In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum duodecimum commentarius

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
In Vergilii Aeneidos librum XII commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS.

Ad v. 1 Turnus ut infractos postquam Turnus bello defecisse videt Latinos, antea semper infractos: namque ita maior est sensus, quam si 'infractos' valde fractos acceperis.

Ad v. 2 Sva nunc promissa reposci quia dixerat "ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem". 'nunc' autem pro 'tunc'.

Ad v. 3 Se signari oculis propter illud quod post dicturus est "in te ora Latini, in te oculos referunt". modo autem ‹'signari']2 significari est, ut quod esset silentio ambiguum oculis confirmaretur, sine dubio eorum a quibus coactus promiserat. vltro aut 'insuper', aut 'antequam aliquis exposcat'. et bene ducis dignitatem servavit, ut non ideo faceret, quia quidam reposcebant, sed sua sponte accenderetur in proelium.

Ad v. 5 Saucius ille κατ' ἐξοχήν 'ille leo', id est princeps ferarum: vel certe veteri more ad magnitudinem pertinet, ut "ac velut ille canum morsu"; interdum nobilitatem significat, ut "multum ille et terris iactatus"; aut similem designat: Lucilius "velut ollim auceps ille facit cum inproviso insidiisque": quamvis quidam 'ille' pro se superfluum hoc loco pronomen tradunt. 'saucius' autem 'pectus' saucium pectus habens, ut "nudatosque umeros oleo perfusa nitescit". et bene alia verba interposuit, quia 'saucius pectus' et sonabat asperrime, et inperitis poterat soloecismus videri. et 'saucius pectus' congrue, in quo Turni dolor est. gravi vulnere 'gravi' id est forti, ut "ferit ense gravem Thymbraeus Osirim". 'venantum' autem 'vulnere' quod venantes fecerunt.

Ad v. 6 Tum demum novissime, id est postquam fuerit vulnere lacessitus: haec enim leonum natura est, ut nisi lacessiti irasci nequeant. movet autem arma vires suas experitur: nam arma sunt uniuscuiusque rei possibilitas, unde est "et quaerere conscius arma", id est dolos. est autem 'movet arma' etiam translatio ab hominibus, qui cum hostem petunt, arma movere dicuntur: sic alibi de tauro "signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem". gavdetque spe ultionis. et dicendo 'gaudet' alacritatem voluit leonis exprimere gaudii verbo. ceterum nulli ferarum vel pecudum iste sensus adponitur.

Ad v. 7 excutiens cervice toros cervice excutiens: an quos in cervice habet? latronis insidiatoris, a latendo; sed modo venatoris. et est Graecum: nam λατρεύειν dicunt obsequi et servire mercede, unde latrones vocantur conducti milites. moris autem erat ut hos imperator et circa se haberet et eos primos mitteret ad omne discrimen: unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam venatores operas suas locare consuerunt. sic etiam dicti qui circa vias sunt, quod ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias faciendas. ergo ex eadem similitudine 'latronem' hic venatorem accipiendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est. sane 'latronem' venatorem quis ante hunc? Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant: una tamen est significatio, licet in diversa etymologia. Plautus in Pyrgopolinice aperte ostendit quid sint latrones, dicens "rex me Seleucus misit ad conducendos latrones" (Mil. 75). idem in Bacchidibus exsecutus est, militem "latronem" dicens, "suam qui auro vitam venditat" (Bac. 8).

Ad v. 8 Inpavidus frangit telum Lucanus "per ferrum tanti securus vulneris exit". fremit ore crvento fremit, licet os habeat suo cruore perfusum. sane ipsa comparatio exitum ostendit futurum: nam etiam Turnus ruet in mortem, ferocitate conpulsus: sic in quarto indicat futurum reginae exitum, dicens "qualis coniecta cerva sagitta".

Ad v. 9 Gliscit crescit, et latenter: unde et glires dicti sunt, quos pingues efficit somnus. veteres 'gliscit' incremento ignis ponebant: bene ergo hoc verbo utitur, de quo ait "ultro inplacabilis ardet".

Ad v. 10 Turbidus plenus terroris et perturbationis. sane notandum 'adfatur' atque 'infit': nam iteratio est, qua frequenter est usus: licet non nulli dicant, temperare hoc interpositam coniunctionem. et hic habitum futurae orationis ostendit.

Ad v. 11 nulla mora in turno plus est 'in Turno', quam si 'in me' dixisset, ut "et quisquam numen Iunonis adoret praeterea". et bonum principium eius, qui ‹in› suspicionem timiditatis inciderat. retractent repetant et revolvant.

Ad v. 12 ignavi Aeneadae aut 'Aeneadae' pro 'Aeneas', aliud per aliud significavit: aut 'Aeneadae' non Aeneas; quasi contra omnes pugnaturus.

Ad v. 13 Congredior hypocrisis est, ‹ut› exprimatur: id est quod flagitatis. sic Statius, ubi Polynicen oblique inducit loquentem "non me ullius domus anxia culpet expectentve truces obliquo lumine nati": unde etiam supra ait poeta "se signari oculis". quidam sane a 'nulla mora in Turno' usque ad 'pepigere recusent' iungunt, ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiae color. concipe foedus id est conceptis exple verbis. concepta autem verba dicuntur iurandi formula, quam nobis transgredi non licet: nam et sarcinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e diverso coniungunt et adsuunt.

Ad v. 15 Desertorem asiae ut "exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?" unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit "me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem". sane 'aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam' ponenda est mora, ut postea inferatur 'desertorem Asiae'; potest enim videri non ita instituisse Turnus orationem praedicto 'Dardanium', ut inferret 'desertorem', sed 'regem'; verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse. sedeant spectentque latini ductus est, ut diximus supra: pollicetur enim se singulari certamine dimicare velle, cum nolit: nam dicens 'sedeant spectentque' latenter eos ignaviae arguit, quod solus, omnibus quiescentibus, dimicet: quam rem plenius sequens indicat versus 'et solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam. alii 'crimen commune', id est omnium Latinorum. et 'crimen' ait quod Troiani in Italia consederunt.

Ad v. 17 aut habeat victos vitavit propter omen pessimum verbum de se, quod de Aenea dixerat 'ille me in Tartara mittat'; sed ait 'victos'. cedat lavinia conivnx ut "cedat amicitiae Teucrorum", id est in praemium victoriae concedat.

Ad v. 18 Sedato corde quia de Turno ait "atque ita turbidus infit". et qualitatem orationis praedixit.

Ad v. 19 O praestans animi et 'praestans virium', et 'praestans viribus' dicimus. sane magnae moderationis est haec oratio: nam et laudat Turnum quasi virum fortem, et tamen eum a singulari certamine dehortatur: dicens enim 'praestans animi' latenter ostendit, eum inferiorem esse virtute.

Ad v. 21 Expendere casus ne ex abrupto de eius virtute desperare videatur, casuum varietatem se timere commemorat.

Ad v. 22 Sunt tibi regna patris davni sunt oppida argute negat illi sua regna, dicens ei esse alia, ut haec malit Turnus quae sua virtute quaesivit. sensus ergo est: si propter regnum dimicare disponis, habes paternum; si propter gloriam, multos virtute superasti. quod autem dicit 'nec non aurumque animusque Latino est' varie exponitur. namque alii dicunt: habes regnum paternum, habes oppida; etiam a me habes aurum et promptum animum ad danda omnia praeter filiam: ut de se Latinus dixisse videatur de auro, propter illud "praedivitis urbe Latini". alii vero sic intellegunt: si propter opes et uxorem dimicaturus es, haec non solus habeo; cuicumque enim Latino est et aurum et animus promptus in generum; ut 'Latino' non de se dicat, sed 'cuicumque de Latio'.

Ad v. 24 Latio et lavrentibus arvis et in civitate, et in omni regno Latinorum.

Ad v. 25 Nec genus indecores quia iste regis filiam petebat. est autem elocutio figurata de Graeco, εὐσχήμονες τὸ γένος . sine me haec hoc loco intellegimus, Turnum dolore voluisse in aliqua verba prorumpere. havd mollia fatu id est vera: nam aspera sunt quae cum veritate dicuntur; falsa enim plena solent esse blanditiis.

Ad v. 26 Animo havri omni intentione percipe.

Ad v. 27 Nulli veterum sociare procorum generaliter dicit prohibitum esse dari Laviniam cuilibet Latino, ut Turnus solacium aliquod habere possit doloris.

Ad v. 28 Divique hominesque propter Faunum et vates.

Ad v. 29 Victus amore tui hoc est propter te, propter tuum amorem. sane inter 'tui causa feci' et 'tua causa feci' haec discretio est, ut 'tui causa' tunc dicamus, si aliquid ipsi ad quem loquimur, praestiterimus, ut puta 'tui causa te defendi'; 'tua' vero 'causa' tunc, cum alteri aliquid alterius contemplatione praestamus, ut puta 'tua causa hominem tuum defendi'. cognato sanguine quia Venilia, mater Turni, soror est Amatae.

Ad v. 30 Vincla omnia rupi et religionis et foederis.

Ad v. 31 Promissam eripvi genero verum est: nam Aeneae per legatos promiserat filiam, cui postea intulit bellum. licet multi dicant, ante eam Turno fuisse promissam: quod falsum est. nam Latinus numquam eam est Turno pollicitus: nam nec Faunum consuleret, si eam Turno ante promisisset: sed tantum eum esse generum Amata cupiebat, quod etiam legimus "quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore".

Ad v. 32 Qui me casus excusat Turnum, ut non ipsius esse videatur quod victus est, sed suum, qui ausus fuerat contra generum bella suscipere.

Ad v. 33 Primus praecipuus, ante omnes.

Ad v. 34 Bis magna victi pugna semel, cum est occisus Mezentius; iterum, cum interiit Camilla.

Ad v. 35 recalent pro 'calent': 're' enim superflua conpositio est verbi. aut 'recalent' iterum calent, quia dixerat 'bis magna victi pugna': 're' enim iterationis obtinet vicem. et bene necessarium cum actu refert.

Ad v. 36 Albent usurpavit verbum 'albeo albes'.

Ad v. 37 Insania mutat insania enim est illuc reverti, unde vix evaseris.

Ad v. 38 socios sum adscire paratus bene non adiecit quos, ut levaret invidiam.

Ad v. 39 Tollo finio, removeo, ut "tollite cuncta, inquit".

Ad v. 41 Fors dicta refutet parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.

Ad v. 42 Natam et conubia nostra petentem iniquissimum enim est eum morti opponere, qui tuam adfinitatem exoptat.

Ad v. 43 Respice res bello varias ne eum ignaviae videatur arguere, admonet eum casuum, ut supra "atque omnes metuentem expendere casus".

Ad v. 44 Maestum patria ardea longe dividit 'longe maestum', id est valde maestum: nam 'longe dividit' non procedit; non enim Ardea a Laurento longo valde dissidet spatio.

Ad v. 45 havdquaquam nequaquam, quia supra dixerat "ultro inplacabilis".

Ad v. 46 Aegrescitque medendo inde magis eius aegritudo crescebat, unde se ei Latinus remedium sperabat adferre. 'medendo' autem dum ei medetur: nam gerundi modus est a passiva significatione.

Ad v. 47 Ut primum fari potvit nimius enim dolor et iracundia ei intercluserant vocem: sic de Euandro "et via vix tandem laxata dolori est".

Ad v. 48 Quam pro me curam geris hanc precor optime pro me deponas bis quidem ait 'pro me', sed diversa adfectione: namque hoc dicit: quam pro salute mea sollicitudinem geris, hanc pro mea fama et gloria quaeso derelinquas; vir fortis enim gloriosam mortem praeponit saluti.

Ad v. 50 Debile ferrum sic in secundo "telumque inbelle sine ictu coniecit".

Ad v. 51 Nostro de vulnere quod nos inferimus: et dubie est locutus.

Ad v. 52 Longe illi dea mater erit contra illud 'sed matris auxilio utitur'.

Ad v. 54 Nova sorte id est magna: nam novum non est quod fuerat ante promissum. magnam autem sortem vocavit singulare certamen.

Ad v. 57 Per si quis amatae tangit honos animum si, quia te regina rogat, tuam commovet mentem: sic in septimo "siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia".

Ad v. 59 In te omnis domus inclinata recumbit totum digessit ante per species, et sic se contulit ad generalitatem. et est a ruina translatio.

Ad v. 60 Manum committere teucris ab omni eum bello, non tantum a singulari certamine dehortatur.

Ad v. 62 Et me turne manent mire agit: nam quia scit virum fortem suam mortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram: ut qui periculum non timet, formidet invidiam.

Ad v. 63 nec generum Aenean captiva videbo mire et fidem suam et studium circa Turnum expressit.

Ad v. 64 Accepit vocem ordo est: accepit vocem matris Lavinia, flagrantes genas lacrimis perfusa, id est lacrimis genas perfusas habens: Statius "et gemitu maestos imitata parentes".

Ad v. 66 Ignem subiecit rubor hypallage est pro 'cui ignis animi subiecit ruborem'. movebatur autem, intellegens se esse tantorum causam malorum, sicut supra ipse "causa mali tanti, oculos deiecta decoros".

Ad v. 67 Violaverit ostro si quis ebur Homeri comparatio, unde et 'violaverit' transtulit: ille enim ait μιήνῃ .

Ad v. 68 Mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa aut ubi multa alba lilia permixta rubent rosa, id est rosae coniunctione: naturaliter enim omnis candor vicinum in se trahit ruborem.

Ad v. 70 Illum turbat amor invenit occasionem, qua Turnus magis moveretur in bellum.

Ad v. 74 Neque enim turno mora libera mortis duplex hoc loco est expositio. aut enim ordo est: ne, quaeso, mater, ne me lacrimis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi post iam promissum singulare certamen. aut certe hoc dicit: noli me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi: 'neque enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret: si inminet, periturus sum, etiam si minime ad bella proficiscar. sciendum tamen est, locum hunc unum esse de insolubilibus XIII. quae habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii.

Ad v. 76 Cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis hoc loco aviditas pugnaturi exprimitur. sane nunc non dicit oriri diem, sed designat tempus, quo vult ut uterque ad certamen singulare procedat.

Ad v. 79 Nostro dirimamus sanguine bellum bene se omnibus commendat hoc dicto, siquidem suum sanguinem pro omni bello dicit posse sufficere.

Ad v. 82 Poscit equos gavdetque tuens ante ora frementes solent enim ex equorum vel maestitia, vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere.

Ad v. 83 Pilumno quos ipsa decus dedit orithyia ait Horatius in arte poetica "nec quodcumque velit poscat sibi fabula credi". unde critici culpant hoc loco Vergilium, dicentes incongruum esse figmentum. namque Orithyia cum Atheniensis fuerit, filia terrigenae, et a Borea in Thraciam rapta sit, quemadmodum potuit Pilumno, qui erat in Italia, equos dare? decus dedit ad ornamentum, ut "quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit". sane hic versus spondiazon est: nam 'thyi' diphthongus est Graeca.

Ad v. 84 Qui candore nives anteirent cursibus avras Homeri versus, verbum ad verbum.

Ad v. 85 Properi avrigae festini, veloces: et erit nominativus 'hic properus'. aurigas autem pro agasonibus posuit: nam aurigae proprie sunt currus regentes.

Ad v. 87 Alboque orichalco apud maiores orichalcum pretiosius metallis omnibus fuit: namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et aeris duritiam possideret. namque primum de auro securis facta displicuit causa mollitiae; simili ratione et argenti contemptus est usus, mox aeris; orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum: unde etiam saecula ita dicuntur fuisse divisa. orichalcum autem fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in Milite Glorioso "ego istos mores orichalco contra conparem". alboque orichalco auri scilicet comparatione: nam album non est.

Ad v. 88 Circumdat loricam umeris non armatur hoc loco Turnus, sed explorat utrum arma apte et congrue eius membris inhaereant. aptat habendo ad habendum, ut congrue possit inhaerere.

Ad v. 89 Cornva cristae id est comas, quas Graeci κέρατα nominabant: unde et κείρειν dicunt tonderi. cornua autem sunt proprie cincinni.

Ad v. 90 Deus ipse parenti fecerat ac si diceret, non per ministros: Statius "sed plurimus ipsi sudor ibi". et notandum quod adfectate variaverit, ut Aeneae uno loco arma describeret, Turni vero hic hastam, gladium et loricam, in septimo autem scutum et galeam.

Ad v. 91 Stygia unda quasi inmortalem fecerat.

