In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum nonum commentarius

This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
In Vergilii Aeneidos librum IX commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS.

recensere
Ad v. 1

Atque ea diversa penitus dum p. g. in hoc libro mutatio est rerum omnium: nam et personae et loca alia sunt et aliud negotium incipitur; ab Aenea enim transit ad Turnum, a Tuscia ad Ardeam, a petitione auxiliorum ad bellum. quem transitum quidam culpant, nescientes Vergilium prudenter iunxisse superioribus negotiis sequentia per illam particulam 'atque ea d. p. dum parte geruntur', scilicet dum offeruntur arma, dum dantur auxilia. 'dum' enim cum sit coniunctio, hic tamen adverbii vim obtinet: Terentius "mea nihil refert, dum patiar modo". sane formatus est iste liber ad illud Homeri, ubi dicit per noctem egressos esse Diomeden et Vlixen, cum capto Dolone castra penetrarunt: nam partem maximam et oeconomiae et negotiorum exinde habet. diversa penitus valde diversa, id est longius remota, vel apud Pallanteum vel in Etruria: unde paulo post dicit 'nec satis, extremas Corythi penetravit ad urbes Lydorumque manum'.

Ad v. 2 Irim Iris quasi ἔρις dicta est: numquam enim ad conciliationem mittitur, sicut Mercurius, sed ad disturbationem. et est ministra non tantum dearum, sed et deorum: nam praeter Homerum et Vergilius hoc probat, dicens "aeriam caelo nam Iuppiter Irim dimisit, germanae haud mollia iussa ferentem".

Ad v. 3 Avdacem ad turnum fortem sine felicitate, sicut de Pallante diximus. et modo audaciae laus oportuna, quia ad audendum exhortandus est.

Ad v. 4 Parentis pilumni Pilumnus et Pitumnus fratres fuerunt dii. horum Pitumnus usum stercorandorum invenit agrorum — unde et Sterculinius dictus est — Pilumnus vero pinsendi frumenti: unde et a pistoribus deus colitur. ab ipso et pilum dictum est. quidam Pilumnum et Pitumnum Castorem et Pollucem accipiunt: non nulli laudum deos: Varro coniugales deos suspicatur. sacrata valle ideo 'sacrata', quia, ut diximus, numquam est lucus sine religione. sedebat ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua est et de usu remota. secundum Plautum autem 'sedere' est consilium capere, qui inducit in Mostellaria servum dicentem "sine iuxta aram sedeam, et dabo meliora consilia". sed secundum augures 'sedere' est augurium captare; namque post designatas caeli partes a sedentibus captantur auguria: quod et supra ipse ostendit latenter, inducens Picum solum sedentem, ut "parvaque sedebat succinctus trabea", quod est augurum, cum alios stantes induxerit. ergo 'sedebat' aut erat aut consilia capiebat aut augurabatur. unde et hic lucus vice aedis sacratae accipi debet: quod plenius illo loco dictum est "hoc illis curia templum". aut quia in locis sacris sedentes ‹qui› consilia habituri erant, curiam in templo haberent: quod Numa cum sciret, Vestae aediculam, non templum statuit, ne ibi senatus haberi posset et ipsa necessitate vir introiret locum. nam et ipsa consilia a sedendo quasi considia dicta sunt; sedentium enim animi tranquilliores fiunt.

Ad v. 5 Thavmantias secundum poeticam Thaumantis filia. ceterum ex admiratione hoc nomen accepit, quae admiratio de eius coloribus nascitur.

Ad v. 6 Divum promittere nemo 'nemo' pro 'nullus' posuit. et est acyrologia: nam 'divum nemo' non possumus dicere, cum proprie 'nemo' sit 'ne homo'.

Ad v. 7 Avderet docet per transitum multa interdum temporum ratione provenire, quae numina praestare non possunt: quod etiam paulo post in matris deum petitione Iuppiter probat, dicens "cui tanta deo permissa potestas". volvenda pro 'volubilis'.

Ad v. 8 Aeneas urbe et sociis ab occasione. et ostendit quid illi expugnandum sit, quia caret defensore. urbe urbs ista, quae est †tutam "ipse humili designat moenia fossa". hanc castrum Laurens ait dici Varro, oppidum tacet. sed ubi primum Aeneas egressus sit, eum locum Troiam nuncupari traditur.

Ad v. 9 paLatini prolepsis est.

Ad v. 10 Nec satis quia occurrebat ab Euandro eum facile posse remeare. corythi penetravit ut totam [in] Etruriam peragrasse videatur. Corythi autem montis Tusciae, qui, ut diximus, nomen accepit a Corytho rege, cum cuius uxore concubuit Iuppiter, unde natus est Dardanus. 'penetravit' autem bene, quia supra dixerat 'penitus'.

Ad v. 11 lydorumque manum omnia haec ad occasionem faciendi pertinent ex longinquitate, ut dictum est, regionis.

Ad v. 12 nunc tempus a metu. armat agrestes ne ei formidinem iniciat, agrestes esse commemorat.

Ad v. 13 Turbata arripe castra aut 'arripe et turba': aut turbata invade per absentiam Aeneae. 'turbata' autem inordinata: aut certe 'turba et arripe'.

Ad v. 14 paribus alis id est aequalibus. et ostendit aequalem volatum.

Ad v. 15 fuga pro 'veloci reditu'; neque enim fugit. secvit sub nubibus arcum hoc est duxit, ut "ille viam secat ad naves". et re vera arcus ipse variis coloribus sectus est. bene autem 'sub nubibus', quia sine nubis beneficio arcus non videtur.

Ad v. 16 Agnovit ivvenis deest 'eam'. et Irim tantum agnovit, non et a quo missa esset, utrum a Iove, an a Iunone. hinc est quod dicit 'quis te mihi nubibus actam detulit in terras'? unde apparet eum scisse nuntiam illam et Iovis et Iunonis esse.

Ad v. 19 Repente item aliud augurium: namque cum Iris sine nubibus non possit videri, post eius abscessum statim est secuta serenitas. clara autem bene addidit, quia tempestas τῶν μέσων est.

Ad v. 20 Discedere caelum chasma dicit factum, id est subitam aeris disruptionem et quendam recessum: per quod vult videri chasma Irim se recepisse. medium autem bene dixit; nam est et summum, unde est "sic vertice caeli constitit". nubes autem in medio sunt, ubi omnia ista sunt signa quae dicit, id est Iris, serenitas, chasma: nam si in summo fierent, nullus videre potuisset. humani enim oculi altiorem et nimium splendorem ferre non possunt. sane chasma est, ita enim Plinius vocat, disruptio et quidam caeli recessus. in auguralibus libris inter ostenta etiam caelum discessisse dicitur. et quidam hic 'caelum' pro aere accipiunt, ut Lucretius "in hoc caelo qui dicitur aer".

Ad v. 21 Palantesque polo stellas bene 'palantes', quasi in alienum tempus errore venientes: aut 'palantes' quae sunt palantes, epitheton stellarum perpetuum. omina tanta scilicet caelestia. et haec omina pro signis vel auspiciis posuit.

Ad v. 22 Quisquis in arma vocas vel Iuno vel Iuppiter.

Ad v. 24 Oneravitque aethera votis iterum atque iterum, aut alia atque alia est vota pollicitus. locus autem iste dictus est secundum augurum morem, apud quos fuerat consuetudo, ut si post acceptum augurium ad aquam venissent, inclinati aquas haurirent exinde et manibus et fusis precibus vota promitterent, ut visum perseveraret augurium, quod aquae intercessu disrumpitur: unde etiam in duodecimo visum augurium non procedit neque sortitur exitum firmum, quia cycnus, dimissus ab aquila, in fluvium cecidit, ut "praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio". hinc videtur etiam Turnus minime potuisse liberari.

Ad v. 25 Iamque omnis campis exercitus ibat apertis intellegamus hunc exercitum primo confuse in campos ruisse, post digestum in ordines, ut sit sequentium fluminum congrua comparatio: quae flumina dicit post camporum inundationem in alveos suos reverti. nam hoc vult dicere: ut de campis flumina in alveos redeunt, sic digesta est in acies militum multitudo, quae fuerat ante diffusa.

Ad v. 26 Dives equum per genetivum frequentius utimur hac figura, quam per ablativum. sane hic secutus veteres cuius rei dives addidit, cum alibi subtraxerit, ut "dives quae munera Dido" et "dives inaccessos ubi Solis filia lucos".

Ad v. 27 Coercent cogunt, colligunt, alias 'continent', alias 'conpescunt'. non nulli 'postrema' pro 'postremas partes' accipiunt.

Ad v. 29 sedatis amnibus quia Nilus exundat aestate, cum cetera flumina inminutione quieta sunt.

Ad v. 30 Altus per tacitum ganges fluvius Indiae est, qui secundum Senecam in situ Indiae novem alveis fluit, secundum Melonem septem: qui tamen et ipse commemorat non nullos dicere, quod tribus alveis fluat. Vergilius tamen, Nilo eum iungens, septem alveos habere significat. hanc varietatem Donatus fugiens longum hyperbaton facit, dicens 'ceu surgens septem amnibus Nilus aut Ganges'. altus per tacitum sane bene addidit 'per tacitum altus', hoc est per profundam altitudinem; nam licet crescat, intra ripas tamen est, nec, ut Nilus, superfunditur campis; unde Asper distinxit 'altus per tacitum'. et bene agmen exercitus flumini conparavit, quia et fluviorum agmina ipse dicit "leni fluit agmine Thybris". pingvi flumine nilus Nilus dictus est quasi νέαν ἰλύν , hoc est novum limum trahens: quod volens exprimere dixit 'pingui flumine', id est fluore, quae res fecundam efficit terram: quod et ipse in georgicis ostendit dicens "liquuntur montibus amnes felicemque trahunt limum" item "et viridem Aegyptum nigra fecundat harena".

Ad v. 31 cum reflvit campis hoc est a campis rediit; tunc enim omnia ora eius apparent: alias, cum abundat, una eius facies est.

Ad v. 34 ab adversa castris opposita, an venienti agmini? quis globus id est quantus: admirantis enim est, non interrogantis; nec enim interrogat qui nuntiat.

Ad v. 37 Hostis adest hic distinguendum, ut 'heia' militum sit properantium clamor. et est Ennianum, qui ait "heia machaeras". ergo 'heia' ingenti clamore dicentes ad portas ruebant. alii 'hostis adest, heia' legunt. alii 'heia' non a persona ad personam dictum putant, sed ipsum poetam quasi actu rei et imaginatione exclamasse.

Ad v. 39 Namque ita discedens praeceperat excusatio Troianorum, ne portas clausisse timore viderentur. optimus armis peritus armorum, dux egregius, qui et futura provideret.

Ad v. 40 Si qua interea fortuna fuisset scilicet bellicus casus.

Ad v. 42 tutos servarent aggere muros id est tutos beneficio aggeris muros.

Ad v. 43 Pudor iraque monstrat licet eos hortaretur ira et pudor.

Ad v. 44 obiciunt obices ponunt, vel obicibus muniunt, et per hoc claudunt. facessunt hic 'faciunt', alias 'discedunt', ut "illa hinc facessat".

Ad v. 45 turribus pro 'in turribus'.

Ad v. 46 Tardum agmen peditum dicit, qui equitum comparatione tardi sunt.

Ad v. 47 Urbi Troiae, quam fecerat Aeneas castrorum in morem.

Ad v. 48 Maculis quem thracius albis figura: maculas albas habens. et nove albas maculas dixit, cum proprie macularum haec sit natura, ut obscuritate sua album aliquid infuscent.

Ad v. 49 Cristaque tegit galea avrea rubra pro 'galea cristas habens rubras'. sed duo ablativi sunt et duo nominativi, quos metrica ratione discernimus; nam 'rubra crista' longae sunt ultimae, quia ablativi sunt casus. sane huius modi versus pessimi sunt.

Ad v. 51 en ait eclipsis festinationis exprimendae gratia: quidquid enim addideris sensus admittet.

Ad v. 52 Principium pugnae hoc de Romana sollemnitate tractum est. cum enim volebant bellum indicere, pater patratus, hoc est princeps fetialium, proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus quaedam sollemnia, clara voce dicebat se bellum indicere propter certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta animalia nec obnoxios redderent. et haec clarigatio dicebatur a claritate vocis. post quam clarigationem hasta in eorum fines missa indicabatur iam pugnae principium. post tertium autem et tricesimum diem quam res repetissent ab hostibus, fetiales hastam mittebant. denique cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in hostili loco ius belli indicendi implerent. denique in eo loco ante aedem Bellonae consecrata est columna. Varro in Caleno ita ait "duces cum primum hostilem agrum introituri erant, ominis causa prius hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent". ergo bene hoc poeta de more Romano tractum Turno utpote duci dedit. sed in hac consuetudine fetialis, qui bellum indicebat, antequam hastam iaceret, etiam terram hostium contestabatur: unde quidam volunt Aenean scientem quod bellum gesturus esset, sicut a sibylla cognoverat, ubi ad Italiae partem debitam venit, primum adorasse terram, ut "geniumque loci primamque deorum Tellurem".

Ad v. 53 Clamorem excipiunt socii legitur et 'clamore'. si 'clamore', sensus erit talis: hastae iactum socii clamore comitantur; si 'clamorem', intellegimus Turni eos clamorem excepisse et cum fremitu eum secutos esse, id est excipiunt clamorem Turni et cum fremitu eum sequuntur.

Ad v. 54 Inertia corda non re vera, sed sicut hostibus videbatur.

Ad v. 56 arma viros vehementius 'viros' pronuntiandum. castra fovere veteres 'fovere' pro 'diu incolere' vel 'habitare' dicebant.

Ad v. 57 Aditumque per avia quaerit etiam per avia. sane exprimitur Turni violentia; nam viam per avia nullus requirit.

Ad v. 59 Ad cavlas munimenta et saepta ovium. est enim Graecum nomen 'c' detracto: nam Graeci αὐλάς vocant animalium receptacula. unde in sacris aedibus et in tribunalibus saepta, quae turbas prohibent, caulas vocamus.

Ad v. 60 Nocte super media ultra mediam noctem, id est plus quam media, vel maiore eius parte. et est bona elocutio, facta per syllepsin, ut si dicas 'legi nocte super media', id est ultra mediam noctem; nulla enim syllepsis est, quae non et casum mutet, et egeat subauditione, ut "hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli".

Ad v. 61 inprobus ira non 'ira inprobus', sed 'ira saevit': totum autem summa brevitate narratum.

Ad v. 62 Saevit in absentes fantasiam saevitiae expressit, qua lupi sic circa caulas fremunt, ut in ipsis animalibus solent.

Ad v. 63 Ex longo rabies absoluta elocutio, ut si dicas 'ille fame fatigatur ex longo'. sanguine pro 'a sanguine'.

Ad v. 66 Et qua via clavsos 'qua' adverbium loci est, non pronomen: nam non stat versus, si 'via' septimus sit, non nominativus. ergo 'qua via' per quam partem via vallo Troianos excutiat. legitur tamen 'et quae via', et est sensus absolutior.

Ad v. 67 effundat in aequum in planum, in campum.

Ad v. 70 invadit sociosque incendia poscit ovantes hysteroproteron, ut aviditatem iuvenis ostenderet. 'incendia' autem pro materia, ex qua incendia sequuntur: et videtur eventum posuisse.

Ad v. 72 tum vero ut signum incendendarum navium datum est.

Ad v. 73 Facibus pubes accingitur atris pro 'ad faces accingitur', ut sit dativus, ut "accingunt omnes operi": aut 'accingitur' armatur, instruitur facibus.

Ad v. 74 diripvere focos quaeritur, quid ibi faciant foci. sed in carminibus quaedam nec ad subtilitatem nec ad veritatem exigenda sunt. aut certe 'focos', quos ibi habere potuerunt. piceum fert fumida lumen sordidior enim in taedis et ignis et fumus est.

Ad v. 76 Quis deus o musae quia res deorum est et ardua, ideo per se eam non potest dicere. hic autem gloria Turni latenter ostenditur, cuius vis nisi a numinibus repelli non potuit. teucris aut detraxit praepositionem 'ab', ut sit 'ab Teucris'; aut 'Teucris' in honorem salutemque Teucrorum incendia classibus avertit.

