IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS.
recensereAd v. 1 Ut belli signum lavrenti turnus ab arce extulit apud maiores nostros tria erant militiae genera in bellis gerendis: nam aut legitima erat militia aut coniuratio aut evocatio. legitima erat militia eorum, qui singuli iurabant pro republica se esse facturos, nec discedebant nisi completis stipendiis, id est militiae temporibus: et sacramentum vocabatur, ut "fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura". aut certe si esset tumultus, id est bellum Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat equitum — nam caeruleus color maris est, a cuius deo equum constat inventum — dicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me sequatur', et qui convenissent, simul iurabant: et dicebatur ista militia coniuratio. alii album et roseum vexilla tradunt, et roseum bellorum, album comitiorum signum fuisse. fiebat etiam evocatio: nam ad diversa loca diversi propter cogendos mittebantur exercitus. modo ergo duo sunt genera militiae, coniuratio et evocatio, quippe in tumultu. sane incongruum non est quod signum belli, id est vexilli elevationem Turno dat: aut quia de rege Latino dixerat supra "rerumque reliquit habenas": aut quia Turnus furore succensus maluit ipse efficere quam iubere, ut omnes abrumperet moras: aut quia, sicut dictum est, Latinus, cui soli imperandi hoc ius erat, abstinuerat et nemo, illo abstinente, parebat. Turnus ergo ideo huius modi officium arripuit, quia, etsi ipse non imperabat, tamen prohiberi non poterat. 'belli' autem 'signum' generaliter dixit, nam multa sunt: sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. ab arce quoniam vexillum in arce poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.
Ad v. 2 Strepverunt cornva quae simul sonabant, ut "aereaque adsensu conspirant cornua rauco".
Ad v. 3 Utque acris concussit equos hoc ad equites pertinet. et utrum hoc epitheton equorum perpetuum est, an dum concutiuntur? utque impulit arma hoc ad pedites. est autem sacrorum: nam is qui belli susceperat curam, sacrarium Martis ingressus primo ancilia commovebat, post hastam simulacri ipsius, dicens 'Mars vigila'. quidam sane suos equos et sua arma de Turno tradunt, scilicet ut ceteris esset exemplum.
Ad v. 4 Extemplo aut subito: aut re vera ex ipso templo, id est post divina arma commota. tumultu trepido festino: more suo. non enim timere poterant qui pericula iungebant.
Ad v. 5 Conivrat nota de re bona coniurationem dici posse: nam coniuratio τῶν μέσων est. ivventus effera efferata per furiam, ut "arma velit poscatque simul".
Ad v. 6 primi utrum ordine, an dignitate? messapus et vfens bona electio personarum ad dilectum habendum: unus eques bonus, id est Messapus, mittitur, alter pedes egregius.
Ad v. 7 Contemptorque deum mezentius quis enim iustius quam sacrilegus contra pios et praepararet bellum et gereret?
Ad v. 8 Vastant cultoribus abducendo cultores vastos et desertos efficiunt. Sallustius in Iugurtha "vastus ab natura et humano cultu", idem alibi "quippe vasta Italia rapinis, fuga, caedibus", hoc est hominibus deserta.
Ad v. 9 Mittitur et magni venulus diomedis ad urbem Diomedes revertens de Troia postquam repperit ira Veneris a se vulneratae uxorem apud Argos cum Cylaraba, ut Lucilius, vel Cometa, ut plerique tradunt, turpiter vivere, noluit reverti ad patriam: vel, ut dicitur, ab adulteris proturbatus: sed tenuit partes Apuliae, et edomita omni montis Gargani multitudine in eodem tractu civitates plurimas condidit. nam et Beneventum et Equumtuticum ipse condidit, et Arpos, quae et Argyrippa dicitur, ad quam nunc Venulus mittitur, non Arpinum, quam constat esse Campaniae, unde Cicero Arpinas. sane sciendum Apuliam uno dictam vocabulo, sed huius partem quam Diomedes tenuit, Messapiam et Peucetiam a duobus fratribus dictam, qui illic imperarunt: item Dauniam a Dauno rege Apuliae. hunc Diomedem quidam a Dauno rege Apulorum hospitio receptum dicunt. sane artificiose ad Diomedem mittitur: movenda est enim indignatio et metus Diomedi, ut subveniat Latinis contra Troianos. venulus hunc fuisse constat Argivum: nam Tiburs est, ut ille indicat locus "praedam Tiburtum ex agmine raptam portat ovans". considerate ergo hic ad Diomedem mittitur, ut eum vel quasi civis adduceret, vel citius possit movere. hunc alii Lavini imperasse olim tradunt.
Ad v. 10 Consistere iam esse conditos, id est fundasse civitatem: plus est enim 'consistere', quam 'venisse'.
Ad v. 12 inferre hic invidiam facit, ut "inferretque deos Latio": proprie enim inferuntur penates. et fatis regem se dicere posci unde illud est "expectate solo Laurenti". et dicendo 'posci' agit subtiliter: nam si non venit errore, sed fato, omnem sibi utique est vindicaturus Italiam, sine dubio et Diomedis imperium. victosque penates ut maior sit indignatio. et amat poeta, quotiens adversum Troianos poscuntur auxilia, penatibus victorum crimen adscribere, ut apud Aeolum "Ilium in Italiam portans victosque penates".
Ad v. 13 Viro se adivngere gentes dardanio hic metum inicit. et bene non 'Aeneae' dixit, sed 'viro Dardanio', ut non sit mirum si sequebantur hominem sibi cognatione sociatum, ut "hinc Dardanus ortus, huc repetit".
Ad v. 15 Quid strvat his coeptis cum haec iam coeperit. et participialiter dixit. ab eo quod est incipio 'coeptus' facit: hinc est 'coeptis'. quem si fortuna sequatvr eventum pugnae cupiat si eum fortuna comitetur, quem finem suae velit esse victoriae, ipsum melius nosse, qui iam antiquus est hostis. ergo 'quem' acute pronuntiandum, ut sit ordo: quem eventum pugnae cupiat, si fortuna sequatur. vult autem intellegi Aenean etiam contra Diomedem bella gesturum, non tantum propter praesens imperium, sed et causa hostilitatis antiquae.
Ad v. 18 Talia per Latium 'gerebantur' subaudis: et est formosa eclipsis.
Ad v. 19 Cuncta videns mente pertractans: nam non videbat. curarum fluctvat aestu his verbis futuram praeoccupat comparationem, quae est Apollonii verbum ad verbum. fluctvat aestu utrumque verbum de mari est.
Ad v. 20 atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc vel quod suis copiis bellum Itali adversus eum parabant, vel quod a Diomede vetere hoste suo auxilia postulabant. 'celerem' autem ad corporis comparationem, quod tardum est, ut "iterumque ad tarda reverti corpora".
Ad v. 23 Sole repercussum aut vacat 're': aut bene 'repercussum', quia primo aquam ferit, inde postea tendit ad tecta. radiantis imagine lunae negant omnes physici lumen lunae aliud ex se reddere, et vituperatur hoc dicto Vergilius: quod tamen tolerabile est, quia non lunam, sed imaginem dixit lunae, quam a sole lumen accipere manifestum est. an ideo 'radiantis', ut, quoniam luna lumen de sole mutuatur, idem videatur etiam ipsa efficere, quae de sole procedit.
Ad v. 25 Laquearia multi 'lacuaria' legunt, nam 'lacus' dicuntur: unde est in Horatio "nec mea renidet in domo lacunar". non enim a laqueis dicitur, sed ab eo quod sunt lacus.
Ad v. 27 Alitvum pro 'alitum', sed metri causa, ut diximus supra, addidit syllabam.
Ad v. 28 Sub aetheris axe id est sub aere.
Ad v. 30 Seramque dedit per membra quietem tardam, quippe in bellicis curis. 'seram' autem pro 'sero', adverbium temporis in nomen deflexum. 'dedit' autem mire dixit, hoc est indulsit quietem corpori suo.
Ad v. 31 hvic deus ipse loci cum ipse fluvius Tiberinus sit, quid ita intulit 'deus fluvio'? Tiberinus enim deus genius loci. tiberinus bene 'Tiberinus', quia supra dixerat 'deus': nam in sacris Tiberinus, in coenolexia Tiberis, in poemate Thybris vocatur.
Ad v. 33 tenvis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur. ideo inventa occasione poeta harundinibus tectum fluvium inducit, ut doceat hoc etiam harundinibus in purificatione, quod per aquam, impleri posse, sicut in sacris traditur. ideo et ubique fluminibus harundinem dat, ut "velatus harundine glauca Mincius, et ripis fluvialis harundo". quod autem ait 'tenuis glauco volabat amictu carbasus' docet quaedam sacra pure a linteatis debere fieri. carbasus autem genus lini est: linum vero, ut ait Plinius, melius inrigatione fluminum, quam pluvia nascitur. ideo et vestis linea fluminibus tamquam propria datur. senior atqui ubique eum flavum dixit; sed 'senior' aut propter spumas dictum est, aut ad reverentiam pertinet: sic Lucanus de urbe Roma adhuc florente "turrigero canos effundens vertice crines" (1.188).
Ad v. 35 tum sic adfari subaudis 'visus'. curas his demere dictis habitum futurae orationis ostendit.
Ad v. 36 O sate gente deum alibi "deum certissima proles" et "sate sanguine divum". sane interdum haec epitheta non vacant, sed vim hortandi obtinent.
Ad v. 37 Urbem qui revehis nobis ut "Ilium in Italiam portans": 'urbem' ergo pro civibus posuit. 'revehis' autem propter Dardanum. aeternaque pergama servas pro 'servas et aeterna facis', id est efficis ut aeterna sint.
Ad v. 38 Expectate solo lavrenti dat adfectum etiam locis, ut "ipsae te Tityre pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant".
Ad v. 39 Hic tibi certa domus quod superius ab Apolline poposcerat, hoc nunc indicat Tiberis: "da propriam Thymbraee domum, da moenia fessis".
Ad v. 40 Tumor omnis et irae concessere deum quidam 'concessere' pro 'discessere' accipiunt. alii ita tradunt: nondum concesserunt, sed utiliter dissimulat. sed aliqua hemistichia in Vergilio tam sunt sensu inminuta, quam verbis, ut ecce hoc loco: namque non possumus intellegere quievisse omnem tumorem et iram deorum, cum et adhuc inimica sit Iuno, et ad Troianorum perniciem addantur alia numina, ut furia, ut Iuturna: unde mire quidam conclusit hunc versum, dicens 'concessere deum profugis nova moenia Teucris'. 'concessere' ergo indulserunt vel cesserunt, id est permiserunt, ut "nec, si muneribus certes, concedat Iollas", id est permittat, indulgeat, et "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem". quodsi ita acceperimus, ut dicat Teucros constituere civitatem, nec ea numina, quae irata sunt, vetant, nihil erit contrarium: nam et ipsa Iuno hoc dicit "non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis: atque inmota manet fatis Lavinia coniunx". hic autem sensus, etiamsi detrahas subauditionem, potest accipi a superioribus, ut sit: tumor omnis et irae concessere deum, ut hic tibi sit certa domus certique penates.
Ad v. 43 Litoreis ingens licet possimus etiam de fluvio litus dicere, ponit tamen discretionem, ut hic 'sub ilicibus', paulo post "viridique in litore conspicitur sus". hanc autem porcam, ut diximus supra, secum habuere Troiani, quam amissam in Campania invenerunt cum fetu circa Laurentem agrum. quam ideo Aeneas immolavit Iunoni, quia ipsa dicitur terra, ut "coniugis in gremium laetae descendit". scimus autem hoc animal inimicum esse frugibus, ut caprum vitibus, qui Libero immolatur. alii de ea sue dicunt, habuisse eam Troianos et ubi primum generasset, ibi certam spem sedis concepisse: alii in litore Laurenti inventam. quam secutos Troianos in eum montem pervenisse, ubi postea Alba a colore porcae, longa a positione, sit condita. sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.
Ad v. 44 Enixa iacebit participio utens tangit historiam.
Ad v. 45 Solo recubans 'solo' videtur abundare.
Ad v. 47 Ex quo qua ratiocinatione.
Ad v. 49 Quod instat quod solum ex laboribus restat: cura enim Aeneae praesentis fuerat necessitatis.
Ad v. 51 Arcades his oris genus a pallante profectum Euander Arcas fuit, nepos Pallantis, regis Arcadiae. hic patrem suum occidit, suadente matre Nicostrata, quae etiam Carmentis dicta est, quia carminibus vaticinabatur. alii ipsam Nicostratam, matrem Euandri, cum esset centum decem annorum, a filio peremptam tradunt. constat autem Arcadas plurimum vixisse, in tantum, ut quidam usque ad trecentos annos vivendo pervenerint. ipse autem Euander, dimissa provincia sua exilio, non sponte, conpulsus venit ad Italiam et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait Varro "nonne Arcades exules confugerunt in Palatium, duce Euandro?". hic autem mons Palatinus secundum Vergilium a Pallante, avo Euandri, est dictus, secundum Varronem et alios a filia Euandri Pallantia, ab Hercule vitiata et postea illic sepulta, vel certe a Pallante eius filio illic sepulto inmaturae aetatis: alii a filio Euandri, qui post mortem patris seditione occisus est: alii a balatu ovium Balanteum volunt dictum, et exinde per antistichon Pallanteum dictum. sed si a balatu hoc nomen venerit, 'pa' longa est, sicut eam Martialis ponit plerumque; si autem a Pallante, 'pa' brevis est, ut eam ponit ubique Vergilius secundum suam opinionem. genus a pallante profectum profectum ad has oras genus a Pallante, non a Pallante profectum.
Ad v. 52 qui regem evandrum qui signa id est qui regis Euandri signa sunt secuti, ut "sanguine placastis ventos et virgine caesa" pro 'sanguine virginis caesae'.
Ad v. 53 In montibus ut diximus supra, in minoribus illis colliculis. an 'pro monte', an 'inter montes'?
Ad v. 54 Pallantis proavi confundit nomina, ut plerumque solet; nam avus fuit. sic et illud dixit "luco tunc forte parentis Pilumni Turnus" et alibi "Pilumnusque illi quartus pater". a quibusdam tamen hic Pallas, auctor Euandrii generis, Aegei filius fuisse dicitur, qui a fratre Theseo Athenis regno pulsus ad Arcadiam venit et ibi regnum tenuit. et hoc poeta quasi Romanis dicit: nam ad Aenean non pertinet.
Ad v. 55 Hi bellum adsidve ducunt cum gente Latina 'ducunt' aut gerunt, aut in longum trahunt. et bene praestandorum auxiliorum exprimit causam, ne magis Turno, quasi Graeco, favere credantur.
Ad v. 56 Foedera ivnge legitur et 'foedere iunge'.
Ad v. 57 Recto flumine ducam non ad naturam alvei referendum est, nam ait "et longos superant flexus": sed recto fluminis itinere, quia non sunt erraturi. et sic dixit, ut "tunc se ad Caietae recto fert litore portum", hoc est a litore non recedens. sic ergo et nunc a litore fluvii non recedentem significat. est et alia expositio, ut 'recto flumine' edomito, frenato et in tranquillitatem redacto intellegamus: quod etiam fecit, ut "mitis ut in morem stagni placidaeque paludis": ut sit 'recto' praeteriti temporis participium ab eo quod est 'rego'.
Ad v. 59 primis pro 'primum cadentibus astris', cum primum nox occiderit. et dictum iuxta vulgarem opinionem, tamquam oriente die occidant astra.
Ad v. 60 Ivnoni fer rite preces sicut etiam Helenus monuit. et sic 'fer preces', quemadmodum sacra ferri dicimus.
Ad v. 61 Mihi victor honorem persolves bene ei adimit bellicam curam promittendo voti fore compotem.
Ad v. 63 Stringentem ripas radentem, inminuentem: nam hoc est Tiberini fluminis proprium, adeo ut ab antiquis Rumon dictus sit, quasi ripas ruminans et exedens. in sacris etiam Serra dicebatur, unde ait nunc 'et pinguia culta secantem'. in aliqua etiam urbis parte Tarentum dicitur eo quod ripas terat. alii 'stringentem' iuxta veterem morem dictum intellegunt: 'stringere' enim significare dicunt tactu modico praeterire, ut ipse ait "magno strinxit de corpore Turni".
Ad v. 64 Caeruleus thybris altus, profundus. caelo gratissimus pro his qui in caelo sunt.
Ad v. 65 Hic mihi magna domus scilicet circa exitum suum: quamvis enim alibi ortus, hunc tamen locum incolo. alii Romam dicunt Tiberini esse domicilium, hanc dixisse magnam domum. alii ostia dicunt ab hoc quod nos, cum per diversa discurrerimus officia, in domum nostram nos recipimus ibique requiescimus, ut idem hic, cum per reliqua spatia discurrerit, recipiat se per ostia in mare. alii domum non Romam significare, quae adhuc non erat, sed regionem illam, ut ostendat sibi eam domum electam, quae ad tantam gloriam perventura sit. celsis caput urbibus exit de Tuscia, quam illis multum constat floruisse temporibus: nam et lucumones reges habebat, et maximam Italiae superaverat partem.
Ad v. 66 lacu fluvius abutitur lacus nomine, ut mox "quo te cumque lacus". 'fluvius' autem hic ipse scilicet deus alvei.
Ad v. 67 Nox Aenean somnusque reliquit ut "fessos ventus cum sole reliquit". †et cito.
Ad v. 68 orientia solis lumina pro 'orientis solis lumina'.
Ad v. 69 Undam de flumine palmis sustulit quia dicitur nox etiam solo somno polluere, unde est et "noctem flumine purgat".
Ad v. 71 Nymphae hic distinguendum, ut generalitatem sequatur specialitas, ut in georgicis "mater, Cyrene mater": nam vitiosum est post speciem genus inferre. genus amnibus unde est quidam hic hypallagen putant, ut sit: nymphae, quae de amnibus genus habetis. sane cum 'unde' hodie ad locum referamus, veteres etiam personis adplicabant, ita ut ad omne genus et ad omnem numerum referrent, ut hoc loco genus femininum et pluralem numerum posuit, cum alibi masculinum et singularem posuerit "genus unde Latinum": quod plenius in initio primi libri Aeneidos dictum est.
Ad v. 72 Tuo genitor cum flumine sic enim invocatur in precibus 'adesto, Tiberine, cum tuis undis'. Thybrin vero alii a rege Aboriginum dictum volunt, qui iuxta dimicans interemptus est; alii ab eo rege, quem Glaucus, Minois filius, in Italia interemit; alii, inter quos et Livius, ab Albano rege, qui in eum cecidit.
Ad v. 73 Arcete periclis hypallage est pro 'a me prohibete pericula'.
Ad v. 74 Quo te cumque lacus tenet lacus est quoddam latentis adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna. ex quo erumpens aqua efficit fontem, qui cum fluere coeperit, alveum facit: unde tria ista dixit, lacum fontem alveum; hoc enim est 'quocumque solo pulcherrimus exis': quamquam multi hoc versu superfusionem eius velint significari. ideo autem haec dixit Aeneas, quia audierat 'hic mihi magna domus celsis caput urbibus exit'.
Ad v. 76 Semper honore meo amphiboliam facit. satis autem Aeneas pie pollicetur, cum Tiberis verecunde poposcerit: ait namque 'mihi victor honorem persolves'.
Ad v. 77 Corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas. hesperidum regnator aquarum bene addidit 'Hesperidum', id est Italicarum: nam Eridanus rex est fluminum Hesperiae, ut "fluviorum rex Eridanus". fluvius vero vocativus antiquus est: qui apud maiores in omni forma similis erat nominativo, sed modo aliter est in secunda tantum forma. namque si proprium fuerit nomen et 'i' ante 'us' habuerit, 'us' perdita facit vocativum, ut 'Terentius Terenti', nullo excepto; si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit. plerumque tamen poetae euphoniae causa antiquitatem sequuntur.
Ad v. 78 Et propius legitur et 'proprius'. sed si 'proprius', certius familiarius stabilius [significat, ut "et proprius res aspice nostras"]; sin 'propius', citius significat: Cicero in Verrem "nec quicquam est propius factum, quam ut illud exemplum de Adriano Syracusas referretur". et hoc est melius: nam statim est porca conspecta, et Aeneas non dubitat de fide oraculi, sed exposcit celeritatem. tua numina tua oracula et promissa.
Ad v. 79 geminas pro 'duas'.
Ad v. 80 remigioque aptat id est ad remigium, officium remigantium. alibi pro turba remigantium, ut "remigium supplet".
Ad v. 81 Monstrum quia et subito, et cum triginta porcellis est visa.
Ad v. 82 fetu concolor albo expedita elocutio.
Ad v. 83 Viridique in litore fluviali scilicet. conspicitur sus Horatius "et amica luto sus". sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, ut "parturient montes, nascetur ridiculus mus": gratiores enim versus isti sunt secundum Lucilium.
Ad v. 84 pius Aeneas oportunum epitheton, quoniam rem divinam facit. tibi enim vacat 'enim' et tantum ad ornatum pertinet; integrum est ergo 'tibi', ut ex iteratione crescat augmentum: Terentius "o Mysis Mysis". maxima ivno quaesitum est quae sit 'Iuno maxima': nam, ut diximus, variae sunt eius potestates, ut Curitis, Lucina, Matrona, Regina. et dicunt theologi ipsam esse matrem deum, quae terra dicitur; unde etiam et porca ei sacrificatur. ergo perite elegit epitheton, ut maximam diceret.
Ad v. 85 Mactat mactatio post immolationem est; unde bono usus est conpendio. sane hysteroproteron est in hoc versu: primum enim est 'cum grege sistit ad aram' et sic 'mactat', id est auget, perficit. sacra] sciendum 'sacrum' proprie esse quod ad deos pertinet. et hic breviter factum sacrificium dixit. cum grege ambitiose poeta triginta filios gregem dixit.
Ad v. 86 fluvium hic 'fluvium' ipsum aquae cursum lenitum accipiendum est. quam longa est nocte in quantum longa est, ut "nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere".
Ad v. 87 Reflvens velut in alveum suum recurrens, ut Aeneas contra undas pergens descendentis celeritate propemodum uteretur.
Ad v. 88 mitis vel ad Tiberim, vel ad stagnum referes.
Ad v. 89 Aequor aquis aquae ipsius aequalitatem; nam et post ait "placido aequore".
Ad v. 90 Rumore secundo hoc est bona fama, cum neminem laederent: aut certe dicit eos ante venisse, quam fama nuntiaret venturos. aut 'rumore' pro 'Rumone' posuit; nam, ut supra diximus, Rumon dictus est: unde et ficus ruminalis, ad quam eiecti sunt Remus et Romulus. quae fuit ubi nunc est lupercal in circo: hac enim labebatur Tiberis, antequam Vertumno factis sacrificiis averteretur. quamvis ficum ruminalem alii a Romulo velint dictam, quasi Romularem, alii a lacte infantibus dato: nam pars gutturis ruma dicitur. ergo si fuerit 'Rumone secundo', favente fluvio intellegimus.
Ad v. 91 Labitur uncta vadis abies descendentis celeritate prope conscendit: Statius de disco "similisque cadenti crescit in adversum". mirantur et undae laus Troianorum per phantasiam quandam ex undarum vel nemoris admiratione venientem.
Ad v. 94 Noctemque diemque fatigant ut "silvasque fatigant": pro 'ipsi fatigantur'. an deest 'se', ut sit fatigant se: an 'diem fatigant' pro 'occupant et consummant'?
