In Lamentationes Jeremiae (Paschasius Radbertus)

This is the stable version, checked on 23 Octobris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Lamentationes Jeremiae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 120


In Lamentationes Jeremiae

In Lamentationes Jeremiae (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 120.1255A

PROLOGUS AD ODILMANNUM SEVERUM. 120.1059C| 1307-1308 PASCHASIUS RADBERTUS, monachorum omnium peripsema, seni ODILMANNO SEVERO plurimam et sempiternam salutem.

Multo cogor longoque confectus vitae taedio, tristes lacrymarum inire modos. Gemebunda jam quia profecto meis praegravata malis inopinate senectus non vocata venit. Quam dum inspicio, specie deformatus, aliena perhorresco, eo quod me subito animo non mutatus, quod fui non invenio, evadere 120.1060C| tamen nequeo, illa decipiente, quae amisi. Unde congelatus usu longiori durior effectus, nullis jam emolliri queo fletibus, quamvis multis miseriarum mearum intus forisve premar doloribus. Quibus quotidie saltem ad suspiria propulsus Jeremiae prophetae inter discrimina ultimae vitae, Threnos explanare decrevi. Siquidem ejus ut emolliar lamentis, quatenus vel sic addiscam fragilis vitae excidia deplorare, quo modo sanctus ille plangit aliena. E 120.1061A| quia haec aetas alios poscit mores: licet sero hortante Scriptura, quia semel domum luctus intravi, proposui tanti operis studio non indiscussa transire: licet neminem Latinorum legerim explanasse Threnos, quos propheta symphonizando metro voluit legentibus commendare. In quo nimirum opere, si 120.1062A| quippiam posteris condignum litteris enodavero, tuo frater judicio decernendum transmitto: quia nulli magis nostra congruere putavi, ad quoscunque oculos direxi, quam tibi, qui et senectute coaequaris, et quotidianis precum fletibus antecellis.

PRAEFATIO 120.1061|

120.1061A| Sicut in divinis Litteris diversa leguntur cantica, ita et Spiritu sancto reserante lamentationes diversae: et sicut proprie appellatur liber Salomonis Cantica Canticorum, ita et appellari queunt Threni Jeremiae 120.1061B| Lamentationes lamentationum: quia sicut omnino praecellunt illa, in quibus sponsus ac sponsa dulcibus fruuntur amplexibus, ita et lamentationes istae vincunt omnia Scripturarum lamenta, in quibus abscessus sponsi ab sponsa; magnis cum fletibus vehementius deploratur: ex quo sola civitas sedere, ac domina gentium quasi vidua, amarissime satis plangitur. In illis quippe canticis, diversae introducuntur ad gaudia nuptiarum personae, in istis vero diversae planguntur. Illa siquidem decent in patria: ista vero in hac nostra peregrinatione. De his quippe dicitur canticis, quod deceant in Sion illa coelesti, uti David Psalmographus canit: Te decet (inquit) hymnus Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem (Psal. LXIV, 2). De istis vero idem Propheta: Beatus 120.1061C| cujus est auxilium abs te (Psal. LXIV). Ascensiones, inquit, in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in 1309 loco quem posuit (Psal. LXXXIII). Vallis namque lacrymarum, praesentis vitae conversatio recte designatur: locus vero Christi Ecclesia, in qua unusquisque positus pro coelestis patriae desiderio deplorans, ascensiones in corde sibi disposuit, ut ad illa felicitatis gaudia quandoque devotus veniat. Alias vero nonnisi corde ascenditur, ubi fidelis quilibet dum varios evocationis suae gradus meditando disponit, variis introrsus corde gemitibus afficitur. Hinc sane constat, quod multa sunt genera fletuum, multa et differentia lacrymarum. Aliter enim deflet ille qui propria, aliter qui aliena plangit detrimenta. 120.1061D| Aliter pro amore coelestis patriae, aliter pro immanitate scelerum et terrore gehennae. Aliter pro dolore cordis, pro amore piae ac sanctae recordationis. Quae nimirum lacrymarum genera Scriptura divina latius explanat, cum in diversis Scripturarum locis, singulorum varios demonstrat affectus, et lamenta replicat. Inter quos David, Fuerunt mihi (inquit) lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI). Et alibi: Laboravi in gemitu meo, natare faciam tota nocte lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Caligavit me amaritudine oculus meus, quia consumptus sum ab universis hostibus meis. Quibus itaque verbis patet, quod multis sancti moventur affectibus, eo quod et ipsi volumen illud intus 120.1062A| totum quod Ezechieli (cap. II) ostensum est in sensu mentis trajecerint, in quo erant scriptae lamentationes et carmentet vae. Lamentationes videlicet, quia in eisdem litteris conscripta est poenitentia 120.1062B| peccatorum, atque ploratus omnium sanctorum, ut Psalmista canit: Qui seminant in lacrymis vere, in gaudio metent (Psal. CXXV). Qua vera spe certi priores sancti, ibant et flebant mittentes semina sua (Ibid.). Propterea et carmen in eodem libro sequitur, ex quo gaudia justorum nuntiantur: nec tamen vae tacetur, eo quod illic multis in locis expressa damnatio reproborum comprobatur. Sed lamentis in hac valle lacrymarum afficimur, ut in futuro ad aeternae vitae gaudia, et cantica laetitiae pertingere valeamus (Joel. II). De quibus profecto lamentis, in eisdem dictis legitur: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Jac. IV). Miseri estote et lugete: quia beati qui lugent nunc. Risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Et ut de promissione 120.1062C| gaudii sequentis hilariscas, habes in ejusdem voluminis congerie. Beati qui habitant in domo tua, 1310 Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Et sicut per quemdam sapientiam augustius de coelesti Jerusalem praedicatur. Lapide pretioso et mundo omnes plateae ejus sternentur et per omnes vicos ejus alleluia cantabitur (Tob. XIII). Quod nobis carmen coelestis patriae cives nuntiare venerant, cum concorditer clamabant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Sed hujuscemodi cantica coelestis patriae sunt gaudia. Lamentationes vero Spiritus sancti, aut moerore, aut ex desiderio aeternae vitae cordis infusio. Legimus tamen lamentationes super Saul et 120.1062D| Jonatham, legimus et super Absalon, quae profecto lamenta doloris ac moeroris sunt plena. Flevit quoque et Ezechias fletu magno: flevit et Petrus amarissime. Sed istae, ut diximus, merito Lamentationes lamentationum vocantur, quia generales sunt, et sic praetendunt genus ad speciem, ut rursus species ad genus referatur. Sicque terrenae illius Hierusalem et populi excidia deplorant, ut praesentis Ecclesiae damna deflere non praetermittant. Sicque generalitatem populi novi ac veteris eorum lugent qui a fide corruerunt et captivantur, ut unius animae, quae templum fuit Spiritus sancti, detrimentum plangere non desistant. Sicque ad praesentem captivitatem, sub qua idem eamdem prophetiam condidit, oculum intendant, ut extremam, quae facta est sub 120.1063A| Tito et Vespasiano, penitus non omittant. Quid plura? Omnium praesentis vitae causas ac ruinas cernens propheta, gemendo movetur ad singula, ut singuli discant propria sic deflere, quomodo ipse deplorat communia et aliena cujusque delicta. Ideoque quadruplici Threnos totius lamenti, ut aestimo, contexuit alphabeto: quia tam nos quam et hic mundus quatuor constat conditus elementis, igne videlicet et aqua, aere et terra: ut qui quatuor consistimus existentiis, sub quatuor recte plangamur litterarum alphabetis. Quod autem propheta non solum praesentia, verum praeterita et futura lugeat, liber Paralipomenon insinuat (II Par. XXXV), ubi legitur quod mortuus est Josias rex, et sepultus in mausoleo patrum suorum, universusque Juda et Hierusalem 120.1063B| lugerint eum; Jeremias, inquit, maxime. Quibus profecto verbis ostenditur, quod non solum ad praesentia et futura, verumetiam et ad praeterita lamentatio haec superextenditur, ut sub quadrato coeli cardine praesentis saeculi delicta quadrato lugeat alphabeto, et 1311 ad lamenta omnia invitet. Propterea et nos non minus super ejusdem civitatis ruinam, quam et super Ecclesiae damna, superque animarum discrimina, decrevimus easdem tripliciter 120.1064A| exponere lamentationes, et prout oportuerit ad eadem tria tempora sensus dirigere. Neque silendum putavimus, quod propheta sanctus, sicut divinae legis interpres Hieronymus testatur, Threnos tanti lamenti lege metri condiderit. Ex quo etiam apud Latinos per singula sententiarum principia, singulae Hebraeorum litterae praenotantur, a quibus in sua propria lingua, ut fertur, unusquisque versus incipitur. Neque igitur est credendum, quod tot litterae vacent a mysterio, cum nec unus apex iotae praetermittendus sit in lege (Matth. V). Unde quod singulae litteris interpretentur, intelligentia singulis sententiis est reddenda. Nam Aleph doctrina interpretatur. Doctrina vero illa vera est, qua Deus cognoscitur, et proprie uniuscujusque status vel defectus non ignoratur. 120.1064B| Non enim doctrinae quilibet recte insistit, qui semetipsum penitus non agnoscit. De qua sane Isaias propheta: Glorificate, inquit, Deum in doctrina (Isa. XXIV). Ille ergo Deum digne glorificat in doctrina, qui et eum laudare de suis non cessat, neque ea quae de se ipse admisit, aut proximis deflere non ignorat. Quam bene propheta doctrinam perceperat, qui moerens spiritu repletus aiebat, dicens.

LIBER PRIMUS. 120.1063|

ALEPH.

120.1063C| Quomodo sedet sola civitas, plena populo: facta est quasi vidua, domina gentium. Princeps provinciarum facta est sub tributo? Non quod hic moenia civitatis Hierusalem lugeat, sed per eam tropice populus in captivitatem ductus, amare plangitur: juxta illud Isaiae prophetae (cap. I), quod omnibus devindemiata bonis filia Sion relicta sit ab hostibus sola, sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur. Fitque mox vehemens exclamatio prophetae plena fletibus, plena doloribus, plena omni admiratione et stupore moerentis. In qua patenter insinuat subversionem miserae civitatis, et ruinam scelesti populi: non solum sub Chaldaeis accidisse, verum sub Tito et Vespasiano plenius omnia completa 120.1063D| fore. Hactenus 1312 nec sola nisi per exaggerationem doloris sedere jure dicitur, ubi de pauperibus terrae cultores innumeri relinquuntur, quibus et Godolias praeesse jubetur. Nec tamen civitas diruitur, sed integra ejus vastatio usque ad illud differtur, Christo duce perempto, quando nec lapis super lapidem, secundum Domini sententiam, neque populus in ea relinquitur (Matth. XXIV). Interea etiam post reversionem tantae captivitatis, rursus paulatim crevit virga furoris Dei: quia non est ad Deum post monita et correctiones prophetarum conversa perfida gens Judaea, sed beneficiis Dei semper ingrata, supplicia sibi atrociora contraxit. De qua sane gente Moyses: Scio, inquit, contentionem tuam et cervicem tuam durissimam semper contentiose contra Deum 120.1064C| egistis (Deut. XXXI). Necnon et Stephanus: Dura, inquit, cervice et incircumcisis cordibus, vos semper Spiritui sancto resistitis sicut et patres vestri (Act. VII). Propterea frequenter flagellis attriti, ab hostibus oppressi, pene malis omnibus affecti: nec sic ex toto corde crediderunt, sed exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt (Psal. LXXVII). Et ideo captivatis jam decem tribubus in Assyrios, duae quae remanserant sequentes domum David, et specietenus Deum colentes, paulatim crescente eorum malitia prius in Chaldaea durius captivantur. Hinc quoque quasi sola sedere civitas plangitur, et vidua facta sub tributo, quae prius fuerat domina gentium, earum scilicet quas subverterat. Nam vidua sedere miratur, non solum quia captivatis regibus, 120.1064D| et sacerdotio destructo desolata, verum quia profanato templo et omnium vasorum gloria funditus explosa, mox Dei auxilio destituta evacuatur, et sola inter hostes plena ignominia relinquitur.