Ad v. 78 Prisca fides facto sed fama perennis omnis antiquitas difficile pura et incorrupta manat in posteros. hoc enim dicit: factum hoc licet priscum sit, id est antiquum, tamen fama eius non est oblitterata temporis vetustate. alii sic intellegunt: fabulosum est quidem, sed fides eius rei penes priscos est: eius enim rei, cuius auctorem facere noluit, sic ordinem protulit. alii: iam quidem evanuit fides, hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur. 'prisca' autem 'fides' ἀξιοπιστία , quasi non sit facta historia.

Ad v. 79 Quo primum hoc est 'in initio'; non enim secundo factae sunt naves apud Idam ab Aenea. formabat id est formare cogitabat; non enim in Ida, sed apud Antandrum factae sunt. et bene phrygia in ida, quia et in Creta est alia Ida, ut "mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae".

Ad v. 80 Alta pelagi absolutum est, ut 'lata camporum'.

Ad v. 81 Ipsa deum fertur genetrix figmentum hoc licet poeticum sit, tamen quia exemplo caret, notatur a criticis: unde longo prooemio excusatur. nam ideo et prisca ratione religionis et Iovis beneficio dicit esse perfectum, ut naves mutarentur in nymphas, quo vel aliqua ex parte possit esse verisimile. sane quidam 'fertur' reprehendunt, quod dicendo auctoritatem rei detraxerit. alii laudant, quod dicendo 'fertur' incredibili rei auctoritatem dare noluerit. berecyntia mater deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius ultima syllaba caret aspiratione, quam addimus quotiens montem Deli Cynthum dicimus. est autem tenuis ista discretio, quibus nominibus subtrahi debet aspiratio: nam ecce Ripaei, montes Arcadiae, non scribuntur cum aspiratione: quam addimus cum Riphaeos, montes Scythiae, significamus.

Ad v. 82 Da nate petenti ac si diceret, ei quae iubere debuerat. et dicendo 'nate' et 'parens' iteratione auxit adfectum.

Ad v. 83 Domito te poscit olympo videtur hoc dicere: praesta ei, cuius beneficio servatus ad Olympi regna venisti. Saturnus enim cum omnes consumeret filios, Iovem solum esse non potuit, celatum matris auxilio. 'domito' ergo 'Olympo' in tuas scilicet leges per beneficium meum mundo redacto. sane haec narratio tertii libri erat, sed dilata est, ut hic oportunius redderetur, aut ne bis idem diceretur: potest ergo aut κατὰ τὸ σιωπώμενον videri, aut hysteroproteron.

Ad v. 84 Pinea silva mihi congrue: nam pinus in tutela est matris deum.

Ad v. 85 In arce fuit summa hoc est apud Gargara, quae dicta sunt quasi cara caros, id est caput capitis, altitudinis altitudo: cara est enim κεφαλή . Gargara autem sunt montis Idae cacumina, propter quod dixit 'in arce summa'. sane et hic locum sacratum ostendit. et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut "nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes" feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut "ite meae, quondam felix pecus, ite capellae", aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut "Iraeque Insidiaeque, dei comitatus". quo sacra ferebant non addit qui, sed intellegimus Phrygas: item "centum urbes habitant magnas", id est Cretes. et bene arbores consecravit quibus inmortalitatem petitura est.

Ad v. 86 Nigranti picea 'nigranti' umbrosa. et 'picea' arboris genus est, unde pix desudat. harum autem secundum Plinium quinque sunt species, sicut etiam supra diximus.

Ad v. 87 Has ego non 'trabes', nam de acere naves non fiunt: unde melius arbores intellegimus, referentes ad piceas vel pinos. sane notandum trabes eum dixisse de arboribus, cum non dicantur trabes, nisi iam caesae et compositae. abutitur ergo eo quod posterius est pro eo quod est prius. classis egeret pro 'classe', genetivus pro ablativo. et iusta Aeneae petitio, et concedentis benignitas numinis exclusit piaculum: nam his remotis sacrilegium committeretur. ideo addidit 'laeta dedi'.

Ad v. 88 Timor anxius aut perpetuum est timoris epitheton: aut certe verum timorem voluit significare, ut separaret ab eo qui ex cupiditate nascitur prosperorum, ut "exultantiaque haurit corda pavor pulsans".

Ad v. 89 solve metus id est meos.

Ad v. 91 Prosit nostris in montibus ortas bona brevitate detraxit et 'his' et 'esse'; nam plenum est 'prosit his ortas esse in montibus nostris': quod fecit elocutionis causa. sane hic ostendit quod supra arcem dixit pro monte. et bene 'ortas', ut sensum quendam navibus daret, verbum de origine commoda.

Ad v. 92 Torquet qui s. m. aut sustinet, aut nutu suo regit.

Ad v. 93 Quo fata trahis ostendit fata posse aliquatenus trahi, non tamen usquequaque. hinc enim dicit 'quo', id est ad quam rem. petis istis id est pro istis; nam sic dicimus 'peto tibi', id est pro te. aut 'istis' utrum precibus, an navibus?

Ad v. 95 Fas habeant ius; nec enim possunt aeterna esse quae ab hominibus facta sunt: Horatius "debemur morti nos nostraque". nam sicut animi facta inmortalia sunt, ita corporis pereunt: Sallustius "ceterum studia omnia nostra, sicuti anima, inmortalia sunt". certusque incerta pericula lustret Aeneas securus dubia temptet. et hoc dicit: casibus licentiam haec petitio vult adimere. nam Aeneas sorte qua homo est, navigationis debet timere periculum: quod perit, si eius navibus aeternitas detur.

Ad v. 96 Cui tanta deo permissa potestas 'cui' ac si diceret 'ne regi quidem deorum'. 'permissa' autem data, ut hoc possit praestare.

Ad v. 97 Defunctae liberatae, ut "o tandem magnis pelagi defuncte periclis". portusque tenebunt nautico usus est verbo, cum de navibus diceret.

Ad v. 98 Quaecumque hic ostendit aliquas esse perituras. evaserit undis de undis exierit, cum venerit ad eum locum, de quo navigatura iam non sit. alii legunt 'evaserit undas'; quod si est, intellegimus 'quaecumque evaserit undarum periculum'.

Ad v. 100 Mortalem eripiam formam bene dixit 'mortalem': nec enim potest fieri ut eadem res et mortalis sit et inmortalis; sed ut sit inmortalis, ante est ut desinat esse mortalis.

Ad v. 101 Qualis nereia doto non dixit 'tales erunt': sic supra "qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus".

Ad v. 104 Per pice torrentes ardentes: et est figmentum poeticum.

Ad v. 105 totum nutu tremefecit olympum Homericum est μέγαν δ' ἐλέλιξεν Ὄλυμπον .

Ad v. 106 Aderat promissa dies promissum tempus advenerat.

Ad v. 107 Turni inivria scilicet, quam inferebat. et modo 'iniuria' est ἀδίκημα , id est iniustitia. hinc est apud comicos iniurius qui audet aliquid contra ordinem iuris. et bene 'iniuria', quia et contra necessitatem fati, quod Troianos ad Italiam venire conpulerat, et contra rationem foederis bella commoverat. alii 'iniuria' violentia accipiunt.

Ad v. 109 Nova lux hoc est repentina, id est nimbus deorum: quod ipse paulo post dicit. in secundo "nimbo effulgens". et hic 'lux' proprie, aliter postea "continuo nova lux oculis effulsit".

Ad v. 110 nimbus lumen, quod capita deorum ambit.

Ad v. 113 Ne trepidate pro 'ne festinetis'. et per hoc significatur ideo ad navium defensionem egressos non esse Troianos, quia numen vetavit.

Ad v. 115 quam sacras dabitur pinus fabula talis est: Attis, puer speciosus, cum matris magnae praeesset sacris, a rege civitatis suae adamatus est; sed cum intellegeret vim sibi a rege instare, clam in silvas profugit. cum ergo inventus vim sibi videret inferri, verenda stupratoris abscidit, qui moriens eandem ipsam partem corporis puero abscidit. quem semianimem sub pinu latentem cum invenissent antistites matris magnae, perlatum in templum deae frustra conati reficere, defunctum sepelierunt. cuius ut perpetua maneret memoria, mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, pinumque arborem, sub qua iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit ut cultores sui viriles sibi partes amputarent, qui archigalli appellantur.

Ad v. 116 Ite deae pelagi alii hucusque volunt matrem deum locutam: prope enim videtur absurdum ipsam indicare quae sit, cum iam nymphis et audientibus utique et videntibus dicat. alii iungunt 'genetrix iubet': et putatur melius, quia postea ait "quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat".

Ad v. 121 obstipvere animi rutvlis hoc est Rutulorum; dativus pro genetivo. obstipvere rutvli timuerunt ergo Rutuli, timuit Messapus, numinis marini filius, qui utique fiducia patris et sui nihil ex mari timere debuerit, vel certe "quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro"; timuit Tiberis. per hos autem gradus, id est Rutuli, Messapus, amnis, maior Turni designatur audacia. tale est et in quarto "at non infelix animi Phoenissa".

Ad v. 122 Et amnis rauca sonans licet antiquitas habuerit 'hic' et 'haec amnis', melius tamen est accipere 'rauca sonans' pro 'rauce', quam 'rauca amnis'.

Ad v. 123 Revocatque pedem tiberinus ab alto nunc ipsum deum territum dixit: supra, undas fuisse perterritas et in se repressas.

Ad v. 124 avdaci turno ecce ubi confirmat epitheton, quod Turno semper inponit. et hoc colore futuram orationem ostendit.

Ad v. 125 Animos tollit dictis magnanimitatem suam, quia ipse non terreatur, conprobat dictis. tale est et illud e contrario "turbatumque oculis". potest tamen accipi, eorum animos tollit, qui erant territi: et hinc 'increpat'.

Ad v. 126 Troianos haec monstra petunt id est appetunt, hoc est ad Troianorum pertinet damnum, ut "reginam petit". ivppiter ipse scilicet qui omnibus praestare consuevit: unde et Iuppiter dictus est, quasi iuvans pater. ergo 'auxilium solitum' non circa Troianos accipimus, sed quod ipse omnibus praestare consuevit. alii 'auxilium solitum' auxilium fugae accipiunt.

Ad v. 127 Non tela neque ignes exspectant rutvlos non expectant Troiani ut Rutulorum telis aut ignibus pereant, qui iam navium amissione perierunt.

Ad v. 128 Maria invia teucris color est: nam rem quam pro se Troiani putabant, in contrarium vertit, dicens navigationis et fugae auxilium perdidisse Troianos, quos constat pro felicitate habuisse navigationis vitare discrimina.

Ad v. 129 rerum pars altera adempta id est naturae rerum. rerum pars altera dempta humanae enim naturae duo elementa concessa sunt, mare et terra.

Ad v. 131 Nil me fatalia terrent nihil pro 'non'. et tacitis occurrit quaestionibus, dicens: si fataliter se ad Italiam venisse dicunt, iam venerunt, completa sunt fata. et callide tacuit quod erat fatale: Troiani enim dicebant Italiae sibi regna deberi. et est oratorium quaestiones ita proponere, ut facile solutionis sortiantur eventum.

Ad v. 132 Si qua phryges prae se iactant 'iactant', quasi et ista confingant. aut 'prae se iactant' prae se ferunt.

Ad v. 133 tetigere quod arva quaestio est, an superare possint qui sorte venerint. et, sicut supra dictum est, per concessionem argumentatur: etiam si vera sint quae iactant, tamen iam completa sunt 'tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes'.

Ad v. 134 Sunt et mea contra fata mihi hoc falsum est quod dicit Turnus. sed in arte rhetorica tunc nobis conceditur uti mendacio, cum redarguere nullus potest, ut hoc loco est: quis enim vere potest scire, Turno data sint, necne, responsa? sane quia scit falsum esse quod dixit, argumentis probare dicta contendit, dicens esse sceleratam gentem, raptam sibi coniugem: in quo facto utitur Graecorum exemplo, qui rapta Helena gentem delevere Troianam.

Ad v. 136 Conivge praerepta invidiose sponsam coniugem vocat. nec solos tangit atridas iste dolor cur non in similitudine criminis sit poenae similitudo? si culpa repetitur, supplicia quoque geminentur.

Ad v. 138 periisse semel satis est quasi obiectio est, ut si dicatur: sed periisse semel satis est, immo vero semel satis fuit eos peccasse: ex quo colligitur quotiens peccaverunt, totiens eos perire debere.

Ad v. 139 Penitus modo non genus omne perosos femineum modo omne genus femineum non eos penitus perosos decebat, propter quod ante perierunt. locutus est autem figurate.

Ad v. 140 medii fiducia valli quod inter Troianos Rutulosque sit medium. et bene de muris nihil dixit.

Ad v. 141 Fossarumque morae non tutela, sed mortis dilatio.

Ad v. 142 An non viderunt legitur et 'at non viderunt': si 'an non', absolutum est; si 'at non', inceptiva est particula, ad ornatum pertinens: Horatius "at o deorum quidquid in caelo regit". tale est "at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor". et est exemplum a maiore ad minus, hoc est: at, credo, non viderunt Neptuni manu fabricata moenia conflagrasse, ut fiduciam vitae in exiguo ‹vallo› et parva fossa habeant.

Ad v. 144 lecti ferro utrum 'ad ferrum lecti', an potius 'acie lecti', ut si dixisset 'virtute lecti'. vallum historice locutus est. vallum autem dicitur ipsa munitio; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur: ipse de sustentaculis vitium "primus vallos sub tecta referto".

Ad v. 145 trepidantia castra ut "turbata arripe castra".

Ad v. 146 Non armis mihi vulcani bene arma generaliter dixit: nam et ipse habuit a Vulcano, sed solum gladium, ut "ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda". per hoc autem quasi latenter dicit se Achille esse meliorem, qui se Troianos etiam sine divinis armis superare posse confidit.

Ad v. 147 Addant se protinus omnes ne timere videatur auxiliorum multitudinem, dicit incrementa esse victoriae. quidam 'protinus' hic pro 'licet' accipiunt.

Ad v. 151 Luce palam propter tenebras et furta inertia. vel 'luce', quod Ilium nocte captum est: 'palam', quia insidiis.

Ad v. 153 Quos distulit hector bene solius Hectoris facta est commemoratio, ut ostendatur perisse eum, qui potuit esse terrori: per quod vult Aenean nihil fortiter in bello fecisse Troiano. et satis Hectori dedit, quasi plus esset differre, quam vincere.

Ad v. 154 Melior quoniam pars acta diei id est maior et prima. an quoniam diei hoc optimum, quod matutinum?

Ad v. 155 Bene gestis corpora rebus in eo tantum, quod hostes non ausi sunt egredi: nam nihil egerant. ergo hortativa est oratio ad socios, ut audaciores esse debeant, cum videant se timeri.

Ad v. 156 procurate verbum conpositum, id est curate. pugnam sperate parari scilicet contra Troianos, non a Troianis, ne videatur contra supra dicta omnia nunc sociis inferre terrorem. ergo a me parari sperate, id est pugnaturos vos scitote, licet hostes muris se teneant, ut "arma parate animis et spe praesumite bellum".

Ad v. 157 Vigilum excubiis excubiae diurnae sunt, vigiliae nocturnae.

Ad v. 160 Centeni quemque secuti centurionum scilicet, ex more Romanae militiae: nam ex numero militum qui eos sequuntur, gradus dignitatis apparet.

Ad v. 161 purpureis cristis ivvenes hic versus per figuratum ablativum prolatus est.

Ad v. 162 variantque vices ut invicem potent.

Ad v. 163 indulgent vino ablativus casus est, et deest 'sibi', ni figuratum est. indulgent vino] ex fiducia scilicet: sequitur "cernis quae Rutulos habeat fiducia". vertunt crateras aenos potantes exhauriunt. et est hemistichium Ennianum.

Ad v. 164 custodia nomen ambiguum, sed modo 'quae custodit'.