Ad v. 95 Superant flexus 'superant' transeunt, ut "fontem superare Timavi". et hic ostendit non esse alveum fluminis rectum: quia Tiberim libri augurum colubrum loquuntur, tamquam flexuosum. variisque teguntur arboribus hoc est "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno".
Ad v. 96 Secant placido aequore silvas ostendit adeo perspicuam fuisse naturam fluminis, ut in eo apparerent imagines nemorum, quas Troianae naves secabant. Terentianus "natura sic est fluminis, ut obvias imagines" [nemorum] "receptet in lucem suam".
Ad v. 97 Sol medium caeli conscenderat igneus orbem alterius scilicet diei.
Ad v. 98 Cum muros arcemque procul Palatinum vidit. nec situm praesentem considerare debemus: tunc enim nullis obstantibus aedificiis et Tiberi per lupercal, ut diximus, fluente, facile mons poterat videri Palatinus.
Ad v. 100 caelo aequavit pro 'ad caelum extulit'.
Ad v. 102 Forte die sollemnem illo εὐσυμβόλως , id est bono omine victori deo Troianis venientibus sacra celebrantur. bona etiam usus est oeconomia.
Ad v. 103 Amphitryoniadae magno divisque ferebat Amphitryo rex Thebanorum fuit. cuius uxorem Alcmenam Iuppiter adamavit, et dum vir eius Oechaliam civitatem oppugnat, de trinoctio facta una nocte, cum ea concubuit. quae post duos edidit filios, unum de Iove, id est Herculem, alterum de marito, qui Iphiclus appellatus est. ergo adsumpsit epitheton. et satis perite ait 'divisque ferebat': nam cuivis deo sacrificaretur, necesse erat post ipsum etiam reliquos invocari. quidam 'divisque ferebat' sic intellegunt, ergo et Hercules de divis est: ut est illud schema "Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres", ergo et superiores tres coniurati; et "niveamque Paron sparsasque per aequor Cycladas", ergo et illa e Cycladibus.
Ad v. 104 Ante urbem secundum antiquum situm: tunc enim brevis civitas fuerat. pallas hvic filius pro 'cum hoc'.
Ad v. 105 Ivvenum primi pavperque senatus totam ostendit aetatem, et praemisit iuvenes: nam per senatum seniores significantur. 'pauper' autem aut ad numerum retulit, centum enim sub Romulo fuerunt: aut re vera 'pauper', per quod Romani imperii ostenditur parsimonia, pro laude tunc habita. et libri veterum tradunt a maioribus sacrificando parsimoniam observatam esse.
Ad v. 106 Tepidusque crvor frustra quidam cruorem pecorum, sanguinem hominum volunt: nam Iuvenalis ait "sanguis iret et a magno cervix ferienda magistro", Vergilius "atque atros siccabat veste cruores". tura dabant 'dabant' verbo sacrorum usus est: nam dici solebat in sacris 'da quod debes de manu dextra aris'.
Ad v. 107 Celsas videre rates quia dixit "geminasque legit de classe biremes". inter opacum adlabi nemus hoc est per nemus, ut "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno". et est honesta elocutio, ut si dicas 'inter cenam locutus sum', id est per cenam.
Ad v. 108 Tacitis incumbere remis pro 'ipsi taciti', hoc est sine celeumate.
Ad v. 110 consurgunt mensis quidam mensas proprie deorum tradunt: nam et ideo subiunctum 'quos rumpere Pallas sacra vetat'. avdax quos rvmpere pallas sacra vetat ne interruptione sacrificii — 'rumpere' enim pro 'interrumpere' posuit — piaculum committeretur: unde etiam Helenus "nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet". denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt. reversi postea cum piaculum formidarent, invenerunt saltantem in circo senem quendam. qui cum interrogatus dixisset se non interrupisse saltationem, dictum est hoc proverbium 'salva res est, saltat senex'. 'audacem' autem dicit ubique Vergilius, quotiens vult ostendere virtutem sine fortuna: unde etiam Turnum audacem vocat.
Ad v. 112 Ivvenes quae cavsa subegit succincta et plena interrogatio, cui per singula respondet Aeneas.
Ad v. 113 ignotas temptare vias ideo 'ignotas', quia videt eos esse peregrinos. et bene breviter, sed frequentius interrogationibus eos urget, ut "state viri. quae causa viae? quive estis in armis? quove tenetis iter?"
Ad v. 114 Qui genus quo genere. et bona est elocutio. unde domo de qua civitate? an arma tropum fecit metri causa: nam consequens erat ut diceret 'an bellum'.
Ad v. 115 puppi sic fatur ab alta sic intellegendum, ut simul dicat et faciat.
Ad v. 116 Paciferaeque manu ramum praetendit olivae ne moram faceret in responsione. paciferaeque m. r. p. o.] quoniam Pallas prius de pace quaesierat. et ideo mox signum pacis ostendit, ut cetera Pallas securus audiret.
Ad v. 117 troivgenas ac tela breviter singulis quaesitis respondit. et 'Troiugenas' ad 'qui genus' referendum. tela vides inimica Latinis bona conciliatio: nam audierat "hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina". ergo 'tela inimica' ad illud pertinet 'pacemne huc fertis an arma'?
Ad v. 118 Quos illi bello profugos sicut et vos. et movet conciliationem etiam ex similitudine fortunae. superbo iniusto.
Ad v. 119 evandrum petimus hoc ad 'quo tenditis' pertinet. ferte haec hoc ad ramum pertinet, 'dicite' ad verba. vel 'ferte' vobiscum et 'dicite', κατὰ τοῦ αὐτοῦ .
Ad v. 120 socia arma rogantis hoc ad illud pertinet 'quae causa subegit'. 'rogantes' autem ad id pertinet quod a sibylla dictum fuerat "quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes?"
Ad v. 121 Tanto percussus nomine Dardani scilicet commemoratione. 'tanto' autem, id est magnitudine nominis.
Ad v. 122 Quicumque es hoc ad nomen Aeneae pertinet: nam esse Troianos audierat.
Ad v. 123 nostris succede penatibus hospes mire sine patris auctoritate nihil confirmat, et tamen hospitem appellat.
Ad v. 124 Dextramque amplexus inhaesit ostendit virum et virtutis et hospitalitatis amatorem.
Ad v. 125 Subeunt luco fluvivmque relinquunt hypallage in sensu. et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta usum praesentem accusativo iunxerit, ut "Aeneae subiit mucronem", sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat: quod significat 'penitus ingredere', ut hoc loco 'ac nostris succede penatibus hospes'. Sallustius tamen, ut dictum est, accusativo iunxit.
Ad v. 127 Optime graivgenum quantum ad Aeneam pertinet Graeci neque boni neque meliores sunt. ergo 'optime Graiugenum' superlativus est pro positivo: nam 'optimus malorum' non possumus dicere; superlativus enim suo tantum iungitur generi. sic ergo dixit ut Homerus δικαιότατος Κενταύρων pro δίκαιος , id est 'iustissimus Centaurorum' pro 'iustus'. et est rhetorica persuasio: nam principium ex utriusque persona sumpsit. 'optime Graiugenum' ad Euandrum pertinet, 'cui me fortuna precari' ad Aenean, qui se fatetur supplicem venire. sed quia ignotus est et ostendere vult quid impetrare debet, ait 'Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor'. contra quos auxilium petat 'gens eadem quae te'. quid ipsi etiam sit utile, a quo beneficium postulatur, 'nos si pellant nihil afore credunt': dicit enim, nos pellimur, sed vos servietis. post rem ipsam proposuit 'accipe daque fidem'. ad ultimum possumus reddere beneficium 'sunt nobis fortia bello pectora': nam utrum posset is a quo petebatur, omisit, quia manifestum erat posse, et ignotus a demonstratione personae suae incipere debebat. cui me fortuna precari servavit τὸ πρέπον dicendo 'fortuna'. et 'cui me precari' antiquum est; nam modo 'quem precari' dicimus: Terentius "credo qui mihi sic oret", item "facite ut vobis decet", Sallustius "locum editiorem quam victoribus decebat". et est Graecum, ut εὔχεο Ἀπόλλωνι . sane veteres et 'precor illi' pro 'precor pro illo' dicebant: Plautus in Amphitryone "noli pessimo precario" (fr. 13), hoc est 'pro pessimo noli precari'. aut hyperbaton est hoc modo: tibi me fortuna vitta comptos voluit praetendere ramos et precari.
Ad v. 128 Vitta comptos ramos ut in pacis petitione ramus olivae cum vittis offeratur, partim fabulae, partim naturae efficit ratio. nam cum de nomine Athenarum Neptunus et Minerva contenderent et iussisset Iuppiter ut illius nomine diceretur civitas, qui munus melius obtulisset hominibus, equum Neptunus, Minerva olivam protulit, et statim vicit. unde cum eius ramus alicui offertur, indicat eum esse meliorem. hinc est illud proverbium "herbam do", id est cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus herbam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non conatur, et fatetur esse meliorem. vittas autem habet ramus olivae ideo, ut inertiam et inbecillitatem offerentis ostendat: scimus enim oves, unde lana, e qua vittae, egere alieno semper auxilio. aut quia et lana in tutela Minervae sit, quae pacis bellique sit cultrix. aut quia mite et quietum animal est ovis, cuius quietem habere debent qui in foedus et amicitiam coeunt. quaeritur autem quid dixerit 'comptos'. sed ut crines comi dicimus cum nectuntur, ita et hic etiam ramos comptos nexos illigatos intellege, ut ipse "tum ramum innectit olivae": ergo quod illic 'innectit', hic 'comptos' dixit. volvit hinc eum laudat, quod tantus eum vir rogare conpellitur.
Ad v. 129 Danaum quod ductor et arcas nec quod multitudinem haberes extimui, nec quod esses Arcas †ut illuc hoc tendat id est Agamemnoni et Menelao cognatione coniunctus. et hoc ad laudem Euandri pertinet, qui qualitate morum meruit non timeri.
Ad v. 130 Fores pro 'fuisses'. et notandum 'fores' de praeterito. geminis conivnctus atridis geminos hic duos, aliter 'gemini' uno partu editi. quaeritur sane unde Euander Atridis genere fuerit coniunctus. et quamvis Hesiodus dicat qualiter coniunctus sit Euander, tamen quidam aiunt Thestii filias Ledam et Hypermestram fuisse, Ledae et Tyndarei filias Clytemestram Helenam et Timandram fuisse, quam duxit uxorem Echemus Arcas, cuius filius Euander: Clytemestram et Helenam notum est Agamemnoni et Menelao iunctas fuisse. alii ita tradunt: Steropes et Atlantis filios Oenomaum et Maiam fuisse, Oenomai Hippodamiam filiam, unde Atreus natus; at Maiae filius Mercurius, ex quo Arcades, de quibus Euander: quod Accius in Atreo plenius refert. alii ita narrant: Atlas complures habuit filias, et de Dione ‹Tantalus› Pelopem genuit, is Atreum, Atreus Agamemnonem et Menelaum; Mercurius deinde est Nicostratae pater, quae fuit mater Euandri; Mercurium Maia filia Atlantis genuit. sic Euander Atridis coniunctus est. Troianis autem sic iungitur: ex Electra, Atlantis filia, et Iove Dardanus nascitur, eius filius Erichthonius, ex eo Assaracus, ex illo Capys, ex illo Anchises, ex illo Aeneas.
Ad v. 131 Mea me virtus haec adrogatio ad honorem Euandri pertinet. et sane paulo adrogantius videretur virtutem suam laudasse, nisi deorum oracula et fata coniungeret. deinde ut Euandro blandiretur, 'tua' inquit 'terris dedita fama'. et ut in audientis mente remaneret, in ultimo addidit 'et fatis egere volentem'. sed hic singula distinguenda, ut maior sit enumeratio. sancta oracula divum Tiberini scilicet, vel Apollinis, ut "via prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe".
Ad v. 132 Didita fama divulgata, ut "diditur hic subito Troiana per agmina rumor".
Ad v. 133 Fatis egere volentem id est, quod voluntatis fuerat egit necessitas fati.
Ad v. 134 Dardanus iliacae primus pater urbis et auctor Dardanus ex Iove et Electra, Atlantis filia, genitus de Italia sorte abire conpulsus, agros Troicos petit ibique Dardanum oppidum in regione Dardania conlocavit. sane hic reddit quod ait supra 'cognatique patres'. sane sciendum Atlantes tres fuisse; unum Maurum, qui est maximus; alterum Italicum, patrem Electrae, unde natus est Dardanus; tertium Arcadicum, patrem Maiae, unde natus est Mercurius. sed nunc ex nominum similitudine facit errorem et dicit Electram et Maiam filias fuisse Atlantis maximi. nec praeter rationem ait et 'maximus' et 'Atlas idem Atlas generat': nam et ipse habuit etiam horum nominum filias, id est Electram et Maiam.
Ad v. 135 Ut grai perhibent id est, ut vestrae continent litterae: firmius enim est quod ipsorum testimonio infertur.
Ad v. 136 advehitur teucros et homines et regionem significat. sane prolepsis est: nam post Dardanum Teucri appellati sunt.
Ad v. 138 mercurius pater est Mercurius Iovis et Maiae, quae est una de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum. iste etiam palaestrae inventor hoc modo esse narratur. Choricus, quidam rex Arcadiae, filios habuit Plexippum et Enetum et Palaestram filiam. sed iuvenes cum casu inter se haberent certamen, inpressione et nisu corporum invenere luctamina. qui cum hoc patre praesente facerent et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Palaestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit. qui cum rem novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit. hoc seni iuvenes a sorore proditum nuntiant. ille iratus est potius filiis, quod non tamquam furem Mercurium insequerentur. quem cum illi in monte dormientem invenissent, manus ei amputaverunt: unde et ipse Cyllenius et mons dicuntur; namque Graece κυλλούς aliqua mutilatos parte corporis dicunt: unde etiam hermas vocamus quosdam stimulos in modum signorum sine manibus. Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari fecit. alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod inter caelum et inferos semper intercurrat. hic etiam mercimonii deus est. quidam hunc in petaso et in pedibus pinnas habere volunt propter orationis, cuius auctor est, velocitatem. caduceum illi ideo adsignatur, quod fide media hostes in amicitiam conducat: quae virga ideo serpentibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur. candida maia splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de Atlantidibus, hoc est pliadibus. non ergo 'candida' pulchra, ut "candida Dido". meminit autem Maiam Atlantidem esse, ut "ante tibi Eoae Atlantides abscondantur" et "multi ante occasum Maiae coepere", cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias intellegi.
Ad v. 139 Cyllenae mons est Arcadiae, ubi Maia Mercurium est enixa. fudit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem "quae te beluam ex utero, non hominem fudit", sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre. spectat etiam ad rationem physicam: nam celer est ubique Mercurius, ut diximus supra, et ideo dicit eum etiam in ortu fuisse velocem.
Ad v. 142 genus amborum aut meum et tuum, aut Troianorum et Arcadum. ergo 'amborum' potest 'utrorumque' accipi.
Ad v. 144 Temptamenta tui pepigi cum nullo ante pactus sum, ut te aut per artem aliquam, aut per legatos probarem, sed intrepidum me tibi commisi. 'temptamenta pepigi' experimenta pactus sum: nam geminus est † hic praeteritus ab eo quod est paciscor: facit enim et 'pepigi' et 'pactus sum', sicut 'placeo' et placui et placitus sum. 'pago' enim, unde multi volunt venire 'pepigi', nusquam est lectum. et altera est expositio: non temptavi te quibusdam pactionibus, quibus crederem tuto ad te venturum: ut haec fuerit ars temptantis. aut 'non legatos' tale est, quemadmodum in oratione ab alio in aliud initium transitur, ut "me me adsum qui feci", et non respondetur propositis. ergo illud refertur 'non legatos misi', aut tale aliquid, quod sententiam compleat.
Ad v. 146 Gens eadem quae te sic agit, ut et ipse praestare videatur; nam et supra ait 'socia arma rogantes'. et argute inseruit 'eadem', nec addidit 'nos'. davnia Rutula, a Dauno. crudeli bello supra 'bello profugos egere superbo'.
Ad v. 147 Nihil afore sibi offuturum nihil arbitrantur.
Ad v. 148 quin omnem ut non omnem. et bene 'omnem', ne solum Euandrum contemnere viderentur. penitus sva sub ivga utrum 'penitus sub iuga mittant', an 'omnem penitus Hesperiam'?
Ad v. 149 quod supra teneant Adriaticum dicit. quodque adlvit infra Tyrrhenum dicit: omne enim mare, quod a Sicilia usque ad Hispaniam tendit, inferum appellatur ideo quod sol ibi ad inferiores caeli partes delapsus occidat.
Ad v. 150 Accipe daque fidem ab utili agit. et hoc est quod ait in decimo "humanis quae sit fiducia rebus". sunt nobis fortia bello pectora iterum sic laudat iuventutem suam, quasi praestet auxilium.
Ad v. 151 Rebus spectata ivventus experimentis probata, decennali scilicet proelio. et bene promissionem rebus confirmat et testimoniis, quae est verbis invalida.
Ad v. 152 ille os oculosque loquentis suffecerat ad recordationem Anchisae vultum agnovisse. addidit 'et totum lustrabat lumine corpus': quod sine dubio non vacat. nam quia Aeneas de virtute sua multa praedixerat, orationem eius voluit aestimare de corpore: et postquam fides facta est, inde coepit 'ut te fortissime Teucrum accipio'.
Ad v. 153 Totum lustrabat lumine corpus paterna in eo lineamenta cognoscens. 'lumine' autem pro luminibus, id est oculis.
Ad v. 154 Pauca refert non pauca, sed paucis, id est breviter. hoc vult dicere: multa eum dixisse, sed paucis. ut te quemadmodum. ut te fortissime teucrum ad 'optime Graiugenum' reddidit 'fortissime Teucrum'.
Ad v. 155 Agnoscoque libens postquam probavit ex habitu corporis vera esse quae dicebat Aeneas, per Anchisen eum laudat adulatione deposita. sane inter agnosco et cognosco superfluo quidam volunt facere discretionem, ut cognoscamus novos, agnoscamus antiquos. sed haec a poetis metri necessitate variantur; nam 'agnosco' propter synalipham dixit.
Ad v. 156 vocem Anchisae magni mire quod non fecit Aenean dicentem qui sit, Euandrum cognoscentem.
Ad v. 157 hesionae visentem regna sororis commemorationi necessitudinis reddit commemorationem hospitii. sane fabula de Hesione et nota est et aliquot locis exposita. quis enim nescit a Laomedonte mercedem Neptuno et Apollini ob muros Troiae fabricatos negatam; cumque incursu maris civitas vexaretur, coactum Laomedontem filiam Hesionam ceto obicere; eamque ab Hercule liberatam, eversa Troia et occiso Laomedonte propter negatum praemium, Telamoni suo comiti in matrimonium datam. quae causa fecit ut Priamus ad visenda sororis regna proficiscens, cum Salaminam tenderet, iter per Arcadiam faceret et tunc ab Euandro esset susceptus Anchises. hesionae visentem regna sororis ut diximus supra Hercules eversa Troia Hesionam, Laomedontis filiam, Telamoni suo comiti dedit, ex qua natus est Teucer. Priamus postea cum Salamina tenderet ad visendum regnum sororis, per Arcadiam iter fecit, et tunc ab Euandro est susceptus Anchises. visentem regna videre cupientem.
Ad v. 159 Protinus uno eodemque tempore, hoc est dum pergit, vidit Arcadiam; nam non possumus 'simul' intellegere, cum Salamina insula sit, Arcadia in continenti.
Ad v. 161 Mirabarque duces teucros hos laudat, quo melior sit ille quem praefert.
Ad v. 162 cunctis altior non solum ad staturam, sed ad omnia.
Ad v. 163 Ivvenali ardebat amore inest enim strenuis iuvenibus studium adquirendarum amicitiarum: Horatius "animusque virilis quaerit opes et amicitias".
Ad v. 165 cupidus ἐπιθυμῶν . phenei oppidi Arcadiae: Homerus οἳ Φένεόν τ' ἐνέμοντο . nec nos debet movere quod, cum Euander de Pallanteo sit, dicit 'Phenei sub moenia', cum sciamus poetas vicinas omnes pro uno habere civitates, sicut de Didone facit, quam nonnumquam Tyriam, aliquotiens Sidoniam vocat.
Ad v. 166 Ille mihi insignem pharetram ius hospitii habet inter se remunerationem, sed verecunde tacet Euander de suis muneribus. lyciasque sagittas enumerando singula efficit ne communia et ficta videantur.
Ad v. 167 Auro dedit intertextam legitur et 'intertexto'. et figurate dictum est, intertextum aurum habentem.
Ad v. 168 Frenaque bina poetice, nam 'duo' debuit dicere: 'bina' enim secundum Ciceronem non dicuntur nisi de his quae sunt numeri tantum pluralis. nam Cicero per epistolam culpat filium, dicens male eum dixisse 'direxi litteras duas', cum 'litterae', quotiens epistolam significant, numeri tantum pluralis sint. contra 'epistolas binas' non dicimus, sed 'duas'.
Ad v. 169 Ivncta est mihi foedere dextra antiquis amicitiis per Anchisae hospitium.
Ad v. 171 avxilio laetos dimittam haec sunt pauca quibus auxilium pollicetur. opibus id est militibus. 'opes' antiqui vocabant milites.
Ad v. 172 Quando huc venistis amici siquidem amici iam venistis: extraneos enim ad sacra non licebat adhibere. hos autem adhibet ad sacra quasi antiquis iunctos amicitiis: unde infert 'et iam nunc sociorum adsuescite mensis'.
Ad v. 173 Annva quae differre nefas anniversaria sacrificia, id est sollemnia, ideo non differuntur, quia nec iterari possunt. sollemne autem hoc esse ipse ait "forte die sollemnem illo rex Arcas honorem". nam kalendaria si qua fuerint ratione dilata, possunt repeti, nec piaculum eorum intermissione committitur. sane hoc sacrum pollutum vocatur, quod populo annis singulis luitur. faventes ut in sacris 'favete linguis', 'favete vocibus'.
Ad v. 174 et iam nunc ordo est 'et iam sociorum'.
Ad v. 175 Dapes epulae deorum propriae, ut Iovis cena. sublata reponi pocula quoniam metu reliquerant mensas, ideo ait 'reponi'.
Ad v. 176 gramineo hic 'de gramine facto', alibi 'gramineo' pro graminoso, ut "gramineo ripae religavit ab aggere classem". sedili bene 'sedili': nam in templo Herculis lectisternium esse non licebat. quamvis apud veteres omnes sedentes vescerentur.
Ad v. 177 praecipvum potest et 'praecipue' accipi.
Ad v. 178 Accipit aut suscipit ad sedendum: aut pascit, ut "illos porticibus rex accipiebat in amplis". torum autem herbarum super solium fuisse intellegamus, ne sit sedili contrarium. congrue autem de leonis pelle dicit coopertum, quasi in Herculis sacris. invitat et accipit verba hospitalia.
Ad v. 179 Tum lecti ivvenes non vacat 'lecti': in sacris enim Herculis nec servi intererant nec liberti, adeo ut Appius, qui sacra haec transtulit in libertos vel, ut quidam volunt, in servos publicos, et caruerit oculis et intra annum omnem familiam perdiderit Pinariorum. certatim id est studiose. araeque sacerdos maximae scilicet: nondum enim templum Herculis fuerat, sed ara tantummodo, quam maximam dicit ex magnitudine fabricae.
Ad v. 181 Laboratae cereris quae eget laboris, ut "mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo": glandes enim sine ullo labore nascuntur.