Caeterum spiritualiter lacrymosius, quoties Ecclesia, culpis exigentibus, sponso Christo viduatur, a propheta vel sanctis viris plangitur, Quomodo sedet sola civitas? Sola quippe sedere jure queritur, cum Dei et sanctorum desolata angelorum auxilio, intus forisve ab hostibus vastatur. Alioquin nisi sola esset, plangenda non esset: quia non possunt lugere filii sponsi quandiu cum illis est sponsus, imo gaudio gaudent amici propter vocem sponsi. Cum vero matrem scilicet Christi Ecclesiam ab sponso viduatam senserunt, recte non solum filios, verum et 120.1065A| amicos omnes flere convenit. De quorum nimirum collegio Jeremias propheta exstiterat, qui 1313 prae omnibus et pro omnibus, tam immaniter deflebat. Flebat autem non saxa et aedificia, sed ruinam hominum. Quae recte civitas bene sedere dicitur, quod plorantis est habitus. Unde et Job in sterquilinio sedisse perhibetur, ut affectum exprimeret dolentis (Job. II): nam ipse dolens interpretatur. Sic et David de hac ipsa captivitate: Super flumina, inquit, Babylonis, illic sedimus et flevimus (Psal. CXXXVI). Ac si patenter dicat: Quia in throno regni, imo in summo coeli vertice stare noluimus, jure super flumina tentationum flentes ac lugentes, supra modum dolemus, juxta illud Isaiae prophetae: Descende, sede in pulvere, filia Babylon: sede in terra, 120.1065B| non est solium filiae Chaldaeorum (Isa. XLVII). Ita et Jerusalem nostra quoties in confusionem peccatorum venerit, non est ei solium, neque thronus, neque ulla dignitas celsitudinis, sed in terrae pulvere sedere perhibetur jure. Propheta propterea plangit, non tantum quia sedet pulvereis et terrenis operibus sordidata, imo quia sola sedet. Porro sola, quia quasi vidua: vidua vero, eo quod pro foeditate turpitudinis suae ab sponso sit relicta. Sed notandum quod quasi vidua, et non vere vidua, dicitur: quoniam et si ab sponso despicitur, sponsalitatis tamen ejus jura manent: ut si redierit, prioraque dilectionis opera impleverit, sponsum saltem per poenitentiam immortalitatemque recipiat. Qua denique veste reinduta, nullius sub tributo jacet debiti, sicut Paulus apostolus insinuat, 120.1065C| dicens: Nihil, inquit, aliud debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XII).

Tropologice autem, anima sola sedere digne plangitur, quasi vidua exuta virtutum bonis, quae se dominio subjugaverit Chaldaeorum, sponsumque contempserit pubertatis suae. Chaldaei namque captivantes interpretantur. Captiva ergo anima dicitur, cum a solio coelestis patriae vitiis subacta, sub potestatem daemonum redigitur. Cui mox per prophetam dicitur: Intra in tenebras filia Chaldaeorum (Isa. XLVII), ac si patenter dicat: Quia in luce stare noluisti virtutum, filia facta Dei munere adoptionis, intra mutato nomine in tenebras perpetuae caecitatis. Quam propheta animam conspiciens, sponsi auxiliis culpis exigentibus destitutam, gemit et clamat: 120.1065D| ( Quomodo sedet sola civitas ) anima videlicet quondam virtutibus et suffragiis sanctorum quasi civitas plena populo desolata. Quae prius pollebat divinis operibus inter frequentias sodalium, nunc inter hostes adversariorum sordet squalida: cui nulla 1314 est societas sanctorum, nulla communicatio sacramentorum Dei, nulla cum sponso, cui se devinxerat amore dilectionis, participatio, sed redacta sub tributo vitiorum, quotidie omnibus exsolvendo debitis fit alligatior. (Cass.) Unde unus electorum moerens plangebat, dicens: Multis me, inquit, pater meus creditoribus reliquit obnoxium, quibus exsolvendo quotidie laboro, sed uni eorum hactenus satisfacere non queo, gastrimargiae deplorans incitamenta. 120.1066A| Constat igitur quod multa sunt delictorum tributa, quibus anima fit obnoxia, nisi rursus Dei auxilio liberata, pristinam non valet recipere libertatem. Hinc misericors Deus, licet malis nostris ad iracundiam permotus, fornicantem animam hortatur, dicens: Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae (Joel. I). Super virum pubertatis suae, anima quasi virgo plangitur, quando plenissimae charitatis amore perfusa, sui connubii foedera considerans, confunditur. Ideoque sacco accincta cilicino, sua facta deflere jubetur, quatenus poenitendo ne a Domino judicetur, inter haedos scilicet peccatores prius corripiatur: deinde super virum pubertatis suae uti dilectionis opera perficiat, adhortatur. Unde sequitur vox plangentis.

BETH.

120.1066B| Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus. Quaenam sit quae plorat, Beth littera ex principio versus insinuat, quae domus interpretari ostenditur. Beth quippe domus interpretatur, scilicet illa cum qua Jacob ingressus in Aegyptum (Gen. XLVI), et postea Domini suffragante clementia miraculis coruscantibus, egressa de populo barbaro praedicatur (Psal. CXIII): nunc vero exigentibus culpis, rursus ad captivitatem in Babylonem reducitur, et ideo amarissime plorare perhibetur. Plorat autem in nocte, quia in die nulla dabatur eis requies, saltem ut suis consolarentur lacrymis, et oculos sero abluerent, quos ad idola prius male levarent: 120.1066C| et quod est gravius, ex omnibus amicis sibi pessime blandientibus, Propheta teste, nullus eam consolabatur, imo facti planguntur inimici. Lacrymae (inquit) ejus in maxillis ejus, ut majori induerentur confusione inter hostes, et suis saturarentur opprobriis. Patet igitur sensus, quod propter idololatriam populus in captivitatem ductus, in Babylone plenus scelerum suorum 1315 ignominia dure satis ab hostibus tractabatur: sed durior accidit ea captivitas, quae sub Tito et Vespasiano, teste Josepho, facta legitur, ita ut impraesentiarum nihil durius contingere potuisse jure credatur. Ex quo profecto liquet, quia Dei eos patientia diu sustinuit ad poenitentiam, et ira, quam sibi thesaurizarunt, furoris Dei vehementer accrevit.

120.1066D| Sed juxta allegoriam, Christi Ecclesia scilicet illa coelestis Jerusalem, quae de coelo descendisse a Deo monilibus adornata suis legitur. Plorans ploravit in nocte, inter adversa scilicet hujus vitae: quia licet praescita et praedestinata sit ad gloriam supernae contemplationis, tamen adhuc inter caligines versatur ignorantiae et discrimina nostrae caecitatis. Unde signanter ait: Plorans ploravit, quia profecto non solum pro malis quae foris tolerat gemens dolet, verum pro his aerumnis, infirmitatum suarum et maculis, quibus intus afficitur, flendo gemit. Plorat ergo ea non minus quae sentit interius, quam quae exterius tolerat. Sed prius compungitur in cubilibus secretorum cordium, tunc demum exterius 120.1067A| lacrymis interiusve bene rebaptizatur. De fonte quippe intus nascitur gemitus et lacryma, quae foris producitur. Ideo secundum Scripturarum sanctarum idioma, recte Christi Ecclesia plorans plorare dicitur, sicuti et gaudio gaudere, et vita vivere: quia profecto sicuti majus aliquid est et significantius, vita vivere et gaudio gaudere, quam simpliciter gaudere et vivere: ita majus est, plorans ploravit dicere, ut ubertatem insinuet perfectae compunctionis interius, et affluentiam demonstret lacrymarum exterius, quatenus non minus exterior sequitur, quam et interior homo ad integrum reformatus abluatur. Hinc est quod sequitur, lacrymae ejus in maxillis ejus. Per maxillas namque rectores ecclesiarum significantur, qui sciunt sua et aliena delicta curare 120.1067B| et plangere, nec detegere. De quibus bene in Canticis canticorum collaudatur: Genae tuae sicut fragmen mali punici, absque eo quod intrinsecus latet (Cant. IV). Ergo in maxillis non modo pulchritudo Ecclesiae ostenditur, verum quod per eas intra corpus omnia trajicimus, eorum designatur officium praedicatorum, per quos ipsa quotidie fide in Christo renata aggregatur. Unde dum plus caeteris in Christi corpore laborant, plus gemunt et plorant. Plus itaque gaudent cum nutriunt et generant ad fidem electos: plus dolent et lugent 1316 eos, quos sciunt in nocte versari delictorum, vel erroris caecitate, idcirco et in nocte plorare dicitur. Plorat autem in nocte, quia in moestitia posita tenebras delictorum suorum non ignorat, et lacrymas in maxillis portat, 120.1067C| ut pulchritudo illius quotidie renovetur. Ipsi quippe sunt maxillae Ecclesiae, qui et cortex mali punici: quia non solum trajiciunt nos in corpus Christi, sed et tegunt cum rubore pulchritudinis Christi sanguine decoratos, et celant omnia infra ipsius viscera, quae intrinsecus latent. Dicuntur ergo genae Ecclesiae fore etiam et sicut turturis, ut eos designet qui solitariam et castam diligunt vitam. Dicuntur et sicut areolae aromatum quae consitae sunt a pigmentariis (Cant. V), etiam ut eos insinuet qui theoricam sectantur vitam, et orationibus die noctuque deserviunt, in quibus vere est pulchritudo ecclesiarum et virtutum odor, quos impetus fluminis intus laetificat, et ubertas lacrymarum inebriat: quia nimirum eorum lacrymae omnium sunt lamenta, etiam eorum 120.1067D| qui practicam gerunt vitam, dum hi maxime gemunt pro omnibus et deflent, qui sunt ac si areolae virtutum consitae a pigmentariis, apostolis videlicet et apostolicis viris. Prodest namque Marthae laboranti, quidquid Maria secus pedes Domini deplorat. Et ideo bene Christi ecclesiarum lacrymae in maxillis defluere probantur, quatenus omnium charitatis vota, unum holocaustum fiat. Plorat igitur sponsa longe ab sponsi sui remota amplexibus, in hac valle lacrymarum quasi in nocte ignorantiae, tamen subarrhata dote dilectionis, et inebriata vino compunctionis. Plorat primum in pastoribus et rectoribus suis, non solum pro illius patriae coelestis desiderio, verum et propter quorumdam suorum reprobam vitam. 120.1068A| Plorat et in his maxime, qui se huic mortificaverunt saeculo. Plorat autem in virginibus, plorat in viduis, plorat et in omnibus qui se impraesentiarum peregrinos egentesque recognoscunt: quia beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Maxime tamen sponsam tunc lugere convenit, quando ut Propheta gemit. Nemo est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Profecto quia sponso, peccatis exigentibus, exacerbato, mox non modo angelorum auxilio atque omnium sanctorum destituitur, verum etiam Spiritus sancti consolatione frequenter desolatur: ita ut amici qui gaudent ad vocem sponsi (Joan. III), et auscultant, ostenso illo magis luctum adhibeant, 1317 nonnunquam et lamenta, quam ullius consolatione fomenta. Unde sequitur: Omnes amici ejus spreverunt 120.1068B| eam, et facti sunt ei inimici. Quia nimirum offenso Deo, nemo sanctorum est qui ab ejus discrepet aequitate, donec per poenitentiam, Christo propitio, rursus reconcilietur ad veniam. Caeterum juxta tropologiam, anima bene plorans plorat in nocte, quae se intelligit caecitate delictorum suorum undique offuscari. Quam sane peccati noctem idem propheta longe superius satis exsecratur et deplorat. De qua Job ille dolens: Sit nox (inquit) illa solitaria nec laude digna (Job III). Quando hac namque nocte anima involvitur, merito plorans plorare perhibetur et hoc non suo arbitrio, sed Domini gratia. Propterea in persona Dei prius propheta voce plangentis clamat: Quomodo sedet sola civitas, et caetera quae sequuntur. Alioquin nisi Dominus eam prius videns 120.1068C| solam sedere, misericordia motus planxisset, ipsa se minime plorans defleret. Sic namque quia respexit Dominus Petrum, ipse recordatus verbi Jesu, mox flevit amarissime (Matth. XXVI). Quod si bene perpendis, ita in omnibus Scripturarum sanctarum invenies locis, eos perfecte post culpam redisse ad poenitentiae lamenta, quos prius Dei praevenit et divina respexit clementia. Lacrymae (inquit) ejus in maxillis ejus. Maxilla namque animae intima est conscientia: quia sicut vultus in maxillis informatur, ita uniuscujusque qualitas in conscientia monstratur. Idcirco lacrymae jure in maxillis esse perhibentur, ut nunquam conscientia peccatrix a fonte lacrymarum arida inveniatur, sed secundum David (Psal. L) coram se semper peccata sua ponens, ea 120.1068D| quae admisit puniri fletibus non omittat. Sin alias nemo est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Consolatore amisso, scilicet Spiritu sancto effugato, praesertim cum omnes amici charissimi, videlicet pravae dilectionis suae affectus, facti sunt ei inimici, quando in die allocutionis novissimae secundum Apostolum insurgent (Rom. II), miseram accusantes invicem conscientiam, cogitationes autem defendentes. Tunc itaque non solum charissimi affectus privatis, qui nunc quasi amici videntur, permulcendo infelicem spernent accusantes animam, verum etiam ipsi daemones persuasores pessimi, qui nunc decipiendo blandiunt incautos, atrociores tunc econtra cum omnibus quae gessimus, instabunt inimici. Quapropter 120.1069A| quando consolantem anima Spiritum amittit 1318 divinum, instanter imploret eumdem, ut secundum multitudinem doloris sui, consolator idem qui et paracletus animam desolatam rursus laetificet, quando ad sui sponsi oscula, hostibus devictis, reconciliata perveniat. Sequitur.

