra nuncupatione principium sumunt. Quocirca quae sibi inuicem substantiam donant, recte ad se inuicem praedicantur, et hoc quidem in omnibus relatiuis constat intelligi. Sed huiusmodi conuersio non uno modo, nec quomodolibet fieri potest; nisi enim conuenienter quaelibet illa res ad id quod dicitur praedicetur, huiusmodi conuersio nulla ratione conuertitur. Cum enim dicatur caput animalis caput dici non potest, animal capitis animal. Ergo ita redditum nulla ratione conuertitur. Atque hoc est quod ait, non uideri in omnibus relatiuis posse conuerti, nisi conuenienter ad quod dicitur assignetur. Si enim peccet is qui assignat, ut non conuenientem [224A] praedicationem faciat, conuersio non procedit; quae tamen est ipsa conuenientia qua possint semper relatiua conuerti, huiusmodi est. Cum enim dico alam auis esse alam, non conuertitur, ut auis ala sit auis, idcirco quod non est conuenienter facta praedicatio: non enim in eo quod auis est, in eo habet alam; multa enim sunt quae habent alam, aues tamen nullo modo nominantur, ut apes sunt et uespertitiones, et quidquid est aliud tale, habere quidem dicimus alas, eas tamen aues non dicimus. Quare non in eo quod auis est, in eo est eius ala sed in eo quod alata est; idcirco enim alam habet, quoniam alata est: et quidquid fuerit alatum, alas habebit. Quare ita facta praedicatio illam conuersionem retinet atque custodit, ala enim alati ala est, et alatum ala alatum est.
Eodem [224B] quoque modo de capite: si quis dicat caput animalis est caput, non conuenienter uim praedicationis aptabit; non enim in eo quod animal est, in eo habet caput, multa enim sunt animalia quae capite carent, ut ostrea, et conchylia, et caetera huiusmodi. Igitur dicendum est caput capitatae rei esse caput, et capita tam rem capite esse capitatam. Videsne quemadmodum conueniens praedicatio aiternam in se uocabuli conuersionem reuersionemque reddiderit?
Ita quoque speculandum est et de alio exemplo quod ipse proposuit. Remus enim si nauis remus dicatur, nullo modo conuertitur, ut nauis remi nauis esse nominetur. Sunt enim quaedam naues quae remis penitus non utuntur, ut lintres quas solo subigunt conto, et idcirco non conuertitur. Dicendum est igitur remum remitae rei esse remum, et remitam rem remo esse [224C] remitam. Necesse quoque erit nomen fingere, ei positum non sit: nam quemadmodum filius patris filius, et pater filii pater, reciproca conuersione praedicantur, et utrumque nomen in usu est, sic, si defuerit nomen, ipse tibi aliquid debebis effingere, ut in eo quod est, ala alati ala; alatum enim nouiter factum est, et nunquam antedictum. Quo autem modo possimus nomina ipsa confingere, quoniam necessarium esse posuimus, artem quoque componendi sequenti ordine demonstremus. Sed hoc faciendum est, si prius illud purgauero, quod quidam contra Aristotelem culpandi studio ponunt. Aiunt enim non esse solius relationis ad conuertentiam dici. Si quis enim sic dicat: cum sol super terram est, dies est, et cum dies est super terram, sol est, recipiunt haec quoque [224D] conuersionem, quae confessa, a relatiuorum definitione segregata sunt. Non igitur in solis relatiuis, inquiunt, cadit ista conuersio.
Sed Iamblicus duas huius rei protulit solutiones, unam peruacuam, aliam uero perforem. Ait enim nihil officere ad Aristotelis sententiam, si et alia conuertantur; non enim inquit Aristoteles solis hoc relatiuis esse sed, omnibus namque hoc relatiuis inest, nec ulla ratione negari potest: quocirca quoniam non dixit Aristoteles solis hoc inesse relatiuis, illorum quaestio huius praeclari philosophi sententiam non moratur. Sed hoc potius accidentis est quam naturae, et ad aliud quodammodo refugium concurrentis potius quam ex ipsa Aristotelis [225A] auctoritate dictorum eius aliquod propugnaculum comparantis. Aliam uero attulit causam prorsus grauem: ait enim proprium esse hoc relatiuorum, non secundum suam nuncupationem sed secundum aliquam habitudinem, eodem modo conuerti. Qui enim dicit cum sol est super terram, dies est, et cum dies est, sol est super terram: nullam habitudinem monstrat sed tantummodo consequentiam ostendit. Consequitur enim super terram solem esse cum dies est, et cum sol super terram cursus agat, diem esse; cum uero aliquis dicit filius patris filius, et pater filii pater, habitudinem et comparationem et quodammodo continentiam utrorumque declarat. Atque hoc quoque in alia quauis relatione spectare licet. Quocirca quoniam omnia ad aliquid secundum quamdam ad se inuicem habitudinem continentiamque dicuntur, secundum [225B] continentiam quoque et habitudinem eorum conuersio facienda est, qua in re nos quoque grauiter dicentis Iamblici auctoritati concedimus. Nunc uero quae sit ars fingendi nomina sicubi desunt, dicendum uidetur, quam ipse Aristoteles his uerbis tradit.
SIC AUTEM FACILIUS FORTASSE SUMETUR QUIBUS NOMEN NON EST POSITUM, SI AB HIS QUAE PRIMA SUNT ET [AB] HIS AD QUAE CONVERTUNTUR NOMINA PONUNTUR, UT IN HIS QUAE PRAEDICTA SUNT AB ALA ALATUM, A REMO REMITUM. OMNIA ERGO QUAE AD ALIQUID DICUNTUR, SI CONUENIENTER ASSIGNENTUR, AD CONVERTENTIA DICUNTUR.
Quoniam sunt quae ita dicuntur ad aliquid, ut nisi conuenienter aptentur conuersio nulla sit, in omnibus autem ad aliquid conuersionem exspectari necesse est, quae sit haec conuenientia, et quemadmodum assignari [225C] relationes oporteat, ipse demonstrat. Si quid enim dicitur ad aliquid quod conuerti non possit, ab ipso quod dicitur si denominatio fit, mox conuertitur: ut ala dicitur auis, et recta quidem est haec praedicatio sed ad naturam relationis incongrua. Nunc igitur quoniam dici non potest auis alae, dicitur autem ala auis, ab ipsa praedicatione, quae ad aliud praedicatur, si denominatio fit, mox redit consueta conuersio relatiuis. Nam cum dicitur ala auis, ut dicatur auis alae, inconueniens est; si uero ex ala fiat denominatio, ut dicatur ala alati, sic conuersio manet. Alatum enim ala alatum esse dicimus, sicut alam alati esse alam. Et hoc idem in remo euenit. Nam quoniam remus nauis dicitur, et remi nauis ut sit ulla ratione conuertitur, si ex remo sit denominatio, statim reddit ex more [225D] conuersio. Dicimus enim esse remum remitae rei esse remum, et hoc illi conuertitur. Remita enim res remo remita est. Ergo ex eo quod prius dicitur, nomen fingendum est, sicut ex eo quod est ala, quoniam prius ad auem non dicitur, quia auis ad alam non conuertitur, denominatio facta est, ut diceretur alatum. Atque hoc est quod ait, si ab his quae prima sunt his ad quae conuertuntur nomina ponantur. Prima namque praedicatio est ab ala. Dicimus enim alam auis, et hoc quaerimus ut ad alam praedicatio conuertatur. Ergo ab eo quod prius dicitur, illi ad quod conuertitur nomen fingendum est, ut ea quae prius dicitur ala, rei ad quam conuertitur sic ut [226A] conuenienter aptetur, fingendum est nomen alatum, quod ipsum ex ala denominatum est, atque hoc idem et in caeteris relatiuis licet intelligi.
NAM SI AD QUODLIBET ALIUD ASSIGNENTUR ET NON AD ILLUD DICANTUR, NON CONVERTUNTUR. DICO AUTEM QUONIAM NEQUE IN HIS QUAE CONFESSE CONVERSIM DICUNTUR ET IN QUIBUS NOMEN EST POSITUM, NIHIL CONVERTITUR, SI AD ALIQUID EORUM QUAE SUNT ACCIDENTIA ASSIGNETUR ET NON AD ILLUD DICATUR; UT SERUUS SI NON DOMINI ASSIGNETUR SED HOMINIS VEL BIPEDIS VEL ALICUIUS TALIUM, NON CONVERTITUR (NON ENIM ERIT CONUENIENS ASSIGNATIO).
Aliud quoque argumentum dedit, si relatione conuenieiiter non reddantur, non posse conuerti. Fortasse enim quis dicat alam et caput non esse ad [226B] aliquid: quod si quis hoc quoque concedat, illud tamen nullus negare poterit, quin seruus aut filius semper ad aliud praedicentur. Ergo in hac quoque re, quas confessae relatiua est, perit relationis propria conuersio, si non conuenienter et ad illud ad quod proprie dicitur assignetur. Nam cum sit ad aliquid seruus, nisi domini reddatur, id est, ad id ad quod conuenienter dicitur, nulla hac ratione conuersio est. Dicatur ergo seruus hominis, uel seruus bipedis, non conuertitur, ut dicat quis bipedem esse serui, aut hominem esse serui. Eodem quoque modo de filio. Ergo quaecumque sunt extrinsecus, si ad ea id quod est ad aliquid praedicetur, nulla conuersio est. Quod autem ait accidentia, non quod homo sit accidens, aut bipes, differentia hominis accidenter insit sed interdum consuetudinis Aristotelicae est, quae secundo loco [226C] et extrinsecus praedicantur, dicere secundum accidens praedicari. Seruus autem prius ad hominem est, secundo uero loco ad hominem. Idcirco enim quod dominus homo est, ideo seruus ad hominem dicitur. Et idcirco quia dominus bipes est, ideo seruus bipedis dicitur. Ergo secundum accidens dixit secundo loco, uolens ostendere extraneam et non conuenientem fieri praedicationem, si quis ad hominem uel bipedem seruam et non ad dominum referat. Manifestum igitur est quoniam in bis quoque quae confessa, sunt ad aliquid, et in quibus nomina sunt. Nomen enim et serui et domini in usu est, non quemadmodum in remo aut in ala, ubi neque alatum neque remitum nomen fuit, nisi ipse fingeret Aristoteles. Cum ergo haec ita sint, manifestum est quoniam si [226D] non conuenienter aptarentur, conuersionem praedicatio non teneret.
AMPLIUS, SI CONUENIENTER ASSIGNETUR AD ID QUOD DICITUR, OMNIBUS ALIIS CIRCUMSCRIPTIS QUAECUMQUE ACCIDENTIA SUNT, RELICTO VERO SOLO ILLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, SEMPER AD IPSUM DICETUR; UT SI SERUUS AD DOMINUM DICITUR, CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS QUAE SUNT ACCIDENTIA DOMINO, UT ESSE BIPEDEM VEL SCIENTIAE SUSCEPTIBILEM VEL HOMINEM, RELICTO VERO SOLO DOMINUM ESSE, SEMPER SERUUS AD ILLUD DICETUR; SERUUS ENIM DOMINI SERUUS DICITUR. SI AUTEM NON CONUENIENTER REDDATUR AD ID QUOD DICITUR CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS ALIIS, RELICTO VERO SOLO AD QUOD REDDITUM EST, NON DICETUR AD ILLUD; ASSIGNETUR ENIM SERUUS HOMINIS [227A] ET ALA AUIS, ET CIRCUMSCRIBATUR AB HOMINE ESSE DOMINUM; NON ENIM IAM SERUUS AD HOMINEM DICITUR (CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERUUS NON EST); SIMILITER AUTEM ET DE AUI, CIRCUMSCRIBATUR ALATAM ESSE; NON ENIM IAM ERIT ALA AD ALIQUID (CUM ENIM NON SIT ALATUM, NEC ALA ERIT ALICUIUS). QUARE OPORTET ASSIGNARE AD ID QUOD CONUENIENTER DICITUR; ET SI SIT NOMEN POSITUM, FACILIS ERIT ASSIGNATIO; SI AUTEM NON SIT, FORTASSE ERIT NECESSARIUM NOMEN FINGERE. QUOD SI ITA REDDANTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM OMNIA RELATIUA CONVERSIM DICUNTUR.
Aliud quoque ualidum addidit argumentum in omni secundum ad aliquid, praedicatione solam esse assignationis conuenientiam requirendam. Quo enim permanente cunctis aliis pereuntibus relatiuorum [227B] praedicatio constat, et quo pereunte cunctis aliis permanentibus, ad aliquid praedicatio non manet, illud est ad quod conuenienter nominis relatio referatur. Qui enim dominus est, idem ei homo est, idemque bipes, idem quoque scientiae perceptibilis. Ad quodlibet igitur horum seruus non praedicabitur, si dominus non sit; quod si dominus sit, etiamsi quodlibet horum pereat, nihil impedit praedicationem. Praedicetur enim seruus ad dominum, et ab eo caetera perimantur. Pereant enim ab eo quod est homo, ac bipes, quod scientiae perceptibilis, his omnibus pereuntibus, dominus solus permaneat; caeteris igitur pereuntibus, seruus tamen nihilominus dicitur ad dominum, ad hominem uero non dicitur, pereunte enim domini nomine, serui ad hominem nulla praedicatio [227C] est, quod si ad dominum seruus non referatur, pereatque domini nomen, omnibus aliis manentibus, non erit praedicatio. Auferatur enim dominus maneat homo, et bipes, et scientiae perceptibilis, non potest dici seruus hominis, uel seruus bipedio. Domino enim non manente seruus interit: quare manente domino ad quod seruus conuenienter aptatur, cunctis aliis pereuntibus, praedicatio manet; sublato uero domino, ad quem est conueniens praedicatio, cunctis aliis manentibus praedicatio non est. Eodem modo etiam de ala; nisi enim ad alatum referatur, cunctis aliis manentibus integra praedicatio non est. Adeo non solum non conuertitur sed nec praedicatio ulla erit, nisi relatio ei ad quod conuenienter dicitur assignetur. Simul etiam haec quoque ars est et uia noscendi, cum in naturamulta sunt, ad quod potissimum [227D] relatio praedicetur. Nam cum in domino sit, et homo, et animal, et disciplinae perceptibile, et bipes, in seruo quoque idem, ad quod horum aut domini nomen aut serui referre possimus, sic ostenditur. Qua enim re manente sublatis caeteris praedicatio ualet, et qua re sublata creteris manentibus, intercipitur praedicatio ad illud relatio rectissime praedicatur. His igitur positis totius argumenti uim sententiumque concludit, ait enim: omnia quaecumque ad aliquid sunt aequa praedicatione conuerti: hoc autem huiusmodi est. Quaecumque enim ad se inuicem aequaliter praedicantur, et conuersione facta retorquentur, illa aequali natura et dimensione fundata sunt, ut sunt propria et species. Relatiua quoque ut conuertantur, [228A] aequalia esse oportet. Nam si una res amplior, alia fuerit minor, conuersionem non habent, nam in eo quod est ala auis, minus est auis ala, multa enim sunt quae alas habent, et aues non sunt, atque ideo conuersio non fit. Et in eo quod est remus nauis, maior est nauis remo, multae enim naues sunt quarum remi non sunt; quare in his nulla potest esse conuersio. Si uero sint aequalia ut filius alque pater, conuersio non fugit. Nunquam enim est filius nisi patris, et rursus nunquam pater est nisi filii. Quocirca aequalia esse oportet quaecumque ad aliquid praedicantur. Horum uero si nomen sit pusitum, positis nominibus uti oportet. Si uero nomen positum non sit, ex his quae in prima praedicatione sunt (ut superius dictum est) nomen oportet effigere. Quod [228B] si ita reddantur ut omne ad aliquid conuenienter ad quod dicitur praedicetur, et aequalis erit praedicatio, et mox conuersionis reciproca natura subsequitur. Constat igitur omnia relatiua ad conuertentia dici. His aliud proprium iungit.
VIDETUR AUTEM AD ALIQUID SIMUL ESSE NATURA. ET IN ALIIS QUIDEM PLURIBUS VERUM EST; SIMUL ENIM EST DUPLUM ET DIMIDIUM, ET CUM SIT DIMIDIUM DUPLUM EST, ET CUM SIT SERUUS DOMINUS EST; SIMILITER AUTEM HIS ET ALIA. SIMUL AUTEM HAEC AUFERUNT SESE INUICEM; SI ENIM NON SIT DUPLUM NON EST DIMIDIUM, ET SI NON SIT DIMIDIUM DUPLUM NON EST; SIMILITER ET IN ALIIS QUAECUMQUE TALIA SUNT.
Illa simul esse dicuntur quaecumque talia sunt, ut [228C] uno posito quolibet aliud necessario subsequatur, st uno quolibet perempto aliud modis omnibus interimatur, ut pater et filius. Nam cum pater est, filium quoque esse necesse est; cum sit filius, pater est. Rursus si pereat filius, patrem quoque perire manifestum est, non quod pareat ipsa substantia, ut pereunte Hectore Priamus pereat sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam uel interempto patris nomine, filii nomen perit, sublato quoque filli nomine nomen patris perit. Posito etiam patre in substantiaque constituto, filii quoque nomen infertur, et posito filii nomine sequitur patris et a patris nomine nunquam separatur, idcirco pater et filius simul esse dicuntur. Ergo simul ea sunt quae se inuicem uel interimunt uel inferunt, et de his quidem ipse posterius tractat.
Nunc autem hoc quoque inesse relatiuis exposuit, dicens [228D] relatiuis� quoque esse ut simul sint; nam cum duplum sit, dimidium est, et cum dimidium, duplum. Huius autem argumentum est, quod interempto duplo dimidium perit. Rursus quoque duplo constituto, dimidium constituitur. Igitur quoniam duplum atque dimidium relatiua sunt, et haec simul sunt natura, id est ipsa essentia, et hoc manifestum est quoque relatiuis accidere, ut simul natura ease uideantur. Idem quoque est in eo quod est seruus et dominus. Nam quoniam alterutris interemptis uterque deperit, et alterutro constituto uterque subsistit, constat seruum atque dominum cum sint ad aliquid simul esse natura. Sed haac ita sunt, ut sint quidem in relatiuis sed omnibus his [229A] quae sunt ad aliquid non aequentur. Sunt enim quaedam relatiua quorum unum prius natura sit, quod ipse rursus adiecit.
NON AUTEM IN OMNIBUS RELATIUIS VERUM VIDETUR ESSE SIMUL NATURALITER; SCIBILE ENIM SCIENTIA PRIUS ESSE VIDEBITUR; NAMQUE IN PLURIBUS SUBSISTENTIBUS IAM REBUS SCIENTIAS ACCIPIMUS; IN PAUCIS ENIM VEL IN NULLIS HOC QUISQUE PERSPICIET, SIMUL CUM SCIBILI SCIENTIAM FACTAM.
Proposuit non in omnibus relatiuis esse hoc, ut uideantur simul esse natura; hoc autem probat ex his, quod quoniam scientia ad aliquid est (scibilis enim rei scientia dicitur), non poterit esse scientia, nisi sit res aliqua quae sciri possit. Hanc autem primam esse necesse est, ut in matheseos disciplina. [229B] Scimus enim triangulum tres interiores angulos duobus rectis angulis aequos habere. Unde necesse est prius fuisse quod sciri posset, postea uero ad hanc rem aptam fuisse notitiam. Atque hoc est quod ait: NAMQUE IN PLURIBUS SUBSISTENTIBUS REBUS SCIENTIAS ACCIPIMUS. Prius enim rebus constitutis et quasi praepositis scientiae ratio sequitur. Quare non est in omnibus relatiuis simul esse natura. Nam cum scientia et scibile relatiua sint, antiquius est scibile quam scientia. Quod uero interposuit, in pauois enim uel nullis hoc quis perspiciet simul cum scibili scientiam factam, tale est. Quasdam namque res animus sibi ipse confingit, ut chimeram, uel centaurum, uel alia huiusmodi, quae tunc sciuntur, cum ea sibi animus finxerit. Tunc autem esse incipiunt, quando primum in [229C] opinione uersantur. Tunc igitur sciuntur, cum in opinione uersata sint, et haec simul habent esse et sciri. Nam quoniam in opinione nascuntur, mox esse incipiunt sed cum in ratione sunt, tunc eorum scientia capitur. Igitur mox ut fuerint, mox sciuntur, et est eorum scientia cum eorumdem essentia coniuncta. Namque antequam chimera fingeretur, sicut ipsa in nulla opinione fuerat, ita quoque eius scientia non erat. Postquam uero ipsa animarum imaginatione constituta est, eius quoque cum ipsa imaginatione scientia consecuta est: atque ideo ait in paucis hoc posse perspici, ut simul cum scientia scibile sit, ut in hac eadem chimera, quae cum sit scibilis, cum scientia nata est. Sed quoniam nihil quod in substantia non permanet, neque in ueritate consistit, [229D] sciri potest (scientia enim est rerum quae sunt comprehensio ueritatis), et quidquid sibi animus flngit, uel imaginatione reperit, cum in substantia atque ueritate constitutum non sit, illud posse sciri non dicitur, atque ideo non est eorum scientia ulla quae sola imaginatione subsistunt. Idcirco itaque dubitans dixit, in paucis enim uel nullis. Haec enim ipsa pauca ita quisque reperiet, ut si ad ueram rationem examinationemque contenderit, nulla esse perpendat. Quod si quisquam chimerae aliqua esse scientiam dicat, quae non est, quamquam hoc falsum sit, tamen hoc quoque concesso pauca erunt in quibus scientia cum scibili simul natura sit. Multis enim antepositis et constitutis scientia nascitur. Quocirca non [230A] in omnibus relatiuis uerum est, ut simul esse natura dicantur: et sicut falsum illud est, in nullis hoc esse relatiuis, ita falsum est rursus in omnibus. Sed hunc tractatum longius lexit.
AMPLIUS SCIBILE SUBLATUM SIMUL AUFERT SCIENTIAM, SCIENTIA VERO NON SIMUL AUFERT SCIBILE; NAM, SI SCIBILE NON SIT, NON EST SCIENTIA, SI SCIENTIA VERO NON SIT, NIHIL PROHIBET ESSE SCIBILE; UT CIRCULI QUADRATURA SI EST SCIBILE, SCIENTIA QUIDEM EIUS NONDUM EST, ILLUD VERO SCIBILE EST.
Diximus illa esse simul, quaecumque alterutro constituto, uel alterutro interempto, simul utraque constituerentur, uel etiam perimerentur. Constituto enim ut sit pater, constituetur esse filius, et pater simul infert substantiam filii. Eodem quoque modo filius [230B] simul infert uocabulum patris, non est enim filius nisi patris. Eodem quoque modo altero interempto utrumque perire necesse est, alterum autem altero prius multis dicitur modis; sed quod nunc quaerimus tale est. Nam priora illa esse dicuntur, quae ipsa quidem peremptares alias tollunt, ipsa uero illata atque constituta simul res alias non inferunt, ut est unus atque duo. Interempto enim uno, duo quoque pereunt. Unde enim est unius in duobus geminatio, si unus intereat? Constituto uero atque posito ut sit unus, nondum duo sunt. Nondum est enim facta unius geminatio. Ergo dicuntur illa priora esse quaecumque alia simul quidem illata non inferunt sed perimunt interempta. Scibile ergo et scientiam non esse simul illa res probat, quod si quis rem scibilem tollat, [230C] scientiam quoque sustulerit. Nulla potest enim scientia permanere, si res quae sciri possit intereat. At si scibile esse constituas, non omnino scientia consequitur. Infantibus enim ea nobis quae nunc nouimus erant, et in suae naturae substantia permanebant sed eorum apud nos scientia non erat. Multae quoque sunt artes quas esse quidem in suae naturae ratione perspicimus, quarum neglectus scientiam sustulit. Multumque ego ipse iam metuo ne hoc uerissime de omnibus studiis liberalibus dicatur. Quocirca si et scientiam sublatum scibile perimit, et illatum scibile scientiam non infert, neque constituit, prius est id quod sciri potest quam illud quod comprehendere uidelicet atque complecti notitia.
Ipse autem ad hanc rem obscurissimum commodauit exemplum. Solet [230D] enim in geometria huiusmodi esse propositio. Iubemur enim proposito quattuor laterum spatio, aequale triangulum constituere, et facimus hoc modo. Sit quattuor laterum spatium a b, oportet ergo a b spatio aequale triangulum constituere, et ut sit duplum a b spatio c d e f spalium. Ducatur angularis c t, dico quoniam c d f triangulum aequale est a b spatio, quoniam c d e f spatium duplum est a b spatio: ab igitur c d e f spatii medietas est, angularis enim f c totum c d e f spatium medium diuidit. Quae autem eiusdem sunt media, sibi aequalia sunt, c d t igitur et c e f triangulum a b spatio aequale est. Proposito igitur spatio a b, aequum triangulum constitutum est c d f, quod oportebat facere. Eodem quoque modo quaesitum [231A] [231B] est si sit propositum circulo aequum fieri quadratum. Quadratum ergo est quod aequalibus lateribus omnes quattuor angulos aequos habet, id est rectos, et Aristotelis quidem temporibus non fuicse inuentum uidetur. Post uero repertum est, cuius quoniam longa demonstratio est, praetermittenda est. Atque hoc est quod ait: VELUT CIRCULI QUADRATURA: nam sicut manente quadrato, linea per obliquum ducta triangula figura producitur; ita circulo non mutato circumpositis angulis, qui et ipsius circuli laleribus; aequaliter diriguntur, quadrati forma consurgit, quod (ut potuimus) coniectura depinximus. Cum enim alicui circulo aequum quadratum constituitur, in quadraturam circuli illius mensura redigitur. Nunc ergo hoc est quod dicit: UT CIRCULI QUADRATURA, id est aequi quadrati [231C] ad circulum constitutio si fieri potest, et si res est quae sciri possit, scientia quidem eius nondum inuenta est. Nondum enim quisquam sub Aristotele equum quadratum circulo constituerat. Quod si est aliqua eius scientia quae nondum reperta est, certe prius est quod sciri possit, post uero scientia. Nam cum posset Aristotele uiuo sciri circuli quadratura, nulla tamen adhuc eius scientia reperta est, atque ideo prius erat quod sciri posset, quam ipsius rei ulla notitia.
AMPLIUS ANIMALI QUIDEM SUBLATO NON EST SCIENTIA, SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT.
Addit aliud ualidius argumentum, prius esse scibile scientia. Illud enim notum est si per desidiam disciplina depereat, interire quidem scientiam sed scibile [231D] permanere. Scibile autem dico quod sciri possit. Quod si omnino animal non sit, cum quis scire possit omnino non fuerit, scientia quidem ipsa funditus interibit: nihil tamen probibet esse ea quae permanente animali possit inquirentis animus scientim ratione complecti.
SIMILITER AUTEM HIS SESE HABENT ET QUAE IN SENSU SUNT; SENSIBILE ENIM PRIUS SENSU ESSE VIDETUR; SUBLATUM ENIM SENSIBILE SIMUL AUFERT SENSUM, SENSUS VERO SENSIBILE NON SIMUL AUFERT. SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT; SENSIBILI ERGO SUBLATO AUFERTUR CORPUS (SENSIBILIUM ENIM ET CORPUS EST), CUM AUTEM CORPUS NON SIT SUBLATUS EST SENSUS; QUARE SIMUL AUFERT SENSIBILE SENSUM. SENSUS VERO SENSIBILE NON; [232A] SUBLATO ENIM ANIMALI SUBLATUS EST SENSUS, SENSIBILE AUTEM PERMANET, UT CORPUS, CALIDUM, DULCE, AMARUM, ET ALIA OMNIA QUAECUMQUE SUNT SENSIBILIA.
Id namque proponit sensibus inueniri. Dicit enim sensu prius esse sensibile, quod communi priorum definitione probabile esse constituit. Dictum est namque illa esse priora quae simul quidem interempta perimerent, non autem simul aliis inferemptis ipsa deperire, ut orbem solis prius dicimus proprio lumine, Sublato enim orbe, lumen illud quod ab eo est penitus non manebit; subluto lumine solis, orbis manebit. Ita quoque nunc in sensibilibus, atque in ipso sensu esse proposuit, sublato quod sentiri possit, sensus omnino sublatus est. Neque enim esse poterit sensus, cum quod possit sentire non inuenit. Quod si sensus [232B] omnino depereat, sensibile permanebit; et hoc euidentibus firmat exemplis. Nam cum ea quae sunt in rebus, uel incorporea sint, uel certe corporea, et quidquid ad corporis materiam referri potest, hoc sensuum uarietati subiaceat, quidquid ad incorporalia intellectus ratione et speculatione teneatur. Cum sit sensus omnis in corpore, si corpus intereat, cum omnino corpus non sit, quoniam quae sunt incorporea sentiri non possunt, et quae sentiri poterant interempta sunt, omnino sensus euertitur. Sed si sensus auferatur, sensibilia permanebunt: et quoniam sensus animalium effectiuus est, aequa est utrorumque perditio; siue enim sustuleris animal, sensus peribit, siue sensus euertantur, animalia quoque sublata sunt. Sed euersis atque interemptis animalibus cum propriis sensibus, permanent corpora quae anima non utuntur, [232C] quod si sublatis animalibus sensibusque deperditis, corpora inanimata subsistunt, cum corpora sint quae sentiri possunt, animalia quae sentire ualeant si interempta sint, manente sensibili sensus euersus est. Non igitur sicut sensibilis interemptio sensus interimit, sic sensuum perditionem exstinctio sensibilium comitatur. Id uero etiam hoc probabitur argumento, ante enim quam actu ipso aliquid sentiamus, sensus non est. Nam priusquam dulce aliquid degustemus, gustatio ipsa dulcedinis non est; quod autem gustari possit, id est, mel, uel quodlibet aliud propriae naturae ratione consistit. Quocirca prius esse quod sentiri possit, post uero sensus Aristotele auctore firmatur.