Ad v. 183 Perpetvi tergo bovis [aut] secundum Homerum intellegendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut sit sensus talis: posuit ante eos magni bovis carnes eas quae apud maiores in honore fuerunt. et re vera 'perpetui': nam de hoc bove immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi perpetuus esse videbatur. 'tergo' autem potest a parte totum intellegi: quamvis alii dicant ideo 'tergo bovis', quod ad aram maximam aliquid servari de tauro nefas est; nam et corium illius mandunt. lustralibus aut pinguibus: moris enim fuerat completo lustro pingues victimas offerre censores: aut certe de quinquennali bove, id est perfectae aetatis: nam Homerus dicit πίονα πενταέτηρον . aut quia per quinquennium ipsis victimis urbs lustrari solebat. alii proprie 'lustralia' dicunt quae duabus manibus accepta in aram pontifex vel censor inponit: quae non prosecantur.
Ad v. 184 Postquam exempta fames et amor compressus edendi postquam et necessitati satis factum est et voluptati.
Ad v. 185 rex evandrus aut non servavit nominis declinationem: nam 'Euander' facit, sicut ipse alibi "Pallas Euander in ipsis": aut Graece declinavit ὁ Εὔανδρος . non haec variat in uno pronomine 'non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram'.
Ad v. 187 Vana superstitio superstitio est timor superfluus et delirus. aut ab aniculis dicta superstitio, quia multae superstites per aetatem delirant et stultae sunt: aut secundum Lucretium superstitio est superstantium rerum, id est caelestium et divinarum, quae super nos stant, inanis et superfluus timor. vetervmque ignara deorum duo dicit: non ideo Herculem colimus, aut quia omnem religionem veram putamus, aut quia deos ignoramus antiquos. cautum enim fuerat et apud Athenienses et apud Romanos, ne quis novas introduceret religiones: unde et Socrates damnatus est et Chaldaei vel Iudaei sunt urbe depulsi. sane quidam veteres deos novensiles dicunt, quibus merita virtutis dederint numinis dignitatem. ergo ideo 'vana', quia superstitio ignara deorum.
Ad v. 189 Novamus honores detraxit 're', nam 'renovamus' debuit dicere: quam particulam alibi addidit, ut "fata renarrabat divum". aliter in quarto "tecta novantem" dixit. quidam intellegunt proprie esse 'novare' replicando vetera quandam facere novitatem ac per hoc excludere vetustatis iniuriam.
Ad v. 190 Suspensam hanc aspice rupem Cacus secundum fabulam Vulcani filius fuit, ore ignem ac fumum vomens, qui vicina omnia populabatur. veritas tamen secundum philologos et historicos hoc habet, hunc fuisse Euandri nequissimum servum ac furem. novimus autem malum a Graecis κακόν dici: quem ita illo tempore Arcades appellabant. postea translato accentu Cacus dictus est, ut Ἑλένη Helena. ignem autem dictus est vomere, quod agros igne populabatur. hunc soror sua eiusdem nominis prodidit: unde etiam sacellum meruit, in quo ei per virgines Vestae sacrificabatur. svspensam rvpem quasi iam iamque lapsuram.
Ad v. 193 recessu a vestigiis scilicet hominum.
Ad v. 194 Semihominis hoc est feritate corrupti. facies pro 'universus visus'.
Ad v. 195 Inaccessam participium sine verbi origine, 'accedor' enim non dicimus; sed tale est, ut placita nupta triumphata regnata. et quaeritur quis hoc ante Vergilium dixerit? ora virum hoc est capita.
Ad v. 198 Hvic monstro bene vitavit casum, in quo inerat turpis significatio verbi, ne diceret 'huic Caco'.
Ad v. 200 Et nobis sicut multis, quibus Hercules profuit monstra purgando. aetas beneficium temporis, ut "volvenda dies en attulit ultro".
Ad v. 201 avxilium adventumque dei hysteroproteron; ante enim adventum, sic auxilium debuit dicere. maximus vltor non tantum noster, sed omnium terrarum.
Ad v. 202 Tergemini nece geryonae hanc fabulam diximus illo loco "postquam Laurentia victor Geryone extincto Tirynthius attigit arva". spoliisque superbus atqui boves abduxerat: sed spolium est quicquid de hostibus tollitur, ut "addit equos et tela quibus spoliaverat hostem" item "postquam illum vita victor spoliavit Achilles". sane aliter supra "foribusque superbis".
Ad v. 203 victor perpetuo epitheto Herculis usus est, quia omnia animalia vicit: quod in sequentibus plenius dicetur. sane de Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt, solus Verrius Flaccus dicit Garanum fuisse pastorem magnarum virium, qui Cacum adflixit, omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos.
Ad v. 205 At furis caci mens pro ingenti scelere furis nomen posuit: capitale enim crimen apud maiores fuit ante poenam quadrupli. sed hic quidam ab Euandro tamquam in degeneri fraude furem appellatum volunt.
Ad v. 208 Avertit erat proprium 'abegit'; sed respexit ad praedam, quae averti dicitur, ut "raptas ad litora vertere praedas".
Ad v. 209 Atque hos quotiens masculinum et femininum iunguntur. haec disciplina est, ut etiam si posterius est femininum, masculino respondeamus. pedibus rectis pro 'pedum rectorum', dativus pro genitivo.
Ad v. 210 versisque viarum indiciis] hoc est vestigiis, quod aversi trahebantur. versisque viarum indiciis id est contra naturam inicientibus errorem indiciis. ipsa, inquit, decipiebant indicia, quae indicare consuerunt; nam 'indicium' ab indicando nomen accepit.
Ad v. 212 signa et hic 'signa' pro vestigiis.
Ad v. 215 Querellis impleri nemus non, ut multi dicunt, quia consortes perdiderant, sed quia avellebantur a pascuis: insita enim est bubus aviditas edendi, unde est "ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci": vel certe propter stabulorum mutationem. 'impleri nemus' pro 'impletur et relincuntur', infinitum pro indicativo.
Ad v. 216 Et colles clamore relinqui cum clamore, ut "et templum clamore petebant" et "atque Ixionii vento rota constitit orbis", id est cum vento. et hoc est melius. nam multi dicunt: relinquebantur colles etiam a clamore, hoc est tantum recesserant a collibus boves, ut nec echo resultaret, scilicet ad colles iam clamore non perveniente. quod non procedit, quia hoc sensu illud excluditur 'reddidit una boum vocem': si enim tam longe fuerunt, ut nulla ratione recedentium boum mugitus colles derelictos feriret, quemadmodum inclusi bovis est clamor auditus ab Hercule? alii ita: linquit imago vocis evanescens, tamquam relictis collibus inaudita.
Ad v. 217 reddidit quasi inclamata. una boum figura Graeca, μία τῶν βοῶν .
Ad v. 218 Mugiit more suo pro 'mugivit', ut "audiit et Triviae longe lacus". custodita fefellit id est dum custodiretur fefellit.
Ad v. 219 exarserat pro 'exarsit'. atro felle dolor quo irascimur secundum physicos, ut splene ridemus: Persius "sed sum petulanti splene cachinno".
Ad v. 220 Rapit arma manu nodisque gravatum robur duo dixit, sagittas et clavam. et non vacat 'que': nam si armorum epexegesis est 'nodis robur gravatum', vacat 'que'. 'gravatum' autem pro 'grave' posuit: nam grave est per naturam ponderosum, gravatum quod oneratur extrinsecus. sed quidam melius 'gravatum', quam 'grave' dictum volunt, quasi extrinsecus nodi sint additi.
Ad v. 222 tum primum id est primo Herculis beneficio.
Ad v. 223 Turbatumque oculis ea parte turbatum, quae proditrix mentis est. alii 'oculi' legunt et accipiunt a superioribus 'videre turbatum oculi'. ilicet potest 'ilicet' accipi pro 'igitur' aut 'continuo'.
Ad v. 226 Arte paterna perseverat in fabula. sane aliter ferro, aliter arte.
Ad v. 227 fultosque emuniit hysteroproteron: fulsit ut muniti essent. et 'emuniit' sicut 'mugiit' et 'emuniit' pro emunivit. obice postes hanc obicem dicimus, ut "ecce maris magna claudit nos obice pontus". dubitant enim multi, utrum masculinum sit.
Ad v. 228 Tirynthius a Tiryntha, in qua nutritus est civitate, ut diximus supra. et est versus hypermetrus.
Ad v. 230 dentibus infrendens proprie 'infrendens' est inter se conprimens dentes: nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, quia nondum habent dentes. et Varro frenos hinc putat dictos. frendere ergo quoquo modo frangere, ut 'fresa faba' fracta.
Ad v. 231 Aventini montem ut "fontem Timavi", "Buthroti urbem".
Ad v. 232 Ter fessus valle resedit egens consilii: Sallustius "fessus in Pamphyliam se receperat". nam corpore 'fatigatum' dicimus, animo vero 'fessum', quamvis hoc saepe confundat auctoritas. sane quidam sic distinguunt 'ter saxea temptat limina', subiungunt 'nequiquam ter', ac post 'fessus valle resedit', ut semel sederit.
Ad v. 233 Stabat acuta silex paene omnes hunc silicem dixerunt: nam et Varro et Lucretius ita dicunt. tanta tamen est Vergilii auctoritas, ut persuadeat nobis etiam hanc silicem dici. dirarum volucrum modo 'dirarum' non mali ominis dicit, ut sunt bubones, sed quae humanis cadaveribus vescebantur: dixit enim "foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo".
Ad v. 237 dexter hoc est a dextra parte consistens. concussit solvit, inpulit. satis signatis usus est verbis.
Ad v. 240 Reflvitque exterritus amnis rem naturae vertit in fabulam, cum ruina rupis in se recurrere necesse sit impetum fluminis.
Ad v. 242 Ingens regia regia, sicut Cacus putabat. sic est et illud dictum "illa se iactet in aula Aeolus". penitus patvere admissum lumen est usque ad secreta speluncae. cavernas autem speluncae per tapinosin dixit. sane veteres loca concava, vel si quid incurvum fuisset, cavernas appellabant.
Ad v. 243 Si qua vi terrae hiatus non nisi ex terrae motu fit. qui quoniam aut motu aquae inferioris nascitur, aut crebris tonitribus, aut de concavis terris erumpentibus ventis, ideo ait 'si qua vi'. quod autem dicit 'infernas reseret sedes', notandum est etiam de inpossibilibus fieri posse comparationem.
Ad v. 245 Dis invisa superis scilicet.
Ad v. 246 Trepident inmisso lumine manes Lucanus "et subito feriere die" (6.744).Ad v. 248 Insveta rudentem clamantem. et abusive dictum est, sicut supra de leonibus "et sera sub nocte rudentum", nam rudere proprie asinorum est: Persius "findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas". aut ideo 'rudentem', quia supra ait "semihominis Caci".
Ad v. 249 Telis premit omne quod iaci potest telum vocatur ἀπὸ τοῦ τηλόθεν , unde addidit 'omniaque arma advocat'.
Ad v. 250 Molaribus asperrimis saxis, non unde molae fiunt. et secundum Homerum dixit, μυλοειδέϊ πέτρῳ . aut certe magnis et molis convenientibus.
Ad v. 252 faucibus ingentem fumum mirabile dictu consuetudine sua usus est, ut cum aliquid contra naturam factum infert, praedicat unde incredibile videatur, ut "cui tres animas Feronia mater, horrendum dictu, dederat". et 'mirabile dictu' parenthesis est.
Ad v. 255 fumiferam noctem non est noctis epitheton, sed quam Cacus fumum evomens faciebat. commixtis igne tenebris utrumque enim evomebat.
Ad v. 256 non tulit non sustinuit. animis pro ira: unde iracundos dicimus animosos. per ignem per eam rem, unde ille sperabat auxilium.
Ad v. 259 Incendia vana 'vana' quantum ad Herculem pertinet.
Ad v. 260 Angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttvr 'angit guttur' bene dicimus, 'angit oculos' non procedit. ergo 'angit' ad unam rem pertinet, ut "disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis": nam fortuna non discitur. unde multi 'elidens' legunt, et integer sensus est: nam 'elisos' soloecophanes est, ut sit ita 'angit guttur et elisos oculos facit'.
Ad v. 261 Siccum sanguine per hoc iam exanime cadaver ostendit.
Ad v. 263 Abivrataeque rapinae abiurare est rem creditam negare periurio. sed hoc isti loco non congruit: unde modo 'abiuratas rapinas' contra ius retentas intellegamus. alii 'abiuratas' abductas atque alieni iuris factas, alii fraude et furto abductas tradunt.
Ad v. 264 Informe cadaver 'informe' magnum, cuius formam non sit facile conplecti. et cadaver est corpus nondum sepultum, dictum cadaver quod careat honore sepulturae.
Ad v. 265 Nequeunt expleri corda tuendo non poterant homines videndo cadaver sua corda satiare. 'tuendo' autem pro 'intuendo'.
Ad v. 267 semiferi bene 'semiferi', cum supra 'semihominis'.
Ad v. 268 Laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum. ergo 'minores' accipimus pro deinceps. vel certe 'minores' cum quibus vivit, quia ipsum constat esse longaevum: nam post ait "o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos".
Ad v. 269 Primvsque potitius auctor et domus hercvlei custos pinaria sacri apud maiores nostros raro advenae suscipiebantur, nisi haberent ius hospitii; incertum enim erat quo animo venirent. unde etiam Hercules primo non est ab Euandro susceptus; postea vero cum se et Iovis filium dixisset et morte Caci virtutem suam probasset, et susceptus et pro numine habitus est. denique ara est ei maxima constituta, quod Herculi Delphicus Apollo in Italia fore praedixerat. cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves dedisset, inventi sunt duo senes, vel ut quidam tradunt ab Euandro dati, Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur. perfecto itaque matutino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Potitius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis. unde iratus Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epulantibus Potitiis et conplentibus sacra: unde et Pinarii dicti sunt ἀπὸ τῆς πείνας , id est a fame; nam senem illum Pinarium constat alio nomine nuncupatum. hinc est quod paulo post Potitii tantum facit commemorationem, ut 'primusque Potitius ibat'. quod autem dicit 'domus Herculei custos Pinaria sacri' non est contrarium; nam 'custos' est ministra, ut in undecimo "at Triviae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet", id est ministra. alii 'custos Pinaria sacri' dicunt, quod cum ara maxima vicino incendio conflagraret, a Pinariis liberata sit. et ideo 'custos sacri'. 'auctor' vero 'Potitius' quare? num quod sine familia Potitiorum sacra ista non fiebant, donec illos Appius Claudius corrupit pecunia, ut servos publicos hoc sacrum docerent, propter quod dicitur et ipse mox caecus factus et Potitiorum familia intra breve tempus extincta.
Ad v. 270 custos pinaria sacri quidam tradunt ideo 'custos', quod Potitii sacra publica servis publicis prodiderint. et quamvis tradatur eos ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicit "quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam laboribus, sacra didicisse". quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit: hoc enim eis Hercules dixisse dicitur ὑμεῖς δὲ πεινάσετε .
Ad v. 271 Luco templum enim nondum habuerat Hercules, sed aram tantummodo, ut diximus supra. maxima ingens enim est ara Herculis, sicut videmus hodieque post ianuas circi maximi. alii maximam ideo dicunt, quia illo tempore omnibus erat honore potior quam sibi Hercules, postquam se a matre Euandri Iovis filium esse et immortalem futurum cognovit, statuit.
Ad v. 272 erit quae maxima repetitio verbi ad honorem et potestatem pertinet.
Ad v. 273 in munere non tam 'in officio', quam 'in honore' hic accipiendum.
Ad v. 274 Porgite dextris praebete invicem pocula. et est Homeri. porgite dextris] id est 'propinate mutuo'. an divisae sunt personae, ut 'cingite fronde comas' ad convivas referatur, 'pocula porgite' ad ministros.
Ad v. 275 Communemque vocate deum aut quia Argivus est Hercules et supra dixit Aeneas tam Graecos quam Troianos de uno sanguinis fonte descendere: aut communem deum dixit inter deos atque homines: unde medius fidius dictus: aut utriusque naturae medium, id est inter mortalitatem et divinitatem. sunt enim numina aliqua tantum caelestia, aliqua tantum terrestria, aliqua media: quos deos Apuleius medioximos vocat, hoc est qui ex hominibus dii fiunt. alii communem deum ideo dictum volunt, quia secundum pontificalem ritum idem est Hercules, qui et Mars: nam et stellam Chaldaeis dicentibus unam habere dicuntur, et novimus Martem communem dici: Cicero "Martemque communem", Vergilius "et dis communibus aras". item paulo post dat salios Herculi, quos Martis esse non dubium est. alii 'communem' humanum, beneficum, φιλάνθρωπον : unde et communes homines dicimus. Varro dicit deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui inmortales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse privatos, alios communes. privatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, Thebani Amphiaraum, Lacedaemonii Tyndareum: communes quos universi, ut Castorem Pollucem Liberum Herculem. date vina quia tantum diis superis vino libari decebat.
Ad v. 276 Herculea populus Herculi consecrata. qui cum ad inferos descendens fatigaretur labore, dicitur de hac arbore corona facta caput velasse: unde foliorum pars temporibus cohaerens et capiti albuit sudore, pars vero exterior propter inferorum colorem nigra permansit. et honeste ait 'pependit populus', id est corona de populo. atqui lauro coronari solebant qui apud aram maximam sacra faciebant. sed hoc post urbem conditam coepit fieri, neque alia fronde circumdat caput praetor urbanus, qui Graeco ritu sacrificat. sed poeta ad illud tempus retulit, quo Euander apud aram maximam sacra celebravit. Varro enim rerum humanarum docet in Aventino institutum lauretum, de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra: quamvis ipse dixerit "populus Alcidae gratissima".
Ad v. 278 Sacer implevit dextram scyphus legitur in libris antiquis Herculem ad Italiam ingens ligneum poculum adtulisse, quo utebantur in sacris. quod ne carie consumeretur pice oblitum servabatur, cuius magnitudinem et religionem simul significat dicendo 'implevit dextram sacer scyphus'. scypho praetor in anno semel vino libabat, neque hoc sine sacra fiebant. possumus et illud accipere, quod inter munera deorum etiam pocula sunt: Sallustius historiarum secundo "pocula et alias res aureas, diis sacrata instrumenta, †convivo mereantur".
Ad v. 279 in mensam laeti libant hoc est 'date vina volentes'. quaeritur sane, cur in mensam et non in aram libaverint? sed apud antiquos inter vasorum supellectilem etiam mensam cum aris mos erat consecrari quo die templum consecrabatur: unde bene ait 'in mensam laeti libant', quam constabat cum ara maxima dedicatam, ut alibi "mensaeque deorum".
Ad v. 280 Devexo olympo inclinato in noctem caelo.
Ad v. 282 Pellibus in morem cincti aut in morem Herculis: aut certe sacerdotum: aut 'ex more', quia Pan, deus Arcadiae, pellitus sit, unde Euander.
Ad v. 283 Et mensae grata secundae dona ferunt quia, ut diximus una carnis fuerat, altera pomorum. mensae autem secundae †quae sunt alioquin gratae.
Ad v. 284 Cumulantque oneratis lancibus aras id est reddunt exta.
Ad v. 285 Salii salii sunt, qui tripudiantes aras circumibant. saltabant autem ritu veteri armati post victoriam Tiburtinorum de Volscis. sunt autem salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaei stellam Martis Herculeam dicunt: quos Varro sequitur. et Tiburtes salios etiam dicaverant. quidam hos a saltu appellatos tradunt. quos alii a Numa institutos dicunt, ut arma ancilia portantes saltarent: ergo bene a saltu appellati. horum numerum Hostilius addidit; nam duo sunt genera saliorum, sicut in saliaribus carminibus invenitur: Collini et Quirinales, a Numa instituti, ab Hostilio vero pavorii et pallorii instituti. habuerunt sane et Tusculani salios ante Romanos. alii dicunt Salium quendam Arcadem fuisse, qui Troianis iunctus hunc ludum in sacris instituerit. non nulli tamen hos a Dardano institutos volunt, qui Samothracibus diis sacra persolverent. quidam etiam dicunt salios a Morrio, rege Veientanorum, institutos, ut Halesus, Neptuni filius, eorum carmine laudaretur, qui eiusdem regis familiae auctor ultimus fuit.
Ad v. 288 Lavdes herculeas et facta ferunt senes tantum voce laudes Herculis exsequebantur, iuvenes et gestu corporis eius facta monstrabant. unde ibi inmorandum est 'hic iuvenum chorus', ut 'salii' iuvenibus conveniant, carmina ad senes pertineant. et bene senes facta Herculis canunt, quorum aetas scire et interesse gestis Herculis potuit, antequam is ab hominibus transiret ad deos. sane quaeritur cur huic deo aperto capite sacrum fiat. legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur: signum enim eius operto capite est. constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait "purpureo adopertus amictu". prima novercae monstra bene 'prima'; nam et alia omnia Iunonis insidiis pertulit. fabula autem hoc habet. Hercules natus est cum Iphiclo, Amphitryonis filio. sed cum Iuno duos serpentes inmisisset Herculi, Iphiclus de cunis terrore lapsus suo vagitu excitavit parentes. qui cum surrexissent, viderunt Herculem angentem manibus angues inmissos ei novercalibus odiis.
Ad v. 289 Eliserit praefocaverit. et hunc versum iunge: unum est enim 'monstra' et 'angues'.
Ad v. 291 Troiamque ut supra diximus, Troiam Hercules evertit propter negatos sibi a Laomedonte equos divino semine procreatos et Hesionae nuptias, quam a ceto liberaverat, necato patre eius Laomedonte. sane critici frustra culpant Vergilium, quod praesentibus Troianis Troiae laudari introduxit excidium, non respicientes quia hoc ratio fecit hymnorum, quibus aliquid subtrahere sacrilegium est. alii magis hoc in solacium Aeneae cantatum posse accipi tradunt: nam quod Herculi datur, Graecis aufertur. et potest oblitteratus dolor videri [praeteritus], quando ad fatalem terram perventum est, sicut alibi ait Aeneas "illic fas regna resurgere Troiae", ut ibi iam dixerat "salve fatis mihi debita tellus", quia expectatus venerat solo Laurenti arvisque Latinis. oechaliamque Oechalia civitas in Euboea insula fuit, cuius Eurytus rex Iolen filiam denegavit Herculi, victori certamine sagittarum ante promissam, ideo quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu. unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, eversa civitate, interemit Eurytum et Iolen sustulit. mille pro multis.
Ad v. 292 Mille labores rege sub evrystheo cuius asperrima imperia sustinuerat Hercules voluntate Iunonis: nam hoc est quod dicit 'fatis Iunonis', id est voluntate: vel certe responsis, quae Eurystheo in Herculem dederat. et quidam bono auspicio 'fatis Iunonis' positum volunt, hoc est quam etiam Troiani gravem sustinent, ut dei iuventur exemplo, qui tametsi multis eius instinctu subiacuerit aerumnis, virtute tamen ad divinitatem pervenerit.
Ad v. 293 Nubigenas de Ixione et Nube procreatos Centauros, ut superius diximus. Pindarus †opsum, cum equas pasceret, incestasse eas, inde Centauros natos dicit.