Ad v. 166 e vallo pro muro. armis alta tenent bona elocutio, id est armati tenent alta, hoc est muros. 'tenent' autem custodiunt.

Ad v. 167 Trepidi formidine festini per formidinem: nam non est iteratio.

Ad v. 168 explorant confirmant. pontesque qui fiunt in muris angustioribus, ut sit facilior transitus ad divisas muri partes. propugnacula pilas murorum.

Ad v. 171 Rectores ivvenum legitur et 'iuveni': si 'iuveni', Ascanio; si 'iuvenum', magistros militum accipe.

Ad v. 172 Sortita periclum aut sorte divisa ad defensionem pericli: aut par timens periculum, quod quisque experiretur.

Ad v. 173 Quod cuique tuendum est exercet unusquisque vices ad id quod accipit tuendum.

Ad v. 175 Ida venatrix a plerisque Ida mater Nisi accipitur, quia dixit 'venatrix': nam si montem volueris accipere, abusive Idam venatricem dictam intellege, pro 'venationibus abundantem': nam 'venatrix' est proprie quae venatur, non quae venationibus abundat. aut 'venatrix' pro his qui in ea venantur, ut "domitrixque Epidaurus equorum".

Ad v. 176 Iaculo celerem bene inducit Nisum optimum esse iaculatorem, et hanc praemittit armorum peritiam, qua plurimum poterit in Euryali defensione.

Ad v. 178 Troiana neque indvit arma hoc est qui nondum bellicosa arma induerat, id est acceperat. et hoc dicit: pulcher quidem erat, sed nondum bellandi peritus.

Ad v. 179 prima ivventa num prima lanugine? intonsa hoc ad sua tempora rettulit; alioquin heroes non tondebantur.

Ad v. 180 amor unus erat id est eodem studio flagrabant. pariterque in bella rvebant aut simul, aut similiter et pari virtute, id est aeque fortes erant.

Ad v. 182 Dine hunc ardorem mentibus addunt evryale an s. c. d. f. d. c. apud Plotinum philosophum et alios quaeritur, utrum mentis nostrae acies per se ad cupiditates et consilia moveatur, an inpulsu alicuius numinis? et primo dixerunt, mentes humanas moveri sua sponte; deprehenderunt tamen ad omnia honesta inpelli nos genio et numine quodam familiari, quod nobis nascentibus datur, prava vero nostra mente nos cupere et desiderare: nec enim potest fieri ut prava numinum voluntate cupiamus, quibus nihil malum constat placere. unde nunc hic ortus est sensus: hoc enim dicit Nisus: o Euryale, dine nostris mentibus cupiditates iniciunt et desideria, an deus fit ipsa mentis cupiditas? mentibus vero addunt bene dixit 'addunt': nam animus sui natura prudens est, sed ei additur ut aliquid inpatienter desideret. non nulli tamen inter cupiditatem et cupidinem hanc differentiam esse volunt, ut masculino genere Cupidinem deum ipsum, id est τὸν Ἔρωτα significemus, feminino cupiditatem: quamvis hoc auctores plerumque confundunt.

Ad v. 183 Dira magna.

Ad v. 184 Aliquid magnum scilicet per hostes transitum.

Ad v. 185 Agitat molitur. quiete modo otio, non somno; nam in vigiliis fuerat collocatus. qui enim custos est de insomnio suo queri non potest.

Ad v. 186 Cernis quae rutvlos habeat fiducia rerum ipsius desiderii vult esse rationabiles causas, ne vanum mens agitare videatur: nam et neglegentia hostium per fiduciam nimiam ostenditur, et occasio dabatur aliquid strenue gerendi.

Ad v. 187 Somno vinoque sepulti alterum pendet ex altero. et 'sepulti' quasi sine pulsu et nihil sentientes.

Ad v. 188 Porro hortantis est: aut num coniunctio expletiva?.

Ad v. 189 Quid dubitem id est cogitem: omnis enim cogitatio in dubitatione est ante sententiam.

Ad v. 190 Populvsque patresque transfert in Troianos Romanam consuetudinem, ut solet plerumque: prius enim iubebat aliquid populus, postea confirmabat senatus.

Ad v. 191 Reportent portent: nam 're' vacat. aut †ab eo reportare.

Ad v. 192 Si tibi quae posco promittunt poscere est secundum Varronem quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere vero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus. et bene quod Euryalum nolit ducere latenter ostendit: nam ideo adiecit 'mihi facti fama sat est'.

Ad v. 193 sub illo pro 'ex illo': praepositionem mutavit.

Ad v. 194 Moenia pallantea ubi nunc credit esse Aenean.

Ad v. 196 ardentem modo ardentem, ut "ardet amans Dido": an festinantem? ut "instant ardentes Tyrii": an cupiditate caedis flagrantem? ut "ardet in arma magis": an propter illud quod ipse dicit 'dine hunc ardorem mentibus addunt' et deinde 'aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum'.

Ad v. 197 Summis adivngere rebus 'summum' et extremum dicimus et laudabile. bene ergo in re dubia sermone usus est dubio; nam hoc dicit: non debes me nec a tua gloria nec a periculis segregare.

Ad v. 199 Genitor bellis adsvetus ipse puer est necdum probatus: unde se et a belli temporibus et a patris virtute commendat.

Ad v. 200 Argolicum terrorem quem Graeci inferebant. troiaeque labores bene κατὰ τὸ σιωπώμενον annos Euryali ostendit: nam si a coepto Troiano bello, quod decennium tenuit, septem anni erroris addantur, anni vix decem et septem sunt. est ergo aetas paene ad bellum inhabilis; sed exercitium ostenditur, quod inter bella nutritus est.

Ad v. 201 Sublatum susceptum.

Ad v. 202 magnanimum Aenean ‹et fata extrema secvtus› ideo secutus, non ut vitae studeam, sed gloriae.

Ad v. 203 Est hic est animus 'hic' potest esse et adverbium demonstrantis, ut sit 'est hic', id est in meo pectore. potest et sic accipi, ut dicas: est hic animus lucis contemptor, hoc est iste animus. ergo 'hic' et produci potest et corripi.

Ad v. 204 Istum qui vita bene credat emi quo tendis honorem qui istum honorem, quo tendis, id est ad quem niteris, libenter emat vita, id est vitae pretio.

Ad v. 205 Nil tale verebar quale tu suspicaris.

Ad v. 206 non distinguendum, ut initium iuris iurandi sit 'ita me referat'. referat tibi magnus ovantem ivppiter mire ius iurandum conpositum; sic enim iurat, quasi relicturus eum, cum de virtutibus eius optime sentiat.

Ad v. 207 Haec humana negotia: vel quae loquitur.

Ad v. 208 sed si quis multas causas praetendit: primam ipsius pueri, secundam propter se, tertiam matris. et est parenthesis 'quae multa vides discrimine tali', hoc est quae multa, ut in tali discrimine, accidere posse intellegis.

Ad v. 211 pretiove pro 'vel': 've' enim syllaba proprie 'vel' significat.

Ad v. 212 Mandet hvmo multi hic distinguunt; alii iungunt 'mandet humo solita'; ut sit 'commendet in terra'. 'solita' autem 'fortuna', quae piis invidere consuevit: Statius, hinc trahens colorem, ait "invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes".

Ad v. 213 absenti quem non sepelierit. absenti ferat inferias hoc est cenotaphion faciat et inpleat honorem sepulcri. de inferiis autem plenius in quarto georgicorum invenies.

Ad v. 214 miserae ad illum exitum, quem timet, retulit: an dolenter iam 'miserae', quae in hoc consilio filii periclitatur?

Ad v. 215 puer mire dissuadet dicendo 'puer'. e matribus e nobilibus; nam matres non nisi nobiles dicimus: unde et matronae dictae sunt. scimus autem non omnes mulieres in Sicilia remansisse: nam legitur in XI. "et maestum Iliades crinem de more solutae".

Ad v. 216 nec moenia curat acestae id est nec tenetur desiderio Segestae civitatis.

Ad v. 217 Ille autem hunc locum esse interrupta oratione Nisi intellegimus.

Ad v. 219 Vigiles simul excitat qui vigiliarum officium habebant, hoc est futuros vigiles; alioquin quomodo excitat? et totum iunctim legendum est, ut simul et dictum et factum videatur.

Ad v. 220 Servantque vices hic distinguendum est, alias sensus non procedit. statione relicta hoc ad Nisum et Euryalum pertinet, ut sit sensus 'statione relicta ipse comes Niso graditur': quidam 'servantque vices statione relicta' pro 'stationis relictae vices servant' intellegi volunt, ut "et pulchra faciat te prole parentem", hoc est pulchrae prolis.

Ad v. 221 Regemque requirunt id est regis filium, ut "magnum reginae sed enim miseratus amorem".

Ad v. 222 Cetera per terras omnes exaggerat more suo vigilantum laborem.

Ad v. 225 Consilium summis regni de rebus habebant 'summis' utrum maximis, an quod putabant eas in extremo sitas? et est Lucilii versus uno tantum sermone mutato; nam ille ait "consilium summis hominum de rebus habebant".

Ad v. 226 Iam nuntius esset 'iam' aut cito, ut festinandum sit et iam nuntiandum Aeneae nec differendum: aut cum nullum invenirent, ad desperationem, quasi nemo esset iam, qui posset audere.

Ad v. 227 adnixi hastis mira facies consilii: in rebus dubiis non sedent, sed stant. adnixi hastis ostendit iam eos diurna statione fatigatos. quod autem stant et Romani moris est et bellicae necessitatis. hunc autem standi habitum et Sallustius commemorat, ut "fessi arma sua quisque stantes incumbere".

Ad v. 228 Castrorum et campi medio in medio campi spatio, qui campus castrorum medius fuit. castrorum et campi medio] quia in mediis castris principia sunt semper. et bene 'campi medio', quam 'campo medio': tunc enim 'campo medio', cum aliquot campi sunt et unus est medius campus, 'campi' autem 'medio' in media parte unius campi.

Ad v. 229 alacres concitati: Terentius "quid tu es tristis? quidve es alacris?" admittier orant hoc verbo ostendit olim et apud reges admissionum fuisse officium.

Ad v. 230 Rem magnam pretivmque morae fore dicebant se adferre rem magnam, cuius mora pretium posset adferre, id est poenam: Terentius "ego pretium ob stultitiam fero": ut sit sensus, si tardius mittamus ad Aenean, luemus hostibus poenas. alii sic intellegunt: scimus quidem adventum nostrum moram vestris adferre consiliis, verum huius morae erit pretium, id est remuneratio: namque hoc offerebant quod illi cogitabant, ut diximus supra 'quisve Aeneae iam nuntius esset'? alii deesse putant 'adfirmantes', ut sit sensus, adfirmantes rem magnam futuram et multum illos consecuturos, si audiendi se moram pertulissent. alii, qui pretium pro poena dicunt positum, ita tradunt, eos anxios tam diu super rebus dubiis futuros, quam diu se non admiserint ad loquendum.

Ad v. 231 Accepit trepidos festinos, more suo. ergo per metalepsin cupidos dixit ἀγωνιῶντας : non enim possumus timentes accipere, quod festinabant.

Ad v. 233 Neve haec nostris spectentur ab annis bene excusat, quia scit de aetate puerorum posse dubitari, dicens non ex suggerentum persona, in qua est maior auctoritas, sed sua vi consilia ponderanda. 'spectentur' autem aestimentur.

Ad v. 234 rutvli somno vinoque sepulti occasio prius narratur, sic consilium, ut necessario ad id quod nuntiat, veniat.

Ad v. 235 locum insidiis conspeximus ipsi ordo est 'locum conspeximus, qui insidiis patet'. 'ipsi' autem ad fidem pertinet: qui enim rem tantam nuntiat, debet firma auctoritate contendere. et communicat cum socio quod solus conspexit.

Ad v. 236 qui patet in bivio necessarie signa addidit. portae quae proxima ponto apparet, ut et supra diximus, castra Troiana in Ostiensi fuisse, siquidem nullus alter locus in Laurolavinati hinc fluvio cohaeret, hinc pelago: et nunc dicit 'portae quae proxima ponto', item paulo post dicturus est "murorum in parte sinistra opposuere aciem: nam dextera cingitur amni".

Ad v. 237 Interrupti ignes supra aliter "lumina rara micant". fumus erigitur signum est sopitorum ignium quotiens maior fumus erigitur.

Ad v. 238 Fortuna occasione ad inquirendum Aenean. alii hunc ordinem volunt 'si fortuna permittitis uti, mox hic cum spoliis, ingenti caede peracta, adfore cernetis. nec nos via fallit euntes quaesitum Aenean et moenia Pallantea'.

Ad v. 239 Quaesitum ut quaeramus.

Ad v. 240 Cum spoliis hinc est quod supra Euryalo dixit "me referat tibi magnus ovantem Iuppiter", respiciens ad id quod posset fortiter facere.

Ad v. 241 Nec nos via fallit bene ubique cuncta cum amico communicat.

Ad v. 242 Obscuris primam sub vallibus urbem nos in obscuris vallibus positi vidimus primam urbem, hoc est primam partem urbis; nam Palatium in monte est, non in vallibus.

Ad v. 243 Totum amnem hoc est regionem amnis.

Ad v. 244 Annis gravis atque animi maturus aletes Sallustius de Philippo "qui aetate et consilio ceteros anteibat".

Ad v. 246 Non tamen omnino teucros delere paratis ac si diceret: licet irascamini ad tempus, hinc tamen apparet non velle vos penitus delere Troianos, quod tales animos nostris iuvenibus datis.

Ad v. 247 certa hoc loco firma vel fortia.

Ad v. 248 Umeros dextrasque tenebat amborum hoc ad adfectum retulit; nec enim simul fieri potest. intellegimus autem quod et singulos, et membratim amplectebatur.

Ad v. 249 Vultum lacrimis atque ora rigabat poetice iunxit, et modo unum significant: est autem iteratio. interdum recipiunt discretionem; nam os est naturaliter facies, quam habemus; vultus vero, quem pro motu animi ad tempus formamus.

Ad v. 250 Pro lavdibus id est virtutibus: ab eo quod praecedit id quod sequitur, ut "primam merui qui laude coronam".

Ad v. 252 Di moresque dabunt vestri Ciceronis est, tractum de philosophia, qui dicunt sufficere ad gloriam bene facti conscientiam: scit enim poeta nihil esse maius, quam quod vel a diis meruerimus vel moribus.

Ad v. 253 Actutum confestim, sine dilatione: et est adverbium temporis. integer aevi 'integri aevi', figurate: id est adulescens, cui aetas integra superest, unde Ennius "deos aevi integros" dicit quibus multum aevi superest. et bono omine ad pericula pergentibus etiam per Ascanium praemium pollicetur: longiorem enim eis vitam promittit, si ea exspectent quae Ascanius dare maior possit.

Ad v. 254 Meriti praestiti, ut "merui quoque", item "quique sui memores aliquos fecere merendo".

Ad v. 255 immo ego vos pulchre poeta fidem sponsionis Aleti addidit, ut eum statim promissa Ascanii sequerentur. vos autem nise figurate, ut "vos, o Calliope". sola salus vero, cui una est salus genitore reducto.

Ad v. 256 Excipit ascanius id est subsequitur: et a poeta dictum est. per magnos nise penates hoc est quod ait "penatibus et magnis dis", id est quos Aeneas secum advexerat; nam ideo ait 'Assaracique larem', id est familiae nostrae vel generis proprium, vel quos nos Troiani praecipue colimus, de quibus ait "Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediis ex ignibus urbis extuleram". qui tamen dii qui sint, a diversis varie traditur, sicut supra dictum est.

Ad v. 257 Canae vestae venerabilis, antiquissimae: ipsa enim antiquissima dea est, Terra.