AMPLIUS SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO FIT (SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS), SENSIBILE VERO ANTE EST [232D] QUAM ESSET SENSUS (IGNIS ENIM ET AQUA ET ALIA HUIUSMODI, EX QUIBUS IPSUM ANIMAL CONSTAT, ANTE SUNT QUAM ANIMAL SIT OMNINO VEL SENSUS); QUARE PRIUS QUAM SENSUS SENSIBILE ESSE VIDEBITUR.
In compositis rebus atque ex aliis iunctis priores sunt hae res quae componunt aliquid ipsa substantia quam componunt. Namque cum corpus animalis sit ex igne, aere, aqua et terra, priora haec esse necesse est quam ipsum sit animal quod illa elementa coniungunt. Hoc quoque etiam in aliis patet, nam cum sit liber ex uersibus, prior est uersuum natura quam libri. Cumque uersus constet uerbis atque nominibus, et caeteris quas grammatici partes orationis uocant, haec ex quibus ipse uersus constat uersu ipso [233A] priora esse necesse est. Quocirca sensus quoque ipsis, iam compositis animalibus superuenit. Nam cum animal constet ex quattuor elementis, et cum sensus semper naturam animalium comitetur, cum ipsis animalibus sensus fieri et nasci necesse est. Quodsi cum animalibus, id est compositis rebus, sensus nascitur, sicut animali propria sunt ea ex quibus ipsum animal constat, sic quoque sensu qui cum animali nascitur, illa priora sunt, ex quibus animalis natura coniungitur. Coniungitur autem animal atque componitur ex quattuor elementis. Quattuor igitur elementa sensu priora sunt sed quattuor elementa corpora sunt, corpus uero omne sensibile est. Prius igitur sensibile quam sensus est. Sensus enim cum re composita nascitur, illa uero quae componunt et sensibilia [233B] sunt, et priora ipso composito. Uniuersaliter enim si quae duae res sint simul, cum quaelibet res una earum prior sit, et altera prior erit, ut animal atque sensus, cum utraque simul sunt, simulque nascuntur, cum quattuor elementa quae sunt sensibilia priora sint quam animal, sensu quoque esse priora necesse est, quocirca conclusit dicens: QUARE PRIUS QUAM SENSUS SENSIBILE ESSE VIDETUR.
Sed quidam, quorum Porphyrius quoque unus est, astruunt in omnibus uerum esse relatiuis, ut simul natura sint, ueluti ipsum quoque sensum et scientiam non praecedere scibile atque sensibile sed simul esse, quam quoniam breuis est oratio, non grauabor opponere. Ait enim: Si cuiuslibet scientia non sit, ipsum quod per se poterit permanere scibile esse non poterit, ut si formarum scientia pereat, ipsae fortasse formae permaneant, [233C] atque in priore natura consistant, scibiles uero non sint. Cum enim scientia quae illud comprehendere possit, non sit, ipsa quoque sciri non potest res. Namque omnis res scientia scitur, quae si non sit sciri non possit. Porro autem res quae sciri non potest scibilis non est. Hoc idem de sensu gustantis si gustus enim pereat, mel forsitan permanebit, gustabile autem non erit. Ita quoque omnino si sensus pereat, res quidem quae sentiri poterant sint, sensibiles uero non sint sensu pereunte. Et fortasse neque scientia neque sensus secundum sentientes speculandus est sed secundum ipsam naturam quae sensu ualeat comprehendi. Namque res quaecumque per naturam sensibilis est, eam quoque in natura sua, proprium sensum quo sentiri possit, habere necesse est. [233D] Et quodcumque sciri potest per naturam, nunquam possit addisci, nisi quaedam eius in natura scientia uersaretur. Haec Porphyrius. Sed nos ad Aristotelis ordinem textumque ueniamus. Namque ille adiecit quoque alias quaestiones.
HABET AUTEM DUBITATIONEM AN ULLA SUBSTANTIA AD ALIQUID DICATUR, QUEMADMODUM VIDETUR, AN HOC QUIDEM CONTINGIT SECUNDUM QUASDAM SECUNDARUM SUBSTANTIARUM. NAM IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS VERUM EST; NAM NEQUE TOTAE NEQUE PARTES AD ALIQUID DICUNTUR; NAM ALIQUIS HOMO NON DICITUR ALICUIUS ALIQUIS HOMO, NEQUE ALIQUIS BOS ALICUIUS ALIQUIS BOS. SIMILITER AUTEM ET PARTES; QUAEDAM ENIM MANUS NON DICITUR ALICUIUS QUAEDAM MANUS SED ALICUIUS [234A] MANUS, ET QUODDAM CAPUT NON DICITUR ALICUIUS QUODDAM CAPUT SED ALICUIUS CAPUT. SIMILITER AUTEM ET IN SECUNDIS SUBSTANTIIS, ATQUE HOC QUIDEM IN PLURIBUS; UT HOMO NON DICITUR ALICUIUS HOMO, NEC BOS ALICUIUS BOS, NEC LIGNUM ALICUIUS LIGNUM SED ALICUIUS POSSESSIO DICITUR. ATQUE IN HUIUSMODI QUIDEM MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST AD ALIQUID; IN ALIQUIBUS VERO SECUNDIS SUBSTANTIIS HABET ALIQUAM DUBITATIONEM; UT CAPUT ALICUIUS CAPUT DICITUR ET MANUS ALICUIUS MANUS DICITUR ET SINGULA HUIUSMODI; QUARE HAEC ESSE FORTASSE AD ALIQUID VIDEBUNTUR.
Contra ea quae superius disputata sunt huiusmodi nodum quaestionis opposuit, quoniam enim prima definitio relatiuorum fuerat, illa esse relatiua quaecumque [234B] hoc ipsum quod essent aliorum dicerentur, secundum hanc definitionem possunt quaedam substantiae uideri esse relatiuae: quod si sit, substantiae in definitionem accidentium transeunt. Nam cum sint accidentia relatiua, si quas substantias relatiuas esse concedimus, in accidentium numero ponendas esse censebimus sed hoc contrarium est. Si enim substantia in subiecto non est, accidens autem in subiecto est, qui fieri potest ut idem et in subiecto sit et in subiecto non sit? Utrum autem possit quaedam substantia accidentium suscipere rationem, hoc modo quaerendum est. Primae namque substantiae ipsae quidem ad aliquid non dicuntur, neque partes primarum substantiarum quas ipsas quoque in primis substantiis numeramus. Socrates enim non dicitur alicuius [234C] aliquis Socrates, nec homo alicuius aliquis homo, nec bos alicuius aliquis bos, neque partes primarum substantiarum quae ipsae quoque sunt primae substantiae. Caput enim non dicitur alicuius aliquod caput sed tantum alicuius caput, et manus non dicitur alicuius aliqua manus sed tantum alicuius manus. Quare neque primae substantiae, neque primarum substantiarum partes ad relationem dici poterunt. Quod si secundas quoque substantias speculemur, nec ipsae quoque ad aliquid dicentur. Neque enim dicitur animal alicuius esse animal, aut homo alicuius esse homo. Quod si quis dicat posse esse animal alicuius, ut equum meum, uel quodlibet aliud, non in eo quod animal est sed in eo quod est possessio dicitur alicuius, et sic non dicitur animal alicuius animal sed animalis possessio, alicuius possessio. Ergo [234D] neque primae substantiae, neque partes primarum substantiarum, neque secundae substantiae ad aliquid dicuntur. Partes autem secundarum substantiarum ad aliquid hoc ipsum quod sunt dicuntur. Caput enim alicuius caput dicitur, si quidem capitati caput dicemus, et manus alicuius manus. Si quidem ex manu nomen fingere uolumus, ad quod manus referri possit, sicut caput ad capitatum, et in aliis quidem rebus eodem modo. Sed si partes secundarum substantiarum accidentes sint, et ipsae secundae substantiae accidentes erunt, aut si hoc non placet, constabunt secundae substantiae ex partibus accidentibus, quod fieri nequit.
Quid igitur dicendum est? aut enim definitio relatiuorum reprehendenda est, aut aliter soluenda dubietas. [235A] Sed posita atque constituta priori'definitione, quae dicit illa esse relatiua quae id quod sunt aliorum dicuntur, hic quaestionis nodus solui non poterit, quod ipse Aristoteles hac adiunctione testatur.
SI IGITUR SUFFICIENTER EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITIO ASSIGNATA EST, AUT NIMIS DIFFICILE AUT IMPOSSIBILE EST SOLVERE QUONIAM NULLA SUBSTANTIA EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DICITUR; SI AUTEM NON SUFFICIENTER SED SUNT AD ALIQUID QUIBUS HOC IPSUM ESSE EST AD ALIQUID QUODAM MODO HABERE, FORTASSE ALIQUID CONTRA ISTA DICETUR. PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR QUIDEM OMNIA RELATIUA, NON TAMEN HOC EIS EST QUOD SINT AD ALIQUID QUOD EA IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR.
Proposita ergo atque firmata priore relatiuorum definitione difficile defendi poterit, aut fortasse nunquam, [235B] quasdam substantias non esse relatiuas. Nam si ad aliquid illa sunt, quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur, ut id quod est caput capitati dicitur caput, habebit igitur substantia quae est caput ad aliquid relationem, et ita erit substantia relatiua atque accidens, quod est impossibile. Quare quoniam proposita atque constituta priore definitione haec incommoditas in dispositione consequitur, ut constet ratio non integrae definitionis, assignatio permutetur. Ait enim non esse integram definitionem quae supra sit reddita, nec magis illa esse ad aliquid, quae id quod sunt aliorum dicuntur, potiusquam ea quibus ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere.
Sed fortasse uideatur quibusdam inconsulte legentibus et minime considerantibus, id quod definiri [235C] oportuerat, hoc in definitione esse sumptum, quod est uitiosissimum. Si enim idcirco definitio sumitur, ut res de qua quaeritur assignetur, quae magis est apertior definitio, si re ipsa quam definit in assignatione definitionis utatur? Definitio namque idcirco redditur, ut res de cuius quidem esse dubitatur, definitione patefiat. Quod si rem ipsamquam definit, in definitione protulerit, nihilo planior definitio sit, ut si quis hominem definire uolens dicat, hoc ipsum esse hominem quod hominem. Ita quoque non considerantibus, Aristoteles relatiuorum definitionem reddidisse uidebitur. Ait enim esse ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, ac si diceret: Ea sunt ad aliquid, quae se ad aliquid quodammodo habent. Sed minutius atque scutius considerantibus, uis integra definitionis [235D] prompte atque ueraciter apparebit; non enim in eo quod est dici, ad aliquid consideramus sed in eo quod est esse; ea namque sunt relatiua, quae in quadam comparatione et relationis habitudine consideramus, ut quaternarius numerus, et hoc ipsum quod est esse dicitur, id est quattuor, et aliud quoddam, id est duplum, ut si ad binarium conferatur. Sed quod de quaternario numero dicimus, quaternarium hoc ad ipsius quaternarii numeri naturam refertur. Quod uero duplum, non est hoc quaternarii sed duorum ad quod duplum dicitur, et ad quod propria relatione duplum est. Binarius quoque numerus et binarius est, et medietas, binarius quidem secundum suam [236A] naturam, medietas uero secundum quaternarius relationem. Quocirca in comparatione quadam atque in habitudine ea quae sunt ad aliquid speculamur; quaternarius enim in eo quod quaternarius est ad aliquid non dicitur, in eo uero quod est duplus, duorum relatiuus est, scilicet ad binarium comparatus. Binarius quoque in eo quod sunt duo, ad aliquid non refertur sed in eo quod est medietas, scilicet ad quaternarium comparatus. Ergo, ut sit duplus quaternarius, non duobus sed medietate eget, ut si medietas biniarius, non quaternario sed duplo opus est. Videsne ut habitudine quadam et comparatione res aliud in natura retinentes, aliud tamen ad se inuicem sint? et hoc non ex propria sed ex inuicem natura mutuentur, nam quod est duplus numerus ex medio trahit, [236B] quod est medietas ex duplo, atque hoc iis quae sunt ad aliquid extra euenit, et ideo nihil patientibus neque permutatis ipsis quae ad aliquid referuntur, ipsa ad aliquid fiunt, nihil enim permutato de quaternario duplus ipse est, sit ad binarium referatur, et nihil de binario permutato, medietas est binarius, si ad quaternarium dicitur. Ergo relatiuorum hoc est esse, id est haec eorum natura atque substantia est, ut id quod sunt ad aliquid referantur, id est non solum referri dicantur sed etiam referuntur. Atque hoc est quod ait sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se babere, ac si diceret quorum substantia est ad aliquid aliud referri, et qua ita sunt ut ipsa id quod sunt ad aliud referantur, et esse eorum sit ad aliquid aliud referri, [236C] sed non omnia quae dicuntur ad aliud, et esse de alio mutuantur. Illa namque definitio prior, maius est, definitionem namque relatiuorum supergressa est, includit enim ea quoque quae relatiua non sunt, et quemadmodum hominem cum dico, mortalem eum esse necesse est, cum dico mortalem, non necesse est esse hominem, ita quoque ea quae hoc ipsum quod sunt ex altero trahunt, et esse habent ad alterius relationem, et esse suum ad alterius referunt nuncupationem. Quae uero ad aliud tantum dicuntur, non necesse est, ut esse suum ad aliquid habeant relatum, quo posteriorem definitionem suscipiant, et ista sententia breuiter includatur, ut quaecumque hanc definitionem susceperint, ut hoc ipsum esse sit ad aliquid quodammodo se habere, habeant eam quoque definitionem, quae est relatiua esse quaecumque [236D] id quod sunt aliorum dicuntur, quae uero hanc habuerint definitionem illam non necessario habeant, ut ea quae sunt ad aliquid, etiam ad aliquid dicantur. Sed ea quae dicuntur ad aliquid, non omnino ad aliquid sint, quod si ista definitio posterior recipiatur, quae dicit ea esse ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, poterit superior solui dubitatio, quod dicamus id quod ipse posteriore disputatione secutus est. Quod autem ait: Prior uero definitio sequitur quidem omnia relatiua, non tamen hoc eis est esse, quod sint ad aliquid, quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur, hoc est quod non idcirco aliquid relatiuum esse dicitur, quoniam alterius esse [237A] dicitur. Sed tunc merito res aliqua relationis nomine continebitur, quoties non solum ad aliquid dicitur sed hoc ipsum esse eius ad aliquid est quodammodo se habere. Quare quid hanc definitionem proprium consequatur, ipse addidit.
EX HIS ERGO MANIFESTUM EST QUOD, SI QUIS ALIQUID EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITE SCIET, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE SCITURUS EST. SI MANIFESTUM QUIDEM ETIAM EX IPSO EST; NAM SI QUIS NOUIT QUONIAM HOC EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID EST, RELATIUIS AUTEM HOC EST ESSE, AD ALIQUID QUODAMMODO HABERE, ET ILLUD NOUIT AD QUOD HOC ALIQUO MODO HABET.
Proprium relatiuis secundum eam quae superius dicta est definitionem hoc esse confirmat, quod si quis id quod est ad aliquid definite scit, quoniam [237B] relatiuam est, et illud ad quod referri potest, definite sciturus est quid sit, nam relatiua easunt quibus hoc est esse ad aliquid quodammodo se habere, quoniam ut sit quaternarius duplum a binario trahit. Si quis nouit esse quaternarium numerum duplum, et binarium necessario sciturus est esse dimidium, ad quem quaternarius duplus est fieri; enim nullo modo potest, ut cum quis nouerit aliquam rem esse relatiuam definite, non illud quoque sciat ad quod illa res dicitur definite; huius autem rei una probatio est quae ex definitione uenit. Definita enim sunt illa esse ad aliquid, quorum ea esset substantia, ut quodammodo se ad aliquid haberent, quod si scio quaternarium numerum esse duplum, eo quod ad binarium quodammodo coniungatur, nullus quaternarium duplum [237C] esse poterit scire, nisi qui sciet medietatem esse binarium, et hoc quidem in omnibus consideretur. Nam si nesciat quis ad quid aliquid referatur eorum quae relatiua sunt, illud quoque ignorabit, utrum ommino ad aliquid referatur, quod his uerbis Aristoteles dicit:
NAM SI OMNINO NESCIT AD QUOD ALIQUO MODO HABET, NEC SI AD ALIQUID QUODAMMODO HABET SCITURUS EST. ET IN PARTICULARIBUS HOC MANIFESTUM EST; UT, SI HOC AD ALIQUID SCIT DEFINITE QUONIAM DUPLUM EST, ET CUIUS DUPLUM EST DEFINITE NOUIT (NAM SI NULLIUS DEFINITE NOUIT ILLUD ESSE DUPLUM, NEC SI OMNINO DUPLUM EST NOUIT); SIMILITER AUTEM ET HOC [AD] ALIQUID SI NOUIT QUONIAM MELIUS EST, ET QUO MELIUS ERIT DEFINITE EUM SCIRE NECESSE EST PROPTER HAEC IPSA QUAE DICTA SUNT (NON AUTEM INFINITE QUONIAM HOC EST PEIORE MELIUS, OPINIO ENIM IAM FIT HUIUSMODI, NON SCIENTIA; NEQUE ENIM SCIET INTEGRE QUONIAM EST [237D] PEIORE MELIUS; NAM FORTASSE CONTINGIT NIHIL EO ESSE PEIUS); QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST QUOD QUIS NOVERIT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITE, ETIAM ILLUD AD QUOD DICITUR SCITURUM ESSE DEFINITE.
Huius quoque rei exempla persequitur dicens: Si duplum ad aliquid esse nouimus, scimus quoque id cuius duplum est; quod si nescimus id cuius est duplum, duplum autem esse cuiuslibet rei ex hoc est, quod ei sit medietas, ipsam quoque rem quae dupla sit, utrum dupla sit scire non possumus. Si igitur definite nouimus quamlibet illam rem esse duplam, etiam cuius dupla est definite nos scire necesse est. Ut si nouit quis Anchisem patrem definite esse [238A] Aeneae, et Aeneam definite filium esse agnoscet, uel si indefinite nouit quoniam pater est, indefinite etiam sciturus est quoniam filii pater est. Et rursus si Aeneam quis indefinite nouit quoniam filius est, sciturus quoque est indefinite quoniam patris est filius. Manifestum est ergo quoniam ea quae sunt ad aliquid, si definite ad aliquid esse sciantur, etiam illud definite sciendum est ad quod illa referuntur. Quod in substantiis non eodem modo esse Aristotele probamus auctore, qui huius quaestionis serierm ita concludit.
CAPUT VERO ET MANUM ET EORUM SINGULA QUAE SUBSTANTIAE SUNT, HOC IPSUM QUIDEM QUOD SUNT POTEST SCIRI DEFINITE, AD QUOD AUTEM DICANTUR NON NECESSE EST; CUIUS ENIM HOC CAPUT VEL CUIUS HAEC MANUS NON EST [238B] DICERE DEFINITE; QUARE HAEC NON ERUNT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID; QUOD SI NON SUNT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID, VERUM ERIT NULLAM ESSE SUBSTANTIAM RELATIUAM.
In capite, inquit, et in manu, et in aliis substantiis non est uerum, quoniam si quis aliquid horum alicuius esse nouit, et ad aliquid aliud referri, idcirco et ad quam referatur definite scituras est. Si quis enim operto capite atque omnibus membris manum foras exerat, manifestum est quoniam manus illa alicuius manus est, cuius autem manus sit, dici definite non potest. Similiter quoque opertis oculis, facieque uelata si cuiuslibet caput aspicias, illud quidem caput alicuius esse non dubitas, cuius autem sit definite non proferes. Quare quoniam haec huiusmodi sunt, ut si quis ea definite sciat esse alicuius, [238C] cuius sint, definite scire non poterit, a relatiuorum definitione, quorum si una res quaelibet definite sciatur esse ad aliquid, illa quoque res ad quam dicitur, definite scitur, substantiae segregantur. Subiiciendum tamen est illud quoque, quod omnino uerum est, in definitionibus rem ipsam quae diflinitur sumi non oportere. Multa enim sunt quae aliter proferuntur et definiuntur, et aliter accipiuntur, ut si quis dicat album esse colorem nigro contrarium, potest hoc et in corpore accipi, namque et color album dicitur, et corpus quod albo participat, album nominatur. Quocirca ne quis putet tale album esse definitum, quod ad participationem albi et corporis referatur, ita dicendum est: Album est quod cum in aliquibus est, tum color nigro contrarium. Atque [238D] ita rem ipsam in sua definitione sumimus, quod scilicet Aristoteles, id est rem ipsam qua definitur in definitione sumi non oportere, inter uerisimilia topicorum posuit argumenta. Nunc autem post relatiuorum disputationem, ad maiorem nos de his rebus tractatum studiosus doctor hortatur, dicene:
FORTASSE AUTEM DIFFICILE SIT DE HUIUSMODI REBUS CONFIDENTER DECLARARE NISI SAEPIUS PERTRACTATA SINT; DUBITARE AUTEM DE SINGULIS NON ERIT INUTILE.
Quod scilicet nunquam diceret, nisi nos ad maiorem acuminis exercitationem considerationemque reuocaret. Quod quoniam eius est adhortatio, nos quoque in aliis de his rebus dubitationes solutionesque ponere minime grauabimur.
LIBER TERTIUS
recensereINTRODUCTIO
recensere[239A] Consueta in principio quaestio est cur post relationis predicamentum disputationem qualitatis aggressus est, quod nimis curiosum est. Mirabile enim fuerat cur post quantitatis ordinem non statim de qualilate coepisset sed quoniam quantitati quaedam relationis admiscuit, et disputationem de relatione continuauit, idcirco non est mirabile post expeditam relationis interpositionem ad qualitatis eum ordi nem reuertisse, quamquam etiam ex hoc quoque recta sit series. Nam post magnum paruumque statim proportio et quaedam ad aliud comparatio consequitur, ut sit aut maius aut minus, aut aequale uel inaequale, quae sunt ad aliquid. Post haec autem innasci quasque necesse est passiones, quae a qualitatis natura non discrepant, ut album, uel nigrum, uel calidum [239B] uel frigidum, uel quaecumque his sunt consimilia, quae praedicatio qualitatis includit. Est uero titulus huius propositi de quali et de qualitate. Quaeritur enim cur ei non aut de quali dixisse, aut de qualitate suffecerit, quod hoc modo soluitur. Dicimus enim quale non uno modo, qualitatem uero simpliciter. Quale enim dicimus et ipsam qualitatem, et illam rem quae qualitate illa participat, ut albedo quidem qualitas est, qui uero participat albedinem albus dicitur. Sed et albedinem ipsam communiter quale dicimus, id est ipsam proprie qualitatem, et album dicimus quale, illud scilicet quod superius comprehensa qualitate participat. Ita ergo et ipsam qualitatem et rem quae qualitate participat, qualia communiter appellamus, qualitas uero simpliciter [239C] dicitur. Res enim ipsa quae participari potest, sola qualitas nominatur. Res uero quae participat, qualitatis uocabulo non tenetur, ut, albedo qualitas quidem est, albus uero qualitas non est. Differunt ergo hoc quod dicimus quale et qualitas, quod illud dupliciter, illa simpliciter appellatur. Quocirca quamquam quidam negent hunc titulum Aristotelis esse, idemque confirment posteriores adiectione signatum, nos tamen dicimus proprer quamdam nominum similitudinem demonstrandam utrumque posuisse, ut nihil distare uideatur utrum quale an qualitas, id quod appositum est praedicamentum dicatur; quale enim ipsam aliquoties rem (ut diximus) qualitatemque significat. Sit ergo ex rebus sumpta definitio qualitatis. Quod uero inquam definitionem, quodque superius in aliis quoque praedicamentis, eodem sumus [239D] usi uocabulo, nullus arbitretur generalem me definitionem uoluisse signare sed definitionis nomen in rem descriptionis accipiat. In his enim qua generalissima genera sunt, definitio quaeri non debet sed descriptio quaedam naturae, non enim potest inueniri definitio eius rei quae genus ipsa sit, et quae genus nullum habeat. Quocirca his propositis, atque antea constitutis, incipiendum est de qualitate. [240A]
[08]
recensereDE QUALITATE
recensereQUALITATEM VERO DICO SECUNDUM QUAM QUALES QUIDAM DICIMUR.
Hic quaeritur cur omnium in disceptatione doctissimus tam culpabili qualitatem termino definitionis incluserit. Volentibus enim nobis quid sit qualitas scire, illa respondet: qualitas est secundum quam quales quidam dicuntur. Nihil enim minus erit obscurius atque ignorabilius quod ait: SECUNDUM QUAM QUALES DICUNTUR, quam si de ipsa sola qualitate dixisset. Nam si illi sunt quales, qui qualitatem habent, ut sciantur quales, prius qualitas cognoscenda est. Amplius quoque nihil differt dixisse eam qualitatem secundum quam quales quidem dicuntur, tanquam si diceret eam esse qualitatem quae qualitas [240A] sit. Nam sic qualitatem definire uolens ait: secundum quam quales quidam sunt. Rursus si quis quales aliquos definire uoluerit, eodem modo dicere poterit, qui in se retinent aliquam qualitatem. Quod si qualitas quidem quid sit per quale, quid autem sit quale, superiore qualitate monstratur, nihil intererit dicere qualitatem esse, qualitatem, quam qualitatem esse, secundum quam quales dicuntur. Sed si ordinata definitio generalis et in hoc generalissimo genere poni potuisset, recte culpabilis determinatio uideretur. Nunc autem frustra contenditur, cum iam (ut saepe dictum est) descriptionis potius loco hunc terminum quam alicuius definitionis addiderit. Quocirca si designatio tantum quaedam, et quodammodo adumbratio rei eius de qua quaeritur, et non definitio [240C] est, absurda calumnia est, rebus notioribus res ignotiores probantem non ante perspecta descriptionis ratione culpare. Illud autem quis dubitet notiores esse eos qui quales sunt, illa ipsa ex qua quales dicuntur qualitate, ut quilibet albus notior est ipsa albedine? Nam si albedo qualitas est, albus uero ab albedine, id est a qualitate, denominatus est, albus erit qualis nominatus ab albedine qualitate. Quod si, ut dictum est, notior albus est albedine, qualis notior erit qualitate, sicut grammaticus quoque notior est grammatica. Grammaticus quoque qualis est denominatus, scilicet a grammatica qualitate. Omnia enim quae sensibus subiecta sunt notiora sunt nobis quam ea quae sensibus non tenentur. Quare nihil impedit describentem et quodammodo naturam rei eius de qua quaeritur designantem, [240D] res ignotiores notioribus approbare.
EST AUTEM QUALITAS EORUM QUAE MULTIPLICITER DICUNTUR. ET UNA QUIDEM SPECIES QUALITATIS HABITUS AFFECTIOQUE DICANTUR. DIFFERT AUTEM HABITUS AFFECTIONE QUOD PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR EST; TALES VERO SUNT SCIENTIAE VEL VIRTUTES; SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE PERMANENTIUM ET EORUM QUAE DIFFICILE MOUEANTUR, SI QUIS VEL MEDIOCRITER SCIENTIAM SUMAT, NISI FORTE GRANDIS PERMUTATIO FACTA SIT VEL AB AEGRITUDINE VEL AB ALIQUO HUIUSMODI; SIMILITER [241A] AUTEM ET VIRTUS, ET IUSTITIA VEL CASTITAS ET SINGULA TALIUM NON VIDENTUR FACILE POSSE MOVERI NEQUE FACILE PERMUTARI. AFFECTIONES VERO DICUNTUR QUAE SUNT FACILE MOBILES ET CITO PERMUTABILES, UT CALOR ET INFRICTIO ET AEGRITUDO ET SANITAS ET ALIA HUIUSMODI; AFFECTUS EST ENIM QUODAMMODO CIRCA EAS HOMO, CITO AUTEM PERMUTATUR UT EX CALIDO FRIGIDUS FIAT ET EX SANITATE IN AEGRITUDINEM; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, NISI FORTE IN HIS QUOQUE CONTINGIT PER TEMPORIS LONGITUDINEM IN NATURAM CUIUSQUE TRANSLATA ET INSANABILIS VEL DIFFICILE MOBILIS, QUAM IAM QUILIBET HABITUDINEM VOCET.