Ad v. 92 Exim deinde: nam ordinis est adverbium. ingenti adnixa colvmnae hastae per columnam exprimitur magnitudo, sicut in septimo equorum, ut "stabant ter centum nitidi in praesepibus altis".

Ad v. 93 Vi virtute.

Ad v. 94 Actoris avrunci spolium vel quod Actori detraxerat Turnus, vel quod Actor cuidam alteri: nam ambigue posuit. quassatque trementem quassat et tremere facit.

Ad v. 95 Vociferans haec scilicet quae dicturus est: plerumque enim ita clamor ostenditur, ut statim ipsius clamoris verba subdantur: sic supra "torvumque repente clamat 'io matres'". sane nunc ita ad hastam, quasi ad aliquam personam, loquitur et ei intellectum et auditum dat, sicut Cicero verba reipublicae. sed ille ait 'si patriam loqui posset fieri', Turnus vero quasi ad vere sentientem loquitur: nec inmerito; nam eum inducit furentem, ut "his agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis". vocatus hasta meos invocationes et preces: nam appellatio est a verbo, quae semper aut in 'io' exit, aut in 'us'; si in 'io' exeant, tertiae sunt formae; si in 'us', quartae, ut ab eo quod est 'lego' aut 'lectio' aut 'lectus' facit. sed hoc nos dicimus, quod εὐφωνότερον fuerit: sicut nunc ab eo quod est 'voco' 'vocatus' fecit, non 'vocationes'. te maximus actor subaudimus antea gerere consueverat.

Ad v. 97 Turni nunc dextra gerit eius scilicet, qui est supra maximum quasi Actorem. da sternere figura Graeca, ut "donat habere viro" item "dat ferre talentum".

Ad v. 98 Lacerare revulsam ut laceratam revellam. laceratam autem propter illud "et bis sex thoraca petitum perfossumque locis".

Ad v. 100 Vibratos calido ferro crispatos calamistro: nam calamistrum est acus maior, quae calefacta et adhibita intorquet capillos. unde etiam Cicero "calamistratam comam" appellat frequenter, quae etiam vituperationi est: unde e contra ad laudem est positum ab Horatio "hunc et incomptis Curium capillis". murra autem madentes unguentatos.

Ad v. 102 Oculis micat acribus ignis ut supra dictum est, furoris inmanitate. Homeri est.

Ad v. 104 Terrificos ciet hinc apparet, mugitus non tantum dolentum esse, sed etiam irascentum. 'ciet' autem modo dat, sicut in tertio legimus "lacrimasque ciebant": nam proprie 'ciere' est alteri aut dolorem aut lacrimas commovere.

Ad v. 106 Ad pugnam proludit praemeditatur. Cicero si "mecum in hac prolusione nihil fueris", id est praemeditatione certaminis, "quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?".

Ad v. 107 Saevus fortis: more suo; vel magnus. et ingentem moderationem dat Aeneae, quippe quem inducit laborantem, ut possit in iram moveri, cum Turnum ita dicat furere, ut nec Latini consiliis, nec Amatae precibus possit oboedire.

Ad v. 108 Acvit martem inritat se ad futura certamina.

Ad v. 109 Componi foedere bellum finiri, ut "ante diem clauso componet vesper Olympo": aut 'componi bellum' ad pactionem singularis certaminis bellum deduci. 'foedus' autem, sicut supra dictum est, ab hostia, quae foede interimi solet, appellatum est. 'oblato' autem 'gaudens' intellegendum nuntium Aeneae venisse de bello.

Ad v. 110 Tum socios maestique metum solatur ivli intellegimus hos spe singularis certaminis pro ducis salute esse turbatos. bene autem separavit Ascanium a sociis: de illis enim 'socios' dixit, non addidit 'metum', quia proprium erat et filii et pueri timere pro patre.

Ad v. 111 fata docens monens quibus condenda urbs sit, propter quod futurum, ut vincat. Latino certa referre viros κατὰ τὸ σιωπώμενον etiam Latinum ad Aenean legatos misisse intellegimus: nam supra Turnus tantum dixerat "nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno". 'certa' autem pro 'firma et vera'. aut certe hos legatos Idmoni adiunctos potest intellegi.

Ad v. 112 Pacis dicere leges id est quas paulo post in ipso foedere est dicturus Aeneas.

Ad v. 113 postera vix summo descriptio temporis, quod Turnus praefinierat.

Ad v. 114 cum primum alto quia res perturbatae secuturae sunt, diem quoque cum fervore oriri fecit.

Ad v. 115 Lucemque eLatis naribus efflant Ennianus versus est ordine commutato: ille enim ait "funduntque elatis naribus lucem". et sciendum, nusquam diem sic potenter descripsisse Vergilium: sicut in quarto noctem, ubi Dido pervigilans deliberat.

Ad v. 116 Campum ad certamen totus hic de foederibus locus de Homero translatus est, ubi Alexander Paris cum Menelao singulari est certamine dimicaturus.

Ad v. 117 Dimensi rutvlique viri inter se per certa spatia dividentes, quae quisque loca purgaret. et hoc loco Fauni lucum evertere Troiani: unde est paulo post "sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo".

Ad v. 118 Focos quidquid ignem fovet 'focus' vocatur, sive ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur, sicut in tertio dictum est. tamen et hic in publico sacrificio ostendit cum aris etiam focos sacratos; nam ait 'in medioque focos et dis communibus aras' et post subtexuit "craterasque focosque ferunt": 'crateras' scilicet quibus libaverant, 'focos' vero ad quos legitimum sacrificium perfecerant. et dis communibus aras di communes sunt, ut alii dicunt, Mars Bellona Victoria, quod hi in bello utrique parti possunt favere. ut autem altioris scientiae hominibus placet, di communes sunt qui ἄζωνοι dicuntur, id est qui caeli certas non habent partes, sed generaliter a cunctis coluntur: ubique enim eos esse manifestum est: ut mater deum, cuius potestas in omnibus zonis est; nam ideo et mater deum dicitur, quod cum omnibus eius est communis potestas. alii communes deos volunt Solem, Lunam, Plutonem, Martem: hi enim apud omnes homines inveniuntur et sunt in omnibus terris. prior tamen sensus et simplex est et magis aptus negotio.

Ad v. 119 Aras gramineas Romani enim moris fuerat caespitem arae superimponere et ita sacrificare. 'gramineas' autem ideo, quia et de bello res agitur et Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum, quod secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur. gramen autem herbae species est, licet omnis herba gramen vocetur, sicut robur omne lignum, cum sit et species. fontemque ignemque ferebant 'fontem' pro aqua posuit, a toto partem. sane ad facienda foedera semper aqua et ignis adhibentur; unde econtra quos arcere volumus a nostro consortio, eis aqua et igni interdicimus, id est rebus, quibus consortia copulantur. ad haec autem foedera aqua de certis fontibus peti solet.

Ad v. 120 VeLati lino atqui fetiales et pater patratus, per quos bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis. adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam piaculum esse commissum. unde dicemus errore factum, ut linea vestis contra morem adhiberetur ad foedera, quae firma futura non erant. scimus enim hoc ubique servare Vergilium, ut rebus, quibus denegaturus est exitum, det etiam infirma principia. sic in Thracia civitatem condens Aeneas, quam mox fuerat relicturus, contra morem Iovi de tauro sacrificavit. sic senatum ad privata Latinus convocat tecta, quando eius non erunt firma consilia. sic paulo post in augurio liberatus cycnus in fluvium concidit, quia Turnum Rutuli, licet rupto foedere, liberare non poterunt. Caper tamen et Hyginus hoc loco dicunt lectionem esse corruptam: nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum. haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est flexuosam, unde et nomen accepit: nam 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentius "limis oculis" dicit, id est obliquis. verbena tempora vincti verbena proprie est herba sacra, ros marinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίς †sicutagonis, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi. abusive tamen iam verbenas vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva vel myrtus: Terentius "ex ara hinc verbenas sume": nam myrtum fuisse Menander testatur, de quo Terentius transtulit. quidam sane veris proximi herbas verbenas dicunt. alii certa ligamenta verbenas volunt vocari.

Ad v. 121 Legio avsonidum pro 'Ausonidarum', quod venit ab eo quod est 'hic Ausonida', sicut 'hic auriga'; nam 'Ausonis' generis feminini est, unde 'Ausonidum' facit: quod ut diceret, metri est necessitate conpulsus. pilataque plenis hoc est pilis armata. quidam hoc loco 'pilata agmina' non a genere hastarum positum adserunt: nam paulo post dictum inferunt "defigunt tellure hastas": sed 'pilata' densa, spissa, ut implere portas potuerint et postea se in loca apertiora diffundere. alii 'pilatum agmen' dicunt quod in longitudine directum est, quale solet esse cum portis procedit. vel certe 'pilata' fixa et stabilia, vel a pilo, quod figit, vel a pila structili, quae fixa est et manet: nam et Graeci res densas et artas πιλωτά dicunt. Ennius saturarum II. "contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris oras", cum firmas et stabiles significaret et quasi pilis fultas. Hostius belli Histrici primo "percutit atque hastam pilans prae pondere frangit" 'pilans' id est figens, idem "sententia praesto pectore pilata", id est fixa, stabilis. Asellio historiarum "triarium quartum signum accedebat, sive pilatim, sive passim iter facere volebat". Scaurus de vita sua "in agrum hostium veni, pilatim exercitum duxi", id est strictim et dense. nam ubi proprie de genere hastae loquitur, ait "pila manu saevosque gerunt in bella dolones". Varro rerum humanarum duo genera agminum dicit, "quadratum, quod inmixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis possit considere; pilatum alterum, quod sine iumentis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca transmittatur".

Ad v. 123 Rvit cum impetu venit: quod apud Graecos est ὥρμησεν . variis quia alius Troicus, alius Tyrrhenus: aut ipse Tyrrhenus varius, quia de variis gentibus Tuscorum.

Ad v. 124 Instructi ferro bona prooeconomia et rei futurae praeparatio: ruptis enim foederibus in bella descendent: quia necesse non erat armari omnes, solis ducibus pugnantibus.

Ad v. 127 asilas Etruscum nomen.

Ad v. 131 Vulgus inermum senum scilicet ac matrum, sicut ipse memoravit: et quidam volunt ideo hic matrum factam mentionem, ut etiam Amata inter ceteras ad spectandum venisse videatur, quo possit, ducta errore, se perimere.

Ad v. 134 nunc Albanus habetur Catonem sequitur, qui Albanum montem ab Alba longa putat dictum.

Ad v. 135 tunc neque nomen erat hoc ideo ait, quia in Albano res divina a iure triumphantibus fieri solebat, scilicet quod Alba patria populi Romani habetur, unde omnis origo Romana: propter quod "Albanique patres": et Iuppiter Latiaris antiquissimus est. ergo montis huiusce 'gloria', quod patria populi Romani esse dicatur; 'honos' vero res divina, quae ibi a Romanis fieri consueverat; 'nomen' quis ignorat a longa Alba δαγγερ· ;tractaturi?

Ad v. 136 aspectabat amat usurpare antiquitatem: nam potuit 'spectabat' dicere.

Ad v. 139 Diva deam aut hypallage est pro 'dea divam': nam deos aeternos dicimus, divos vero qui ex hominibus fiunt. aut bene dixit de Iunone divam, respiciens etymologiam: nam in Horatio legimus "sub divo moreris victima nil miserantis Orci", id est sub aere, quem constat esse Iunonem. deus autem vel dea generale nomen est omnibus: nam quod Graece δέος , latine timor vocatur, inde deus dictus est, quod omnis religio sit timoris. Varro ad Ciceronem tertio "ita respondeant cur dicant deos, cum ‹de› omnibus antiqui dixerint divos". stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum. cum enim naturaliter omnis aqua noxia sit extraneorum corporibus, hic omnibus saluberrimus fons est. de hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua adferri consueverat. bene ergo Vergilius Turno fingit sororem, quae laborantes iuvare consuevit. huic fonti propter aquarum inopiam sacrificari solet: cui Lutatius Catulus primus templum in campo Martis fecit; nam et Iuturnas ferias celebrant qui artificium aqua exercent, quem diem festum Iuturnalia dicunt. Varro rerum divinarum quarto decimo ait "Iuturna inter proprios deos nymphasque ponitur". et quia 'stagna' dixerat, ideo 'sonora flumina' addidit: est enim stagnorum ἀντίθετον .

Ad v. 142 Nympha decus fluviorum sic supra "nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est". animo gratissima nostro Homerus ἐμῷ κεχαρισμένε θυμῷ .

Ad v. 143 Cunctis praetulerim litotes figura per contrarium; plus enim dicit et minus significat. namque alias omnes est persecuta, huic vero libenter indulsit: et dicit se hanc omnibus praetulisse, quasi etiam alias in honore habuerit. ergo ideo hoc dicit, ut tollat causam, quam potuit Iuturna habere suspectam. sane tale est et illud Sallustianum "mare Ponticum dulcius quam cetera", cum nullum dulce sit. sane sciendum non inmerito finxisse Vergilium, nymphae, id est parti suae, indulsisse Iunonem. quaecumque Latinae quae sint Latinae, cum quibus Iuppiter concubuerit, incertum est.

Ad v. 144 Ingratum cubile aut 'ingratum', de quo paelici nulla gratia; hoc enim convenit personae dicentis: aut quod gratiam eam castae non praesentat uxori Iuppiter. ergo sibi dicit 'ingratum', non illis quae ascenderunt; nam Iuturna dea facta est, neque propter Iovem dictum est, qui inmortalitatis praemium persolvit. ergo bene sibi 'ingratum': Iuppiter enim multas vitiasse narratur, cum nihil umquam tale de Iunone legerimus. animadvertendum autem versum hunc sine caesura esse: nam hephthemimeres quam habere creditur, in synalipham cadit, ut 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile'. Terentianus "de hoc rarum concedam, fieri non posse negabo".

Ad v. 145 Caeli in parte in parte divinitatis: nam locum numinum pro honore posuit.

Ad v. 147 Qua visa est fortuna pati quatenus, in quantum permisit: et sic ait 'qua visa est', ut supra "coeant in foedera dextrae, qua datur". sane latenter ostendit, favorem numinum sine concessione fatorum non posse procedere. et quidam putant Vergilium 'quoad visa est Fortuna' reliquisse, ut sit 'quoad visa est' usque quo.

Ad v. 148 Cedere res Latio feliciter cuncta procedere.

Ad v. 149 Video concurrere pro 'concursurum esse': licet, quasi dea, bene praesenti usa sit tempore, quae etiam futura cernebat.

Ad v. 151 Non pugnam aspicere hanc oculis quoniam numina, quotiens morituros viderint eos quibus favent, ab his secedunt: sic Statius Apollinem inducit Amphiaraum deserentem, ubi eum vicinum morti esse cognovit.

Ad v. 152 Praesentius efficacius, vehementius: nam decet germanam inlicita etiam pro fratris salute temptare.

Ad v. 153 Forsan miseros meliora sequentur ne forte possit fatorum ordo mutari.

Ad v. 154 cum lacrimas oculis ivturna profudit totum iungendum 'cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit', ne videatur diverso tempore et lacrimare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat. terque quaterque m. p. p. h. quia solam doloris audiverat causam, nihil, quemadmodum fratri posset mederi: nam paulo post audiet 'aut tu bella cie conceptumque excute foedus'. honestum aut divinum, aut quod Iovi placere potuerit.

Ad v. 156 Non lacrimis hoc tempus ait non flendi, sed subveniendi tempus est: Statius in matrum consolatione "accenso flebitis igne". 'non lacrimis' autem aut deest 'agendum', vel quid tale. figuratum est pro 'lacrimarum'.

Ad v. 157 et fratrem si quis modus non dicit: aut eripe, aut bella cie; sed eripe fratrem, aut bello concitato, aut rupto foedere.

Ad v. 158 Conceptumque excute foedus placitum, animo praedestinatum, ut fiat.

Ad v. 159 Auctor ego avdendi nomina in 'tor' exeuntia feminina ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' et 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt: nam similiter et masculina et feminina in 'tor' exeunt, ut 'hic' et 'haec senator', 'hic' et 'haec balneator': licet Petronius usurpaverit "balneatricem" dicens. tale est et 'hic' et 'haec auctor', sed tunc cum ab auctoritate descendit, ut hoc loco: cum autem venit ab eo quod est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divitiarum' vel 'auctrix patrimonii'.