Ad v. 258 Obtestor adiuro. et est ordo 'immo ego, cui sola salus genitore reducto, vos obtestor per deos, revocate parentem'. fortuna fidesque est id est quicquid casu, quicquid consilio egero, vobis committam: nam per fidem consilia significat, per fortunam opes, imperium, cuiuslibet rei possibilitatem. alii sic tradunt: 'fortuna' ut possit, 'fides' ut velit promissa persolvere. alii ita: quantum habeo fortunae in vestris pono gremiis, doque fidem me ita animatum esse et sic sentire: 'mihi', inquit, 'habeo coniunctam fortunam et fidem'. nam cum volumus ostendere quantum in nostra sit potestate, duo dicimus, fortunam et fidem: fortuna de nostris est possessionibus, fides quantum nobis creditur ab inimicis.

Ad v. 260 Nihil illo triste recepto subaudis 'erit'.

Ad v. 261 argento perfecta id est tota argentea.

Ad v. 262 Devicta genitor quae cepit arisba atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est. sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis captam et in amicitiae foedus admissam: aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab Achille. dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum regnum: hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit: Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse memoratur.

Ad v. 263 Dvo magna talenta bene addidit 'magna', nam varium apud diversas gentes pondus est talenti: unde talentum potest et breve aliquid et magnum significare. nam ut supra diximus, secundum Plautum talentum septuaginta librarum est: qui cum dixisset deberi centum quadraginta libras, paulo post intulit duo talenta, per iocum dicens "debentur talenta tot, quot ego et tu sumus" (Mos. 644). item Homerus talentum breve quiddam ostendit, quippe quod accepit victus, cum victori levia data sint munera.

Ad v. 264 cratera antiquum hoc est antiquo opere factum, ut ei pretium crescat ex tempore.

Ad v. 265 capere Italiam obtinere.

Ad v. 266 Dicere sortem statuere. alii proprie 'ducere' legunt, quod est sortium, ut "stat ductis sortibus urna". alii 'deicere' legunt secundum illud "deiectamque aerea sortem accepit galea", id est sortiri praedam.

Ad v. 267 vidisti quo turnus equo melior oeconomia: Nisum noluit inducere postulantem equum Turni praemii loco, sed honestius facit ultro offerri, cum Homerus fecerit Dolonem Achillis currus inprobe postulantem.

Ad v. 268 ipsum illum equum scilicet, cui ex pronomine addidit dignitatem.

Ad v. 269 Excipiam sorti extra sortem seponam, ut tibi dari possint, id est praeter sortem dabo. iam nunc aut 'iam nunc excipiam'.

Ad v. 270 matrum cum dicit 'matrum', non solum sexum ostendit, sed etiam propter muneris laudem vult ostendere fecundas.

Ad v. 271 captivosque dabit subaudiendum 'bis sex'.

Ad v. 272 Insuper his super haec: est figurata elocutio, per dativum casum. campi quod rex habet ipse Latinus mos fuerat ut viris fortibus sive regibus pro honore daretur aliqua publici agri particula, ut habuit Tarquinius Superbus in campo Martio: quod spatium ab Homero τέμενος dicitur. hoc ergo, quod Latinus pro honore de republica habuit, ab Ascanio intellegamus esse promissum.

Ad v. 274 Pectore toto omni adfectu. et est de proverbio: Cicero de legibus "nisi toto pectore amatur, ut dicitur": cum enim dicit 'ut dicitur' ostendit proverbiale.

Ad v. 277 Rerum verborumque fides et rem publicam tibi committam et tecum omne communicabo consilium.

Ad v. 278 contra quem talia fatur evryalus cur cum duobus sit locutus Ascanius, et unus illi respondit, id est Euryalus, et minor? quia Euryalo et familiarius et posterius est locutus, dein quia Euryalus matrem commendare debeat.

Ad v. 279 Me nulla dies tam fortibus avsis dissimilem argverit ab hoc officio et ab hac audacia accessu temporis inferior non probabor, qualiscumque fortuna comitetur. id est numquam aut tam secunda fortuna acciderit, aut tam adversa, ut me dissimilem mei faciat, hoc est neque secundis intumescam, neque adversis deiciar.

Ad v. 280 Tantum tantummodo hoc possum de me promittere, ut semper audeam, semper velim fortiter facere: nam hoc est quod dicit 'fortibus ausis dissimilem arguerit'. tantum ergo meum est hoc promittere, sive prospera, sive adversa fortuna comitetur: nam 'aut' disiunctiva particula est, non negantis adverbium. quidam sic intellegunt: tantummodo fortuna prospera non in contrarium recidat: tamquam nunc in secundis rebus sit, cum obsideatur. alii ita putant: me nulla dies dissimilem arguet, sive quae est hodie fortuna permanserit, sive etiam laeta fuerit, id est nec si feliciter mihi, nec si infeliciter cesserit, dissimilis ero huic conatui. et melius legitur sine aspiratione, id est 'aut adversa'.

Ad v. 281 Super omnia dona ultra omnia, magis quam omnia; proprie enim 'super' hoc significat: ut sit 'pro omnibus donis'.

Ad v. 282 Priami de gente vetusta de familia. et bene eam etiam ex cognatione commendat: nam Ascanius nepos est Priami per Creusam.

Ad v. 283 Miseram quae sic inpatienter diligit filium.

Ad v. 284 Mecum excedentem ut "ille meum comitatus iter": vult enim intellegi, sui causa matrem secutam.

Ad v. 285 ignaram hic 'ignaram' cui non dixerit. quodcvmque pericli est syllepsis: nam subaudis 'periclum'.

Ad v. 286 Inque salutatam linquo insalutatam: et est tmesis, ut "inutilis inque ligatus cedebat".

Ad v. 287 Quod nequeam lacrimas perferre parentis excusat, ne videatur crudelis: unde sequitur matris eius tragicus et miserabilis ille conquestus "potuisti linquere solam crudelis" et talia.

Ad v. 288 Inopem modo auxilii egentem. relictae aut a me, aut ab hominibus.

Ad v. 289 avdentior ut 'sapientior', ab appellatione, non a participio †futura cum: Terentius in heauton timorumeno "natu gravior, ignoscentior".

Ad v. 290 In casus omnes ut supra 'fortuna secunda, aut adversa cadat'.

Ad v. 291 Pulcher ivlus incongruum epitheton pulchritudinis posuit, cum res sit in hoc loco religionis.

Ad v. 292 Strinxit pietatis imago praestrinxit, momordit, admonuit. sensus autem est: aut postquam vidit istum sic amare matrem, paternae pietatis virtutem coepit agnoscere: aut certe coepit etiam ipse sic in pietatem moveri, ut eius consueverat pater: aut certe exemplo Euryali avidius coepit amare patrem etiam ante dilectum.

Ad v. 296 Nec partum gratia talem parva manet debet ab omnibus coli quae talem creavit: non ergo a te tantum, sed per te commendatur.

Ad v. 297 Casus factum quicumque sequetur satis congrue; praemia enim non debentur eventui, sed voluntati: hoc est quidquid evenerit, praemia dabo.

Ad v. 298 Per quod pater ante solebat alii volunt ideo 'ante', quia absens est Aeneas: sed iurare possumus etiam per absentis filii caput. alii ad causam religionis trahunt, quae praecepit, ut filii imitentur in omnibus rebus suos parentes: ut nunc quasi imitatio sit iuris iurandi, ut dicat Ascanius 'iuro per caput meum', sicut praesens pater per suum caput iurare consueverat quotiens fidem suam confirmare cupiebat. alii volunt ideo dictum 'ante', quia pontificibus per liberos iurare non licebat, sed per deos tantummodo, ut sit 'ante' antequam pontifex esset Aeneas. ergo 'ante' aut temporis est aut ordinis.

Ad v. 299 Reduci rebusque secundis mira arte moratur in prosperis et ea iterat, tacet adversa et magis intellectui et subauditioni relinquit. cum enim non dicat 'si non redieris', ait 'matrique tuae generique manebunt'. hoc autem secundum morem Romanorum dicit, apud quos ita praemia decernebantur 'illi liberisque eius', ut darentur liberis quae accipere non potuissent parentes.

Ad v. 302 Lycaon gnosius Cretensis: et est laus ab artifice. hunc autem gladium Euryalo datum intellegimus: nam Nisus accepit pellem et galeam.

Ad v. 304 Pellem horrentisque leonis exuvias τὸ αὐτὸ dixit, hoc est bis idem, ut "bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis?".

Ad v. 305 Galeam fidus permutat aletes galeae enim sunt explorantum, sicut etiam Homerus ostendit. 'permutat' autem conpositum pro simplici.

Ad v. 307 Primorum genetivus hic venit et ab eo quod est 'hic primus hi primi', et ab eo quod est 'hi primores', sicut 'hi proceres': quorum nominum nominativus singularis non invenitur, licet dicamus 'huius primoris' 'huius proceris'.

Ad v. 308 Votis aut cum votis: aut pro reditu vota facientes. an iuvenumque senumque manus ad portas votis prosequitur? an iuvenum quidem manus ad portas, senum vero votis prosequitur, ut iuvenes quidem illos deduxerint, senes vero optaverint illis reditum.

Ad v. 310 portanda nuntianda.

Ad v. 311 Et nubibus inrita donant ut ipse "partem volucres dispersit in auras".

Ad v. 312 superant transgrediuntur.

Ad v. 313 Castra inimica non tantum hostilia, sed et perniciosa; nam cum dolore dictum est 'inimica', unde scilicet redituri non erant, quod ex sequentibus conprobatur: dicendo enim 'multis tamen ante futuri exitio', id est antequam ipsi perirent, ostendit perniciosa esse castra quae ipsis mortem fuerant adlatura. et bene cito dictus est exitus, cum castra mortifera dicuntur.

Ad v. 315 Litore currus quia ante dixerat 'portae quae proxima ponto': aut aream litori proximam, sicut solet. quidam 'litore' fluminis volunt.

Ad v. 317 Vina simul hoc est vasa vini, scilicet in quibus vina ponuntur. ore locutus non est perissologia: nam secundum Homerum exploratores quae volunt, plerumque nutu plerumque sibilo significant.

Ad v. 318 Avdendum dextra quia audemus et cursu et animo. nunc ipsa vocat res id est somnus et vinum.

Ad v. 319 Hac iter est per hostium caedem et audaciam nostram. se attollere adsurgere.

Ad v. 320 consule provide.

Ad v. 321 Haec ego vasta dabo de quibus dixit 'corpora fusa vident'.

Ad v. 322 vocemque premit aut summissa voce loquitur, aut tacet. superbum cur 'superbum' dixerit enarrat 'qui forte tapetibus altis extructus': superbum enim est et nobile, ut "Tiburque superbum". 'extructus' autem pro 'extructis tapetibus altis'. veteres et mensarum et tori struices appellabant.

Ad v. 324 toto proflabat pectore somnum periphrasis est, ne verbo humili stertentem diceret.

Ad v. 326 Sed non avgurio potvit depellere pestem 'augurio' hic pro scientia augurii: et ostendit per transitum fati necessitatem nulla peritia posse depelli. est autem Homericus versus.

Ad v. 327 Temere passim, fortuito, neglegenter. vel humi vel periculose, ut in consuetudine solemus dicere "temerarios homines". 'temere' significat et 'facile': Plautus "magnus est hic fluvius, non hac temere transiri potest" (Bac. 85). significat et 'subito': Ennius †"quod tam temere itis citate catomerariis". significat 'sine causa': Ennius "haud temere est quod tu tristi cum corde gubernas".

Ad v. 328 Premit opprimit, occidit. sub ipsis equis circa ipsos equos.

Ad v. 329 Pendentia quasi ebriorum: aut ita iacentium, ut colla penderent.

Ad v. 331 Singultantem cum singultu animam efflantem. atro potest et superioribus adplicari, ut sit intellectus 'sanguine singultantem atro', potest et sequentibus iungi; sed melius sequentibus.

Ad v. 333 Plurima luserat pro 'plurimum luserat': vel per plurimam noctem.

Ad v. 335 Deo vel vino, vel somno. protinus hic 'porro tenus'.

Ad v. 337 Per ovilia turbans perturbans ovilia: nam tmesis est.

Ad v. 339 Mutumque metu scilicet pecus; nam male quidam accipiunt 'mutum fremit' de leone: quod si dixeris, vacat 'metu'.

Ad v. 340 Incensus et ipse perfurit exemplo Nisi.

Ad v. 341 Sine nomine plebem bene expressit et bellatoris peritiam et tironis inconsideratam aviditatem; nam Nisus reges interimit, Euryalus saevit in plebem: Sallustius "ex insolentia avidus male faciendi". 'sine nomine' autem dixit sine gloria, quorum per humilitatem non sunt omnibus nota nomina. atqui adiecit nomina; nam ait 'Fadumque Herbesumque subit': ergo aut 'sine dignitate et nobilitate', aut seorsum plebem dicit et seorsum nobiles, quorum nomina inseruit.

Ad v. 343 Rhoetum vigilantem hoc loco non tantum Rhoeti timor, sed et Nisi audacia conprobatur. vigilantem] hoc est qui in tantum potando vigilaverat, ut metuens post magnum cratera se tegeret.

Ad v. 346 Et multa morte recepit purpureum multi hic distinguunt, ut sit sensus talis: eduxit gladium multo cruore purpureum. alii 'multa morte recepit', ut sit: eduxit gladium cum multo cruore, et sic inferunt 'purpuream vomit ille animam' secundum eos, qui animam sanguinem dicunt. 'recepit' eduxit, ut "hastamque receptat ossibus haerentem". vel secundum Homerum * * * Cornutus 'nocte' legit et adnotavit "utrum 'nocte' pro morte, an cum multa nox esset?"

Ad v. 348 Vina refert proprie, quae paulo ante potaverat. 'refert' autem reicit; Graeci, ut ille, dicunt ἀναφέρει . hic furto fervidus instat scilicet Euryalus, qui saeviebat latenter, ut sit 'furto' nocturno proelio: nam fures ideo dicti sunt, quod furvo, id est nigro tempore furta committunt: aut re vera 'furto fervidus', quia Messapi galeam sustulit et Rhamnetis phaleras.

Ad v. 350 deficere extremum utrum 'ignem extremum', an 'deficere extremum'? religatos non resolutos, sed diligenter ligatos: unde addidit 'rite', id est ex militari consuetudine optime ligatos. rite ex more.

Ad v. 352 sensit enim parenthesis. nimia caede ferri deest 'illum'. ferri φέρεσθαι .

Ad v. 353 Lux inimica proditrix.

Ad v. 354 Poenarum exhavstum satis est bene 'exhaustum', ut ostendat eos avidos caedis fuisse et cruoris hostilis. via facta per hostes ut "haec ego vasta dabo et lato te limite ducam".

Ad v. 355 multa virum . . . tapetas mire artum tempus expressit, quo necesse erat haec omittere.

Ad v. 356 pulchrosque tapetas secundum Graecos per masculinum genus.

Ad v. 357 Evryalus phaleras rhamnetis et avrea bullis cingvla tibvrti phalerae ornamenta equorum sunt. et est sermo Graecus κὰπ φάλαρ' εὐποίητα . 'cingulum' autem hominum generis neutri est, nam animalium genere feminino dicimus 'has cingulas'.

Ad v. 358 Tiburti remulo ditissimus olim quae mittit dona consuetudo erat apud maiores ut inter se homines hospitii iura mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios. sensus ergo nunc talis est: Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita. Remulus moriens nepoti suo cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus: post cuius mortem apud Rhamnetem Rutulum ab Euryalo haec reperta sunt munera. quod autem dixit 'Tiburti Remulo', aut Tiburtino intellegamus, hoc est de Tibure, ut sit dativus ab appellativo veniens hic Tiburs: aut 'Tiburti', hoc est filio Tiburti ab eo quod est hic Tiburtus, huius Tiburti, ut sit 'Tiburti Remulo' sicut "Deiphobe Glauci".

Ad v. 359 cum ivngeret absens aut cum se illi iungeret, aut cum iungeretur.

Ad v. 360 Svo moriens dat habere nepoti nepoti Remulo, quem supra avo cognominem diximus. nam quotiens aperte non ponitur nomen filii vel nepotis, cognominem eum esse intellegimus avo vel patri, quorum nomen aperte positum invenimus; et e contra si filii vel nepotis positum nomen fuerit, praetermissum autem parentum, cognomines eos esse intellegamus necesse est.