Proponit qualitatem multipliciter dici, quae res traxit aliquos in errorem, ut eis suspicio nasceretur Aristotelem credere qualitatem aequiuoce nominari. Nam si omnis aequiuocatio multipliciter dicitur, qualitas [241B] autem secundum Aristotelem ipsa quoque multipliciter appellatur, secundum Aristotelem nomen qualitatis aequiuocum est. Nos uero defendimus multipliciter dici, esse non una tantum significatione nominari. Dicitur enim aliquid multipliciter dici, cum et aequiuoce dicitur, et diuerso modo de suis speciebus multipliciter praedicatur. Et communis est multiplex appellatio, etiam in his nominibus quae ueluti genera de speciebus dicuntur, uelut aequiuoca de subiectis. Namque et animal multipliciter dicitur. Nam si multae sint species quae animali subiectae sunt, ipsum quoque multipliciter quodammo denominatur. Istam autem multiplicationem, non ad aequiuocationem retulisse Aristotelem sed potius ut qualitatem genus esse proponeret, illa res monstrat, [241C] quod ait, et una quidem species qualitatis habitus affectioque dicitur. Nam qui speciem dicit esse qualitatis habitum et affectionem, quis eum dubitet ipsam qualitatem uim obtinere generis arbitrari? Cur uero dicit unam speciem esse qualitatis, cum geminas proposuerit, habitudinem scilicet et affectionem, quaeritur. Nam si unum idemque sit habitus et aflectio, superflua est eiusdem rei repetita propositio, sin uero differact, quare differant inuestigandum est. Genere enim ne distent, illa res praeuenit, quod utraque sub qualitate constituit. Restat ergo ut aut specie discrepent, aut numero; sed si specie discreparent, non ab Aristotele pro una specie ponerentur. Reliquum est igitur ea neque genere neque specie differre sed numero. Habitus namque [241D] dispositio idem est secundum speciem sed numero tantum et propria quadam qualitate dissentiunt. Dispositionem uero indiscrete idem quod affectionem uoco. Nam sicut Socrates a Platone nihil quidem secundum ipsam humanitatis speciem discrepat, sola tamen propriae personae qualitate disiuncti sunt, ita quoque dispositio atque habitus, nec potius hoc modo distant; sed quemadmodum ipse Socrates dum esset paruulus, post uero pubescens a seipso distabat, eodem quoque modo habitus et dispositio: namque habitus firma est dispositio, affectio infirmus est habitus, ut quemadmodum distat albus color ab albo colore, si in pictura hic quidem permaneat, ille uero statim periturus sit, nisi quod is qui [242A] permanentior est, in habitu est, ille uero qui facile periturus est, in affectione, ita nihil aliud interest inter habitum atque dispositionem. Nam quamuis permanentior sit habitus, facile uero mobilis dispositio, non nisi tantum dinturnitate differunt permanendi. Unde fit ut genere et specie habitus a dispositione non discrepet. Quocirca recte quae numero solo distabant, non specie sub unius speciei nuncupatione utraque sunt ab Aristotele proposita sed est horum propria differentia, quod habitus diutissime permanentes dispositiones sunt. Dispositio autem facile mobilis habitus sed si borum exempla quaeramus, haec poterunt inueniri. Habitudines sunt ut artes, disciplinae, uirtutes. Nam ars non facile mobilis uidetur et diutissime permanet. Hoc enim ars [242B] ipsa meditatur ut usu atque exercitatione non pereat. Quis enim est qui sciens recte grammaticam nulla ui interueniente ualidioris passionis amisit? Fertur enim quidam summus orator aegritudine febribusque decoctus, omnem litterarum amisisse doctrinam, in aliis uero rebus sanus ac sibi constans et in omni re uegetus permansisse. Disciplina quoque etiam ipsa est in permutatione difficilis. Quis enim sciens triangulum, duobus directis angulis, tres interiores similes habere angulos, hanc scientiam praeter uim (ut dictum est) fortioris passionis amisit?
Virtutes quoque in eodem genere ponendae sunt. Virtus enim nisi difficile mutabilis non est, neque enim quod semel iuste iudical iustus est, neque qui semel adulterium facit, est adulter sed cum ista [242C] uoluntas cogitatioque permanserit. Aristoteles enim uirtutes non putat scientias, ut Socrates sed habitus in Ethicis suis esse declarat. Quocirca constat esse habitus stabiliter permanentes, difficileque mutabiles, hoc tantum excepto, ut non eas uis aliqua maior alicuius permutationis impellat et destruat. Affectionis uero species sunt, ut calefactio atque perfrictio, et aegritudo atque sanitas, cum ad eas quodammodo sit homo dispositus atque affectus, non tamen immutabiliteraut caloris qualitatem habeat aut frigoris, sicut nec perpetuo sanitatis aut perpetuo aegritudinis. Quin etiam si qua sunt quae per longi temporis aegritudinem corporibus immutabiliter indurantur, ut ea iam in naturam quodammodo corporis cuiusque transierint, ut si quis percussus cicatricem faciat insanabilem, illi ex dispositione et [242D] affectione quidam factus est habitus. Quocirca recte dictum est dispositiones inueteratas habitus facere. Nam cum quaelibet dispositio permanens et difficilc mobilis facta sit, illa iam non dispositio aut affectio sed habitus uocandus est.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM HAEC VOLUNT HABITUS NOMINARI, QUAE SUNT DIUTURNIORA ET DIFFICILE MOBILIA; NAMQUE IN DISCIPLINIS NON MULTUM RETINENTES SED FACILE MOBILES DICUNT HABITUM NON HABERE, QUAMUIS SINT AD DISCIPLINAM PEIUS MELIUSUE DISPOSITI. QUARE DIFFERT HABITUS AFFECTIONE, QUOD HOC QUIDEM FACILE MOBILE EST, ILLUD VERO DIUTURNIUS ET DIFFICILE MOBILE.
Habitus esse qualitates difficile mobiles et diuturnissime [243A] permanentes hoc argumento confirmat, quod eos quibus quaelibet scientia traditur, si ab eis non fortiter addiscatur, eius rei quam discunt habitum retinere non dicimus. Qui enim litteras discens nondum soluto cursu sermonis sed syllabatim quodammodo atque intercise per imperitiam legerit, eum quidem dispositum esse atque affectum dicimus ad scientiam litterarum, non tamen adhuc illum habitum retinere. Quare idem quoque est in aliis rebus. Omnes enim quicumque ad aliquam rem dispositi, eius rei qua sunt aliquo modo affecti, non diuturnam in se receptionem habent, eos ad illam rem dispositos quidem esse arbitramur, habitum uero habere non dicimus. Recte igitur habitus diuturnior, et permanentior, dispositio uero facile mobilis deque perdurabilis ab Aristotele proponitur. [243B]
SUNT AUTEM HABITUS ETIAM AFFECTIONES, AFFECTIONES VERO NON NECESSARIO HABITUS; QUI ENIM RETINENT HABITUM ET QUODAMMODO AFFECTI SUNT AD EA VEL PEIUS VEL MELIUS; QUI AUTEM AFFECTI SUNT, NON OMNINO RETINENT HABITUM.
Sensus quidem talis est, quod omnis quicumque habeat habitum, habet quoque in eodem habitu dispositionem. Si quis uero habeat dispositionem, non necesse sit eum etiam habitum retinere. Habitus ab habendo dictus est. Idcirco quod ab aliquo immutabiliter uel difficile immutabilitur habeatur, ut glauci oculi, uel aduncae nares, uel alicuius artis scientia atque doctrina, quae si quis habeat, etiam dispositus ad ea esse dicitur. Si quis autem dispositus ad aliquam rem sit, non eum necesse est etiam habitum habere, [243C] ut si quis negligentius opertus algore quatiatur, dispositus quidem tunc ad frigus est, non tamen eius retinet habitum. Videtur autem eamdem similitudinem seruare genus. Nam genus amplius praedicatur, et ubicumque species sit, mox quoque nomen generis praesto est. Ubi autem sit genus, non necessario speciei uocabulum consequitur, ut si quis est homo, eum animal esse necesse est. Si quis est animal, non statim homo dicitur. Quocirca cum quidquid est habitus, dispositio sit, quidquid dispositio non omnino sit habitus, uidetur genus esse quoddam habitus dispositio sed illud uerius, ubi intentio est atque remissio, genus intentionis, remissione esse� non posse. Num sicut in eo quod est album et magis album, magis albi genus album esse non potest, idem namque est [243D] album et magis album, nisi forte quod sola discrepant intentione, quod magis album quadam quasi intentione augmentoque crescit atque porrigitur, sic etiam habitus atque dispositio cum idem sint, utraque sola differunt intentione, quod auctior quodammodo, et incremento quodam permanentior firmiorque est habitus dispositione; quocirca dispositio habitus genus non est, eodem quoque modo nec dispositionis species, habitus. Sed nunc quidam ita est habitus, ut non per dispositionem creuerit, neque per aliquam nondum durabilem qualitatem ad perfectum uenerit statum, ut est nasi curuitas, uel caecitas oculorum, si subita facta sit. Haec enim ab ipso habitu nulla praecedente dispositione coeperunt; forte [244A] enim nunquam ad ea dispositiis fuit aliquis, qui adhuc non haberet. Alii uero habitus intentione fiunt atque inueteratione dispositionis, ut ea quae in artibus doctrinisque uersantur. Prius enim quis ad ea dispositus est, post uero habitum capit, alia uero non intentione sed quadam permutatione ad habitum ueniunt, ut lac quod ex liquido defigitur et constipatur in caseum, et uinum quod ex dulci atque suaui in acidum gustum saporemque conuertitur; neque enim plus tunc uinum est quam fuit ante cum esset suaue sed cum quadam permutatione in aliam qualitatem habitudinemque transgressum est. Ac de prima quidem qualitatis specie sufficienter est dictum.
ALIUD VERO GENUS QUALITATIS EST SECUNDUM QUOD PUGILLATORES U EL CURSORES VEL SALUBRES VEL INSALUBRES DICIMUS, [244B] ET SIMPLICITER QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR. NON ENIM QUONIAM SUNT AFFECTI ALIQUO MODO, UNUMQUODQUE HUIUSMODI DICITUR SED QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM VEL FACERE QUID FACILE VEL NIHIL PATI; UT PUGILLATORES VEL CURSORES DICUNTUR NON QUOD SINT AFFECTI SED QUOD HABEANT POTENTIAM HOC FACILE FACIENDI, SALUBRES AUTEM DICUNTUR EO QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM UT NIHIL A QUIBUSLIBET ACCIDENTIBUS PATIANTUR, INSALUBRES VERO QUOD HABEANT IMPOTENTIAM NIHIL PATIENDI. SIMILITER AUTEM ET DURUM ET MOLLE SESE HABENT; DURUM ENIM DICITUR QUOD HABEAT POTENTIAM NON CITIUS SECARI, MOLLE VERO QUOD EIUSDEM IPSIUS HABEAT IMPOTENTIAM.
[244C] Secundam uero speciem qualitatis esse commemorat, quae ex quadam naturali potentia impotentiaque proueniat; hoc autem huiusmodi est, ut cum aliquos ualidi corporis intuemur nondum pugiles, neque huius peritia artis imbutos sed sic eos pugillatores dicimus, non in eo quod iam sint pugiles sed eo quod esse possint, et si quorum leue corpus aspicimus, surasque non magnas, eos facile moueri cursuque ueloces existimamus, quamquam nondum ad cursus certamen aspirent, nec sint cursores, eos tamen cursores secundum potentiam nominamus, non quod iam currant sed quod possint currere, non absurde uocabimus. Eodem quoque modo eos uocamus salubres uel insalubres, quos ualenti corpore uel fragiliore, uel ad sanitatem aptos, uel ad aegritudinem credimus. [244D] Unde fit ut quosdam aegrotos possimus salubres uocare, quosdam uero sanos insalubres dicere: non enim, quod iam actu uel sani uel aegroti sint, salubres uel insalubres dicuntur sed quod uel sani diutius esse possint uel aegroti. Sed quaestio est cur cum de qualitatis speciebus propositum sit, secundum genus dixerit qualitatis et non speciem; ita enim ait: Aliud uero genus qualitatis est secundum quod pugillalores uel cursores, uel salubres et insalubres dicimus. Sed qui hoc quaerunt ignorare uidentur illud esse solum genus, quod super se aliud genus non habeat. Illud ueros solum speciem, quod sub se nullas species claudat, illa uero quae inter genera generalissima speciesque specialissimas sunt, communi [245A] posse generis et speciei nomine nuncupari. Quocirca quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quae nondum sit species specialissima sed magis generis prima species, et huiusmodi species quaa possit esse et genus, nihil absurdum est eamdem et speciei et generis loco ponere. Sed ut sunt quaedam qualitates, a quibus denominatione quadam facta quaelibet illa res dicitur, ut ab albedine album, uel a luxuria luxuriosum, uel quidquid huiusmodi est, in his quae sunt secundum potentiam naturalem non ita est. Ars enim ipsa pugillatoria non est proposita, a qua pugillatores dicamus. Pugillatores enim non dicuntur ab eo quod usum pugillatoriae artis exerceant sed ab eo quod ad eam secundum potentiam naturalem affecti sunt; quocirca quos dicimus pugillatores a pugillatoria dicti non sunt, neque ab ea [245B] denominari possunt sed magis a pugillatoria arte pugiles appellantur. Pugilis enim est qui pugillatoria arte utitur, atque hoc idem in caeteris licet uidere. In his ergo nulla certa qualitas est a qua caetera nominentur. Sed si qua tamen inuenienda atque exprimenda sit, talis est quam ipse Aristoteles hoc modo denuntiat, quae sit secundum potentiam aliquid faciendi, uel impotentiam aliquid patiendi. Pugillatores enim et cursores idcirco dicimus, quod habeant potentiam faciendi, id est currere atque esse pugiles. Salubres uero denominamus, quod et ipsi habeant aliquam quodammodo im potentiam aliquid patiendi; qui enim minus ab extrinsecus accidentibus patitur, hic de sanitate securus est, et qui de sanitate securus est, illum salubrem esse re uera possumus praedicare. [245C] Alia uero est qualitas quae secundum nihil patiendi impotentiam dicitur, ut eos quos insalubres uocamus; hi enim impotentiam habent nihil patiendi, idcirco quod habeant potentia mali quid cito patiendi: quod si quis est qui ab extrinsecus accidentibus aliquid facile patiatur, ille potens est facillime aegritudini subiacere, secundum quam potentiam insalubres dicimus, etiamsi sint sani. Eodem quoque modo durum dicitur et molle. Durum enim est quod habet potentiam non citius secari, quod enim durum est, difficillime aliqua sectione diuiditur. Molle autem quod habeatimpotentiam difficilius secari, quod quoniam molle secatur facile, secundum impotentiam difficilius secari molle dicimus. Et haec est secunda species qualitatis. Nunc transeamus ad tertiam. [245D]
TERTIUM VERO GENUS QUALITATIS EST PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES. SUNT AUTEM HUIUSMODI UT DULCEDO VEL AMARITUDO ET OMNIA HIS COGNATA, AMPLIUS CALOR ET FRIGUS ET ALBEDO ET NIGREDO. ET QUONIAM HAE QUALITATES SUNT, MANIFESTUM EST; QUAECUMQUE ENIM ISTA SUSCEPERINT QUALIA DICUNTUR SECUNDUM EA; UT MEL, QUONIAM DULCEDINEM SUSCEPIT, DICITUR DULCE, ET CORPUS ALBUM QUOD ALBEDINEM SUSCEPERIT; SIMILITER AUTEM SESE HABET ETIAM IN CAETERIS.
Tertium genus qualitatis proponit, quod nos in partem qualitatis speciemque conuertimus passibiles qualitates et passiones. Haec autem a se plurimum distant, tamen cum utraque qualitates sint, utraque [246A] prius docet, post uero quae eorum distantia esse uideatur edisserit, et prius eorum conuenientia proponit exempla. Nam quid sint passibiles qualitates docens ait. ut dulcedo uel amaritudo, calor et frigus, nigredo et albedo, et alia his cognata, haec quae superius comprehensa sunt qualitates esse illa ratione confirmat, quam in primordio de qualitatis disputatione ipsius qualitatis esse reddiderat. Definitionem enim qualitatis esse praedixerat, secundum quam quales uocamur. Quod si secundum qualitatis quales uocamur, ab amaritudine uero uel a dulcedine amarum uel dulce dicitur. A nigredine atque albedine nigrum atque album, quis dubitet has esse qualitates in quibus qualitatis conuenit definitio? Illa enim semper eiusdem naturae esse creduntur, quaecumque eiusdem [246B] descriptionis finibus terminantur, ut si qua res definitionem hanc, quae est animal rationale mortale susceperit, eam hominem esse manifestum est. Quocirca si hae quas passibiles qualitates uel passiones dixerat, suscipiunt qualitatis defnitionem, eo quod qualia dicuntur quae illa susceperint, has etiam constat esse qualitates.
PASSIBILES VERO QUALITATES DICUNTUR NON QUO EA QUAE ILLAS SUSCEPERINT QUALITATES ALIQUID PATIANTUR; NEQUE ENIM MEL, QUONIAM ALIQUID PASSUM SIT, IDCIRCO DICITUR DULCE, NEC ALIUD ALIQUID HUIUSMODI; SIMILITER AUTEM HIS ET CALOR ET FRIGUS PASSIBILES DICUNTUR NON QUO EA QUAE EAS SUSCIPIUNT QUALITATES ALIQUID PATIANTUR SED QUONIAM SINGULUM EORUM QUAE DICTA SUNT SECUNDUM SENSUS QUALITATUM PASSIONIS PERFECTIUA SUNT, PASSIBILES [246C] QUALITATES DICUNTUR; DULCEDO ENIM PASSIONEM QUANDAM SECUNDUM GUSTUM EFFICIT, ET CALOR SECUNDUM TACTUM; SIMILITER AUTEM ET ALIA.
Passibilium qualitatum exempla constituerat dulcedinem uel amaritudinem, frigus atque calorem, albedinem atque nigredinem, quae cum passibiles qualitates sint, non tamen uno eodemque modo passibiles qualitates dicuntur; sed longe distant rationes quibus haec omnia qualitates passibiles appellantur, ut prius dulcedo uel amaritudo, calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ea quae sunt dulcia aliquid extrinseous patiantur, uers quod ea quae sunt amara, ex aliqua passione saporem asperum amaritudinemque susceperint. Neque enim mel aliquid [246D] passum est, ut ei dulcedo esset in natura, nec uero absinthium ab ulla aliqua extrinsecus passione amaritudinis horror infecit; quocirca haec atque his similia non idcirco dicuntur esse passibiles qualitates, quod ipsae aliquid passae sint sed quod ex his passiones quaedam in sensibus dimittantur. Namque ex melle quod dulce est, dulcedo quaedam in gustu relinquitur, simulque etiam calor et frigus passionem quamdam sensibus facinat. Patimur dulcedinem, cum aliquid dulce gustamus, simulque secumlum caloris et frigoris qualitatem, talium sensuum passionem subimus. Quocirca calor et frigus, amaritudo atque dulcedo, idcirco passibiles qualitates dicuntur, quod secundum sensuum qualitatem, aliquam in [247A] nobis efficiunt passionem, non quod ipsa extrinsecus aliquid patiantur.
ALBEDO AUTEM ET NIGREDO ET ALII COLORES NON SIMILITER HIS QUAE DICTA SUNT PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR SED HOC QUOD HAE IPSAE AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS INNASCUNTUR.
Quoniam uero passibiles qualitates etiam colores esse dicuntur, id est albedo et nigredo. Non autem eodem modo passibiles qualitates dicuntur, quemadmodum amaritudo atque dulcedo, calor et frigus, nunc quae eorum distantiae esse possint, exponit. Amaritudo enim atque dulcedo non quod ipsa aliquid extrinsecus paterentur sed quod ipsa efficerent passiones, passibiles qualitates uocabantur, albedo uero et nigredo contrarie. Non enim quod ipsae aliquas [247B] sensibus passiones importent sed quod ex aliis quibusdam passionibus innascantur. Hoc autem uidetur Aristoteles eo quodammodo considerasse, quod post proposuit hoc modo:
QUONIAM ERGO FIUNT PROPTER ALIQUAM PASSIONEM MULTAE COLORUM MUTATIONES, MANIFESTUM EST; ERUBESCENS ENIM ALIQUIS RUBICUNDUS FACTUS EST ET TIMENS PALLIDUS ET UNUMQUODQUE TALIUM.
Hoc autem ex non longi temporis passionibus ad passibiles qualitates et diutissime permanentes, acutissima consideratione transfertur, fit enim rationis probabilitas hoc modo. Monstrantur enim colorum qualitates ex passionibus nasci, quod cum uerecundia passio quaedam sit, ex ea rubor ex oritur, et cum timor loco passionis habeatur, ab ea pallor metuentis [247C] uultum atque ora defigit. Quare quoniam hi colores ex quadam passione uidentur innasci, etiam in naturali colore eamdem uerisimile est euenisse rationem. Nam quoniam cum uerecundia fit, in os omnis sanguis egreditur, et uelut delictum tecturus effunditur, ita quoque fit rubor ex sanguinis progressione, atque in apertum effusione. Quocirca si hoc ex innaturali passione contigerit, naturali facies rubore perfunditur. Pallor uero fit, quoties a facie sanguis ad praecordiorum interiora ingreditur. Quod si haec quoque naturalis passio det, uerisimile est eodem infectum calore procreari. Quocirca siue per aegritudinem pallor fit, quod naturale non est, siue per aliquem naturalem euentum passionis accidat, caeteraque ad eumdem modum, passibiles qualitates dicuntur, eo quod ex aliquibus passionibus sint, quod [247D] ipse Aristoteles hao uoce testatur:
QUARE VEL SI QUIS NATURALITER ALIQUID TALIUM PASSIONUM PASSUS EST, SIMILEM COLOREM EUM HABERE OPORTET; QUAE- ENIM AFFECTIO NUNC AD VERECUNDIAM CIRCA CORPUS FACTA EST, ET SECUNDUM NATURALEM CONSTITUTIONEM EADEM AFFECTIO FIT, QUARE NATURALITER COLOR SIMILIS FIT.
Nam siue aliquis uel nondum natus aliquid patiatur, quo faciem sanguis reiinquat, siue quolibet alio modo sanguis ex infantis uultu ad interiora migrauit, faciem naturalis infecit pallor, et quae nunc non naturales passiones dispositionesque sunt, ut cum hi colores faciem uel totum corpus inficiunt, hi si naturaliter contigerint eisdem, similibus signatus coloribus [248A] uultus aspicietur. Nunc enim cum aestus in superficie uultus sanguinem impositum decoxerit, nigredinis perusti sanguinis rubor reddit colorem. Quodsi idem aliqua passione in faciem nondum geniti infantis acciderit, eamdem uerisimile est affectionem coloris corpus suscipientis inficere. Quare quae in coloribus sunt idcirco passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsae aliquid paliantur sed quod ex aliquibus passionibus in cuiuslibet corpus atque ora proueniunt.
QUAECUMQUE IGITUR TALIUM CASUUM AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS DIFFICILE MOBILIBUS ET PERMANENTIBUS PRINCIPIUM CEPERUNT, QUALITATES DICUNTUR; SIUE ENIM [VEL] SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM PALLOR AUT NIGREDO FACTA EST, QUALITAS DICITUR (QUALES ENIM [248B] SECUNDUM EAS DICIMUR), SIUE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM CONTINGIT VEL NIGREDO VEL PALLOR, ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET, QUALITATES ET IPSAE DICUNTUR (SIMILITER ENIM QUALES SECUNDUM EAS DICIMUR).
Dat quoddam signum quo perspecto ualeamus agnoscere, quas harum omnium quae supradictae sunt, qualitates oporteat appellari. Si enim ita uel casu aliquo, uel natura hae qualitates euenerint, ut eorum sit tardus exitus permutatioque difficilis, qualitates uocantur. Si quis enim uel per aegritudinem, uel per naturam pallidus fiat, sitque in eius corpore permanens pallor, tunc qualitas appellatur, et hoc non in corporalibus solum uitiis sed etiam in animi quoque affectionibus inuenitur. Si quis enim [248C] uel per naturam, uel quolibet alio postea casu assiduis comessationibus delectetur, et hoc illi quodammodo in ipsa mentis dissolutione per maneat, ab eoque difficile moueatur, passibilis qualitas effecta est, idcirco quod secundum eam quales dicuntur quibus illa prouenerit. Niger enim dicitur in quo nigredo permanserit; comessator, cui uoluptas perpetuo comessandi est. Est ergo signum in passibilibus qualitatibus hoc eas esse immobiles et permanentes. Quae autem huiusmodi sunt quae facillime permutantur, et temporali statu sunt, de his talis Aristotelis uidetur esse sententia.
QUAECUMQUE VERO EX HIS QUAE FACILE SOLUUNTUR ET CITO TRANSEUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR; NON ENIM DICIMUR SECUNDUM EAS QUALES; NEQUE ENIM [248D] QUI PROPTER VERECUNDIAM RUBICUNDUS FACTUS EST RUBICUNDUS DICITUR, NEC CUI PALLOR PROPTER TIMOREM UENIT PALLIDUS SED MAGIS QUOD ALIQUID PASSUS SIT; QUARE PASSIONES HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME. SIMILITER AUTEM HIS ET SECUNDUM ANIMAM PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR. QUAECUMQUE ENIM MOX IN NASCENDO AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS FIUNT, QUALITATES DICUNTUR, UT DEMENTIA VEL IRA VEL ALIA HUIUSMODI; QUALES ENIM SECUNDUM EAS DICIMUR, ID EST IRACUNDI ET DEMENTES. SIMILITER AUTEM ET QUAECUMQUE ALIENATIONES NON NATURALITER SED AB ALIQUIBUS ALIIS CASIBUS FACTAE SUNT DIFFICILE PRAETEREUNTES ET OMNINO IMMOBILES, ETIAM HUIUSMODI QUALITATES SUNT; QUALES ENIM SECUNDUM EAS DICIMUR. QUAECUMQUE ENIM EX HIS QUAE [249A] CITIUS PRAETEREUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR, UT SI QUIS CONTRISTATUS IRACUNDIOR EST; NON ENIM DICITUR IRACUNDUS QUI IN HUIUSMODI PASSIONE IRACUNDIOR EST SED MAGIS ALIQUID PASSUS; QUARE PASSIONES QUIDEM HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME.
Quid de his affectionibus iudicaret, quae ad prasens tempus atque ad momentum animis uel corporibus inhaererent, ipse non obscura oratione uulgauit. Nam cum prius eas esse passibiles qualitates pronuntiaret, quae ex aliquibus passionibus gignerentur, et tamen in subiectis immutabiliter permanerent, nunc illas affectiones quae ita sunt in subiectis ut cito praetereant, non qualitates sed passiones uocat. Si quis enim propter uerecundiam rubore infectus est, quoniam rubor ille non permanet, rubeus uon uocatur; [249B] qui si rubeus discerelur, esset quoque ipse rubor passibilis qualitas, quoniam in subiecto corpore diutissime permaneret. Nunc autem quoniam nullo modo rubeus dicitur, cui a uerecundia rubor uenit, qualitates autem sunt secundum quas quales uocamur, uerecundiae rubor non qualitas sed quaedam passio est; nam si esset qualitas, ab eo rubore rubei dicerentur, id est quales sed hoc non ita est. Non igitur huiusmodi affectiones quae haud multo durant tempore qualitates uocantur sed potius passiones. Passus enim aliquid dicitur, qui propter uerecundiam rubeus fit. Eadem ratio est etiam in animi passionibus. Nam si ad momentum quis iratus est, non idcirco eum iure aliquis iracundum uocet sed si huiusmodi uilium in cuiuslibet animo constanter inhaeserit. [249C] Nam si quis uel per naturam uel per aegritudinem sit laesus corpore, ut uel perpetuam dementiam, uel immobilem incurrat iracundiam, ille uel demens uel iracundus dicitur. Et quaecumque alienationes (ut ipse ait) uel secundum naturam, uel per casum permanentes fuerint, illae in passibili qualitate numerantur, idcirco quod secundum eas quales dicimur. Quae autem (ut dictum est) non permanent sed facile transeunt, eas non qualitates sed solum uocamus passiones. Sed quoniam tres species qualitatis enumerauit, unam secundum quam habitus dispositionesque dicerentur, alteram secundum quam naturalis potentia uel impotentia ad aliquid faciendum uel patiendum subiectarum rerum naturas paruret, tertiam secundum quam passibiles qualitates dicerentur, et [249D] hanc tali duplicitate partitus est, ut alias idcirco diceret passibiles esse qualitates, quod ipsae aliquas gignerent passiones, alias uero quod ab aliquibus ipsae passionibus nascerentur. Quaeri potest quomodo hae quoque passibiles qualitates distenta prima illa specie qualitatis, quae secundum habitum dispositionemque posita est. Nam si quis calorem frigusque persenserit, habet quidem qualitatem passibilem sed tamen in eiusdem ipsius dispositione atque affectione uersatur; dispositus namque est ad eumdem calorem atque frigus, quem sumpsit atque habuit, quod scilicet ipse Aristoteles uidens calorem frigusque in utraque specie numerauit; namque et dispositionem dixit calorem atque frigus, et passibilem [250A] qualitatem.