Ad v. 160 Reliquit incertam quia, licet dederit ei consilium, dicendo 'forsan' eam reliquit incertam.

Ad v. 161 Interea reges longum hyperbaton, id est pendens sensus qui postea redditur: nam ordo est 'interea reges procedunt castris', cetera enim per parenthesin dicta sunt: nec est eclipsis, [id est conceptio], cum sermo in omnibus congruat. ingenti mole pompa, ambitu: nam modo hoc significat.

Ad v. 162 circum absolute 'ex omni parte', ut si dicas 'tempora radiis cingitur'.

Ad v. 164 Solis avi specimen ut etiam in septimo diximus, Latinus secundum Hesiodum in ἀσπιδοποιίᾳ Ulixis et Circae filius fuit, quam multi etiam Maricam dicunt: secundum quem nunc dicit 'Solis avi specimen', nam Circe Solis est filia. sane sciendum Vergilium in varietate historiae sua etiam dicta variare. sed de Ulixe, ut etiam supra diximus, temporum nos ratio credere non sinit. bigis it turnus quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri et unum volumus significare, ita dicimus 'unas bigas, unas quadrigas, unas scalas': Sallustius "hi postquam in una moenia convenere".

Ad v. 165 bina pro duobus.

Ad v. 166 Romanae stirpis origo hoc ad laudem Augusti respicit.

Ad v. 167 sidereo flagrans clipeo Latino tantum imaginem Solis dedit, Aenean autem cum sidereo clipeo ipsi quodammodo conparat Soli.

Ad v. 168 Magnae spes altera Romae ideo, quia Aeneas una. male autem quidam 'magna' legunt. sane Ascanii habitum omisit, quia puer est.

Ad v. 169 Puraque in veste sacerdos inpolluta et pura dicitur vestis, qua festis diebus uti consueverant sacra celebraturi: ut neque funesta sit, neque fulgurata, neque maculam habeat ex homine mortuo. est autem linea et purpurea. purpura maris vicem ad piandum praebet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit. ideo magistratus et sacrificaturi togam praetextam habent et manus ablutas detergere lineis mantelibus curant. quod ipse de Aristaeo ait "Oceano libemus" et "manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis", ecce mentionem de lino: rursum de purpura "purpureo velare comas adopertus amictu", item "velati lino". ergo 'pura' lintea vel purpurea bene potest intellegi.

Ad v. 170 Saetigeri fetum svis more Romano, ut "et caesa iungebant foedera porca": nam Homerus aliud genus sacrificii commemoravit. non nulli autem porcum, non porcam in foederibus adserunt solere mactari, sed poetam periphrasi usum propter nominis humilitatem; 'intonsam' vero 'bidentem' dixisse, quam pontifices altilaneam vocant. sane non praeter rationem est quod ait 'fetum suis', item 'intonsamque bidentem', id est brevem adhuc: nam in rebus, quas volebant finiri celerius, senilibus et iam decrescentibus animalibus sacrificabant, in rebus vero, quas augeri et confirmari volebant, de minoribus et adhuc crescentibus inmolabant. sane ovem Graeco more foederi adhibuit.

Ad v. 171 adtulit admovitque pecus primo adtulit, inde admovit pecus, id est hostias.

Ad v. 172 illi ad surgentem non utique nunc solem surgentem dixit: iamdudum enim dies erat: sed disciplinam caerimoniarum secutus est, ut orientem spectare diceret eum qui esset precaturus.

Ad v. 173 Dant fruges manibus salsas far et sal: quibus rebus et cultri aspergebantur et victimae. erant autem istae probationes, utrum aptum esset animal sacrificio. obliquum etiam cultrum a fronte usque ad caudam ante inmolationem ducere consueverant: nam hoc est quod dicit 'et tempora ferro summa notant pecudum'.

Ad v. 174 paterisque altaria libant Probus 'altaria' id est 'in altaria' dicit, et 'pateris' pro 'ex pateris'. aut vinum 'altaria' intellegamus: ea enim quae in altaria funduntur 'altaria' dici voluit. alii 'altaria' species ararum tradunt.

Ad v. 175 tum pius Aeneas stricto sic ense precatur hic prior precatur, quia hic mavult fieri foedus. 'stricto' autem 'ense' iuxta quendam iuris iurandi morem ait.

Ad v. 176 Esto nunc sol testis bene eum primum invocat deum, quem orientem intuens vidit: nam ait "illi ad surgentem conversi lumina solem". 'esto' autem multi volunt tertiam esse personam, id est 'sit mihi Sol testis', quia sequitur 'et haec Terra', ut elocutionem per nominativum factam intellegamus. sed hoc non procedit, quia sequentia vocativum habent, ut 'et tu Saturnia Iuno' item 'tuque inclite Mavors': unde per vocativum eum omnia dixisse accipiamus, in hoc vero tantum ad nominativum fecisse transitum 'et haec mihi Terra precanti': licet etiam hic possit esse vocativus; nam δεικτικῶς est dictum 'haec Terra esto mihi testis', ac si diceret 'o Italica terra, testis mihi esto'. sane iuxta Homericum foedus hic inducit fieri: nam ut ibi Priamus, ita hic Latinus; ut hic Aeneas, ita ibi Agamemnon. et priores precantur qui servaturi sunt foedus, quod ruperunt qui posteriores iuraturi erant, ibi per Pandarum Troiani, hic per Tolumnium Latini. et hoc per speciem augurii, quae precatio maxima appellatur, dicit. precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus "si nostrum adnuerit nobis victoria Martem".

Ad v. 177 Quam propter 'ter' habet accentum, quia est postposita praepositio: id est propter quam tantos.

Ad v. 179 Iam melior iam diva precor ac si diceret, non Saturnia, id est iam minime nocens, sed Troianis propitia: aut 'melior' non optantis, sed adfirmantis accipiamus: potuit enim intellegere minus se inpugnari a Iunone qui vicerat bis.

Ad v. 180 Torques sustines, regis. torques hoc loco 'regis, frenas'; alibi †protenus ut "tegimen torquens inmani leonis"; alibi sustines, ut "axem umero torquet". inclyte mavors bene induxit Martem poeta, quem scit Romanae stirpis auctorem.

Ad v. 181 fontesque fluviosque voco congruenter, cum a Tiberino flumine sit admonitus, quae agere deberet. quaeque aetheris alti religio post specialia intulit generalitatem. sane religio dicta, quod ea homines religantur ad cultum divinum.

Ad v. 182 ponto id est in ponto. et quidam hoc loco a filio Veneris iure iurando velut matris volunt inditam mentionem.

Ad v. 183 Cesserit avsonio si fors victoria turno si forte: et bene dubitat de hoc. contra cum ad suum venerit nomen, dicet "ut potius reor et potius di numine firment". sane ratione non caret quod primo de victoria Turni loquitur, post descendit ad suam: scit enim in auguriis prima posterioribus cedere.

Ad v. 185 Rebelles homo 'rebellis' dicitur, res ipsa 'rebellio', non 'rebellatio': sic Suetonius.

Ad v. 187 Adnverit nobis victoria martem hypallage pro 'sin noster Mars adnuerit nobis victoriam': nam Martem Victoria comitatur.

Ad v. 191 Invictae quasi invictae. et bene sibi conciliat populum: nam sine dubio una cum rege vincetur.

Ad v. 192 Sacra deosque dabo captat gratiam populi. magna enim fuit apud maiores sacrorum cura, sicut diximus supra: unde nunc Aeneas id agit ne pereant. et re vera constat, sacra Phrygia, nunc Latinis tradita, coluisse Romanos. Latinus habeto aut antiquus vocativus est: aut 'habeto' tertia persona sit. sane sciendum quia crebra soceri commemoratione sibi favorem Latini conciliat; item dicendo 'mihi moenia Teucri constituent' popularem gratiam captat, quia supra dixerat Drances "saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit".

Ad v. 197 Terram mare sidera ivro et ornatior elocutio et crebra apud maiores, quam si velis addere praepositionem, ut dicas 'iuro per maria, per terras'. 'eadem' autem bene dixit: nam pro mari ille fontes et fluvios posuit, pro sideribus solem.

Ad v. 198 Latonaeque genus duplex ac si diceret, utrumque sexum prolis Latonae vel subolis. et bene in foederibus duplicia invocat numina, quia in unum duo coituri sunt populi. ianum quoque rite invocat, quia ipse faciendis foederibus praeest: namque postquam Romulus et Titus Tatius in foedera convenerunt, Iano simulacrum duplicis frontis effectum est, quasi ad imaginem duorum populorum. legimus tamen Ianum etiam quadrifrontem fuisse: unde Martialis ait "et lingua pariter locutus omni": nam 'omnis' de duobus non dicimus.

Ad v. 199 Vim duritiem, inexorabilitatem. sacraria ditis sacrarium proprie est locus in templo, in quo sacra reponuntur, sicut donarium est, ubi ponuntur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines in templo sedere consueverunt.

Ad v. 200 Qui foedera fulmine sancit confirmat, sancta esse facit, quia cum fiunt foedera, si coruscatio fuerit, confirmantur: vel certe, quia apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebat altaria. 'sancire' autem proprie est sanctum aliquid, id est consecratum, facere fuso sanguine hostiae: et dictum 'sanctum', quasi sanguine consecratum.

Ad v. 204 Si tellurem effundat in undas hypallage pro 'si undas effundat in terras'.

Ad v. 205 Diluvio miscens id est aquae superfusione universa perturbans.

Ad v. 206 Ut sceptrum hoc Homeri locus, verbum ad verbum. dextra sceptrum nam forte gerebat per parenthesin dictum est. ut autem sceptrum adhibeatur ad foedera, haec ratio est, quia maiores semper simulacrum Iovis adhibebant: quod cum taediosum esset, praecipue quando fiebant foedera cum longe positis gentibus, inventum est, ut sceptrum tenentes quasi imaginem simulacri redderent Iovis; sceptrum enim ipsius est proprium. unde nunc tenet sceptrum Latinus, non quasi rex, sed quasi pater patratus.

Ad v. 208 Imo de stirpe ideo genere masculino usus est, quia de arboribus loquitur: nam de hominibus genere feminino dicimus, ut "heu stirpem invisam"; dixit tamen, sed usurpative, Horatius etiam de arboribus, ut "stirpesque raptas et pecus et domos".

Ad v. 209 Matre caret vel terra, ut "antiquam exquirite matrem": vel arbore, ut "parva sub ingenti matris se subicit umbra".

Ad v. 210 Aere decoro id est orichalco.

Ad v. 211 Dedit gestare ut "dat ferre".

Ad v. 212 Talibus inter se firmabant foedera dictis Latinus et Aeneas. Turnum autem non inducit iurantem, quia dux est, qui praesente rege non habet potestatem. et imitatus est Homerum, qui post ius iurandum Menelai Alexandrum quasi fervidum et adulescentem inducit exclusum et Priamum adhibitum ad foederis confirmationem.

Ad v. 213 Rite sacratas rite exploratas sollemnitate, quam diximus supra.

Ad v. 216 Videri et misceri infiniti sunt pro indicativis.

Ad v. 218 Propius diligentius, ut "et propius res aspice nostras". non viribus aequis eos congressuros subaudis.

Ad v. 219 Incessu tacito pro 'ipse tacitus': hypallage est.

Ad v. 225 Cui genus a proavis ingens cuius auctoritatem commendabat et origo maiorum et paterna virtus et propria fortitudo.

Ad v. 229 Pro cunctis talibus qualis etiam Turnus est: et adtendit sensum superiorem, ubi ait Turnus oblique "et solus ferro crimen commune refellam".

Ad v. 230 An viribus aequi non sumus bene addidit 'viribus': nam legimus in Sallustio "memorare possum, quibus in locis populus Romanus ingentes hostium copias parva manu fuderit", Vergilius "exigui numero, sed bello vivida virtus".

Ad v. 231 En omnes ne occurreret: sed est in castris alter exercitus.

Ad v. 232 Fatalisque manus Troianorum, qui fataliter ad Italiam venerant, ut sit iteratio. 'Etruria' autem 'infensa' pro 'Etrusci', qui etiam Turno inimici sunt causa Mezentii.

Ad v. 234 Devovet aris quia ait supra "et aram suppliciter venerans", item supra "vobis animam hanc soceroque Latino devovi": nam ipsa iterat verba.

Ad v. 235 Vivusque per ora feretur tamquam de vivo omnes loquentur.

Ad v. 237 Lenti otiosi, ut "nos patriam fugimus, tu, Tityre, lentus in umbra".

Ad v. 242 Foedusque precantur infectum rogant, ut pro non facto sit, ne piaculum videantur admittere.

Ad v. 245 Et alto dat signum caelo ut religio alia religione solvatur. praesentius efficacius.

Ad v. 246 Monstroque fefellit bene 'fefellit': namque hoc augurium nec oblativum est nec inpetrativum, sed inmissum factione Iuturnae, quod carere fide indicat sedes negata: nam ubicumque firmum introducit augurium, dat ei firmissimam sedem, ut "ipsa sub ora viri caelo venere volantes et viridi sedere solo", item "ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix". in hoc autem augurio liberatum cycnum cecidisse in aquam dicit, quam instabilem esse et infirmam manifestum est.

Ad v. 248 Litoreas agitabat aves palustres: nam litus dicitur omnis terra aquis vicina, ut "viridique in litore conspicitur sus".

Ad v. 250 Excellentem magnum, sicut in exercitu magnus est Turnus.

Ad v. 252 Convertunt clamore fugam redeunt cum clamore, sicut exercitus solet.

Ad v. 257 Avgurium salutant venerantur. et proprie: nam salutari dicimus deos: Terentius "at ego hinc deos domum salutatum pergam".

Ad v. 258 Expediuntque manus dimicare se velle significant: haec enim est consensio militaris: Lucanus "elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret, promisere manus".

Ad v. 259 Quod saepe petivi quasi inpetrativum hoc augurium vult videri. accipio agnoscoque deos modo quasi de oblativo loquitur: nam in oblativis auguriis in potestate videntis est, utrum id ad se pertinere velit, an refutet et abominetur. ergo nunc dicit se augurium libenter amplecti et agnoscere circa se favorem deorum.

Ad v. 261 Quos inprobus advena interpretatur augurium: et confirmat id ad praesens negotium pertinere.

Ad v. 262 Litora vestra bona iteratio: nam supra ait "litoreas agitabat aves".

Ad v. 263 Vi populat antique: nam veteres et 'populo' et 'populor' dicebant, nunc tantum 'populor' dicimus; illud penitus de usu recessit. penitusque profundo vela dabit ut supra de aquila "penitusque in nubila fugit".

Ad v. 264 Densete catervas sicuti cycni "hostemque per auras facta nube premunt".

Ad v. 266 Et adversos telum contorsit in hostes hoc loco ab Homeri oeconomia recessit: ille enim inducit Minervam persuadentem Pandaro, ut iacto in Menelaum telo dissipet foedera; hic vero dicit ipsum augurem telum sponte torsisse et occidisse unum de novem fratribus. quod pertinet ad oeconomiam: necesse enim erat, ut fratres, dolore ex unius morte commoti, bellum moverent. si enim vilis aliquis interiret, poterat eius mors ob foederis religionem forte contemni.

Ad v. 267 Sonitum dat id est facit. certa inevitabilis: unde 'incerta' est infirma et vitabilis.

Ad v. 268 simul hoc simul antique, ut "ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes" et "simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem".

Ad v. 270 Hasta volans minus est 'namque'. sane reliquit hastam poeta, dum vult simul multa describere, et rem inperfectam omisit; deinde rediit ad descriptionem, ut supra in augurii narratione.

Ad v. 273 Horum unum ordo est: transadigit costas. et figurate dixit pro 'unius'. teritur qua sutilis alvo balteus rem physicam dixit: omnia enim quibus utimur, non nos terunt, sed ea nos terimus, ut anulum, vestem, balteum. 'ad medium' autem absolute, id est ubi alvo teritur balteus.

Ad v. 275 egregium forma ivvenem bene hic 'egregium', quippe qui esset de fratrum grege.

Ad v. 277 at fratres pro 'at fratrum pars'. animosa phalanx quasi phalanx, id est legio. et bene a numero, a germanitate, a nobilitate, a forma, ab aetate, ab vulneris genere, ab ipsius laude, a genere mortis incitatio nata.

Ad v. 279 Caeci salutis inprovidi. et bene iam non pars, sed universi.

Ad v. 280 Inundant more undae fluunt.

