1538-10-28- Paulus III – Bulla ‘In apostolatus culmine’
Paulus episcopus, Servus Servorum Dei.
Ad perpetuam Rei Memoriam.
In Apostolatus culmine, disponente Domino, meritis licet imparibus constituti, ac gratos Deo, et Reipublicae christianae fructus, qui ex literarum studio provenire noscuntur, intra nostri cordis arcana revolventes, ad ea, per quae singulis fidelibus etiam Religiosis sub regulari observantia Altissimo famulantibus, eorum Praelatis id maxime requirentibus, ut studo hujusmodi insistendo, laborum suorum honores, et praemia consequi valeant, opportune consulitur, libenter intendimus, et in his partes Apostolicae providentiae, prout id in Domino conspicimus salubriter expedire, favorabiliter impartimur.
Sane pro parte dilectorum filiorum Magistri Provincialis Provinciae Sanctae Crucis nuncupatae secundum morem Ordinis Fratrum Praedicatorum, ac Prioris, et Fratrum domus Sancti Dominici, Civitatis etiam, Sancti Dominici, dicti Ordinis Nobis nuper exhibita, petitio continebat, quod alias ipsi, attendentes quod habitatores Insularum Maris Oceani, in quibus dicta Civitas consistit, infideles existebant, et idola colebant, unde cupientes infidelitatem hujusmodi radicitus extirpare, ac arbores inibi fructiferas plantare, ipsorumque infidelium Civitatem praedicationibus, et vitae exemplo illuminare, innumerabiles utriusque sexus personas ex eisdem habitatoribus sub lavacro regene. rationis ad christianae Religionis cultum mediante divina gratia direxcrunt, ac ad fidem catholicam converti procurarunt, et a tempore conversionis hujusmodi citra inibi Verbum Dei incessanter praedicando uberrimos in agro Domini fructus collegerunt.
Et si in dicta Civitate, quae admodum insignis existit, et in regione valde remota, ac sacrarum literarum prorsus ignara consistit, et ad quam ex circumvicinis Insulis hominum multitudo copiosa, tam inibi habitando, quam negotiandi causa conflucre solet, et in qua studium apostolica auctoritate noviter erecturn viget generales pro directione dicti studii, quod caret privilegias et indultis Apostolicis sufficientibus ad promociones gradtium concedi solitorum in Universitatibus studiorum Generalium Regnorum Hispaniae, quibus dictae Insulae subesse noscuntur, similis universitas Generalis Doctorum, Magistrorum et Scholarium cum sigillo, et arca, aliisque solitis insigniis, praeeminentiis, libertatibus, exemptionibus et immunitatibus ad instar oppidi de Alcala, Toletanae Dio-cesis, aliarum Universitatum praedictarum perpetuo erigeretur, et institueretur ex hoc profecto dicta Civitas multiplicatis propterca illius habitatoribus per amplius decoraretur, ac illius, et dictarum Insularum incolae, et habitatores, in Religione Christiana ferventius instruerentur, ipsique Provincialis, ac Prior, et Fratres ad majora virtutum, et caritatis opera impendendum promptius invitarentur, corumque honoribus, et commoditatibus quamplurimum consuleretur.