Huius quaestionis talis solutio est. Nihil impedit, secundum aliam scilicet atque aliam causam, unam eamdemque rem gemino generi speciei suae supponere, ut Socrates in eo quod pater est ad aliquid dicitur, in eo quod homo, substantia est, sic in calore atque frigore, in eo quod quis secundum ea uidetur esse dispositus, in dispositione numerata sunt; secundum uero quod ex aliquibus passionibus innascuntur, passibiles qualitates dictae sunt. Ipsae uero ab habitu distant, id est passibiles qualitates, quod in plurimis ad habitus rebus per artes atque scientias peruenitur, ita ut ipse habitus ordine et filo quodam perficiatur. Passibiles uero qualitates eo modo minime. Quo uero distent hae passibiles qualitates a secunda specie, qua secundum naturalem [250B] potentiam uel impotentiam dicitur, quaeritur, cuius perplana distantia est. Dicimus enim secundum potentiam naturalis speciem aliquid dici, non secundum praesentem actum sed secundum id quod ad hoc esse potest; frigus uero calorque, et dulcedo uel amaritudo non secundum quod possit esse sed secundum id quod iam sit consideratur; quocirca distat haec tertia species a secunda, quod hic secundum possibilitatem dicitur, tertia uero secundum actum. Sed quod dudum promiscue passiones affectionum nomine uocabamus, haec quoque non longa quaestio alia est. Sic enim inueniemus quod passio ab affectionibus discrepare uideatur. Si qua enim corpora ita calefacta sint, ut ex se quoque ipsa aliquem calorem emittere ualeant, illa ad calorem affecta nuncupantur. [250C] Si qua uero tantum calorem momento susceperint, passiones dicimus, et ab affectionibus segregamus, ut hic sit integrum passionum affectionum quae habitus augmentum, ut amplificata passio in affectionem transeat, augmentata affectio in habitum permatetur. Et haec quidem de tertia specie qualitatis pronuntiasse sufficiat; nunc quarte speciei uim naturamque ueracissima disputatione confirmat usque quo progressa qualitatis distributio conquiescit. Nobis quoque disputationum prolixitas moderanda est. Prouidendum quoque est ut sufficiens breuitas ordini expositionis adhibeatur, ne aut breuitatem comitetur obscuritas, aut planitiem minus moderata oratio, odioso fastidio et longinquitate deformet. [250D]
QUARTUM VERO GENUS QUALITATIS EST FORMA ET CIRCA ALIQUID CONSTANS FIGURA; AD HAEC QUOQUE RECTITUDO VEL CURUITAS, ET SI QUID HIS SIMILE EST; SECUNDUM ENIM UNUMQUODQUE EORUM QUALE QUID DICITUR; QUOD ENIM EST TRIANGULUM VEL QUADRATUM QUALE QUID DICITUR, ET QUOD EST RECTUM VEL CURUUM. ET SECUNDUM FIGURAM VERO UNUMQUODQUE QUALE DICITUR.
Quarta est species qualitatis quae secundum unamquamque formam figuramque perspicitur. Est autem figura, ut triangulum uel quadratum, forma autem ipsius figurae quaedam qualitas est, ut figura quidem est triangulum uel quadratum, forma autem ipsius trianguli uel quadrati quaedam qualitas, unde etiam formosos homines dicimus. Figura enim quaedam uel [251A] pulchrior, uel mediocris, uel alio quodammodo constituta, qualitas formaque nominatur. Has autem esse qualitates nullus dubitat. Siquidem et a figura dicitur figuratus, et a forma formosus. Amplius quoque triangulum etiam a triangulatione denominatum est, et quadratum a quadratura. Quod si illae sunt qualitates, secundum quas quale aliquid appelletur, non est qui dubitet formam figuramque esse qualitates, quoniam omnia quae his participant ex ipsis qualia nominantur sed quoniam in continuae quantitatis speciebus et triangulum et superficies enumerata est, ipsa quidem superficies quantitas est, ipsius uero superficiei compositio qualitas, est enim figura (ut geometrici definiunt) quae sub aliquo uel aliquibus terminis continetur. Sub aliquo quidem, ut [251B] circulus, sub aliquibus uero, ut triangulus uel quadratus. Quare spatium quidem ipsum, quod a supra dictis lineis continetur, superficies dicitur, quae est quantitas. Superficies namque quoniam in dilatione quadam et spatio constat, quantitas est sed compositio ipsius superficiei, qualitas. Nam quoniam tres lineae conuenienter in se iunctis terminis unum spatium conclusere, quod tribus angulis a tribus lineis continetur, hoc ipsum spatium quod concludunt ad quantitatem referri potest, quod uero tribus lineis, hoc est qualitas, figura enim est triangula. Hoc idem quoque dici potest etiam in linea: nam quoniam longitudo siue latitudine est, quantitas dicitur, quod recta siue curua est, redditur rursus ad qualitatem.
RARUM VERO ET SPISSUM VEL ASPERUM VEL LENE PUTABITUR [251C] QUIDEM QUALITATEM SIGNIFICARE, VIDENTUR AUTEM ALIENA ESSE HUIUSMODI A QUALITATIS DIVISIONE; QUANDAM ENIM QUODAMMODO POSITIONEM VIDETUR PARTIUM UTRUMQUE MONSTRARE; SPISSUM QUIDEM EO QUOD PARTES SIBI IPSAE PROPINQUAE SINT, RARUM VERO QUOD DISTENT A SE INUICEM; ET LENE QUIDEM QUOD IN RECTUM SIBI PARTES IACEANT, ASPERUM VERO CUM HAEC QUIDEM PARS SUPERET, ILLA VERO SIT INFERIOR. ET FORTASSE ALII QUOQUE APPAREANT QUALITATIS MODI SED QUI MAXIME DICUNTUR HI SUNT.
QUALITATES ERGO SUNT HAEC QUAE DICTA SUNT, QUALIA VERO QUAE SECUNDUM HAEC DENOMINATIUE DICUNTUR, VEL QUOMODOLIBET AB HIS.
Quaedam sunt quae uidentur esse qualitates, quoniam ex his aliqua denominatiue dicuntur, ut lene quoniam dicitur alenilate, et asparum quoniam dicitur [251D] ab asperitate, spissum quoque et rarum a raritate et spissitate nominantur; uidentur ergo haec quoque in qualitatibus posse numerari. Sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur sed etiam mente atque animo iudicantibus, in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas. Nam quia ita partes a se separatae distant, ut inter eas alieni generis corpus possit admitti, ideo rarum uocatur, ut spongiae pumicesque, quoniam in eorum cauernis surculus uel aliud aliquid immitti potest, ita ut inter rimas partium sit, idcirco rarum dicitur. Porro autem spissum, quoniam ita sibi partes uicinae sunt atque ad se inuicem strictae, [252A] ut intereas nullum corpus possit incidere, atque ideo spissum uocatur, ut est ferrum uel adamas.
Positio ergo quaedam partium his inest, non qualitas, nec uero illud quoque distat, quod dicitur lene. Nam quoniam partes ita sunt positae, et neutra superet, neutra sit minor sed aequalibus extremitatibus iunctae sunt, idcirco quaedam lenitas est, ut adducta manus illam quae ex aequalitate iunctis partibus nata est, sentiat lenitatem, ut est argentum. Asperitas uero est partium non aequalis positio sed aliarum eminentium, aliarum uero depressarum, ut lima cuius aliae partes eminent, aliae uero depressae sunt. Ergo secundum unamquamque partium positionem, uel raritas, uel spissitudo, uel asperitus, uel lenitas, corporibus est. Non igitur haec secundum qualitatem [252B] dicuntur sed potius secundum positionem. Positio autem in relationis genere nominata est. Non igitur hae qualitates sed potius relatiua sunt, et enumerationes quidem specierum qualitatis Aristoteles hic terminat.
Non sunt tamen putandae solum esse qualitates quas supra posuit. Ipse enim testatur esse quoque alias qualitates, quas modo omnes enumerare neglexit sed cur neglexerit multae sunt causae. Prima quod elementi uicem hic obtinet liber, nec perfectam scientiam tradit sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. Quocirca si hoc ita est, tantum dicere oportuit, quantum ingredientibus salis esset, ne eorum animos nondum ad scientiam firmos multiplici doctrina, subtilitate confunderet. Quae uero hic desunt in libris [252C] qui *Meta ta physika* inscribuntur apposuit. Perfectis namque opus illud non ingredientibus praeparabitur. Est quoque alia causa ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum propriorum doctorum sed etiam nostrorum aliquid inueniendi incitator, admitteret. Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra proposuit, esse qualitates; illa uero dici qualia, quae secundum praedictas qualitates dicerentur: sed quoniam addidit, uel quomodolibet ab his quae sit huiusce propositionis sententia, prius appositis Aristotelis uerbis sequens expositionis ordo contexit.
IN PLURIBUS QUIDEM ET PAENE IN OMNIBUS DENOMINATIUE DICUNTUR, UT AB ALBEDINE ALBUS ET A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A IUSTITIA IUSTUS, SIMILITER AUTEM ET IN CAETERIS. [252D] IN ALIQUIBUS VERO PROPTEREA QUOD QUALITATIBUS NOMINA NON SUNT POSITA IMPOSSIBILE EST AB HIS DENOMINATIUE DICI, UT CURSOR VEL PUGILLATOR, SI SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM DICITUR, A NULLA QUALITATE DENOMINATIUE DICITUR; NEQUE ENIM POSITUM EST NOMEN ILLIS POTESTATIBUS: SECUNDUM QUAS ISTI QUALES DICUNTUR, QUEMADMODUM ETIAM IN DISCIPLINIS SECUNDUM QUAS VEL PUGILLATORES VEL PALAESTRICI SECUNDUM AFFECTIONEM DICUNTUR (PUGILLATORIA ENIM DISCIPLINA DICITUR ET PALAESTRICA, QUALES VERO AB HIS DENOMINATIUE QUI AD EAS SUNT AFFECTI DICUNTUR). ALIQUANDO AUTEM ET POSITO NOMINE DENOMINATIUE NON DICITUR ID QUOD SECUNDUM IPSAM QUALE QUID DICITUR, UT A VIRTUTE PROBUS DICITUR; HOC ENIM QUOD HABET UIRTUTEM PROBUS DICITUR SED NON DENOMINATIUE A VIRTUTE; NON EST AUTEM HOC IN MULTIS. [253A] QUALIA ERGO DICUNTUR QUAECUMQUE EX HIS QUAE DICTAE SUNT QUALITATIBUS DENOMINATIUE DICUNTUR VEL QVOLIBET ALIO AB IPSIS MODO.
Multae, inquit, sunt qualitates, quibus positis et proprio nomine nuncupatis, ab his alia denominatiue dicuntur, ut ea quae ipse planissime adiecit exempla. Nam cum albedo cuiusdam nomen sit qualitatis, ab eo dicitur albus. Eodem quoque modo et grammatica, cum rei sit nomen, ab ipso quales dicuntur. Grammatici enim a grammatica nominantur, atque hoc est in pluribus, ut posito nomine si quid secundum ipsas qualitates quale dicitur, exhis ipsis qualitatibus appellatio deriuetur. Aliae uero qualitates sunt, in quibuscum nomen positum non sit, tamen quales dicuntur, quales quidem quia alia qualitate participant, [253B] sed non secundum eam qualitatem quales dicuntur, ex qua si his esset qualitatibus nomen impositum poterant appellari, ut in ea qualitate quae secundum potentiam naturalem dicitur. Illi enim quamquam quales dicantur, hi qui secundum ipsam potentiam nominantur, ipsi tamen (ut dictum est) nullo proprio nomine nuncupantur. Nam qui pugiles appellantur ab arte pugillatoria, idcirco ab ea pugiles dicuntur, quod ad eamdem ipsam artem pugillatoriam quodammodo affecti eunt. Hi enim pugiles ab arte pugillatoria praedicantur. Qui uero nondum pugiles sunt sed esse possunt, non secundum ipsam artem, id est pugillatoriam sed secundum potentiam pugillatoriae artis, pugillatores uocantur. Ipsi autem potentiae nomen proprium positum non est. Nam quemadmodum [253C] a cursu cursores, a palaestra palaestrici, a pugillatoria pugiles, distinctis qualitatum uocabulis, appellantur, non eodem modo est etiam in uniuscuiusque rei potentia naturali, cursus enim potentia naturalis secundum quam cursores uocamus, et rursus potentia pugillandi, uel potentia palaestrizandi, suo nomine distincta non est. Cur enim dicitur cursor, si interrogemur de eo qui nondum est cursor? Dicimus secundum potentiam naturalem. Cur palaestricus? Eodem quoque modo naturalem potentiam respondemus. Quare pugillator qui nondum est pugillis, ab eadem quoque potentia naturali nominatur. Si igitur haberet haec naturalis potentia proprium nomen, ita, distinctis uocabulis, appellaretur, ut in his qualitatibus in quibus proprienomen est positum, ut in cursu, [253D] palaestra et arte pugillatoria, et hoc est quod ait. In aliquibus uero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita, impossibile est ab his aliquid denominatiue dici. Ut hoc scilicet demonstraret cursorem quidem qui iam curreret a cursu esse dictum, cursorem uero qui secundum potentiam currendi diceretur non uocari a cursu sed tantum a potentia, cuius potentiae nomen proprium non esset positum. Quare haec omnia quae secundum potentiam naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominatiua sunt. Idcirco quod hae qualitates a quibus denominari possunt, propriis nominibus carent, quae uero ita sint, ut non ex potentia sed ex affectione dicantur, ab his qualitatibus ad quas sese aliquo modo habent, denominatiue [254A] dicuntur, quod Aristoteles hoc protulit modo dicens: Non ita esse secundum potentiam naturalem, quemadmodum et iam in disciplinis secundum quas, uel pugillatores, uel palaestrici secundum affectionem dicuntur. Pugillatoria enim disciplina dicitur et palaestrica, quales uero ab his denominatiue, qui ad eas sunt continentes, dicuntur. Docuit igitur omniaquae a quibusdam qualitatibus dici putarentur, uero quoque a qualitatibus non praedicari, ut in his qualitatibus quibus nomen proprium non est. Illud quoque monstrauit hoc in pluribus euenire, ut de propositis qualitatibus qualia denominatiue dicerentur.
Restat ergo quod reliquum est, ut dicat esse quasdam qualitates, quarum cum nomen sit positum, ab his ipsis tamen quae illarun rerum participant denominatiue non dici, ut uirtus; nam cum uirtus qualitas sit (est enim habitus quidam, omnis uero habitus qualitas), ergo quicumque uirtute participat, non secundum eam denominatiue dicitur. In denominatione enim quaerendum est ut semper idem permaneat nomen. In eo autem qui uirtute participat, nulla uirtutis denominatio est, ut qui bonitate participat bonus dicitur, qui iustitia, iustus, et alia huiusmodi. Qui uero uirtute participat, aut probus nominatur, aut sapiens; sed neque probus, neque sapiens a uirtute denominatiua sunt, idcirco quod utrumque nomen a uirtute longe dissimile est, quod ipse sic ait: Aliquando autem posito nomine denominatiue non dicitur id quod secundum ipsum quale dicitur. Et eius rei proponere non omisit exemplum sed hoc in multis [254C] non potest inueniri, pauca enim sunt (ut ipse ait) in quibus posito qualitatis nomine quae his participant, a superiori qualitate qualia non dicantur. Dat autem his qualitatibus pluralitatis calculum, ex quibus qualia nominantur ea quae his participant. Nam (ut ipse ait superius) in pluribus et pene in omnibus denominatiue dicuntur. Quocirca recta definitio est et proprio ordine constituta. Namque in principio hoc solum dictum est, esse qualitatem secundum quam qualia dicerentur. Sed quoniam sunt quaedam quorum qualitates ipsae propriis nominibus carent, quae uero his participant suis uocabulis appellantur, ut in naturali potentia.
Et rursus sunt quaedam quae in qualitatibus quidem habeant propria nomina, in his uero quae ad eas ipsas qualitates essent affecta, nulla ex [254D] propositis qualitatibus denominatio fieret, hoc addidit, ab omnibus qualitatibus aut denominatiue dici qualia, quae illis qualitatibus participaret, aut quomodolibet, aliter, id est siue posito nomine qualitatis de eo non dicerentur, quae illa partieiparent, ut in eo quod est uirtus, siue ipsi qualitati positum nomen non esset, ut in eo quod est potentia naturalis. Quare quoniam in his duabus qualitatis, in quibus uel posito nomine non secundum nomen quae sunt, qualia denominatiue dicuntur, uel eum ipsis qualitatibus nomen positum non sit, neutra ipsorum praedicatio denominatiue fit. Ad concludendum omnem terminum qualitatis ait, aut denominatiue qualia a qualitatibus appellari, aut quomodolibetaliter ab ipsis, ut [255A] non denominatiue sed aliquoties quidem secundum potentiam, aliquoties uero secundum eamdem qualitatem uirtutis; eamdem enim qualitas est uirtutis et sapientiae. Quocirca concludit, ita qualia dici quaerumque ex his qualitatibus denominatiue dicerentur, uel quomodolibet alio ab ipsis modo.
Digestis in ordine prius omnibus qualitatibus et eorum conclusione reperta, consueto ordine unaquaeque proprietas uestigatur.
INEST AUTEM ET CONTRARIETAS SECUNDUM QUALITATEM, UT IUSTITIA INIUSTITIAE CONTRARIUM EST ET ALBEDO NIGREDINI ET ALIA SIMILITER; ET SECUNDUM EAS QUALIA QUAE DICUNTUR, UT IUSTUM INIUSTO ET ALBUM NIGRO. NON AUTEM HOC IN OMNIBUS EST; RUBEO ENIM ET PALLIDO ET HUIUSMODI COLORIBUS NIHIL EST CONTRARIUM CUM QUALITATES SINT.
[255B] Dicit in qualitatibus quaedam esse contraria, atque hoc probat exemplis, albedo namque et nigredo contraria sunt, et quaecumque albedine nigredineque participant; hoc est enim quod ait, et secundum eas qualia quae dicuntur; nam sicut albedo nigredini contraria est, ita quoque albus nigro; sed hoc qualitatis proprium non est, nam cum rubrum et pallidum qualitates sint, aliique etiam colores huiusmodi, in his contrarium non est; nullus enim dicit aliquid rubro uel pallido esse contrarium: nam quoniam album et nigrum extremitates quaedam colorum sunt, et longissime a se distant, contraria sunt, medietates uero contraria non habent: Namsi quis ponat rubrum nigro esse contrarium, longissimeque distant quae [255C] sunt contraria, longissime igitur nigredo a rubore distabit, et rursus albedo a nigredine plurimum distat; igitur nigredini rubor est atque albedo contraria, uniusque rei duo contraria inueniuntur, quod fieri non potest. Non est igitur nigredi contrarius rubor. Similiter autem monstrabimus et in aliis mediis coloribus contrarium non esse. Quocirca si huiusmodi coloribus contrarium nihil est, non in omni qualitate contrarietas reperietur; quod si ita est, suscipere contraria qualitatis proprium non est. At uero nec in ipsis quoque formis quae manifeste qualitates sunt, contrarietas inuenitur; nam neque ciroulus quadrato, neque quadratus triangulo, nec ulla figura ulli figurae potest esse contraria. Quocirca manifestum est, suscipere contrarium non esse proprium qualitatis. Sed quoniam sunt quaedam in qualitate [255D] quae sibimet uideantur esse contraria, ut iustitia et iniustitia, hinc quaedam quaestio solet oriri. Dicunt enim quidam iustitiae iniustitiam non esse contrariam, putant enim quod dicitur iniustitia priuationem esse iustitiae, non tamen contrarietatem. Contraria enim propriis nominibus, non contrarii priuatione nominari, ut album nigro, habere tamen iustitiam aliquam contrarietatem, cuius adhuc proprium nomen non sit inuentum, quod omnino falsum est. Multae enim habitudines priuationis uocabulo proferuntur, ut illiberalitas et imprudentia, quae nunquam uirtutibus opponerentur, quae sunt habitus, nisi ipsae quoque habitus essent, et in animis habentium immutabiliter [256A] permanerent. At uero neque illud uerum est, omnes priuationes negatione proferri. Surditas enim, cum sit auditus priuatio, sine negatione profertur; eodem quoquemodo caecitas. Nullus enim dicit inauditio, neque inuisio, nec aliquid huiusmodi sed tantum surditas caecitasque nominantur propriis nominibus, cum sint illa in habitu, uisus, auditus, illa in priuatione ponenda. Igitur iustitia iniustitiae contraria est. Tradit ergo regulam, ea quae contraria sunt, sub quo genere conuenienter aptentur, quam regulam his uerbis ipse praescribit:
AMPLIUS: SI EX CONTRARIIS UNUM FVERIT QUALE, ET RELIQUUM ERIT QUALE. HOC AUTEM MANIFESTUM EST OMNIA ALIA PRAEDICAMENTA PROFERENTI, UT SI EST IUSTITIA INIUSTITIAE CONTRARIUM, QUALITAS EST AUTEM IUSTITIA, NIHILOMINUS QUALITAS ERIT [256B] INIUSTITIA; NULLUM ENIM ALIUD PRAEDICAMENTUM CONUENIT INIUSTITIAE, NEC QUANTITAS NEC RELATIO NEC UBI NEC OMNINO ALIQUID HUIUSMODI, NISI SOLA QUALITAS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS SECUNDUM QUALITATEM CONTRARIIS.
Si ex duobus, inquit, contrariis manifestum fuerit unum eorum contrariorum sub qualitate poni, simul manifestum erit quod etiam eius contrarium conuenienter qualitati supponatur, simulque demonstrat iniustitiam esse qualitatem. Nam si iustitia apertissime qualitas est idcirco quod neque qualitas, neque ad aliquid, neque ubi, nec quando, nec aliud ullum praedicamentum est, nec sub ullo alio genere poni potest, nisi sub sola qualitate, cum ei contraria sit inustitia, non est dubium iniustitiam quoque qualitati subnecti, quod ipse quoniam [256C] planius dixit, ut ipsa exemplorum luce uulgauit, ad aliud nobis est transeundum.
SUSCIPIT AUTEM QUALITAS MAGIS ET MINUS; ALBUM ET ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS. ET IDEM IPSUM SUMIT INTENTIONEM (ALBUM ENIM CUM SIT, CONTINGIT ILLUD FIERI ALBIUS); HOC AUTEM IN OMNIBUS NON EST SED IN PLURIBUS; DUBITABIT ENIM QUIS AN IUSTITIA MAGIS ESSE IUSTITIA DICATUR; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS AFFECTIONIBUS. QUIDAM VERO IN HOC DUBITANT; DICUNT ENIM IUSTITIAM IUSTITIA NON NIMIS MAGIS VEL MINUS DICI, NEC SANITATEM SANITATE; MINUS AUTEM HABERE ALTERUM ALTERO SANITATEM DICUNT, ET IUSTITIAM MINUS ALTERUM ALTERO HABERE, SIMILITER ET GRAMMATICAM ET ALIAS DISCIPLINAS. SED SECUNDUM EAS QUALIA QUAE DICUNTUR INDUBITATE SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS; MAGIS ENIM GRAMMATICUS [256D] ALTER ALTERO DICITUR ET IUSTIOR ET SANIOR, ET IN ALIIS SIMILITER.
Aliud quoque proprium protulit, quod tractata ratione ab integra proprietate qualitatis exclusit. Ait enim qualitates posse uel intendi uel minui. Posse enim dicit alterum altero plus album appellari, ut nix argento, et quae candidiora sunt marmora, et iustum alterum altero magis et minus dicimus. Namque iustius aliquid factum, necnon etiam iustissimum est. In quibus autem comparationes sunt, in his magis minusque dici manifestum est; hoc quoque modo ipsum album, uel alia qualitas non solum contra alterum eiusdem speciei comparata intentione crescit, [257A] et relaxatione minuitur sed etiam a seipsa recipit comparationem: Dicitur enim nunc quidem argentum candidius esse quam antea, cum fuerit detersum. Sed cum haec ita sint, non est magis minusque suscipere proprium qualitatis; neque enim sola qualitas magis minusque suscipit, haec enim intentio et relaxatio in his quoque quae sunt ad aliquid inuenitur, ut in eo quod est aequale et inaequale possumus dicere plus aequale uel minus, et in caeteris huiusmodi; nec uero omnes qualitates suscipiunt magis et minus, quod ipse sic ponit: Non autem in omnibus hoc est sed in pluribus. Dubitabit enim quis an iustitia magis esse iustitia dicatur, similiter autem et in aliis affectionibus.
Quidam uero in hoc dubitant: dicunt enim iustitiam iustitia non magis uel minus dici, nec sanitatem sanitate; [257B] minus autem habere alterum altero sanitatem dicunt, et iustitiam minus alterum altero habere. In hoc tres fuere sententiae. Quidam namque dicebant, in omnibus secundum materiae habitudinem reperiri posse magis et minus. Proprium namque esse materiae corporumque intentione crescere et minui relaxatione, quae quorumdam Platonicorum sententia fuit. Alia uero quae secundum certissimas uerissimasque artes atque uirtutes non diceret esse magis et minus, secundum autem medias dici posse, ut haec ipsa grammatica atque iustitia non dicitur magis grammatica neque magis iustitia. Esse autem quasdam alias mediocres artes, in quibusidipsum posset euenire. Tertia est de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intentione crescere, nec diminutione decrescere putat sed eorum participantes [257C] posse sub examine compositionis uenire, ut de his magis minusue dicatur. Sanitatem namque ipsam et iustitiam, alteram altera magis minusue non esse. Neque enim quispiam dicit magis esse sanitatem alia sanitate. Sed hoc solum dicere possumus magis habere sanitatem aliquem, id est esse saniorem, et magis sanum, et minus sanum. Dicimus ergo quod ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis et minus. Qui uero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt, ut iustior, et sanior, et grammat. cior. Namque ipsa grammatica, id est litteratura, non suscipit magis et minus, nullus enim dicit alteram altera magis esse grammaticam sed eum qui grammatica ipsa participat. Dicimus litteratum, quem a litteratura scilicet denominamus, litteratus [257D] autem suscipit magis et minus, ut Donatus grammaticus plus erat aetate iam prouecta grammaticus, id est litteratus, quam cum primum ad huiusmodi studia deuenisset. Sed quamquam se haec ita habeant, tamen inuenimus aliquas qualitates quibus indubitate comparatio inueniri non possit, ut sunt quas ipse supposuit.
TRIANGULUM VERO ET QUADRATUM NON VIDETUR MAGIS SUSCIPERE, NEC ALIQUID ALIARUM FORMARUM.
Haec enim quae ex quarta specie qualitatis dicta sunt, magis minusue nullaratione suscipiunt, nullus enim dicit plus esse alium circulum quam alium, nec magis esse illud triangulum quam illud, dicitque fortasse [258A] maiorem, magis autem non dicit. Huius autem rei haec ratio est, ut cum sit trianguli definitio, figura quae sub tribus rectis lineis continetur, si qua sunt quae hanc definitionem in se suscipiant, ut et ipsa tribus rectis lineis contineantur, proprie triangulae formae sunt, eodem quoque modo et circulus ita definitur: Circulus est figura plana, quae sub una linea continetur, ad quam ex uno puncto qui intra ipsam est, omnes quae excunt lineae aequae sibi sunt. Rursus quadrati defnitio talis est: Quadratum est quod quattuor aequalibus lineis et quattuor rectis angulis continetur. Quaecumque igitur uel circuli definitionem suscipiunt, uel quadrati, aequaliter uel circuli uel quadratae formae sunt; si qua uero non suscipiunt, nullo modo sunt. Si qua uero sunt quae neque [258B] quadrati suscipiunt definitionem, neque circuli, neque quadrati sunt, neque circuli ut est figura quae parte altera longior dicitur. Illa enim ita definitur, parte altera longior figura est quae sub quattuor lineis continetur, rectisque angulis, quam quattuor lineae aequae sibi quidem non sunt, contra se uero positae binae sibi aequae sunt. Ergo quia huiusmodi figura neque circuli definitionem capit, neque quadrati aequaliter, neque circulus, neque quadratus est. Si qua enim cuiuslibet forma definitionem suscipiunt, omnino eadem sunt. Ut qui circuli circulus, qui quadrati quadratus, qui trianguli triangulus, qui parte altera longioris, parte altera longior, et in caeteris eodem modo. Si qua uero non suscipiunt, ut triangulum, circuli definitionem non capit neque omnino circulus est, nec potest dici inter quadratum et triangulum, [258C] quoniam utraque circuli definitionem non capiunt, quadratum quidem plus esse circulum, triangulum uero minus, omnino enim utraque a circuli ratione disiuncta sunt, quod his uerbis ab Aristotele tractatur:
QUAECUMQUE ENIM DEFINITIONEM TRIANGULI SUSCIPIUNT ET CIRCULI, OMNIA SIMILITER TRIANGULA VEL CIRCULI SUNT, DE HIS AUTEM QUAE NON SUSCIPIUNT NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERO DICITUR; NIHIL ENIM QUADRATUM MAGIS QUAM PARTE ALTERA LONGIOR FORMA CIRCULUS EST; NULLUM ENIM IPSORUM SUSCIPIT CIRCULI RATIONEM. SIMPLICITER AUTEM, SI UTRAQUE NON SUSCIPIUNT PROPOSITI RATIONEM, NON DICITUR ALTERUM ALTERO MAGIS. NON IGITUR OMNIA QUALIA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS. EX HIS ERGO QUAE DICTA SUNT NIHIL EST PROPRIUM QUALITATIS.