GIMEL. Littera quae plenitudo interpretatur. Plenitudo namque delictorum migrare fecit miseram Judam in captivitatem: quia cumulando sibi atrociora delicta, Dei provocavit iram: alioquin ejus nisi completa esset malitia, ad tantam dedecoris ignominiam gens illa prius dilecta Deo, non pervenisset. Nam (Gen. XV) justus judex Dominus Abrahae amico suo terram 120.1069B| Chananaeorum in haereditatem cum repromitteret, necdum se dare posse denegat, quia, inquit, necdum completa sunt peccata Amorrhaeorum: quanto magis gentem gloriosam, sibique valde dilectam, non nisi ob plenitudinem et enormitatem scelerum suorum inimicis traderet? Idcirco in hac sententia transmigrationis Judae, jure Gimel, id est plenitudo, proponitur: ut sit sensus, quia (IV Reg. XXV; Jerem. XXXIX) pro plenitudine peccatorum captivata est inter hostes, et non solum eminus inter Chaldaeos in Babyloniam, verum ad exaggerationem crudelissimae captivitatis, etiam inde longius propter afflictionem et multam servitutem transmigrasse inter exteras passim gentes, nec invenisse requiem, amarissime deploratur: quod servorum est infidelium 120.1069C| cum nimia premuntur servitute, passim fugam inire. Nec immerito, qui libertatem amiserant (lenissimum spernentes jugum dilectionis Dei repromissiones de Christo) si nimia conterantur afflictione et premantur servitute, ut qui veluti Cain non contremuerunt Abel (Gen. IV), Christum videlicet, fratrem perimere, vagi ac profugi huc illucque habitent inter gentes, nec ullam invenientes requiem, sed secum semper portantes confusionis sui ignominiam pererrantes. Unde sequitur: Omnes persecutores ejus deprehenderunt eum inter angustias. Scilicet a quorum captivitate crudeliter oppressi, per fugam evaserant, hi eos rursus persequentes inter angustias multipliciter afflictos, nullam habentes requiem, in dispersionem gentium minaciter deprehenderint. Quibus 120.1069D| nostra Jerusalem frequenter juxta anagogen perpessa malis, amarissime quoque plangitur, quod migraverit, libertate omissa Christi, in servitutem gentium, et afflictionem nimiam 1319 vitiorum, inter quas profecto nullam invenit quietem, sed inter angustias a persecutoribus afflictionis iniquae deprehensa affligitur.

Quod si et ad litteram super hanc nostram, quae recte confessio appellatur, talia volueris interpretari, habes de plurimis, unde offenso Deo cui quotidie peccamus, lacrymabiliter plangas, ecclesiis quae culpis exigentibus, jugo premuntur paganorum, nimia vastantur afflictione, sub crudelissima eorum servitute oppressis. Quam si nostri divino permoti timore 120.1070A| pertimescerent ad praesens, nequaquam hanc Christi Ecclesiam diutius ita conscinderent, diutius et dilaniarent, neque offensam Dei manibus, ut ita dicam, attraherent, intantum undique inimici si ingruerint, ut non nisi inter civilia bella et discordiarum flammas, inter depopulationes patriae, et direptiones ecclesiarum Dei, inter seditiones et fraudes, inter scandala et rapinas, inter oppressiones pauperum et caedes nosmet invicem persequentes, sine respectu Dei quam ignaviter inter insidias et flagitia deprehendentur. Et ideo cum propheta possumus clamare gementes, quod nec ullam, etiam inter ministros altaris, intus forisve habemus requiem, imo migramus a malo in pejus, jamdiu peccatorum oppressi mole, et a persecutoribus ubique invisis inter angustias 120.1070B| deprehendimur. Sed et anima moraliter vitiorum afflicta servitute nostra in qua sola Christi confessio voce sonat, male transmigrat, dum de vitiis quotidie ad alia captivatur. Ex quibus Apostolus ingemiscens clamat: Video (inquit) in membris meis aliam legem repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII). Quae nimirum emigratio jam de lege venit peccati ut nulla sit alia evadendi via, nisi quam ipse demonstrat: Infelix ego (inquit) homo, quis me liberabit de corpore mortis? Tum fidenter continuo infert: Gratia (inquit) Dei per Jesum Christum. Sed misera quae ab hostibus et persecutoribus suis inter angustias, praegnantium more, in extremis male fessa deprehenditur. Unde Dominus: Vae (inquit) praegnantibus et nutrientibus 120.1070C| in illa die (Matth. II, 4). Sequitur:

DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes, virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. Jam itaque 1320 praemisso genere, transit ad singularum species personarum, quatenus dum ad genus per species dividitur, et species redintegratur in genere, luctus amplior multiplicetur, crescatque dolor. Et quia placuit prophetae threnos lege metrica componere, saecularis eloquentiam disciplinae figuris interdum ornat, ita ut mox per metaphoram proprietatem lege rhetorum sermonis reddat. Hinc quoque viae (inquit) Sion lugent, non quod 120.1070D| viarum, quibus nullus est sensus, queat esset luctus, sed quia poterant luctum excitare transeuntibus, lugubresque videri, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem ejus. Et nec mirum debet videri, si viae Sion lugere dicantur, cum et Moyses dans legem, testes advocet coelum et terram: Attende coelum, et audi terra, verba oris mei (Deut. XXXI, 32). Ac deinde Isaias (cap. XIII) post praevaricationem ejusdem legis, eosdem rursus reducit in testimonium, ut cuncta elementa cognoscant juste Deum in ultione mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Sicque jure lugere viae Sion planguntur, quatenus juste Dei offensa contigisse eodem in populo intelligatur et tabularum quadrata intromittitur species secundum 120.1071A| anagogen, quod Daleth littera sonare dicitur: Daleth namque tabularum interpretatur. Quarum denique officio Ecclesiae domus connexa quadrato consurgit culmine. Huic quoties nostra Sion intus forisve suis exigentibus culpis repletur amaritudine furoris Dei, merito lugent viae, portae destructae jacent, sacerdotes gemunt, virginesque squalidae deplorantur, ut totius tabulatura domus quaternario designata numero concussa videatur. De quibus plane viis idem longe superius propheta dicit: State in viis, et videte et interrogate vias Domini (Jerem. VI). Et ut alii codices habent: De viis Domini, quaerite quae sit via bona, et ambulate in ea. Ne forte oberrantes a via, idcirco non solum stare jubet, verum et videre, deinde interrogare vias sempiternas, id est patriarchas et prophetas, 120.1071B| quae sit via bona, sicque ambulare in ea. Nec igitur immerito vias dixerim eos jure appellari, per quos ad unam veramque pervenitur viam; ut sicut lux sunt sancti praedicatores dicti, aliisque a Christo nominibus sublimati: ita sint viae supernae Sion ac portae interpretati. Unde et a quodam poetarum (Prudent.), prima credendi via Abraham appellatur. Quae sane viae quoties deficiunt, et non sunt qui veniunt ad solemnia coelestis patriae, lugent et gemunt, 1321 praesertim quia portae destructae videntur: ita ut nec ipsi qui officio dicuntur praeesse introeant, nec alios introire permittant. Ululat ergo propheta, quod viae Sion lugeant, ululat et portae quod destructae jacent. Quarum unum erat officium perveniendi ad vitae gaudia, sic unus ploratus et luctus 120.1071C| diram ad poenitentiam. Deinde sacerdotes gementes, dicuntur virgines ejus squalidae: quatenus squalor respondeat ad destructuram portarum, gemitus ad luctum viarum: sicuti et virginitas recte sacerdotio copulatur, eo quod sint regulae sacerdotium omnes: sacerdotium quoque non minus castitati aptatur, quam et virginitati decoris. Quibus constupratis gradibus, digne non tam eorum plangitur vita, quam et sequentium reproba in filiis deploratur. Unde omni repleta amaritudine generaliter conqueritur juxta quod dictum est: quia si compatitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII). Praeterea si sint qui veniunt corporeis gressibus ad Ecclesiae limina, pauci admodum in confrequentatione usque ad cornu altaris Dei, qui ejus festiva concelebrent 120.1071D| gaudia, dum portae destructae sunt, et viae spinarum sordibus repletae vacant. Sacerdotes pro culpis gemunt, vitiorum foeditate virginitas squalet. Eisdem malis moraliter anima repleta luget, ingemiscunt olim habitae virtutes, quia non sunt qui veniant ad solemnitatem ejus sponso sibi sublato. Sponsus autem animae mox offenditur, cum anima de arce supernae intentionis ad exteriores post lapsum actiones se dejecerit. Unde volens more solito effectus prioris vitae recipere, ut ad interna gaudia celebranda occurrant, sentiet quod non sint qui veniant ad ejus votivae solemnitatis gaudia. Solemnitas ergo ipsius est intima coelestis vitae fruitio, ad quam per contemplationem prius ingressa digna non modo 120.1072A| Sion, verum paradisus anima vocabatur. Cujus nimirum viae lugent, effectus videlicet, quia non sunt, ingruentibus malis, qui veniant ad solemnia divinae contemplationis, eo quod et portae, quinque scilicet sensuum, destructae jacent: nam sicut sunt portae mortis, ita et justitiae. De quibus sane portis: Aperite mihi (psalmus inquit) portas justitiae, et ingressus in eas, deinde confitebor Domino: haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). Et Isaias: Aperite portas et ingrediatur gens justa (Isa. XVII). Quas dum angeli aperiunt, non ille Judaeorum abjectus 1322 intrat populus, sed gens fidelium turmaeque virtutum. Quas nullus ingreditur, nisi qui de portis mortis, vitiorum scilicet, elevatur, ut annuntiet omnes laudes Christi in portis divinae contemplationis. 120.1072B| Sed quia mors ad nos introivit per fenestras nostras (Jerem. IX), squalet virginitas animae, et regale nostrum gemit sacerdotium, dum replemur pro virtutibus vitiis amaritudine delictorum. Et ideo primum egrediamur de portis mortis, quae praevalere nequeunt adversus Apostolum. Deinde portas per quas mors introiit, sensus videlicet nostros, rursus aedificemus interrogantes quae sit via bona de viis Domini: quia sunt viae quae videntur hominibus bonae, quarum novissima demergunt in profondum inferni. Idcirco et si multae sunt viae, multaeque januae, una semper in capite teneatur, per quam solummodo justi ingrediuntur ad vitam et pergunt per eam.

HE.