Ad v. 281 agyllinique pro Etruscis: hi enim contra Mezentium auctores coniurationis fuerunt. pictis arcades armis bene 'pictis', ut in undecimo "et versis Arcades armis", ut ornatus picturae lateret in luctu.

Ad v. 282 Sic omnes amor unus habet 'sic' id est dum paulatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum coacti sunt. sic Sallustius.

Ad v. 283 Diripvere aras deiecerunt, dissipaverunt. sane cum praesens tempus belli loquitur, bene praeteritum intulit 'diripuere'. et more suo interiecit aliud: nam ordo erat 'diripuere aras craterasque focosque ferunt'.

Ad v. 284 Ferreus imber permansit in translatione, quia dixerat 'tempestas telorum'.

Ad v. 285 Ferunt auferunt: nam aphaeresis est, ut 'temnere' pro 'contemnere': alibi "omnia fert aetas".

Ad v. 286 Pulsatos divos id est violatos, laesos fractis foederibus.

Ad v. 287 Infrenant alii currus id est equos, qui sub curribus sunt: sic alibi "fertur equis auriga neque audit currus habenas".

Ad v. 288 Subiciunt in equos super equos iaciunt; sed proprie non est locutus, magisque contrarie: nam 'subicere' est subter aliquid iacere.

Ad v. 289 Regisque insigne gerentem id est diadema habentem. et decenter regem cum insignibus suis dixit.

Ad v. 290 Avidus confundere foedus legitur et 'avidum'; sed melius 'avidus', quia Messapus Turno favebat, qui erat inpar ad singulare certamen: nam et postea ait "et miser oppositis a tergo involvitur aris". sic enim facilius foedus dissiparet, si arae humano cruore polluerentur: nam et Messapi voluntas ita expressa est, qui ait "haec melior magnis data victima divis". 'confundere foedus' autem pro ut confunderet.

Ad v. 291 proterret mire dictum.

Ad v. 293 hasta cum hasta.

Ad v. 294 teloque orantem multa trabali Ennius "teloque trabali".

Ad v. 295 Altus equo equi magnitudinem latenter ostendit.

Ad v. 296 Hoc habet id est letali percussus est vulnere. apud antiquos enim id erat 'hoc habet', quod nunc 'peractum est': sic Terentius "certe captus est, habet". sane sarcasmos est, carnificina quasi, de loci qualitate inventus: nam quia super aras cecidit, ait 'haec melior magnis data victima divis'.

Ad v. 298 obvius bene obvius corripuit. ambustum torrem quidam 'ambustum' proprie circumustum accipiunt; sed poetae indifferenter pro conbusto utuntur. torrem autem erit nominativus 'hic torris', et ita nunc dicimus: nam illud Ennii et Pacuvii penitus de usu recessit, ut 'hic torrus, huius torri' dicamus.

Ad v. 299 ferenti pro 'inferenti'.

Ad v. 300 reluxit bene ad brevitatem ignis retulit, qui tantum fulgorem brevi ediderat.

Ad v. 301 Nidorem modo putorem. super quidam pro 'praeterea', alii pro 'supra', ut "ense sequens nudo super inminet".

Ad v. 302 turbati hostis quia plus trepidationis in illa flamma fuit, quam periculi.

Ad v. 304 sic rigido quidam 'sic' pro 'aeque' accipiunt, alii simpliciter, ut eum inpresso genu terrae adplicuerat, ut est illud "despiciens mare velivolum terrasque iacentes sic vertice caeli". 'rigido' autem quidam 'duro et acuto' volunt, non 'recto', ut "et curvae rigidum falces formantur in ensem".

Ad v. 305 primaque acie hic 'que' coniunctio abundat. rventem non cadentem, sed magno impetu se inferentem.

Ad v. 309 Ferreus somnus Homerus χάλκεος ὕπνος .

Ad v. 312 Nudato capite scilicet deposita galea, ut possit agnosci. sane quaeritur, quemadmodum 'nudato' dixerit, cum supra eum nusquam tecto induxerit capite: nam 'nudatum' est quicquid fuit ante coopertum, 'nudum' vero dicitur quod tectum ante non fuerat. ergo aut 'nudato' pro 'nudo' accipiamus, ut sit pro nomine participium: aut dicamus tectum eum habuisse caput, cum descendit ad campum: nam legimus "sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis". svos clamore vocabat utrumque exercitum iam suum vocabat, ut talis fuerit eius clamor 'cur in vos invicem ruitis mei'? autem et adverbium potest esse et nomen.

Ad v. 313 Repens aut subito, ut sit adverbium, id est repente, ut "sole recens orto": aut 'repens discordia' pro repentina.

Ad v. 316 me sinite subaudiendum 'concurrere': et est zeugma. faxo id est faciam, confirmabo: et est archaismos.

Ad v. 319 alis adlapsa sagitta est utrum 'alis stridens', an 'alis adlapsa'?

Ad v. 320 Incertum qua pulsa manu hoc loco adhuc quidem quasi dubitat; tamen intellegimus a Iuturna inmissum quendam, qui vulneraret Aenean: quod autem paulo post Iuno dictura est de Iuturna quod movit, "non ut tela tamen, non ut contenderet arcum", minime est mirandum: nam scimus unicuique inputari quod alter in eius fecerit gratiam, sicut est "et potes in totidem classes convertere nymphas". Aenean autem ab homine vulneratum indicat Iuppiter, paulo post dicens "mortalin decuit violari vulnere divum". turbine quod inprovisa, alii quod vehementer venerit, accipiunt.

Ad v. 322 pressa est insignis 'pressa' pro 'suppressa'. et non 'insignis gloria', sed 'insignis facti', ut genetivus casus magis sit.

Ad v. 323 Aeneae vulnere hic proprie: est enim huic contrarium "et nostro sequitur de vulnere sanguis". iactavit autem aut adeo fortis Aeneas et metuendus; aut adeo impium nefas visum est.

Ad v. 327 Molitur regit. et est acyrologia: nam proprie 'molitur' est parat. alii 'molitur' movet intellegunt, vel arripit, vel aptat.

Ad v. 331 Hebri fluvii Thraciae, iuxta Cypsela oppidum.

Ad v. 332 Sanguineus mavors gaudens sanguine, αἱμοχαρής . increpat sonat, alibi arguit, ut "increpat ultro cunctantes socios".

Ad v. 334 ante notos zephyrumque volant id est ventos praevertuntur. vltima hoc est tota: si enim gemit ultima, omnis sine dubio.

Ad v. 335 thraca autem id est Thracia: Cicero in de republica "coloniarum vero quae est deducta a Graecis in Asiam, Thracam, Italiam", et non dixit 'Thraciam'.

Ad v. 336 iraeque insidiaeque dei ‹comitatus› figurata elocutio, vario significatu idem ostendens. et non tam virtute, sed insidiis †comitatus.

Ad v. 337 alacer quidam 'alacer' gestiens et rei novitate turbatus volunt, 'alacris' vero laetus.

Ad v. 338 quatit exagitat. miserabile caesis h. i. miserabiliter: nomen pro adverbio, ut "sanguinei lugubre rubent".

Ad v. 340 mixtaque crvor hypallage est pro 'mixto cruore'.

Ad v. 341 sthenelumque dedit thamyrumque plura ὁμοιοτέλευτα .

Ad v. 342 ambo antiquo more 'ambo': Terentius "ambo oportune vos volo", sicut superius dictum est, cum hodie 'ambos' dicamus.

Ad v. 343 Ipse nutrierat solent enim plerumque filios suos aliis dare nutriendos parentes. dicendo autem 'ipse' ignotae personae hoc pronomine addit dignitatem.

Ad v. 344 lycia autem pro 'in Lycia', ut "non Lybiae, non ante Tyro despectus Iarbas". paribusque ornaverat armis scilicet ut aequaliter dimicarent, aequaliter currerent.

Ad v. 347 antiqui pro 'nobilis et magni', ut "urbs antiqua fuit": aut proprie 'antiqui', si referamus ad tempora scribentis. dolonis cum Troiani exploratorem, quem ad castra Graecorum mitterent, quaererent, hic Dolon exploratum se ire obtulit, si sibi equi Achillis pro praemio darentur. qui cum isset, obvios habuit Diomeden et Vlixen, similiter exploratores missos ad castra Troiana, captusque ab eis tormentis coactus est confiteri consilia Troianorum, Rhesi etiam adventum, qui in auxilium Troianorum equos fatales adduxerat. quem Diomedes et Vlixes vinctum ad arborem relinquentes profecti ad castra Troiana, occiso Rheso abductisque equis, redeuntes occiderunt. huius filium nunc inter Troianos a Turno dicit occisum.

Ad v. 350 Avsus pelidae pretium sibi poscere currus difficilis hypallage: nam hoc vult dicere: qui ut Achillis equos posset accipere, ire ausus est ad castra Graecorum. ordo enim non procedit: qui ut iret, ausus est petere. 'currus' vero pro 'curruum' ac per hoc 'equorum' dixit.

Ad v. 351 pro talibus avsis quaeritur, quis ante hunc 'ausis' dixerit.

Ad v. 352 Adfecit pretio modo poenam significat: nam pretium τῶν μέσων est: Terentius "ergo pretium ob stultitiam fero". nec equis adspirat achillis 'adspirat' apud maiores accedit significat: Cicero "numquam adspiravit ad curiam". sed hic figurate dixit 'adspirat equis' pro 'ad equos', id est occisus est nec ad equos Achillis accessit. melius tamen est ut de Diomede intellegamus, ut sit sensus: Diomedes occidit Dolonem, qui equos Achillis ausus est petere, quos nec ille qui eum vicit, poposcit. sane 'adspirat' est tractum ab his, qui insequentes spiritu suo proximos adflant.

Ad v. 354 longum per inane hoc est per longum spatium. secvtus iacvlo pro 'insecutus': vel certe, e longinquo eum ante iaculo vulneravit.

Ad v. 356 elapsoque pro 'lapso'.

Ad v. 357 Dextrae mucronem extorquet quasi prooeconomia est ut non eum suo interimat gladio, ne agnoscat quod Metisci est, et iam nunc suum requirat: quo facto perire poterat sequens fracti gladii oeconomia.

Ad v. 358 tingvit ivgulo hic non significat 'inficit', ut "tingue novo mecum direptis crura cothurnis", sed 'demersit in iugulum', ut ibi "et Stygia candentem tinxerat unda" 'inbuerat, durarat' significat.

Ad v. 359 En agros subauditur, quos victore Aenea te accipere posse credebas, corpore tuo 'metire'; metiuntur autem agros qui colonis adsignant: inde enim sarcasmos factus est. nam consuetudo erat ut victores imperatores agros militibus suis darent, ut in historiis legimus, item in Lucano "an melius fient piratae, magne, coloni". et hoc est, quod supra ait "hostibus insultans".

Ad v. 364 Sternacis equi ferocis, qui facile sternit sedentem. quidam pro 'pavidi' accipiunt: 'consternati' enim 'equi' dicuntur.

Ad v. 365 Edoni boreae 'Edoni' Thracii. nam Edon mons est Thraciae. sane sciendum hoc loco errasse Donatum, qui dicit 'Edonii' legendum, ut 'do' brevis sit, secundum Lucanum, qui dicit "Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo": namque certum est systolen fecisse Lucanum: unde 'Edoni' legendum est, ut sit 'hic Edonus, huius Edoni'. Statius et Vergilium et artem secutus ait "tristius Edonas hiemes Hebrumque nivalem", non 'Edonias'.

Ad v. 366 Aegaeo mari scilicet, sicut sequentia indicant 'sequiturque ad litora fluctus': nam male ait Donatus montem esse, unde flat Boreas, cum certum sit eum de Hyperboreis montibus flare. quidam 'fluctus' melius numero singulari accipiendum putant.

Ad v. 367 qua venti incubvere pro 'qua ventus': Boream enim solum dixit. fugam dant pro 'fugiunt', ut alibi "defensum dabit".

Ad v. 370 quatit volantem ut "oblimat inermes".

Ad v. 371 Instantem phegeus aut sibi, aut omnibus.

Ad v. 372 Ad currum pro 'currui se obiecit'. citatorum aphaeresis pro 'concitatorum'.

Ad v. 374 pendetque ivgis pro 'iugo', ut "ausus Pelidae pretium sibi poscere currus".

Ad v. 375 lancea raro lectum: et est telum missile. bilicem loricam 'li' longa est et accentum habet, sicut 'bifilum' 'fi' producitur, quia et 'fila' et 'licia' dicimus.

Ad v. 376 Degustat vulnere corpus id est leviter tangit, id est stringit, propter exiguitatem sanguinis: unde econtra de alto vulnere ait "virgineumque alte bibit acta cruorem".

Ad v. 378 ducto mucrone id est educto.

Ad v. 379 Procursu impetu. et est una pars orationis 'procursus'.

Ad v. 387 Saevit scilicet, quia non potest in bella procedere: vel quod abstractus a bellis sit. et bene viro forti servat dignitatem, qui nihil molliter facit in tam aspero vulnere: nam ideo ait 'infracta luctatur harundine'.

Ad v. 389 Ense secent lato vulnus quidam 'lato' ita dictum accipiunt, ut, quasi ipso iubente, ne scalpello aut aliquo ferramento minore, sed ense, et hoc lato, aperiretur, quamquam cum maiore dolore, dummodo extracta sagitta remittant eum quamprimum ad pugnam. alii 'lato' pro 'late' tradunt: ubique tamen animum viri fortis expressit.

Ad v. 391 Iapix aptum nomen medico: nam ἰᾶσθαι Graeci dicunt 'curare'.

Ad v. 394 Avgurium citharamque dabat vera lectio est 'dabat': nam non dedit. sane per citharam scientiam indicat harmoniae, id est musicae. sed et cithara et sagittae artes sunt, augurium vero munus: non enim sola arte, verum etiam indulta divinitate colligitur.

Ad v. 395 Ut depositi id est desperati: nam apud veteres consuetudo erat ut desperati ante ianuas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo: Cicero "aegram et prope depositam reipublicae partem suscepisse".

Ad v. 396 Potestates herbarum vim, possibilitatem, quae δύναμις dicitur. nam in herbarum cura nulla ratio est: unde etiam ait 'mutas artes': licet alii mutam artem tactum venae velint, alii 'mutas artes' musicae comparatione. alii 'mutas', quia apud veteres manibus magis medicina tractata est: unde et chirurgia dicta; nam ipse ait "multa manu medica Phoebique potentibus herbis". ergo 'mutas', quia, ubi manu res agebatur, cessabat oratio. usvmque medendi ἐμπειρικήν scientiam, hoc est medicinam, in usu, non in ratione constantem: nam quaedam artes usu discuntur, sicut ipsa maxima parte medicina, quae ante Hippocratem fuit.

Ad v. 397 Inglorius comparatione sagittarum, harmoniae, id est musicae, divinitatis. malvit quoniam heroicis temporibus etiam medicina valde fuerat in honore.

Ad v. 398 acerba fremens pro 'acerbe': adverbium qualitatis in nomen derivatum.

Ad v. 400 lacrimisque inmobilis non suis, sed illorum.

Ad v. 401 Paeonium in morem medicinalem, a Paeone: nam Doricae linguae est 'Paean', naturale enim est 'Paeon'.

Ad v. 402 multa pro 'multum'. trepidat pro 'trepidanter facit'.

Ad v. 404 forcipe ferrum hic forcipem dixit quod Graeci ardiotheran dicunt, qua solent spicula vulneribus evelli: ardia enim spicula sagittarum appellantur. alibi forcipes, quod formum, id est calidum, capiant.

Ad v. 405 Nulla viam fortuna regit nullus eventus rationem praestat. nihil auctor apollo medicinae inventor: nam Aesculapius praeest medicinae, quam Apollo invenit, qui in Ovidio de se ait "inventum medicina meum est".

Ad v. 407 Propivsque malum ex fuga scilicet Troianorum.

Ad v. 408 Stare v. plenum esse. alii 'stare' constare intellegunt, ut significet 'pulvere caelum constat', id est in pulverem versum est et quasi totum ex pulvere est. alii diutinum pulverem et continuum [et] significatum volunt inumbrationemque ex eo solis et caeli factam, id est non moveri caelum, sed consistere, eundemque manere habitum aeris ex continua caligine pulveris, obducto semel caelo et quasi ab oculis intercluso.

Ad v. 411 hic venus genetrix. indigno dolore qui fuerat natus ex vulnere indigne inlato, scilicet per insidias.