Ad v. 294 Hylaevmque pholumque Hylaeum Theseus interemit, Pholus vero Herculem suscepit hospitio eo tempore, quo ad expugnandos Centauros esset profectus: Lucanus "hospes et Alcidae magni, Phole". unde apparet per poeticam licentiam nomina esse pro nominibus posita. alii Pholum non abhorrere a vera historia tradunt. Pholus enim dum miratur sagittas Herculis, quibus tot Centauros interfecerat, una ex illis in pedem eius decidit, cuius vulnere sanari non potuit. cresia mactas prodigia 'mactas' bene ad leonem, quem interemit, refertur: nam Cretensem taurum non mactavit, sed cum eum incolumem ad Eurystheum perduxisset, ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in Atticam regionem reliquit. qui cum Marathonem vastaret, a Theseo postea occisus est. uno tamen verbo utrumque saepe concluditur, aliquotiens una pars, ut "disce puer virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis". alii 'mactas' ad Centauros sicut ad leonem referri volunt.
Ad v. 295 Nemeae sub rupe Nemea silva est vicina Thebis, in qua Hercules interemit leonem, qui Lunae filius et invulnerabilis dictus est. 'Nemeae' autem anapaestus est: nam et 'ne' et 'me' breves sunt.
Ad v. 296 Stygii tremvere lacus id est inferni, quo tempore descendit ad rapiendum Cerberum.
Ad v. 297 Ossa super recubans aut ad terrorem dictum est: aut certe illud est quod etiam supra diximus, Cerberum esse terram, quae corpora sepulta consumit; nam inde Cerberus dictus est quasi κρεοβόρος . alii pueriliter volunt a Cerbero Amphiarai ossa consumi, qui hiatu terrae secundum Statium descendit ad inferos. semesa 'semensum' non dicimus, sicut nec 'ensum': nam 'esum' facit et 'comesum'.
Ad v. 298 Nec te vllae facies 'facies', id est species, more suo: vel periculorum vices multae, ut "nova mi facies" et "quae scelerum facies": subauditur tamen 'terruere'. ipse typhoeus et hoc poetice; nam si interemit Centauros, quemadmodum etiam Gigantum interfuit proelio, qui ante innumeros annos fuisse dicuntur? ergo 'non terruit' pro 'non terreret' vel 'terruisset', ut sit 'nec te Typhoeus ipse terreret'.
Ad v. 299 Non te rationis egentem litotes figura; nam minus dixit et plus intellegimus: hoc enim dicit: prudentissimum te non circumvenit Lernaeus anguis, id est hydra, turba capitum. et est talis figura, qualis "munera nec sperno". aliis amphibolia videtur. ‹nam› si ordinaveris 'non te Lernaeus turba capitum circumstetit anguis', remanet 'rationis egentem', ‹si 'non te rationis egentem'› ordinaveris, remanet 'Lernaeus t. c. c. a.' et est: non eguisti ratione cum te Lernaeus anguis circumstetit capitum turba. praeter haec quae Herculem hoc loco poeta fecisse memoravit, alia facta Herculis haec sunt. superatus aper Erymanthius; post cerva; item Stymphalides aves, quae alumnae Martis fuisse dicuntur, quae hoc periculum regionibus inrogabant, quod cum essent plurimae, volantes tantum plumarum de se emittebant, ut homines et animalia necarent, agros et semina omnia cooperirent. inde ovilia Elidensium regis, quae stercore animalium congesto pestilentiam tam suis quam vicinis regionibus creaverant, inmisso Alpheo flumine purgavit et regionibus salubritate reddita, ipsum regem negata sibi mercede interemit. inde equos Diomedis Thracis, qui humanis carnibus vescebantur, abduxit. inde ad Hippolytae cingulum petendum perrexit eamque ablato cingulo superavit. ad Geryonem autem, sicut iam supra dictum est, navi aenea navigavit tergo leonis velificans, ibique primum canem, Echidnae filium, peremit, deinde Eurytiona pastorem, Martis filium, novissime Geryonem, cuius abduxit armenta. item ad Hesperidas perrexit, et Antaeum, filium Terrae, victum luctatione necavit. inde in Aegypto Busiridem necavit, qui advenientes hospites immolare consueverat. post Prometheum, Iovis imperio in Caucaso monte religatum, occisa sagittis aquila liberavit. Acheloum etiam fluvium, qui se propter Deianiram, Oenei filiam, certando cum Hercule in formas varias commutabat, mutatum in taurum, avulso ab illo cornu, victoria cedere conpulit. post Lycum regem, qui, se apud inferos constituto, Megaram uxorem eius temptaverat, reversus peremit: propter cuius necem Iuno ei insaniam misit, ut uxorem necaret ac filios. qui post, recepta sanitate, cum expiationem parricidii ab Apolline petisset nec ab eo responsa meruisset, ira concitus cortinam ipsam et tripodem Apollinis sustulit: ob quod iratus Iuppiter eum Omphalae servire praecepit. cuius finis humanitatis talis fuit. cum Deianiram coniugem per fluvium, in quo Nessus Centaurus commeantes transvehebat, etiam Hercules transvehere vellet, ausus est Nessus occulte Deianiram de stupro interpellare. quod cum Hercules agnovisset Nessum peremit. sed Nessus moriens Deianiram monuit, ut sanguinem suum exceptum servaret, et si quando advertisset Herculem altera femina delectari, sanguine ipso vestem inlitam marito daret, per quam vindicari posset. sed Deianira cum audisset maritum Iolen, Euryti Oechaliensis amare filiam, vestem tinctam Nessi sanguine Lichae servo dedit ad eum perferendam. qui cum Herculi in Oeta occurrisset, munus uxoris tradidit. quam cum ille Iovi sacrificaturus induisset, tanto corporis ardore correptus est, ut non invento remedio pyram construi iuberet donatisque Philoctetae sagittis peteret ab eo ut cremaretur. quo facto inter deos relatus est.
Ad v. 301 salve hic 'salve' sic dictum est ut alibi "sis felix". hic Divus Fidius solus dicitur, quod solus fidem fecit ‹esse› se Iovis filium. vera iovis proles nullus enim humano sanguine procreatus tanta perficeret.
Ad v. 302 Dexter adi id est propitius. pede secundo omine prospero.
Ad v. 303 Super omnia caci id est hoc factum laudant ultra omnia. et sic est dictum, ut "sed te super omnia dona unum oro". et bene, quantum ad ipsos pertinet, rem maiorem et sibi utiliorem servavere post omnia: quia ita saepe fit, ut ea quae in praesente aguntur, fabulis omnibus postea addantur, et quae experti erant, potiora videantur ignotis, et fides habeatur illis quae audierant ex his quae viderant.
Ad v. 307 Obsitus aevo aetate involutus, ut Terentius ait "annis pannisque obsitus". nonnulli 'obsitum' quasi insitum et obsessum et possessum tradunt.
Ad v. 310 Facilesque oculos fert omnia circum physici dicunt ex vino mobiliores oculos fieri: Plautus "faciles oculos habet", id est mobiles vino. hoc etiam Maecenas in symposio, ubi Vergilius et Horatius interfuerunt, cum ex persona Messalae de vi vini loqueretur, ita: "ut idem umor ministrat faciles oculos, pulchriora reddit omnia et dulcis iuventae reducit bona".
Ad v. 311 Capiturque locis delectatur. capiturque locis] nam uno loco diutius retinetur.
Ad v. 313 Romanae conditor arcis conditor Pallantei, ubi nunc Palatium est: quod non est re vera arx, sed tenet rerum omnium principatum. et hic subtiliter videtur significare Romam initium ab Euandro ducere.
Ad v. 314 Haec nemora indigenae favni 'indigenae', id est inde geniti, ἀυτόχθονες . et sciendum secundum Hesiodi theogoniam primo deos genitos, inde hemitheos, post heroas, inde homines innocentes, ultimos sceleratos: quem et hic nunc ordinem servat. sane, sicut supra dictum est, Faunus Pici filius dicitur, qui a fando, quod futura praediceret, Faunus appellatus est: quorum etiam responsa ferebantur. hic Faunus habuisse filiam dicitur †omam castita et disciplinis omnibus eruditam, quam quidam, quod nomine dici prohibitum fuerat, Bonam Deam appellatam volunt. hos Faunos etiam Fatuos dicunt, quod per stuporem divina pronuntient. quidam Faunum appellatum volunt eum quem nos propitium dicimus.
Ad v. 315 Truncis et duro robore nati hoc figmentum ortum est ex antiqua hominum habitatione, qui ante factas domos aut in cavis arboribus aut in speluncis manebant. qui cum exinde egrederentur aut suam educerent subolem, dicti sunt inde procreari.
Ad v. 316 Neque cultus erat id est nullam sui curam habebant. alii ad animum referunt, ut Sallustius "indocti incultique". alii '‹quis neque› mos ‹neque cultus erat›' hoc est qui neque legibus aut imperio cuiusquam regebantur, quia mos est lex quaedam vivendi nullo vinculo adstricta, hoc est lex non scripta. sed hic 'cultum' legem, imperium dictum volunt. alii mores pro legibus, ut "moresque viris et moenia ponet" et "veterisque dei se more tenentem".
Ad v. 317 Componere opes reservare, ordinare. parcere parto de die, inquit, vivebant nec inventa servabant.
Ad v. 318 Rami atque asper victu venatus alebat cognato quodammodo victu alebantur, aut venatu montium aut arborum ramis: hinc enim ali debebant ex arboribus nati.
Ad v. 319 primus quasi et alius venerit e caelo; sed primus in Italiam venit. ab aetherio venit saturnus olympo hoc dicit secundum poeticum morem; nam Saturnus rex fuit Cretae, quem Iuppiter filius bello pepulit. hic fugiens ab Iano rege, qui urbem habuit, ubi nunc Ianiculum, est susceptus, qui regnabat in Italia. quem cum docuisset usum vinearum et falcis et humaniorem victum, in partem est admissus imperii et sibi oppidum fecit sub clivo Capitolino, ubi nunc eius aedes videtur. qui postea suum repetivit imperium. ex hoc et Saturnalia, ut essent memorialia vitae quam Saturnus docuerat: qua die simili et promiscuo victu utuntur servi et liberi. ideo autem in aede ipsius Saturni aerarium, quod ibi potissimum pecunia servaretur, eo quod illi maxime credatur.
Ad v. 321 Is genus indocile pro 'indoctum': nam 'indocile' est quod penitus non potest discere, 'indoctum' quod nondum didicit. hos autem dicit esse conpositos, unde apparet quia 'indocile' dixit pro 'indoctum'. hoc autem est quod dicit Cicero in primo rhetoricorum, feros adhuc homines magni cuiusdam viri oratione conpositos.
Ad v. 322 Legesque dedit atqui dixit "haud vinclo nec legibus aequam"; sed intellegimus Saturnum dedisse leges, quibus adeo obtemperaverunt, ut iam ita per naturam sine legibus viverent. hunc sane deum et leges recipere et legibus praeesse docet antiquitas; nam ideo et acceptae a populo leges in aerario claudebantur, quoniam aerarium Saturno dicatum erat, ut hodieque aerarium Saturni dicitur. Lativmque vocari malvit bene 'maluit': nam et Saturnia dicta est, ut "et nomen posuit Saturnia tellus". et Vergilius Latium vult dici, quod illic Saturnus latuit fugiens Iovem. fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove lapidem pro infante obtulerit devorandum. Varro autem Latium dici putat, quod latet Italia inter praecipitia Alpium et Apennini. quidam ferunt a Latino dictum Latium, alii ipsum Latinum a Latio.
Ad v. 325 Sic placida populos in pace regebat ut merito aurea saecula crederentur.
Ad v. 326 Decolor aetas vitiosa, quae decoloraret veteres mores: in omni enim vitioso corpore inest pessimus color. et adludit ad naturam metalli, quam cernimus discolorem: nec inmerito; supra enim dixerat 'aurea saecula', ideo nunc dixit 'aetas decolor', id est aurea et ferrea, sicuti Hesiodus dicit. sane 'decolor aetas' quis ante hunc?.
Ad v. 328 Tunc manus avsoniae omnes terrae habitatores aut indigenae sunt aut advenae aut convenae. indigenae sunt inde geniti, ut de Faunis dixit: advenae de uno loco venientes, ut Saturnus: convenae de diversis, ut Ausones et Sicani: quamvis quidam Ausones cognominatos ab Ausone, Vlixis et Circes filio, dicant. Sicani autem secundum non nullos populi sunt Hispaniae, a fluvio Sicori dicti: Lucanus "Hesperios inter Sicoris non ultimus amnis". hi duce Siculo venerunt ad Italiam et eam tenuerunt exclusis Aboriginibus. mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, insulam vicinam Italiae occupaverunt et eam Sicaniam a gentis nomine, Siciliam vero a ducis nomine dixerunt: quamquam Thucydides dicat de Sicilia Italum regem venisse et ab eo esse Italiam appellatam. alii sic distinguunt 'Sicanae' et subiungunt 'saepius et nomen posuit Saturnia tellus': semel enim Sicani ex Hispania in Italiam venisse dicuntur. at Italia plura nomina habuit, dicta est enim Hesperia, Ausonia, Saturnia, Italia.
Ad v. 330 Inmani corpore thybris hic Tuscorum rex fuit, qui iuxta hunc fluvium pugnans cecidit et ei nomen inposuit: vel ut quidam volunt a Glauco, Minois regis filio, occisus est. alii volunt istum ipsum regem latrocinatum esse circa huius fluminis ripas et transeuntibus crebras iniurias intulisse, unde Thybris quasi ὕβρις dictus est ἀπὸ τῆς ὕβρεως , id est ab iniuria: nam amabant maiores ubi aspiratio erat Θ ponere. alii Tiberim, Iani et Camasenae filium, ibi in bello perisse tradunt. Varro Tiberim a Thebri quodam vel a * * * qui ibi perierit, dictum tradit. alii, ut supra diximus, volunt eos qui de Sicilia venerunt, Thybrin dixisse ad similitudinem fossae Syracusanae, quam fecerunt per iniuriam Afri et Athenienses iuxta civitatis murum: nam quod Livius dicit, ab Albano rege Tiberino Thybrin dictum, non procedit ideo, quia etiam ante Albam Thybris dictus invenitur. sed hic Alexandrum sequitur, qui dicit Tiberinum, Capeti filium, venantem in hunc fluvium cecidisse et fluvio nomen dedisse: nam et a pontificibus indigitari solet.
Ad v. 331 post itali etiam Euander se Italum dicit.
Ad v. 332 Albula nomen antiquum hoc nomen a colore habuit.
Ad v. 333 Me pulsum patria aut, ut diximus supra, propter parricidium: aut certe oraculorum necessitate conpulsum. pelagique extrema id est aut per extrema pelagi actum: aut, ut dicit Donatus, per pelagus extrema sequentem, ut 'pelagi' adverbium sit. pelagique extrema] pro 'in pelago', aut pelagi pericula.
Ad v. 334 Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum secundum stoicos locutus est, qui nasci et mori fatis dant, media omnia fortunae: nam vitae humanae incerta sunt omnia. unde et miscuit, ut quasi plenum ostenderet dogma: nam nihil tam contrarium est fato quam casus; sed secundum stoicos dixit. alii 'fortuna omnipotens' propter fugam et exilium, 'ineluctabile fatum' idcirco, ut se sceleris et parricidii crimine purgaret.
Ad v. 335 Egere coegerunt, ut quasi ostendat invitum.
Ad v. 336 Carmentis nymphae monita matris eius, quae Nicostrate dicta est, sed ideo Carmentis appellata a suis, quod divinatione fata caneret: nam antique vates carmentes dicebantur, unde etiam librarios qui eorum dicta perscriberent, carmentarios nuncupatos. alii huius comites Porrimam et Postvertam tradunt, quia vatibus et praeterita et futura sunt nota. alii etiam Tiburtem dictam. 'nymphae' autem maritae dicit: nam Graece sponsa νύμφη dicitur. haec autem non vere nympha fuit, sed vaticinatrix. alii nympham ideo dictam, quoniam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae nymphae vocarentur, in quis et Carmentem: proprio ergo vocabulo, non epitheto poetico usus est. auctor scilicet oraculorum.
Ad v. 337 Monstrat et aram aut quam Euander matri fecit extinctae: aut 'aram' pro monumento: aut ideo aram, quia ibi sepulta est et post excessum dea credita. est autem iuxta portam, quae primo a Carmente Carmentalis dicta est, post scelerata a Fabiis CCCVI, qui per ipsam in bellum profecti, non sunt reversi. vatis fatidicae bene addidit 'fatidicae': nam vatem et poetam possumus intellegere, unde solum plenum non erat. ergo tale est ut illud in Sallustio "in tugurio mulieris ancillae", non quia mulieris statim et ancillae, si autem ancillae statim et mulieris.
Ad v. 340 Quae prima quia postea etiam sibylla dixit.
Ad v. 341 Nobile pallanteum futurum scilicet, sicut et Aeneadas: ad sequens enim Romanorum retulit tempus.
Ad v. 342 Asylum retulit postquam Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum quos avus adflixerat, Athenis sibi primi asylum, hoc est templum misericordiae, collocarunt unde nullus posset abduci, quod etiam Statius dicit, ut "Herculeos fama est fundasse nepotes". ideo ergo ait 'quod Romulus acer asylum retulit', hoc est fecit ad imitationem Atheniensis asyli: quod ideo Romulus fecit, ut haberet advenas plures cum quibus conderet Romam. ergo 'retulit' aut restituit aut nominavit. Iuvenalis "et tamen ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo". sane hoc non ad Euandri personam adplicatur, quod ipse Aeneae retulerit.
Ad v. 343 Gelida monstrat sub rupe lupercal sub monte Palatino est quaedam spelunca, in qua de capro luebatur, id est sacrificabatur: unde et lupercal non nulli dictum putant. alii quod illic lupa Remum et Romulum nutrierit: alii, quod et Vergilius, locum esse hunc sacratum Pani, deo Arcadiae, cui etiam mons Lycaeus in Arcadia consecratus est. et dictus Lycaeus, quod lupos non sinat in oves saevire. ergo ideo et Euander deo gentis suae sacravit locum et nominavit lupercal, quod praesidio ipsius numinis lupi a pecudibus arcerentur. sunt qui dicant hunc Πᾶνα ἐνυάλιον , deum bellicosum: alii Liberum patrem, eo quod capro ei fit divina res, qui est hostia Liberi propria. in huius similitudinem intecti cultores eius: cui lupercalia instituta sunt, quia deus pastoralis est. nam Remum et Romulum ante urbem conditam lupercalia celebrasse eo quod quodam tempore nuntiatum illis sit latrones pecus illorum abigere: illos togis positis cucurrisse caesisque obviis pecus recuperasse: id in morem versum, ut hodieque nudi currant. non nulli propter sterilitatem hoc sacrum dicunt a Romulo constitutum, ideoque et puellae de loro capri caeduntur, ut careant sterilitate et fecundae sint: nam pellem ipsam capri veteres februm vocabant.
Ad v. 344 Parrhasio dictum panos de more lycaei ordo est: monstrat lupercal Panos Lycaei, dictum de more Parrhasio, id est ostendit lupercal Panos Lycaei, dicatum ex more Arcadico: nam Parrhasia Arcadia est. dictum dicatum, consecratum. panos lycaei 'huius Panos' genetivus est Graecus, et 'Panos Lycaei' sic dictum est, ut 'Iovis Olympi', 'Apollinis Delphorum'.
Ad v. 345 Sacri monstrat nemus argileti 'sacri' execrabilis. sane Argiletum, quasi argilletum, multi volunt a pingui terra; alii a fabula. nam Euander Argum quendam suscepit hospitio. qui cum de eius cogitaret interitu, ut ipse regnaret, Euandro hoc non sentiente socii intellexerunt et Argum necarunt: cui Euander et sepulchrum fecit et locum sacravit, non quod ille merebatur, sed hospitalitatis causa. bene autem in hac re Euander inmoratur et docet causas, ne apud hospitem veniat in suspitionem. ergo Argiletum ab Argo illic sacrato et sepulto. alii Argum occisum dicunt ab ipso Euandro, auxiliante sibi Hercule, quod is ex hospite factus esset inimicus. alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo habuit, venisse in Italiam et locum ubi nunc Roma est tenuisse, ibique Argum Aboriginum insidiis interfectum loco nomen dedisse. alii Argiletanam portam appellari, quod eam Cassius Argillus sive fecerit sive refecerit: ‹vel› quod ibi Cassius Argillus bello Punico primo sit interfectus ob turbulentam et seditiosam naturam. alii quod Argillus senator post Cannense proelium suaserit a Poenis pacem postulari, ideo in senatu carptum domumque eius dirutam et locum Argiletum appellatum. quidam dicunt cum Capitolii, ubi nunc est, fundamenta iacerentur, caput humanum quod Oli diceretur, inventum: quo omine sollicitatos conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum. obvii igitur Argo hi qui missi erant ubinam esset pater interrogaverunt. qui cognita causa itineris eorum, omne responsum patris prodidit monuitque ut caverent, ne ab eo interrogatione deciperentur. sed cum legati ad eum pervenissent et de significatione inventi capitis quaererent, volens ille dominatum orbis patriae suae potius adscribere, interrogavit, anne hic, suum locum ostendens, invenissent. illis negantibus suspicatus proditum esse responsum, quaesivit an quemquam obvium habuissent. illis simpliciter confitentibus occurrisse sibi iuvenem, tunc aruspex conscenso equo secutus Argum occidit eo loco, ubi nunc Roma est, a cuius caede Argiletum. quamvis haec historia etiam de alio nomine saepe celebrata sit.
Ad v. 346 Testatur locum iurat non sua culpa iura hospitii esse violata. testaturque locum] vel in testimonium ducit nomen loci, vel detestatur.
Ad v. 347 tarpeiam sedem prolepsis: duo haec enim nomina postea monti indita sunt.
Ad v. 348 Avrea nunc 'nunc' ad utrumque pertinet, et ad 'aurea' et ad 'Tarpeiam sedem': nam Tarpeia sedes dicta est a Tarpeia virgine. cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret et Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius Tarpeia aquatum profecta in hostes incidit. quam cum hortarentur ad proditionem arcis, illa pro praemio poposcit ornatum manuum sinistrarum, id est armillas. facta itaque arcis proditione hostes ingeniosa morte promissa solverunt: nam scuta, id est sinistrarum ornatum, super illam iacientes eam luce privarunt. quae illic sepulta Tarpeiae sedi nomen inposuit.
Ad v. 349 Religio id est metus, ab eo quod mentem religet dicta religio.
Ad v. 350 Dira magna, admirabilis, ut "an sua cuique deus fit dira cupido?" saxum sic appellatur Capitolium.
Ad v. 351 Hoc nemus bene ubique 'nemus' dixit: nam tunc aedificia non erant.
Ad v. 352 quis deus dubitando 'quis deus' adfirmat deum esse. ipsum credunt se vidisse iovem in hoc scilicet nemore. sane ad illud adludit quod primi dicuntur Iovi templa et rem divinam fecisse -Aeacus enim primus in Arcadia templum Iovi constituisse dicitur — nec enim longe sunt a Iove Olympico: unde eos dicit Iovem vidisse, et quod ipsi sunt προσέληνοι , ut ait Statius "Arcades astris lunaque priores": licet dicat Sallustius Cretenses primos invenisse religionem, unde apud eos natus fingitur Iuppiter.
Ad v. 354 Aegida concuteret hic distinguendum: nam aegida, id est pellem Amaltheae caprae, a qua nutritus est, in sinistra Iuppiter tenet. sane Graeci poetae turbines et procellas καταιγίδας appellant, quod haec mota faciat tempestates. ergo 'nigrantem' tempestatem commoventem. dextra nimbosque cieret et de dextera fulmina commoveret: nam modo nimbos pro fulminibus posuit, quae de dextera iacit. aegidis autem concussio commovet pluvias. ergo 'concuteret aegida atque per eam nimbos moveret'.