[258D] Nam si hoc definitio facit, ut demonstret rationem cuiusque substantiae, quaecumque definitione discrepant, illa etiam ipsa natura substantiae discrepabunt. Recte igitur si quae cuiuslibet rei propositae siue trianguli, siue quadrati definitionem non capiunt, ab eiusdem natura disiuncta sunt. Quocirca neque triangulum, neque quadratum, neque circulus, neque quidquid horum est, suscipiant magis et minus. Sed cum haec qualitates sint, non omnes qualitates aeque magis minusue suscipiunt. Quod si neque in omni qualitate intentio diminutioque prouenit, neque in sola, quod haec eadem in relatione reperias, non est magis minusue suscipere proprium qualitatis.
[259A] Quodnam igitur qualitatis proprium esse dicendum est, id ipse planissime subterposuit.
SIMILE AUTEM ET DISSIMILE SECUNDUM SOLAS DICUNTUR QUALITATES; SIMILE ENIM ALTERUM ALTERI NON EST SECUNDUM ALIUD NISI SECUNDUM HOC QUOD QUALE EST. QUARE PROPRIUM ERIT QUALITATIS SECUNDUM EAM SIMILE ET DISSIMILE DICI.
Simile inquit et dissimile solae retinent qualitates. Nam quamuis simile ad aliquid sit, tamen hoc ipsum quod dicimus, simile non dicimus, nisi quod quale est. Nam si eadem qualitas sit in duobus, illa in quibus est similia sunt, nec est aliud praedicamentum quod secundum simile et dissimile dici possit, et de aiiis quidem omnibus notum est, quoniam de nullo dicitur. Quod si quis de quautitate affirmet, dici [259B] posse secundum eam simile atque dissimile, monstratum est secundum quantitatem non simile et dissimile sed aequale et inaequale praedicari. Quocirca quoniam per singula quaeque pergentibus, et in omnibus idem qualitatibus inuenitur, et in nullo alio predicamento esse perspicitur, recte hoc proprium qualitatis esse firmauit. Sed quoniam cum de his quae referuntur ad aliquid tractaretur, affectus atque habitus in his quae sunt ad aliquid numerauit, nunc uero eosdem quoque qualitati supposuit, ipse sibi quamdam obiecit quaestionem, cur si prius sub iis quae ad aliquid referuntur, ista subiecerit, nunc sub qualitatibus ea ipsa posuerit. Superius namque monstrauit ea quae essent a se diuersa, easdem species habere non posse, cum dicit diuersorum generum et [259C] non subalternatim positorum diuersae species et differentiae sunt. Quocirca cum relatio atque qualitas diuersa sint genera, easdem utrique supponi species non oportet, hoc est enim quod dicit:
AT VERO NON DECET CONTURBARI NE QUIS NOS DICAT DE QUALITATE PROPOSITIONEM FACIENTES MULTA DE RELATIUIS INTERPOSUISSE; HABITUDINES ENIM ET AFFECTIONES EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID ESSE DIXIMUS. PAENE ENIM EA QUAE SUNT IN OMNIBUS HIS GENERIBUS AD ALIQUID DICUNTUR, EORUM VERO QUAE SUNT SINGULATIM NIHIL; SCIENTIA ENIM, QUAE GENUS EST, HOC IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR (ALICUIUS ENIM SCIENTIA DICITUR), SINGULORUM VERO NIHIL HOC IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR, UT GRAMMATICA NON DICITUR ALICUIUS GRAMMATICA NEC MUSICA ALICUIUS MUSICA SED SI FORTE SECUNDUM GENUS PROPRIUM ET ISTAE DICUNTUR ALICUIUS; UT GRAMMATICA ALICUIUS DICITUR SCIENTIA, NON [259D] ALICUIUS GRAMMATICA, ET MUSICA ALICUIUS SCIENTIA, NON ALICUIUS MUSICA; QUARE SINGULA NON SUNT RELATIUA.
Quam quaestionem ualidissima argumentatione dissoluit, his scilicet uerbis: Pene enim ea quae sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur. Eorum uero quae sunt singulatim, id est epecies, nihil huiusmodi sunt. Haec enim est argumentatio quam Graeci *epikeirema* uocant. In huiusmodi affectionibus atque habitudinibus, quae inter ea sunt genera, eas solas ad aliquid posse reduci, quae uero species essent illorum generum posse in relatiuis sed in qualitatibus numerari, ut scientia cum sit habitudo [260A] habet sub se alias habitudines, grammaticam et geometriam. In hoc igitur scientia ipsa quod genus est, ad aliquid semper refertur, dicimus enim scientiam alicuius scientiam. Grammaticam uero quae eius species est, nullus dicit alicuius esse grammaticam; dicatur enim si fieri potest grammaticam, Aristarchi esse grammaticam. Sed omnia quaecumque dicuntur ad aliquid, conuertuntur. Dicitur ergo et Aristarchus, grammaticae Aristarchus, quod fieri non potest. Non igitur grammatica Aristarchi, ut ad aliquid dicitur. Est etiam argumentum, non species sed huiusmodi genera, ad aliquid appellari, ut cum ipsae quidem species ad aliquid non dicantur, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica, si quando tamen est ut species ad aliquid referatur, id non secundum se sed [260B] secundum genus, ut grammaticae quoniam genus est scientiae quae relatiua est, si quis grammaticam ad aliquid referre contendat, non potest secundum ipsam grammaticam, eam ad aliquid praedicare sed secundum scientiam, id est secundum genus suum. Non enim dicitur grammatica alicuius grammatica sed fortasse grammatica alicuius scientia. Non ergo grammatica secundum grammaticam ad aliquid dicitur sed secundum scientiam. Et hoc est quod ait, ut grammatica non dicitur aliouius grammatica, nec musica sed fortasse secundum genus proprium istae dicuntur alicuius, ut grammatica alicuius dicitur scientia, non alicuius grammatica. Ergo singularum specierum nihil est quod aliqua relatione praedicetur. Genera uero harum specierum relatiua sunt, quae paulo superius dixi; quod enim ait: Pene enim in [260C] omnibus qualitatibus genera ad aliquid dicuntur, non autem aliquid eorum quae sunt singula, hoc demonstrare uoluit, genera ipsa habitudinem dispositionumque esse relatiua, species uero generum quas singulatim esse dixit, ad aliquid nullo modo praedicari. Quas idcirco esse singulatim uocauit, quia grammatica una est, et rursus musica una; scientia uero non una. Recte igitur species scientiae singulatim esse nominauit. Constat igitur quod genera huiusmodi habitudinem dicantur ad aliquid, species uero ad nihil aliud propria praedicatione referanlur. Quocirca quoniam huiusmodi species relatiuas non esse demonstrauit, nunc quod reliquum est qualitates esse confirmat.
DICIMUR AUTEM QUALES SECUNDUM SINGULA; HAEC ENIM [260D] ET HABEMUS (SCIENTES ENIM DICIMUR QUOD HABEMUS SINGULAS SCIENTIAS); QUARE HAEC ERUNT ETIAM QUALITATES, QUAE SINGULATIM SUNT, SECUNDUM QUAS ET QUALES DICIMUR; HAEC AUTEM NON SUNT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID.
Illas esse qualilates superius confirmatum est ex quibus aliqui quales uocarentur, nos autem idcirco grammatici dicimur, non quod uniuersalem scientiam sed quod ipsam grammaticam habeamus, et hoc uere dicitur, idcirco nos dici scientes, quia grammatici sumus, potius quam idcirco grammaticos quod aliquam scientiam retinemus. Nullus enim a generali scientia grammaticus, aut sciens, nisi a singulatim [261A] scientia sciens, grammaticusque perhibetur. Igitur quoniam ex his habitudinem speciebus quales uocamur, ipsae species in qualitate numerandae sunt. Sed cum quis grammatica participat, de ea etiam genus dicitur, et secundum eam non solum ad grammaticam sed ad scientiam quoque coniungitur. Dicitur enim idcirco sciens. Ergo quoniam habens grammaticam, et sciens, et grammaticus dicitur, non potest ulla scientia participare, qui singulas non habuerit. Qui enim cunctis speciebus caret, illi quoque genere ipso carendum est. Quare quoniam has species hahemus et secundum eas quales dicimur, a grammatica scientes et grammatici nuncupamur, has autem ipsas species monstratum est ad aliquid non referri. Recte igitur huiusmodi habitudines quae in [261B] alterius relatiuis species sunt, in qualitate numeratae sunt. Quod si quis hoc quoque inuitus accipiat, aliud addit quo totum quaestionis uinculum soluetur; ait enim:
AMPLIUS SI CONTINGAT IDEM ET QUALE ESSE ET RELATIUUM, NIHIL EST INCONUENIENS IN UTRISQUE HOC GENERIBUS ANNUMERARE.
Nam cum sit uerum unam eademque rem duobus diuersis generibus suppositam esse non posse, illud tamen conuenit secundum aliud atque aliod unam eamdemque speciem duobus generibus posse subnecti, ut in eo quod supra iam dictum est, cum Socrates substantia sit, pater uero ad aliquid, cumque substantia discrepet atque relatio, nihil tamen est inconueniens eumdem ipsum Socratem in eo quod [261C] homo est, substantiae supponi, in eo quod habet filium, relationi. Quocirca si secundum aliam atque aliam rem duobus generibus eadem res quaelibet diuersissimis supponatur, nihil inconueniens cadit. Ita quoque et habitudines in eo quod alicuius rei habitudines sunt, in relatione ponuntur, in eo quod secundum eas quales aliquid dicuntur, in qualitate numerantur. Quare nihil est inconueniens unam atque eamdem rem, secundum diuersas natura, suae potentias, geminis et si contingat pluribus, annumerare generibus Qnocirca quoniam de qualitate tractatum est, nos quoque orationis cursum ad reliqua praedicamenta uertamus.
[09]
recensereDE FACERE ET PATI
recensereSUSCIPIT AUTEM ET FACERE ET PATI CONTRARIETATEM ET MAGIS [261D] ET MINUS; CALEFACERE ENIM ET FRIGIDUM FACERE CONTRARIA SUNT, ET CALEFIERI ET FRIGIDUM FIERI, ET DELECTARI ET CONTRISTARI; QUARE SUSCIPIT CONTRARIETATEM FACERE ET PATI. ET MAGIS AUTEM ET MINUS; EST ENIM CALEFACERE ET MAGIS ET MINUS, ET CALEFIERI MAGIS ET MINUS, ET CONTRISTARI. SUSCIPIUNT ERGO ET MAGIS ET MINUS FACERE ET PATI. AC DE HIS QUIDEM HAEC DICTA SUNT.
Decursis quattuor praedicamentis quae aliqua quaestione et consideratione ergo uidebantur, tenuiter caetera breuiterque perstringit. Et de facere quidem et pati nihil in hoc libro, nisi quod contraria suscipiant, et intentionem imminutionemque ab Aristotele est disputatum, in aliis uero eius operibus plene ab eo perfecteque tractata sunt, ut hoc ipsum de [262A] facere et pati in his libris quos *Peri geneseos kai phthopas* inscripsit, de aliis quoque praedicamentis non illi minor in aliis operibus disputatio fuit, ut de eo quod est ubi et quando in physicis, et de omnibus quidem altius subtiliusque in libris quos *Meta ta physika* uocauit, exquiritur.
Ac de fecere quidem et pati ipse planissime posuit posse ea suscipere contrarietates. Dicimus enim ignem calefacere et frigefacere, quod scilicet ad faciendum refertur. Dicimus aquam calefieri et frigefieri, quod nihilominus ad patiendi ducitur praedicamentum. Magis quoque et minus suscipere, apertissimis demonstrat exemplis. Sic enim magis calefacere et minus, et magis calefieri et minus dicitur. Atque haec hactenus, ipse enim haec apertissime posuit. Est autem horum descriptio [262B] talis, quod in faciendo quidem, actus quidam a quolibet in aliam rem ueniens, consideratur a quo ueniat. In patiendo autem in eo ille actus consideratur, in quem uenit. Actus enim et passio simul in physicis esse monstrata sunt. Ac de facere quidem ac pati, ad praesens tempus haec dicta sufficiant.
DICTUM EST AUTEM ET DE SITU IN RELATIUIS, QUONIAM DENOMINATIUE A POSITIONIBUS DICITUR. DE RELIQUIS VERO, ID EST QUANDO ET UBI ET HABERE, PROPTEREA QUOD MANIFESTA SUNT, NIHIL DE HIS ULTRA DICITUR QUAM QUOD IN PRINCIPIO DICTUM EST, QUOD HABERE SIGNIFICAT CALCIATUM ESSE VEL ARMATUM, UBI VERO IN LYCIO, VEL ALIA QUAECUMQUE DE HIS DICTA SUNT.
IGITUR DE HIS GENERIBUS QUAE PROPOSUIMUS SUFFICIENTER DICTUM EST.
DE SITU ET POSITIONE
recensere[262C] Positio quidem quoniam ipsa est alicuius, in iis quae sunt ad aliquid, numerata est sed quoniam omnis res quae ab alio denominatur, aliud est quam id ipsum a quo denominata est, ut aliud est, qui est grammaticus, atque grammatica, quamuis grammaticus a grammatica denominelur. Ita cum sit positio relatiua, quidquid denominatiue a positionibus dicitur, hoc relatiuorum genere non tenetur. Positio autem ipsa relatiua est, positum uero est a positione denmninatum. Statio enim cuiusdam statio est. Stare uero quoniam a statione denominatum est, non ponitur in eo genere in quo statio fuit. Quare sub relatione hoc praedica nentum non inuenitur. Sed quoniam nihil est ad quod hoc reducere genus atque aptare possimus, dicendum est suum [262D] esse genus. Ut accumbere ab accubitu, stare a statione, et caetera quidem quae idcirco se Aristoteles exsequi denegat, quoniam planissima sunt; ait enim: De reliquis uero id est, quando, et ubi, et habere; propterea quia manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, et eorum praedicta ponit exempla.
DE UBI ET QUANDO
recensereDicendum autem est breuiter de praedicatione quae est ubi et quando. Sicut ipsum ad aliquid per se esse non potest nisi ex alio aliquo naturam trahat, ita et quando et ubi, esse non potest, nisi locus ac lempus fuerit. Locum enim ubi, tempus uero quando, comitatur. Non [263A] est autem idem tempus, et quando, nec ubi et locus sed proposito prius loco si qua res in eo sit posita, ubi esse dicitur. Rursus si certa res in tempore est, quando esse perhibetur, ut Apollinares ludi, oum sint in tempore, quando eos esse dioimus. Habent autem haec quoque proprias diuersitates, ubi quidem, quod aliquoties infinite dicitur. Alicubi enim esse dicimus aliquem, ut Socratem, aliquoties autem definite, ut in Lyceo uel in Academia. Habet quoque ubi, secundum ipsum locum in quo est, aliquas contrarietates. Sursum enim esse, et deorsum ubi esse dicitur. Temporum quoque uarietates in eo praedicamento, quod est quando, esse manifestum est. Futura enim et praesentia praeteritaque in quando praedicamento ueniunt. Dicimus enim fuisse aliquando [264A] Scipionem consulem Romanum, nunc esse Orientis imperatorem, qui nunc Anastasius appellatur. Futurum autem esse aliquem, quae scilicet secundum quando praedicamentum dicuntur.
DE HABERE
recensereHabere autem est quoddam extrinsecus ueniens, neque innatum ei a quo habetur, aliudque quam est illud ipsum a quo habetur, in se retinere, ut armatum esse uel uestitum esse. Habere enim est uestes atque arma tenere, quae cum eo nata non sunt, neque aliqua cum eo qui habet, communi natura proprietateque iunguntur; sed quoniam de his Aristoteles tacuit, nobis quoque nunc eorum longior tractatus omittendus est.
LIBER QUARTUS
recensereINTRODUCTIO
recensere[263B] Expeditis omnibus praedicamentis, cur praeter propositum operis in hanc oppositorum disputationem sit ingressus, a multis ante quaesitum est sed Andronicus hanc esse adiectionem Aristotelis non putat, simulque illud arbitratur, idcirco ab eo fortasse hanc adiectionem de oppositis, et de his quae simul sunt, et de priore, et de motu et de aequiuocatione, habendi non esse factam, quod hunc libellum ante Topica scripserit, quodque haec ad illud opus non necessaria esse putauerit, sicut ipse Categoria possunt ad sensum Topicorum, non ignorans scilicet quod sufficienter in Topicis, quantum ad argumenta pertinebat, et de his omnibus quae adiecta eunt, et de praedicamentis fuisse propositum. Sed haec Andronicus.
Porphyrius uero hanc adiectionem uacare [263C] et carere ratione non putat. Cuius hanc prodidit causam. Ut enim multa sunt quae quod communibus animi conceptionibus esse suggererent, in huius libri principiis ab Aristotele praedicta sunt, ut de aequiuocis, et uniuocis, et denominatiuis, et de his omnibus, quaecumque usque ad substantiae disputationem ad ipsorum praedicamentorum utilitatem cognitionemque praedicta sunt, ita quaedam fuisse quae essent quidem in communibus sensibus, egerent tamen subtilioris diuisionis modo, haec diligenter supposita sunt, ut quid essent proprie teneretur, ne falsis opinionibus traductus non firmus animus luderetur. Docet autem hoc, inquit, etiam ipse ordo congruus rationique conueniens titulorum, hanc adiectionem fuisse perutilem atque necessariam. Prius enim de oppositis, post uero [263D] de his quae simul sunt, et de his quae posteriora sunt. Post autem de motu, ad postremum de habendi aequiuocatione sermonem faciens, libri seriem terminauit. Idcirco quod in omnibus quidem praedicamentis ante quaesiuit, utrum possint habere contraria. In his uero quae sunt ad aliquid, dixit magnum paruo non posse esse contrarium sed oppositum. Quid uero esse oppositum dicere praetermisit, ne ordo disputandi continuus rumperetur. Hic igitur recte quod illic praetermiserat, prius edocuit. In relatiuis quoque [264B] de his quae sunt prius, quaeque simul natura gignuntur, strictim tetigit, quod nunc diligenter explicat.
Faciendi uero patiendique praedicamenta sunt, in quibus quidam quasi motus agitatioque consideratur; necesse igitur fuit motu dicere, qui naturam faciendi atque patiendi uellet ostendere. Quis autem dubitet cuiuslibet sermonis aequiuocationem monstrare, esse perutile? Quare quoniam habere quoque praedicamentum est, non fuit inconueniens neque perfluum de habendi aequiuocatione tractasse.
[10]
recensereDE OPPOSITIS
recensereQUOTIENS SOLENT OPPONI, DICENDUM EST. DICITUR AUTEM ALTERUM ALTERI OPPONI QUADRUPLICITER, AUT UT AD ALIQUID, AUT UT CONTRARIA, AUT UT HABITUS ET PRIUATIO, AUT UT AFFIRMATIO ET NEGATIO. OPPONITUR AUTEM [263C] UNUMQUODQUE ISTORUM, UT SIT FIGURATIM DICERE, UT RELATIUA UT DUPLUM MEDIO, UT CONTRARIA UT BONUM MALO, UT SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM UT CAECITAS ET VISUS, UT AFFIRMATIO ET NEGATIO UT SEDET Ñ NON SEDET.
Illud quoque quaeritur utrum oppositionis nomen aequiuoce praedicetur. Dicimus enim quattuor modis opponi, aut ut contraria, aut ut aliquid, aut ut habitum et priuationem, aut ut affirmationem et negationem. Hic ergo contenditur utrum aequiuocatio quaedam circa has quattuor diuersitates sit, an id ipsum quod dicimus oppositum generis uice praedicetur, ut sit uniuocum. Sed in hoc Stoicorum Peripateticorumque diuersa sententia fuit, et ut ipsi inter se Peripatetici, diuerse sectati sunt. Stoicorum quoniam longa sententia est, praetermittatur, aliis autem Peripateticis placet nomen hoc oppositi de subiectis aequiuoce praedicari, ita affirmantibus, quoniam Aristoteles ita dixit: De oppositis quoties solent opponi dicendum est hoc, id est quoties ad multiplicitatem pertinet aequiuocationis. Sed qui melius iudicauere, si oppositionis nomen generis loco dicunt debere praedicari, idcirco quod cum nomen opposilionis de subiectis quattuor oppositionibus praedicetur, ab his quoque definitio non oberret. Sunt enim opposita quae in [265A] eodem, secundum idem, in eodem tempore, circa unam eamdemque rem, simul esse non posunt, quod per singula quaeque pergentibus in singulis oppositis inuenitur. Namque album et nigrum, quae sunt contraria, unu eodemque tempore circa unum idemque corpus partemque corporis simul esse non possunt, nec seruus atque dominus eiusdem, eodem tempore idem seruus idem dominus est, nec habitus et priuatio; quis enim dicat in eodem oculo uno eodemque tempore et uisum posse esse et caecitatem? Iam uero affirmatio et negatio quam repugnantes sint, quamque in eodem simul esse non possint, nulli dubium est. Quare si ea quae sub oppositione ponuntur oppositionis nomen definitionemque suscipiunt, quid est dubium oppositionem non aequiuoce [265B] praedicari? His igitur positis, ad eorum distantias differentiasque ueniamus.
QUAECUMQUE IGITUR UT RELATIUA OPPONUNTUR, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM DICUNTUR, AUT QUOMODOLIBET ALITER AD EA; UT DUPLUM MEDII, HOC IPSUM QUOD EST, DICITUR DUPLUM; ET SCIENTIA SCIBILIS REI SCIENTIA UT AD ALIQUID OPPONITUR, ET DICITUR SCIENTIA, HOC IPSUM QUOD EST, SCIBILIS; ET SCIBILE, HOC IPSUM QUOD EST, AD OPPOSITUM DICITUR, SCILICET SCIENTIAM (SCIBILE ENIM ALIQUA SCIENTIA SCIBILE DICITUR).
QUAECUMQUE ERGO OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM VEL ALIO QVOLIBET MODO AD SE INUICEM DICUNTUR.
Ea quidem huius oppositionis quae secundum relationem dicuntur, et per seipsa plana atque uulgata sunt et superiori relationis disputatione iam cognita. Illa enim [265C] sunt ad aliquid quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet aliter ad ea, ut seruus domini seruus, et dominus serui dominus, et magnum ad paruum dicitur, et rursus paruum refertur ad magnum. Quod si hoc in relatiuis omnibus inuenitur, nulla est dubitatio quin etiam in his hoc deprehendi possit, quae secundum ad aliquid opponuntur, ut ea ipsa id quod sunt oppositorum dicantur uel quomodolibet aliter ad opposita, ut si est seruus domino oppositus, dominus serui dicatur, id est oppositi sui, et rursus si dominus seruo oppositus est, domini seruus dicatur. Paruum uero ad magnum, et magnum ad paruum, id est ad oppositum sibi. Atque hoc quidem in omnibus secundum ad [265D] aliquid oppositionibus inueniri necesse est. Quocirca sit haec proprietas eorum quae secundum ad aliquid opponuntur, quod ea ipsa quae sunt ad opposita referuntur, et ipsorum esse dicuntur.
His ergo ante constitutis docet differentiam qua inter se ea quae secundum contrarietatem dicuntur, uel ea quae secundum ad aliquid, discrepant atque dissentiunt; ait enim:
ILLA VERO QUAE UT CONTRARIA, IPSA QUIDEM QUAE SUNT NULLO MODO AD INUICEM DICUNTUR, CONTRARIA VERO SIBI INUICEM DICUNTUR; NEQUE ENIM BONUM MALI DICITUR BONUM SED CONTRARIUM; NEC ALBUM NIGRI ALBUM SED CONTRARIUM. QUARE DIFFERUNT ISTAE OPPOSITIONES INUICEM.
[266A] Dictum est in his quae secundum ad aliquid opponuntur, quod ea ipsa id quod sunt ad id quod sibi est oppositum dicerentur. Contraria uero et ipsa quidem opponuntur sibi sed id quod sunt ad opposita non dicuntur, contraria autem dicuntur. Hoc autem huiusmodi est. Bonum malo contrarium dicimus esse, et rursus malum bono. Nigrum quoque albo contrarium putamus, nihilominus quoque album nigro. Sed cum hoc arbitramur, non tamen dicimus ea id quod sunt esse oppositorum. Si enim diceremus ea id quod est bonum esse oppositi sui, non diceretur bonum malo esse contrarium sed bonum esse mali bonum. Nec ila praedicationem quis faceret nigrum albo esse contrarium sed nigrum albi esse nigrnm. Hoc est enim id quod est nigrum dici ad oppositum suum, si [266B] quis dicat nigrum albi esse nigrum; quod quoniam non dicitur, ea ipsa quae sunt non dicuntur oppositorum, ea scilicet quae sibi ut contraria uidentur opponi. Sed quoniam dicimus bonum malo contrari uni, et nigrum albo contrarium, quamquam id quod sunt oppositorum non dicantur, tamen ad opposita ut contraria nominantur. Atque hoc est quod ait: Ipsa quidem quae sunt nullo modo ad seinuicem dicuntur. Contraria uero sibi inuicem dicuntur. Non enim dicitur bonum mali bonum, hoc est enim id quod est opposili praedicare sed dicimus bonum malo cootrarium. Quocirca differunt ea quae similiter ad aliquid opponuntur his quae secundum contrarietatem sibi sunt opposita, quod ea quidem quae secundum relationem opposita sunt id quod sunt oppositorum [266C] dicuntur. Illa uero quae ut contraria, ipsa quidem quod sunt oppositorum nomine minime sed tantum contraria praedicantur, ut bonum contrarium esse dicatur oppositi sui non boni. Dicimus enim bonum malo contrarium, eum non dicamus bonum mali bonum. Sed quoniam differentiam secundum ad aliquid oppositionis contrariorumque monstrauit, ipsorum inter se contrariorum differentiam discrepantiamque persequitur.
QUAECUMQUE VERO CONTRARIORUM TALIA SUNT UT IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, NECESSARIUM SIT ALTERUM IPSORUM INESSE, NIHIL EORUM MEDIUM EST (QUORUM AUTEM NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM OMNIUM EST ALIQUID MEDIUM); UT AEGRITUDO ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATA EST FIERI, ET NECESSE [266D] EST ALTERUM IPSORUM INESSE ANIMALIS CORPORI, AUT AEGRITUDINEM AUT SANITATEM; ET PAR QUIDEM ET IMPAR DE NUMERO PRAEDICATUR, ET NECESSE EST HORUM ALTERUM NUMERO INESSE, VEL PAR VEL IMPAR; ET NON EST HORUM ALIQUID MEDIUM, NEQUE AEGRITUDINIS NEQUE SANITATIS, NEQUE IMPARIS NEQUE PARIS. QUORUM AUTEM NOR EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM EST ALIQUID MEDIUM; UT ALBUM ET NIGRUM IN CORPORE NATUM EST FIERI, ET NON EST NECESSE ALTERUM EORUM INESSE CORPORI (NON ENIM OMNE CORPUS VEL ALBUM VEL NIGRUM EST); ET PROBUM ET IMPROBUM DICITUR QUIDEM DE HOMINE ET DE ALIIS PLURIBUS, NON EST AUTEM NECESSE ALTERUM INESSE HIS DE QUIBUS PRAEDICATUR; NON ENIM OMNIA AUT PROBA SUNT AUT IMPROBA. ET EST ALIQUID HORUM MEDIUM, UT ALBI ET NIGRI [267A] UENETUM VEL PALLIDUM VEL QUICUMQUE ALII COLORES SUNT, FOEDI VERO ET PULCHRI QUOD NEQUE PULCHRUM EST NEQUE FOEDUM. IN ALIQUIBUS QUIDEM MEDIETATIBUS POSITA SUNT NOMINA, UT ALBI ET NIGRI UENETUM ET PALLIDUM; IN ALIQUIBUS VERO NON EST NOMINE ASSIGNARE MEDIETATEM, UTRIUSQUE VERO NEGATIONE DEFINITUR, UT NEC BONUM NEC MALUM, NEC IUSTUM NEC INIUSTUM.
Breuis contrariorum partitio hoc modo facienda est. Contrariorum alia sunt habentia medietatem, alia uero non habentia, et eorum quorum est aliquid medium, in aliis plures medietates, in aliis uero una tantum medietas inuenitur. Atque horum aliquae medietates propriis nominibus appellantur in aliquibus [267B] uero ipsae quidem medietates propriis appellationibus carent, contrariorum uero negatione signantur. Sed haec quae dicta sunt a primordio repetentes propriis probemus exemplis. Illa uero contraria quae medio carent talia sunt, ut necesse sit alterum eorum proprio inesse subiecto, ut est aegritudo et sanitas. Omne enim corpus in quo aegritudo sanitasque uersatur, aut aegrum aut sanum est. Atque ideo quoniam aegritudo et sanitas medietate carent, alterutrum eorum inerit ei subiecto, in quo utraque nata sunt fieri, et de quo praedicantur. Nam quoniam in corpore animalis sanitas et aegritudo fieri nata est, id est ita fieri solet, et ita omne natum est aninial, ut aut sanum esse possit aut aegrum. Et quoniam de animalis corpore aut sanum, aut aegrum praedicatur, necesse est [267C] quoniam haec medio carent in omni corpore animalis aut aegritudinem, aut sanitatem esse. Quocirca eorum quae medio carent, necesse alterum interesse subiecto, et quaecumque talia sunt, ut alterum ipsorum subiecto inesse necesse sit, nulla inter ea medietas clauditur. Illa uero contraria in quibus aliqua medietas est non sunt talia, ut eorum necesse sit alterum inesse subiecto. Nam in illis quae medio carent idcirco alterutrum subiecto inesse necesse est, quod eorum medietas nulla est quae possit interea subiectae inesse substantiae, ut in numero quoniam paritas et imparitas medium nihil habenti (omnis enim numerus aut par aut impar est nec est quod propterea numero inesse possit), ideo omnis numerus aut par aut impar est. In his uero quae inter se medietatem aliquam [267D] complectuntur, non est necesse semper alterum contrariorum inesse. Potest namque inesse medietas, ut in colore, quoniam album atque nigrum contrarietatis uice diuersa sunt, habent autem medium quod est rubrum uel pallidum, idcirco non omne corpus uel album uel nigrum est, quoniam potest aliquando in subiectis corporibus albi atque nigri medietas inueniri. Videmus namque rubrum corpus, ut rosam multosque praeterea flores, quos uerni temporis clementia parturit. Recte igitur dictum est, eorum quorum non sunt aliquae medietates, alterum semper inesse subiectis, et in quibus necesse est alterum inesse, fieri non posse quin illic medietas ulla sit.