Ad v. 412 Dictamnum haec herba licet ubique nascatur, melior in Creta est, quae Dicta dicitur, unde proprium herbae nomen. haec admota vulneri, in quo ferrum est, extrahit ferrum in tantum, ut animalia apud Cretam, cum fuerint vulnerata, ad hanc herbam currant eaque depasta tela corpore dicantur excutere. haec herba hausta etiam venena corpore exigere dicitur.

Ad v. 413 Puberibus cavlem foliis hoc est adultis: sic in quarto "pubentes herbae". et est reciproca inter herbas et homines translatio: nam et pubertatem herbarum et florem iuventutis vocamus. 'caulem' autem medium fruticem, qui vulgo thyrsus dicitur. de hac herba in IV. ait de vulnerata cerva "illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos".

Ad v. 415 gramina hic pro herba: nam est hoc nomine alia herba, quae in inmensum excrescit.

Ad v. 416 Faciem circumdata a parte totum corpus accipimus. et putatur sic dictum, ut "faciem mutatus et ora Cupido".

Ad v. 417 Fusum amnem pro 'aquam', a toto partem: sic supra "fontemque ignemque ferebant".

Ad v. 419 Ambrosiae sucos ambrosia est cibus deorum: nam nectar potant. alibi ambrosia unguentum deorum legitur "ambrosiaeque comae divinum vertice odorem". panaceam genus herbae est. sciendum tamen Lucretium panaceam ubique salem dicere. unde possumus et hoc loco salem intellegere; nam omnem pellit dolorem. sed melius herbam, quia ait 'odoriferam'. alii panaceam medicamentum dicunt ex conpluribus herbis conpositum, quod ad omne vulnus facit. hanc herbam Hercules contra vim venenorum Thessalis dicitur praestitisse. sane nomen mire conpositum.

Ad v. 422 Quippe dolor quasi dolor, cuius natura haec est, ut adhibito remedio statim recedat. nam dolor consequens res est, non principalis: unde sublata causa etiam ipse statim recedit. hinc ait 'quippe', nam infusa aqua inhaerens laxare coeperat telum, quod antea inferebat dolorem.

Ad v. 423 iamque secuta manum leniter temptantis secuta est.

Ad v. 424 In pristina in usum priorem, hoc est quales fuerunt pristinae. vel 'novae' magnae aut mirae.

Ad v. 425 arma citi properate viro suo more ostendit festinationem: ante induxit loquentem, quam significaret qui loqueretur. †qui sicut nos 'properare, festinare' dicimus, ita antiqui pro 'dare' dicebant: Sallustius "soleas festinate".

Ad v. 427 non haec hvmanis opibus potest subaudiri et 'arte humana'.

Ad v. 429 Maior agit deus Apollo scilicet, inventor medicinae: hoc est haec agit maior.

Ad v. 432 habilis lateri clipeus et hic expressa festinatio est. loricaque tergo est quare tergo tantum, cum totum ambiat corpus? at quia latus clipeo dixerat tectum, supererat ut tergum lorica muniret.

Ad v. 434 summaque per galeam decenter galeam quoque eum induisse significat.

Ad v. 435 Verumque laborem quem per me ipse suscipio, non qui ex aliorum virtute imperatoribus adscribi consuevit.

Ad v. 436 Fortunam ex aliis subaudimus 'opta': nec enim fortuna discitur. et est zeugma non integrum. quidam autem defectionem putant et deesse volunt 'pete' aut 'accipe'. alii figuram volunt pro 'quid fortuna sit ex aliis disce': cum et bona et mala sit fortuna, quid valeat dea haec, ex aliis disce: vult enim intellegi, se adversa usum.

Ad v. 437 defensum dabit pro 'defendet'. inter praemia 'inter' veteres pro 'ad' ponebant: id est ad praemia: Cicero "dico te priore nocte venisse inter falcarios", id est ad falcarios.

Ad v. 438 Matura adoleverit aetas adulescendo matura esse coeperit.

Ad v. 439 sis memor subaudiendum 'meorum factorum'.

Ad v. 443 Anthevsque mnesthevsque servavit τὸ πρέπον ; necesse enim erat ut, vulnerato duce, multi cum eo in castra remearent.

Ad v. 445 Miscetur modo 'confunditur': alibi 'perturbatur', ut "miscet agens telis nemora inter frondea turbam".

Ad v. 446 Aggere turnus hic 'aggere' pro eminentia posuit; de via autem aggerem non possumus dicere, nisi si viae aggerem dicere voluerimus, id est viae coacervationem, quam historici viam militarem dicunt, ut "qualis saepe viae deprensus in aggere serpens". quidam ambiguitatem volunt, utrum ipse Turnus in aggere, an venientes ex aggere?

Ad v. 448 prima ante omnes ut "primus ibi ante omnes". et ante omnes Latinos sonum audit.

Ad v. 449 tremefacta refugit quaeritur, cur Iuturna, cum hic acie excedat tremefacta, mox tamen inducitur revertens.

Ad v. 450 Atrum rapit agmen pulveris nube coopertum. quidam autem 'agmen' iter accipiunt, 'rapit' autem festinat, ut sit: ille campo aperto iter festinat pulveris plenum et ipsa festinatione excitat. et ita dicunt, quoniam, si 'agmen' exercitum dicit, apertus campus esse non potuit bellatorum densitate conpletus.

Ad v. 451 Abrupto sidere vel inmensa, vel magna tempestate: per sidus enim tempestas significatur: ut "sorbet in abruptum fluctus", item "scit triste Minervae sidus". interdum ipsum sidus, hoc est astrum. 'abruptum' vero ad hominum opinionem retulit; videtur enim praecipitari.

Ad v. 452 It mare per medium miseris h. p. l. h. c. a. Statius planius de hoc sensu "deflent sua damna coloni et tamen oppressos miserantur in aequore nautas". sane * * * aut 'longe horrescunt'. 'heu' autem, ut solet, interiectionem ex sua persona interposuit.

Ad v. 453 dabit ille rvinas 'dabit' pro faciet: Terentius "quas turbas dedit" et ipse "et ingentem lato dedit ore fenestram". rvet eruet, evertet: Terentius "ceteros agerem ruerem": nam aliter dictum est "ruit alto a culmine Troia".

Ad v. 456 Talis taliter, simili modo: sic paulo post "similis medios Iuturna per hostes". rhoeteius Troianus, a promunturio Troiae.

Ad v. 457 Cuneis se quisque coactis adglomerant densentur, ut cuneatim dimicent, scilicet in cuneorum modum compositi, ut hostem facilius invaderent.

Ad v. 458 gravem fortem: Sallustius "Lusitaniae gravem civitatem".

Ad v. 460 cadit ipse tolumnius avgur Homerice: ut primus violator foederis poenas luat.

Ad v. 462 Tollitur in caelum clamor occiso eo, qui auctor disrumpendi foederis fuerat, exortus est clamor, et statim secuta fuga Rutulorum, ut 'versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros'. et bene vicissim, quia Troianos in fugam versos fuisse, exinde apparet, quod supra dixit "subeunt equites et spicula castris densa cadunt mediis".

Ad v. 463 pulverulenta plena pulveris: nam apud veteres 'pulverulenta' dicebantur, sicut vinolentum dicimus qui vino plenus est, et temulentum qui temeto plenus est.

Ad v. 465 nec pede congressos aequo pedestres: quae est pugna aequa. at ubi inter equitem et peditem pugna est, ‹ait› "et urguetur pugna congressus iniqua". nec tela ferentes insequitur id est nec fugientes, nec contra stantes dignatur occidere. et magna Aeneae ostenditur pietas, qui nec vulneratus irascitur, ut velit contra legem foederis in bellum moveri.

Ad v. 468 Virago virago dicitur mulier, quae virile implet officium, id est mulier, quae viri animum habet: has antiqui viras dicebant.

Ad v. 471 undantes quia in motu undarum modo flectuntur.

Ad v. 474 Pervolat per magnas aedes volat: nam more suo verbo dedit detractam nomini praepositionem.

Ad v. 475 nidisque loquacibus escas ordo est 'escasque ‹nidis loquacibus legens›'.

Ad v. 476 Vacvis magnis, ut "vacua atria lustrat saucius".

Ad v. 477 similis pro 'similiter'.

Ad v. 480 Nec conferre manum cum Aenea: nam alios persequitur. avia ab ea scilicet parte, qua veniebat Aeneas.

Ad v. 481 Tortos orbes obliquas et inplicitas vias.

Ad v. 482 Vestigatque virum inquirit: translatio a canibus. disiecta per agmina dissipata adventu Aeneae.

Ad v. 485 aversos retorsit pro 'retorsit et avertit'.

Ad v. 486 Hev quid agat omne adverbium verbo cohaeret: unde 'heu' 'en' et 'attat' et similia, quia verbo cohaerere non possunt, separata fecerunt aliam partem orationis, scilicet interiectionem, quam sola Latinitas possidet. sane hoc poeta dedit rerum miserationem movens. alii ab Aeneae persona dictum accipiunt, ut diceret 'heu quid agam?'

Ad v. 488 Hvic pro 'in hunc'. et est ordo 'huic dirigit'.

Ad v. 491 Collegit in arma ita se texit, ut nulla parte posset feriri.

Ad v. 492 Apicem tamen incita summum galeae eminentiam, quam Graeci conum vocant, in qua eminent cristae. potest hoc tamen nomen et de sacerdote flamine accipi, qui apice utuntur: quod in quarto plenius dictum est: nam subiunxit 'vertice cristae'. incita id est cum impetu veniens.

Ad v. 495 referri id est retro ferri.

Ad v. 496 Multa iovem et laesi testatus foederis aras 'multa' pro 'multum'. licet haberet iustam causam iracundiae, quod et fugiebat Turnus, et ipse adpetebatur insidiis, non tamen ante prorupit in bellum, quam Iovis fidem et laesa foedera testaretur.

Ad v. 497 medios qui inter ipsum sequentem et fugientem Turnum medii de hostibus erant. marte secundo terribilis potest et 'Marte secundo' distingui, ut sequatur 'terribilis saevam' et cetera; potest et iungi, ut sit 'Marte secundo terribilis'.

Ad v. 498 Nullo discrimine caedem suscitat indiscrete obtruncat universos, quibus ante pari pepercerat modo.

Ad v. 499 Irarum habenas potestatem, facultatem, id est irae permittit saeviendi liberam potestatem, ut "et premere et laxas sciret dare iussus habenas". et hic moderate locutus est: nam Ennius "effundit irarum quadrigas" dixit.

Ad v. 500 Quis mihi nunc tot acerba deus ac si diceret: nec musa nec Apollo sufficiunt. Statius "maior ab Aoniis sumenda dementia lucis: mecum omnes audete deae".

Ad v. 502 Inque vicem in vicem: nam 'que' vacat. alii 'que' expletivam coniunctionem accipiunt.

Ad v. 503 Tanton' placvit concurrere m. i. apostropha cum exclamatione ad Iovem. sane 'tanton' 'ton' circumflectitur: nam cum per apostrophum apocopen verba patiuntur, is qui in integra parte fuerat, perseverat accentus.

Ad v. 505 Aeneas rutvlum sucronem descriptio per alterna divisa, ut solent historici. rventes teucros modo fugientes, quos insequebatur Sucro.

Ad v. 506 havd multa moratum id est non diu moratum: vim Aeneae diutius sustinere non potuit.

Ad v. 507 excipit in latus figurata elocutio. crudum ensem modo 'durum', alias 'crudelem'. et crates pectoris Donatus superfluam vult esse coniunctionem, ut 'et' sit epexegesis: adigit ensem per costas, id est pectoris crates, ubi celerius fata complentur. et hoc est, quod ait supra 'haud multa moratus'.

Ad v. 509 Amycum fratremque diorem hi duo duces sunt etiam supra memorati, ut "nunc Amyci casum gemit", item "et nunc tertia palma Diores": unde ad terrorem populi eorum capita religantur in curru.

Ad v. 511 Currv autem aut septimus est, aut dativus casus antiquus, secundum regulam, ne sit maior a nominativo plurali. dvorum pro 'amborum'.

Ad v. 514 Maestum oniten naturaliter tristem, severum, ἀγέλαστον : aut imaginatus est exspirantem. mittit autem socium supra memoratis. sane 'Oniten' Donatus dicit aut gentile esse, aut patronymicon, ut nomen eius proprium sit 'Echionius'. sed hoc non procedit, quia neque patronymicon in 'tes' exit, neque 'Onytes' a qua gente veniat, usquam lectum est. proprium ergo est, et sequens versus erit 'nomen Echionium', id est Thebana gloria, per periphrasin: nam Echionii sunt Thebani a rege Echione: unde male quidam legunt 'nomine Chionium'. alii 'nomen Echionium', hoc est genus, quemadmodum de matre 'genus' dixit, accipiunt, ut ostendatur eum Echionis esse et Peridiae filium, vel ab Echione genus ducentem.

Ad v. 515 Matrisque genus peridiae periphrasis est, hoc est filium Peridiae.

Ad v. 516 Lycia missos et apollinis agris vacat 'et': nam per epexegesin Lyciam arva Apollinis dixit, ut "nunc Lyciae sortes". appellata autem Lycia est a Lyce nympha, ex qua habuit Apollo filium nomine Lycadium. 'missos' autem profectos, ut "missus in imperium magnum".

Ad v. 517 Exosum nequiquam bella sic supra "iniecere manum parcae": nam per transitum ostendit, urguentibus fatis eum ad bella deductum, quae nequiquam semper vitare cupiebat. hunc autem Menoeten oriundo Arcada fuisse intellegimus, sed habitasse circa Argos: nam Lerna palus est Argivorum, in qua eum dicit solitum fuisse piscari: nam hoc significat 'piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat'. et vetuste 'flumina' pro fluore dixit: neque enim Lerna fluvius est. et sic 'flumina Lernae', quomodo "Aventini montem". quaeritur sane quis primus 'exosum' pro peroso dixerit.

Ad v. 519 Pavperque domus 'hic' et 'haec pauper' dicimus: nam 'paupera' usurpatum est. sic Plautus "paupera est haec mulier". sed hoc hodie non utimur. ea enim nomina, quae ablativo singulari in 'e' exeunt, si feminina ex se faciunt, similia faciunt; neque enim heteroclita, alterius declinationis esse possunt: ut puta, quia 'ab hoc hospite' facit, 'hic' et 'haec hospes' dicamus necesse est: Lucanus "hospes in externis audivit curia tectis" (5.11): 'ab hoc leone' 'hic' et 'haec leo'; 'ab hoc latrone' 'hic' et 'haec latro'; 'ab hoc fullone' 'hic' et 'haec fullo'; 'ab hoc nepote' 'hic' et 'haec nepos': nam ut 'neptis' dicamus in iure propter successionis discretionem admissum est. sciendum tamen 'hospita' 'paupera' 'leaena' 'lea' usurpata a poetis esse.

Ad v. 520 Potentum munera 'munera' dicit obsequia, id est officia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt. sane 'munera' et quae 'munia' dicimus. pater ipse pater, an pater eius?

Ad v. 522 Arentem in silvam pro 'aridam'. virgvlta sonantia lauro quaeritur quid sit 'virgulta sonantia lauro'? scilicet ipsa virgulta lauri. 'sonantia' autem cum crepitu ardentia.

Ad v. 524 Dant sonitum spumosi amnes bellum semper incendio et fluminibus comparat: sic in secundo "in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano flumine torrens".

Ad v. 525 non segnius ambo Aeneas turnusque rvunt bene comparationibus diversis singula reddidit ad similitudinem veram, quia ambos ignibus aut fluminibus comparaverat. ergo 'non segnius' ad ignem retulit, quia segnis quasi sine igne sit. 'fluctuat' autem ad amnes eum retulisse nulla dubitatio est.

Ad v. 527 rumpuntur pro 'fatigantur'. et 'fluctuat' et 'rumpuntur', quia 'nescia vinci pectora'. nescia vinci pectora Horatius "Pelidae stomachum cedere nescii".

Ad v. 529 Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae. unde superfluum est quod ait Donatus, debere nos accipere interemptum esse Murranum, dum avos et atavos Turni commemorat et effert laudibus maximis, propter illud "vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum".

Ad v. 530 Per regesque actum genus omne Latinos Horatius "et nepotum per memores genus omne fastos" de Lamo.

Ad v. 534 Nec domini memorum proculcat equorum id est equorum domini inmemorum.