Ad v. 361 Post mortem scilicet Remuli, secundum supra dictum sensum: nam Donatus dicit "post mortem Nisi et Euryali bello potiti sunt Rutuli": quod non procedit, si diligenter advertas. sane sciendum locum hunc esse unum de XII. Vergilii sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis, sive sic relictis, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intellegantur.

Ad v. 362 Nequiquam non fruiturus. et est 'nequiquam aptat', non 'nequiquam fortibus'.

Ad v. 363 Galeam messapi non occisi Messapi abstulit galeam — nam dimicaturus est paulo post — sed invenit iacentem et sustulit. cristisque decoram bene praemittit dicens 'decoram'; nam eius splendore prodente Euryalus capitur. denique Nisus hac ratione non proditur, cui habenti †inferiore galeam, habiliorem galeam Aletes permutavit.

Ad v. 364 Excedunt castris Rutulorum scilicet: nam supra dixit "castra inimica petunt".

Ad v. 365 Urbe Latina non est contrarium illi loco, ubi ait "saepsit se tectis rerumque reliquit habenas", quod modo a Latina urbe auxilia venire commemorat: intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia; nam eum et coetui et foederibus interfuisse dicturus est. praemissi equites hos neque alio loco a Turno missos usquam dixit, nec prius de eis mentionem fecit: dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire.

Ad v. 366 Legio campis instructa moratur proprie; nam legiones peditum sunt, turmae vero equitum.

Ad v. 367 turno regi in omnibus bonis 'regis' dicitur inventum: nam quasi absurdum est, duobus positis, Turnum potius quam Latinum responsa dare.

Ad v. 368 Tercentum quia Romani equites primo trecenti fuerunt; de singulis enim curiis deni dabantur, quas triginta fuisse diximus. an 'tercentum' ut οἳ δ' ἐννέα πάντες ἀνέσταν . scvtati omnes armati: a parte totum: non clipeati; nam clipei peditum sunt, scuta equitum. volscente magistro proprie: nam magister equitum dicitur more Romano qui dictatori adiungi solet.

Ad v. 369 Muro Troianorum. murosque subibant Troianorum. et est locutio de Cicerone "poterisne eius †oratione subire?"

Ad v. 370 Laevo flectentis limite respiciens situm regionis locutus est.

Ad v. 371 Sublustri noctis in umbra sublustris nox est habens aliquid lucis: Horatius "nocte sublustri nihil astra praeter vidit et undas".

Ad v. 372 inmemorem amentem, ut "instamus tamen inmemores": vel incuriosum, vel incautum. radiis lunaribus intellegendum.

Ad v. 373 Havd temere particula haec modo 'non sine causa' significat, alias 'fortuito', alias 'male', alias 'inprovide', alias 'passim', ut "temere inter lora iacentes", alias 'facile': Plautus "rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest" (Bac. 85): quae pro loco accipiuntur et intelleguntur. adverbium sane qualitatis relatum est.

Ad v. 375 Nihil illi tendere contra hoc est 'nihil contra responderunt': nam 'tendo contra sermonem tuum' est 'respondeo tibi', 'tendo contra iter tuum' est 'occurro tibi': ergo 'nihil contra tendebant', id est nihil respondebant e contra.

Ad v. 377 Ad divortia viae in diversa tendentes, hoc est ad diverticula viae militaris: Terentius "ubi ad ipsum veni diverticulum". diverticula autem sunt semitae transversae, quae sunt a latere viae militaris.

Ad v. 378 Aditum coronant melior est lectio 'abitum', quam 'aditum': cingunt enim silvam, ne abeant, non, ne adire possint.

Ad v. 381 Ducebat semita legitur et 'lucebat': quod si est, 'rara' pro 'raro' accipiendum, ut sit 'raro lucebat', herbis scilicet in aliquibus locis intervenientibus: si 'ducebat', intellegimus inter calles pecorum raram fuisse semitam, hoc est hominum viam. et non ostendit quo ducebat: sed intellegamus euntes.

Ad v. 383 Evryalum inpediunt 'inpedio te' dicimus per accusativum, et casus mutari non potest, nisi deseras verbum, ut dicas 'inpedimento mihi es'. sciendum sane multas conferri in Euryalum excusationes. regione viarum regionem hic rectum iter dixit, ab eo quod regat tramitem.

Ad v. 384 Nisus abit bene meminit velocitatis, quam ei in quinto dedit, ut "primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat". inprudens scilicet remanentis Euryali: aut 'inprudens' se evasisse; alii 'inprudens' valde prudens accipiunt.

Ad v. 385 Albae de nomine vel porcae, vel civitatis, vel regis Albani, cui successit Procas.

Ad v. 388 Infelix qua te regione reliqui se infelicem dicit qui dolet, non illum propter quem dolet.

Ad v. 389 Iter omne revolvens fallacis silvae Urbanus huc usque verba Nisi vult esse, alii poetae dant 'rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae', ut Nisus usque 'quave sequar' dixisse videatur.

Ad v. 391 observata id est observans. silentibus pro 'ipse silens': aut 'silentibus', ut "cum tacet omnis ager".

Ad v. 392 Signa sequentum militarem sonum dicit, qui varius est: nam interdum canit, ut insequantur eos qui fugiunt, interdum receptui.

Ad v. 393 Nec longum in medio tempus inter auditum sonum et visum Euryalum. et est eclipsis.

Ad v. 395 fravde loci et noctis 'fraude loci' difficultate loci, 'noctis' pro tenebris et obscuritate fraudem appellat. quidam 'noctis subito turbante tumultu' legunt, ut sit 'noctis tumultu' nocturno. tumultum explorantium dicit.

Ad v. 396 Oppressum rapit hoc est 'quem iam manus omnis rapit'; nam male quidam 'videt rapi' accipiunt: quod si admiseris, vacat 'quem iam manus omnis'.

Ad v. 397 quid faciat mire adfectum suum poeta interposuit.

Ad v. 398 in hostes quidam 'in enses' legunt et melius hoc putant, quam in hostes.

Ad v. 399 Pulchram properet per vulnera mortem aut deest 'adire', aut deest 'ad', ut sit 'ad mortem properet': aut certe antique 'properet mortem', ut Plautus "properate prandium" (Men. 628), Ennius "festivum festinant diem". 'pulchram mortem': gloriosum enim est pro amico perire. et 'pulchram' ex persona poetae dictum est: vel certe 'pulchram' ad eum, qui hoc putat.

Ad v. 400 ocius pro 'ociter'.

Ad v. 402 Tu praesens nostro succurre labori non dicit 'quae praesens es' sed 'praesens succurre', id est ilico, statim. et consuetudinis eius est, ut de vicino et proximo ducat opportunas invocationes: "'Faune, precor, miserere' inquit": et "nymphas venerabar agrestes Gradivumque patrem Geticis qui praesidet arvis". et in repetitione 'tu dea, tu praesens' maior emphasis videtur.

Ad v. 404 Si qua 'qua' vacat et hic et in sequenti.

Ad v. 406 Suspendive tholo tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona suspendi consueverant. quae tam diu dona dici poterant, quam diu non profana fierent, sicut in libris sacrorum refertur. bene autem venatorem inducit numen invocare silvarum. alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est. alii tectum sine parietibus columnis subnixum. aedes autem rotundas tribus diis dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, vel Herculi vel Mercurio.

Ad v. 407 Turbare globum sana petitio: nam quia tot vincere inpossibile fuerat, petit ut saltem eos perturbet telorum beneficio. rege tela per avras per noctem, in qua sine auxilio numinis recti iactus esse non possunt.

Ad v. 409 Ferrum conicit. hasta de ferro ad hastam transiit. 'conicit' pro 'coicit': nam 'conicit' antiquum est.

Ad v. 410 Adversi in tergum sulmonis ibique frangitur 'tergum' pro 'tergus' dixit — Sallustius "tergis vinciebant" pro 'tergoribus' — , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam — ut 'frangitur' sit 'conliditur' — fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse: aliter non procedit; nam si hastam re vera fractam accipiamus, ratione caret quod dicit 'fisso transit praecordia ligno'. alii re vera in tergum volunt esse percussum: quod falsum est; nam quo modo ante fissum lignum est et sic praecordia penetrata? sciendum tamen locum hunc unum esse de his quos insolubiles diximus supra.

Ad v. 411 ligno quidam humiliter dictum accipiunt.

Ad v. 414 Hoc acrior idem quod latuerat et quod ei primus prospere cesserat iactus.

Ad v. 415 Telum librabat ab avre gestus iaculantis exprimitur: duobus autem generibus manualia tela mittuntur; aut enim ab aure, aut a latere tela iaciuntur.

Ad v. 416 Per tempus utrumque congrue dicit telum per tempus utrumque transisse; ait enim 'diversi circumspiciunt', hoc est 'huc et illuc ora circumferunt', per quam oportunitatem potuit telum tempus utrumque transire. Asper tamen dicit: 'per tempus utrumque', hoc est 'inter tempus utrumque', ut e contra "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno", id est 'per hunc'. quod si est, intellegamus in fronte esse vulneratum.

Ad v. 417 Tepefacta cerebro alibi "et fixo ferrum in pulmone tepescit".

Ad v. 420 Interea donec ille invenitur. calido mihi sanguine poenas Ennius in primo "nam mi calido dabis sanguine poenas".

Ad v. 421 Persolves amborum aut occisorum, aut tuas et Nisi: nam duos eos fuisse novit, supra enim ait 'state viri'.

Ad v. 424 amplius de cetero, posthac: interdum et quantitatem significat, ut Terentius "quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius". tantum potvit hoc quamvis ad animum Nisi pertineat, tamen sympathiam etiam poeta ex sua persona fecit.

Ad v. 425 Me me subaudis 'interficite': et est interrupta elocutio dolore turbati.

Ad v. 427 Nec potvit validior argumentatio ex inpossibilitate, ut "quid Troes potuere?" item "non ea vis animo, nec tanta superbia victis".

Ad v. 428 Tantum infelicem nimium dilexit amicum contra illud: cur ergo venit? dicit: tantum amicum dilexit, ut, cum nihil posset, tamen veniret.

Ad v. 431 Volvitur evryalus leto aut septimus est, aut dativus; sed si dativus fuerit, figuratum est, id est 'in letum', ut "it clamor caelo".

Ad v. 433 Purpureus veluti cum flos succisus aratro habetur ratio comparationis: videtur enim Euryalo Hyacinthum comparare, qui pulcherrimus fuit et post mortem conversus in florem est.

Ad v. 434 langvescit moriens duplex similitudo et pulchritudinis et gestus.

Ad v. 435 Lassove papavera collo demisere caput Homeri est et comparatio et figura; nam et ille sic ait, ut multorum unum diceret caput.

Ad v. 436 solumque per omnes an per obstantes, an protegentes?

Ad v. 437 Volscentem petit appetit: petitiones enim proprie dicimus impetus gladiatorum, unde Cicero "quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari nullo modo possent, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi". moratur perseverat.

Ad v. 439 Proturbant modo confodiunt, unde paulo post 'confossus'. non setius non segnius, quamquam vulneratus.

Ad v. 441 In ore condidit adverso archaismos est, ut supra "pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit".

Ad v. 443 Placidaque ibi demum morte quievit aut proprium est mortis epitheton: aut ex affectu pereuntis dictum est, qui cum amico moriebatur.

Ad v. 444 fortunati ambo prosphonesis est. mire horum mortem non luctu aut misericordia, sed felicitatis testimonio prosequitur. si quid mea carmina possunt verecunde.

Ad v. 446 Domus familia. capitoli inmobile saxum accolet in urbe Roma Iovis templum non fuit. quod cum iam devotum a Prisco Tarquinio vellet Superbus Tarquinius aedificare, coepit auguriis captare qui mons huic templo esset aptissimus. et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare. cumque omnes dii libenter migrassent, Terminus solus, hoc est limitum deus, discedere noluit, sed illic remansit. tunc de hoc ipso sacrificatum est et deprehensum, quod Terminus cum Iove remanens aeternum urbi imperium cum religione significaret; unde in Capitolio prona pars tecti patet, quae lapidem ipsum Termini spectat; nam Termino non nisi sub divo sacrificabatur. hinc ergo nunc dixit 'Capitolii inmobile saxum accolet', quia Terminus non est revulsus de loco.

Ad v. 448 Praeda rutvli spoliisque potiti non solum suis armis eos exuerunt, sed etiam illa praeda, quae Rutulis fuerat ante detracta.

Ad v. 450 nec minor in castris luctus decens repetitio.

Ad v. 452 Serranoque numaque decima antapodosis, quae fit quotiens commemorantur ea quae non sunt ante praedicta: neque Numam induxit occisum.

Ad v. 453 Tepidaque recentem caede locum hypallage est, tepidum locum recenti caede; unde multi legunt 'tepidumque recenti caede locum'.

Ad v. 454 Spumantes sanguine rivos spumas tunc habet sanguis cum effunditur, nam postea conquiescit; unde bene dixit 'spumantes rivos', quia praemisit 'seminecesque viros'.

Ad v. 457 et iam prima novo Lucretianum est. et bene descripturus caedes et bella morose diem oriri facit.

Ad v. 459 Iam rebus luce retectis supra "et rebus nox abstulit atra colorem".

Ad v. 461 Cogit quisque svos scilicet comites; nam plenum est 'aeratasque acies'.

Ad v. 462 Acvunt rumoribus iras quia duo ausi sunt per eorum castra transire.

Ad v. 465 Evryali et nisi volunt non nulli clamorem esse militum; sed melius hoc a poeta dictum accipimus — nam Rutuli eorum non noverant nomina — ut sit 'quin etiam capita Euryali et Nisi praefigunt in arrectis hastis et cum magno clamore comitantur'.

Ad v. 466 murorum in parte sinistra aliud agens situm castrorum ostendit. praeterea et prooeconomia est, quia postea castris per fluvium Turnus evadit.

Ad v. 467 Cingitur amni 'amne' debuit dicere: numquam enim bene in 'i' exeunt nisi quae communis sunt generis, ut 'docilis' 'agilis'; sed ideo ausus est ita ponere ablativum, quia, ut supra diximus, apud maiores hic et haec amnis dicebatur.

Ad v. 468 Tenent fossas tuentur, defendunt.

Ad v. 470 Nota nimis miseris hoc plus commovebantur: quoniam etiam abscisi vultus necdum agnitionis amiserant notas.

Ad v. 471 pinnata quidam volunt ideo hic Famam pinnatam a poeta inductam, quia tumultum et res adversas nuntiet, ut illud tangere videretur, quod qui bellum nuntiaret pinnatas litteras diceretur adferre.

Ad v. 473 subitus miserae potest pro 'subitus miserae', vel pro 'subito miserae'; ergo et genetivus potest esse.

Ad v. 474 Excussi manibus radii bene 'excussi', quasi nescienti: melius, quam si diceret 'proiecti'.

Ad v. 475 Femineo vlulatu inpatienti, ut "femineo praedae et spoliorum ardebat amore".

Ad v. 477 Prima petit ideo 'prima', quia solent in extrema necessitate etiam mulieres muros ascendere, ut "ipsae de muris matres". non illa virum non illa pericli unum pudoris est, aliud salutis.

Ad v. 478 telorumque memor hanc inpatientiam matris Euryali illo loco poeta praemisit, cum eam Euryalus nec profectionem suam ad requirendum Aenean scire significat, et tantopere commendat Ascanio: nam et Nisus propter illam dicit nolle Euryalum sibi comitem iungere, quod sciret, si quid ei accidisset, intolerabiliter eam laturam.

Ad v. 479 Hunc talem. et est conquestio matris Euryali plena artis rhetoricae: nam paene omnes partes habet de misericordia commovenda a Cicerone in rhetoricis positas. hunc te aspicio a qualitate caedis.

Ad v. 480 Sera meae requies Euander "mea sera et sola voluptas". et 'requies' hic pro solacio. potvisti linquere solam ab intercepto solacio.

Ad v. 481 Crudelis qui potuisti linquere solam, cum pius esses. sub tanta pericula 'sub' pro 'in', ut "namque sub ingenti lustrat dum singula templo".