Eodem quoque modo et quae medietates habent, non [268A] necessario alterutra subiectis inesse, et quae non est necesse alterutra subiectis inesse, non est dubium quin illic quaedam possit esse medietas sed in aliquibus quidam plures, in aliquibus autem una est medietas, ut in colore inter album alque nigrum plures medietates sunt. Est enim (ut dictum est) rubrum, et quoque pallidum, eodem quoque modo uenetum, et multa praeterea huiusmodi. In calido uero atque frigido una medietas est, quae dicitur tepor. Horum autem quibus una medietas est, in aliis nornen est positum, in aliis non. Et positum quidem nomen est, ut inter calidum frigidumque, hanc enim medietatem tepidum esse praedicamus. Non est uero positum in eo quod Aristoteles ipse sic dixit: Improbi uero et probi, quod neque probum est, neque improbum. [268B] Nam quoniam bonum atque in ulum sibi sunt contraria, non autem necesse est omne quod boni maliue susceptibile est, uel bonum esse uel malum, idcirco dixit bonum malumque, cum sint contraria, habere quamdam medietatem, cui nomen positum quidem non sit sed nihilominus eam quis inter has contrariorum naturas inueniet. Nam quod dictum est a posterioribus inter bonum malam qua esse ea quae dicantur indifferentia, ut interest uirtutem atque turpitudinem, quae utraque sibi sunt contraria, diuitiae et pulchritudo, quae (ut Stoici putant) neque mala neque bona sunt, atque idcirco indifferentia nominauere sed hoc ipsum quod dicimus indifferens apud priores nomen non erat, et a posterioribus inuentum est.
Aristoteles autem qui hoc nomine usus nunquam [268C] est, ait probum atque improbum habere quidem aliquam medietatem, uerumtamen eam nullo nomine nuncupari sed eam utriusque contrarii negotiatione definiuit. Ait enim medietatem probi atque improbi esse, quod neque probum esset neque improbum, ut iusti atque iniusti medietas est, quod neque iustum, neque iuiustum est. Sed ne uideatur inconueniens aliquid negationibus definiri, ipse ait: In aliquibus uero non est nomine assignare medietatem, utriusque uero negatione definitur. Namque ubi est una medietas, si utraque contraria sint remota, sola tantum medietas permanebit, ut in eo quod est bonum et malum, quoniam his una medietas est, sublato bono atque malo, solum quod neque bonum, neque malum est relinquitur. Quocirca tota rursus diuisio [268D] breuiter assumenda est. Eorum quae sunt contraria quorum necesse est semper alterum inesse in his, in quibus ea secundum propriam naturam inesse contingunt, ea nullam inter se retinent medietatem, ut in corpore sanitas et aegritudo, in numero paritas atque im paritas. Quaecumque uero in his in quibus esse possunt, non ita sunt, ut eorum necesse si alterum inesse, haec aliquam inter se qualitatem medietatis amplectuntur, ut albedo atque nigredo, rubrum, frigidum atque calidum teporem. Horum autem alia sunt quae unam solam continent medietatem, alia uero quae multas, et multas, ut inter album atque nigrum, pallidum, uenetum, quae medietates sunt. Inter calidum atque frigidum una sola est medietas, tepor. [269A] Horum autem quae unam retinent medietatem, in aliis nomina sunt posita, ut in eo ipso calore ac frigore. Est enim tepor medietas caloris atque frigoris. In aliquibus uero nomen positum non est, ut in eo quod est bonum atque malum, iustum atque in iustum. In his enim medietas nomen positum non habet sed utrorumque contrariorum negationibus definitur, ut dicamus eam esse boni atque mali medietatem, quod neque bonum est malum, eamque esse iusti et iniusti medietatem, quae utraque contrarietate summota, utrorumque negatione relinquitur, ut est neque iustum, neque iniustum.
PRIUATIO VERO ET HABITUS DICUNTUR QUIDEM CIRCA IDEM ALIQUID, UT VISIO ET CAECITAS CIRCA OCULUM; UNIVERSALITER AUTEM DICERE EST IN QUO NASCITUR HABITUS FIERI, CIRCA HOC DICITUR UTRUMQUE EORUM.
[269B] Ordine tertiam speciem propositae oppositionis exsequitur eam quae secundum habitum priuationemque dicitur, atque in ea unam similitudinem posuit quae illi est cum contrarietate coniuncta. Nam sicut ea quae sunt contraria circa idem sunt, ut album, quoniam semper in corpore est, nigrum quoque semper est in corpore, et iustitia, quoniam semper animo inserta est, iniustitia quoque mentis est uitium, ita quoque ea quae secundum priuationem habitumque dicuntur, circa idem semper necesse est inueniri, ut quoniam uisus habitus est (habemus enim uisum) et uisus est in oculos circa oculum, caecitas quoque, quae priuatio uisus est, praeter oculum non est. Auditus etiam, qui habitus est, quoniam circa aures est, eius quoque priuatio quae surditas [269C] dicitur, ab auribus non recedit; ita quoque et circa quod fuerit habitus, circa idem ipsum illius habitus priuatio consideratur. Atque hinc regulam dat. Uniuersaliter enim dicit in quo sit in eo fieri priuationem. Quid uero sit priuari, continuata dispositione subiunxit:
PRIUARI VERO TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE HABITUS SUSCEPTIBILIUM, QUANDO IN QUO NATUM EST INESSE VEL QUANDO NATUM EST HABERE NULLO MODO HABET.
Quid sit priuatio hac Aristoteles definitione conclusit. Neque enim quaecumque non habent uisum, caeca dicuntur, nec uero surdum est omne quod non sentit auditum, nemo enim neque parietem caecum dixerit, nec surdum lapidem, neo quidquid huiusmodi est. Sed ea sola priuari dicimus habitu, quaecumque [269C] aut habuere habitum eoque caruere, aut habere potuere et non habent. Parietem autem idcirco non dicimus caecum, quod in eo uisus naturaliter uenire non potuit. Paruos uero catulos quibus uisus non est, non satis digne aliquis caecos esse pronuntiet. Eo enim tempore nondum naturaliter uisum habere possunt. Si uero exhaustis diebus quibus his oculi patefieri et lucem haurire naturaliter possunt, non habeant uisum, eos caecos esse manifestum est. At uero neque ostrea dicuntur edentula, quoniam naturaliter non habeant dentes sed nec infantulos quibus adhuc nondum huiusmodi aetas est, ut habeant dentes, uocamus edentulos sed si aut is qui ante habuit, dentes amiserit, aut quo iam tempore [270A] habere naturaliter debet, dentes non habet, ut si quis puerorum septimo anno omnino nullum creauerit, illos iure edentulos appellamus, atque hoc est, quod ait:
EDENTULUM ENIM DICIMUS NON QUI NON HABET DENTES, NEC CAECUM QUI NON HABET VISIONEM SED QUI, QUANDO CONTIGIT HABERE, NON HABET (MULTA ENIM EX NATIUITATE NEQUE DENTES HABENT NEQUE VISIONEM SED NON DICUNTUR EDENTULA NEQUE CAECA).
Hoc est, non omne quod non uidet caecum, nec quod dentes non habet edentulum appellamus. Plura enim sunt quae aut omnino aut certo tempore naturaliter haec habere non possunt sed est illa priuatio quoties si habitum non habet, qui habere naturaliter potest, et eo tempore cum iam per naturam illius [270B] esse compos habitus possit, uel si habens quis retinensque habitum, illum cuiuslibet incursione casus amiserit, ut in pueris iam adultis si non habeant dentes. Nam quoniam homines sunt, possunt habere; quod si habentes amiserint, edentuli dicuntur; si uero omnino non creuerint dentes, quoniam iam pueris aeque adultis ut dentes haberent, naturaliter poterat euenire, id quo casu aliquo uel aegritudine officiente factum est, eos edentulos et habitudentium priuatos esse nominamus.
PRIUARI VERO ET HABERE HABITUM NON EST HABITUS ET PRIUATIO; HABITUS ENIM EST VISUS, PRIUATIO VERO CAECITAS, HABERE AUTEM VISUM NON EST UISUS, NEC CAECUM ESSE CAECITAS (PRIUATIO ENIM QUAEDAM EST CAECITAS, CAECUM VERO ESSE PRIUARI, NON PRIUATIO EST).
[270C] Hic uerissima ratione monstratur utrum ea que sub priuatione atque habitu cadant priuationes sint atque habitus an minime: nam quoniam habitus est uisus, priuatio uero caecitas, sub habitu uero est habere uisum, et sub priuatione esse caecum, utrum habere uisum idem sit quod ipse qui habetur uisus, et utrum idem sit caacum esse quod caecitas, perspicaciter intuentibus aliud quoddam est habere aliquid quod habetur. Tres namque res sunt in eo in quo est habitus, is qui habet ea res quae habetur, et habere, ut est is qui uidet, et ipse uisus, et hoc ipsum quod ex utrisque, fit ex eo scilicet qui uidet et uisu, quod est uidere. Distat autem et uidere ab eo qui uidet, et hoc ipsum uidere rursus a uisu. Aliud est enim id [270D] quod fit quam is qui facit. Videre autem uidens operatur, aliud est igitur uidere quam uidens. Distat autem uidere etiam a uisu, aliud namque est id quod fit quam id per quod aliquid geritur, uidere autem per uisum fit. Distat ergo uidere ab eo ipso (qui ipsum uidere efficit) uisu sed uidere uisum habere est, uisum autem habere habitum retinere est, et uisus habitus est. Non est igitur idem habitus et quid est sub habitu, id est quemlibet habitum retinere.
Eodem quoque modo etiam in priuatione, et illic quoque tres sunt res, is qui priuatur, hoc ipsum quod fit, id est priuari, et ipsum quo quis priuatur, id est ipsa priuatio. Quod si distat is qui habet eo ipso quod est habitum habere, distat et is qui priuatur eo quod est priuari. Quod si etiam distat quod est habere habitum [271A] illo ipso habitu qui habetur. Distat necessario id quod est priuati illa ipsa scilicet priuatione qua quisque priuatur. Quare neque id quod sub habitu est habitus appellari potest neque id quod sub priuatioue priuatio. Recte igitur dictum est habitum habere non esse habitum priuarique non esse priuationem: cui rei aliqua quaedam ualidior uis argumentationis adiungitur, quam Aristoteles ita pronuntiat.
NAM SI IDEM ESSET CAECITAS ET CAECUM ESSE, UTRAQUE DE EODEM PRAEDICARENTUR; NUNC VERO MINIME SED CAECUS QUIDEM DICITUR HOMO, CAECITAS VERO NULLO MODO DICITUR.
Si idem inquit esset caecitas quod est esse caecum, de quocumque caecum esse diceretur, de eo quoque caecitas praedicaretur sed caecum dicimus esse hominem, [271B] caecitatem uero ipsum hominem nullus dicit: quare quoniam in utrisque diuersa est praedicatio, et de quo caecitas dicitur, non de eo dicitur caecum, rursumque de quo caecum esse praedicatur, is caecitas dici non potest, non est dubium quin aliud sit caecum esse quam caecitas, id est priuationem esse aliud quam priuari: sed quamuis distent, aequali tamen oppositionis uice funguntur, quod ipse loquitur sic:
OPPONI QUIDEM ET ISTA VIDENTUR, PRIUARI SCILICET ET HABERE HABITUM, QUEMADMODUM PRIUATIO ET HABITUS; IDEM ENIM MODUS EST OPPOSITIONIS; ⟨...⟩.
Aequa namque proportione sibi priuatio atque habitus opponuntur, et ea quae sub priuatione habituque clauduntur. Cur enim si priuatio atque habitus, id [271C] est uisus et caecitas sibi sunt opposita, non etiam uidere atque esse caecum eodem modo inuicem sibimet opponantur. Quare quamquam haec distent, tamen modus in his oppositionis aequalis est.
NON EST AUTEM NEC QUOD SUB AFFIRMATIONE VEL NEGATIONE EST NEGATIO VEL AFFIRMATIO; AFFIRMATIO ENIM ORATIO EST AFFIRMATIUA ET NEGATIO ORATIO NEGATIUA, EORUM VERO QUAE SUNT SUB AFFIRMATIONE YEL NEGATIONE NIHIL EST ORATIO. DICUNTUR AUTEM ET ISTA SIBI OPPONI UT AFFIRMATRO ET NEGATIO; NAM ETIAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; QUEMADMODUM ENIM AFFIRMATIO AD NEGATIONEM OPPONITUR, UT SEDET - NON SEDET, SIC RES QUAE SUB UTRISQUE EST SIBI OPPONITUR SEDERE ET NON SEDERE.
Ad quartam oppositionis speciem transitum fecit, [271D] quae secundum affirmationem negationemque dicitur. Affirmatio autem est quae aliquam rem alicui quadam participatione coniungit, negatio uero quae aliquam rem ab aliqua re quadam separatione disiungit, ut est:
- Omnis homo est animal
animal enim ad hominem haec oratio iungit. Participat enim homo proprio genere, scilicet animal, negatio uero:
- Homo lapis non est.
Disiungit enim naturam lapidis ab humanitate qui negat sed multa de his in libro de interpretatione dicenda sunt. Quare plenior horum disputatio in tempus aliud differatur.
Aristoteles uero simplicissime et pene incuriose propter eos qui instituuntur definitiones affirmationis negationisque signauit, dicens negationem affrmationemque, affirmatiuas [272A] esse negatiuasque orationes. Quod si examinatius ac subtilius definisset, affirmationem per affirmatiuam orationem non definiret. Nam si dubium est quid sit affirmatio, nihilo magis clarum atque perspicuum est quid sit affirmatiua oratio. Idcirco quod si quis nescit quid sit affirmatio, idem sine dubio nesciturus est quid oratio sit affirmatiua. Sed idcirco hic indulgentius terminauit, quod in libro Perihermeneias utriusque ueram plenamque uim definitionis aptauit.
Eadem quoque in his ratio est qua sunt sub affirmatione et negatione, quae in his quae sub priuatione atque habitu ponebantur, nam sicut non est idem habitus atque priuatio quod habere habitum atque priuari, ita non idem est affirmationem et negationem esse quod est sub affirmatione [272B] et negatione. Affirmatio est, uerbi gratia sedet Socrates, negatio uero, non sedet Socrates. Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod sub affirmatione dicit facere. Sub negatione uero non sedere Socratem, id est non facere id quod negatio submouet. Hoc autem ita probatur, quod omnis affirmatio omnisque negatio orationes sunt, sicut eorum supradicta definitio determinatioque monstrauit. Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt, quod si affirmatio et negatio orationes sunt, dicitur id quod sub affirmatione et negatione est, ea ipsa affirmatione et negatione distare. Sed in hoc seruant illam quoque similitudinem quod ea ipsa sibi sunt opposita, quae secundum affirmationem negationemque [272C] dicuntur. Sicut enim ipsa affirmatio quae dicit sedet Socrates, et quae dicit, non sedet Socrates, ita quoque id ipsum quod est sedere Socratem, et non sedere, certa ratione similitudinis opponuntur. Sed quoniam quattuor species oppositionis dictae sunt, nunc Aristotelis uestigia persequentes, earum differentias colligamus, quae sunt numero sex: nam si quae res sint quattuor, easque differre a se ac distare uolumus, sex solas differentias inuenimus. Cum enim primam differre a secunda ac tertia atque quarta ponimus, tres sunt differentiae. Item secundam rem a prima re differre ostendere atque demonstrare superfluum est. Cum enim primae rei ad secundam distantiam colligeremus, quid secunda distaret a prima docuimus. Relicta igitur primae ad [272D] secundam rem differentia, secundae et tertiae, item secundae quartaeque differentiae monstrabuntur, quae sunt duae, quae tribus superioribus iunctae quinque solas efficiunt. Restat tertiae rei quartaeque distantia. Nam primae ad secundam atque tertiam demonstrata est discrepantia, cum prima a secunda distaret, atque eodem modo a tertia monstrabamus.
Id his probatur exemplis. Nam cum oppositio ea quae est secundum ad aliquid, ab his oppositionibus quae sunt secundum contrarietatem, priuationem atque habitum, atque affirmationem et negationem, distare proponitur, tres sunt differentiae. Cum uero ea quae secundum priuationem atque habitum oppositio est, a contrariis et ab affirmatione negationeque discrepat, [273A] duae sunt differentiae quae iunctae superioribus quinque perficiunt. Idcirco enim quid distaret habitus atque priuatio, ea oppositione quae relatiua est praetermisimus, quoniam prius monstrauimus quid relatiua oppositio ab habitu priuationeque differret; non est enim dubium aequam esse in utrisque differentiam, cum una ab alia discrepauerit. Restat una sola differentia, quae est contrariorum ad affirmationem scilicet et negationem; praetermissa namque est contrariorum differentia, de relatiua scilicet et secundum habitum priuationemque oppositione, quid haec superius a contrarietate distaret, monstratum est. Quare quoniam quot sunt horum differentiae cognitum est, ad sequentis operis ordinem ueniamus. [273B]
QUONIAM AUTEM PRIUATIO ET HABITUS NON SIC OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, MANIFESTUM EST; NEQUE ENIM DICITUR HOC IPSUM QUOD EST OPPOSITI; VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO ULLO MODO AD IPSUM DICITUR; SIMILITER AUTEM NEC CAECITAS DICITUR CAECITAS VISUS SED PRIUATIO VISUS CAECITAS DICITUR ⟨...⟩. AMPLIUS OMNIA QUAECUMQUE AD ALIQUID DICUNTUR CONVERSIM DICUNTUR, QUARE ETIAM CAECITAS, SI ESSET EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID, CONVERTERETUR [273C] ILLUD AD QUOD DICITUR; SED NON CONVERTUNTUR; NEQUE ENIM DICITUR VISUS CAECITATIS.
Et caetera quidem quae sunt differentia perspicue superius in contrariorum differentia relatiua oppositione ante praemissa sunt. Unam namque differentiam contrariorum relatiuorumque dixit esse, quod contraria non ita ut ea quae sunt ad aliquid conuerterentur. Neque enim quis pronuntiat malitiam bonitatis esse malitiam, neque bonitatem malitiae esse bonitatem, uelut filium patris esse filium, rursusque patrem filii patrem. Eadem quoque et in his quae secundum priuationem habitumque redduntur, dicitur differentia. Nam sicut ea qua sunt ad aliquid opposita, aduersum semetipsa redduntur, et omnia ad opposita praedicantur, non eodem modo in habitu [273D] atque priuatione est. Nullus enim dicit caecitatis esse uisum, nec rursus uisus esse caecitatem. Quocirca si ea quae sunt relatiua ad opposita praedicantur, conuersimque dicuntur -- cum enim sit oppositus filio pater, pater filii dicitur, scilicet ad oppositum, rursusque conuertitur ut patris filius appelletur -- quoniam hoc in his quae sunt secundum priuationem et habitum non dicitur. Neque enim cum sit uisus oppositus caecitati, secundum priuationem atque habitum dicitur uisus caecitatis, id est nunquam secundum hanc oppositionem aliquid oppositi praedicatur neque conuertitur, neque enim dicitur caecitas uisus, recte priuatio atque habitus non in eadem qua relatiua sed in alia specie numerata sunt. [274A]
QUONIAM AUTEM NEQUE UT CONTRARIA OPPONUNTUR EA QUAE SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM DICUNTUR, EX HIS MANIFESTUM EST. QUORUM ENIM CONTRARIORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST, IN QUIBUS NATA SUNT FIERI AUT DE QUIBUS PRAEDICARI, ALTERUM IPSORUM INESSE SEMPER; HORUM ENIM NIHIL ERAT MEDIUM, QUORUM NECESSE ERAT ALTERUM INESSE EORUM SUSCEPTIBILI, UT IN AEGRITUDINE ET SANITATE ET IMPARI ATQUE PARI. QUORUM AUTEM EST ALIQUID MEDIUM NUNQUAM NECESSE EST OMNI INESSE ALTERUM; NAM NEQUE ALBUM AUT NIGRUM NECESSE EST OMNE ESSE EORUM SUSCEPTIBILI, NEC FRIGIDUM NEC CALIDUM (NIHIL ENIM PROHIBET ALIQUAM IPSORUM INESSE MEDIETATEM); ERAT ETIAM ISTORUM MEDIETAS, QUORUM NON NECESSE ESSET ALTERUM INESSE EORUM SUSCEPTIBILI, NISI FORTE ALIQUIBUS NATURALITER CONTIGERIT UNUM IPSORUM INESSE, UT IGNI CALIDUM ESSE ET [274B] NIUI ALBUM (IN HIS AUTEM NECESSE EST DEFINITE UNUM IPSORUM INESSE, ET NON HOC AUT ILLUD; NEQUE ENIM POTEST IGNIS ESSE FRIGIDUS NEC NIX ESSE NIGRA); QUARE NON NECESSE EST OMNIBUS EORUM SUSCEPTIBILIBUS ALTERUM HORUM INESSE SED SOLIS HIS QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, ET HIS DEFINITE UNUM, NON AUTEM HOC AUT ILLUD.
Prolixitatem textus idcirco contraxi quod et ea ipsa quae dicuntur supra iam dicta sunt, nec longior ordo possit aliquod creare fastidium, quod nos hac textus diuisione seiunximus. Et prius quidem proponit ante oculos omnes inter se contrariorum differentias, quas ipse quantum potero breuissime commemorabo; ait enim contrariorum quae mediis carent semper alterum inesse ei quod illas contrarietates [274C] suscipere potest, ut aegritudo et sanitas, quoniam semper in animalis corpore reperitur, et ea sine ullo est aduersus suum contrarium medio. Idcirco omne corpus animalis semper aut aegrotat aut sanum est, et semper alterum aut sanitatis aut aegritudinis inest ei quod has suscipit contrarietates. Eorum uero contrariorum quae habent aliquam medietatem, non necesse est semper alterum inesse ei cui accidunt, ut album atque nigrum, cum sint utraque contraria, quoniam habent aliquam medietatem, ut rubrum, ueniunt autem semper in corpora, non necesse est omne corpus fieri, aut album aut nigrum, quoniam potest aliquando contingere ut illa eorum medietas corpori cuilibet eueniat. Atque hoc ita est in iis quae medio non carent, quae ipsa mediata uocamus, [274D] exceptis his quibus una contrarietas est insita per naturam, ut nix alba est, ignis calidus. In his enim unam semper necesse est euenire non aliam, nec utrumlibet sed definite unam. Id enim non uenit in ignem, ut aliquando sit calidum, aliquando frigidum, aliquando uero quod horum medietas est tepidum sed semper naturali calore succenditur; nec nix aliquando fit nigra, nec rursus rubea, nec ullis aliis coloribus permutatur sed solum semper alba est. Cum haec ita sint, ea quae secundum habitum priuationemque opponuntur, si et ab his contrariis distare monstrata sint quae mediis carent, et ab his quae intra se quamdam medietatem qualitatis includunt, et ab his quoque quae, cum mediata [275A] sint, tamen definite alicui insunt, perfecte monstratum est ea quae secundum habitum et priuationem sunt a contrariis discrepare. Quare quid distent Aristotele teneamus auctore.
IN PRIUATIONE VERO ET HABITU NEUTRUM VERUM EST EORUM QUAE DICTA SUNT, NEQUE ENIM SEMPER EORUM SUSCEPTIBILI NECESSE EST ALTERUM IPSORUM INESSE; QUOD ENIM NONDUM NATUM EST HABERE VISUM NEQUE CAECUM NEQUE UISUM HABERE DICITUR, ⟨...⟩ HABENS VISUM DICITUR; ET HORUM NON DEFINITE ALTERUM SED AUT HOC AUT ILLUD (NEQUE ENIM NECESSE EST AUT CAECUM AUT HABENTEM VISUM ESSE SED AUT HOC AUT ILLUD); IN CONTRARIIS VERO, QUORUM EST MEDIETAS, NUMQUAM NECESSE EST OMNI ALTERUM INESSE SED ALIQUIBUS, ET HIS DEFINITE UNUM. [275B] QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM SECUNDUM NEUTRUM MODUM QUEMADMODUM CONTRARIA OPPONUNTUR [ITA SIBI SUNT] EA QUAE SUNT SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM OPPOSITA.
Dat primo differentias quibus ea quae sunt secundum habitum et priuationem opposita, ab iis quae sunt immediata contrariis distent. In his enim contrariis quae medium non habent, semper necesse est ipsorum alterum inesse ei quod his ipsis subiectum est. In habitu uero et priuatione non ita est. Non enim semper quaelibet res aut habitum habet aut priuationem sed est tempus quando utrumque non [275C] habeat, ut catuli quibus nondum per naturam oculi patent. Illos enim nec habere habitum dicimus, quoniam non uident, nec priuatos uisu, quoniam paruuli adhuc uisum per naturam habere non possunt Igitur horum quae sibi secundum priuationem habitumque sunt opposita, non semper alterum subiecto inest eorum. Sed eorum quae sunt contraria immediata, id est medio carentia, semper alterum susceptibili inest. Distat igitur ea quae secundum habitum et priuationem est oppositio, iis quae secundum contraria putantur opponi.
Sed quoniam sunt quaedam contraria quae insunt alicui per naturam, ut niui album, igni calidum, coruo nigrum, etiam ab his discrepat oppositio priuationis et habitus. Ea enim quae per naturam insunt definita sunt et nullo modo [275D] permutantur, ut est album niui. Non enim nix aut alba aut nigra est sed tantum alba, et coruus non aut albus aut niger sed solum niger. In priuatione uero et habitu una res esse non potest definita sed semper aut priuatio contingit, aut habitus, et hoc est quod ait, et horum non definite alterum sed aut hoc aut illud. Neque enim necesse est aut caecum esse aut habentem uisum definite subaudiendum est, catulus enim qui per naturam non dum uidet, aut habitum habiturus est, id est uisum, aut eo priuandus est, ut sit caecus sed non definite unum sed aut hoc aut illud indefinite contingit. Distat igitur haec oppositio his contrariis quae aliquibus per naturam immutabiliter accidunt.
Restat igitur ut his [276A] contrariis quae mediata sunt hanc oppositionem differre doceamus. In illis enim non semper necesse erit contraria inesse subiecto, idcirco quod eorum medietates possint subiectis euenire substantiis, ut album uel nigrum quod non est alicui per naturam sed tantum secundum accidens. Possunt enim utraque non esse in corporibus, quoniam his uel rubrum uel pallidum, quae sunt eorum medietates eueniunt. In priuatione uero id et habitu non est. Quando enim poterit per naturam habere habitum, utrisque quae ea suscipiunt, carere non possunt. Catulus enim cum per naturam uidere potuerit, aut habitum habere dicitur, et est uidens, aut priuationem, si fuerit caecus. Ita semper ab eo tempore [276B] quo illi per naturam utrumlibet habere concessum est, alterutrum retinebit, id est aut priuationem retinebit, aut habitum. Quocirca si in his contrariis quae medio non carent, potest fieri ut utraque contraria in subiecto non sint, in priuatione uero et habitu ab eo tempore quo per naturam potest utrumque retinere, fieri non potest nisi eorum habeat alterum, distant haec quoque mediata ab his quae secundum uim priuationis atque habitus opponuntur. Sed ante monstratum est et his contrariis quae per naturam essent, et iis quae medio carerent, hanc oppositionem esse dissimilem. Recte igitur positum est priuationis atque habitus oppositionem ab his quae opponuntur ut contraria, discrepare.