Ad v. 355 Disiectis oppida muris unum Iani, aliud Saturni, iam tunc vetusta.
Ad v. 356 Monumenta virorum hoc sermone ostendit etiam Saturnum virum fuisse.
Ad v. 357 ianus pater Ianus in Ianiculo habitavit. qui quod una navi exul venit, in pecunia eius ex una parte Iani caput, ex altera navis signata est.
Ad v. 359 dictis dubium est, nomen sit 'dictis', an participium.
Ad v. 360 Passimque armenta videbant quae post mortem Caci passim nullo timore vagabantur.
Ad v. 361 Romanoque foro Romanum forum est ubi nunc rostra sunt. sed et hic prolepsin fecit: nam postea sic dictum est. lautis mugire carinis carinae sunt aedificia facta in carinarum modum, quae erant circa templum Telluris. lautas autem dixit aut propter elegantiam aedificiorum, aut propter Augustum, qui natus est in curiis veteribus et nutritus in lautis carinis. alii dicunt carinas montem nominatum, quod ager suburbanus ante portas carus erat. alii lauta loca legatorum, quae in ea regione instructa accipere consuerant. alii quod ibi Sabini nobiles habitaverint, quorum genus invidere et carinare solebat. carinare autem est obtrectare: Ennius "contra carinantes verba atque obscena profatus", alibi "neque me decet hanc carinantibus edere chartis". alii quod Romani Sabinis instantibus fugientes, eruptione aquae ferventis et ipsi liberati et hostes ab insequendo repressi ‹sint. aut› quia calida aqua lavandis vulneribus apta fuit, locus lautulus appellatus est.
Ad v. 363 victor alcides subiit hic ius pontificale quibusdam videtur subtiliter tangere: domus enim, in qua pontifex habitat, regia dicitur, quod in ea rex sacrificulus habitare consuesset, sicut flaminia domus, in qua flamen habitat, dicebatur: quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo': haec enim dicendo quid aliud agit, quam ut sacratae religionis usum tribuat antisti * * * divina communia, utpote quem etiam pontificali honore nuncupaverat, dicens 'maxime Teucrorum ductor': neque enim quia ductor eo maximus, sed quia maximus eo * * * omnia. regiae autem verius meminit dicendo 'tecta subibant pauperis Euandri' ‹et› 'Romanoque foro': quis enim ignorat regiam, ubi Numa habitaverit, in radicibus Palatii finibusque Romani fori esse? victor alcides subiit εὐσυμβόλως , id est bonum Aeneae omen ostenditur: Varro enim divinarum libro IV. Victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium deinceps vicerit. sed Romae Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam trigeminam, alia ad forum boarium: cuius commenti causa haec exponitur. Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit. bene re gesta decimam Herculi dicavit. postea cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime pugnavit et victor recessit. quem in somnis Hercules docuit sua opera servatum. cui Octavius, impetrato a magistratibus loco, aedem cum signo sacravit et Victorem incisis litteris appellavit. ergo Vergilium non tantum ad victoriam praesentem victorem dixisse, sed occulte perpetuo eius epitheto usum debemus accipere, quippe quem Romae sub hoc nomine sacratum coli videbat; nam supra ait "taurosque hac victor agebat", cum de pugna eius alia loqueretur. sane hic 'subiit' iuxta usum praesentem accusativo iunxit, cum antiquo more alibi dativo iunxerit, ut "progressi subeunt luco". cepit mire dixit, ut alibi "nec te Troia capit".
Ad v. 364 Avde hospes contemnere opes bene 'aude', quasi rem arduam et difficilem. avde hospes contemnere opes ideo dixit 'aude', tamquam virtute opus sit animi et ad expellendum amorem divitiarum. dignum finge deo compone te et forma in similitudinem numinis: quod iuxta sectam cynicam hospes Herculis suadet. sane quidam 'deo' pro inmortalitate dictum volunt.
Ad v. 365 Non asper non aspernator, id est fastidiosus.
Ad v. 366 Angusti supter fastigia tecti ingentem Aenean duxit ex contrarietate quaesitus ornatus, ait enim 'angusti tecti supter fastigia ingentem Aenean duxit'.
Ad v. 368 effultum sicut supra dictum est, apud veteres dicebatur, super quod unusquisque iacuisset. pelle libystidis vrsae species pro genere: nam cuiuslibet ferae possumus accipere.
Ad v. 370 Exterrita mater ideo territa, quia mater.
Ad v. 371 tumultu ut 'Gallicus tumultus'.
Ad v. 373 dictis divinum adspirat amorem id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio. dictis divinum inspirat amorem petitura pro filio de adulterio procreato orationem suam ingenti arte conposuit: quod etiam Vulcanus ipse testatur, dicens 'quid causas petis ex alto?' non enim aperta est eius petitio, sed longo prooemio perversam amore mariti circumvenit mentem. ergo quaestionem hanc quae nascitur ex petitione Veneris inpudica, solvimus his modis: primo quod Vulcanum amore circumvenit, nam et post completam orationem statim eum complectitur et molli amplexu fovet: deinde quod nacta est occasionem eius temporis quo Marti arma faciebat, quem fuisse sciebat adulterum: per quod datur intellegi Vulcanum iam omnem suspitionem et iram quam habuit circa Venerem, deposuisse, adeo ut arma etiam ipsi fabricaret adultero. praeterea Vulcanum uxorium fuisse testatur et ipse Vergilius dicens "tum pater aeterno fatur devinctus amore", et Statius ubi Martem Venus adloquitur, ut "at non eadem Vulcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti". nam quod dicit Donatus potuisse fieri ut cum Anchisa concumberet Venus, ante quam Vulcano nuberet, non procedit: constat enim a principio Venerem uxorem fuisse Vulcani. sane 'divinum' θεῖον debemus accipere.
Ad v. 374 dum bello argolici 'dum' pro 'quam diu'. sane haec oratio rhetorica suasio est. nam principium a verecundia sumpsit; dicendo enim numquam se molestam antea fuisse, ostendit se inpetrare debere, praesertim ex eo quod non timuerit petere. 'nunc Iovis imperio Rutulorum constitit oris, ergo eadem supplex venio': haec non tantum rogandi, sed etiam inpetrandi vim habent. verso tamen ordine: nam primo arma petit, deinde adiuvat exemplo dicendo 'te filia Nerei' etc., deinde causam 'aspice qui coeant populi'; ipsum enim 'populi' multitudinem significat, et quasi non inpugnet, sed inpugnetur Aeneas, ita pathos fecit dicens 'in me excidiumque meorum': nam quod a principio arma petit haec ratio est, quod rem nec magnam nec difficilem Vulcano petebat. ideo et statim posuit; nam ubi maius aliquid est, ante causa dicenda est, ut praemollitis animis, tunc quod petitur suggeratur.
Ad v. 375 Debita fataliter ad exitium destinata. casvrasque inimicis ignibus arces causa cur non petierit.
Ad v. 376 Miseris atqui honestum est miseris subvenire; sed hoc dicit: cur te fatigarem pro hominibus fati necessitate perituris? arma rogavi argute hic in principio arma nominat, ut iam intellegatur quid petitura sit.
Ad v. 377 artis opisque tuae duo duobus reddit, ‹auxilium› 'opis', arma ‹'artis'›: aut certe idem valet 'opis' quod 'artis'; hinc opifices.
Ad v. 378 incassumve tuos ordo est: tuosve labores incassum exercere volui.
Ad v. 379 Priami deberem plurima natis scimus quod Paridi tantum debuit, sed hoc velat aliarum commemoratione personarum, ne ex turpi causa Paridi debuisse videatur. simul et, ut quidam tradunt, pulchritudinis suae Vulcanum admonet, hoc est 'formae iudicio Iovis coniugem vici'.
Ad v. 380 Aeneae flevissem saepe laborem bene post Pergama, post Troianos, post Priami liberos cum excusatione fit Aeneae commemoratio; dicit enim se eius infelicitate commotam: ut illud causas habeat, hoc miseratione consistat.
Ad v. 381 nunc] id est 'nunc vero'. et subdistingue: nunc autem, Iovis imperio. iovis imperio ne videretur inpudens, si aliena regna deposceret. et hoc latenter dicere videtur: fave huic cui etiam Iuppiter favet.
Ad v. 382 Eadem quae tunc scilicet silui, quae nihil petii. sanctum mihi numen si 'sanctum' simpliciter accipiatur, leve est. 'numen' ergo 'sanctum' ut 'leges sanctas' dicimus, id est firmas, a sanciendo.
Ad v. 383 Arma rogo hic distinguendum, ut cui petat, non dicat, sed relinquat intellegi, ne foede apud maritum et amorem suum circa Anchisen memoret et susceptum de adulterio filium. genetrix nato. te filia neri hoc est, soles hoc praestare matribus. et dicit Thetidem, quae Achilli arma inpetravit. et bonis utitur comparationibus dicendo 'filia Neri', cum ipsa Iovis sit filia, item 'uxor Tithonia', cum sit ipsa Vulcani. 'Neri' autem pro 'Nerei': omnia enim quae in 'eus' exeunt hodie apud maiores in 'es' exibant, ut 'Nereus Neres, Tydeus Tydes', et genetivum in 'is' mittebant, 'Tydis Neris'. sed quia plerumque 's' supra in latinitate detrahitur, remanebat 'i'. hinc est 'filia Neri', "inmitis Achilli", item in Sallustio "ad bellum Persi Macedonicum". sic Asper.
Ad v. 384 Tithonia conivnx Aurora pro Memnone.
Ad v. 385 aspice qui coeant populi τὸ αἴτιον , ut praesentem ostenderet necessitatem. dicendo autem 'populi' phantasiam fecit. clavsis ferrum acvant portis ut ostenderet festinationem: dixit enim superius "quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant". in me artificiose arma petit etiam sibi profutura; nisi enim subvenis, iterum vulnerabor; nam a Graecis fuerat vulnerata, unde est "equidem credo mea vulnera restant".
Ad v. 388 Cunctantem scilicet de promissione, quam rem per amplexum suum inmisso amore persolvit.
Ad v. 389 Accepit solitam flammam vel quasi maritus; vel adludit ad rem naturalem: namque ideo Vulcanus maritus fingitur Veneris, quod Venerium officium non nisi calore consistit, unde est "frigidus in Venerem senior".
Ad v. 390 Labefacta per ossa si ossa labefecit, quanto magis animum?
Ad v. 391 Atque olim fere, ut solet; nam non est adverbium temporis.
Ad v. 392 Ignea rima micans id est fulmen, cuius naturam expressit; namque nubes vento coactae plerumque rumpuntur et ex se fulmen emittunt. quamvis philosophi fulgura et tonitrua simul exprimi dicant, sed illud celerius videri, quia clarum est, tonitrua autem ad aures tardius pervenire. alii 'rima micans' fulgetram dicunt: et hoc ad velocitatem amoris, qui momento Vulcanum percussit.
Ad v. 393 Formae conscia conivnx intellexit se dolis et pulchritudine pervertisse mentem mariti. alii duabus rebus Venerem volunt maritum adgressam, dolis et pulchritudine: et volunt melius 'dolis [et formae] conscia', quam 'laeta', et 'formae' melius dativo casu quam genetivo.
Ad v. 394 Devinctus hoc sermone ostendit eum posse cuncta concedere.
Ad v. 395 ex alto †mirum et hoc libenter et olim de promittentis. ex alto argumentatione longe repetita. est autem de usu dictum: Cicero primo libro ad Brutum "si Pompeius non ex alto peteret et multis verbis me iam hortaretur".
Ad v. 397 tum quoque sicut nunc. et 'tum quoque' bis audiendum. teucros armare fuisset per 'Teucros' Aenean debemus accipere, quia Venus ante ait 'arma rogo' et subiungendo 'genetrix' et rel. per similitudinem significat Aenean. ergo poeta aliud dicendo aliud dedit intellegi. sane 'fuisset', in proximo repetitum, decorem addidit.
Ad v. 398 nec pater omnipotens notandum quod hic Iovem a fatis separat, cum alibi iungat, ut "sic fata deum rex sortitur". sed hanc imminentium malorum dilationem Etrusci libri primo loco a Iove dicunt posse impetrari, post a fatis: unde et hic ait 'nec pater omnipotens, nec fata vetabant'. nec fata vetabant stare atqui supra ait 'debita'. sed sciendum secundum aruspicinae libros et sacra Acheruntia, quae Tages conposuisse dicitur, fata decem annis quadam ratione differri: quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri. ergo non est contrarium; nam fata differuntur tantum, numquam penitus inmutantur: quod etiam Iuno dicit "atque inmota manet fatis Lavinia coniunx; at trahere atque moras tantis licet addere rebus".
Ad v. 400 Si bellare paras quia dixerat 'in me excidiumque meorum'. quidam hunc sensum illi iungunt 'absiste precando viribus indubitare tuis': cetera enim per parenthesin dicta sunt.
Ad v. 401 Possum promittere curae quicquid in me curae est, id est officii et sollicitudinis.
Ad v. 402 Liquido electro aut liquefacto, aut puro. et secundum Plinium in naturali historia tria sunt electri genera; unum ex arboribus, quod sucinum dicitur; aliud, quod naturaliter invenitur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et una argenti: quas partes etiam si naturale solvas, invenies. unde errant qui dicunt melius esse naturale. electri autem natura probatur veneno, quo recepto et stridorem emittit et varios ad iridis similitudinem reddit colores. et ad lumina in convivio clarius auro et argento lucet.
Ad v. 403 animaeque valent fabrica Vulcani duobus constat, ventis et igne; hic ergo 'animae' pro spiritu, quo fabriles folles inflari solent. animae venti, ἀπὸ τῶν ἀνέμων : Horatius "inpellunt animae lintea Thraciae": unde et 'anima' dicitur, quae secundum aliquos ventus est, ut "atque in ventos vita recessit". precando viribus indvbitare tuis id est dubitare, nam 'in' vacat. et hoc dicit: precum nimietas postulationis significat dubitationem. sane 'indubitare' quis ante hunc?
Ad v. 404 ea verba locutus quidam humiliter dictum accipiunt.
Ad v. 406 Conivgis infusus gremio hoc est ante concubuit et sic quievit. Probus vero et Carminius propter sensum cacenphaton 'infusum' legunt, ut sit sensus: dormiit cum coniuge dormiente, id est petiit soporem, infusum etiam coniugis gremio. alii 'infusus' legunt, ut significetur coisse illos et sic sopitos, et volunt esse emphasin coitus: nam 'infusum gremio soporem' nihil esse dicunt. multi autem cacenphaton accipiunt, ne duo epitheta videantur, 'placidum' et 'infusum'. alii figurate accipiunt 'placidum per membra' pro eo quod est placidum membris. per membra potest ambiguum videri, Vulcani an Veneris.
Ad v. 408 Curriculo tempore modo; alias loco, alias officio. Cicero in Oratore pro loci spatio "haec sunt curricula ac spatia multiplicium variorumque verborum". et multi sic distinguunt 'inde ubi prima quies — medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum — cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum'; nam 'quies curriculo expulerat somnum' aut paene nihil est — quid enim est quies nisi somnus? — aut ut sit aliquid, non est abstemia matrona illa, cum surgit quiete satiata maxime. 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva inpositum' et hic distinguitur; quid enim est 'inpositum cinerem'? cum illud sit pulchrius: cui castitas inposuit lanificio tolerare vitam, ut sequatur 'cinerem et sopitos suscitat ignes', ut alibi "et sopitas ignibus aras excitat".
Ad v. 409 Colo hunc sequimur: nam 'huius coli' dicimus, non ut Statius 'huius colus'. tenvique minerva non filo tenui, id est subtili artificio; sed parvo pretio lanificii, id est tenuiter et exiliter victum praebente. et alii hic distinguunt et subaudiunt 'mos est' aut 'placet', ut sit sensus 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva mos est' vel 'placet' et sic inferunt 'inpositum cinerem et sopitos suscitat ignes', ut e contra Horatius "incedis per ignes suppositos cineri doloso". alii sic legunt 'tenuique Minerva inpositum', quasi fato datum, id est cui haec est necessitas fataliter data.
Ad v. 411 Noctem addens operi per transitum ostendit noctem esse partem diei.
Ad v. 412 Exercet penso fatigat: Terentius "primo haec vitam parce ac duriter agebat". hinc ergo traxit Vergilius ut diceret 'castum ut servare cubile coniugis', id est ne cogatur propter paupertatem pudorem deserere.
Ad v. 414 Ignipotens Vulcanus, ut diximus, ignis est, et dictus Vulcanus quasi Volicanus, quod per aerem volet; ignis enim e nubibus nascitur. unde etiam Homerus dicit eum de aere praecipitatum in terras, quod omne fulmen de aere cadit. quod quia crebro in Lemnum insulam iacitur, ideo in eam dicitur cecidisse Vulcanus. claudus autem dicitur, quia per naturam numquam rectus est ignis. nec tempore segnior illo bene comparationis similitudini duo reddidit, festinationem et industriam.
Ad v. 415 Ad fabrilia dura. et ex contrariis epithetis fecit ornatum, dicens 'mollibus e stratis surrexit ad opera fabrilia'.
Ad v. 416 Insvla sicanium ivxta latus aeoliamque erigitvr liparen physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen: scilicet propter ignem et ventos, quae apta sunt fabris. 'Aeoliam' autem 'Liparen' ideo, quia una est de illis septem insulis, in quibus Aeolus imperavit.
Ad v. 418 exesa caminis 'exesa' ad usum caminorum, qui sunt Cyclopum: an 'caminis exesa' pro 'ignibus exesa'?
Ad v. 419 Antra aetnaea tonant magnitudinem ictuum ostendit, quibus etiam vicini montes resultabant: aut certe 'Aetnaea' quasi Aetnae dixit.
Ad v. 420 Avditi referunt gemitus echo breviter significavit. avditi r. g.] id est referentes gemitus audiuntur: non enim prius audiuntur et postea referunt gemitus. potest et bis intellegi audiri eos, primum cum eduntur, postea per echo, cum venerunt in ea loca, ex quibus repulsi vocis imaginem referunt.
Ad v. 421 Stricturae chalybum strictura est terra ferri in massam coacta. Chalybes autem proprie populi sunt, apud quos nascitur ferrum, ut ipse "at Chalybes nudi ferrum virosaque Pontus castorea": unde modo 'Chalybum' posuit 'stricturas' pro ferri massis.
Ad v. 423 Hoc tunc id est huc tum. et 'hoc' pro 'huc' posuit secundum antiquum morem: nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, quod nunc abolevit: nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, sicut in epistulis probat Verrius Flaccus exemplis auctoritate ratione, dicens in adverbiis pro 'u' 'o' plerumque maiores ponere consuetos. et sic pro 'huc' 'hoc' veteres dicere solebant, sicut pro 'illuc' 'illo' dicimus: unde etiam 'hoc' o longum esse apparet, sicut 'illo', cum pro 'illuc' ponitur.
Ad v. 424 ferrum exercebant oeconomia.
Ad v. 425 Brontesque quid facturi sint ex nominibus docet: nam Brontes a tonitru dictus est, Steropes a fulgetra, ἀπὸ τῆς στεροπῆς . Pyragmon vero, qui numquam a calenti incude discedit, ἀπὸ τοῦ πυρὸς καὶ τοῦ ἄκμονος ; nam πῦρ ignis est, ἄκμων incus. nudus membra per hunc etiam ceteros nudos fuisse significat.
Ad v. 426 Informatum in quandam formam designatum et conpositum. dicit autem in fulmine partem non perfectam, partem iam politam fuisse. manibus deest 'in', ut sit 'in manibus'.
Ad v. 427 Toto genitor quae plurima caelo 'toto caelo', id est ab omni parte caeli: nam dicunt physici de sedecim partibus caeli iaci fulmina. 'quae' autem qualia, ut "hunc ego te, Euryale, aspicio", id est talem. ergo hoc dicit: faciebant fulmen in eorum similitudinem, quae Iuppiter iacit toto caelo, hoc est de diversis partibus caeli, scilicet sedecim.
Ad v. 428 deicit quibusdam videtur humiliter dictum. alii 'de' pro 'valde' accipiunt, sicut dicimus 'deamo' pro 'valde amo'.
Ad v. 429 Tris imbris torti radios constricti et coacti in grandinem: Statius "sicco quos asper hiatu praesolidat Boreas". et sciendum hoc eum velle ostendere, toto anno iaci fulmen: nam per has periphrasis tempora ostendit anni totius, quae et quattuor esse et ternos menses habere manifestum est: unde dicit 'tris imbris torti radios', hoc est grandinis, quae abundat per hiemem; 'tris nubis aquosae', hoc est veris, quo tempore nimiae sunt pluviae, ut "et ruit imbriferum ver"; 'rutili tris ignis', hoc est aestatis; 'et alitis austri', id est autumni, quo ventorum crebra sunt flamina. et prudenter his omnibus naturam exprimit fulminis, quod necesse est ut per nubes nascatur et ventos: nam alibi ait "fulminis adflavit ventis et contigit igni". et bene in materiam fulminis vertit ea ex quibus fulmen nascitur, nubem imbrem ventum: nam ut physici volunt, cum nubes ventis vehementer agitatae sunt, sic incalescunt, ut accendantur. sane fulmen triplici praeditum potestate est: est ostentatorium, peremptorium, praesagum. ostentatorium est quo terror incutitur, ut 'fulgores nunc terrificos sonitumque metumque'. at cum dicit 'flammisque sequacibus iras' peremptorium docet. praesagi autem sic meminit "tertius ille hominum divumque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes". non nulli vero manubias fulminis his numinibus, id est Iovi, Iunoni, Marti et Austro vento, adserunt attributas, quod hoc loco ostendunt. nam cum dicit 'tris imbris torti radios', Iovem significasse intellegitur; cum vero 'tris nubis aquosae', Iunonem intellegit; cum autem 'rutili tris ignis', Martem; et sic adiectum 'alitis Austri', scilicet venti. alii ideo ternorum radiorum volunt mentionem factam, quia fulmen trisulcum est: aut enim terebrat aut incendit aut †disclina. et 'imbris torti radios' pro 'tortos radios', 'torti' autem vehementis. et hoc verbo frequenter utitur quotiens vim aliquam vult exprimere, ut "torquet aquosam hiemem" et "an te genitor, cum fulmina torques".
Ad v. 431 Fulgores nunc terrificos quas fulgetras dicunt. sonitumque metumque non quem habeant, sed quem inferant. et per sonitum tonitrua ostendit, per metum fulgetras. et hunc ordinem sic posuit, ut hominibus videtur: nam re vera prior est conlisio nubium, unde ignis emicat: nos autem ideo prius fulgetras videmus, quam tonitrua audiamus, quia velocior oculorum, quam aurium sensus est.
Ad v. 432 Sequacibus persecutricibus: quoniam rapax natura ignis est. et ordo est 'irasque flammis sequacibus'.
Ad v. 433 currumque rotasque nova elocutio 'currum et rotas instabant'. nec nos moveat quod in domo Vulcani Marti currus fabricatur; eo enim absente fabricabatur.
Ad v. 435 Aegidaque horriferam aegis proprie est munimentum pectoris aereum, habens in medio Gorgonis caput: quod munimentum si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore hominis, sicut in antiquis imperatorum statuis videmus, lorica dicitur. turbatae vel concitatae et iratae: vel pro 'turbantis': nam timuit homoeoteleuton, et fecit supinam significationem. alii ad fabulam referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, ut quasi ipsa nunc reparet: cuius dicti nullus auctor invenitur idoneus.