Ad v. 482 Adfari extremis Anchises "sic o sic positum adfati discedite corpus", Terentius "quin igitur, dum licet, loquimini mecum, Antipho?" matri melius 'matri', quam si dixisset 'mihi'.

Ad v. 483 Latinis id est Latinorum.

Ad v. 484 Nec tua funera mater id est 'funerea': nam apud maiores funeras dicebant eas ad quas funus pertinet, ut sororem, matrem: nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris. funeras autem dicebant quasi funereas, ad quas pertinet funus. vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus dicebatur: Plautus in Pseudulo "teritur sinapis scelera" (Ps. 817), in eadem "nunc iube venire Pseudulum, scelerum caput" (Ps. 1054), id est scelestum.

Ad v. 485 aut vulnera lavi Romana consuetudo fuit ut mortui lavarentur, ideoque hos qui hoc officium implebant, pollinctores appellatos dicunt, qui mortuis os polline oblinebant, ne livor appareret extincti.

Ad v. 486 festina pro 'festinans', nomen pro participio: vel a verbo derivatum, ut ab eo quod est 'festino' 'festinus' dicatur, ut hic 'festina', quomodo superius 'funera': Sallustius "in secunda cohortes festinas composuerat": ut ipse ab eo quod 'propero' "circumstant properi aurigae", ut sit nominativus 'hic properus'. et bene 'festina', nam ait superius "'excussi manibus radii revolutaque pensa'".

Ad v. 488 quo sequar id est inquiram.

Ad v. 489 Funus lacerum dilaniatum cadaver: nam 'funus' pro cadavere posuit. ergo ex posteriore intellegitur prius. hoc mihi de te hoc caput intuens ait.

Ad v. 491 Si qua est pietas si qua pietas in occidendo est, in me probetur.

Ad v. 492 Me primam absumite ferro unusquisque enim in propriae salutis desperatione credit universa etiam posse consumi, unde est quod modo dixit 'me primam': quasi mortuo Euryalo omnes Troiani perituri essent.

Ad v. 494 Invisum hoc detrude caput sub tartara telo invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas. invisum] deest 'tibi'. et si 'invisum', quo modo 'miserere'?

Ad v. 495 Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam hinc traxit illum colorem Iuvenalis "quod facinus dignum tam longo admiserit aevo?"

Ad v. 497 Torpent infractae antea infractae, nunc tamen torpent, ut "Turnus ut infractos adverso Marte Latinos". infractae] naturaliter enim homines dolore ac miseratione franguntur.

Ad v. 498 idaeus et actor ex nominibus personarum et fidem et dignitatem rei addit.

Ad v. 499 Lacrimantis ivli puero dat lacrimas, cui potest sine pudore; viris fortibus tantum dolorem.

Ad v. 500 Sub tecta reponunt honorifice. quod autem dicit 'corripiunt', non iniuriae est, sed celeritatis, id est raptim tollunt.

Ad v. 501 At tuba terribilem sonitum hemistichium Ennii: nam sequentia iste mutavit. ille enim ad exprimendum tubae sonum ait "taratantara dixit". et multa huius modi Vergilius cum aspera invenerit, mutat. bene tamen hic electis verbis imitatur sonum tubarum.

Ad v. 502 Increpvit et insonuit et segnitiam increpavit.

Ad v. 503 Volsci non mirum quia dicit Volscos, cum et Camilla de Volscis sit, ut "Volsca de gente Camilla": namque pars aliqua Tusciae dat Turno auxilia, cum Tuscos dixerimus specialiter Aeneae favere. item e contra pars Venetiae auxilium praestat Aeneae, quam Turni fuisse superius diximus. testudine testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur. namque in armorum generibus milites sumunt ab animalibus nomina, ut 'aries': Sallustius "in modum ericii militaris". inventor autem testudinis Artemon Clazomenius fertur, idemque arietis repertor dicitur. scuta aerea gestare Curetes primi invenerunt. galea Thracicum tegmen est. thoraces Thorax quidam rex dicitur invenisse. Lycaon Arcas gladium longiore lamina produxisse narratur. Peleus primus machaeram dicitur invenisse. harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.

Ad v. 504 Fossas implere parant vertit ordinem: nam ante est ut impleatur fossa, tollantur valli, et sic testudine accedatur ad murum. quamquam possumus intellegere etiam ad fossas eos facta venisse testudine. proprie tamen 'fossas implere', 'vallum vellere': sic enim et historici.

Ad v. 507 Effundere contra proprie; tela enim non iaciuntur in subiectos, sed funduntur. et dicendo 'omne genus telorum' ostendit telum vocari omne quod iacitur.

Ad v. 509 Adsveti longo m. d. b. docet usum in rebus omnibus plurimum posse.

Ad v. 510 Infesto volvebant pondere hoc est infesti ponderis. subter densa testudine hoc est sub testudine.

Ad v. 513 Nec iam sufficiunt diu iam non sustinent. rvuntque hic 'ruunt' pro deiciunt.

Ad v. 515 Armorumque resolvit tegmina hic ostendit armorum conexionem esse testudinem: Lucanus de testudine "at postquam virtus incerta virorum perpetuam rupit defesso milite cratem singula continuis cesserunt ictibus arma".

Ad v. 519 Etruscam pinum hoc est ipse Etruscus. 'quassabat' autem et 'infert' mutatio temporum, ut "Tydides multa vastabat caede cruentus ardentesque avertit equos in castra".

Ad v. 523 Vos o calliope precor syllepsis per numeros; erat enim rectum 'vos musae, aut te, Calliope'. adspirate favete, ut "adspirat primo Fortuna labori".

Ad v. 526 Oras evolvite belli hoc est ingentis belli narrate non tantum initia, sed etiam extrema bellorum: nam orae sunt extremitates. est autem Ennianum "qui potis ingentis oras evolvere belli".

Ad v. 527 Turris erat turris huius modi esse ad munitionem civitatum et in secundo legimus; sed hae plerumque mobiles sunt, plerumque fixae: fixae, ut in secundo "turris ac tecta domorum", mobiles, ut in duodecimo meminit "subdideratque rotas pontesque instraverat altos". pontibus pro tabulatis.

Ad v. 528 Oportuna loco pro 'oportuno', scilicet circa portas.

Ad v. 529 Opum vi potest et hypallage esse, ut sit 'ope virium'.

Ad v. 530 certabant zeugma: potest et ad Latinos et ad Troianos referri.

Ad v. 531 Cavas patulas. densi pro 'tela densa'.

Ad v. 533 Flammam adfixit adfectate: debuit enim dicere, adfixit aut facem aut malleolum, non flammam. quae plurima vento gliscens et magna facta per ventum.

Ad v. 534 Haesit adesis non iam 'adesis', sed quos exedit adhaerendo, id est haesitans adedit vel adesos reddidit.

Ad v. 535 Malorum velle fugam honestissima elocutio.

Ad v. 537 Peste incendio, ut "et toto descendit corpore pestis".

Ad v. 541 Unus subaudis 'et alter': nam non procedit 'unus Helenor et Lycus elapsi'. elapsi scilicet non mortem, sed turris ruinam.

Ad v. 543 Maeonio regi aut proprium patris nomen est, aut cognominem eum filio intellegamus, quia, ut supra diximus, cum filii vel patris nomen praemittitur et aliud tacetur, cognomines eos esse intellegimus. furtim sustulerat e stupro educaverat: hinc est "et dulcia furta".

Ad v. 544 Vetitisque ad Troiam miserat armis secundum Donatum 'vetitis fato', quia stare Troia diutius vetabatur; sed melius lege militari intellegimus, quia servi a militia prohibebantur: unde in Deiotariana purgat hoc Cicero, cum fuisset obiectum inter equites quos Deiotarus miserat Caesari, unum servum fuisse: Vergilium autem novimus trahere aliqua de historia. servos sane numquam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.

Ad v. 545 Ense nudo id est stricto. 'ense levis' ‹levis› armaturae est; 'nudo' autem stricto vel sine vagina. parmaque inglorius Alba quasi tiro, ut diximus supra, quia picta arma iam probati in bellis habebant.

Ad v. 548 ut fera quidam pardum significari volunt.

Ad v. 553 Longe melior lycus ergo et Helenor bonus. inter 'per', ut "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno".

Ad v. 555 Prendere saxa manu quia tunc alti non erant muri, sed ad impetum tantum repellendum, ut etiam Sallustius ostendit, ubi Sertorium umeris sublatum per muros ascendisse commemorat.

Ad v. 556 Cursu teloque secutus nimiam eius ostendit celeritatem, qui potuit telum missum consequi: nam hoc dicit, cum praemisso telo ad hostem venit: Statius "et emissum cursu conprendere telum".

Ad v. 558 Revellit in verbo 'vello' facit in participio 'vulsus'.

Ad v. 560 Qualis ubi aut leporem pro 'qualiter'.

Ad v. 561 Pedibus iovis armiger uncis quia dicitur aquila in bello Gigantum Iovi arma ministrasse. quod tamen fingitur: nam, ut supra diximus, Iuppiter et Saturnus reges fuerunt. sed Iuppiter dum cum patre Saturno haberet de agris contentionem, ortum bellum est. ad quod egrediens Iuppiter aquilae vidit augurium. cuius cum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministraverit: unde etiam a felici augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur.

Ad v. 562 Quaesitum qui requiritur: nam praesens a passivo non habuit. et est hysteroproteron; nam post raptum requiritur: vel 'quaesitum' requirendum, ποθητόν . multis baLatibus id est cum multis balatibus.

Ad v. 563 Martius lupus aut cruentus, aut Marti dedicatus.

Ad v. 564 Aggere complent agger est cuiuslibet rei coacervatio, unde fossae aut valles possunt repleri. subaudiendum tamen 'alii'.

Ad v. 566 Ingenti fragmine montis supra dicti saxi exaggeratio est.

Ad v. 567 Lucetium solum hoc nomen est, quod dictum a Vergilio in nullo alio reperitur auctore. sane lingua Osca Lucetius est Iuppiter, dictus a luce, quam praestare hominibus dicitur. ipse est nostra lingua Diespiter, id est diei pater: Horatius "namque Diespiter plerumque per purum".

Ad v. 569 hic iaculo bonus nescias de quo dixerit.

Ad v. 570 CAenea turnus turnus ityn ut ait Lucilius "bonum schema est, quotiens sensus variatur in iteratione verborum, et in fine positus sequentis sit exordium, qui appellatur climax".

Ad v. 572 Pro turribus aut pro defensione turrium: aut sic magni, ut turres putares.

Ad v. 573 Hasta themillae Themillas Themillae, ut Aeneas Aeneae. 'levis' autem 'hasta' pro 'leviter veniens': unde et 'strinxerat' dixit, id est paululum vulneraverat, ut "tandem etiam magno strinxit de corpore Turni".

Ad v. 574 Demens qui scutum quo se tuebatur, abiecit.

Ad v. 575 Alis pennis.

Ad v. 576 Laevo adfixa est lateri ostendit vulneris locum, quem ante suppresserat. sic in quarto "infixum stridit sub pectore vulnus".

Ad v. 577 Spiramenta animae definitio pulmonum.

Ad v. 579 Pictus acu chlamydem hoc est habens chlamydem Phrygiam, ut "et Phrygiam Ascanio chlamydem". et est figuratum 'pictus chlamydem'. ferrugine clarus hibera ferrugo coloris genus est, qui vicinus est purpurae subnigrae. 'Hibera' autem modo non Hispana, sed Pontica: nam Hiberia pars Ponti est inter Persidem et Armeniam, ubi optime colores diversi tinguntur, ut ostendit Horatius dicens "herbasque quas Iolcos atque Hiberia mittit, venenorum ferax".

Ad v. 580 Genitor quem miserat arcens ordo est 'stabat Arcentis filius Arcens in armis egregiis': nam non congruit ut huius filii praetermisso nomine, bis fiat patris commemoratio.

Ad v. 581 Symaethia circum flumina Symaethos fluvius est Siciliae, a rege Symaetho dictus, haud longe ab urbe Catinensi, circa quem sunt Palici dei, quorum talis est fabula: Aetnam nympham, vel, ut quidam volunt, Thaliam, Iuppiter cum vitiasset et fecisset gravidam, timens Iunonem, secundum alios ipsam puellam terrae commendavit, et illic enixa est: secundum alios partum eius. postea cum de terra erupissent duo pueri, Palici dicti sunt, quasi iterum venientes: nam πάλιν ἵκειν est iterum venire. hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacrificia. ideo ergo 'placabilis ara', quia mitigata sunt eorum numina. Palicos nauticos deos Varro appellat. alii dicunt Iovem hunc Palicum propter Iunonis iracundiam in aquilam commutasse. alii Vulcani et Aetnae filium tradunt. sed incertum ex qua recondita historia Arcentem istum induxerit: neque enim sine ratione vel lucus Martis appositus est. et quid homo Siculus in hoc bello facit, quem nusquam supra cum Aenea dicit ad Italiam pervenisse?

Ad v. 585 Liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur: Statius "et arsuras caeli per inania glandes".

Ad v. 586 Porrectum extendit harena intellegimus eum cecidisse trans murum. dicendo autem 'multa' ostendit corporis proceritatem.

Ad v. 587 tum primum bello hoc loco puerum ideo poeta fecit armari, quia legit in historia pueros de bellis gloriam reportasse: filium Marci Drusi annorum sedecim; Crispini filium Crispinum in Corsica, cum fugeret exercitus Spurii Carvilii consulis, bellum restituisse; apud Soram bello Italico ab Herennio puerum in aciem eductum, a quo hostem occisum spoliatumque; Lucii Tarquinii filium, quem ob hoc pater aurea bulla praetextaque donavit.

Ad v. 590 Minorem germanam quia maior nympha fuerat, Iovis voluntate.

Ad v. 592 Digna atque indigna relatu 'indigna', id est turpia et obscena, ut dici solet 'fanda et nefanda'.

Ad v. 593 Novo regno aut nova regii generis adfinitate: aut quia etiam ipsi per regis filiam portio debebatur imperii: aut partem regni a Turno acceperat.

Ad v. 594 Ingentem sese clamore ferebat non erat ingens, sed se esse clamitabat ingentem.

Ad v. 595 Iterum denuo: nam iam tertio obsidentur, et 'iterum' non nisi de duobus dicimus.

Ad v. 596 Bis capti phryges semel ab Hercule, post a Graecis. alii tradunt semel a Graecis et nunc a Latinis: hoc et magis aptum esse Numani personae, ut se vicisse existimet, qui tam iactans et petulans inducatur. morti praetendere muros emphasis est; 'morti' enim pro 'bello' posuit: sic supra "leti discrimina parva". morti p. m.] cum potuerit 'hosti' dicere: scilicet ut nihil Troianis reliquum sit, quam perire.

Ad v. 597 Nostra conubia aut quasi Turni cognatus loquitur: aut invidiose retorquet 'nostra conubia', et vult causam omnium esse communem.

Ad v. 598 Italiam ad Italiam.

Ad v. 599 Non hic atridae exaggeratio vituperationis: nam non tantum se Troianis, sed etiam eorum victoribus praefert. potest et 'Atridae' intellegi, quorum coniuges aut deserunt maritos, aut interimunt revertentes. fandi fictor vlixes aut fallax, aut λογοδαίδαλος , id est qui dolum celat sermonis ornatu.

Ad v. 600 Durum a stirpe genus Italiae disciplina et vita laudatur: quam et Cato in originibus et Varro in gente populi Romani commemorat.

Ad v. 601 Gelv duramus et undis undis gelidis: et est ἓν διὰ δυοῖν , ut "hamis auroque trilicem": nam nemo quod plus est prius dicit; si enim duo essent, ante aquam diceret, sic gelu.

Ad v. 602 Venatu pro 'venatui', ut 'curru' pro 'currui': ablativus dubius, vel pro dativo. pueri bene venationem pueris dedit, opus rusticum iam iuvenibus. silvasque fatigant ipsi fatigantur in silvis: aut pro feris silvas posuit, in quibus sunt ferae.