AMPLIUS IN CONTRARIIS, CUM SIT EORUM SUSCEPTIBILE, POTEST FIERI IN ALTERNA MUTATIO, NISI [276C] CUI NATURALITER UNUM INSIT, UT IGNI CALIDO ESSE; QUOD ENIM SANUM EST POTEST AEGRESCERE, ET ALBUM NIGRUM FIERI, ET FRIGIDUM CALIDUM, ET EX PROBO IMPROBUM ET EX IMPROBO PROBUM FIERI POTEST (IMPROBUS ENIM IN MELIOREM CONSUETUDINEM SERMONEMQUE PERDUCTUS VEL PARUM SESE DABIT IN MELIUS; SIN VERO VEL SEMEL PARUAM INTENTIONEM SUMAT, MANIFESTUM EST QUONIAM AUT PERFECTISSIME PERMUTETUR AUT MAGNAM SUMAT INTENTIONEM; SEMPER ENIM MOBILIOR AD VIRTUTEM FIT, SI QUAMLIBET A PRINCIPIO SUMPSERIT INTENTIONEM, QUARE ERIT POSSIBILE MAIOREM ILLUM INTENTIONEM SUMERE; ET HOC SAEPIUS FACTUM PERFECTE IN CONTRARIAM HABITUDINEM CONSISTERE, NISI TEMPORE PROHIBEATUR). IN PRIUATIONE VERO ET HABITU IMPOSSIBILE EST AD INUICEM FIERI MUTATIONEM; AB HABITU ENIM AD PRIUATIONEM FIT PERMUTATIO, [276D] A PRIUATIONE VERO AD HABITUM IMPOSSIBILE EST; NEQUE ENIM FACTUS ALIQUIS CAECUS RURSUS UIDIT, NEC CALUUS RURSUS CRINITUS FACTUS EST, NEC EDENTULUS DENTES CREAUIT.
Aliam rursos contrariorum et huius oppositionis quae secundum habitum priuationemque dicitur, discrepantiam ponit. Ea enim quae contraria sunt, possunt in alterna uariatis uicibus permutari. Quod enim calidum est potest effici frigidum, rursusque quod frigidum est potest in caloris uerti qualitatem. His tamen (ut dictum est) solis exceptis, quibus una quaelibet res contrariorum naturaliter insita est, in his enim solis fieri non potest alterna mutatio: in his uero quae accidenter et non per naturam subiectis [277A] eueniunt, fit semper in contraria permutatio, ut ex sano aegrum, ex aegro rursus sanum corpus efficitur animalis.
Iam uero illud uerum est, ex bono procliuior semper semita uidetur ad malum, et facillima esse ex probitate ad malitiam permutatio, quod Terentiano docetur exemplo:
- A labore procliuem ad libidinem.
Sed quamquam difficilis sit transitus ad uirtutes a turpitudine uitiorum, Aristoteles tamen fieri posse hunc transitum confirmat. Huius enim philosophi sententia est, uirtutes non esse scientias, ut Socrates ait, neque ut Stoici naturaliter eas esse sed discibiles, et per quamdam boni consuetudinem hominum mentibus inseriri. Atque ideo si quis sit quibuslibet prioribus uitiis obnoxius, si eum melior sermo susceperit, et sapientium consuetudine [277B] confabulationeque comatur, aliquid ex ante actis uitiorum illecebris emendabitur, et sese aliquantulum exuet, et paululum liberior ad meliora procedet. Ita ut sit primo quidem minus malus, post uero non malus, deinde iam iamque aliquantulum bonus. Cui si huiusmodi intensio frequentissime fiat, nec paruitate temporis praeueniatur, aut ei terminus mortis offecerit, non est dublum illum ex pessimo per probas consuetudines confabulationesque sapientum, in perfectam uirtutis habitudinem permutari. Est igitur ex bono in malum, et ex malo in bonum rursus permutatio, atque hoc quidem fit in contrariis. In habitu uero et priuatione non fit, est namque permutatio sed haec una tantum, nulla ratione sese conuertens; ait enim: Ab habitu ad priuationem [277C] permutatio, a priuatione uero ad habitum impossibile est. Et hoc planissime docet exemplis. Quis enim unquam ex caeco factus est uidens? quis aliquando caluus crinitus efficitur? cui amissis aetate dentibus rursus alii procreantur? Quare si in contrariis fit alterna mutatio, in priuatione uero atque habitu non fit, distat haec oppositio ab ea scilicet oppositione quae fit secundum contrarias qualitates.
QUAECUMQUE VERO UT AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPONUNTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM SECUNDUM NULLUM MODUM EORUM QUI DICT SUNT OPPONUNTUR; IN HIS ENIM SOLIS NECESSE EST HOC QUIDEM ESSE VERUM ILLUD VERO FALSUM. NAM NEQUE IN CONTRARIIS NECESSE EST SEMPER ALTERUM ESSE VERUM, ALTERUM VERO FALSUM, NEC IN RELATIUIS, NEQUE IN HABITU ET PRIUATIONE; UT SANITAS [277D] ET AEGRITUDO CONTRARIA SUNT SED NEUTRUM IPSORUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST; SIMILITER AUTEM ET DUPLUM ET MEDIUM QUAE UT AD ALIQUID OPPONUNTUR, NON EST EORUM ALTERUM FALSUM ALTERUM VERUM; NEC VERO EA QUAE SECUNDUM HABITUM ET PRIUATIONEM SUNT, UT VISUS ET CAECITAS. OMNINO AUTEM NIHIL EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR AUT VERUM AUT FALSUM EST; OMNIA AUTEM QUAE DIXIMUS SINE COMPLEXIONE DICUNTUR.
Expositis his differentiis quibus uel contrariis relatiua, uel priuatio et habitus relatiuis, uel rursus priuatio et habitus contrariis discreparent, nunc sequitur quid his omnibus secundum affirmationem negationemque opposita distent, et dat signum proprium [278A] affirmationis et negationis, ut eas semper quaeramus agnoscere, ut si qua sint quae hoc signo minime teneantur, illa ab affirmationis negationisque oppositione deferre dicamus. In affirmatione enim et negatione fieri non potest, ut si affirmatio uera sit, statim falsa negatio non sit; si negatio uera, aftirmatio mendacii nota carere possit, ut si qu is dicat. Socrates ambulat, Socrates non ambulat. Si uerum est Socratem ambulare, falsum est non ambulare, et rursus si uerum est non ambulare, falsum est ambulare. Hanc autem ueri falsique diuisionem nullus unquam in aliis oppositionibus poterit inuenire. Nam in his quae sunt ad aliquid non solum non est necesse oppositionem ipsam sibi uerum falsumque diuidere sed in his nulia omnino neque ueritas, [278B] neque falsitas inuenitur. Si quis enim dicat hoc tantum, pater, uel rursus, filius, neque uerum aliquid neque falsum pronuntiat. Et in contrariis quoque idem est, nam cum bono malum sit contrarium, si quis nominet bonum, et si quis rursus simpliciter pronuntiet malum, nulla in hac praedicatione neque falsitas, neque ueritas est. Eodem quoque se modo habet etiam in his quae secundum habitum priuationemque dicuntur. Similiter euim nihil neque uerum, neque falsum est, si quis uisum nominet uel caecitatem, hoc autem idcirco euenit, quia omnia, quaecumque sunt, in quibus aut falsitas, aut ueritas inuenitur, secundum aliquam complexionem dicuntur. Ea uero quae simpliciter proferuntur, ueri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio [278C] omnia praedicamenta numeraret, dicens singula eorum quae essent dicta in nulla affirmatione dici, quadam uero complexione inter se horum praedicamentorum ueritatem falsitatemque gigni, de quibus Aristoteles edocuit praeter complexionem aliquam in sermonibus ueritatem falsitatemque inueniri non posse. Si quidem exemplo quoque hoc manifestum est. Si enim dixero, Socrates homo est, aut uerum aut falsum est. Quod si hoc tantum dicam Socrates, aut rursus, homo, nihil in eo neque ueritatis neque falsitatis est. Quocirca quoniam omnis affirmatio cum complexione profertur, potest in ea, aut ueritas, aut falsitas inueniri. Ea uero quae sunt ad aliquid simpliciter et sine ulla complexione dicuntur. Similiter autem et contraria, et ea quae sunt secundum [278D] habitum priuationemque sibimet opposita, ut est pater filius, bouum malum, uisus caecitas, qua, quoniam sine complexione dicuntur (ubi autem complesio non est, illic nec falsitas neque ueritas est. In affirmationibus uero solis et negationibus quae secundum complexionem dicuntur, aut ueritas aut falsitas reperitur, secundum affirmationem et negationem oppositio a cunctis aliis superioribus distat.
AT VERO MAGIS HOC VIDETUR CONTINGERE IN HIS QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR (SANUM ENIM ESSE SOCRATEM ET AEGROTARE SOCRATEM CONTRARIA SUNT) SED NEC IN HIS QUOQUE NECESSE EST SEMPER ALTERUM VERUM ESSE, ALTERUM AUTEM FALSUM; CUM ENIM [279A] SIT SOCRATES, EST HOC QUIDEM VERUM ILLUD VERO FALSUM, CUM AUTEM NON SIT, UTRAQUE FALSA SUNT; NAM NEQUE AEGROTARE NEQUE SANUM ESSE VERUM EST CUM IPSE SOCRATES NON SIT OMNINO. IN PRIUATIONE VERO, CUM NON SIT, NEUTRUM VERUM EST, ET CUM SIT, NON SEMPER ALTERUM VERUM EST; VISUM ENIM HABERE SOCRATEM ET CAECUM ESSE SOCRATEM OPPONUNTUR UT HABITUS ET PRIUATIO, ET CUM SIT, NON EST NECESSE ALTERUM VERUM ESSE VEL FALSUM (QUANDO ENIM NON EST NATUS UT HABEAT, UTRAQUE FALSA SUNT), CUM AUTEM NON SIT OMNINO SOCRATES, SIC QUOQUE UTRAQUE FALSA SUNT, ET HABERE EUM VISUM ET EUM ESSE CAECUM.
Quoniam uidentur quaedam contraria secundum [279B] complexionem dici, in quibus aut falsitas reperitur aut ueritas sed neque ut affirmatio sit neque ut negatio, de his quoque dicit, quid distent his complexionibus, quae secundum affirmationem negationemque dicuntur. Nam sicut aegritudo est contraria sanitati, ita quoque aegrotum esse Socratem, ei quod est sanum esse contrarium est. Oratio quoque quae dicit Socrates sanus est, contraria est ei quae pronuntiat Socrates aegrotat. In his ergo et ueritas inuenitur et falsitas. Quod igitur haec distant ea oppositione quae secundum uim affirmationis aut negationis opponitur, hoc scilicet quod subsistente re, de qua utraque dicuntur, utrumlibet eorum uerum est, si tamen ea contraria praedicantur, quae mediis carent, nam uiuente et subsistente [279C] Socrate, quoniam aegritudo et sanitas immediata contraria sunt, si quis de Socrate dicat: Socrates sanus est, rursusque alius pronuntiet: Socrates aegrotat, unam ueram, unam falsam esse necesse est. Socrates enim uiuens aut aegrotat aut sanus est, et si uerum est eum aegrotare, sanum esse falsum est, et si falsum est aegrotare, sanum esse uerum est; si uero Socrates ipse non subsistat neque omnino sit, utrumque de eo falsum est dicere, quoniam aegrotat et sanus est. Qui enim omnino non est, neque omnino poterit aegrotus esse nec sanus. Ergo in contrariis subsistente re de qua praedicantur, semper una praedicatio uera est, alia falsa, in his scilicet contrariis quae secundum complexionem dicuntur et carent medio. Non subsistente autem re, contrarietates utraeque sunt falsae. Illa [279D] uero quae secundum priuationem habitumque dicuntur, si cum complexione praedicentur, et subsistat res, non necesse est aliam ueram esse, aliam falsam, et eum res omnino non sit, utraeque sunt falsae. Socrates enim cum sit iam in suae matris aluo, et nondum sit genitus in lucem quidem editus non est, ipse tamen est atque uiuit sed tunc neque uidens est neque caecus, et uidens quidem non est; quoniam nondum in lucem est editus. Caecus uero idcirco non dicitur, quoniam adhuc uidere non poterat. Ergo cum sit atque subsistat res de qua habitus et priuatio praedicantur, potest fieri ut de ea falsa utraque praedicentur; si uero res de qua dicitur non sit, omnino utrasque falsas esse necesse est, ut cum Socrates omnino non est, falsum est eum dicere uel uidentem [280A] esse uel caecum. Ille enim uidet atque caecus est qui uiuit atque subsistit, cum uero de quo dicitur non sit omnino, utraque de eo falso dicuntur. In catulis quoque idem est, nam cum iam sunt editi, subsistunt quidem; sed neque caeci sunt neque uidentes, quia nondum per naturam uisum habere potuerunt. Sin uero omnino non sint, rursus falsum est de his utrumque praedicari. In affirmatione uero et negatione non ita est, ut ipse pronuntiat.
IN AFFIRMATIONE VERO VEL NEGATIONE SEMPER, VEL SI SIT VEL SI NON SIT, ALTERUM IPSORUM VERUM, ALTERUM FALSUM ERIT; AEGROTARE ENIM SOCRATEM ET NON AEGROTARE SOCRATEM, CUM SIT IDEM IPSE, MANIFESTUM EST QUONIAM ALTERUM EORUM VERUM VEL FALSUM EST, CUM NON SIT, SIMILITER (NAMQUE AEGROTUM ESSE, [280B] CUM NON SIT, FALSUM EST, NON AEGROTARE VERO VERUM EST). QUARE IN SOLIS HIS ERIT SEMPER ALTERUM IPSORUM VERUM ESSE VEL FALSUM, QUAECUMQUE UT AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPONUNTUR.
In affirmatione, inquit, et negatione siue res subiecta subsistat, siue non sit omnino, semper in una ueritas, in alia falsitas inueniuntur. Non esse enim idem dicere aegrotare aliquem quod non esse sanum, neo idem caecum esse quod non uidere perspicacissime docet. Nam qui aegrotat nisi subsistat non potest aegrotare. Non esse autem sanum, non ita est, nam etiamsi non sit omnino aliquis, potest de eo qui non est haec negatio praedicari. Quod enim omnino non est, sanum esse non potest, quod sanum esse non potest non est utique sanum. Eodem quoque modo est [280C] et de caecitate et de uisu, neque enim idem est dicere caecum esse aliquem quod non uidere; qui enim caecus est, subsistit uiuitque, ut sit caecus, non uidere uero etiam de omnino non subsistente dici potest. Qui enim non subsistit omnino uidere non potest, et qui uidere non potest non uidet. Quocirca in affirmatione et negatione siue sit de quo dicitur siue non sit, una semper uera est, altera falsa. Nam cum sit Socrates et uiuat, si de eo uerum est dicere, quoniam uidet, falsum est dicere, quoniam non uidet, et si de eo uerum est dicere, quoniam sanus est, falsum est dicere de eo quoniam non est sanus. Si negationes uerae sunt, falsae sunt affirmationes. Si uero res subiecta non subsistat omnino, de ea quidem affirmatio falsa est, negatio semper uera. [280D] Nostro enim tempore cum Socrates non est neque subsistit, si quis dicat Socrates uidet, et alius dicat Socrates non uidet, falsum quidem est de eo dicere, quoniam uidet, uerum autem quoniam non uidet. Qui enim omnino non est, uidere non potest, qui uidere non potest, non uidet. Ita firmum immutabileque semper manet in affirmationibus et negationibus alteram semper ueram, alteram falsam in praedicatione constitui. Quocirca quoniam in contrariis et in iis quae secundum priuationem habitumque sunt, si cum complexione utraque dicantur de re non subsistente, falsa sunt utraque quae praedicantur. Cum hoc idem in affirmationibus et negationibus non sit, omnes caeterae oppositiones ab affirmatione et negatione dissentiunt.
Monstratae sunt igitur oppositiones [281A] quattuor et sex differentiae: una quidem contrariorum et eius quae est ad aliquid; secunda contrariorum et eorum quae sunt secundum habitum et priuationem; tertia contrariorum et eius oppositionis quae est secundum affirmationem et negationem; quarta relatiuorum et eius quae est secundum habitum et priuationem; quinta relatiuorum et eius quae est affirmationis et negationis; sexta priuationis et habitus ad negationem et affirmationem. Sed post has oppositionum differentias quaedam de contrariis ad multas proficientia quaestiones ab Aristoteles traduntur.
[11]
recensereCONTRARIUM AUTEM EST BONO QUIDEM EX NECESSITATE MALUM (HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX UNAQUAQUE INDUCTIONE, UT SANITATI AEGRITUDO ET IUSTITIAE INIUSTITIA ET FORTITUDINI [281B] TIMIDITAS, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS), MALO VERO ALIQUOTIENS BONUM CONTRARIUM EST, ALIQUOTIENS MALUM (DIMINUTIONI ENIM, QUAE MALA EST, SUPERFLUITAS QUAE ET IPSA MALA EST CONTRARIUM EST). IN PAUCIS AUTEM HOC ALIQUIS VIDEBIT, IN PLURIBUS AUTEM SEMPER MALO BONUM CONTRARIUM EST.
Hoc loco monstratur quod omne bonum semper malo contrarium est, non autem omni malo semper bonum, nam quodcumque fuerit bonum, solum illi malum contrarium est, malo autem et bonum potest esse contrarium et malum. Sanitati enim quae bona est, aegritudo quae est mala, contraria est. Rursus felicitati quae est bona, infelicitas quae ipsa quoque [281C] est mala, contraria est. Est autem inuenire malum quod duas habet contrarietates, boni scilicet et alterius mali. Nam cum ea sunt contraria quae a se plurimum distent, cum sit timiditas habitus animi pessimus, duas habet contrarietates, temeritatem scilicet et fortitudinem, nam qui omnia timet et est timidus et qui nihil timet omnino in quo est temeritas, longe a sese distant et discrepant, quocirca sibi contraria sunt, cum utraque sint mala.
Rursus quoniam bonum malo contrarium, et fortitudo bona est, timiditas mala erit, et erit fortitudini contraria oppositaque timiditas. Duae igitur contrarietates opponuntur timiditati, temeritas et fortitudo; sed temeritas contraria est secundum longissimam distantiam quantitatemque discrepantis habitus atque contrarii. Timiditas [281D] uero fortitudini uidetur opposita, secundum qualitatem bonitatis atque malitiae.
Quare sufficienter est demonstratum bona semper malis esse contraria, mala uero etiam malis. Inductio autem est singulorum exemplorum collectio, et ad uniuersalem per ea cognitionem collectionemque reductio, ut si quis dicat qui musicam nouit musicus est, et ab ea denominatur, et medicus qui medicinam, rursus qui grammaticam grammaticus, et ex his singulis rebus colligat uniuersaliter, et quicumque aliquam artem nouit eiusdem denominatione signatur, ut a grammatica grammaticus, a medicina medicus, et caetera huiusmodi. Quocirca hoc quod supra diximus de contrariis, Aristoteles exemplorum planissima inductione [282A] firmauit.
Illud quoque addidit mala posse malis esse contraria, in paucissimis inueniri, semper autem mala bonis esse contraria. Nam et in his ipsis in quibus mala malis contraria sunt, inest tamen ut etiam simul bonis contraria esse uideantur, ut timiditas, quoniam temeritati contraria est, simul est etiam fortitudini contraria. Sed non necesse est, ut quodcumque malum bono est contrarium, mox etiam mali esse contrarium, ut aegritudo sanitati quidem, quod est bonum contraria est, alii uero malo contraria non est. Recte igitur dictum est, malum malo contrarium in paucioribus inueniri.
AMPLIUS IN CONTRARIIS NON EST NECESSE, SI ALTERUM FVERIT, ET RELIQUUM ESSE; SANIS ENIM OMNIBUS, SANITAS QUIDEM ERIT, AEGRITUDO VERO MINIME; SIMILITER ET [282B] ALBIS OMNIBUS ALBEDO QUIDEM ERIT, NIGREDO VERO NON ERIT.
AMPLIUS SI SOCRATEM SANUM ESSE ET SOCRATEM AEGROTARE CONTRARIUM EST, ET NON CONTINGIT SIMUL EIDEM UTRAQUE INESSE, NUMQUAM CONTINGET, CUM ALTERUM CONTRARIORUM SIT, RELIQUUM ESSE; NAM CUM SIT SANUM ESSE SOCRATEM, NON ERIT AEGROTARE SOCRATEM.
Dictum est in relatione, quaedam relatiua simul esse naturaliter, ut cum sit filius, pater est, cum uero sit pater, sine filio esse non posse. Quocirca simul semper sunt pater et filius, hoc uero in contrariis non est. Ait enim non necesse est simul semper esse contraria. Si enim nullus aegrotet et sint omnes sani, cum sit sanitas, non erit aegritudo, et una contrarietate [282C] manente, alia omnino non erit, ut si quis hoc idem dicat de cygnis, etenim omnes cygni sunt albi, in cygnis nigredo non erit. Atque hoc idem ad uniuersalia referendum est. Nam si omnia quae sunt alba sunt, omnino nigredo non erit. Tractum autem hoc uidetur esse sigillatim a partibus. Nam quod duo contraria in eodem uno eodemque tempore esse non possunt, ut Socrates cum sanus est, aegrotus non est, et cum sanus est, manente sanitate, non esse poterit aegritudo. Et non erit necessarium uno contrario posito, mox subsequi alterum. Nam si necesse esset uno contrario constituto, mox aliquid sequi, posset idem Socrates uno eodemque tempore, et sanus esse et aeger, quod fieri non potest. Non est igitur necesse cum sit una contrarietas mox aliam sequi. Quocirca fieri potest ut cum unum contrarium sit, [282D] aliud non sit. Idque in singularibus etiam necesse est, ut in eo quod est Socratem esse sanum, non est Socratem aegrotare, quod Socratis sanitati est contrarium Socrates enim quamquam contrariorum susceptibilis sit, quoniam substantia est, tamen uno eodemque tempore contraria utraque non suscipit.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM CIRCA IDEM VEL SPECIE VEL GENERE NATA SUNT FIERI CONTRARIA; AEGRITUDO NAMQUE ET SANITAS CIRCA CORPUS ANIMALIS, ALBEDO VERO ET NIGREDO SIMPLICITER CIRCA CORPUS, ET IUSTITIA ET INIUSTITIA IN ANIMA.
Docet circa quae semper possint esse contraria. Ait enim circa eas res quae aut genere eadem sint [283A] aut specie, ut est corpus quidem animalis unum secundum genus, omnium enim animalium unum genus est, et circa hoc aegritudo uel sanitas inuenitur. Similiter et circa corpus omne indiscrete, uel animalia uel inanimati, albedo et nigredo est, quod scilicet omne corpus et ipsum secundum genus est, unum, namque his genus est substantia. Iustitia quoque et iniustitia in anima est. Omnis autem anima quae iustitiam iniustitiamque suscipit, rationalis est, id est hominis; sed omnes homines idem sunt secundum speciem, omnes igitur animae eaedem secundum speciem sunt; iustitia ergo et iniustitia circa easdem res secundum speciem reperiuntur. Quocirca recto iam conclusum est, omnia contraria circa easdem res uel secundum genus, uel secundum speciem iueniri. [283B]
NECESSE EST AUTEM OMNIA CONTRARIA AUT IN EODEM GENERE ESSE AUT IN CONTRARIIS GENERIBUS, VEL IPSA ESSE GENERA; ALBUM QUIDEM ET NIGRUM IN EODEM GENERE (COLOR ENIM IPSORUM GENUS EST), IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN CONTRARIIS GENERIBUS (HUIUS ENIM VIRTUS, HUIUS VITIUM GENUS EST); BONUM VERO ET MALUM NON SUNT IN ALIQUO GENERE SED IPSA SUNT GENERA.
Monstrat id quod reliquum est, id est ubi possunt remper contraria uestigari, omnia enim quae sunt contraria, aut sub eodem genere sunt, aut sub contrariis generibus, aut ipsa sunt genera. Sub eodem genere sunt contraria, ut album et nigrum sub uno genere, id est colore, color enim albedinis et nigredinis [283C] est genus. Haec igitur sub uno sunt genere. Alia uero contraria in contrariis generibus inueniuntur, ut iustitia et iniustitia. Iustitiae enim genus est bonum, iniustitia a uero malum, malum uero bono contrarium est, iustitiae ergo et iniustitia sub contrariis generibus sunt. Rursus alia ipsa sunt genera, ut bonum et malum, utraque sunt genera sub se malorum bonorumque positorum, et non hoc nunc dicitur quod bonitas et malitia nulli alii generi subduntur, ponuntur enim sub qualitate. Sed particularium bonorum et malorum non esse alia genera, nisi ipsum bonum et malum generaliter. Recte igitur bonum et malum aliorum particularium bonorum, malorumque genera sunt numerata. Quare rectissime dictum est omnia contraria, aut sub eodem esse genere, ut album et [283D] nigrum sub colore, aut in contrariis generibus, ut iustitia atque iniustitia sub bono et malo, aut ipsa esse genera, ut est ipsum bonum et malum, qua genera iustitiae atque iniustitiae numerata sunt.
[12]
recensereDE MODIS PRIORIS
recenserePRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR QUADRUPLICITER. PRIMO QUIDEM ET PROPRIE SECUNDUM TEMPUS, SECUNDUM QUOD SCILICET ANTIQUIUS ALTERUM ALTERO ET SENIUS DICIMUS (EO ENIM QUOD PLUS EST TEMPORIS LONGAEUIUS ET ANTIQUIUS DICITUR).
Postquam uero de oppositis disputationem quantum ad praesens tempus attinebat explicauit, nunc quae priora dici possint, quae posteriora disserit. Et ait, primo quidem et proprie, et quod in usu prius [284A] dicimus, hoc est quando aliquam rem alia res tempore praecedit, et superat, et dum proprie loquimur secundum temporis praecessionem, aliud antiquius dicimus, aliud senius. Antiquius quidem in iis quae inanimata sunt, ut Porphyrio placet, senius uero in iis quae anima non carent: ut si quis dicat antiquius fuisse bellum Thebanorum atque Graecorum Troiae excidio, idcirco quod tempore praecedat, filii namque ducum qui Thebano perire praelio, Troiae praeliis interfuerunt, ut Diomedes Tydaei filius, et Stenelus filius Capanei. Atque hoc quidem ita, quoniam est et in rebus inanimatis quod antiquius dicitur, ut eum dicimus antiquiorem esse dominationem regum in ciuitate Romana, quam consulum et magistratuum. In rebus uero animatis [284B] senius uocamus. Seniorem namque dicimus Pythagoram Socrate, Socratem Aristotele, idcirco quod se temporibus antecedant. Ergo prius alterum altero dicitur proprie secundum tempus, prioris autem quattuor fuere distantiae, ut ipse Aristoteles dicit, cum ait: Prius alterum altero dicitur quadrupliciter. Easque sigillatim breuiter enumerat, ad quae ipse addidit quintam, quae priscis philosophis esset incognita.
Et quoniam de primo prioris modo dictum est, de secundo dicemus.
SECUNDO QUOD NON CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, UT UNUS DUOBUS PRIUS EST (CUM ENIM DUO SINT, CONSEQUITUR MOX UNUM ESSE, CUM VERO SIT UNUM NON EST NECESSE DUO ESSE; QUARE NON CONVERTITUR AB UNO CONSEQUENTIA ALTERIUS SUBSISTENTIAE); [284C] PRIUS AUTEM VIDETUR ESSE ILLUD A QUO NON CONVERTITUR SUBSISTENTIAE CONSEQUENTIA.
Secunda, inquit, significatio prioris est quae non tempore intelligitur sed natura, et hoc ait a quo non conuertitur subsistendi consequentia. Nam si duae res ita sint oppositae, ut si una sit necesse sit esse aliam, et si alia sit non necesse sit esse aliam, illa prior est qua posita ut sit, non est aliam esse necesse, et hoc quidem uniuersaliter dictum est.
Planius uero his fiet exemplis. Binarius enim numerus et unitas eam retinet naturam, ut si quis duo esse proponat, unum quoque esse monstrauerit, unum enim in ipsis duobus concluditur, nec praeter duas unitates poterit esse binarius. Quocirca si quis binarium numerum esse posuerit, unum quoque esse [284D] consequitur, idcirco binarius ut sit indiget unitate. At uero si quis ponat esse unitatem, nondum necesse est esse binarium. Ergo ab unitate subsistendi consequentia non conuertitur. Posita enim unitate necesse non fuit binarii numeri subsequi quantitatem, idcirco quod binario non indiget unitas, sicut indigens erat unitate binarius. Quare prior est unitas binario: quod si ita est, et quidquid ita fuerit, ut ab eo subsistendi consequentia non conuertatur, prius Aristotele auctore probabitur, ut in eo quod est homo et animal. Cum dico hominem, mox dixi animal; cum animal dixero, nihil adhuc de homine dictum est. Omnis enim homo animal est, non omne animal homo. [285A]
TERTIO VERO SECUNDUM QUENDAM ORDINEM PRIUS DICITUR, QUEMADMODUM ET IN DISCIPLINIS ET IN ORATIONIBUS; IN DEMONSTRATIUIS ENIM DISCIPLINIS INEST PRIUS ET POSTERIUS SECUNDUM ORDINEM (ELEMENTA ENIM PRIORA SUNT DESCRIPTIONIBUS SECUNDUM ORDINEM, ET IN GRAMMATICA ELEMENTA PRIORA SUNT SYLLABIS), ET IN ORATIONIBUS SIMILITER (EXORDIUM ENIM NARRATIONE PRIUS EST ORDINE).