Ad v. 436 Squamis serpentum auroque polibant aegida horriferam aureis squamis serpentum certatim polibant. alii volunt re vera de corio serpentum dicere eum arma esse levigata.
Ad v. 437 Conexosque angves Gorgonis scilicet capiti. ipsamque in pectore divae hoc est quae in pectore ponatur.
Ad v. 438 Desecto vertentem lumina collo aut sua lumina circumferentem et mortis indignatione quaerentem, quorum se interitu posset ulcisci: aut certe intuentum lumina in saxa vertentem: aut horrore suo aliorum oculos avertentem, ne cum periculo videretur. hoc autem caput ideo Minerva fingitur habere in pectore, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios et inperitos ac saxeos conprobat. desecto vertentem quomodo 'vertentem'? id est secto collo non sua lumina vertentem, sed immutantem eorum faciem qui hanc vidissent: aut 'vertentem' dixit 'lumina' aversa habentem, ut habuit cum secaretur ei collum, et quaereret aspectibus vindicari.
Ad v. 439 Tollite cuncta inquit vile est quod plerique dicunt, propter arma Martis iratum esse Vulcanum, praesertim cum et arment Minervam et fabricent fulmina Cyclopes, et Vulcanus dixerit 'cuncta tollite'. ergo 'tollite' aut differte est, aut celerius terminate. coeptosque avferte labores quia dixerat 'his informatum manibus iam parte polita fulmen erat'.
Ad v. 440 Aetnaei cyclopes ut "Aetnaeos fratres".
Ad v. 441 Nunc viribus usus hoc est nunc est vestrarum virium exercitium, id est tempus est exercendae virtutis circa arma viri fortis. et sic dictum est, ut dicimus 'opus est viribus': et hoc quidam non ad difficultatem operis, sed ad celeritatem referunt.
Ad v. 442 rapidis paratis. arte magistra ambitiosius quam si 'magistri' diceret: et rem personae in artem transtulit, ut si dicas 'opus est peritia medicinae', non 'medici'.
Ad v. 443 Praecipitate moras praecipitanter, id est festinanter abicite. nec plura effatus sicut festinantem decebat.
Ad v. 444 Ocius incubvere quam ille praeceperat. pariter pari modo. dicitur et pro 'similiter' et pro 'simul'.
Ad v. 445 Sortiti diviserunt inter se laboris officium, ut "sortiti remos".
Ad v. 446 Vulnificusque chalyps populum, apud quos nascitur, pro ferro posuit. et 'liquescit' dixit proprie: nam ferrum non semper solvitur, sed mollescit.
Ad v. 447 Informant designant. ingentem autem et magnitudine et soliditate: nam et clipeum dixit, qui magnitudine corpus furatur, unde et clipeus dictus est ἀπὸ τοῦ κλέψαι : et dicturus est 'septenosque orbibus orbes inpediunt', id est veluti septem scuta facta in unitatem conectunt.
Ad v. 449 ventosis ventos gignentibus: aliter "ventosa per aequora vectis", quae ventis turbentur.
Ad v. 450 Accipiunt redduntque iungendum: uno enim eodemque tempore parte reddunt, parte ventos accipiunt. stridentia tingunt tingendo stridere faciunt.
Ad v. 451 aera lacu amat lacum pro aqua ponere.
Ad v. 452 illi quidam pro 'alii' accipiunt. in numerum in ordinem, ut "tunc vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere".
Ad v. 453 Forcipe forfices sunt quibus incidimus, forcipes quibus aliquid forvum tenemus, quasi forvicapes; nam forvum est calidum: unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. has tamen forcipes in medicinalibus Graeci ardiotheres appellant, quibus solent in bello vulneratis spicula extrahi.
Ad v. 454 Dum haec properat hoc est properanter facit: et est honesta elocutio. aeoliis nam, ut diximus, Vulcania una est de septem Aeoliis, in quibus Aeolus regnaverat. lemnius quia in Lemnum insulam, ut diximus, cecidit, a Iove praecipitatus vel a Iunone propter deformitatem deiectus, quam aerem esse constat, ex quo fulmina procreantur. ideo autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur: quod etiam Lucanus dicit "fulminibus terrae propior succenditur aer, pacem summa tenent".
Ad v. 456 Volucrum sub culmine potest et generaliter accipi volucrum quarumvis, quae matutinae sonant; potest et specialiter, ut hirundinum; potest et gallorum: quae omnia propter sermonis humilitatem vitavit.
Ad v. 458 Tyrrhena vincula Tusca calciamenta. et dicit crepidas, quas primo habuere senatores, post equites Romani, nunc milites. alii calceos senatorios volunt, quia hoc genus calciamenti a Tuscis sumptum est.
Ad v. 459 Tegeaeum ensem Arcadicum gladium.
Ad v. 460 Demissa ab laeva pantherae terga retorquens a sinistro humero pellem demissam habuit, quam retorquens et in dexteram revocans partem se amiciebat.
Ad v. 461 Gemini custodes hoc et in Homero lectum est et in historia Romana, quae ait "Syphax inter duos canes stans Scipionem appellavit".
Ad v. 464 Sermonum memor scilicet promissi auxilii, ut "auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo". heros hoc nomen non tantum praesentis est virtutis, sed et praeteritae: unde est quod Euandrum heroem dicit, cum sit virtutis emeritae. plerumque heros et generis est.
Ad v. 465 Matutinus agebat rem temporis ad personam transtulit.
Ad v. 467 ivngunt dextras sic enim se antiqui salutabant.
Ad v. 468 Licito tandem sermone 'tandem', quia amborum desiderio nox fecerat moram: vel 'tandem' dato secreto.
Ad v. 470 maxime teucrorum dicendo 'maxime' subtiliter ostendit eum pontificis maximi et scientiam et potestatem habere.
Ad v. 471 Numquam res equidem Troiae victas satis mature 'equidem' dixit, id est ego quidem Troiam te vivo victam non arbitror, quantum est in opinione mea.
Ad v. 472 Pro nomine tanto pro tui nominis gloria.
Ad v. 474 hinc rutvlus premit hoc est "gens eadem, quae te crudeli Daunia bello insequitur". et murum circumsonat armis et brevitatem sui ostendit imperii et hostilem necessitatem, ob quam se penitus exarmare non poterat. 'amni' autem 'claudimur Tusco' ideo dixit, quia ipse fuit Romani finis imperii: Iuvenalis "et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit".
Ad v. 475 Sed tibi ego artificiose agit, ut etiam quae monstrantur auxilia, ipsius esse videantur. 'ingentes' autem 'populos' non sine causa dixit: nam Tuscia duodecim lucumones habuit, id est reges, quibus unus praeerat: unde est "gens illi triplex, populi sub gente quaterni".
Ad v. 476 Quam fors inopina hoc beneficium casus praestat, qui efficit ut eo tempore quaeras auxilium, quo Tyrrheni ducem requirunt.
Ad v. 477 Fatis huc te poscentibus adfer perge illuc poscentibus fatis; nam talis est sensus, si legeris 'adfer'. et similiter iungit fortunam fato, ut supra, ubi ait "fortuna omnipotens et ineluctabile fatum". si autem legeris 'adfers', sensus erit talis: fati necessitate factum est ut venires; fortunae beneficium ut illi ducem requirant. legimus ergo et 'adfer' et 'adfers'.
Ad v. 478 havd procul hinc ut ire ei facile persuadeat. saxo colitvr fundata vetvsto antiquo opere, ut "templa dei saxo venerabar structa vetusto".
Ad v. 479 Urbis agyllinae sedes quae nunc Caere dicitur. lydia quondam gens 'quondam insedit', non 'quondam bello praeclara': nam etiam tunc florebat. sane etiam supra diximus, Maeoniam provinciam esse. cuius dum brevitas duos fratres, Lydum et Tyrrhenum, ferre non posset, ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus est et partem Italiae tenuit et Tyrrheniam nominavit. hi diu piraticam exercuerunt, ut etiam Cicero in Hortensio docet, cum captivos novis poenis adfligerent, occisorum eos religantes cadaveribus. quod Vergilius dat Mezentio, sciens lectum esse de gente Tyrrhenorum. sane illo tempore Tyrrheni dicti sunt, post Tusci ἀπὸ τοῦ θύειν . Lydi autem a Lydo, regis fratre, qui in provincia remanserat. et 'Lydia' provincia positivum, 'Lydia' gens derivativum pro 'Lydica'. sane hanc Agyllam quidam a Pelasgo conditam dicunt, alii a Telegono, alii a Tyrrheno, Telephi filio. 'insedit' autem secundum Sallustium "montem sacrum atque Aventinum insedit".
Ad v. 482 saevis tenvit mezentius armis unde illi magis indigni iniuriis, quorum persona laudata. et hoc positum est, ut ostendatur an utile illis sit iungi Aeneae.
Ad v. 483 Quid memorem infandas caedes figura oratoria, quae paralipsis vocatur: Cicero "nam illa nimis antiqua praetereo".
Ad v. 484 Effera cruenta. di capiti ipsius ut "quod di prius omen in ipsum convertant". quando enim volumus exprimere indignitatem rei, quasi commoti avertimus orationem, ut "di talia Grais".
Ad v. 485 mortva quin etiam quod supra dictum est: quod Cicero etiam in Hortensio de Tuscis dixit.
Ad v. 487 Tormenti genus exclamatio est inventi supplicii, et etiam detestatio. sanie taboque sanies mortui est. 'tabo' viventis scilicet sanguinis.
Ad v. 489 at fessi cum essent fessi, tandem circumsistunt.
Ad v. 493 Confugere confugiebat: et ut diximus, historicus stilus est. defendier defendi, id est defendebatur. et vertit historiam; nam, ut diximus, Turnus magis confugit ad Mezentium.
Ad v. 495 ad supplicium bene, non ad bellum. praesenti marte sine aliqua dilatione.
Ad v. 496 his ego te Aenea ductorem quasi grande incrementum. addam aut dabo; aut re vera addam habentibus Tarchonem. toto namque fremunt vel praeterita narrat; vel coniectura est, utrum velint qui cessant.
Ad v. 498 Longaevus aruspex argumento aetatis vult doctum videri. quibusdam sane displicet, quod aruspicis nomen ‹non› addiderit, cuius aetatem auctoritatemque designat.
Ad v. 500 flos veterum Ennianum.
Ad v. 502 subivngere coniungendo subiungere.
Ad v. 503 Optate duces votis scilicet: vel certe expectate vel legite.
Ad v. 504 Hoc acies campo quasi iam in bellum parati.
Ad v. 505 Regnique coronam insigne, non re vera coronam, quam Tusci reges numquam habuerunt. ergo species est pro genere.
Ad v. 506 Mandatque insignia aut mittit insignia, id est omnia ornamenta regalia, aut re vera 'mandat insignia', id est magna, ut castris succedam, capessam regna Tyrrhena. alii 'insignia' pro fascibus accipiunt, qui ad Romanos a Tuscis translati sunt; aliud est enim 'insigne' singulari numero, aliud 'insignia', in quibus vestis et sella regia accipi potest. vel 'mandat' tradit, ut dicimus mandari magistratum: Sallustius "ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni".
Ad v. 508 Sed mihi tarda gelv occurrit tacitis quaestionibus, dicens se non isse propter aetatem senilem, filium vero propter mixtum genus per originem matris: unde Aenean dicit ire debere, cui et aetas et origo regna concedunt. saeclisque effeta senectus notandum dicta 'saecula' etiam in uno homine secundum eos qui dicunt saeculum triginta annos habere: nam alii volunt centum et decem, alii mille annis putant saeculum contineri.
Ad v. 509 Invidet imperium bona elocutio est, ut "Liber pampineas invidit collibus umbras".
Ad v. 510 mixtus matre sabella pro 'duplici genere natus'.
Ad v. 511 partem patriae traheret sic dixit 'traheret' quomodo dicitur originem ducere. et annis ad se retulit.
Ad v. 512 generi fatum indulget ad Pallanta retulit. quem numina poscunt ut 'externos optate duces'.
Ad v. 513 Italum fortissime ductor εὐσυμβόλως iam ductorem Italiae vocat Aenean.
Ad v. 514 Spes et solacia 'spes' quia multa sibi de eius virtute promittebat pater, 'solacium' quia amissa coniuge unici filii utebatur solacio.
Ad v. 515 Tolerare quasi rem asperam et difficilem. et per hoc significat nondum eum sufficere, ut intellegatur quid nolit: nam et paternam sollicitudinem servat et heroicam virtutem, et ideo non vult simpliciter dicere nondum debere puerum pugnare, sed verecunde 'sub te tolerare magistro'.
Ad v. 517 Miretur imitetur: Lucanus "miratoremque Catonis", id est imitatorem: optima enim ingenia necesse est ut ea quae mirantur, imitentur.
Ad v. 519 Svo nomine bene in omnibus filii gratiam facit: nam dicit: dat tibi Pallas milites ducentos suo nomine, ipse vero a me accipiet ducentos. svo nomine] maluit enim munus suum cum persona eius dividere, quam suo nomine totum dare.
Ad v. 520 defixique ora tenebant aut tacebant, ut "tenuitque inhians tria Cerberus ora": aut stupebant.
Ad v. 522 Tristi cum corde propter brevitatem auxiliorum. putabant figura per tempora: 'putabant' quasi putassent, nisi signum dedisset. aut certe 'putabant' cogitabant: unde et arbores putari dicuntur, quia diu deliberatur, quid eis adimi debeat, quid relinqui. putare est et discernere et in partes redigere, inde disputare.
Ad v. 523 Caelo aperto sereno, ut "et aperta serena prospicere". †in eo est enim quod aperti.
Ad v. 524 Inproviso nullum enim indicium praecesserat nubium. vibratus proprium telorum ad fulgorem transtulit. fulgor id est fulgetra. et tria genera fulgoris esse dicuntur: unum consiliarium, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur; alterum auctoritatis, quod evenit re gesta, quod probet; tertium statum est, ubi nec novi quicquam gessimus nec cogitamus, sed quietis nostris rebus fruimur. sed duo haec, quae sequuntur, ad locum hunc non pertinent. primum sane apte videtur adiungi, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur, quod consiliarium dicitur: nam et hic modo Aeneas de brevitate auxilii cogitat, quia ait 'multaque dura suo tristi cum corde putabant' et sic fulgur factum est, quod eum hortetur, ne de bellicis subsidiis desperet.
Ad v. 525 Cum sonitu tonitrus scilicet. et, ut diximus supra, ordinem tenuit qui nobis apparet, ut fulgetras dicat priores, cum sint ante tonitrua. rvere omnia sic enim sonat, ut videatur ruina: alibi "caelique ruina". bene autem temperavit dicens 'visa', id est ad opinionem animi.
Ad v. 526 Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor Tyrrhenum clangorem dixit tubae ideo, quia apud Tuscos tubam constat inventam. ergo 'Tyrrhenus clangor' sonus Tyrrhenarum tubarum. et bene congruis ominibus arma nuntiantur, per sonum tubarum. et figurate per epitheti inmutationem Tyrrhenae tubae. Varro de saeculis "auditum sonum tubae de caelo" dicit. videtur autem hic oportune Tyrrhenae tubae facta mentio, ut iam ‹ad› Tyrrhenorum castra vocari videatur Aeneas.
Ad v. 527 Fragor intonat 'fragor' est proprie armorum sonus. quod autem dicit 'intonat', illuc spectat "fulminat Aeneas armis", quae vult fragore tonitrua, splendore fulgetram imitari. non autem mirum est a Venere allatis armis inesse fulgorem: nam et Homerus dicit a Thetide oblata arma habere motum quendam et spiritum, quae duo in aqua esse manifestum est. Thetidem autem novimus nympham esse.
Ad v. 528 Inter nubem per nubem, more suo. et dicit in serena parte caeli fuisse nubem, per quam arma portata sunt.
Ad v. 529 Per sudum 'sudum' est quasi sub udum, serenum post pluvias, ut "ver sudum". alii 'sudum' semiudum volunt dici, cum per nubes ad nos perveniat solis ictus non integer. pulsa tonare recte arma, quae iisdem ignibus, quibus fulmina, facta sunt, ait tonare pulsa. et hic magis proprie, quam Homerus: ille enim spirare ait et moveri, hic vero armis Aeneae caelestem sonitum dedit, unde veniebant.
Ad v. 531 Agnovit sonitum hoc est quid sonitus significaret. divae promissa parentis κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegamus Venerem ei promisisse.
Ad v. 532 Hospes et qui suscipit et qui suscipitur 'hospes' vocatur, ut hoc loco Euander, item supra "hospitis Aeneae sedem". ne quaere profecto hic 'profecto' vetuste pro expletiva coniunctione positum. ne vero hospes ne quaere profecto ambae particulae ad ornatum pertinent tantum.
Ad v. 533 Portenta modo bona omina. ego poscor olympo aut de Olympo poscor, id est haec signa mei causa fiunt: aut certe in Olympum poscor. alii 'Olympo poscor', alii 'Olympo' sequentibus iungunt.
Ad v. 534 Diva creatrix rerum omnium generaliter.
Ad v. 537 Hev adeo de victoria fretus est, ut etiam hostium misereatur. et hinc nascitur ille sensus "non haec o Palla dederas promissa parenti". item Aeneas "hi nostri reditus expectatique triumphi? haec mea magna fides!"
Ad v. 540 poscant acies quasi eant nunc et flagitent bellum. foedera rvmpant quae se facturum Latinus promiserat; non enim erant facta: aut certe 'foedera', quod in septimo legati cum muneribus missi.
Ad v. 542 Herculeis sopitas ignibus aras hypallage est, id est suscitavit aras Herculeas, in quibus erant ignes sopiti.
Ad v. 543 Hesternum autem larem cui pridie sacrificaverat. et est iteratio: nam male quidam 'externum' legunt, id est extraneum.
Ad v. 544 mactat lectas de more lectas, an de more mactat?
Ad v. 545 evandrus pro 'Euander', sed vitavit ὁμοιοτέλευτον sequentis verbi.
Ad v. 546 Post hinc ad naves graditur unum vacat, aut 'post', aut 'hinc', ut "post hinc digrediens iubeo frondentia capris arbuta": tale est et illud "primus ibi ante omnes".
Ad v. 547 Qui sese in bella sequantur in expeditionem et bellicam praeparationem: nam, ut supra diximus, 'bellum' est tempus omne quo vel praeparatur aliquid pugnae necessarium, vel quo pugna geritur, 'proelium' autem dicitur conflictus ipse bellorum: unde modo bene dixit 'qui sese in bella sequantur', non 'in proelium'; nam ad auxilia petenda vadit, non ad pugnam. quamquam etiam si sic diceret 'qui se in proelium sequantur', non valde ab re esse videbatur: hi enim equites, cum a Tarchone accepisset Aeneas auxilia, cum aliis Etruscis equitibus per terram missi, obvios statim habuere bellantes, et quasi iam hinc recte pergere videntur in proelium: unde etiam a Cymodocea naviganti Aeneae dicitur "iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques".
Ad v. 549 Segnis sine remigio, id est cessans, nihil administrans. et respexit ad descendentes, de quibus ait "remigio noctemque diemque fatigant", licet fuerit lenissimus fluvius. epitheton ergo ad tempus, non enim ignavos dixit: aut 'segnis' certe, quia meliores elegerat. deflvit defertur.
Ad v. 550 Rerum quas gesserat. patris ubi esset.
Ad v. 552 Exortem Aeneae per id quod non est factum, quod factum est indicatur. per 'exortem' autem optimum et praecipuum significat. 'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehendunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equitatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio: Aeneam non tantum pontificii iuris, sed omnium sacrorum et peritum et primum fuisse, Vergilium autem inventa occasione ritum Romanarum caerimoniarum exponere. etenim veteri sacrorum ritu neque Martialis neque Quirinalis flamen omnibus caerimoniis tenebatur, quibus flamen Dialis: neque diurnis sacrificiis destinabantur, et abesse eis a finibus Italiae licebat, neque semper praetextam, neque apicem nisi tempore sacrificii gestare soliti erant. ergo si ire eis in provinciam licebat, et equo sine religione vehi licuit: quod hic ostendit, velut in provinciam misso Aeneae equum datum: nam Euander hoc ait 'sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis iungere castra paro', deinde infra de potestate obtinendae provinciae subtexuit 'ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit', et excusatione interposita hortatur Aeneam, ut Etruscis, regem et ducem desiderantibus, praesit: ait enim 'tu, cuius et annis et generi fatum indulget, ingredere'. ergo et equo merito uti potuit, si ei ire in provinciam fas erat. sciendum tamen poetam contentum esse universum ius pontificale, dum aliud narrat, attingere.
Ad v. 553 Pellis obit totum pellis ostenditur magnitudo in hoc, quod dicit 'totum obit', id est circumdat. ungvibus avreis aut quia ungues ipsi cum aruerint, auri imitantur colorem; aut quia solebant deaurari: Statius "auro mansueverat ungues".
Ad v. 554 Subito vulgata cur 'subito'? ipse dicit: quasi 'per parvam urbem'.
Ad v. 555 Ocius positivus antiquus est, id est 'celeriter'; nec enim potest esse comparativus ubi nulla est comparatio. tractum ex Graeco ὠκέως .
Ad v. 556 Vota metu duplicant matres bene 'duplicant metu', nam inest semper in matribus votum. propivsque periclo it timor 'it timor propius periclo', id est ad periculum vicinius: aut certe 'it timor propius periclo' pro 'propior'; nam matres quod timent, hoc putant liberis posse contingere. aut certe 'aequatur periculo timor', et per dativum extulit, ut "propius stabulis armenta tenerent": aut poetice dixit timorem periculo comitem.
Ad v. 557 Iam apparet adhuc illis pergentibus iam proelium cogitabatur a matribus. ergo ut solet, imaginem τὴν φαντασίαν , ut est "et plurima mortis imago": hanc Sallustius speciem dicit: "speciem captae urbis efficere".
Ad v. 558 pater evandrus cum dicit 'pater', ostendit cuius. dextram complexus evntis filii scilicet, quia dixerat 'pater'.
Ad v. 559 Haeret inexpletus multi hic distinguunt, ut sit 'inexpletus haesit et talia locutus est lacrimans'. alii legunt 'inexpletus lacrimis'. honestius tamen est 'inexpletum lacrimans', ut sit nomen pro adverbio, id est inexplebiliter.
Ad v. 560 O mihi praeteritos referat si ivppiter annos et 'o' et 'si' optantis sunt, id est utinam: quae nunc iunguntur; nam singula ante ponebantur, ut "si nunc se nobis ille aureus arbore ramus": ergo unum vacat, quantum ad antiquitatem. et notandum votum de praeterito fieri.
Ad v. 561 Qualis eram aut ut sim talis, qualis tunc eram, quando ista perfeci: aut certe laudantis est 'qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi'. et bonum principium parentis, qui filium ad bella mittens cohortatur: ab aetate enim iuvenum coepit, cui facile esse debet hostem prosternere. simul et filium paternis exemplis admonuit, ut "et pater Aeneas et avunculus excitat Hector". praeneste sub ipsa in septimo neutro genere dixit "quique altum Praeneste viri".
Ad v. 562 Scutorumque incendi victor acervos hoc traxit de historia: Tarquinius enim Priscus victis Sabinis in honorem Vulcani eorum arma succendit: quem postea secuti sunt ceteri.