Ad v. 603 Flectere ludus equos aliorum labor nostrae pueritiae ludus est. 'flectere' autem verbo antiquo usus est: nam equites apud veteres flexuntae vocabantur, sicut ait Varro rerum humanarum. sane poeta meminit sui, nam ait superius "ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis".

Ad v. 604 At patiens operum parvoque adsveta ivventus hoc et in georgicis laudat: nam magnae virtutis est in nimio labore parvis esse contentum.

Ad v. 605 Terram domat bene bellico usus est verbo: et ne a re militari discederet, non dixit 'terras colimus', sed 'domamus', ac si diceret, cum hostes desunt, terras ferro domamus. quatit oppida bello oppidum quidam a vico castelloque magnitudine secernunt: alii locum muro fossave aliave qua munitione conclusum: alii locum aedificiis constitutum, ubi fanum comitium forum et murus sit: alii oppidum dici ab oppositione murorum; vel quod hominibus locus esset oppletus; vel quod opes illo munitionis gratia congestae sunt.

Ad v. 606 Ivvencum terga fatigamus hasta agriculturam sine officio belli non gerimus. est autem cacosyntheton et homoeoteleuton: nam †sit ita 'versa hasta iuvencorum terga fatigamus', id est caedendo urgemus.

Ad v. 607 Sera senectus in aliis 'tarda senectus'.

Ad v. 608 Debilitat vires animi bene 'animi', quia non est ausus corporis dicere: nec enim potest fieri, ut quamvis robustus senex vires habeat prioris aetatis et suae conparetur adulescentiae. nunc ergo licet dicat fortes esse etiam senes, bona tamen usus est temperatione, ut diceret nihil animorum vigori derogare temporis vetustatem.

Ad v. 609 canitiem galea premimus id est semper militamus.

Ad v. 611 Vobis picta croco vituperatio Troianorum, in qua utitur argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo. et sunt molliores versus, apti ad carpendam mollitiem. sane vestes acu pictas coloribus Phryges primi invenerunt: nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt. fulgenti murice purpura. hanc autem vitio et dedecori apud maiores fuisse constat: Iuvenalis "peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas quaecumque est, purpura ducit".

Ad v. 612 Desidiae cordi vobis sunt: et est ab animo argumentum. choreis servavit hoc loco naturam syllabae, quam in sexto metri causa corripuit, ut "pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt".

Ad v. 613 Et tunicae manicas tunicae vestrae habent manicas, quod etiam Cicero vituperat, dicens "manicatis et talaribus tunicis": nam colobiis utebantur antiqui. sane 'habent' bis audiendum. et habent redimicula mitrae illud dicturus fuerat, habetis in pilleis redimicula: quod convertit in vituperationem maiorem, dicens 'religatas habetis mitras'. nam pillea virorum sunt, mitrae feminarum, quas calauticas dicunt. mitra autem proprie Lydorum fuit, ut "Maeonia mentum mitra": quem habitum imitati sunt Troiani. alii mitras meretricum esse voluerunt, quod hic tamquam effeminatis obicitur.

Ad v. 614 O vere phrygiae ipsos vituperaverat 'Phryges', nunc ad maiorem iniuriam Phrygias, non Phryges dicit. alta dindyma montes matris deum. 'ite' autem 'per alta' sic dixit, quasi currite per Dindyma et ducite choros per Dindyma. nec sufficit Numano loqui iniuriam Troianorum, nisi etiam sacris numinum contumeliam faciat. sed hoc iam quasi moriturus loquitur: hoc est enim 'digna atque indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, 'indigna' quae impia et in deos ausus est.

Ad v. 615 Biforem dat tibia cantum bisonum, inparem. et servavit eis tibiarum suarum, id est Phrygiarum, naturam. nam tibiae aut Serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas: aut Phrygiae, quae et inpares sunt et inaequales habent cavernas. ergo 'biforem' dissonum, dissimilem; non enim sunt pari modulatione conpositae: ut enim ait Varro "tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem".

Ad v. 616 Buxusque vocat berecyntia a monte Berecynto dicta. dicitur autem et 'haec buxus' et 'hoc buxum', ut "et torno rasile buxum": unde superfluo quidam arborem generis feminini esse volunt, cum hoc loco etiam de ligno generis feminini habeamus exemplum.

Ad v. 617 Et cedite ferro aut ferrum relinquite, et est iteratio: aut 'caedite ferro', id est cum viri non sitis, abscidite partem virorum.

Ad v. 618 Iactantem de suorum gloria. dira canentem ad iniuriam Troianorum.

Ad v. 619 nervoque equino quia in arcubus nervi equini solent esse: Accius Philocteta "tendens nervo equino concita tela".

Ad v. 621 Ante iovem supplex per vota precatus atqui Apollinem debuit invocare iaculaturus sagittas; sed dicimus ideo Iovem invocatum, quia omne initium et incrementum Iovi debetur, ut "ab Iove principium musae". unde nunc Ascanius non quid faciat, cogitat, sed quod primum faciat: inde invocat Iovem.

Ad v. 622 Ivppiter omnipotens hoc epitheton interdum ad gloriam numinis ponitur, interdum ad causam dicentis. namque hoc loco dicendo 'omnipotens' ostendit eum etiam his qui per se minus valent, praestare posse virtutem.

Ad v. 623 ipse tibi bene 'ipse', quia adhuc pro Ascanio pater solebat sacrificare: nam ideo et 'sollemnia' ait, quae fieri solerent, ut se ostenderet, si victoria et pax esset secuta, etiam illius officii capacem esse. feram sollemnia dona 'feram' de iuvenco non dicimus, sed 'adducam'. intellegimus ergo alia dona eum ferre promisisse: singulis enim numinibus certa sunt dona quae offeruntur: inde est "strueremque suis altaria donis", id est congruis.

Ad v. 624 Statvam ante aras aptam se daturum victimam ostendit: alibi "et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram". quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari: Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit: nam Iovi de tauro non immolabatur, ut etiam in tertio diximus, nisi cum triumphi nomine suovetaurium fiebat: quod tamen ideo admissum est, quia non tantum Iovi, sed et aliis diis qui bello praesunt, sacrificatur. avrata fronte ita enim victimae ornari consueverant.

Ad v. 625 Candentem candidum: Iuvenalis "duc in Capitolia magnum cretatumque bovem". caput cum matre ferentem aequalem matri, nondum patri: Iuvenalis "quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu".

Ad v. 627 De parte serena ut non causae sit, sed augurii, et auspicii vis ostenderetur: solent enim tonitrua per tempestatem inferri.

Ad v. 628 Intonvit laevum prosperum: ut enim etiam supra diximus, quae sinistra nobis videntur, intuentibus caelum, illic dextra sunt: non quod sinistra bona sunt, sed quod dextra caeli nobis sinistra sunt. sonat una fatifer arcus simul atque cognovit augurium.

Ad v. 629 Et fugit melius 'effugit' legitur. et figura est 'horrendum effugit'.

Ad v. 630 Perque caput remuli venit figmenta haec vulnerum plerumque non sine ratione ponunt poetae: nam modo hunc ideo in capite dicit esse percussum, quia eum supra vaniloquum introduxerat et superbum: quod vitio capitis evenit: Horatius "attollens vacuum plus nimio gloria verticem". sic Homerus Thersiten a tergo vulneratum dicit usque ad praecordia — nam ait μετάφρενα — quia eum stultum induxerat. item de Achille dicit πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς , quem legimus in talo esse vulneratum. vel ideo 'per caput et cava tempora', ut divinitus misso telo nulla pars alia corporis, sed caput vulneraretur, scilicet ut hominis, qui infanda et impia de religionibus dixerat, sacrilegium capite expiaretur.

Ad v. 631 Virtutem inlude 'inludo tibi' et 'insulto tibi' dicimus: nam 'inludo te' figuratum est, ut hoc loco, item 'insulto te': Sallustius "multos a pueritia bonos insultaverat".

Ad v. 632 haec rutvlis pro 'talia': vitavit pronomen.

Ad v. 633 Hoc tantum ascanius et dixit et fecit.

Ad v. 634 Animosque ad s. t. aut suos, aut Ascanii, per favorem.

Ad v. 636 acies urbemque syllepsis.

Ad v. 637 Nube sedens sicut solent numina: Iuno "nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati". victorem bene ei qui unum occiderat, addidit dignitatem. adfatvr ivlum non ita, ut Iulus audiret.

Macte magis aucte, adfecte gloria. et est sermo tractus a sacris: quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata est hostia et magis aucta. 'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius "stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas" pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius "vicinosque ignare paras invadere portus" pro 'ignarus', et alibi "quos Amasene pater" pro 'Amasenus': sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit; nam veteres 'macte esto' dicebant. sed hoc secutus suam consuetudinem fecit: nam et alibi "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" et iterum "dives quae munera Dido" praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi "dives opum variarum" et "dives pictai vestis et auri". item cum veteres natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatius "natalemque mares Delon Apollinis" et Plautus in Pseudolo "natalem hunc mihi diem scitis esse" (Ps. 179), Vergilius his omissis dixit "Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla". ergo et hic ita subtraxit; nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut Ennius "Livius inde redit magno mactatus triumpho". et Lucilius lib. V. "macte, inquam, virtute simulque his versibus esto", et in pontificalibus sacrificantes dicebant deo "macte hoc vino inferio esto". nova virtvte aut magna et mira, ut "Pollio et ipse facit nova carmina": aut re vera 'nova', id est rudi, quantum ad bellum.

Ad v. 639 Dis genite propter Venerem. geniture deos propter Iulium Caesarem et Augustum. ivre merito.

Ad v. 640 Gente sub assaraci sub gente Romana: Assaracus enim pater est Capyos, avus Anchisae. fato ventura magna: haec enim bella sunt gravia, quae fatali ratione contingunt, ut Troiana et Thebana. resident sedabuntur, ut tempestatem residere dicimus.

Nec te Troia capit vel maior es, quam patria, vel maior es meritis, quam civitas in qua nunc es: Lucanus de Caesare "plus patria potuisse sua".

Ad v. 642 Spirantes vitales, quibus spiramus et vivimus.

Ad v. 643 Petit notandum 'petit' sine insidiis dictum.

Ad v. 644 antiquum in buten hic Butes semel hic nominatur, ut in V. Nautes.

Ad v. 645 Fidusque ad limina custos aedituus fuit: quod, ut supra diximus, in ingenti honore apud maiores fuit. illic enim et epulabantur et deos colebant; census etiam omnis illic servabatur: quod et Plautus docet in Asinaria, in qua inducit Sauriam, servum atriensem, in tota familia plurimum posse. 'ad limina' sane figuratum.

Ad v. 648 Saeva sonoribus arma strepitu terribilia. et utrum saeva arma quae habent sonorem, ut "aurea bullis cingula", an etiam sonoribus saeva?

Ad v. 649 Ardentem desiderio dimicandi: unde 'animosque ad sidera tollunt' melius Ascanii intellegimus, sicut Statius de Menoeceo "et laudibus inplet honestis".

Ad v. 650 Aenide patronymicon hoc non venit ab eo, quod est 'hic Aeneas': nam 'hic Aeneades' et 'o Aeneade' faceret.

Ad v. 651 Primam hanc tibi magnus apollo dicendo 'primam hanc' pollicetur et aliam. concedere autem se ideo dixit, quia sagittarum deus est: et licet eum Iuppiter iuverit, Apollo tamen sibi suum officium vindicat, quod dicit se concessisse, quia non prohibuit. ea enim quae ab aliis numinibus poscimus, tunc inplentur, si non adversantur numina quorum propria sunt quae poscimus: unde et in quarto Iuno ait "adero et, tua si mihi certa voluntas", hoc est, quod in me est, iungam eos: restat ut et tu tuum inpleri velis officium.

Ad v. 652 Paribus non invidet armis pari gloriae: nam ut Apollo puer occiso Pythone ultus est matris iniuriam, sic Ascanius occiso Numano Troianorum castra iniuriasque defendit. 'paribus' ergo 'armis', id est similibus, non peritia, sed genere victoriae.

Ad v. 653 Cetera deinceps: et est adverbium. cetera] id est in ceterum: est autem Ennianum "cetera quos peperisti ne cures". orsus modo locutus, id est pro eo qui desierit: alias coepit, quod magis est proprium, ut "sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus".

Ad v. 654 Medio sermone ideo 'medio', quia non respondit Ascanius. sermo est enim duorum vel plurium oratio.

Ad v. 657 Fuga abscessu. et more suo abeuntes deos inducit agnosci. pharetramque f. s. sonantem quia dixit supra "et saeva sonoribus arma".

Ad v. 658 Dictis propter auditam orationem. numine propter agnitum deum.

Ad v. 660 animasque in aperta pericula mittunt plus enim quam manifesta sunt praesentia pericula, quando audientibus Troianis bello prohibebatur Ascanius, ne periclitaretur.

Ad v. 662 Intendunt acres arcus pro 'ipsi acres': ut enim et in primo diximus, arcum unusquisque habet pro viribus suis. ammentaque torquent pro 'tela ammentis torquent': nam ammentum est lorum, quo media hasta religatur et iacitur.

Ad v. 664 Flictu pro adflictu, vel inflictu, id est ictu: nam detraxit more suo praepositionem. et loquutus est iuxta antiquum morem: Pacuvius Teucro "flictus navium".

Ad v. 665 Pluvialibus haedis supra tauri cornua est signum, cui auriga nomen est: hunc cum tauro una clara stella coniungit. retinet autem auriga stellas duas in manu, quae Haedi vocantur, et capram quam Amaltheam dicunt: quorum et ortus et occasus tempestates gravissimas facit. oriuntur autem cum scorpione mense Octobri.

Ad v. 667 Ivppiter aer, ut "manet sub Iove frigido venator" Horatius.

Ad v. 670 eduxit quidam pro 'educavit' volunt intellegi.

Ad v. 671 Montibus aequos Idae, vel eius arboribus exaequandos.

Ad v. 672 ducis imperio commissa aut quae eis fuerat commissa imperio absentis Aeneae: aut, quod est melius, quae imperio Aeneae fuerat 'commissa', id est clausa: unde et commissurae dicuntur coniunctiones tabularum. secundum superiorem sensum contrarium est quod dixit 'rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros'. Aeneas enim abscedens principibus omnium rerum commiserat curam. alii 'ducis' Ascanium accipiunt. alii commissam ideo clausam accipiunt, quia superius lectum est 'heia ingenti clamore per omnes condunt se Teucri portas': quietis enim rebus portae patebant, per quas se Teucri sub adventum hostis receperant: propterea quod ait 'namque ita discedens praeceperat optimus armis Aeneas, si qua interea fortuna fuisset, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere'. sane 'commissa' deest 'sibi' vel 'illis'. ducis imperio commissa scimus quod Mnestheo et aliis ducibus imperaverat Aeneas, ad petenda auxilia proficiscens, ne portas aperirent, ut 'castra modo et tutos servarent aggere muros'. item legimus Mnesthea et Serestum ductores fuisse et rerum magistros, non Pandarum et Bitiam: unde apparet quia hunc locum male intellexit Donatus, dicens, commissam portam, id est creditam, Pandaro et Bitiae: qui duces non erant. Cornutus vere et melius sensit, dicens, portam quae ducis imperio commissa fuerat, hoc est clausa, eam aperuerunt. commissura enim dicitur tabularum coniunctio, sicut Cicero in Fundaniana meminit. ergo melius est ut commissam dicamus clausam, quam creditam Pandaro et Bitiae.

Ad v. 673 moenibus pro 'in moenia'.

Ad v. 674 Pro turribus aut vice turrium: aut pro defensione.

Ad v. 675 Armati ferro aut bene instructi armis: aut, ut Asper dicit, ferrea corda habentes, id est dura et cruenta cogitantes: ut Ennium sit secutus qui ait "succincti corda machaeris".