Ponit tertiam prioris significationem, ut in geometria priora sunt, inquit, elementa descriptionibus. Elementa uero ait quos terminos appellamus, id est ubi quid punctum sit, quid linea, quid figura praedicitur. His enim cognitis et fideliter animo apprehensis, postea omnes geometriae descriptiones fiunt, quae problemata et tbeoremata nuncupantur. Ergo [285B] quoniam prius discuntur elementa, post ad descriptiones est transitum, priora sunt elementa descriptionibus, ordine scilicet, quoniam ut descriptio possit intelligi, prius elementa traduntur, et in grammatica quoque prius singulae traduntur litterae quam quae ex his syllabae coniungitur, quocirca ipso quoque ordine prior ea sunt syllabis. Rhetores uero non saepe a narratione sed ab exordio agere causas incipiunt, ideo quod exordia narrationibus priora sunt ordine, quare tertius modus prioris iste est qui secundum nexum cuiusdam ordinis in qualibet arte est constitutus.
AMPLIUS PRAETER HAEC OMNIA, QUOD MELIUS ET HONORABILIUS EST, PRIUS NATURA ESSE VIDETUR; SOLENT AUTEM PLURES HONORATIORES [MAGIS] ET QUOS IPSI MAXIME UENERANTUR [285C] PRIORES ESSE DICERE; EST AUTEM HIC MODUS PAENE ALIENISSIMUS.
ATQUE HI QUIDEM QUI DICUNTUR MODI PRIORIS ISTI SUNT.
Dicit prius uideri, quod neque secundum tempus aliquoties neque secundum subsistendi consequentiam nec secundum ordinem sit sed quodcumque pretiosius fuerit, prius esse uideatur, ut sol, luna prior est, et anima corpore, et animus anima. Hoc uero tali argumento probat, quod hi qui aliquos uenerantur, et honorabiliores existimant, dicant eos apud se esse priores, et hi qui in rebus publicis plurimum possunt, priores dicuntur ab his qui eos maxime uenerantur. Sed ut ipse ait, alienissimus est a significatione prioris hic quartus in nunc est dictus modus, etenim de his melius dici potest, ut dicantur [285D] uenerabiliores et honorabiles, ut uero priores dicantur, abusio potius quam ulla proprietas est.
Quintus modus quem ipse addidit huiusmodi est:
VIDETUR AUTEM PRAETER EOS QUI DICTI SUNT ALTER ESSE PRIORIS MODUS; EORUM ENIM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, QUOD ALTERIUS QUOMODOLIBET CAUSA EST DIGNE PRIUS NATURA DICITUR. QUONIAM AUTEM SUNT QUAEDAM TALIA, MANIFESTUM EST; NAM ESSE HOMINEM CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENTIAE CONSEQUENTIAM AD VERUM DE EO SERMONEM; NAM, SI EST HOMO, VERUS SERMO EST QUO DICIMUS QUONIAM EST HOMO, ET CONVERTITUR (NAM, SI VERUS EST: SERMO QUO DICIMUS QUONIAM EST HOMO, HOMINEM ESSE NECESSE EST); EST AUTEM VERUS SERMO NULLO MODO CAUSA SUBSISTENDI REM, RES AUTEM VIDETUR QUODAMMODO CAUSA ESSE UT SERMO [286A] VERUS SIT; NAM, QUONIAM EST RES VEL NON EST, VERUS SERMO VEL FALSUS DICITUR. QUARE SECUNDUM QUINQUE MODOS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR.
Nouimus quasdam res in praedicatione posse conuerti. Quod si una earum quae conuertuntur alteri causa est, et ueluti naturalem subsistentiam subministrat, illa naturaliter prius esse perhibetur. Ipse autem aptissimo quod proposuit affirmauit exemplo. Nam si est aliqua res, uerum est de ea dicere, quoniam est. Rursus si de ea uerum est dicere quoniam est, illam ipsam rem esse necesse est: ut quoniam est homo, uerum est dicere quoniam est homo. Quod si uerum est dicere quoniam est homo, nulla est dubitatio quin homo sit. Ergo quoniam duo haeo sibimet conuertuntur, respiciamus nunc quae sit harum [286B] causa alteri, ut subsistere ualeat, atque ut essa possit. Video autem rem dicto uero subsistentiae dare principium, nam quia homo est, idcirco uerum est dicere de eo quoniam est sed non idcirco homo est, quoniam de eo uere dici potest, quoniam est. Res enim ut ueritas adsit, dicto principium est sed non ut res subsistat, uero efficitur dicto. Quocirca prius est, esse hominem, posterius, uerum de eo esse dictum. Idcirco quoniam quamuis conuertantur, tamen una harum rerum alteri subsistendi causa est. Ait enim id esse prius inter ea quae conuertuntur secundum essentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est. Ut in hoc ipso sermone de homine, conuertuntur utraque quidem sed homo ut sit sermo uerus, causa est atque principium. [286C] Quod Aristoteles ita ait: Est autem uerus sermo nullo modo causa subsistendi rem. Res autem uidetur quodammodo causa esse ut sermo uerus sit. Neque enim idcirco res est, quoniam sermo est sed idcirco uerus est sermo, quoniam res ipsa subsistit.
Quocirca quinque hi prioris modi sunt, quorum superius quattuor dixit, secundum tempus, scilicet secundum id quod non conuertitur ad subsistendi consequentiam, secundum ordinem, secundum reuerentiam, et secundum conuersionem, cum altera res alii subsistendi causa est.
Sed quoniam de priori dictum est, nunc de his quae simul sunt incipit.
[13]
recensereDE MODIS SIMUL
recensereSIMUL AUTEM DICUNTUR SIMPLICITER ET PROPRIE [286D] QUORUM GENERATIO IN EODEM TEMPORE EST; NEUTRUM ENIM NEUTRO PRIUS EST AUT POSTERIUS; SIMUL AUTEM SECUNDUM TEMPUS ISTA DICUNTUR.
Cum de prioribus disputaret, illa propria priora esse contenderat, quae secundum uim praecedentis temporis dicerentur, quare cum de his quae simul sun. disputat, idem reuocat, et recte. Nam si maximum modum prioris solum efficiet tempus, cur quoque non simul editam naturam tempus efficiet? Ait ergo, et simpliciter et proprie dici simul esse ea, quae unius temporis ortu prolata sint, ut si illa sint antiquiora atque priora, quaecumque non aequali sed praecedenti tempore proferuntur, quae se temporibus non praecedunt, rectissime simul esse ponuntur.
[287A] Quae enim uno tempore edita atque prolata sunt, illa secundum tempus simul esse dicuntur, id est simul naturale principium substantiamque sortitu, atque haec quidem secundum tempus simul esse dicuntur. Secundum naturam uero simul esse perhibentur, quaecumque inuicem ad se conuertuntur, cum altera res alteri subsistendi, neque causa sit, neque principium, ut sunt huiusmodi, duplum et medium: nam cum sit duplum, medium est; cum rursus sit medium, duplum est. Seruus quoque et dominus eodem modo sunt, filius quoque et pater. Haec enim quaecumque illata quidem inferunt alia, sublata uero aut erunt simul, sibimet semper inuicem conuertuntur: nam si dicam patrem, filium quoque intelligi necesse est; si dixero filium, pater mox sub [287B] intelligentiam cadit. Quod si alterum sustulero, utraque perimo: nam si tollam filium, pater non est; si patrem abstulero, filium quoque perire necesse est. Atque haec ita sibimet ipsa conuertuntur, ut tamen altera res alteri causa penitus non sit: nam quoniam pater filio in praedicatione conuertitur manifestum est sed neque pater fiiio causa est ut sit, nec filius patri, hoc autem huiusmodi est. Si Aeneas habuit Ascanium filium, non dicimus, quoniam non fuit Aeneas causa ut esset Ascanius sed non fuit pater causa ut esset filius. Nam quod dico Ascanius, quaedam propria substantia est, quod dico filius, esse non potest, nisi ad aliquid referatur, et cum Aeneam nomino, substantiam dixi, si patrem appello, nulla ratione constat, nisi ad filium referatur. [287C] Igitur causa fuit Aeneas ut esset Ascanius sed non est causa pater ut esset filius. Pater namque tunc fit cum filius fuerit. Quod si haec tempore ipso priora non sunt, causa autem cuiuslibet rei prior est quam illa cuius causa est, ut oriatur, nulla dubitatio est, quin pater atque filius, quae utraeque praedicationes aequales sunt tempore, neutra neutri causa sit, cum tamen substantiae ipsae sibi ut sint, causa sint praedicationis. Nec ullo modo simile debet uideri ei quod paulo ante dictum est de homine, esse uerum de eo sermonem, scilicet quoniam est. Illic enim cum res esset, tunc poterat esse uerus de ea sermo. Prius enim est ut sit aliquid, post uero ut de eo uerum aliquid esse dicatur. Nunc uero non ita est ut prius aliquis sit pater, post uero filius. Mox enim [287D] ut pater est, filium esse necesse est, mox ut est filius, patris sine dubio praedicatio consequitur, quemadmodum ergo iste modus fit, qui scilicet simul secundum naturam est, Aristoteles ita pronuntiat.
NATURALITER AUTEM SIMUL SUNT QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, SI NULLO MODO ALTERUM ALTERI SUBSISTENDI CAUSA SIT, UT DUPLUM ET MEDIUM; CONVERTUNTUR ENIM ISTA (NAM CUM SIT DUPLUM EST MEDIUM, ET CUM SIT MEDIUM EST DUPLUM), NEUTRUM VERO NEUTRI SUBSISTENDI CAUSA EST.
In his quae ita priora esse dicebatur, ut couuerterenlur, quamuis secundum essentiam eorum consequentia esset, tamen quia in his alia res alii causa atque principium est, hoc erat quod una prior esse [288A] uideretur, ea quidem cuius causa erat. Quod distat ab iis quae conuertuntur, et se inuicem auferunt, quae cum neutra neutri causa sit, et tamen conuertuntur, digne simul naturaliter esse perhibentur.
ET EA QUAE EX EODEM GENERE IN CONTRARIUM DIVIDUNTUR SIMUL NATURA ESSE DICUNTUR. IN CONTRARIUM VERO DIVIDI DICUNTUR SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM, UT VOLATILE, GRESSIBILE ET AQUATILE; HAEC ENIM IN CONTRARIUM DIVIDUNTUR, CUM EX EODEM GENERE SINT; ANIMAL ENIM DIVIDITUR IN VOLATILE, GRESSIBILE ET AQUATILE, ET NULLUM HORUM PRIUS EST VEL POSTERIUS SED SIMUL HAEC VIDENTUR ESSE NATURA.
Tertium modum eorum quae simul sunt hunc addidit, illa quoque simul esse, quae aequali diuisione sub genere ponantur, ut si ponat quis animal genus [288B] hominis et equi, hominem uero et equum a genere, id est ab animali diuidat, homo uero et equus quoniam sub eodem genere sunt, simul esse natura dicuntur. Et conueniens regula est in omnibus quibuscumque generibus, cum enim specierum diuisiones fiunt, illic species natura simul sunt, et si sub his ipsis speciebus quaedam alia ponantur, inter se etiam ipsa simul esse natura dicuntur.
Diuidatur enim genus, id est animali in uolatile atque in gressibile, et quoniam sunt sub eodem genere, simul natura sunt. Et si quid horum in subiectas partes speciesque soluatur, ut uolutile quidem in his auibus quae seminibus uescuntur, et in iis quae carnibus, et in his quae herbis, hae tres species rursus, quae sub uolatili sunt, simul esse naturaliter appellantur, quod Aristoteles [288C] ita dicit.
DIVIDITUR AUTEM ET UNUMQUODQUE EORUM IN SPECIES ITERUM SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM, UT GRESSIBILE ANIMAL ET VOLATILE ET AQUATILE. ERUNT IGITUR ET ILLA SIMUL NATURA, QUAECUMQUE EX EODEM IPSO GENERE SECUNDUM EANDEM SUBDIVISIONEM SUNT, GENERA AUTEM SEMPER PRIORA SUNT; NON ENIM CONVERTUNTUR SECUNDUM SUBSTANTIAE CONSEQUENTIAM, UT AQUATILE QUIDEM CUM SIT EST ANIMAL, ANIMAL VERO CUM SIT, NON NECESSE EST ESSE AQUATILE. SIMUL ERGO NATURA ESSE DICUNTUR QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, NULLO AUTEM MODO ALTERUM ALTERI SUBSISTENDI CAUSA EST, ET EX EODEM GENERE QUAE IN CONTRARIUM SIBI DIVIDUNTUR; SIMPLICITER AUTEM SIMUL SUNT QUORUM GENERATIO IN EODEM TEMPORE EST.
Atque idcirco fieri non potest ut genus habeat [288D] unam speciem. Nam si quaecumque sub genere sunt, simul sunt. Simul autem nisi plura esse non possunt, genus igitur sub se unam speciem habere non potest Si enim una fuerit, fieri non potest ut simul esse dicatur, quia illud est, quod eub eodem genere quaedam res solent quae simul sint naturaliter inueniri. Sed haec de speciebus. Genera autem semper priora sunt, non enim conuertuntur secundam subsistentiae consequentiam. Prioris unus modus est secundum quem illa priora esse dicerentur quaecumque ad subsistendum nullo modo conuerterentur, quod hoc idem in generibus cadit. Genera enim non conuertuntur ad eubsistentiae consequentiam hoc modo. Sit enim animal genus, homo uero species. Cum uero dico hominem esse, animal quoque esse [289A] consequitur. Si animal dixero, ad hominem subsistentiae consequentia non conuertitur. Potest enim esse animal, non tamen homo. Quocirca ab animali ad hominem non conuertitur subsistentiae consequentia. Quod si posito homine animal constat, animali uero nominato non est necesse hominem esse, animal est priue homine. Illa quoque priorum descriptio est, quod ea quae sunt priora sublata quidem auferunt, illata non inferunt Animal enim sublatum secum quoque hominem tollet, illatum uero ut dicatur esse animal, non secum statim hominem infert. Posteriora uero et diuerso sunt. Illata enim simul inferunt, sublata non auferunt. Dictus quidem homo, simul secum animal infert, omnis namque homo animal est. Quod si homo substantialiter auferatur, [289B] non est necesse animal quoque autem, quod hoc nomen animalis in pluribus speciebus ualet aptari. Quod si ita contingit, sublato homine permanebit animal. Quocirca concludit tres esse species eorum quae simul sunt secundum tempus, secundum naturam cum ulraque ita conuertuntur, ut neutra neutri causa sit. Tertium genus est secundum eamdem sub eodem genere diuisionem. Quoniam in faciendo atque patiendo inerat quidam motus, facere autem et pati praedicamentis ad iunxerat, idcirco nunc de motibus tractat, et sex numero esse pronuntiat.
[14]
recensereDE SPECIEBUS MOTUS
recensereMOTUS VERO SUNT SPECIES SEX: GENERATIO, CORRUPTIO, CREMENTUM, DIMINUTIO, COMMUTATIO, SECUNDUM LOCUM TRANSLATIO. ALII QUIDEM MOTUS MANIFESTUM EST QUONIAM A SE INUICEM DIVERSI [289C] SUNT; NEQUE ENIM EST GENERATIO CORRUPTIO, NEC CREMENTUM DIMINUTIO NEC SECUNDUM LOCUM TRANSLATIO; SIMILITER AUTEM ET CAETERAE.
In physicis Aristoteles motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species ait generationem et corruptionem. Motus uerotres secundum quantitatem, secundum qualitatem, secundum locum. Igitur, quoniam hic liber ad introductionem quodammodo factus est, noluit nimis diuisionis attenuare rationem, ne ingredientium animos subtiliori diuisione confunderet: facit igitur diuisionem motus hoc modo. Est enim una species motus secundum substantiam, alia secundum quantitatem, alia secundum qualitatem, alia secundum [289D] locum. Et secundum substantiam quidem est generatio et corruptio, haec enim utraque in substantia fiunt. Nam et secundum substantiam generatur aliquid, et secundum substantiam corrumpitur. Secundum quantitatem uero, ut crementum et diminutio. Etenim secundum quantitatem uel aucta creuisse, uel detracta diminuta esse dicuntur. Secundum qualitatem uero quae dicitur commutatio, secundum aliquas scilicet passiones, quas qualitates esse manifestum est. Secundum locum uero, ut intus in longitudinem, uel in curuaturam flexus; et intus quidem in longitudinem est ut a sursum in deorsum, a prioribus retrorsum, a dextra in sinistram; et rursus si haec conuertas et in directum pergas, idem motus [290A] erunt. Illud quoque uerum est has esse omnes species motus, nullo namque sibi participant, nisi solo generis nomine, quod motus dicuntur nam neque generatio idem est quod corruptio, namque generatio est in substantia ingressus, corruptio uero ex substantia egressus. Nec diminutio idem quod crementum, nec secundum locum translatio alicui superiorum consimilis est. Commutatio autem habet forte aliquam dubitationem, quod non uideatur a superioribus discrepare, quam quaestionem ita proposuit.
IN COMMUTATIONE VERO EST ALIQUA DUBITATIO, NE FORTE NECESSE SIT QUOD COMMUTATUR SECUNDUM ALIQUEM RELIQUORUM MOTUUM COMMUTARI. HOC AUTEM NON EST VERUM; PAENE ENIM SECUNDUM OMNES PASSIONES VEL [290B] MULTAS COMMUTARI NOBIS CONTINGIT NULLO ALIORUM MOTUUM COMMUNICANTE; NAM NEQUE CRESCERE NECESSE EST QUOD SECUNDUM PASSIONEM MOUETUR NEC DIMINUI, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS: QUARE DIVERSUS ERIT MOTUS AB ALIIS COMMUTATIONIBUS (NAM SI IDEM ESSET, OPORTERET OMNE QUOD COMMUTATUR MOX AUT CRESCERE AUT MINUI AUT ALIQUEM ALIORUM MOTUUM CONSEQUI; SED NON EST NECESSE). SIMILITER AUTEM ET QUOD CRESCIT VEL SECUNDUM QUEMLIBET ALTERUM MOTUM MUTATUR.
In commutatione uero est aliqua dubitatio, ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motaum commutari. Nam si omne quod commutatur, aut generatur, aut corrumpitur, aut minuitur aut crescit, aut id secundum locum transferri [290C] necesse est, dubium non est nihil a superioribus caeteris hanc differe speciem, qua secundum commutationem dicitur; quod Aristoteles respuit, dicens: HOC AUTEM NON EST VERUM. Sed quoniam quod oommutatur non omnino neque generatur, neque corrumpitur: ut qui in sole diutius stetit, si ex candido niger est factus, commutatus quidem secundum colorem dicitur, non tamen generatus est aut corruptus, nec uero illi aliquod uel crementum factum est uel diminutio sed nec loci translatio nulla est, potest enim aliquis uno eodemque loco consistens, aliquibus extrinsecus uenientibus passionibus permutari, potest quoque et crescere et decrescere, praeter qualitatis commutationem: quod ipse Aristoteles ita pronuntiat. [290D]
SED SUNT QUAEDAM QUAE CRESCUNT ET NON COMMUTANTUR, UT QUADRATUM CIRCUMPOSITO GNOMONE CREUIT QUIDEM SED COMMUTATUM NON EST; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS HUIUSMODI. QUARE A SE INUICEM MOTUS ISTI DIVERSI SUNT.
Quod dicit tale est: Si quadrato, inquit, addatur gnomo, crescit quidem quadratus, non tamen commutatur. Ideoque sublato gnomone quadratus diminuitur sed non commutatur. Si enim quadratus a b c d, et ducatur ei angularis b c, et diuidantur quattuor latera a c, a b, b d, a c, in aequalia g e h f punctis, et ducantur g h f e lineae. Diuisus igitur quadratus a d in quattuor quadratos qui sunt e g, f g, e h, h f, quorumlibet tres qui circa eamdem angularem sunt si demantur, figura ipsa gnomo uocatur. ut si quis tollat hos tres, e g, g f, f h, inuenitur m n [291A] gnomo, qui m n gnomo separatur a b e h quadrato. Totus quidem a d quadratus imminutus est, qui ex tam magno factus est paruus, non tamen formam tetragoni commutauit. Quod si e h tetragonus solus sit, et ei circumponatur gnomo, qui est m n, creuit quidem tetragonus, et maior factus est sed non commutatus est. Omnes enim tetragoni sibi sunt propria qualitate consimiles. Quod si commutatio huiusmodi motus esset, ut non omnino a superioribus separaretur, nulla esset dubitatio quin semper oporteret quidquid commutatur secundum aliquem priorum motuum modum commutari. Ita ut aut nasceretur, aut corrumperetur, aut minueretur, aut cresceret, aut secundum locum fieret aliqua permutatio. Quod quoniam non est, ab omnibus superioribus [291B] motibus haec motus species distat. Sed monstratum superius est quinque superiores motus species a se omni ratione substantia, discrepare. Quocirca distant a se similiter hi sex motus, atque diuersi sunt. [291C]
SIMPLICITER AUTEM MOTUS QUIETI CONTRARIUS EST; SINGULIS VERO MOTIBUS, GENERATIONI QUIDEM CORRUPTIO, DIMINUTIO VERO CREMENTO, SECUNDUM LOCUM TRANSLATIONI SECUNDUM LOCUM QUIES. MAXIME AUTEM VIDETUR OPPONI IN CONTRARIUM LOCUM PERMUTATIO, UT DE EO QUOD EST DEORSUM AD ID QUOD EST SURSUM ET DE EO QUOD EST SURSUM AD ID QUOD EST DEORSUM.
Nunc iam motuum contrarietates exsequitur, et ipsi [291D] quidem generi, id est motui, dicit quietem esse contrariam, habet enim motus quietem contrariam. Singulis uero speciebus motuum motus ipsi contrarii sunt, ut generationi corruptio, et cum generatio sit motus atque corruptio, utraque tamen sibimet contraria sunt, cremento quoque diminutio contraria est. Quare diuerso modo hae species motus contrarietstem habent, quam genus dudum babere monstrauimus: motus enim ipse habet quietem contrariam. Specierum uero motibus non quies tantum sed alii motus contrarii sunt, ut generationi corruptio et cremento diminutio, secundum uero locum translationis contrarietas similis est generi. Nam et ipsa habet contrariam secundum locum quietem, contrarium namque est moueri de loco in locum, et [292A] non moueri, et est non moueri quidem secundum locum quies, moueri uero secundum locum translatio.
Maxime autem, inquit, secundum locum mutationi, contraria est in contrarium locum permutatio. Ut si qua res sursum sit atque ibi maneat, et sit quieta, postea sit ei motus talis, ut deorsum moueatur, quamquam ipsi superiori motui quies contraria sit, multo magis quidem huiusmodi motus, qui in contrarium fit locum, illi superiori motui contrarius est. Atque hoc quidem et in aliis motibus accidit: ut si quis sit ad dexteram, si ei in sinistram motus sit, in contrarium locum factus dicitur motus. Atque hoc idem id aliis motibus licet uidere; sed Aristoteles dubitat si reliquo motui, id est commutationi, aliquid possit esse contrarium, quam quaestionem ita proponit: [292B]
RELIQUO VERO DE HIS QUI ASSIGNATI SUNT MOTUI NON EST FACILE ASSIGNARE QUID SIT CONTRARIUM, VIDETUR AUTEM NEQUE ESSE ALIQUID EI CONTRARIUM, NISI QUIS OPPONAT SECUNDUM QUALITATEM QUIETEM SECUNDUM QUALITATEM TRANSLATIONI QUAE IN CONTRARIUM, QUEMADMODUM ETIAM IN EA QUAE EST SECUNDUM LOCUM TRANSLATIONE SECUNDUM LOCUM QUIETEM VEL IN CONTRARIUM LOCUM TRANSLATIONEM (EST ENIM COMMUTATIO TRANSLATIO SECUNDUM QUALITATEM).
Ex similitudine motuum contrarietates quoque colligimus. Nam quoniam superius motui secundum locum contrariam reperit secundum locum quietem, et quoniam omnis commutatio quae secundum aliquam passionem fit secundum qualitatem commutatur, [292C] motus eius contrarietatem posuit secundum qualitatem quietem: ut si lapis cum frigidus est, si ita permaneat, qualitas illa mansit et quieuit, quod si tepeat, qualitas illa commutat est, et est ipsa commutatio contraria, et factus est quidem motus, et in tepore lapidis secundum qualitatem facta est permutatio, fuit autem in frigore quies secundum eamdem qualitatem. Quocirca licet uideatur hic motus quidem omnino contrarium non habere, tamen, sicut superius dictum est secundum locum translationi contrariam esse secundum locum quietem, cur non quoque secundum qualitatem commutationi dicatur quies secundum qualitatem esse contraria? Definitio namque commutationis est translatio secundum qualitatem, cum enim qualitas cuiuslibet rei mouetur, fit translatio, scilicet secundum qualitatem. [292D] Quod si maxime uideatur secundum locum translationi esse contraria, non solum secundum locum quies sed etiam in contrarium locum translatio, secundum qualitatem quoque mutationi non solum erit contraria secundum qualitatem quies sed maxime in contrariam qualitatem commutatio: ut ei quid cum est album, si rubrum fiat, quieti quidem ei quae in albo colore poterat permanere contraria fuit qualitatis ipsa mutatio, ut ex albo in rubrum mutaretur; si quid enim ex albo uertatur in nigrum, illud maxime permutatur, et illud superiori mutationi contrarium est, quoniam permutatum est in contrariam qualitatem. Atque hoc est quod ait: [293A]
QUARE OPPONITUR EI SECUNDUM QUALITATEM QUIES VEL IN CONTRARIUM QUALITATIS TRANSLATIO, UT ALBUM FIERI QUOD EST NIGRUM; COMMUTATUR ENIM, IN CONTRARIUM QUALITATIS FACTA TRANSLATIONE.
Id quoque apertissimo uulgatur exemplo. Quare quoniam de motibus expeditum est, habendi aequiuocationem quae sequitur explicemus.
[15]
recensereDE MODIS HABERE
recensereHABERE SECUNDUM PLURES MODOS DICITUR AUT ENIM UT HABITUM VEL AFFECTIONEM VEL ALIAM ALIQUAM QUALITATEM (DICIMUR ENIM SCIENTIAM HABERE ET VIRTUTEM); AUT UT QUANTITATEM, UT QUAM QUISQUE HABET MAGNITUDINEM (DICITUR ENIM BICUBITAM VEL TRICUBITAM HABERE MAGNITUDINEM); AUT [293B] CIRCA CORPUS UESTITUM AUT TUNICAM; AUT IN PARTE (UT IN MANU ANULUM); AUT PARTEM (UT MANUM VEL PEDEM); AUT IN UASE (UT MODIUS TRITICUM VEL DOLIUM VINUM; VINUM ENIM DOLIUM HABERE DICITUR, ET MODIUS TRITICUM; HAEC IGITUR HABERE DICUNTUR UT IN VASE); VEL UT POSSESSIONEM (HABERE ENIM DOMUM VEL AGRUM DICIMUR). DICIMUR VERO ET HABERE UXOREM ET UXOR VIRUM; VIDETUR AUTEM ALIENISSIMUS ESSE HABENDI MODUS QUI NUNC DICTUS EST; NIHIL ENIM ALIUD HABERE UXOREM SIGNIFICAT QUAM COHABITARE. FORTASSE AUTEM ET ALII HABENDI MODI UIDEBUNTUR; QUI AUTEM SOLENT DICI PAENE OMNES SUNT ANNUMERATI.
Aequiuocum esse habendi modum manifestum est, [293C] habere enim ita multis dicitur modis, ut tamen aequiuoce praedicetur. Dicimur enim habere aliquam qualitatem, ut habitum uel dispositionem. Dicimur quoque habere scientiam uel uirtutem; quantitatem quoque habere perhibemur, dicimur enim in mensura habere quinque uel quattuor pedes. Necnon [294A] etiam in ipsis partibus corporis aliquid, et ipsas partes habere praedicamur, dicimur enim et habere digitos, et in digito annulos. Circa corpus quoque aliquid habere dicimur, ut tunicam, uel quodlibet aliud uestimentum. Necnon etiam in uase haberi aliquid dicitur, ut triticum in modio, et uinum in dolio; haec, scilicet, ita haberi dicuntur, ut in uase. Dicitur etiam quis habere uxorem, quae, scilicet significatio nulli supradictae communis est sed (ut ipsi Aristoteli uidetur) longe diuersa est haec significatio ab habendi praedicamento; non enim proprie habemus uxores sed quod habere quis dicatur uxorem, hoc significat habitare cum eo uxorem, habere enim habitare dicimus, ut est Socratem habent, id est cum Socrate habitant atque eum colunt. Quare ipse quoque [294B] Aristoteles inquit esse aliquos fortasse praeter eos qui dicantur habendi modos, hortaturque nos ad ulteriorem aliquam inquisitionem, ut nos quoque quaeramus per quos, praeter priores dictos modos, alios possit habere praedicari. Et de hac aequiuocatione quidem habendi sufficienter dictum est.
Sed forte quis dubitet cur cum habere superius in genere nominauerit, nunc id ipsum aequiuocum ponat sed haec quaestio ita soluitur. Non absurdum est idem praedicamentum nunc uniuoce, nunc aequiuoce praedicari. Uniuoce quidem ut superius cum eiusdem specierum exempla proposuit, ut est calceatum esse uel armatum, horum enim talium genus est. Aequiuoce uero ut in his modis quos superius exposuimus.
Quod si et habet aliquas proprias species habendi praedicatio, [294C] dicitur autem et ipsum nomen multipliciter, nihil est incongruum in genere numerari, sufficit enim ad demonstrandum genus esse et habendi praedicationem quod sub se aliquas partes speciesque contineat.