Ad v. 564 Cui tres animas per transitum ostendit illam Platonis et Aristotelis contentionem, qui dubitant, utrum quattuor, an tres animae sint in homine, φυσικὴ αἰσθητικὴ νοητικὴ , remota κινητική . hoc autem loco per 'tres animas' magnum et perfectum indicat virum; nam quantum ad fabulam pertinet, tres animas propter tria habuit corpora. attendendum sane, hoc sibi Euandrum vindicare quod fuit in Hercule; nam ut ille Geryonem extinxit, ita hic Erylum occidit. inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, ut etiam non rogatus laborantibus subveniret. tunc enim, sicut et Varro dicit, omnes qui fecerant fortiter, Hercules vocabantur: licet eos primo XLIII. enumeraverit. hinc est quod legimus Herculem Tirynthium, Argivum, Thebanum, Libym. feronia mater nympha Campaniae, quam etiam supra diximus. haec etiam libertorum dea est, in cuius templo raso capite pilleum accipiebant. cuius rei etiam Plautus in Amphitryone facit mentionem "quod utinam ille faxit Iuppiter, ut raso capite portem pilleum" (Am. 461-462). in huius templo Tarracinae sedile lapideum fuit, in quo hic versus incisus erat "bene meriti servi sedeant, surgant liberi". quam Varro Libertatem deam dicit, Feroniam quasi Fidoniam.
Ad v. 565 horrendum dictu dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibi "horresco referens" et "horrendum dictu, latices nigrescere sacros": et hoc facit, ut probabilitas credendi nascatur. terna arma movenda figura poetica, nam 'trina' debuit dicere: 'arma' enim numeri sunt tantum pluralis. 'movenda' autem vel contra ipsum, vel ab ipso.
Ad v. 569 Finitimo aut in finitimo: aut finitimo capiti, id est vicino.
Ad v. 570 hvic capiti insultans ad curam enim viri fortis et viri boni pertinet, ne quid iniuriose fiat alicui homini: ergo et hinc contumeliam ducit, quod finitimos a tyranni iniuria non defenderit.
Ad v. 571 Vidvasset civibus urbem scilicet viris fortibus peremptis. et proprie 'viduasset' dixit, quia urbs generis est feminini: Horatius abusive et satis incongrue in genere masculino posuit, dicens "viduus pharetra risit Apollo".
Ad v. 572 At vos o superi iam hinc quasi pater loquitur. divisa enim est haec adlocutio, et ultima pars eius habet parentis adfectum, quod et ipse ostendit dicens 'et patrias audite preces'; prima vero viri fortis est, ut 'qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi'.
Ad v. 574 patrias avdite preces poterat videri idem dixisse, nisi libenter voto suo immoraretur.
Ad v. 577 Durare laborem ipsius scilicet senectutis: Terentius "senectus ipsa morbus est". 'durare' autem est sustinere: Horatius "ac sine funibus vix durare carinae possunt imperiosius aequor".
Ad v. 578 Infandum casum parentis est quod formidat nolle memorare.
Ad v. 579 Crudelem vitam quae filio est superstes.
Ad v. 581 Sola et sera quia et unus erat, et serius susceptus, id est a seniore. vel propter hoc vitam optat longiorem, quod brevem ex illo fructum consecutus sit, vel quod sera ex filiis voluptas est.
Ad v. 583 supremo hoc ex persona poetae, quia periturus erat Pallas.
Ad v. 585 Iamque adeo exierat 'adeo' ad ornatum pertinet tantum.
Ad v. 587 inde hic 'deinde' significat: et est polysemus sermo. ipse agmine pallas in medio hic enim mos fuit, ut tirones ponerentur in medio, ambirent viri fortes exercitum. aut certe honoris est medium locum in exercitu tenere, ut ipse alibi "medio dux agmine Turnus".
Ad v. 588 Conspectus conspicuus, conspicabilis, nam pro nomine participium posuit. sic est "et versis Arcades armis".
Ad v. 589 qualis oceani Homericum est.
Ad v. 590 Ante alios astrorum diligit ignes Venus in caelo habet unam propriam stellam, quae oriens luciferum, occidens vesperum facit: inde Statius "et alterno deprenditur unus in ortu". habet etiam duas alias, unam in signo tauri et unam in septentrione, unde etiam taurus domus esse dicitur Veneris: ideo dixit 'quem Venus ante alios astrorum diligit ignis'.
Ad v. 591 Sacrum venerabile. tenebras autem resolvit propter iubar, quod sola possidens aliquod efficit lumen.
Ad v. 592 oculisque sequvntur mira brevitate hoc explicuit, id est quam longissime possunt prospiciunt.
Ad v. 593 pulveream nubem hysteroproteron.
Ad v. 594 qua proxima meta viarum qua proximus circuitus est.
Ad v. 595 Agmine facto agmen est proprie exercitus ambulans: quicquid fuerit aliud abusive dicitur.
Ad v. 597 Prope caeritis amnem Agylla civitas est Tusciae, a conditore Agella appellata, cui ex inscitia Romana aliud est inditum nomen. nam cum Romani euntes per Tusciam interrogarent Agyllinos quae diceretur civitas, illi, utpote Graeci, quid audirent ignorantes et optimum ducentes si prius eos salutarent, dixerunt χαῖρε : quam salutationem Romani nomen civitatis esse putaverunt, et detracta aspiratione eam Caere nominarunt, ut dicit Hyginus in urbibus Italicis. 'amnis' autem aut tacuit nomen, aut, ut quidam volunt, Minio dicitur, ut "qui Caerete domo qui sunt Minionis in arvis". alii Caere montem putabant, ab hoc oppidum dictum.
Ad v. 598 Late sacer hoc est non solum colebatur a civibus, sed etiam ab accolis. undique deest 'quem', vel 'eum'.
Ad v. 599 Nigra umbrosa, more suo.
Ad v. 600 Veteres sacrasse pelasgos de his varia est opinio; nam alii eos ab Atheniensibus, alii a Laconibus, alii a Thessalis dicunt originem ducere, quod est propensius: nam multas in Thessalia Pelasgorum constat esse civitates. hi primi Italiam tenuisse perhibentur. Philochorus ait ideo nominatos Pelasgos, quod velis et verno tempore advenire visi sunt, ut aves. Hyginus dicit Pelasgos esse qui Tyrrheni sunt: hoc etiam Varro commemorat.
Ad v. 601 Arvorum pecorisque deo publica caerimoniarum opinio hoc habet, pecorum et agrorum deum esse Silvanum. prudentiores tamen dicunt, esse eum ὑλικὸν θεὸν , hoc est deum ὕλης. ὕλη autem est faex omnium elementorum, id est ignis sordidior et aer, item aqua et terra sordidior, unde cuncta procreantur: quam ὕλην Latini materiam appellaverunt; nec incongrue, cum materiae silvarum sint. ergo quod Graeci a toto, hoc Latini a parte dixerunt. lucumque diemque hoc a Romanis traxit, apud quos nihil fuit tam sollemne quam dies consecrationis: hinc est illud "nostrosque huius meminisse minores". ecce et hic luco et numen et consecrationem dedit.
Ad v. 603 Tarcho et Tyrrheni Tarcho, sic legitur, et Latinus nominativus est de Graeco veniens, ab eo quod est Tarchon, perdito 'n' et ' ω ' in ' ο ' mutata, ut Apollo Ἀπόλλων : aliter versus non stat. tuta tenebant castra locis hoc est et industria et natura munitissima. sed novimus castra per naturam munita esse non posse, nisi in collibus fuerint: quod si in montibus sunt, quomodo procedit 'latis tendebat in arvis'? ne sit ergo contrarium, intellegamus quod hodieque videmus et legimus, hanc collium fuisse naturam, ut planities esset in summo, in qua inerant castra Tarchonis. quamquam multi velint 'celsoque omnis de colle videri iam poterat legio' ad Aenean referre, ut intellegamus venientes in collibus fuisse Troianos, castra vero Etrusca in campis. quod si velimus accipere, quemadmodum procedit 'tuta tenebant castra locis'? tuta, id est per naturam locorum.
Ad v. 604 de colle videri incertum, utrum ipsa in colle agens, an ab his qui de colle prospiciunt.
Ad v. 605 Tendebat in arvis ut "hic saevus tendebat Achilles", hoc est tentoria habebat.
Ad v. 606 Et bello lecta quia ait supra 'qui sese in bella sequantur, praestantes virtute legit': aut 'lecta' proprie, quia dilectus militum est.
Ad v. 607 Equos et corpora curant ingenti arte quod sequebatur omisit, redditurus in decimo: namque si vellet dicere venisse Aenean, vidisse Tarchonem, petisse auxilia, satis longum fuerat et peribat illud quod ait supra "toto namque fremunt condensae litore puppes", cum Etruscorum festinationi dicentis brevitas congruat. verum hoc quod in isto loco praetermisit, reddit in decimo dicens "namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis, regem adit et regi memorat nomenque genusque".
Ad v. 608 Aetherios nimbos per aerem numinum, scilicet purgatiorem, qui circa deos est.
Ad v. 609 Reducta secreta.
Ad v. 610 Egelido secretum flumine vidit 'egelido', id est nimium gelido: et est una pars orationis, ut "eduramque pirum", id est valde duram. et sic dixit 'secretum flumine egelido', hoc est praesidio fluminis, ut dicimus 'secretus est monte' vel silvis. latenter autem ostendit, Aenean non nisi flumine ablutum, numen videre potuisse.
Ad v. 611 Obtulit vltro id est "deam confessa", ut in secundo dixit. est autem hysteroproteron, et est ordo 'obtulit se et locuta est'.
Ad v. 612 Promissa κατὰ τὸ σιωπώμενον , ut supra "hoc signum cecinit missuram diva creatrix".
Ad v. 613 Lavrentes superbos ut "quos illi bello profugos egere superbo".
Ad v. 614 Acrem turnum fortem. et proprie apud nos acer est qui apud Graecos δεινός dicitur: nam fortem et vehementem et asperum et amarum potest significare. poscere provocare, Cicero "poscunt maioribus poculis", id est provocant.
Ad v. 617 Deae donis propter arma. tanto laetus honore munere divae: quod manifestam viderat matrem et plenam numinis sui.
Ad v. 619 Interque manus et bracchia versat iungendum est, ut intellegas Aenean manibus minora, bracchiis maiora arma considerasse, ut puta loricam et scutum: haec enim sunt arma maiora: minora vero galeam gladium ocreas. versat considerat, ut "huc illuc vinclorum inmensa volumina versat".
Ad v. 621 fatiferumque ensem fatum saepe pro morte positum legitur, 'fatiferum' ergo letiferum. rigentem, sanguineam, ingentem distinguendum propter plura epitheta. 'sanguineam' autem velut cruentam, terribilem.
Ad v. 623 Solis inardescit radiis Irin physica ratione describit, quae fit cum aquosam nubem solis ardor inradiat. nec est incongrua haec comparatio, cum lorica de diversis metallis fieri plerumque consueverit.
Ad v. 624 Leves ocreas id est nitida tibialia. recocto saepe purgato, quia quanto plus coquitur, melius fit: ergo ad qualitatem et ad commendationem refertur.
Ad v. 625 Non enarrabile textum bene 'non enarrabile': cum enim in clipeo omnem Romanam historiam velit esse descriptam dicendo 'illic genus omne futurae stirpis a Ascanio pugnataque in ordine bella', carptim tamen pauca commemorat, sicut in primo ait "videt Iliacas ex ordine pugnas", nec tamen universa descripsit. sane interest inter hunc et Homeri clipeum: illic enim singula dum fiunt narrantur, hic vero pro perfecto opere noscuntur: nam et hic arma prius accipit Aeneas quam spectaret, ibi postquam omnia narrata sunt, sic a Thetide deferuntur ad Achillem. oportune ergo fecit Vergilius, quia non videtur simul et narrationis celeritas potuisse conecti et opus tam velociter expediri, ut ad verbum posset occurrere.
Ad v. 627 Havd vatum ignarus litotes figura, id est futurorum non inscius. et quibusdam videtur, hunc versum omitti potuisse. ventvrique inscius aevi non 'aevi', sed quae in aevo erant futura.
Ad v. 629 Stirpis ab ascanio usque ad Augustum Caesarem. pugnataque in ordine bella et hic subaudiri potest 'ab Ascanio'; et bella Albanorum, †quae a Romanorum in clipeo dicit.
Ad v. 630 Mavortis in antro potest accipi et 'fecerat lupam Mavortis' et 'Mavortis in antro'. Fabius "spelunca Martis" dixit. dicendo autem 'et' ostendit multa alia fuisse depicta. est autem elegans figura 'fecerat procubuisse'. sane laus est operis, ut talis videretur. 'fetam' vero quae peperit et nutrire potuisset.
Ad v. 631 Procubvisse id est prima parte se inclinasse, quod Graeci προκύπτειν dicunt, ut inclinatione corporis ubera praeberet infantibus: nam si 'procubuisse' iacuisse accipias, contrarium est quod dicit 'ludere pendentes pueros'. quod si 'procubuisse' ut "cum fetu concolor albo procubuit" accipiamus, intellegere debemus 'pendentes' desiderio alimoniae suspensos vel intentos, ut "pendetque iterum narrantis ab ore". alii 'pendentes' cessantes, ut "pendent opera interrupta". sciendum tamen, voluisse eum gestum proprie exprimere, quem in ipsius lupae cernimus statuis. geminos hvic re vera geminos modo, alias similes. sane totus hic locus Ennianus est.
Ad v. 632 Ludere moveri: Terentius "congrum istum maximum paulisper in aqua sinito ludere". matrem quasi matrem, cuius adfectum pueris exhibebat. sane veteres etiam nutrices matres vocabant, ut ait Plautus in Menaechmis "et mater non possit dignoscere, quae mammam dabat" (Men. 19-21).
Ad v. 633 Tereti cervice rotunda, cum longitudine, ut "incumbens tereti Damon sic coepit olivae".
Ad v. 634 Mulcere alternos non quod in pictura erat dicit, sed id quod intellegimus factum fuisse, ut "ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros". corpora fingere lingva id est tergere: Cicero in Sestiana "spongiis sanguis effingebatur", id est tergebatur. fingere tamen et formare aliquid et ad integram faciem arte producere significat; inde fictores dicuntur qui imagines vel signa ex aere vel cera faciunt.
Ad v. 635 Nec procul hinc Romam congrue, iuxta proprios conditores. raptas sine more sabinas raptas spectaculo sine ullo exemplo, aut sine ullo bono more: vel 'raptas' stupratas, id est per vim. historia autem talis est. Romulus cum turbam civium non haberet, asylum condidit, ad quem locum si quis confugisset, eum exinde non liceret auferri. hic cum videret virorum multitudinem sine conubiis posse deperire, a vicinis civitatibus matrimonia postulavit, sed ab eis contemptus celetes se Neptuno, equestri deo, qui et Consus dicitur, editurum proposuit. ad quos celetes cum de vicinis civitatibus maxima multitudo cum omnibus feminis convenisset, Romulus eas signo dato rapi de spectaculo fecit: ob quam rem a Sabinis bellum ei indictum est. in quo cum iam capto a Sabinis Capitolio in foro Romano pugnaretur et eius milites fugerent, Iovi Statori templum se facturum esse promisit, si eius stetisset exercitus. quo voto restituta pugna cum anceps esset, intervenientibus mulieribus Sabinorum, quae iam Romanis nuptae erant, pugna sedata est et icto foedere Tatius rex Sabinorum in partem urbis acceptus est: unde Romani a Curibus Quirites appellati sunt.
Ad v. 636 Consessu caveae cavea est ubi populus spectat. vallis autem ipsa ubi circenses editi sunt, ideo Murcia dicta est, quia quidam vicinum montem Murcum appellatum volunt; alii, quod fanum Veneris Verticordiae ibi fuerit, circa quod nemus e murtetis fuisset, inmutata littera Murciam appellatam; alii Murciam a Murcido, quod est marcidum, dictam volunt; pars a dea Murcia, quae cum ibi Bacchanalia essent, furorem sacri ipsius murcidum faceret. magnis circensibus actis 'magnis' quantum ad paupertatem pristinam pertinet: nam legimus propter equorum inopiam diversis eos tunc usos animalibus. raptae autem sunt Sabinae Consualibus, hoc est mense Martio. Consus autem deus est consiliorum, qui ideo templum sub circo habet, ut ostendatur tectum esse debere consilium: inde est quod et Fidei panno velata manu sacrificabatur, quia fides tecta esse debet et velata. ideo autem dicato Consi simulacro rapuerunt Sabinas, ut tegeretur initum de rapto consilium. iste Consus et eques Neptunus dicitur, unde etiam in eius honorem circenses celebrantur. errant ergo qui dicunt 'magnis circensibus' aut Megalesiacis, aut Romanis, quos constat fieri ante kal. ian. 'actis' autem cum agerentur, quia non erat praesens a passivo participium, ut "et qua vectus Abas". circensibus circenses dicti vel a circuitu, vel quod ubi nunc metae sunt, olim gladii ponebantur, quos circumibant. dicti autem circenses ab ensibus, circa quos currebant. sane notandum positos circenses sine adiectione ludorum, cum ita dicamus ludos theatrales, ludos gladiatorios, ludos circenses.
Ad v. 638 Romulidis hic dativus pluralis venit ab eo, quod est 'hic Romulida'. curibusque severis mire et merito dixit 'severis': cum enim filias perdiderint Caeninenses, Antemnates, Crustumini et Sabini, ceteris quiescentibus Sabini soli bella sumpserunt. intervenientibus postea triginta feminis, iam enixis, de illis quae raptae erant, pax facta est: ex quarum nominibus curiae appellatae sunt. in communem etiam mulierum honorem kalendae eis dicatae sunt Martiae: Horatius "Martiis caelebs quid agam kalendis?" Iuvenalis "munera femineis tractat secreta kalendis". nec enim aliter congruit Martias kalendas esse feminarum, nisi quia, ut diximus, feminae bella sedarunt. sane sciendum omnes virgines raptas excepta Hersilia, quam sublatam a marito sibi Romulus fecit uxorem. aut 'severis' disciplina: aut rem hoc verbo reconditam dixit, quia Sabini a Lacedaemoniis originem ducunt, ut Hyginus ait de origine urbium Italicarum, a Sabo, qui de Perside Lacedaemonios transiens ad Italiam venit et expulsis Siculis tenuit loca quae Sabini habent: nam et partem Persarum nomine Caspiros appellare coepisse, qui post corrupte Casperuli dicti sunt. Cato autem et Gellius a Sabo Lacedaemonio trahere eos originem referunt. porro Lacedaemonios durissimos fuisse omnis lectio docet. Sabinorum etiam mores populum Romanum secutum idem Cato dicit: merito ergo 'severis', qui et a duris parentibus orti sunt, et quorum disciplinam victores Romani in multis secuti sunt.
Ad v. 639 Posito certamine finito, ut "ante diem clauso componet Vesper Olympo".
Ad v. 640 Iovis ante aram ante templum Iovis Statoris, quod fecerat Romulus, postquam orans elatis armis meruit ne suus exercitus fugeret.
Ad v. 641 Ivngebant foedera porca foedera, ut diximus supra, dicta sunt a porca foede et crudeliter occisa; nam cum ante gladiis configeretur, a fetialibus inventum ut silice feriretur ea causa, quod antiqui Iovis signum lapidem silicem putaverunt esse. Cicero foedera a fide putat dicta. sed huius porcae mors optabatur ei, qui a pace resilisset. falso autem ait 'porca': nam ad hoc genus sacrificii porcus adhibebatur. ergo aut usurpavit genus pro genere, ut "timidi venient ad pocula dammae", cum has dammas dicamus, item supra 'lupam', cum artis sit 'hic' et 'haec lupus': aut certe illud ostendit, quia in omnibus sacris feminini generis plus valent victimae. denique si per marem litare non possent, succidanea dabatur femina; si autem per feminam non litassent, succidanea adhiberi non poterat. quidam 'porcam' euphoniae gratia dictam volunt. huius autem facti in sacra via signa stant, Romulus a parte Palatii, Tatius venientibus a rostris.
Ad v. 642 Citae mettum in diversa quadrigae Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens 'citae' divisae, ut est in iure 'ercto non cito', id est patrimonio vel haereditate non divisa; nam 'citus' cum divisus significat, 'ci' longa est. ergo 'citae' veloces intellegamus. quem autem dicit Vergilius Mettum Mettius Fufetius dictus est, quod nomen mutilavit causa metri. novimus autem nominum vel mutationem vel mutilationem concessam poetis: sic pro Polluce Castorem, pro Cytheride Lycoridem posuit, ut "sed quae legat ipsa Lycoris". hic autem Mettius Fufetius cum apud Albanos summam rerum teneret, a Romanis in auxilium contra Fidenates vocatus, iure societatis venit quidem, sed in ipso proelio ad hostes defecit. quod cernens Tullus Hostilius ait voce maxima militibus suis, ita ut etiam hostis audiret 'ne trepidetis: meo consilio factum est, ut factiose Mettius Fufetius ad hostes transiret': quo consilio et suis paene iam amissas reddidit vires et effecit ne hostes crederent Mettio. quem post victoriam captum Tullus Hostilius religavit ad binas quadrigas, ita ut ab unis quadrigis traherentur manus, pedes vero ab alteris: quibus agitatis velociter eum crudeli morte discerpsit. videns itaque poeta Romano nomini incongruam esse vindictam, culpam in criminis retorquet auctorem, dicens ex sua persona ad ipsum Mettium 'at tu dictis Albane maneres'. ideo etiam 'mendacis' infert, ut tacitae quaestioni et invidiae crudelitatis occurrat. sane constat post victoriam de Albanis Romanorum, quam per conditionem Horatiorum et Curiatiorum adepti sunt, hoc factum esse quod hoc loco poeta narravit: nam quemadmodum Mettius vel ad auxilium facile nisi iussus venisset? vel post cognitam fraudem acciri tam facile potuisset, nisi tamquam subiectus congratulatum victoriam ad Tullum Hostilium venisset?
Ad v. 646 Nec non tarquinium eiectum porsenna ivbebat Tarquinius Superbus habuit perditos filios, inter quos Arruntem. qui dum in castris esset, patre suo Ardeam obsidente, et ortus esset inter eum et Collatinum, maritum Lucretiae, de uxoribus sermo, eo usque processit contentio, ut ad probandos earum mores arreptis equis statim domos suas simul proficiscerentur. ingressi itaque civitatem Collatiam, ubi fuit Lucretiae domus, invenerunt eam lanificio operam dantem et tristem propter mariti absentiam. inde ad Arruntis domum profecti cum uxorem eius invenissent cantilenis et saltationibus indulgentem, reversi ad castra sunt. quod Arruns dolens cum de expugnanda Lucretiae castitate cogitaret, mariti eius nomine epistulam finxit et dedit Lucretiae, in qua hoc continebatur, ut Arruns susciperetur hospitio. quo facto per noctem stricto gladio eius ingressus cubiculum cum Aethiope, hac arte egit ut secum coiret, dicens 'nisi mecum concubueris, Aethiopem tecum interimo, tamquam in adulterio deprehenderim'. timens itaque Lucretia ne castitatis amore famam deperderet, quippe quam sine purgatione futuram esse cernebat, invita turpibus imperiis paruit. et altero die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto gladio se interemit. quem Brutus de eius corpore extractum tenens processit ad populum, et multa conquestus de Tarquinii superbia et filiorum eius turpitudine, egit ne in urbem reciperentur, auctoritate qua plurimum poterat: nam ut diximus, Brutus tribunus equitum fuerat. sed cum non susciperetur Tarquinius contulit se ad Porsennam, regem Tusciae. qui pro Tarquinio cum ingentibus copiis capto Ianiculo et illic castris positis, Romam vehementer obsedit. et cum per sublicium pontem, hoc est ligneum, qui modo lapideus dicitur, transire conaretur, solus Cocles hostilem impetum sustinuit, donec a tergo pons solveretur a sociis: quo soluto se cum armis praecipitavit in Tiberim, et licet laesus esset in coxa, tamen eius fluenta superavit: unde est illud ab eo dictum, cum ei in comitiis coxae vitium obiceretur 'per singulos gradus admoneor triumphi mei'. in tantam autem obsidionis necessitatem populus venerat, ut etiam obsides daret. ex quibus Cloelia inventa occasione transnatavit fluvium et Romam reversa est, redditaque rursus est, pacis lege eam Porsenna repetente. qui admiratus virtutem puellae dedit ei optionem, ut cum quibus vellet rediret. illa elegit virgines, quae iniuriae poterant esse obnoxiae, unde Porsenna hoc quoque miratus concessit, et rogavit per litteras populum Romanum, ut ei aliquid virile decerneretur: cui data est statua equestris, quam in sacra via hodieque conspicimus. eiectum facile poterat suscipi et occidi. sed ideo non est susceptus, quia occidi non poterat religione impediente: rex enim etiam sacrorum fuerat. unde postea alii facti sunt consules, alii reges sacrorum. porsenna unum 'n' addidit metri causa: unde et paenultimae datus accentus est: nam Porsena dictus est: Martialis "hanc spectare manum Porsena non potuit".