Ad v. 676 Liquetia flumina iuxta Padum et Athesin, Venetiae flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat. ergo 'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a generalitate ad speciem reverti: quod vitiosum est, ut si dicas 'circa flumina nascuntur arbores' et sic inferas 'circa Tiberim vel Anienem'; sufficit enim dixisse 'circa flumina' generaliter. unde apparet quia 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. liquentia flumina Padus, Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas et Venetiae partem praeterfluit. Athesis Venetiae fluvius est, Veronam civitatem ambiens et in Padum cadens. Liquetia Venetiae fluvius est inter Altinum et Concordiam, quem nunc commemorat. nam 'Liquetia' non est epitheton: nemo enim a generalitate transit ad species.

Ad v. 678 Intonsaque caelo a. c. hoc ad supra dictas cristas refertur. geminae quercus non quia tantum duae nascuntur; sed ad istorum similitudinem respexit, id est quando similes elevantur quercus.

Ad v. 681 Pulcher aquiculus armis ut 'pulcher vestibus', sic 'pulcher armis', hoc est per arma: quod erat armorum retulit ad personam. et melius figuratum, quam si dixisset 'pulchris armis'.

Ad v. 682 Praeceps animi figurate genetivo iunxit; nam dicimus 'praeceps iracundia' 'praeceps furore'. mavortius haemon non Martis filius, sed bellicosus.

Ad v. 683 Agminibus totis deest 'ab': et significat eos primo fugatos esse, mox occisos: aut certe aliquos fugatos, aliquos interemptos. quidam dubium putant, utrum 'ab agminibus totis terga dedere', an 'ab agminibus versi'.

Ad v. 684 posvere in limine vitam ut "animasque in vulnere ponunt".

Ad v. 685 Animis discordibus hostilibus, scilicet Troianorum, qui a Rutulis discordabant.

Ad v. 689 nuntius et qui nuntiat dicitur, et qui nuntiatur; sed modo hic quod nuntiatur.

Ad v. 692 Fratresque s. quos supra dixit portam tenere.

Ad v. 693 Se primus agebat iuxta veteres 'se agebat' pro 'veniebat', ut "ecce gubernator sese Palinurus agebat", Plautus in Mostellaria "unde agis te?" ut enim nos e contrario dicimus 'duco me', ita illi 'agit se', † ΑΠΟ ΘΟΥ ΔΛΝ . 'se agebat', hoc est incedebat, ut "sese Palinurus agebat". tractus autem sermo est a ratione physica; nam agitur corpus animi iudicio: unde Terentius "quo te agis?"

Ad v. 694 thebana de matre parenthesis est. sane Thebae aliae Aegyptiae, aliae Boeotiae, aliae Phrygiae. sarpedonis alti id est nobilis.

Ad v. 695 Itala cornus telum de Itala cornu factum. et materiam pro opere posuit.

Ad v. 696 Stomacho Graecus sermo est.

Ad v. 697 Specus vulneris poetica exaggeratio: specum enim pro cavatione posuit.

Ad v. 698 et fixo ferrum in pulmone et ferrum fixum, et pulmonem fixum possumus accipere.

Ad v. 699 Erymanta manu 'manu' id est gladio comminus ferit: nam et illi de quibus superius dixit, manu occisi sunt, sed misso iaculo. ergo ad differentiam teli iacti accipe 'manu', id est gladio.

Ad v. 700 Ardentem oculis animisque frementem et gestu corporis et mente commotum.

Ad v. 701 neque enim iaculo parenthesis. vitam dedisset pro 'reddidisset'.

Ad v. 702 Falarica venit de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. in ipsa summitate dicitur etiam ignem habere adfixum, stuppa circumdatum et pice oblitum, incensumque aut vulnere hostem aut igne consumit. hoc autem telo pugnatur de turribus, quas falas dici manifestum est: unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat: Iuvenalis "consulit ante falas delphinorumque columnas". ergo a falis dicta est falarica, sicut a muro muralis. sane falaricam Lucanus dixit nervis mitti tortilibus et quadam machina, ut "hunc aut tortilibus vibrata falarica nervis obruat", Vergilius vero ait Turnum manu iaculari potuisse: unde apparet aut a Lucano ad auxesin illius qui occidendus fuerat, esse dictum, aut a Vergilio ad laudem Turni, qui talem hastam manu iaculatus est.

Ad v. 703 Fulminis acta modo amat tela cum impetu venientia fulminibus comparare. tavrea terga usurpavit pro 'taurina', alibi "taurinis follibus": unde, sicut et Plinius dicit, derivationes firmas non habent regulas, sed exeunt prout auctoribus placet. bene autem per transitum eius arma descripsit.

Ad v. 704 Duplici squama et auro id est duplicibus squamis aureis. squamae autem sunt loricarum catenae in modum squamae conpositae. sane squama et splendorem significat, si a piscibus veniat, et sordes, si a squalore; sed in Vergilio splendorem ubique significat.

Ad v. 706 Et clipeum super intonat ingens aut ipse ingens super clipeum intonat: aut ingens clipeum supra ipsum tonat: nam lectum est etiam 'hoc clipeum', ut probat Caper: quod magis debemus accipere: nam Homerum imitatus est, qui ait ἀράβησε δὲ τεύχε' ἐπ' αὐτῷ .

Ad v. 707 Evboico baiarum litore bene 'Baiarum' addidit, ne Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. Postumius de adventu Aeneae et Lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis Aeneae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt: veteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit. quondam hic 'quondam' pro expletiva posuit. alii 'quondam' medii temporis volunt: quidam 'quondam' ad perpetuitatem temporis referunt, hoc est 'ut solet fieri'.

Ad v. 709 ponto iaciunt hoc est 'contra pontum'. sic illa 'sic' protrahendum: nam cum dixisset 'talis', addidit 'sic illa'. rvinam prona trahit ita enim exaedificatur.

Ad v. 712 Prochyta alta tremit atqui haec insula plana est; sed epitheton de praeterito traxit: nam, ut dicit Plinius in naturali historia, Inarimes mons fuit qui terrae motu de ea fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est: fundere enim est ἐκχέειν . 'Prochyta' ergo 'alta' quondam scilicet. hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit. sed Inarime nunc Aenaria dicitur. et saepe fulgoribus petitur ob hoc quod Typhoeum premat, et quia in †eamdi contumeliam simiae missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt: ob quam causam Pithecusam etiam vocitant: licet diversi auctores varie dicant: nam alii hanc insulam Typhoeum, alii Enceladum tradunt premere. et putatur nove dictum 'Inarime', quod et singulari numero, et addita syllaba dixerit, cum Homerus εἰν Ἀρίμοις posuerit, ut prior syllaba praepositionis locum obtineat. Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt. hoc etiam Homerum significasse vult. dvrvmque cubile hoc est mortiferum, ad poenam statutum.

Ad v. 715 Stimulos acres saeviendi scilicet: nam sunt et timoris et libidinis stimuli. notanda quoque prooeconomia, quae id agit ut veri simile sit, Turnum victorem evasisse de castris.

Ad v. 717 Undique conveniunt non dicit qui conveniunt, sed illi sine dubio, quibus Mars iniecit audaciam, inventa oportunitate inruperunt castra Troiana. quoniam postquam.

Ad v. 722 obnixus conisus, conabundus.

Ad v. 723 Duro in certamine liquit sine spe evadendi.

Ad v. 724 Ast alios secum includit pro hostibus, quoniam multos suos exclusisset: Statius "par operis iactura lucro: namque hoste recepto exclusere suos". potest tamen et dubium esse 'includit' utrum hostes, an suos? vltro insuper.

Ad v. 725 demens pathos per personam poetae proferendum. demens hoc ex affectione sua posuit poeta: alibi "sed tum forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos". rutvlum potest accusativus esse, potest et genetivus.

Ad v. 734 Dotalis regia amatae aut tibi data per dotem; aut quae sperabatur. et bene 'Amatae', quae illum sola generum esse cupiebat contra mariti iudicium: ergo eum mulieri probatum, non viro dicit. notandum sane quia id agit, ut ostendat se non per inprudentiam Turnum inclusisse, sed illum per temeritatem sibi minime profutura castra penetrasse.

Ad v. 736 exire pro 'exeundi'.

Ad v. 737 Olli subridens magnam confidentiam virtutis ostendit.

Ad v. 739 Priamo narrabis achillem propter illud Sibyllae "alius Latio iam partus Achilles". et dictum est, ut illud "degeneremque Neoptolemum narrare memento".

Ad v. 740 Rudem nodis non levem, nec pulchram, sed fortem. cortice crudo viridi: nam hastae igni plerumque torrentur.

Ad v. 742 Vulnus saturnia ivno detorsit veniens 'vulnus veniens', id est ictum, quo vulnerari debuit. plerique, sed non idonei commentatores dicunt, hoc loco occisum Turnum, sed causa oeconomiae gloriam a poeta Aeneae esse servatam: quod falsum est. nam si veritatem historiae requiras, primo proelio interemptus Latinus est in arce: inde ubi Turnus Aenean vidit superiorem, Mezentii imploravit auxilium: secundo proelio Turnus occisus est, et nihilo minus Aeneas postea non conparuit: tertio proelio Mezentium occidit Ascanius. hoc Livius dicit et Cato in originibus.

Ad v. 744 Telum hoc loco 'telum' gladium dixit a longitudine: unde et mustela dicitur, quasi mus longus. telum autem posuisse pro gladio illud significat, quod infert paulo post 'consurgit in ensem'. versat librat, iactat: et est Ennianum "versat mucronem".

Ad v. 745 Is talis, par, similis.

Ad v. 746 Alte consurgit in ensem genus feriendi Gallicanum: Sallustius "regressi ad faciliores ictus loco cedebant".

Ad v. 748 inpubesque pathos ex aetate movit.

Ad v. 752 huc caput 'huc pependit' figurate.

Ad v. 756 Bello gentique fuisset duo dicit: et bellum finiri potuit omnibus interemptis, et gens penitus fuisset extincta occiso Ascanio, a quo Romani ducunt originem. ideo 'bello gentique' dixit, quia plerumque bellum finitur gente superstite, ut in bello Troiano contigit.

Ad v. 757 Caedisque insana cupido oeconomia est, quae excusat Turnum, cur non a porta fugatis Troianis, penitus deleta sint castra.

Ad v. 759 Principio intra castra, post Troianorum fugam. succiso poplite gygen excipit ordo est: excipit et succidit poplitem, ut "postibus haesit adesis" et "scuta latentia condunt": nam ante fuit ut eum circumveniret insidiis. 'poples' autem 'po' correpta est, sicut in Sereno legitur; sed producitur positione.

Ad v. 760 Hinc nec loci est, nec temporis, sed ordinis, id est 'deinde'. raptas autem 'de hostilibus cadaveribus'; nam quod dicit Donatus 'ab armigero', non procedit; nec enim lectum est, cum solus inclusus fuerit Turnus, ut post ait 'unus homo': quamvis possit, sicut in ‹X.› "suggere tela mihi" et "tum magnam corripit hastam et iacit".

Ad v. 761 ivno vires animumque ministrat oeconomia, ut quod dicit possit esse veri simile. ivno vires animumque ministrat ne sit incongruum unum tot occidisse, dat Iunonis auxilium: Horatius in arte poetica "nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit".

Ad v. 763 martemque cientes pugnam agitantes.

Ad v. 764 Alcandrumque halivmque noemonaque prytanimque Homeri versus, tantum coniunctione mutata: unde apparet non ad historiam, sed ad ornatum poematis haec nomina pertinere.

Ad v. 765 Tendentem contra in se facientem impetum.

Ad v. 768 Cum galea longe iacvit caput ad exprimendam celeritatem praeterito usus est tempore. potuisse autem caput cum galea longe iaci, praemissa loci altitudo significat. ergo eum comminus percussum intellegamus, sed tantam vim ictus fuisse, ut longe caput excuteret.

Ad v. 769 Felicior peritior; nam in ungendis telis non est felicitas, sed peritia. sane nec 'ungo' nec 'ungentum' u recipit, excepto uno nomine, ut 'unguen'; unde est "et pingues unguine ceras". est autem mira brevitate inducta descriptio.

Ad v. 770 Ferrumque armare veneno speciose dictum 'armabat ferrum', quo nos armare consuevimus: ut ex venenato ferro vehementius et perniciosius vulnus sit.

Ad v. 771 Amicum crethea musis poetam lyricum. et tale est schema per repetitionem, ut "sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens".

Ad v. 772 musarum comitem non re vera 'comitem', sed carminum studiosum.

Ad v. 773 Numerosque intendere nervis rhythmos facere intentione nervorum: nam numeri sunt rhythmi, ut "numeros memini, si verba tenerem". hoc ergo dicit: secundum chordas verba conponebat.

Ad v. 775 Avdita caede svorum servat τὸ πρέπον , ne praesentibus ducibus Turnus tot strages fecisse videatur.

Ad v. 778 Quo deinde fugam aut vacat 'deinde', ut 'tandem' 'gentium' 'locorum': aut intellegimus mente eum tractasse quod de campis milites solent ad castra confugere, et sic dixisse 'quo deinde'? scilicet, de castris quo fugietis ulterius? et hoc est melius; unde et sequitur 'quos alios muros'. et sic est dictum post cogitationem 'quo deinde'? sicut Terentius dixit "quid igitur faciam?" est ea autem amara accusatio.

Ad v. 780 Unus homo ac si diceret 'mortalis'. et bona attenuatio, cum supra dixerit 'Rutulum in medio non agmine regem'.

Ad v. 783 Infelicis patriae Troiae, in qua nunc sunt. vetervmque deorum Penates significat, quos semper coluere Troiani.

Ad v. 784 Miseretque pudetque sic Pallas "nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris".

Ad v. 788 acrius hoc teucri cum eum decedentem viderent.

Ad v. 789 Cev saevum turba leonem sensus hic est: haud aliter Turnus retro cedens petebat fluvium, ac solet leo, pressus multitudine, nec terga praebere propter iram et pudorem, nec posse, licet cupiat, in venantes impetum facere.

Ad v. 793 ille quidem parenthesis. potis est 'ille' enim 'tendere contra potis est per tela virosque'.

Ad v. 796 invaserat hostes aut speciem praeteriti temporis mutavit, aut tempora: nam cum dixisset 'invaserat', subiunxit 'vertit'.

Ad v. 799 Nec contra vires avdet saturnia ivno sufficere atqui favente numine debuit etiam contra multitudinem posse; sed hoc Iuppiter vetuit. sufficere subministrare.

Ad v. 801 Havd mollia ivssa ferentem melius quam Homerus hunc locum exsecutus est: salvo enim sensu vitavit et fabulosa et vilia; nam ille ipsas minas exsequitur.

Ad v. 803 Ergo quia numinis est desertus auxilio.

Ad v. 804 nec dextra valet cum dixisset 'clipeo', non subiunxit gladium, sed dextram, ut ostenderet, eum nec se armis tegendo, nec hostem telis petendo valuisse.

Ad v. 805 Telis obrvitur Lucanus eundem sensum per declamationem "telorum nimbo peritura et pondere ferri". tempora circum totus locus Homeri est.

Ad v. 807 ivbae capiti pro 'quae in capite sunt'. umbo id est scutum, nam a parte totum significat.

Ad v. 810 Et piceum nec respirare potestas flumen agit ordo est 'sudor piceum flumen agit', hoc est sordidum, quia sine respiratione pugnabat.

Ad v. 811 fessos quatit aeger anhelitus Probus ait "commodius hic est 'aeger', quam in quinto 'vastos quatit aeger anhelitus artus': quamvis consuetudo sit Vergilio ista mutandi". quidam 'acer' legunt: et volunt in quinto 'aeger' aptius dictum de sene, hic de iuvene 'acer' melius convenire.

Ad v. 812 Tum demum postquam se aliter evadere posse non vidit. omnibus armis 'cum' minus est.

Ad v. 813 Ille svo cum gurgite flavo hysterologia est 'cum ille eum excepit': non enim procedit 'cum suo gurgite', quasi posset fieri, ut eum Tiberis sine suis fluentis exciperet. sane quaerunt multi, cum Tiberis Aeneae faveat, cur liberaverit Turnum; sed solvitur ista ratione: nam ob hoc Turnum esse liberatum, ut maior Aeneae gloria servaretur. alii tradunt a Thybride, qui Aeneae favet, nunc Turnum in Iunonis gratiam esse servatum.