Ad v. 538 Dextera nec tua te graium fortissime crethev eripvit turno nec di texere cupencum ita Aenean comparat Turno, ut eum superiorem esse significet: nam quem Turnus interimit, fortitudo sua liberare non potuit; ei vero quem occidit Aeneas, ne sua quidem numina prodesse potuerunt. Terentius "memini relinqui me deo irato meo". sic alibi "nec di morientis Elissae". singuli enim deos proprios habemus genios. sane sciendum cupencum Sabinorum lingua sacerdotem vocari, ut apud Romanos flaminem et pontificem, sacerdotem. sunt autem cupenci Herculis sacerdotes. ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur: iam enim in IX. Crethea a Turno occisum induxit, ut "Crethea, musarum comitem"; sed et Homerus et Pylaemenem et Adrastum bis ponit et alios conplures.

Ad v. 543 Late terram consternere aliud ex alio ostenditur: nam per hoc corporis exprimitur magnitudo, ut "stabant ter centum nitidi in praesepibus altis".

Ad v. 545 Eversor achilles bene separat Achillem a Graecis, ut "reliquias Danaum atque inmitis Achilli".

Ad v. 546 Mortis metae id est mors, quae meta est et finis: nam metam et fines vitae dicimus, non mortis: mors enim infinita est. sciendum tamen, ita hoc de Homero esse translatum, qui ait τέλος θανάτοιο , hoc est finis mortis: nam in ipsa morte finis est.

Ad v. 547 Lyrnesi domus alta Lyrnesos civitas est Phrygiae, unde fuit Briseis. et per transitum docet, neminem posse statuta vitare: quando enim hic crederet, ibi se natum tam longe esse periturum?.

Ad v. 548 Conversae acies in bellum coactae, vel inter se conversae.

Ad v. 552 Pro se quisque viri pro qualitate virium suarum: sic in quinto "pro se quisque viri et depromunt tela pharetris". summa nituntur opum vi hemistichium est Ennianum.

Ad v. 553 tendunt pro 'contendunt'.

Ad v. 554 Mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit 'mentem' consilium, ut "qua facere id possis nostram nunc accipe mentem". misit autem pro 'inmisit'. et pulcherrima perpetuum est epitheton, nec ad negotium pertinens. sane bona usus est oeconomia, ut diceret instinctu numinis profectum esse Aenean ad civitatis excidium: nam incongruum fuerat, occupatum bello per se tale cepisse consilium.

Ad v. 555 Urbique adverteret agmen id est contra urbem.

Ad v. 558 Acies circumtulit vel exercitum suum huc atque illuc circumduxit, vel acies oculorum scilicet. et bona occasione pervenit ad id, ut Aeneas civitatem posset aspicere.

Ad v. 559 Inmunem tanti belli sine officio dimicandi. et vult inobsessam intellegi, quae sine periculo sit oppugnationis: nam inmunis est qui nihil praestat, quasi sine muniis, hoc est qui non facit munia. inpune quietam quae specialiter debuit poenas luere propter foedus abruptum.

Ad v. 560 Pugnae accendit maioris imago subaudis 'eum'.

Ad v. 563 Nec scuta aut spicula densi deponunt ex eo quod non est factum, quid fieri soleat indicavit, ut supra "defigunt telluri hastas et scuta reclinant".

Ad v. 565 nequa pro 'nulla'. esto sit. ivppiter hac stat pro nobis religio est, quam laeserunt Rutuli ruptis foederibus. novimus autem interfuisse foederi et deos alios, et Iovis imaginem sceptri praesentia redditam.

Ad v. 566 Nev quis ob inceptum subitum mihi segnior ito tertia persona est ‹'ito', id est› eat. et hortatur eos, ut ita in bellum eant, quasi res fuerit ante disposita. nam hoc dicit: repentinum imperium nullam vobis adferat moram: unde est illud paulo post "scalae inproviso subitusque apparuit ignis".

Ad v. 567 Cavsam belli quia illic erat Lavinia.

Ad v. 568 frenum singulari numero raro lectum est. et quidam hunc versum per figuram Graecam dictum tradunt, ὁμολογοῦσιν μέλλειν λαβεῖν .

Ad v. 569 ervam confidenter, quasi iam non bellum sit, sed expugnatio.

Ad v. 572 Hoc caput o cives sic superius Drances de Turno, ut "o Latio caput horum et causa malorum", id est principium. ‹hoc caput o. c. h. b. s. n.› potuistis enim quieti esse, si Latini foedus servassent. et ad Latinos transfert crimen Turni.

Ad v. 573 Foedusque reposcite flammis gravitate sermonum declamationi pondus inposuit. nam hoc dicit: flammas foederis urbis innovemus incendio: nam 'reposcite' est revocate, innovate.

Ad v. 575 dant cuneum quotiens in similitudinem cunei milites disponuntur. densa mole densi cum impetu.

Ad v. 576 inproviso deest 'ex', ut sit 'ex inproviso'. apparvit ignis pro 'apparuerunt': et est zeugma, ut in primo "Cymothoe simul et Triton adnixus" pro 'adnixi': non enim solus Triton adnitebatur.

Ad v. 577 Discurrunt alii ad portas primosque trucidant subaudis 'inproviso': et haec simul pronuntianda sunt, ut simul facta videantur, quo vehementer vis bellica possit agnosci. 'primosque trucidant' autem, id est qui primi ad portas erant obvii, scilicet stationem agentes.

Ad v. 579 Inter primos inter duces, inter principes.

Ad v. 581 testaturque deos id est foederis. haec altera foedera rvmpi bis rumpi foedera, bis hostes Italos fieri, bis se in proelia saeva conpelli: nam varie eandem rem iterat. bis autem foedera facta sunt, semel per Ilioneum, quando Latinus ait "ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat", et "sublimes in equis redeunt pacemque reportant", et iterum paulo ante propter singulare certamen.

Ad v. 583 trepidos inter hoc est inter trepidos.

Ad v. 584 Reserare ivbent id est volunt, ut Terentius "iubeo Chremetem".

Ad v. 585 Trahunt ad moenia regem trahere volunt: nam animi est, non facti. 'trahunt' autem scilicet ut possit inminens videre discrimen. Donatus dicit 'trahunt in moenia' pro 'dilacerant in moenibus rumoribus suis'. ergo 'regem' de Latino dixit, 'moenia' autem hic muros dixit.

Ad v. 587 Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor paene omnia comparationis istius verba ad supra dictum pertinent bellum: nam ita apes inclusae sunt, ut homines qui obsidentur: ita civitatem timentium latebras dicimus, sicut apum sunt alvearia: item pastor est et re vera pastor et ductor exercitus, ut Homerus ποιμένα λαοῦ . 'in pumice' autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur: nam et Plautus ita dixit: licet Catullus dixerit feminino.

Ad v. 588 Fumo amaro quod elicit lacrimas.

Ad v. 589 Trepidae rerum nescientes quid agant, ignarae auxilii, hoc est trepidae de suis rebus: Terentius "sat agit rerum suarum". cerea castra oportune hic 'castra' de his rebus quae nunc aguntur: in georgicis "aulasque et cerea regna".

Ad v. 591 Ater odor nove: nam in odore quis color est? sed hoc dicit: odor atrae rei, fumi scilicet 'ater odor', id est pessimus, ut 'fumoque implevit amaro'.

Ad v. 593 fessis pro 'adflictis'. etiam fortuna casus: nam omnis casus in potestate Fortunae est.

Ad v. 595 Tectis venientem prospicit hostem aut e tectis prospicit: aut contra tecta venientem.

Ad v. 596 Incessi muros invadi.

Ad v. 598 infelix pugnae ivvenem quia non putabat, Turnum civitatem oppugnari passurum fuisse, si viveret.

Ad v. 599 Mentem turbata figurate, ut "oculos suffusa".

Ad v. 600 caputque sicut supra dictum est, 'caput' dicebatur qui auctor et princeps alicuius rei gestae fuisset, ut "o Latio caput horum".

Ad v. 601 demens effata furorem verba noluit ponere, unde videtur diras significare.

Ad v. 602 purpureos moritura manu rem quae flaminicae conpetit, transtulit ad reginam. flaminica enim venenato operiri debet: nam cum 'amictus' dicit, opertam dicit, quae res ad pallium refertur.

Ad v. 603 Et nodum informis leti alii dicunt, quod Amata inedia se interemerit. sane sciendum quia cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiceretur: unde bene ait 'informis leti', quasi mortis infamissimae. ergo cum nihil sit hac morte deformius, poetam etiam pro reginae dignitate dixisse accipiamus. Cassius autem Hemina ait, "Tarquinium Superbum, cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi. tunc primum turpe habitum est mortem sibi consciscere". et Varro ait, "suspendiosis, quibus iusta fieri ius non sit, suspensis oscillis, veluti per imitationem mortis parentari". docet ergo Vergilius secundum Varronem et Cassium, quia se laqueo induerat, leto perisse informi.

Ad v. 605 Flavos lavinia crines antiqua lectio 'floros' habuit, id est florulentos, pulchros: et est sermo Ennianus. Probus sic adnotavit: "neotericum erat 'flavos', ergo bene 'floros': nam sequitur 'et roseas laniata genas': Accius in Bacchis 'nam flori crines, video, ei propessi iacent', in iisdem 'et lanugo flora nunc demum inrigat', Pacuvius Antiopa 'cervicum floros dispergite crines'".

Ad v. 606 Et roseas laniata genas moris fuit apud veteres ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum vel gladiatorum: quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. tamen sciendum, cautum lege duodecim tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbis "mulier faciem ne carpito".

Ad v. 608 Hinc totam id est de domo regia. infelix fama rerum infelicium nuntia, ut "infelix vates".

Ad v. 609 Demittunt mentes desperant, sicut e contra sperantes aliquid 'erigunt mentes'.

Ad v. 610 Coniugis attonitus fatis urbisque ruina et privatis et publicis luctibus.

Ad v. 611 canitiem ex aetate pathos movit: non enim tam miserum est, regem in miseriis esse, quam senem. inmundo pulvere bene 'inmundo' addidit: sic in georgicis monitionibus "et cinerem inmundum iactare per agros", quia etiam pulvis ille quo utuntur puellae, cinis vocatur, unde etiam ciniflones dicti sunt: Horatius "custodes, lectica, ciniflones, parasitae".

Ad v. 614 Bellator epitheton peracti temporis.

Ad v. 616 Minus successu laetus equorum infirmitas animi ex equorum etiam tarditate veniebat, quia minus successus habebant equi iam fatigati.

Ad v. 617 Attulit hunc illi caecis terroribus avra naturale enim est, ut a qua parte ventus flat, inde maximus audiatur clamor. et mire 'caecis terroribus', quos nemo videret.

Ad v. 618 Commixtum clamorem ex inpugnatione, et morte reginae. arrectas avres ad audiendum sollicitas: Terentius "arrige aures Pamphile".

Ad v. 619 inlaetabile murmur quaeritur quis 'inlaetabile' dixerit? ideo autem 'murmur', quia ferre solent quasi praesagium murmura, sive bona sint, sive mala intellegenda.

Ad v. 621 diversa clamor hypallage ‹pro› 'diversus clamor': aut ex variis partibus civitatis.

Ad v. 622 Amens consilii egens, nescius rei gerendae.

Ad v. 625 Occurrit dictis orationi eius verbis obviam venit.

Ad v. 626 Prima victoria id est primum.

Ad v. 627 sunt alii qui tecta manu ideo quia scit Turnum pro urbe maxime esse sollicitum.

Ad v. 630 Nec numero inferior pugnae nec honore r. id est nec pauciores interimis, nec minor te, quam Aenean, comitabitur gloria: nam occisorum multitudo conpensat hoc, quod tu fugientes interimis. sane sciendum, in hac omni oratione Iuturnam occurrere quaestionibus tacitis

Ad v. 632 Prima per artem foedera turbasti 'prima' aut inchoantia: aut 'tu prima': nam post datum augurium quo animi omnium perturbati sunt, et post eius orationem Tolumnius tela contorsit. 'per artem' autem per fraudem, ut "artificis scelus".

Ad v. 634 nequiquam fallis pro 'non fallis'.

Ad v. 636 an fratris miseri letum humile est si ex persona Turni accipias: ergo 'miseri' ad animum sororis referendum est. et quod ait 'sed quis Olympo', intulit 'an ut videres', subaudiendum 'ergo tua sponte'.

Ad v. 637 Nam quid ago argumentum a necessario. iam non est temporis, aut erit absurdum.

Ad v. 638 Me voce vocantem atqui hoc nusquam legimus; sed aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus, aut mortis est omen audire quod non dicitur, videre quod minime occurrit: sic in quarto "hinc exaudiri gemitus et verba vocantis visa viri".

Ad v. 639 Superat vivit, ut "superatne et vescitur aura?"

Ad v. 641 Ne nostrum dedecus vfens aspiceret sic est hoc, ac si diceret, fortasse viveret, nisi ideo voluisset occumbere, ne nos victos videret. et est quale in XI. "ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, procubuit moriens". 'infelix' autem in hoc bello, contra illud "insignem fama et felicibus armis" et est argumentum ab honesto.

Ad v. 642 Teucri potivntur corpore et armis id est etiam sepultura caret: nam ut in Homero legimus, de virorum fortium cadaveribus erat inter hostes grande certamen.

Ad v. 644 Dextra nec drancis dicta refellam id est virtute: nam pro rei officio ipsam rem posuit, dexteram pro virtute, hoc est fortiter faciendo.

Ad v. 645 turnum fugientem ἐμφατικῶς Turnum.

Ad v. 646 Usque adeone mori miserum est tacitae quaestioni occurrit. et quidam hoc verbum reprehendunt 'usque adeone'; melius dici 'usque eo': Lucilius septimo "usque adeo studio atque odio illius efferor ira". quidam sic accipiunt 'usque adeone mori miserum est', ut non quasi confirmet, sed quasi interroget, quare dea sic de illo laboret ut vivat, cum satius sit honeste mori, quam turpiter vivere. ergo 'usque adeone', ut tamen tanta turpitudo ferenda sit. vos o mihi manes quasi per fantasiam relinquens superos, ad manes convertit orationem.

Ad v. 647 Superis aversa voluntas quia, ut supra diximus, donec vivimus, curae sumus dis superis, post mortem ad inferos pertinemus, quibus se modo commendat.

Ad v. 648 sancta ad vos anima quae differentia sancti sit, superius dictum est: hic 'sancta' incorrupta accipiendum est: neque enim sacro aut religioso eius anima tenebatur. istius inscia culpae vel fugae, quia fuga grande crimen est apud virum fortem: vel rupti foederis et laesae religionis, a qua re se esse dicit alienum propter futura supplicia.

Ad v. 649 Indignus avorum Graeca figura: nam nos 'indignus illa re' dicimus, contra Graeci ἀνάξιος στεφάνου , id est indignus coronae.

Ad v. 651 vectus equo spumante saces pro 'cum veheretur', ut "et qua vectus Abas".

Ad v. 652 Inplorans nomine turnum ex multis rebus indicat perturbationem: quod festinans venit, quod per hostes, quod vulneratus, quod Turnum nomine appellat; nam contumelia est nomine suo superiorem vocare: sic in georgicis "mater, Cyrene mater", cum praemisisset "et te crudelem nomine dicit".

Ad v. 653 Turne in te suprema salus omnia quae supra Iuturna dixerat, oratio ista dissolvit.

Ad v. 654 Fulminat Aeneas a. exaggeratio est: sic paulo post "horrendumque intonat armis". minatur deiecturum arces quia dixerat "et aequa solo fumantia culmina ponam".

Ad v. 656 iamque faces ut sit quare Turnus subvenire festinet.

Ad v. 657 Mussat modo dubitat. et cunctatur rex ipse, in quo summa rerum est. veteres 'mussat' pro timet, Ennius 'mussare' pro 'tacere' posuit. Clodius Tuscus "mussare est ex Graeco, conprimere oculos: Graeci μῦσαι dicunt".

Ad v. 658 quos generos vocet pro 'utros'; pluraliter autem 'generos' de exercitibus, quorum duces sunt Aeneas et Turnus. aut quae sese ad foedera flectat aut nuptiarum foedera, ut "nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni": aut propter violatum foedus, ut ideo dixerit 'quae sese flectat ad foedera', quasi nec hoc remedium supersit, cum illa iam bello corrupta sint.

Ad v. 659 Praeterea regina tui quia occurrebat, Amatam, si "La-" tinus dubitat, reginam pro eius partibus niti. tui fidissima tui amantissima. dextra occidit ipsa sva ut laquei absconderet dedecus.