120.1072C| Facti sunt hostes ejus in capite, inimici illius locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. Quaerendum, quando vel ubi Dominus locutus sit super eam, aut quid locutus sit, ne forte ideo talia eis contigisse aliquis dicat: Quia Dominus locutus est, quod multis Scripturarum in locis ita simpliciter dictum reperies, quasi Dei sententia praescribere aliquem videatur ad id quod infertur. Sed non ita intelligendum, alioquin Deus injustus videretur: nam de hac sententia legimus in Deuteronomio, quod praeceperit Moyses stare Ruben caeterasque tribus super montem Hebel ad maledicendum, si Dei noluerint audire et custodire mandata, sicuti e 120.1072D| regione alia ad benedicendum si obedierint, nec declinaverint ab ejus praeceptis. Inter quae nimirum maledicta: Si nolueris audire vocem Domini Dei tui, inquit, ut custodias et facias omnia mandata ejus, tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos, et dispergaris per omnia regna terrae, opprimarisque violentia nec habeas qui te liberet. Filii tui et filiae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die, nec sit fortitudo in manu tua. Fructus terrae tuae, et labores 1323 tuos comedat populus quem ignoras, sisque semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus: filios generabis, ac filias, et non frueris, quoniam ducentur in captivitatem. Advena qui tecum versatur in terra, 120.1073A| ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam (Deut. XXVIII). Hoc totum quare dixerim? Quatenus ex hoc intelligeres quid Dominus vel quale locutus fuerit super iniquitatem Jerusalem: non ut praescriberet eam sculpam sed ut monendo revocaret. Quod quia noluit obedire, haec omnia justo Dei judicio accidisse, quae propheta lacrymabiliter deplorat: et nihil ex omnibus prophetiae verbis, quae Moyses minatus est, in aliquo defuisse. Propterea He, ut reor, huic capitulo praeponitur. He siquidem ista interpretatur. Et est sensus, quia relativum vel demonstrativum est, quod ista sunt judicia adimpleta, quae Moyses olim, si peccassent Domino, comminabatur. Unde quoties nostrae Jerusalem, praesenti 120.1073B| videlicet Ecclesiae, talia contigerint delictorum judicia, valde ingemiscendum: quia fiunt hostes ejus in capite, scilicet aut haeretici, aut pagani, sicut in multis jam cernimus ecclesiis, certe aut mali et pessimi Christiani, qui non minus et ipsi hostes jure sunt appellati, et locupletantur inimici facundia disputandi, cum sit multa intelligentiae penuria in viris quam saepe ecclesiasticis, in tantum, ut de his quod propheta minatur, jure dictum accipiat: Mittam in eis non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos, VIII). Quod cum tollitur, quia gladius Spiritus sancti est (Ephes. VI), recte hostes, haeretici videlicet et pervasores ecclesiarum Dei fiunt in capite, et de Scripturarum sanctarum dogmatibus locupletantur, propter multitudinem 120.1073C| iniquitatum nostrarum. Deinde (Isa. LVI) canes muti, quia non valuimus latrare, orthodoxam videlicet fidem defendere, aut plebibus debitam eruditionis doctrinam impendere. Parvuli dicuntur captivi ante faciem tribulantis. Ergo quia parvuli sunt in doctrina, non habentes rectores ac defensores ecclesiarum, qui sollicitudinem et curam gerant pro his pastoralem, ducuntur (aut ab invisibilibus inimicis captivi, aut certe a visibilibus) non minus in errorem quam et ad flagitia vitiorum ante faciem tribulantis: ita ut et illecti habeant a quibus 1324 ducantur, vinculis delictorum suorum constricti, et eant jam ante faciem tribulantis, etsi inviti, ne possint redire aut de sub jugo se excutere 120.1073D| vitiorum. Infelix nimirum, et valde lugenda, juxta moralem intelligentiam, animae nostrae captivitas, quando jam et ei hostes sunt in capite, libertate Christi amissa, et inimici maligni videlicet spiritus, de nostris locupletati viribus fortiores. Unde pie monemur: Si spiritus, inquit, scriptam potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X). Alioquin si non suadentes prius audisset hostes, nequaquam in capite essent. Deinde paulatim usu vitiorum ex crescente, de nostris jam malis actibus, contra nos ipsi adversarii locupletiores fortioresque fiunt, ita ut nisi auxilio Dei effugere non valeamus. Sed quomodo effugere possimus, cum pius Dominus (nostris irritatus malis, jam propter poenam peccati, et iniquitatum nostrarum vindictam) ista locutus sit, qui 120.1074A| semel loquitur (juxta Job) et idipsum non repetit? (Job XXXIII). Verumtamen non adeo desperandum neque a colluctatione cessandum: quia non nisi parvuli aut imbecilles, certe aut negligentes ista tenus capiuntur. Quae nimirum captivitas valde horrenda, cum et traheris multis irretitus laqueis, ne ab his deflecti aut cessare queas ante faciem tribulantis, quae male coepisti. Vides namque quo duceris interdum, et sentis a quibus minaris, nec tamen reluctari praevales, nec resistere, donec miserante Deo disrumpantur vincula, rursus et solvatur captivitas. Intelligit profecto quae dico, quicunque infirmatus talibus irretitur vinculis, cum volet se nec valet expedire, contra quem desaevit jam poena peccati, et hostes de suis locupletiores facti viribus, oppugnant 120.1074B| tantum in capite, ut aliquando etiam ipsam boni intentionem polluant. Deinde tanto eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent: necnon et longior usus atque carnis oblectamenta saepe praepediunt et illiciunt animam renitentem, juxta quod per Salomonem in Proverbiis dicitur: Qui servum suum a pueritia nutrit in deliciis, postea sentiet eum contumacem (Prov. XXIX). Carnem volens carnalesque affectus ostendere, a quibus vix aut nunquam, nisi gratia Dei liberamur. Et tanto difficilius ac durius, quanto et pravae menti quasi superiores in capite fortioresque dominantur.

VAU.

120.1074C| 1325 Egressa est a filia Sion omnis decor ejus. Facti sunt principes ejus velut arietes non habentes pascua. Ubi vau praeponitur, quod interpretatur et, ut sit sensus quod ista superius praemissa, et ea quae nunc dicuntur, de reciprocatione veniunt vindictae: ideoque per eam litteram, qua sub una copulativa conjunctione, duae judiciorum Dei annectuntur sententiae. Obsessa quippe Jerusalem, exterius omnem decorem pulchritudinis suae atque jucunditatis perdiderat, intrinsecus rebus exspoliatis, temploque ac sacerdotio destructo, ipsaque fame ac pestilentia laborans, nullius ope sustentabatur, ex eo quod principes ejus et rectores dissolutis viribus, ut Moyses ex praesagio in suis maledictis praemiserat, pavido corde non defensionem civium, sed fugam, non habentes 120.1074D| pascua Christi ante ultimam hanc captivitatem, quem peremerant, inerti torpore meditabantur. Mystice autem egreditur omnis decor a nostra Sion scilicet Ecclesia Christi, quae vere non modo filia, imo et sponsa nuncupatur. De qua sane in Canticis: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum (Cant. I); et paulo post: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Egreditur autem omnis decor ab ea, quando haereticorum rabie depravata, fides intus corrumpitur. De qua recte fide in Psalmo canitur: Confessionem et decorem induisti amictus lumine (Psal. CIII). Sed tunc omnis egressus decor ab ea jure plangitur, quando arietes ejus, pastores videlicet et rectores, non invenientes pascua vitae in sacris voluminibus, vadunt 120.1075A| absque fortitudine cibi divini, quocunque eos error impulerit ante faciem tribulantis, ut qui minare gregem sibi commissum ante se ad pascua sanctae vitae praetermittunt, nec ipsi ea invenientes minimi jam effecti, digni impelluntur ad errores, et vadunt absque robore virtutum ante faciem eorum captivati: quorum finis est interitus, quia terrena sapiunt (Philip. III). Omnis enim decor est in universo ordine ecclesiastico, maxime tamen in sacerdotibus Christi, et ministris sacri altaris necnon et in virginibus, quae supra jam squalidae memorantur. A quibus tum omnis egressa pulchritudo vel decor jure plangitur, quando non minus rectores ovium, et ministri earum, quam et virginitas fide quae per dilectionem operatur (Galat. V), intus forisve exspoliantur, nullam 120.1075B| gerentes curam pro cultu pietatis, 1326 nullamque sollicitudinem sanctarum virtutum ex meditatione divinae legis, sed luxu voluptatum suarum, per varia scelerum suorum desideria, juxta suggestionem cogentis hostis, abducuntur. Cujus periculi malum eos maxime respicit, qui in loco regiminis constituti, potius saecularia desideria, quam mandatorum vestigia sectantes, non solum se quam et alios suis exemplis et negligentia peremerunt. A quibus ratione judicii deperit, vestimentorum gloria pravis actibus obfuscatur. Sic et anima illecta malis moribus decorem suum reliquit, quando per incuriam cogitationum suarum, virtutum perdidit ornamentum, nec ei subveniunt principes sui, rationales scilicet animi sui motus, vel sanctarum Scripturarum 120.1075C| doctrinae tractatus, in quibus resistere debuit persequentibus se inimicis ac minantibus: verum magis defecto virtutum robore, suis astricta delictorum nexibus, propellitur in foveam aeternae confusionis.

ZAIN.

Et recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, praevaricationis: omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili. Non ad consolationem, sed ad dolorem magis et luctum recordata dicitur Jerusalem, cum caderet populus in manu hostili omnium desiderabilium suorum quae habuerat, quia hoc est perfecta ultio, non ut minus doleas pro bonis quae habueras ab hostibus direptis, quam quae pro malis, quae 120.1075D| toleras, ab eisdem sine ulla consolatione tibi illatis. Et haec est Zain, quae in principio notatur. Zain ergo littera haec sonare dicitur, ut sit titulus dictionis, quod haec sit divina peccatorum perfectaque ultio longe a divinae legis latore Judaeis repromissa, cum caderet in manibus hostium, quod nullus futurus esset eis auxiliator, imo: Viderunt, inquit, eam hostes ejus, et deriserunt sabbata ejus. Quod et nos usque hodie facimus, videntes otiosa et supervacua sabbata Judaeorum deridemus: quoniam eum in quem requiescere, vera requie, debuerant, perimentes amiserunt. Et haec est (ut diximus) perfecta delictorum compensatio: primum in manibus hostium cadere, deinde recordari non solum dierum 120.1076A| afflictionis jugiter, sed et praevaricationis, necnon omnium desiderabilium bonorum rerum usus inhiare: ut de afflictione novus quotidie nascatur dolor, de praevaricatione vero moeror confusionis, 1327 et de habitis bonis, semper innovetur ardor irremediabilis concupiscentiarum. Porro et de officio suae religionis opprobrium ac derisio inter affligentes se, ut infertur dirae crudelitatis. Quid putas inter tot angustias, quid recordari poterat gens illa, dierum, quando egressa est de Aegypto cum signis et mirabilibus (Exod. XIV); quando eis Deus dux erat, et comes itineris; quando columna ignis praecedebat in nocte, et columna nubis die; quando fluebat eis manna de coelo (Exod. XVI); et castra eis exercitus angelorum: vel multa talia et hujusmodi facta huic 120.1076B| populo quae leguntur? Quid putas omnium rerum desiderabilium cum recordarentur, quantis poterant doloribus praegravari? Juxta spiritualem vero intelligentiam, Jerusalem nostra cum saepe intueatur, quod cadat populus ejus in manu hostium inimicorum, et recordatur dierum praevaricationis nostrae atque afflictionum, quibus impugnamur ab hostibus, quid videtur quantus immineat luctus ac gemitus? Cum ergo alius per superbiam, alius per avaritiam, alius vero per luxuriam corruit in flagitia, necnon et per mundi oblectamenta carnisque desideria. Cum multos cadere quotidie conspiciat in manu hostium inimicorum, quid aestimas sponsa Christi inter tot miseriarum nostrarum scelera et damna, quanta in suis electis pro nobis adhibeat lamenta, quantasque 120.1076C| lacrymas? Deinde cum recordatur, charitate perfusa, omnium desiderabilium quae nobis in coelestibus sunt data omnium sanctorum consortia, unde et nos prolabimur, et ipsa peregrinatur. Quaeso quanto moerore afficitur, cogitare non pigeat, praesertim cum et solemnitatis nostrae atque sabbata festivitatum non minus violantur a nobis, quam et ab hostibus deridentur; necnon ubi vel quis sit Deus noster, frequenter quaeritur. Unde unus sanctorum: Fuerunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? (Psal. XLI.) Secundum moralem vero intelligentiam, anima tunc licet sero recordatur omnium desiderabilium suorum cum conspicit se undique ab immundis spiritibus arctari, et in manu hostili omnes affectus sui cordis 120.1076D| corruere, vel quidquid in ea stare securius videbatur, omnia sibi pro vastitate daemonum in ruinam venire ultionis divinae. Tunc quippe praevaricationis omnia facta occurrunt, tunc afflictionis pessimae, qua per multa oberraverat facinora, recordatio, non ad suffragium consolationis, sed 1328 ad augmentum poenae occurrit, juxta illud quod (Scriptura teste) impii sunt in inferno dicturi: Erravimus ergo a via veritatis, et justitiae nobis lumen non luxit, sol non est ortus nobis: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis: vias ambulavimus difficiles, viam Domini ignoravimus (Sap. V). Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum opulentia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra mortis, in mali 120.1077A| gnitate nostra consumpti sumus. Nec dubium quin derident ipsi magni Spiritus otium, quod negligentes inutiliter ducunt, per praesentis vitae spatia. Idcirco sequitur: Viderunt hostes et deriserunt ejus. Hostes enim Sabbata videntes animae tunc irrident cum maligni spiritus ipse vacationis nostrae otia ad cogitationes illicitas pertrahunt. Quid valde monachis praecavendum est, vel his qui saeculi actibus vacare videntur, ne forte vanis occupentur studiis, et eorum Sabbata non solum ab interno reprobentur judice, verum derideantur ab hostibus. Nam unaquaeque anima quae remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famulatur. Quod si de vanis cogitationibus nostra Sabbata deridentur, pertimescendum 120.1077B| valde quid de his agendum, qui sub ipso vitae spatio, etiam varia flagitia committunt. Unde si vacare volumus, soli Deo vacemus juxta illud: Vacate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII).

HETH.

Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Omnes qui glorificabant eam spreverunt illam. Causam vindictae in principio expressit hujus sententiae, quia ob magnitudinem scelerum Jerusalem illa, quae in servitutem genuit filios transmigrationis, promuerit excidium. Sed quaerendum quod peccatum peccaverit tam nefandum, ut pro omnibus hoc unum reputetur ei ad damnationis cumulum? 120.1077C| Hinc puto quod et Dominus in Evangelio de Judaeis: Si non venissem, inquit, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (Joan. XV). Quid est quod dicit, peccatum non haberent? Nunquid sine peccato erant antequam Christus ad eos venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed est magnum quoddam peccatum: quod peccavit Jerusalem, et quod quia Christus venit et locutus est eis, Judaei habuerunt, et non de omni peccato dictum accipiendum. Est autem 1329 aliquod peccatum quo tenentur omnia peccata, quod si unusquisque non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata. Hoc est plane peccatum incredulitatis, quo gens illa semper fuit detenta, idola colendo: quia in Christum credere noluerunt, qui propterea venit, ut crederetur in eum. Quod sane peccatum, 120.1077D| si non venisset, non utique haberent (Joan. XV). Adventus quippe ejus, quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus, exitiabilis factus est. Unde Dominus videns civitatem illam, flevit super eam: quia si cognovisses (inquit) et tu, ut subaudiatur fleres. Deinde causam sui fletus denuntiat: Non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. XIX). Quod quia non cognovit Jerusalem, et semper idololatra exstiterat et incredula, idcirco instabilis facta est, et non est in ea lapis super lapidem derelictus. Et omnes qui glorificabant eam, spreverunt eam: quia viderunt ignominiam ejus. Juxta illud Isaiae: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt, et viam gressuum 120.1078A| dissipant sive conturbant (Isa. III). Volens Scribas et Pharisaeos ostendere, quos idem propheta exactores appellarat, non magistros, necnon et supra illusores, qui propter munera quae excaecant etiam sapientes, non solum peccatores in populo non corripiebant, verum pro divitiis atque suis commodis, magnis efferebant laudibus. Et hinc e contrario, plebs delinquens beatos vocabat eos, et columnas domus Dei, et caetera quae solent adulatores proferre. Ipsa (inquit) gemens et conversa est retrorsum. Formam exprimit eorum qui captivantur quod dum eunt ante faciem subsequentis, frequenter retro respiciunt dolentes ad solum patriae, dulciora ea quae retro sunt, cogitantes ac gementes suspirant. Caeterum juxta anagogem, quoties nostra Jerusalem aliqua 120.1078B| depravatur haeresi in suis membris, quia peccavit peccatum, instabilis pervagatur, et nulla soliditate fidei ubi vel ubi figitur, eo quod quia videbatur fundata super soliditatem petrae, quae Christus est, in eo noluit permanere. Quos qui glorificabant plebeio affectu, cum viderint ignominiam eorum detectam, et conculcatam ab orthodoxis verisque catholicis, spernunt et detestantur eos, cum abhorruerint quod conversi sunt retrorsum. Sed quia Heth huic sapphico praeponitur, quod vita interpretatur, quaerendum quomodo recte in principio vita praetitulatur, ubi non aliud nisi exitium et poena peccati denuntiatur, 1330 nisi quod finis hujus lamenti quid innuerit, designat: cum a principio hujus operis non alius quam propheta gemit et loquitur. Nunc 120.1078C| autem quantum ad tropologiam attinet, animae vita est post lapsum criminis, post vincula, post captivitatem, non semper in Babylonem, id est in confusionem vitiorum intendere, et in exteras tenebras ire, imo retrorsum ad lucem respicere, ad patriam, de qua longe captiva ducitur, gemens jugiter suspirare. Nam de peccato perfidiae contingit, quod infelix sit vel instabilis, et per diversa rapiatur. Alioquin si semper super petram virtutum fixos haberet gressus, nequaquam vis ventorum vel tempestatum flumina de statione fidei suae depellerent. Sed nonnunquam evenit ut anima plena sordibus atque despecta pro suae confusionis ignominia, respiciens retrorsum ad ea quae amiserat, vel sero ingemiscat. Et haec est vita de tenebris ad lucem respicere, de 120.1078D| confusione peccatorum, id est de Babylone ad illam coelestem Jerusalem, licet retrorsum ingemiscere, et de vitiis ad virtutes gressum deflectere. Non enim semper malum est retro redire, vocemque post tergum monentis audire, juxta quod Isaias fatetur dicens: Et erunt (inquit) oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audientes verbum post tergum monentis (Isa. XXX). Quia profecto nos ei tergum dedimus, pius ac clemens Dominus non dedignatur revocare nos de post tergum nostris exasperatus malis, ut ad eum quasi retrorsum faciem convertamus, et unde decidimus, redeamus. Hinc sane angelus in Apocalypsi Joannis: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, prioraque tua (inquit) opera fac (Apoc. II). 120.1079A| Et hoc est retrorsum animae ingemiscere, ad eum per quotidiana lamenta redire, plenaque charitatis opera adimplere. Nam et Maria cum de Domini dubitaret resurrectionis regressu, prospiciens in monumentum, licet ad angelos in albis sedentes intenderet, donec retrorsum respiceret, Jesum quem quaerebat, minime invenit. Hincque Evangelista: Conversa est (inquit) retrorsum, et vidit Jesum stantem (Joan. XX). Retro ergo stabat, saltem eam ut post tergum moneret, qui cum illa aversa erat. Conversa retrorsum gemens, mox vidit quem quaerebat, quem cum Judaeis prius mortuum credebat. Sic quippe Jerusalem illa, quae peccatum peccasse impietatis plangitur: quia multi ex ea Christum recognoscentes et credentes, retrorsum ad eum ingemiscens, 120.1079B| mox 1331 eum in lege quem mortuum aestimabat, invenit. Qui vero ad dexteras ire ultronei decreverunt usque hodie illuc, huc illucque instabiles, ac sic cum Cain portant ignominiae suae signum (Gen. IV), et semper captivi ad Babylonem scilicet in confusionem trahuntur. Unde velim agas anima tandem expergiscere. Noli quaeso, licet in profundo malorum demersa, contemnere, retrorsum ad ea quae omiseras virtutum opera suspirans memento unde cecideras. Quod si quaeris, Unde? sane de coelo, ubi nostra conversatio esse legitur. Unde Paulus: Nostra (inquit) conversatio in coelis est (Philip. III). Memento quo nomen tuum, quando ad baptismi gratiam intrasti, dederas, et in libro vitae diligentius conscribendum transmiseras. 120.1079C| Quod si cecidisse te recognoscis, nomenque deletum, tuis ingruentibus malis, existimas, si nihil aliud quam tenebras mortemque hactenus intendis, retrorsum respice conversus, et audi vocem te post tergum monentis gemens (Isa. XXX): fateor, quod mox vitam tibi, Jesum scilicet astantem, invenies. Quem si sequi non desieris fide ascendentem ad Patrem, eamdem vitam illuc, unde corrueras, repositam invenies.

TETH.

Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui. Reposita est vehementer, non habens consolatorem. Coeptum servat luctum, quod instabilis facta est Jerusalem nimis, et ideo more semper viantium 120.1079D| sordes se plorat habere in pedibus: non quod ad litteram solummodo eam lugeat tantus propheta, eo quod sordidos gesserit pedes, quod frivolum satis videri potest, sed quia secundum interiorem hominem pollutos habeat gressus. Unde sordes (inquit) ejus in pedibus ejus. Habuit autem et Synagoga pedes suos, eos videlicet, qui eam afferre debuerant per viam, quae Christus est, ad omnia virtutum incitamenta. In quibus profecto quia sordes ejus erant scelera videlicet et delicta, non est recordata finis sui; idcirco deposita est vehementer, de solio regni ad ignominiam tantae captivitatis. Dupliciter namque illam plangit, aut tripliciter. Vel quia tanta gens illa contra Deum admiserit piacula, vel quia pro his impraesentiarum 120.1080A| sine fructu poenitentiae tam nefanda pertulit discrimina. Deinde, quod gravius est, post flagella quia noluit ad Deum redire, atrociora sibi attraxit supplicia. Hinc quoque non est (inquit) recordata finis sui. Finis autem legis ad justitiam Christus (Rom. X). Et inde est omne quod sustinuit, 1332 quia noluit recordari, vel recipere, qui finis est nominis ejusdem legis ad gratiam, quam et totius consummationis saeculi ad perfectionem. Pro quo tantis perpessa malis, vix tandem propria sua voce vehementer exclamat, dicens: Vide, Domine, afflictionem meam; quoniam erectus est inimicus meus. A principio namque hujus fletus, usque ad hunc lucum, lamentationes prophetae sunt ac verba. Ab hinc autem, jam ipsa sua incipit deflere delicta, vel retributionis 120.1080B| suae supplicia. Et ideo reor, quod jure Teth littera praeponitur: Teth quippe bonum interpretatur. Bonum (inquit propheta) quod humiliasti me (Psal. CXVIII). Ergo humiliata Jerusalem in omnibus vehementer, jam non prophetam sustinet plorantem, sed ipsa cum ingenti luctu exclamat, dicens: Vide, Domine, afflictionem meam, ac deinde more juridico vult judicem Deum excitare ad zelum et odium hostium. Quoniam erectus est (inquit) inimicus meus. Ac si dicat, contra te in superbiam, eo quod non tuum factum judicio in me judicet, sed suis deputet viribus, suaque laudet numina; idcirco vide primum afflictionem meam crudelem, et non facinora, pro quibus ista patior: deinde quod erectus est contra me inimicus meus. Mystice autem, 120.1080C| nostra Jerusalem sordes gestat in pedibus: quia in hujus vitae solitudine, nemo sine squalore incedit vitiorum, saltem in pedibus, quibus terram premimus. Unde et Dominus cum formam humilitatis suis traderet discipulis, pedes eorum lavit, et ad invicem eos lavare jubet (Joan. XIII), ut intelligamus disciplinam humilitatis in pulverea vita, qua nemo sine sordibus ambulat. Propterea et alibi (Matth. X; Isa. LII; Rom. X) apostolis excutere de pedibus pulverem jubet, quamvis speciosi dicantur pedes (juxta Apostolum) evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Apostolos volens intelligi vel apostolicos viros, quorum (ut dixi) Dominus idcirco pedes lavit, ut pulchri essent et mundi ad praedicandum, ut in toto terrarum orbe mundi ac speciosi discurrerent, 120.1080D| brevique doctrina Christi mundum implerent. De quibus plane praedicatoribus, Christus ad sponsam in Canticis: Quam pulchri sunt (inquit) gressus tui in calceamentis tuis filia principis (Cant. VII). Qui pulchri quidem via praeceptorum Dei currentes, aliis Ecclesiae membris ducatum praestando collaudantur: non sui nuditate arbitrii, sed munitione atque protectione divinae reparationis. Ex quo et gressus collaudantur pulchri in calceamentis, et calceati 1333 pedes in praeparatione Evangelii pacis esse jubentur (Ephes. VI). Alioquin gemebundi electi plangunt non immerito impraesentiarum sacerdotum reprobam vitam, et dicunt quod sordes sponsi Christi in pedibus ejus, nec sunt recordati finis sui: quia si 120.1081A| omnino esset eorum culpa, totius Ecclesiae ruina non esset. Habent enim et ipsi pulchritudinem suam, sed non illam a Domino, quae laudantur. Unde quoties venit sponsus, pulsans ad ostium Ecclesiae, multis eam tribulationibus stimulatam invenit, aut securam eam nimiis affluentem deliciis, carnisque occupatam operibus, per quae hostis ad eam ingressus, clausit ostium cordis, ne sponsi pateat intrandi locus, cum dicit: Aperi mihi, soror mea amica, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore (Cant. V), vel caetera quae sequuntur. Quibus profecto quam saepe mali sacerdotes blanditiis deliniti, nequaquam intelligunt sororem Christi et amicam, nequaquam satagunt eam excitare ut solido corde sponsi sui adventum ingemiscat, simplex ut columba, 120.1081B| immaculataque maneat. Imo si non verbis de talibus, et pro talibus opere ipsa loquitur: Exspoliavi me tunica mea, quomodo reinduar illam? (Ibid.) Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Quia omnimodo pessima consuetudo vix aut nunquam tollitur. Unde doctores exspoliati tunica charitatis, quae sola cooperit sordes peccatorum, torpent, ac si puellarum delicata aliqua lotisque pedibus exspoliata, de lectulo quietis nolit assurgere, pravaque consuetudinis suae oblectamenta revocare: sicque tales nolunt dilectionis Dei et proximi tunicam exspoliati reinduere, nolunt pedes, quos semel de via angusta subtraxerant, per malam deliciarum consuetudinem et desidiae, quasi aqua lotos, cum magna contritione cordis rursus ad praeparationem Evangelii dirigere: quibus 120.1081C| quasi exosa est jam omnis vilitas et contemptus saeculi, omniaque sanctorum exempla et rigor, atque paupertatis Christi disciplina (Ephes. VI). Qui licet molliter requiescant accurati cute, tamen sordes vitiorum gestant in pedibus. Unde sanctorum chorus plorans: Sordes (inquit) ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui: quia omnino tales finis sui si recordarentur judiciorum, nunquam sic exorbitarent a via, quamvis angusta dicatur. Hinc quoque deposita est (inquit) vehementer, non habens consolatorem. Quia etsi videntur stare suis exornati deliciarum infulis, depositi sunt jam in conspectu divinae majestatis, 1334 non habentes Spiritum sanctum consolatorem, qui alios consolari debuerant, et ab omnibus revelare angustiis. Tropologice vero, anima 120.1081D| sordes suis babet in pedibus, quae vitiorum polluta sordibus, thronum coelestis vitae perdiderit, et candorem pristinae conversationis. De qua bene per Isaiam: Consurge (inquit) Jerusalem, excutere de pulvere, consurge et sede (Isa. LII). Neque enim fieri potest ut anima quae foris exposuerit vias suas transeuntibus, terrenisque se sociaverit actibus, ne sordes habeat in pedibus. Unde quidam sanctorum: Humiliata est (ait) in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster (Psal. XLIII). A quibus denique sordibus quotidie lavandi sunt pedes, ne forte obliviscamur finis nostri, et deponamur ad ignominiam culparum, absque ullo intrinsecus consolatore. Dicat ergo anima, dicat et Ecclesia talibus 120.1082A| sordidata vel deposita pulvereis actibus: Vide, Domine, afflictionem meam, qua me indesinenter affligit inimicus meus, et considera non peccatum quidem ut punias, sed afflictionem, qua affligor, ut liberer: quoniam erectus est inimicus meus, qui non tuis ascribit judiciis, quod praevalet, sed quod liberare nequeas insultet. Ex quo propheta David, Multi dicunt (inquit) animae meae, non est illi salus in Deo ejus (Psal. III). Idcirco cum ingenti gemitu anima nunc implorat: Vide, Domine, et caetera quae sequuntur.