Ad v. 648 Aeneadae satis longe petitum epitheton. et potest hoc loco historia de Mucio accipi.
Ad v. 649 Illum Coclitem scilicet. et modo 'Cocles' in hoc homine, de quo dicit, proprium est nomen, in aliis appellativum, nam luscos 'coclites' dixerunt antiqui: unde et Cyclopas 'coclites' legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur: quasi στρογγυλῶπας a rotunditate.
Ad v. 651 Vinclis innaret cloelia ruptis atqui obsides non ligantur; sed vincla pro custodiis accipiamus, aut certe pro foederibus: aut certe 'ruptis vinclis pontis', id est ponte resoluto.
Ad v. 652 In summo custos tarpeiae manlius arcis in summa clipei parte; nam postea ait 'in medio classes aeratas'. et bona ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens. ideo enim in summa clipei parte dicit factum esse Capitolium, quia hoc arcem urbis esse manifestum est. haec historia autem talis est: Brenno duce Senones Galli venerunt ad urbem et circa Alliam fluvium occurrentem sibi deleverunt exercitum omnem populi Romani. aliaque die cum vellent ingredi civitatem, primo cunctati sunt timentes insidias, quia et patentes portas et nullum in muris videbant. postea paulatim ingressi cuncta vastarunt octo integris mensibus, adeo ut quae incendere non poterant, militari manu diruerent, solo remanente Capitolio, ad quod cum utensilibus reliqui confugerant cives: qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere. tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam dono Iunoni dederat: namque secundum Plinium nullum animal ita odorem hominis sentit. qua causa postea eo die quo hoc factum est, canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres auro et purpura exornati in lecticis gestabantur. sane hic Manlius post defensum Capitolium pro praemio singulis libris farris ob virtutem a populo donatus est. in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur: cuius rei argumentum est quod hodieque ara in Capitolio est Iovis Tutoris, in qua liberati obsidione coria et sola vetera concremaverunt. hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.
Ad v. 653 Pro templo pro defensione templi, hoc est 'in templo'; nam 'ante templum' non procedit, cum obsessus intra templum esset. sic in nono "ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant", Terentius "nam ni haec ita essent, pro illo haud stares Phaedria". tenebat defendebat: et est militare verbum, ut etiam Sallustius dicit. unde e contra victos 'loco motos' dicimus: Cicero "loco ille motus est".
Ad v. 654 Horrebat regia culmo Curiam Calabram dicit, quam Romulus texerat culmis. ideo autem 'Calabra', quod cum incertae essent kalendae aut idus, a Romulo constitutum est, ut ibi patres vel populus calarentur, id est vocarentur, et scirent, qua die kalendae essent vel etiam idus. a rege sacrificulo idem fiebat ut, quoniam adhuc fasti non erant, ludorum et sacrificiorum praenoscerent dies.
Ad v. 655 Atque hic 'hic', in Capitolio scilicet. et satis prudenter argenteum anserem dixit: nam quasi et epitheton est coloris et significavit rem veram. nam in Capitolio in honorem illius anseris, qui Gallorum nuntiarat adventum, positus fuerat anser argenteus. avratis porticibus hoc ad tempus retulit florentis Romanae reipublicae: nam illo loco ubi dixit 'horrebat regia culmo', ideo addidit 'Romuleo', ut incipientis et pauperis adhuc imperii tempora designaret.
Ad v. 656 gallos Senones, qui Senones dicti sunt, quod Liberum patrem hospitio recepissent. canebat quasi praedivinabat: nam 'canere' et icere et divinare significat.
Ad v. 657 Arcemque tenebant deest 'paene': nam prope tenuerunt.
Ad v. 658 Defensi tenebris et dono noctis opacae multi iterationem volunt, alii dicunt 'tenebris' propter cuniculos, 'dono noctis' somno Manlii; nam somnus noctis est donum.
Ad v. 659 caesaries coma, ab eo quod caedi potest. avrea vestis hoc est barba: unde contra investes dicimus inberbes: unde est "tunc mihi prima genas vestibat flore iuventas".
Ad v. 660 Virgatis lucent sagulis quae habebant in virgarum modum deductas vias. et bene adlusit ad Gallicam linguam, per quam virga purpura dicitur. 'virgatis' ergo, ac si diceret virga tinctis, id est purpuratis. gaesa hastas viriles: nam etiam viros fortes Galli gaesos vocant.
Ad v. 662 Scutis longis per hoc corporum ostenditur magnitudo, ut supra "stabant ter centum nitidi in praesepibus altis", per quod equorum magnitudinem expressit.
Ad v. 663 Hic in eodem scuto. et congrue sacerdotes statim post templa commemorat. salios qui sunt in tutela Iovis, Martis, Quirini. dicti Salii ideo quod circa aras saliunt et tripudiant. alii a Salio, Aeneae comite, dictos volunt. nudosque lupercos cum in honorem Panos Lupercaliorum sollemnitas celebraretur, pecora Romanorum subito a latronibus rapta sunt. illi proiectis vestibus persecuti sunt latrones: quibus oppressis et receptis animalibus, propter rem a nudis prospere gestam consuetudo permansit ut nudi Lupercalia celebrarent.
Ad v. 664 Lanigerosque apices flamines in capite habebant pilleum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. quod cum per aestus ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt; nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas fuerat: unde a filo quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. verum festis diebus filo deposito pillea necesse erat accipere, quae secundum alios ad ostendendam sacerdotii eminentiam sunt reperta, sicut columnae mortuis nobilibus superponuntur ad ostendendum eorum columen. alii dicunt non propter eminentiam dignitatis hoc factum, sed quia cum sacrificarent apud Laurolavinium et eis exta frequenter aves de vicinis venientes lucis abriperent, eminentia virgarum eas terrere voluerunt. exinde etiam consuetudo permansit, ut apud Laurolavinium ingentes haberentur virgae, non breves ut in urbe. lapsa ancilia caelo regnante Numa Pompilio scutum breve et rotundum caelo lapsum est. et cum aruspices respondissent illic fore orbis imperium, ubi illud fuisset, diligentia Numae, ne quandoque ab hostibus posset auferri, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt et in templo Martis locata. quod autem dicit ancilia, plurali utitur numero pro singulari: nam unum lapsum est. ancile autem dicitur aut quasi undique circumcisum, aut quasi ἀμφίχειλον , id est undique labrum habens.
Ad v. 665 Extuderat studiose fecerat. ducebant deducebant: haec enim fuerat consuetudo.
Ad v. 666 Pilentis matres in mollibus pilenta sunt vehicula, sicut nunc basternas videmus. erant autem tunc veneti coloris, non ut nunc sunt, russati, quibus nisi castae non utebantur. 'mollibus' autem pensilibus, ut "molle feretrum" et "oscilla mollia": ut contra 'plumas pensiles' dicimus et molles significamus. aut 'mollibus' molliter stratis: quidam pilenta †laeta occisia sed vulgo dicta tradunt. hinc procul bene longe a templis inferos facit. et bene Tartareas sedes, ut nihil praetermissum videretur.
Ad v. 668 Scelerum poenas pro 'sceleratorum'. et bene ait 'scelerum poenas'; in crimina enim personae incidunt, non ipsarum sunt proprie crimina: unde et sceleribus sunt statuta supplicia, quae in se incidentes homines obnoxios faciunt. et te catilina minaci pendentem scopulo hoc quasi in Ciceronis gratiam dictum videtur.
Ad v. 670 secretosque pios aut in secreto morantes; aut participialiter, ab illis secretos. his dantem ivra catonem ut supra diximus, Censorium significat, non Uticensem, qui contra Caesarem bella suscepit. quomodo enim piis iura redderet, qui in se impius fuit? et supergressus est hoc loco Homeri dispositionem, siquidem ille Minoem, Rhadamanthyn, Aeacum de impiis iudicare dicit, hic Romanum ducem innocentibus dare iura commemorat.
Ad v. 671 Haec inter bene inter inferos et superos mare factum dicit, quod, ut supra diximus, nos ab antipodis dividit, qui inferi sunt nostri comparatione.
Ad v. 672 Imago avrea non est contrarium quod et caerulam et auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro ventorum qualitate mutari et colores varios reddere: quod expressum in scuto fuisse significat. ibat autem quidam pro 'erat' accipiunt, ut "ast ego quae divum incedo regina". sane ubique propositum est poetae Augusti gloriam praedicare; itaque maiorem partem operis in hoc clipeo Augusto adsignat. caerula id est maria. fluctu cano omnis enim spuma alba est.
Ad v. 673 In orbem in circuitu.
Ad v. 674 Aestumque secabant naturalem rem ostendit: nam semper mare turbatur, quando delphini apparuerint.
Ad v. 675 in medio utrum clipeo an mari?
Ad v. 676 Cernere erat Graeca figura est.
Ad v. 677 fervere ab eo quod est 'fervo' facit: nam ab eo, quod est 'ferveo' 'fervere' facit 've' producta: sic 'effulgere'. alii dicunt antique per tertiam coniugationem correpta media syllaba positum, ut "lavit ater corpora sanguis" pro 'lavat'; de eo in tertio georgicorum in ipso loco plenius dictum est. leucaten in promontorio Epiri est mons Leucata: quod quia saxa nuda in cacumine habuit, ex horum candore Leucates appellatus est. auroque effulgere fluctus non quod hic ex auro fluctus esse dicat, quos supra canos dixit, sed cum mare ex auro expressum sit, fluctus per aurum effulgent.
Ad v. 678 Hinc avgustus agens italos cum de statu reipublicae esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, placuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hispanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam. ad causam maioris fidei Antonius sororem Augusti duxit uxorem. profecti itaque sunt in provincias suas. sed Antonius in Aegypto captus est amore Cleopatrae, non usque quaque adeo, ut ea dimissa contra Parthos proficisceretur. quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen animalium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus. ubi ei coepit suadere Cleopatra ut se sortiretur uxorem, derelicta sorore Augusti. quo facto Augustus vehementer accensus contra eum coepit bella moliri. Antonius re comperta, collectis Orientis viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum. conflictum est navali certamine circa Actium Epiri promunturium: ubi victi sunt Antonius et Cleopatra et in fugam coacti. postea occiso Antonio illa sibi serpentes adhibuit. sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina. et re vera in exercitu Antonii omnes barbari fuerunt: quod et Vergilius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum: nec enim civile putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum: unde est illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro': nam Antonius consulare sibi tantum detinuit imperium, in quo sola est potestas iubendi. ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra praetoria.
Ad v. 679 Penatibus et magnis dis alii unum volunt esse, alii separant, ut magnos deos accipias Iovem Minervam Mercurium, quos Aeneas de Samothracia sustulit.
Ad v. 680 Tempora flammas laeta vomunt naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, adeo ut obtutum eius nemo contra aspectare posset, denique quidam eques Romanus, interrogatus ab eo, cur se viso verteret faciem, dixerit 'quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum', sicut ait Suetonius.
Ad v. 681 Aperitur vertice sidus apparet sidus in vertice, hoc est super galeam. nam ex quo tempore per diem stella visa est, dum sacrificaretur Veneri Genetrici et ludi funebres Caesari exhiberentur, per triduum stella apparuit in septentrione. quod sidus Caesaris putatum est Augusto persuadente: nam ideo Augustus omnibus statuis, quas divinitati Caesaris statuit, hanc stellam adiecit. ipse vero Augustus in honorem patris stellam in galea coepit habere depictam. honorifice autem poeta unam stellam 'sidus' dixit, cum sidus ex multis stellis constet.
Ad v. 682 Parte alia non e contra, sed in alia parte aciei. ventis et dis agrippa secundis Agrippa dicitur ab aegro partu, id est qui pedibus nascitur. sed hic Agrippa non adeo claro genere ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit: nam et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit: nam et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Antonium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit: ob quod meruit etiam gener esse Augusto. 'secundis' ergo dixit Augusti comparatione: nam hoc dicit: Augustus nimio ventorum et numinum utebatur favore, Agrippa sequenti, hoc est, ille habuit primum favorem, hic secundum. Hadrianus scribit Agrippam solitum tempestate orta milites cogere naves in fluctus urgere, ut consuetudine discriminis dempto metu redderet eos adversum pericula fortiores: ergo πρὸς ἀντιδιαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non timuerit, sed favor divinus maria constraverit. nam et ipsa Actiaca pugna cum aquilo ei esset adversus, eo exercitio, quo milites adsueverat adversum fluctus naves agere, ad portum se fugere finxisse: qua re cum hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexandrinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum. merito ergo 'ventis secundis'.
Ad v. 683 insigne superbum quasi principale decus.
Ad v. 684 Navali fulgent rostrata corona Sextus Pompeius, Pompei filius, in Sicilia piraticam exercuit. contra quem primo cum Agrippa dimicavit Augustus; postea Agrippae cura data est, qui eum delevit. ob quod ei Augustus rostratam dedit coronam, quia vicerat navali certamine.
Ad v. 685 Hinc a parte contraria. ope barbarica crimen Antonii, quod ope barbarica Romanus pugnet.
Ad v. 686 Victor ab aurorae populis quia primo vicerat Parthos, ut diximus. atqui Antonium Parthi postea pepulerunt; sed videtur hoc ideo tacuisse, ne Augustus inbellem superasse videatur. ideo addidit victorem Orientis Antonium, ut maiorem hostem Augustus vicisse videatur. litore rubro Erythraeo mari, quod est inter Aegyptum et Indiam.
Ad v. 687 Vltima secum bactra vehit 'ultima' non quantum ad fines spectat orbis terrarum, sed 'ultima' in imperio Antoniano: constat enim Bactrianos post se habere gentes innumeras.
Ad v. 688 Nefas exclamatio est, quasi 'pro nefas'! aut per parenthesin dictum est. et nefas non in eo tantum quod Aegyptiam Romanus duxerat, sed etiam quod mulier castra sequebatur, quod in ingenti turpitudine apud maiores fuit: unde bellaturus Pompeius in Lesbo reliquit uxorem.
Ad v. 689 Rvere ruebant, id est veniebant cum impetu. et hoc verbo more suo ostendit velocitatem.
Ad v. 691 credas pro 'credat quis'.
Ad v. 692 Concurrere montibus altos alii 'altis' legunt, unum tamen est.
Ad v. 693 Turritis puppibus instant hoc de historia traxit: nam Agrippa primus hoc genus turrium invenit, ut de tabulatis subito erigerentur, simul ac ventum esset in proelium, turres hostibus inprovisae, in navigando essent occultae.
Ad v. 694 telisque voLatile Cato "sub tela volantia".
Ad v. 695 Arva nova neptunia caede 'nova caede' magna, nimia: nam non dicit re vera 'nova'. ‹non› 'nova arva', sed 'nova caede': Homerus ἐρυθαίνετο δ' αἵματι γαῖα . sed non est hoc 'rubescunt'.
Ad v. 696 Patrio vocat agmina sistro Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri. Isis autem est genius Aegypti, qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessusque significat: per situlam, quam sinistra manu retinet, ostendit fluentiam omnium lacunarum. Isis autem lingua Aegyptiorum est terra, quam Isin volunt esse. hanc Isim et alios deos ideo Aegyptii colunt, quia deos reges habuisse dicuntur; ergo in obprobrium Alexandrini exercitus pro classico sistrum posuit. quod autem ait 'vocat agmina', hoc est quod superius dictum est et Augustus in commemoratione vitae suae refert, "Antonium iussisse ut legiones suae apud Cleopatram excubarent eiusque nutu et iussu parerent". bene ergo 'vocat agmina' quae signum dabat.
Ad v. 697 A tergo respicit angves hoc est, nondum videbat mortem futuram. traditur enim ne ad triumphum Augusti reservaretur, admota sibi aspide defecisse. tum 'geminos', cum unum sibi admoverit.
Ad v. 698 Deum monstra ideo 'monstra' dixit, quia sub Augusto necdum Romani Aegyptia sacra susceperant. et admittebat locus pro laude Augusti aliquid etiam in deos inclementius dici. Varro indignatur Alexandrinos deos Romae coli. latrator anubis quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius. bello autem Gigantum plures deos ferarum formas accepisse traditur.
Ad v. 699 Contra neptunum Homerum sequitur, qui deos dicit contra se pro diversis partibus habere certamen. et quidam latenter illud tetigisse Vergilium volunt, quod Plinius Secundus in historia naturali dicit, quod Antonii navem piscis echeneis retinuerit, qui piscis latine remora dicitur.
Ad v. 701 Caelatus ferro aut in armis locatus: aut de ferro sculptus, scilicet metallo sibi congruo: aut 'saevit ferro'. dirae Dirae proprie sunt ultrices deae. et bene has interesse dicit proelio, aut a Iove missas ad terrorem Aegyptiis inferendum, aut ad puniendum Antonium, qui matrimonii laeserat foedus.
Ad v. 702 scissa discordia palla utrum 'scissa palla gaudens', an 'scissa palla vadit' et seorsum 'gaudens'? ideo autem Discordia, quia unius civitatis et cives principes erant. et bene Diras Discordia sequitur, quam Bellona comitatur: nam per Discordiam venitur ad bellum, in quo necesse est sanguinem fundi, ideo ait 'sanguineo flagello': Horatius "ira truces inimicitias et funebre bellum".
Ad v. 704 Actius haec cernens quem postea Actium nominavit Augustus.
Ad v. 706 Vertebant terga sabaei omnes isti populi Orientis sunt.
Ad v. 707 ipsa videbatur ventis apud plures ‹legitur› Cleopatram priorem fugisse, post insecutum Antonium.
Ad v. 708 Iam iamque inmittere f. scilicet aviditate fugiendi. et bene 'iam iamque' addidit, quia tempus operis in pictura declarari non poterat.
Ad v. 709 Inter caedes inter suorum cadavera. morte futura omine mortis futurae.
Ad v. 710 Iapyge ferri vento, qui de Apulia flans optime ad Orientem ducit; Iapygia enim Apulia dicta est: Horatius "obstrictis aliis praeter Iapyga". quem Varro de ora maritima argesten dicit, qui de Occidente aestivo flat. hic in Apulia pestilens est.
Ad v. 711 Magno corpore aut ita eum, tamquam deum, magno corpore formatum accipiendum est: aut 'magno', septemfluo. et non 'corpore maerentem', sed 'magno corpore pandentem sinus'.
Ad v. 713 Vocantem caeruleum in gremium hoc de historia est; nam legitur Cleopatram praesagio mortis futurae oblitam esse recessus Aegypti petere, in quibus facile poterat bella reparare. de qua re se moriens dicitur increpasse. bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'. latebrosaque flumina quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit. quod videtur esse veri simile ex beluarum similitudine.
Ad v. 714 Triplici trivmpho tres enim Augustus habuit triumphos: nam primo die triumphavit exercitus qui Antonium vicerat navali bello, secundo qui Dalmatas vicerat, tertio ipse cum Alexandrino est ingressus triumpho.
Ad v. 715 dis italis votum inmortale sacrabat videtur aedem Apollinis dixisse, quae est in Palatio.
Ad v. 716 tercentum hoc est pro multis.
Ad v. 717 Ludisque viae plavsuque fremebant hoc est, compitalicii ludi celebrati sunt. et est zeugma: nam et delubra fremebant.
Ad v. 720 Candentis limine phoebi in templo Apollinis in Palatio de solido marmore effecto, quod adlatum fuerat de portu Lunae, qui est in confinio Tusciae et Liguriae: ideo ait 'candentis'.
Ad v. 721 Dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'.
Ad v. 724 Hic nomadum genus atqui Antonius Orientis habuit populos; sed intellegamus has gentes Africae operas suas locasse et simul cum Antonio ab Augusto esse superatas. discinctos vel habitum eorum ostendit, qui usque in talos fluebat: quod Plautus ridet in Poenulo dicens "quae est illa avis?" (Poen. 975) cum Afrum vidisset vestem dimissam trahentem; neque enim utuntur hodieque zonis: aut 'discinctos' dixit inhabiles militiae; omnes enim qui militant cincti sunt: aut certe inefficaces, ut contra 'praecinctos' strenuos dicimus: Horatius "altius ac nos praecinctis unum". unde et Graece εὔζωνος appellatur non qui bonam zonam habet, sed qui est strenuus. mulciber Vulcanus, ab eo quod totum ignis permulcet: aut quod ipse mulcatus pedes sit, sicut quibusdam videtur: aut quod igni mulceatur.
Ad v. 725 Lelegas Thessalos: Lucanus de Thessalia "mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum". carasque Carae insulani populi fuerunt piratica famosi, victi a Minoe, ut et Thucydides et Sallustius dicunt. gelonos populus Scythiae.
Ad v. 726 Evphrates ibat iam mollior undis sentiens quasi se esse superatum: Horatius "minores volvere vertices".
Ad v. 727 Morini populi Galliae in finibus, qui Britanniam spectant, proximi oceano. rhenus fluvius Galliae, qui Germanos a Gallia dividit. 'bicornis' autem aut commune est omnibus fluviis, aut proprie de Rheno, quia per duos alveos fluit: per unum qua Romanum imperium est, per alterum qua interluit barbaros, ubi iam Vahal dicitur et facit insulam Batavorum.
Ad v. 728 Dahae populi Scythiae, a parte septemtrionali iuncti Persidi: unde Davi dicti. araxes hic fluvius Armeniae, quem pontibus nisus est Xerxes conscendere. cui Alexander Magnus pontem fecit, quem fluminis incrementa ruperunt. postea Augustus firmiore ponte eum ligavit, unde ad Augusti gloriam dixit 'pontem indignatus Araxes'.
Ad v. 729 per clipeum vulcani hic distinguendum: nam 'Vulcani parentis' non procedit. parentis nunc honoris.
Ad v. 730 Rerum futurarum, quae nondum fuerunt. imagine gavdet ignarus erat veritatis, sed triumphorum imagine delectabatur.
Ad v. 731 attollens umero famamque et facta nepotum si 'fata' legeris, hoc est, quae nepotes fataliter fecerunt. hunc versum notant critici quasi superfluo et humiliter additum nec convenientem gravitati eius: namque est [eius] magis neotericus. famamque gloriam. nepotum posterorum.