Ad v. 660 lucemque exterrita fugit augmentum mali.

Ad v. 661 Soli pro portis contra illud "sunt alii qui tecta manu defendere possint". 'pro portis' autem 'ante portas': Sallustius "et parte cohortium †praecipere instructa et stationes locatae pro castris". bene autem cum dicit 'pro portis sustentant acies' spem adhuc subveniendi dedit. et dicendo 'soli' addidit etiam necessitatem.

Ad v. 664 deserto in gramine versas huc atque illuc agis, ut "Aethiopum versemus oves". Homerus στρωφᾶν . et bene 'deserto in gramine' contra illud "et nos saeva mittamus funera Teucris".

Ad v. 665 Varia confusus imagine rerum multiplici nuntio: quod regina periit, quod urbs oppugnatur, quod omnes Latini in illum oculos referunt, quod dubitat Latinus quos generos vocet.

Ad v. 666 Et obtutu tacito stetit vultu: et obtutus est proprie πρόσωπον , id est †vultum dicunt.

Ad v. 667 Pudor propter illud "tu currum deserto in gramine versas": vel 'pudor', quia in illum oculi referuntur. insania qua in hostes ferebatur: vel quia urbs oppugnabatur. mixto luctu propter Amatae cognitam mortem.

Ad v. 668 amor quia mussat Latinus. conscia virtus quia fugere putatur qui 'currum deserto in gramine versat'.

Ad v. 669 Discussae umbrae postquam mentis caligo discessit: quod sequentia indicant 'et lux reddita menti est'.

Ad v. 671 Turbidus plenus perturbationis.

Ad v. 672 ecce autem flammis alia persuasio ex aspectu.

Ad v. 673 undabat vertex abundabat. et bene in translatione permansit, ut verticem undare diceret: vertex enim undarum dicitur, ut "verticibus rapidis" et "vorat aequore vertex".

Ad v. 674 Quam eduxerat ipse scilicet quod ei maiorem creabat dolorem. graviter enim dolemus si perire videamus illa quae fecimus. 'eduxerat' autem in altum fabricando sustulerat, ut alibi "Cyclopum educta caminis".

Ad v. 675 Subdideratque rotas quo posset trahi ad ea loca, quibus hostis instabat.

Ad v. 676 iam iam fata Sallustianum "iam iam frater animo meo carissime".

Ad v. 678 stat conferre manum Aeneae placet, ut "stat casus renovare omnis": vel 'stat' certum est. quicquid acerbum est morte pati aut quicquid morte acerbum est placet pati, hoc est inferna supplicia: vel quae potest superbus hostis inferre, sicut de Hectore legimus: aut certe positivus sit pro comparativo: placet pati si quid etiam morte acerbius invenitur.

Ad v. 680 Furere ante furorem figura antiqua, ut 'servitutem servit', 'dolet dolorem'. et est sensus: sine me furorem bellicum ante furere, scilicet quam ad eum veniam, ut pugnam mente concipiam et instructus furore in bella prorumpam.

Ad v. 684 Saxum de vertice praeceps cum rvit comparatio ipsa futurum ostendit eventum. simul notandum quod, sicut supra in proelio, ita nunc etiam in comparatione praefertur Aeneas: nam Turnum parti comparat montis, montibus exaequat Aenean.

Ad v. 685 Avulsum vento proprie: nam et Turnus ad bellum invitus adtrahitur.

Ad v. 686 annis solvit sublapsa pro 'multorum annorum sublapsum saxum'. et quidam 'lapsa' quasi non passiva specie, sed activa dictum volunt.

Ad v. 687 Mons inprobus pars montis: et ἐμφατικῶς dictum est, sicut supra "haud partem exiguam montis". magno actu magno inpulsu, magno impetu.

Ad v. 688 exultatque solo mire: saepe exilit, dum volvitur.

Ad v. 690 Ubi plurima fuso sanguine terra madet hypallage: ubi plurimo sanguine terra maduerat: sic supra "sanguine in alto": vel certe, ubi plurimum fuso sanguine.

Ad v. 691 Striduntque hastilibus aurae Homerus συρίζουσα† μακεαον ισιτιτατε λόγχη .

Ad v. 692 magno ore pro 'voce magna'.

Ad v. 693 Tela inhibete cohibete, suspendite: et est translatio a nautis.

Ad v. 694 Me verius unum pro vobis f. l. 'verius' iustius. et sensus hic est: iustius est, me unum pro omnibus rupti foederis poenas exsolvere. alii veteri more dictum accipiunt: 'verum' enim quod rectum et bonum esset, appellabant: Terentius "idne est verum modo? id est pessimum genus", et item "quod si astu rem tractavit, di vestram fidem! quantam et quam veram laudem capit Parmeno!" Sallustius in primo "ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus", idem "†per pennatam paucis pro pectus vera est aestimanda".

Ad v. 695 decernere ferro decertare, dimicare: aliter 'decernere' statuere, ut decernere senatum dicimus.

Ad v. 701 Quantus athon haec est vera lectio: nam si 'Athos' legeris, 'os' brevis est et versus non stat. 'Athon' autem dici accusativus indicat: nam 'hunc Athona' facit, sicut 'Apollon' 'Apollona'. quod autem Herodotus 'hunc Athon' et 'hunc Apollo' dicit, Atticae declinationis est. Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae. aut quantus eryx Siciliae mons supra Drepanum oppidum.

Ad v. 702 Nivali vertice se attollens pater appenninus Appenninus mons Italiae: de hoc Lucanus "nulloque a vertice tellus altius intumuit propiorque accessit Olympo" (2.397).

Ad v. 704 Troes et omnes Graece declinavit, unde brevis est 'es', sic supra "Troes agunt".

Ad v. 707 Armaque deposvere vel spectaturi, vel fessi, vel iussi, ne quis possit iterum foedus turbare.

Ad v. 709 Inter se coisse viros et cernere ferro vera et antiqua haec est lectio: nam Ennium secutus est qui ait "olli cernebant magnis de rebus agentes". posteritas coepit legere 'et decernere ferro': secundum quam lectionem synalipha opus est, sed excluso 's', ut sit 'viro et decernere ferro'.

Ad v. 710 vacuo patuerunt potest intellegi, ut patuerunt corporis magnitudine.

Ad v. 711 procursu una pars orationis est.

Ad v. 713 dat gemitum tellus pulsu pedum.

Ad v. 714 Fors et virtus miscentur in unum 'fors', id est casus in Turno, virtus in Aenea; nam in bello etiam casus plurimum valet: Cicero in Miloniana "adde casus, adde incertos exitus Martemque communem".

Ad v. 715 Ac velut ingenti sila summove taburno Sila mons silva est Lucaniae, Taburnus mons Campaniae: Sallustius de fugitivis "in silva Sila fuerunt": unde pessime quidam 'silva' legunt, quia proprium appellativo non potest exaequari. unde bene proprium proprio iunxit.

Ad v. 717 Pavidi cessere magistri proprie magistri sunt militum, pastores pecorum; sed reciprocae sunt inter se istae translationes: nam et ductor militum pastor vocatur, ut diximus supra, et magistros pecorum dicimus: Cicero "quem magistrum pecoris esse dicebat".

Ad v. 718 Mussantque ivvencae dubitant, sicut "mussat rex ipse Latinus".

Ad v. 719 nemori imperitet hoc est qui sunt in nemore, ut est "sed tota aestiva repente".

Ad v. 725 Ivppiter ipse dvas aequato examine lances aut poetice dictum est et ratione caret: nam Iuppiter ignorare nihil poterat: aut certe illud quaerit, quis ibi de Turno et Aenea mortis adferat causam. nam dicunt philosophi, mortem ad eum minime pertinere: nam bona tantum praestat, nec ad eum quae mala sunt, pertinent: nam ideo et aequas lances sustinet. vel ideo a Iove hoc fit, ut Iunoni aliisque deis necessitatis violentiam probet. an inquirit, utrum tempus sit? tamen sciendum, locum hunc a Vergilio ita esse translatum, ut in Homero lectus est. examine examen proprie est filum, quo trutina regitur.

Ad v. 727 Damnet labor liberet, id est quem voto liberet labor proeliandi, parta scilicet victoria, quoniam unusquisque ob incolumitatem recuperatam votis exsolvitur, id est liberatur explicitis sacrificiis, ut est "damnabis tu quoque votis". non nulli sic tradunt: quem labor suus liberet, quem mors urgeat: nam in iure cum dicitur 'damnas esto', hoc est 'damnatus esto ut des', hoc est damno te ut des, neque alias liber eris. quidam 'labor' pro militia intellegunt. vergat pondere letum bene 'vergat': nam morientes inferos petunt.

Ad v. 730 Trepidi Latini atqui laeti esse debuerunt. sed nimia Aeneae ostenditur virtus: namque naturale est, ut sociis timori sit inferioris audacia: unde nunc Latini sunt territi ex eo quod superiorem ferire ausus est Turnus.

Ad v. 731 acies aut exercitus, aut oculi.

Ad v. 734 Ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem locus hic totus ad gloriam Aeneae pertinet: namque id agit, ne videatur Turnus armorum vilitate superatus. unde ei redditur gladius, quo etiam cum divinis armis ab Aenea possit extingui. 'aspexit' autem quasi mirabundus, quod fractus esset, cum putaret se gladium ferre Vulcanium.

Ad v. 736 Patrio mucrone relicto quo tempore vulneratum vidit Aenean. sed supra de Turno "simul aptat habendo ensemque clipeumque, ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat". modo ergo Metisci usus est ferro: et haec ratio est, quod, quamvis armatus suo gladio descendisset ad campum, tamen causa foederis deposuisset arma. nam et de Aenea hoc dixit "dextram tendebat inermem", qui utique ad foedus non inermis advenerat: nam dictum est "hinc pater Aeneas, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis". sane 'patrio' modo 'paterno' significat: nam Dauni fuerat gladius, ut "ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat". alias 'patrium' a patria est derivativum. 'mucrone' autem pro 'gladio', a parte totum.

Ad v. 737 dum trepidat dum turbatur, festinat, quod Graeci E)N A)GWNI/A| E)STI/ ‹dicunt›, scilicet, quando rupto foedere, subita spe furibundus ardet. ferrum materiam pro opere ‹posuit, ut› solet, ut "iungit equos auro genitor".

Ad v. 739 arma dei ad vulcania hypallage pro 'dei Vulcani arma'.

Ad v. 740 Mortalis mucro mortali manu factus. glacies cev futtilis hoc loco fragilis.

Ad v. 744 Undique enim densa teucri inclusere corona strategema est: nam postquam Turnum fugere videre Troiani, clausere loca, per quae evadere poterat: aut non dedita opera inclusere Troiani, sed quod ita consederant.

Ad v. 745 atque hinc vasta palus quae nunc non apparet.

Ad v. 747 Cursumque recusant scilicet genua, quae inpediebat vulnus inlatum sagitta. sane perite facit, ut gladio non utatur Aeneas, sed hasta eminus dimicare contendat, quia inpediente vulnere nec sequi poterat nec in ictum consurgere: unde est "hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta".

Ad v. 749 Inclusum flumine comparatio Apollonii. alterutro 'inclusum', aut flumine aut formidine: aut duobus inclusum; infra enim ait 'insidiis et ripa territus alta', ut insidias pro formidine, ripam pro flumine posuerit.

Ad v. 750 cervum aut puniceae utrum figurate 'cervum instat': an potius cervum nanctus alioquin instat? puniceae saeptum formidine pennae Lucanus "claudit odoratae metuentis aera pennae" (4.438).

Ad v. 751 Venator canis pro 'venaticus'.

Ad v. 752 Insidiis pennarum scilicet.

Ad v. 753 Vividus umber acerrimus Tuscus: nam Umbria pars Tusciae est. sane Umbros Gallorum veterum propaginem esse Marcus Antonius refert: hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerunt, Ὀμβρίους cognominatos. fugitque vias figura, ut 'campum currit, mare navigat'.

Ad v. 754 Iam iamque tenet ita ut videtur intuentibus: et hi duo versus verbum ad verbum sunt translati de Apollonio. sane summa brevitate rem elocutus est.

Ad v. 755 tum vero exoritur clamor quidam quaerunt, an iam recessum sit his versibus a comparatione. sed non dubie videtur.

Ad v. 758 Increpat obiurgat, incusat, ut "aestatem increpitans seram".

Ad v. 759 Efflagitat ensem cum clamore deposcit.

Ad v. 761 Terretque trementes quis enim saucium non timeret instantem, cum eum integer fugeret? et bene terret eos, apud quos terror eius habetur: et alibi "ne me terrete timentem".

Ad v. 764 Ludicra praemia vilia, digna ludo. haec apud antiquos ludibria dicebantur, non, ut nunc, in mala significatione. dabatur autem victori pro praemio aut pellis, aut vinum, esca, hordeum; unde hordeariae quadrigae dicuntur.

Ad v. 766 Sacer oleaster fere omnia Latina arborum nomina generis feminini sunt, exceptis paucis, ut 'hic oleaster' et 'hoc siler': Vergilius "ut molle siler lentaeque genistae". item 'hoc buxum', licet et 'haec buxus' dicatur: nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut 'haec buxus' de arbore dicamus, 'buxum' vero de ligno conposito: legimus enim in Vergilio de tibiis "buxusque vocat Berecyntia matris Idaeae". item cum de arboribus loqueretur, ait "et torno rasile buxum".

Ad v. 767 Venerabile lignum antiquam arborem voluit exprimere: seu truncus fuerit iam et aridus ob vetustatem. et ideo 'lignum' humiliter dictum accipiunt, ornavit tamen 'venerabile' dicendo.

Ad v. 768 Ubi figere dona solebant proprie, ut ait "sacra ad fastigia fixi". et quaeritur, cur terreno deo nautae dona suspenderent? quia constat omnes in periculis suis deos patrios invocare et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant.

Ad v. 770 Nullo discrimine sine aliquo intuitu religionis. et deest 'habito', ut sit 'nullo discrimine habito'. intellegendum autem, eatenus stirpem excisum, quatenus supra terram fuit; ergo 'stirpem' pro 'arborem' accipiendum, quia et subolem 'stirpem' appellant.

Ad v. 772 Fixam et lenta radice tenebat plenum est: quam radix fixam tenebat. et bene 'tenebat': quasi propter piaculum remotae arboris hoc videtur passus Aeneas. et ideo dixit 'tenebat', quod adeo veri simile est, ut Faunus Turnum audiat et hastam moretur.

Ad v. 775 prendere cursu quidam humiliter 'prendere' dictum accipiunt.

Ad v. 778 Ferrum terra tene 'ferrum' pro telo; 'terra' autem pro 'Tellus', elementum pro dea posuit.

Ad v. 779 bello fecere profanos 'profanum' proprie dicitur quod ex religiosa re in hominum usum convertitur, ut hic plenissime ostenditur: dicens enim Turnus 'colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos' ‹ostendit› et sibi religiosam fuisse arborem, et a Troianis in usum communem fuisse praesumptam: nam ex sua persona poeta ait 'forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat nautis olim' et subiunxit 'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum s.' at postea dicendo 'bello fecere profanos' docuit 'profanum' esse quod a religione in usum hominum transiit. sacro profanum contrarium, ut festo profestum, fasto nefastum. ergo non omne quod sacrum non sit, profanum, sed quod sacrum fuerit et esse desierit.

Ad v. 780 Non cassa in vota non ad inania vota poposcit auxilium.

Ad v. 781 Luctans moratus 'luctatus' et 'moratus' erat integrum, quod vitavit propter ὁμοιοτέλευτον . 'in stirpe' autem hic radicem dixit.

Ad v. 784 Rursus in avrigae faciem mutata metisci κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus Iuturnam in numen reversam, postquam Turnus currus reliquit.

Ad v. 786 Avdaci nymphae ut supra diximus, ubicumque inducit nitentem aliquem sine effectu, audacem dicit. praecipue autem hoc de Rutulis servavit dicens. licere pro 'quod liceret'.

Ad v. 788 Armis animisque refecti sicut armis, ita et animis: nam armorum inopia animi ante utriusque torpebant.

Ad v. 789 hic acer et ardvus hasta potest et 'hic hasta fidens' subaudiri.

Ad v. 790 Certamina martis anheli alii 'certamine' legunt, ut sit sensus: adsistunt contra se in Martis anheli certamine.

Ad v. 792 Fulva de nube de aere, de elemento suo.