Quare pro parte Provincialis, Prioris, et Fratrum Nobis fuit humiliter supplicatum, ut in eadem Civitate unarn similem Universitatem doctorum, Magistrorum, et Sebolarium ad instar dictac Universitatis de Alcala, ut pracfertur, quae per unum Regentem, seu Rectorem, nuncupandum, regi, et gubernari debeat, perpetuo erigere, et instituere, quodque illius pro tempore scholares, tam seculares, quam Ordinum quorumcumque Regulares, etiam undequaque venientes, inibi in quacumque, licitia tamen, literarum facultate, eorum cursibus peractis, aliasque servatis servandis, prout moris est, in aliis Universitatibus praedictis, ad Baccalaurcatus, et litamen debito centiae , ac Doctoratus, et Magisterii solitos gradus hujusmodi, praevio examine, et assistentibus ibidem quatuor in eadem facultate Doctoribus, per Priorem praefattim, ac dictae Uníversitatis Sancti Dominici Regentem pro tempore existentes nominand;s, seu deputandis, et illorum votis juratis, se promoveri facere, illorumque solita insignia recipere, ac illius Doctores, et Magistri in dicta facultate, et illis non existentibus, Regens dictae Unisversitatis, vel Episcopus Sancti Dominici pro tempore existentes, eosdem Scholares ad dictos gradus promoveré, illorumque solita insignia sibi impendere, necnon quoties opus fuerit Lectores illuc conducere, sibique lectores assignare, et de silariis competentibus, dummodo ad hoc facultates suppetant, providere, ac statutal et ordinationes desuper ad instar Universitatum praedictarum condere, illaque mutare, corrigere, et reformare, aliaque in praemissis, et circa ea neccessaria, et opportuna, prout eis videbitur, facere possint, statuere, et ordinare, aliasque super his opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos Provincialem, Priorem, et Fratres, praefatos, et eorum singulos specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excomunicat;onis, suspensiones et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad affectum praesentium duntaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutos fore consentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, in eadem Civitate unam siriiilem Universitatem Doctorum, Magistrorum, et Scholarium ad instar dictar Universitatis de Alcala, quae per unum Regentem, seu Rectorem nuncupandum regi, et gobernari debeat, Apostolica auctoritate praefata tenore praesentium, crigimus, et instituimus, cuodque illius Scholares tam saeculares, quam Ordinum quorumeunque Regulares, undecunque venientes, inibi in quacunque licita tam,in, literarum facultate, eorum cursibus peractis, aliasque servatis servandis, prout moris est in Universitatibus praedictis, ad Baccalaureatus, et Licentiae, ac Doctoratus, et Magisterii Gradus hujusmodi praevio tamen debito examine, et assistentibus ibidem in eadem facultate quatuor Doctoribus, per Priçrem, ac dictae Universitatis Sancti Dominici Regentem, praefatos, pro tempore, nominatis, seu deputatis, et illorum votis iuratis se promoveré facere, illorumque solita insignia recipere necnon Doctores, et illis non existentibus Regens, vel Episcopus Sancti Dominici praefati cosdem scholares, ad dictos Gradus promoveré, illorumque solita insignia sibi impendere, ac quoties Opus fuerit, illuc lectores conducere, sibique lecciones assignare, ac de salariis competentibus, dummodo ipsorum Universitatis Sancti Dominici facultates suppetant, providere; necnon stattita, et ordinationes desuper ad instar universitatum praedectarum condere, illaque mutare, corrigere, et reformare, aliaque in praemissis, et circa ea necessario et opportuna, prout cis videbitur, facere libere, et licite possint, et valcant, auctoritate, ct tenore praedictis, statuimus, et ordinamus; et insuper quibusvis Baccalaureis, Licentiatis, Doctoribus et Magistris in ipsa Universitate Sancti Dominici ad dictos gradus respective pro tempore promotis, quod omnibus et singulis tirivilegiis, indultis, immunitatibus, exemptionibus, libertatibus, favoribus et gratiis, quibus tam in de Alcala, quam Salmanticen, seu alia quacunque dictorum Regnorum Universitate, itixta illius ritus, et mores, ad singulos Gradus praedictos respective promoti utuntur, potiuntur, et gaudent, seu uti, potiri, et gaudere paterunt quomodolibet in futurum, uti, potiri, et gaudere, similiter libere, et licite valeant, auctoritate, et tenore praemissis concedimus, et indulgemus.
Non obstantibus Apostolicis, ac in Provincialibus, et Synodalibus Concilliis editis, generalibus vol specialibus constitutionibus, et ordinationibus, privilegias quoque, indultis, et litteris Apostolicis Universitatibus Regnorum hujusmodi, et illarum singulis, sub quacunque verborúm forma, etiam motu proprio, concessis, confirmatis, et innovatis, ac Regnorum eorundem Pragmaticis sanctionibus, et statutis municipalibus, etiam confirmatione ADostolica, vel quavis firmitate alia roboratis: quibus omnibus, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expresa, et individua, non autem per clausuras generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut exquisita forma servanda foret, et in eis caveatur expressc, quod iilis nullatenus derogari posint, illorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus pro sufficienter expressis, ac modos, et formas ad id servgndos pro individuo servatis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice duntaxat specialiter, et expresse derogamos, ceterisque contrarias quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, erectionis, institutonis, stgtitti, ordinitionis, concessionis, indulti, erogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attentate praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli, Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datus Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Quingentesimo Trigesimo Octavo, quinto Kalendas Novembris, Pontificatus nostri Anno quarto.