Ad v. 793 Quae iam finis erit conivnx 'iam' denique. verba ista quasi iam taediantis sunt ad longam Iunonis iracundiam, unde et paulo post "desine iam tandem precibusque inflectere nostris".

Ad v. 794 Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris subaudis 'fore'. et indigetes dii duplici ratione dicuntur: vel secundum Lucretium, quod nullius rei egeant, qui ait "ipse suis pollens opibus nihil indiga curae": vel quod nos deorum indigeamus, unde quidam omnes deos indigetes appellari volunt. alii patrios deos indigetes dici debere tradunt, alii ab invocatione indigetes dictos volunt, quod 'indigeto' est precor et invoco: vel certe indigetes sunt dii ex hominibus facti, et dicti indigetes quasi in diis agentes. sane de Aenea fabula talis est: cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod indigetis appellari iussit.

Ad v. 797 Mortalin decvit violari vulnere divum 'mortali vulnere' dixit, non 'letali', sed, aut quo mortales laborant, aut a mortali inlato. aut 'mortali vulnere', id est mortem facienti: ergo non quasi Iuturna mortalis sit. 'divum' autem subaudis 'futurum'.

Ad v. 798 Quid enim sine te ivturna valeret parenthesis: poterat enim excusare se Iuno, nihil fecisse commemorans, unde eam auctorem fuisse Iuppiter dicit propter illud "auctor ego audendi".

Ad v. 800 Desine iam tandem singula pronuntianda sunt. dicendo autem 'tandem' odium perseverantis ostendit.

Ad v. 801 Nec te tantus edat tacitam dolor †scilicet sidereis odiis urgere Troianos. sane 'edo edis edit' integrum verbum est, ut lego, legis, legit: nam 'edo es est' esse anomalum constat.

Ad v. 803 ventum ad supremum est per infinitum modum verbi dictum.

Ad v. 804 Troianos potvisti id est iam non potes: ideo enim praeterito usus est tempore. et bene 'potuisti', quia ipsa dixerat "atque ipsos potuit submergere ponto" et iterum "Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit".

Ad v. 805 deformare domum deformem reddere per luctum.

Ad v. 807 Submisso vultu habitum futurae orationis ostendit.

Ad v. 808 Quia nota mihi tua magne voluntas ivppiter hoc ideo Iuno, quia Iuppiter necessitatem obiecerat fati, dicens 'ventum ad supremum est'. sed Iuno, sciens fatum esse quicquid Iuppiter dixerit, dicit se cedere eius voluntati: nam id agit, ut conciliet sibi eius favorem ad petitionem futuram.

Ad v. 810 aeria sede nubem dixit, quia supra dixerat "fulva pugnas de nube tuentem": nam et hoc accusaverat Iuppiter. ergo argumento verisimili utitur, quasi dicat, non facerem solum ut spectatrix essem, sed ipsam rem gererem.

Ad v. 811 Digna indigna pati id est omnia. et proverbialiter dictum est.

Ad v. 813 succurrere fratri bene 'fratri', ne, si diceret 'Turno', careret adfectu.

Ad v. 814 Pro vita ac si diceret: pro re nobis data, id est superis. et bene figuravit 'audere probavi'.

Ad v. 815 Non ut tela tamen non ut contenderet arcum hoc loco quasi Iuturnam sagittam iecisse significat; sed, ut supra diximus, possumus accipere, quod alter in eius gratiam in Aenean tela contorsit. ipsi adscribendum ergo 'contenderet arcum'. alii 'ostenderet', id est adiuvaret tendentem in Aenean telum: non enim certus auctor vulneris fuerat.

Ad v. 816 Adivro stygii caput inplacabile fontis pro 'iuro', nam prothesis est. quidam tamen volunt 'iuro' tunc dici debere, cum confirmamus aliquid aut promittimus, ut 'iuro me facturum', 'adiuro' vero, cum negamus, ut 'adiuro me non posse', 'adiuro me non fecisse': Terentius "adiurat, se non posse apud vos, Pamphilo absente, perdurare". potest tamen et 'ad' valde significare, ut sit 'adiuro' valde iuro. 'inplacabile' autem periurantibus inplacabile. et bene respondit ad illud quod Iuppiter iuraverat in decimo , ne quis deorum Troianis vel Rutulis ferret auxilium.

Ad v. 817 Una superstitio id est 'sola' vel 'summa', ut "unam posthabita coluisse". 'superstitio' autem religio, metus, eo quod superstet capiti omnis religio. reddita hoc est data: nam prothesis est.

Ad v. 818 exosa relinquo 'exosus' et 'perosus' de eo tantum qui odit, dicitur.

Ad v. 819 Nulla fati quod lege tenetur bene 'fati': nam victoriae lex est, ut victi cedant in habitum nomenque victorum.

Ad v. 820 Pro maiestate tuorum respexit ad Saturnum, qui in Italia aliquando regnaverat: inde ait 'tuorum'. nam et Latinus inde originem ducit, ut "Fauno Picus pater, isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor".

Ad v. 821 Esto component consentit, sed invita.

Ad v. 827 Sit Romana potens itala virtute propago hoc videtur dicere: si fataliter inminet ut a Troianis origo Romana descendat, Troiani Italorum nomen accipiant, ut Romani de Italis, non de Troianis videantur esse progeniti.

Ad v. 830 Es germana iovis saturnique altera proles locus de obscuris, de quo quidam hoc sentiunt: petis paene inlicita, sed concedenda sunt, quoniam soror Iovis es, id est Saturni filia. quod si voluerimus admittere, erit sequens versus incongruus, ut 'irarum tantos volvis sub pectore fluctus'. unde melius est ut ita intellegamus: soror Iovis es, id est Saturni filia: unde non mirum est tantam te iracundiam retinere sub pectore. nam scimus unumquemque pro generis qualitate in iram moveri: nobiles enim etsi ad praesens videntur ignoscere, tamen in posterum iram reservant. quod nunc Iunoni videtur obicere: nam cum se concedere diceret, petiit tamen quod graviter posset obesse Troianis. sic Homerus inducit Calchantem dicentem de Agamemnone: regum irae ita se habent, ut, etiam si ad praesens indulgere videantur, stimulos iracundiae ad futurum reservent.

Ad v. 833 Do quod vis bene praesenti usus est tempore: nam promissio numinis pro facto est.

Ad v. 836 Subsident remanebunt, latebunt, in Latinorum scilicet multitudine, ut "galeaque ima subsedit Acestes". ritusque sacrorum adiciam verum est: nam sacra matris deum Romani Phrygio more coluerunt. * * * q et patritae leges appellatum est dixit q morem sacrorum ritusque continebant quod licet in VII. dixerit plenius tamen declarat * * * ri. q. t. nihil est enim sermo patrius Ausoniusque nisi avitus, quippe cum Ausonii antiqui Italiae populi fuisse referantur: nam patri * * * quod ait 'morem ritusque. s. adiciam' ipso titulo legis Papiriae usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam. et quod iunxit 'faciamque omnis' * * * sic enim dictae sunt leges avitae et patritae et utramque legem sacrorum complexus est. nam ritus est comprobata in administrandis sacri * * * q. civitas ex alieno ascivit sibi; cum receptum est, mos appellatur. alii ita definiunt, ritum esse, quo sacrificium uti fiat * * * tis aut institutus religiosus aut cerimoniis consecratus, isque privatus aut publicus est, publicus ut curiarum, compitorum * * *

Ad v. 841 Mentem laetata retorsit iste quidem hoc dicit; sed constat bello Punico secundo exoratam Iunonem, tertio vero bello a Scipione sacris quibusdam etiam Romam esse translatam.

Ad v. 843 His actis remoto a Turno auxilio.

Ad v. 844 Dimittere ab armis per transitum historiae usus est verbis; nam qui ab exercitu relaxantur, ab armis dicuntur dimitti: Sallustius de Oppio, ubi eum Cotta in contione ab exercitu cogit abscedere, dicit, "se eius opera non usurum, eumque ab armis dimittit".

Ad v. 845 Pestes cognomine dirae proprie 'pestes' vocantur, 'dirae' vero cognomine. et dictae 'dirae', quod non nisi ante iratum Iovem videntur, ut "saevique in limine regis apparent".

Ad v. 846 Tartaream megaeram bene 'Tartaream' addidit, ut ostendat esse et terrenam et aeriam Megaeram: nam, ut etiam in tertio diximus, volunt periti quandam triplicem potestatem esse et in terris et apud superos, sicut est furiarum apud inferos. ideo autem dicit has ex Nocte progenitas, ut ostendat et latenter oriri et intolerabilem esse iram deorum. nox intempesta perpetuum est noctis epitheton. alio modo dicimus intempestam, partem noctis significantes.

Ad v. 847 Uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.

Ad v. 849 saevi regis epitheton est accommodatum, id est cum saevit; neque enim est Iuppiter semper saevus.

Ad v. 850 Apparent videntur, praesto sunt ad obsequium: unde etiam apparitores constat esse nominatos.

Ad v. 851 Letum horrificum volunt Iovem non esse mortis auctorem, sed posse mortis genere vel prodesse vel obesse mortalibus.

Ad v. 854 Inque omen ivturnae occurrere ivssit ut Iuturnae omen fraternae mortis efficeret.

Ad v. 856 Non secus ac nervo per nubem inpulsa sagitta sic illa descendit, ut solet sagitta conscendere. hinc Statius traxit ut diceret de disco iacto "similisque cadenti crescit in adversos". 'inpulsa' autem proprie, sicut supra "incertum qua pulsa manu".

Ad v. 857 Felle veneni amaritudine veneni, suco noxio: aut certe periphrasticos dixit venenum, ut βίη Ἡρακληείη .

Ad v. 858 telum inmedicabile 'inmedicabile' est, cuius vulneri mederi non possit.

Ad v. 859 celeres hypallage est pro 'celeriter': et ita celeriter, ut transiliat priusquam exeat. transilit umbras hyperbole est; namque umbra semper tela comitatur, hic ait, transit umbras sagitta: male enim quidem 'auras' legunt.

Ad v. 860 Talis se taliter.

Ad v. 862 Collecta ex nimia scilicet furiae magnitudine.

Ad v. 863 Culminibus desertis noctuam dicit, non bubonem; nam ait 'alitis in parvae': bubo autem maior est.

Ad v. 864 Serum canit triste, diuturnum, ut "seraque terrifici cecinerunt omina vates": Sallustius "serum bellum in angustiis futurum".

Ad v. 866 Clipevmque everberat alis signa sunt ista plangentium.

Ad v. 869 Stridorem vocis scilicet sonum: nam utrumque tangit augurium, et oscinum et praepetum, quod graviter posset obesse Troianis: sic Homerus inducit Calchanta.

Ad v. 870 crines scindit solutos aut solvit et scindit: aut 'solutos' non propter fratris exitium sed * * *

Ad v. 872 quid nunc decenter inducit loqui coepisse.

Ad v. 873 Durae inmiti, quae possum fratrem cernere tot laboribus subditum.

Ad v. 874 Monstro augurio ex Iovis voluntate venienti.

Ad v. 876 Obscenae volucres invidiose dixit; nam una est.

Ad v. 879 Quo vitam dedit aeternam quia occurrebat, sed praestitit inmortalitatem, dicit hanc aeternam esse causam doloris.

Ad v. 882 inmortalis per indignationem dictum est 'inmortalis ego', quam maxime scilicet con * * *

Ad v. 885 Glauco amictu quasi nympha, propter undarum similitudinem.

Ad v. 888 ingens arboreum quidam pro ligneo accipiunt, ut hoc * * * ingens arboreum non sunt duo epitheta; sed Aeneas ingens telum coruscat arboreum.

Ad v. 890 saevis certandum comminus armis hoc ideo dicit, quia vulnere tardus magis comminus pugnare desiderat.

Ad v. 891 tete in facies te ipsum. et est proverbialiter dictum. contrahe collige; est autem hostilis iracundia.

Ad v. 892 animis id est viribus: aut enim animo, aut corpore, aut precibus et voce possumus quidquid possumus: et hoc ideo, quia saeptus erat undique et non habebat effugium.

Ad v. 894 Caput quassans concutiens, ut "tunc quassans caput".

Ad v. 895 Et ivppiter hostis ordo est 'ferox hostis'.

Ad v. 896 Saxum circumspicit Homeri totus hic locus est.

Ad v. 897 Campo quod forte iacebat limes agro positus secundum artem propiori respondit, sicut "est in carcere locus, quod Tullianum appellatur".

Ad v. 901 Manu raptum trepida aut festina: aut re vera 'trepida', quia sequitur 'sed neque currentem se nec cognoscit euntem'. torquebat bene inperfecto usus est tempore, quia non est perfectum quod voluit, ut "nec spatium evasit totum neque pertulit ictum".

Ad v. 906 viri mire 'viri' addidit, quasi propter rationem eius, qui languide iecerat, ut ipse lapis sine effectu fuerit: ut si dixisset, talis est vir qualem descripsi.

Ad v. 907 Nec spatium evasit hic distinguendum est, ut sit 'totum neque pertulit ictum', id est evacuatus est impetus ipsius spatio longiore.

Ad v. 908 Ac velut in somnis Homeri comparatio.

Ad v. 917 Nec quo se eripiat totum enim Troiani clauserant.

Ad v. 920 Sortitus fortunam oculis hunc locum oculis ad feriendum elegit Aeneas, quem fortuna destinaverat vulneri.

Ad v. 922 Nec fulmine pro 'tonitru', sine quo numquam fulmen emittitur.

Ad v. 923 Atri turbinis instar multis utitur comparationibus ad exprimendum nimium impetum. et 'instar', ut supra diximus, per se plenum est nec recipit praepositionem, licet Serenus "ad instar" dixerit, quod in idoneis non invenitur auctoribus.

Ad v. 926 Ictus percussus: nam participium est, ac si diceret 'cecidit elisus'.

Ad v. 931 Equidem mervi secundum artem agit rhetoricam: nam quotiens personae in invidia sunt, aliae pro his opponuntur. unde ita agit: ego quidem occidi mereor, sed tu debes ignoscere parentis intuitu. nec deprecor non refuto, non recuso.

Ad v. 932 Utere sorte tua interfice hostem tuum.

Ad v. 933 Fuit et tibi talis Anchises hic distinguendum, ut duo dicat: et habuisti patrem, et pater es.

Ad v. 935 Et me ordo est 'redde meis'; sed ne ex aperto rem viro forti pudendam peteret, interpositione usus est, dicens 'seu corpus spoliatum lumine mavis'.

Ad v. 936 Tendere palmas ausonii videre ad gloriam Aeneae pertinet, quod se Turnus cunctis praesentibus victum fatetur.

Ad v. 937 Tua est lavinia coniunx quae fuerat causa certaminis.

Ad v. 938 Ulterius ne tende odiis noli velle crudelitatem tuam ultra fata protendere, sed redde corpus sepulchro. acer in armis non tantum ad praesens refertur, sed quia semper in armis acer esse consuevit.

Ad v. 940 Cunctantem flectere sermo coeperat omnis intentio ad Aeneae pertinet gloriam: nam et ex eo quod hosti cogitat parcere, pius ostenditur, et ex eo quod eum interimit, pietatis gestat insigne: nam Euandri intuitu Pallantis ulciscitur mortem.

Ad v. 941 Infelix balteus nulli domino felix. et sic est dictum 'infelix balteus', sicut "Lacedaemoniosque hymenaeos". et sciendum, balteum habuisse Turnum ad insultationem et iactantiam, non ad utilitatem, unde est "atque umeris inimicum insigne gerebat".

Ad v. 945 Monumenta doloris proprie; nam et monumentum ab eo quod mentem moneat, dictum est.

Ad v. 946 Hausit vidit, ut "hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus".

Ad v. 949 Pallas inmolat et ad suae mortis et ad rupti foederis ultionem, te tamquam hostiam inmolat Pallas.

Ad v. 951 Frigore morte, ut "corpusque lavant frigentis et ungunt".

Ad v. 952 Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras 'indignata', vel quia post preces veniam non meruerat; vel quia Laviniam fore sciebat Aeneae; vel quia, ut supra de Camilla diximus, discedebat a iuvene. nam volunt philosophi invitam animam discedere a corpore cum quo adhuc habitare naturae legibus poterat: sic Homerus ψυχὴ δ' ἐκ ῥεθέων πταμένη Ἄϊδόσδε βεβήκει ὃν πότμον γοόωσα, λιποῦσ' ἀνδροτῆτα καὶ ἥβην."