JOD.

Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in Ecclesiam tuam. Ubi 120.1082B| Jod quantum intelligo, recte praeponitur: quatenus scire liceat quod principium ruinae Jerusalem, eorumque animarum fuit: quia Dominus vidit gentes ingressas sanctuarium suum, spiritus videlicet immundos, carnalesque affectus, de quibus mandarat prius ne intrarent in Ecclesiam suam. Et ideo quia primum ingressae sunt in animabus eorum gentes immundarum cogitationum, misit hostis manum suam audacter et potenter ad omnia desiderabilia ejus, scilicet ad Sancta sanctorum, quibus non licebat, nisi solis sacerdotibus, introire in anno cum sanguine (Exod. XXX). Misit quidem manum, et abstulit omnia vasa decoris, et profanavit sanctuarium Dei, Sancta sanctorumque prostituit, dejecit, ac polluit (Ezech. XXIII): quia prius Dominus ob immanitatem 120.1082C| scelerum, repulit ea 1335 in quibus habitaverat inter homines, et tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. Conclusit quidem in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit (Psal. LXXVII). Secundum anagogem vero, et si pauca praemiscuimus, habet sponsa Christi Jerusalem, quae est mater nostra, sua desiderabilia, ex quibus non licet edere qui ex adverso sunt. Ad quae nimirum hostis interdum manum mittit, quia prius gentes ingrediuntur sanctuarium Dei, carnis amplectentes praeputium, et non habentes circumcisionem Christi, mali videlicet ministri altaris, seu haeretici, qui magis etiam ad offensa provocant oculos divinae majestatis. Pro quorum delictis et erratibus, misit hostis manum suam 120.1082D| ad omnia desiderabilia ejus, fidem individuae Trinitatis contaminans, baptisma rescindens, corpus et sanguinem Christi indigne contrectans, doctrinam suam corrumpens, omnia quaeque vasorum pretiosa, scilicet oves Christi, quasi lupus devastans. Et hoc est principium tanti piaculi, quia indigni Dei Ecclesiam ingrediuntur. Quod sane malum illis in capite respicit, qui talia, cum possent prohibere ne fierent, negligunt. Sed et anima tropologice plangitur a propheta sanctisque viris, quam ingressi, quibus non erat licitum, eam attingere contaminant, scilicet perversae cogitationes, et voluptates pravae. Qui ingressi exterminant signum circumcisionis nostrae: quod est signum fidei, et polluitur incircumcisae 120.1083A| mentis praeputio sanctuarium tantae professionis. Tunc itaque profanato jam templo cordis vitiis, mittit manum suam demum audacter hostis ad omnia ejus desiderabilia, et aufert omnia virtutum ornamenta. Nonnunquam vero primum fidem enervat, deinde judicia aufert, thesauros totius majestatis Dei evacuat, vitiorum incitamenta movet, exacuit virus. Deinde, dum mens deliberat pulsantibus utrum aperiat, quandoque spem immutat, et pro spe rerum omnium invisibilium, quae non videntur et creduntur, futurae poenitentiae spem repromittit, sibi carnalis delectatio jam illecta: sicque quasi securior anima charitate Dei ac proximi sui exspoliatur, tum omnis fidei armatura tollitur, et prosternitur fortitudo, et ex integro hostis ad omnia deinde manum 120.1083B| mittere non formidat. Tunc itaque pudicitia corrumpitur, violatur castitas, gulae concupiscentiam archimagirus ille princeps cocorum exaggerat, ut omnes animae muros destruat et inflammet, prudentiae 1336 oculos effodit, justitiae vestem conscindit, pacem et concordiam tollit, ferit mansuetudinem, modestiam elidit, benignitatem exasperat, ad ultimum aufert gladium Spiritus sancti, et sic quasi devindemiatam omnibus bonis miseram animam sine consolatore, ac nudam in suo sanguine dereliquit.

CAPH.

Omnis populus ejus gemens, quaerens panem. Dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam 120.1083C| animam. Vide quid profuerit, quod propheta se non plangentem Jerusalem planxerit: nam supra in quibusdam suis se planxisse quasi nobilioribus membris, lugens propheta conqueritur. Nunc vero jam gemens, recepto vitali spiritu, omnis populus perhibetur. Ad hoc quippe gallina fovet ova sua, suoque calore quasi coanimantur, ut formentur omnia introrsus ad vitam. Sicque spirituales viri eos coanimare ac confovere vel plangere consueverunt, qui nesciunt cur plangantur. Caeterum quanta passa sit mala gens Judaeorum, in fame, pestilentia, et clade, divini exponunt libri, et Josephi non tacet historia, quibus omnis populus oppressus malis gemit, pretiosa ad refocillandam animam, nullus est qui enumeret: non quod anima istis alatur cibis, sed animam pro 120.1083D| praesenti vita posuit, sicuti in aliis quibus invenitur locis.

Spiritualiter autem recte. Omnis populus lugere dicitur, quando famem verbi Dei patitur, et quaerens panem qui de coelo descendit a doctoribus, nec invenitur (Joan. VI). Pro quo sane malo videntes, dolent et gemunt: quia dederunt quaeque pretiosa pro cibo, scilicet coelestia amiserunt pro terrenis, sempiterna pro caducis: ad refocillandam (inquit) animam, et non ad satiandam: quia cuncta impraesentiarum miseram desideriis innumeris, et succensam animam refocillare quidem queunt, satiare vero nunquam. Hinc quoque omnis populus gemens dicitur, et quaerens panem quia prava hominum 120.1084A| multitudo affligitur et quasi excruciatur, dum non ad votum praesentis vitae deliciis ac jucunditate affluentius adimpletur. Tropologice vero anima quaeque pretiosa pro cibo dat, quando virtutes mentis in appetitu transitoriae delectationis inclinat, et refocillari anima nititur, dum perversis suis desideriis satisfacere conatur. Unde omnis populus gemens, et quaerens panem, plangitur: quia 1337 licet pretiosa quaeque virtutum pro cibo dederint, omnes concupiscentiarum affectus non satiantur, visu vel gustu, caeterisque sensibus. Et ideo si quae redierint introrsus virtutes ad animam, vel ipsa Dei recreata spiritu una cum omni electorum multitudine, jure plangendo clamare dicitur: Vide, Domine, et considera quia facta sum vilis (Job XIX). Ac si 120.1084B| dicatur: Facta sum ergo vilis, quia manus Domini tetigit me. Hoc quippe Caph Hebraeorum sonare dicitur. Manus igitur Domini cum aut ad punienda, aut relevanda supplicia, certe aut ad instruendam miseram animam, negligentemque Ecclesiam attigerit. Bene vox ad se rediens, voce sua dicit: Vide, Domine (ut supra diximus) non meorum delictorum scelera, sed mala et supplicia quae patior, et considera tui juris fabricam, quia facta sum vilis. Vilis quippe Dei plebs efficitur, quando pravorum numero crescente, infra Ecclesiam non summa et coelestia, sed abjecta quaeque et terrena sectatur. Anima vero quae prius multis depravata oblectamentis, male gloriabatur elata fastu vitiorum, cum eam manus Domini tetigerit, mox vilem se factam recognoscit, 120.1084C| quae fuerat prius ad imaginem condita sui Creatoris. Alioquin nisi manus Domini eam tangeret, ad tantam humilitatem et gemitum, coram suo conditore, nunquam rediret. Idcirco non absurde Caph, quae manus interpretatur: licet tacite praeno tatur, et ut intelligas quae dixerim, vocem clamoris audi quae sequitur.

LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Quoniam vindemiavit me, et locutus est in die furoris sui. Cui Lamed ante ponitur: Lamed namque disciplina vel cordis sonat. Et videndum si non disciplina sit prophetalis, talis tantusque peccatorum vel flagitiorum dolor 120.1084D| cordisque conversio: nam primum post lamenta retrorsum supra conversa legitur, deinde paulatim jam voce sua clamans, quasi ad sensum redierit semel et secundo: Vide, Domine (inquit) afflictionem meam, et caetera quae sequuntur, nisi quod in uno eorum metro ludens more poetico: ita, quoniam erectus est inimicus meus, in fine concluditur, in altero vero, quoniam vilis facta sum, terminatur. Nunc quoque quasi receptis viribus, de arce mentis, nescio qua subvecta Sion, culminis 1338 altitudine videns. O vos (inquit) omnes qui transitis per viam. Etsi ad litteram proprium esse dolentium cognoscitur, tanto laborem suum caeteris plura censere, quanto passionem aliorum minus studuerint 120.1085A| intelligere. Unde quo magis dolorem suum sentiunt, inde et aliorum minus suo coaequari consentiunt: tamen si quae reliquiae salvae factae sunt coram Domino, una cum populo non immerito proclamarunt, quando et sanctificatio deserta omnis deficitur, destruuntur altaria thymiamatis scilicet et holocaustorum, templum ad solum usque diruitur, psalterium eorum humiliatur, hymnus conticuit, et exsultatio tota dissolvitur, lumen candelabri exstinguitur, et arca testamenti diripitur, sancta omnia contaminantur, et vasa quaeque pretiosissima transferuntur ad exteros, nomen quoque Dei, quod gravissimum est, super eos quod nominatum erat, profanatur, necnon et libri concremantur ad ignominiam sacrae legis: sacerdotes vero ac levitae capiuntur, virgines 120.1085B| inique constuprantur, et mulieres moechiam patiuntur: deinde justi cum impiis et sceleratis rapiuntur ad excidium, parvuli alliduntur, juvenes servitute coronantur, et fortes fiunt invalidi: et quod omnium signorum majus est, Sion ipsa quia de gloria sua repulsa est, traditur in manibus impiorum, qui eam semper et Deum oderunt. Pro quibus et hujuscemodi talibus videant quibus mens est ad videndum, si poterit tunc chorus ille sanctaque civitas ejulare, quando non minus coelestia populus quam et terrena amittebat, prospera et deliciarum oblectamenta: quoniam vindemiaverat eam Dominus, justo judicio suo, omnibus bonis in die irae suae, ut locutus est in legis suae maledictis, et prophetarum eloquiis. Caeterum nostra Sion, cujus jam secundum Apostolum 120.1085C| in coelis est conversatio (Philip. III), videamus quomodo ab excelso coeli vertice in terris posita sua membra conspiciat, et singula, quae diximus, de illa terrena cuncta in nobis adimpleta, vel quotidie explenda videat. Unde vociferatur ad eos, qui transeunt per viam, flens et ejulans: O vos omnes (inquit) qui tansitis per viam. Et qui sunt qui transeunt per viam, vel quae est via per quam transeunt, nisi profecto sancti, de quibus David canit, dicens: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua? (Psal. CXXV.) Euntes ergo electi, quamvis multis videantur occupari negotiis, agendae viae semper eunt, dum quidquid agunt ob amorem coelestis, cum fide agunt. Deinde per viam (Joan. XIV), quae Christus 1339 est, ejus sequentes vestigia, neque a dextris neque 120.1085D| in sinistris declinantes, festini vadunt. Ad paschales namque vocati dapes, paschalia celebrantes vota, agnum, ut jussum est ex lege (Exod. XII), festinantes comedunt. Quos cum aspicit Ecclesia, via regia gradientes ad patriam, ipsa praegnans, quia nutrit filios et generat, multis praepedita parvulorum curis, dolens clamat ac gemens: O vos omnes, non ut eos retardet a via, sed ut invitet ad charitatis dona, attendite, inquit, mente, et videte dilectionis intuitu si est dolor sicut dolor meus. Quia secundum sententiam Redemptoris nostri in Evangelio, mulier cum parit, tristitiam habet (Joan. XVI). Et haec sponsa Christi virgo, quia parit et generat, nutrit et lactat, omnium nostrum mater in tristitia 120.1086A| contristatur, et in humilitate luget: quoniam videt quod pene omnes in perditionem vadunt, et exterminium vitae: in aliis quidem usque ad mortem periclitatur, ab aliis vero pariens persequitur, alios teneros lactat, alios exasperatos vix ad vias vitae revocat, alios ire nolentes et pigros exspectat, alios praecipites, ut cum suis eant, castigat, ne forte tales hostis extra castra inveniat: nimirum quia omnes isti transeuntes per viam, cum sponsa Christi in castris militant. De qua sane in Canticis: Quae est ista, inquit, quae ascendit per desertum, sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies? (Cant. VI.) Ad quos itaque transeuntes vel ascendentes, fit vox ab excelsioribus membris: O vos omnes, attendite et videte, si est dolor 120.1086B| sicut dolor meus. Quia alia sunt quae pro his omnibus ingemisco, alia quae pro his qui intus forisvesunt tolero, alia vero quae quia differor, ex desiderio sustineo. Pro quibus et aliis hujuscemodi dispendiis vos imploro, quibus cor est, attendite; licet ad bravium supernae vocationis (Phil. III) vos devotio indefessa rapiat. Videte, quaeso, dolorem meum, quia juxta exemplar quod mihi ostensum est, volui filios, quos genui producere et compaginari, sed ipsi oberrantes, vel spernentes, aut languentes, pauci sunt qui expediunt iter. Pro quibus (II Cor. XI), in diversa rapior: infirmor cum infirmantibus, et uror cum scandalizantibus. Fio Judaeis tanquam Judaeus, et omnibus omnia sum facta: nec tamen queo ad meliora universos provehere; idcirco lugeo indesinenter, 120.1086C| etiam eos qui peccaverunt et non egerunt poenitentiam. Distendor sollicitudine multa omnium Ecclesiarum 1340 Dei, et gaudeo cum gaudentibus, fleo etiam et cum flentibus (Rom. XII). Propterea obsecro, attendite si est dolor sicut dolor meus, maxime pro talibus, quia immoror. Extendite oculum ad illud extremi judicii tempus, et videte quoniam in die furoris sui messuit me Dominus vel vindemiavit, ut locutus est, quod redderet unicuique juxta opera sua; et ideo palearum multitudinem et stipulam simul cum omni lolio, vel quidquid degeneravit a vero semine, tradidit igni inexstinguibili (Matth. XIII, et III). Nec tibi videatur, lector, absurdum, quod praeteritum super futurum interpretati sumus ex consuetudine prophetarum: quia ea quae futura sunt, apud 120.1086D| Deum jam sic sunt, ut futura sunt: et ideo in Scripturis divinis quam saepe praeterita pro futuris accipiuntur. Anima vero moraliter videns se praegravari vitiis, nec tamen adeo caecata vel deposita, ne videat alios festinantes cum ingenti desiderio tendere ad supernam patriam, virtutum gressibus: et non dico tendere vel transire, verum etiam evolare cum summa celeritate, quibus sunt pennae ac si columbae deargentatae, posterioraque dorsi earum in pallore auri (Psal. LXVII). Quos cum viderit bene per viam virtutum incedere, imo evolare anima quaelibet, ut diximus, delictorum oppressa malis, quid putas languens dicat? Quod si oculi sunt ut videat, et cor ut intelligat, nonne mox gemens, licet malis depravata 120.1087A| moribus, cum ingenti moerore jure clamat, dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, quibus jaceo sauciata vulneribus, quibus cruciata malis, quibus astricta vinculis, quibusque onerata flagitiorum ponderibus, vel quibus debilitata et illecta? Ruo quotidie passionibus, quoniam justo suo judicio, culpis ingruentibus meis, vindemiavit me Dominus ut locutus est, quando jam pro poena peccati non solum amisi bona virtutum omnia, quibus me decoraverat sponsus, verum retrorsum abii et inferni, de summo coeli vertice, petii profundum. Tradidit me quidem in die furoris sui, meis exacerbatus malis, in reprobum sensum, ut facerem ea quae non conveniunt (Rom. I). Et ideo tantis involuta criminibus, vos omnes qui praesentem contemnitis 120.1087B| vitam, nec fixis in eam gressibus, nec quasi viam eam aspicitis, qui vobis viam, quae Christus est (Joan. XIV), elegistis, quaeso, qui transitis, considerate, si est dolor sicut dolor meus, quae coelestia et sempiterna, illecta malis, amisi, et tam dira supplicia in die irae thesaurizavi. Quod si 1341 adhuc aliquid in utero mentis, quasi praegnans habere videor virtutum, et enutrire cupio affectus, mox audio sponsum clamantem: Vae praegnantibus et nutrientibus (Matth. XXIV), eo quod necdum meis praegravata foetoribus non dico evolare, verum nec incedere valeo vobiscum. Unde sequitur:

MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit 120.1087C| me. Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum. Posuit me desolatam, tota die moerore confectam. Ergo de coelo misisse ignem in ossibus Jerusalem, supernam vindictam insinuat, et ille forte ignis constat missus, de quo in Job (cap. I) legimus, quod tactas oves ignis Dei, qui de coelo descendit, puerosque consumpsit, aethereas insinuans potestates, quibus cruciandi eos usque hodie potestas datur. Et bene in ossibus ignis missus dicitur, ut omnia Judaeorum quaecunque fortia esse videbantur, interius exteriusque possessa, flagellis erudirentur, qui pia Dei monita prius noluerunt audire sicque addiscerent, cui omnino deinceps subjici deberent. Unde, inquit, et erudivit me. Expandit autem rete pedibus meis, quia eos post voluptates et desideria cordis 120.1087D| eorum prospere usque ad finem ire non permisit, sed convertit eos retrorsum, ut dolores et durissimas sentirent angustias tribulationis, pro suis pessimis adinventionibus. Quod autem posita ponitur, desolata, tota die moerore confecta, ipse visus probat quod tota die, scilicet usque ad finem saeculi, semper in desolatione Judaei erunt, moerore angustiarum confecti. Secundum allegoriam vero, ex ipsis illi qui crediderunt, vel nostra Jerusalem quae simul una facta est de gentibus, merito de excelso, inquit, misit ignem in ossibus meis, ut omnia virtutum fortia roborarentur intrinsecus in Ecclesia, ut erudiretur divinitus, ne ultra idolis deserviret, et variis oblectaretur saeculi blandimentis. Et hoc est quod Mem littera 120.1088A| designatur; Mem namque ex ipsis interpretatur. Ex ipsis ergo Spiritus sancti donis, quae per ignem sunt missa, Christi Ecclesia in ossibus gratulabunda gemit, quod erudierit eam ad doctrinam casti amoris et ex ipsis confunditur et erubescit erroribus et vitiis quibus male deservierat prius. Expandit, inquit, rete pedibus meis, et convertit me retrorsum. Nimirum rete sanctae praedicationis expandit coram pedibus electorum Dei, ne irent post vanitates 1342 errorum et concupiscentias vitae (II Petr. II), sicque convertit eos ut irent post se retrorsum. Quod sane rete apostolis commisit expandere (Luc. V), vel apostolicis viris, non solum ut eam quae plorat, retraheret ad viam veritatis, verum ut irretirent et captivarent, ac converterentur retrorsum. Hinc unus 120.1088B| electorum, Ab omni, inquit, via mala prohibui pedes meos (Psal. CXVIII). Sed quomodo posuerit eam desolatam, tantis ditatam muneribus, nisi quod impraesentiarum quasi desolata videtur Ecclesia, quae non praesentia bona requirit, sed aeterna? Posita namque est desolata ex his omnibus quae prius sectabatur, tota die moerore confecta doloris et amoris. Ex quo supra etiam ad eos qui transeunt, immensas lacrymarum suarum immittit voces. O vos omnes, et caetera quae sequuntur. Porro anima peccatis obnoxia dum pro suis iniquitatibus a Domino nonnunquam corripitur, ad se introrsus rediens, dum salubri dolore compungitur, quasi de excelso in suis ossibus, ac si medullarum cogitationibus, ignem venisse non dubitatur, pro quo divinitus attacta, 120.1088C| castigatur, et eruditur disciplinis divinis. Et quia sentit retia doctrinarum Dei coram pedibus expansa, vadit retrorsum abstinendo se ab illicitis; luxum voluptatum pristinum, et concupiscentias in lacrymas convertit, et tanto fortius constringendo semetipsam plangit moerore luctus confecta, nolens illam praesentis vitae noxiam recipere consolationem, quanto scelestius per varia desideria se diutius considerat oberrasse.

NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus: convolutae sunt, impositae collo meo. Vigilare igitur jugum iniquitatum suarum deplorat in manu Domini, quia tempus dilatae vindictae tandem in eam advenit. 120.1088D| Ergo quasi dormire, jugum iniquitatis eorum fuit, in torpore nequitiae secure impuneque quiescere. Sed vigilavit in manu Domini, juxta quod hic idemque propheta Domino interroganti respondit dicens: Quid tu vides Jeremia? At ille: Ego, inquit, video virgam vigilantem. Cui Dominus: Bene, inquit, vidisti: quia vigilabo et ego super verbum meum, ut faciam illud (Jerem. I). Quia nimirum licet nobis torpentibus peccata lateant, vigilant semper in manu Domini, dum nos ad vindictam justae retributionis accusant. Unde Dominus Cain neganti: Quid fecisti? Ecce, inquit, 1343 vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra (Gen. IV). Et convolutae sunt, inquit, iniquitates scilicet tanti ponderis quo premor, et 120.1089A| impositae collo meo. Quam bene, inquam, pro torque aurea (Isa. III), funiculo iniquitatis, Jerusalem collo suo circumdatur, et quasi jugo premitur, ut vigor virtutis deficiat: quia cumulum peccatorum, quem diuturno tempore variis transgressionibus coacervavit, opprimere se ad suffocandum et constringere ingemiscit. Unde scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V). Et ideo, infirmata est virtus Judaeorum, deditque eos Dominus in manu, de qua, donec plenitudo gentium introcat, non poterunt surgere (Rom. XI). Et hoc Nun littera denuntiat, quod sempiternum interpretatur. Sempiternum enim jugum eorum est, et infirmitas praevaricationis atque captivitas perpetuae damnationis, qui sine fine si possent peccare decreverunt. 120.1089B| Porro juxta mysticos allegoriarum sensus gemit Ecclesia, quoties tentationibus datur innumeris, quod vigilavit jugum iniquitatum ejus in manu Domini, et ideo hostibus tam visibilibus quam invisibilibus affligenda intus forisve subjicitur, amissisque monilibus quae ab sponso (Cant. I) acceperat pro ornamentis, gemit super iniquitates suas. Unde convolutae sunt, inquit, et impositae collo meo. Isaias quidem jam olim dixerat quod dixerat Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nubibus oculorum ibant et plaudebant, ambulantes et pedibus suis composito gradu incedebant (Isa. III), quod auferenda essent omnia earum ornamenta. Inter quae nimirum torques et monilia describit sermo propheticus, quae omnia ad virtutes 120.1089C| sunt referenda. Torques quoque quae ad pectus usque pendentes, intelligentiam ac principale mentis in corde demonstrant, et monilia quae omnia uno sermone virtutum significant ornamenta. Quibus ergo amissis, ecclesiastici viri spoliantur talibus ornamentis: quia muliebri affectu ambulant, extento collo et nutibus loquuntur oculorum, plaudentque tam manibus quam et pedibus, et composito incedant gradu, saeculi sectantes gloriam, et alia quamplurima quae supra praemiserat. Nec dubium quin jugum iniquitatum eorum vigilet in manu Domini, a quo jure premuntur et trahuntur, qui se tantis exspoliarunt virtutum ornamentis. Unde convolutae iniquitates in funiculo indissolubili, planguntur ab Ecclesia, quod impositae sint collo ejus suis scilicet membris, 1344 120.1089D| forte ad suffocandum, sicuti Judam laqueo se suspendisse legimus (Act. I), vel ad supplicia pertrahendum. Unde plorans, Infirmata est, inquit, virtus mea, dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Propterea quod extrema ultio omnibus impiis et peccatoribus in fine calamitatis sit futura, nec aliquando a cruciatibus sit cessandum, eo quod in exterioribus tenebris impiorum vermis non moritur, et ignis non exstinguitur (Isa. LXVI). Ubi qui semel ingreditur, jam ulterius egredi non permittitur, sicuti Dominus insinuat: Et non exies inde, inquit, donec novissimum reddas quadrantem (Matth. V), id est, donec anima quaeque persolvas delicta. Nam superior sententia sicut ex Mem, id est ex istis, quae Dominus 120.1090A| de coelo misit, convertit eam ad poenitentiam retrorsum: ita ex jugo iniquitatum quod vigilavit in manu Domini, licet ab oculis ejus ablata essent judicia quia thesaurizavit sibi iram in die irae (Rom. II). Nun quod sempiternum sonat, impegit, ut sit sensus, quod justo Dei judicio, qui corde impoenitenti sibi aggregat iram, supplicium sempiternum, de qua manu non poterit surgere, incurrit: non quod Ecclesia praescita et praedestinata his tradenda sit suppliciis, sed quia quaecunque in membris suis acciderint, sibi deputat. Idcirco haec tam dira sibi accidisse plangit et plorat. Tropologicus autem patet sensus, quod jugum iniquitatis vigilat in manu Domini animae, quae se vitiis et sceleribus subdiderit, nisi ea quotidie poenitendo coram suis oculis posuerit. Hinc David 120.1090B| quoque: et peccatum meum coram me est semper (Psal. L). Voluit quidem ipse e regione vigilare, ut ea fletibus ablueret, idcirco coram se ea semper statuerat, et ne vigilaret jugum iniquitatum ejus, quod ipse sibi collo imposuerat, in manu Domini, flens ac gemens aiebat: Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele (Ibid.). Ac si diceret: Nolo tua in manu vigilent, sed oblivioni ea tradas, mihique semper coram assistant, ut puniantur fletibus, et pervigilem reddant. Sed quia misera interdum anima male secura jacet, jugum quod sibi contexuit iniquitatum, propter impoenitudinem cordis oblivioni sibi tradidit: vigilat vero in manu Domini, quia nullum peccatum inultum abibit. Unde et convolutas in collo ejus, mox justus judex iniquitates restituet, qui eas 120.1090C| oblivioni posuerit, ut ferat ipse quae sibi thesaurizavit. Deinde ad ultimum traditur in manu, de qua quisque semel ingressus minime poterit surgere: quia dum potuit sempiterna 1445 supplicia, quae praesens elementum denuntiat, noluit praevidere.

SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei. Vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos. Nec dubium, quin haec plenius in illa extrema captivitate Judaeis accidisse, quando nullus prophetarum inter eos remansisse creditur . non sacerdos, qui hostias offerret: non scriba doctus in lege, cujus doctrina erudirentur: sicuti Daniel deplorat, dicens: Domine, non est, inquit, in tempore 120.1090D| hoc princeps, nec propheta, vel dux, neque holocaustum, neque sacrificium, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam (Dan. III). Sed haec melius, ut dixi, ad illam referuntur extremam: quia in hac quae sub Chaldaeis accidit, Danielem fuisse nulli dubium inter eos, necnon et Ezechiel ibidem prophetare exorsus est, caeterique prophetae cum eo. Idcirco in extremis sub Tito et Vespasiano omnes magnifici, quod Samech insinuat, ablati sunt de Juda. Samech quippe adjutorium sonat. Tunc ergo omne adjutorium ab eis recessit, quando non solum omnes magnifici captivi ducti sunt, juxta Isaiam: Auferam, inquit, ab Jerusalem validum et fortem, omne robur panis, et omne 120.1091A| robur aquae, principem et quinquagenarium, ac prudentem mystice loqui (Isa. III), et eos omnes, quos longum enumerare duximus verum post passionem Christi omnes gratiae et donationes sublatae sunt ab eis. Quando etiam ipsos angelos clamasse legimus in portis Jerusalem: Transeamus ex his sedibus (Joseph.). Caeterum mystice nostra Jerusalem, quotiescunque tribulationibus premitur et angustiis, quoties persecutionibus agitatur, vel etiam haereticorum impugnatur hostibus, nec dubium quin plangit, dicens: Abstulit Dominus de medio mei omnes magnificos meos; in tantum ut legatur quod saepe in toto orbe terrarum pauci remanserint episcoporum, magnifici vel sacerdotum, qui doctrina sana recte catholicam defenderent fidem. Quod autem gemit, 120.1091B| quia vocaverit adversus eam tempus, ut contereret electos ejus, quibus nulla erat fidei defensio vel doctrinarum: non quod tempus ad aliud contrahatur, sed culpis exigentibus suis causa vindictae Dei accidisse: quoties accidit, lugens plangit et gemit.

Nam secundum tropologiam, anima suos omnes magnificos plangit ablatos, 1346 quando sensus optimos virtutum in se sentit captivos, pro quibus contra eam Dominus vocavit tempus vindictae, cum suum divinum aufert adjutorium. Hoc sane Samech sonare diximus. Quo ablato, mox eam inimicus vitiis captivam, a statu rectae fidei et bonae conversationis in confusionem erroris ducit. Sanctorum praedicatorum doctrinam et exempla, a conspectu cordis ejus, per oblivionem auferens, electos mentis conatus 120.1091C| conterit, quatenus eam spoliatam virtutibus, facilius in terra aliena possideat, ne per recordationem sani dogmatis, et meliorationem vitae, ad statum pristinae conversationis redeat.

AIN. Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda. Id circo ego plorans et oculus meus deducens aquam. Torcular itaque, juxta Scripturae sanctae consuetudinem interdum pro ultione atque suppliciis peccatorum, interdum in congregatione novarum frugum, pro poenis ponitur atque tormentis, uti est impraesentiarum, quod Jeremias plangens eversionem Jerusalem, ait: Torcular calcavit Dominus virgini filiae 120.1091D| Juda; ideo ego ploro. Quod et Isaiam cum Dominus quasi coelos ascendens ab angelis interrogaretur: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari? respondisse fertur: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII). Hoc namque torcular, in quo et malis supplicia, et bonis praemia calcantur, solus ipse calcavit Dominus, qui nullum habuit adjutorem. Neque enim angelus, et archangelus, throni vel dominationes, aut ullus coelestium potestatum, corpus humanum assumpsit, et pro nobis passus est, et conculcavit adversarias fortitudines, et contrivit, nisi ille qui loquitur in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI). Et hoc itaque: Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda 120.1092A| in die passionis suae, ut et credentibus praemia, non credentibus vero et persequentibus ac crucifigentibus ultio perpetuae captivitatis et supplicia aeternae damnationis manerent. Calcavit ergo hoc torcular, quia cuncta adversantia in sua redegit potestate. Sed videns propheta duritiam cordis Judaeorum, plorans gemit quod calcaverit ei Salvator virgini filiae Juda torcular adversariae oppressionis suae ad liberandum. Ipsa vero e contrario de remedio tormenta sibi tam extremae captivitatis, quam et perpetuae damnationis ingessit. Et ideo, inquit, ex persona 1347 ipsius Synagogae: Ego plorans, et oculus meus deducens lacrymas: quia factus est a me longe consolator, convertens animam meam. Quam longe autem a Judaeis factus sit consolator, convertens 120.1092B| animam eorum, nos ipsi probamus, qui duritiam cordis eorum saepe aggredimur: quia quanto prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV), tanto elongabitur ab his qui ficte quaerunt eum, et nolunt recipere veritatem: oppido, quia Christus veritas est (Joan. XIV). Et hoc totum est quod propheta plangit, servans metaphoram: quia vinea quam ex Aegypto plantaverat Dominus (Psal. LXXIX); ipsa vero diu sterilis et infructuosa permanens dicitur, quod exspectavit ut faceret uvas, fecit autem labruscas (Isa. V). Unde Dominus torcular quod indidit, calcavit, et quasi pessimis acinis, captivitatem pessimae invectionis, praeparavit. Allegorice autem: Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda, quando Ecclesiae per passionem suam omnes ei aerias 120.1092C| potestates subjecit. Ipsa est namque virgo filia Judae, ex qua orta est Ecclesia: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II). Cui calcavit Dominus torcular solus, pessimae oppressionis jugum, ut esset libera. Sed quia Christo calcante illud, multi sub eo redeunt in amurcam, ideo plangens propheta: Oculus, inquit, meus deducit aquam. Propterea et AIN Hebraeum anteponitur quod fons vel oculus interpretatur. Qui nimirum fons, quando prelum crucis pressit, de Christi latere manavit, ex quo, teste evangelista, mox sanguis et aqua exivit (Joan. XIX). De quo sane fonte, sponsa Christi non solum renascitur, verum et ditatur. Ipse namque nobis est fons vitae, in morte Christi reseratus, de 120.1092D| quo fluunt omnes thesauri sapientiae Dei atque scientiae. Et quia Ain etiam oculus interpretari dicitur, nec immerito de fonte inebriatus deducens aquam lacrymarum plangitur: Quia factus est a me, inquit, longe consolator, convertens animam meam. Quoties ergo Ecclesia tribulationibus afficitur, quoties auxilio desolatur divino, ad lacrymas quasi ad consueta recurrit arma. Et notandum, quoties non convertitur, doctore monente, exterius, quia longe est ab ea Paracletus Spiritus, qui eam instruat et erudiat intrinsecus; idcirco et filii ejus quam saepe fiunt perditi. Propterea quisquis doctoris officium vult explere, quoties Ecclesiam sibi commissam minus viderit convertentem, de fonte hauriat amoris unde lacrymas producat, donec consolantem convertentemque 120.1093A| advocet 1348 Paracletum Spiritum. Alioquin quandiu, offenso Deo, erigitur inimicus et extollitur: filii qui necdum sunt ablactati, neque possunt in virum perfectum transire, perduntur et alliduntur, quousque a Dei refoveantur et consolentur Spiritu. Tropologice vero, animae virtutibus infecundae, et bonis operibus vacuae, nec fidei fructum gignenti, Dominus torcular calcat, quando eam pro sterilitate sua et otiositate inimica poenas condignae vindictae luere cogit. Hinc quoque secundum superioris interminabilem lamenti luctum, oculus quam districte deducit aquam, consensit se, amisso consolatore, corde impoenitenti ad ea ruere indesinenter, quo fletus oculorum et stridor dentium pronuntiatur. Ex quo fletus ingens animae dolentis 120.1093B| describitur, ut sciat quod post vanam laetitiam hujus mundi, omnis consolatio praesentis vitae illi est auferenda, fructus uteri sui, malorum scilicet operum, dissipabitur, et solus inimicus inter tormenta varia illius dominabitur.

PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob, in circuitu ejus hostes ejus. Facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. Quod autem extendisse manus suas Sion plangitur, dolores quasi parturientis insinuat. Unde et alibi: Sicut expandit natans ad natandum manus suas, sic et Sion inter angustias (Isa. XXV). Et Isaias: Angustia, inquit, possedit me sicut angustia 120.1093C| parturientis (Isa. XXI). Quae nimirum augustia cordis est, et in manibus exclamatio oris. Ideoque Phe in principio versus scribitur, Phe namque oris interpretatur. Quia nimirum dum Sion expandit manus suas inter augustias, signum est oris, non valens voce suos pronuntiare gemitus, quia sine consolante multo dolore premitur. Propterea et propheta alius: Recedite a me, inquit, amare flebo. Nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate vel contritione filiae populi mei (Isa. XXI). Quod dicit, quia mandavit Dominus adversum Jacob, ostendit quod ipse Dominus adduxerit super eam, non minus postea Romanos quam et prius Chaldaeos. Ex quo patet sensus, quod nunquam non dico adversus eam, verum neque gentem illam adversus aliam consurgere, 120.1093D| nisi praecipiente Deo justo veroque suo judicio. Et facta est Jerusalem, quasi polluta menstruis inter eos. Quia sicut exsecrabilis est mulier eo tempore quo menstrua patitur, ita et illi exsecrabiles erant 1349 Judaei, et sunt usque hodie tam nobis quam et hostibus suis. Caeterum nostra Jerusalem, quoties haereticorum vallatur exercitu, noverimus quia Dominus adversum Jacob mandavit, scilicet adversus Ecclesiam, quae debuit vitia supplantare et doctrinam perversi dogmatis, ut circumdaretur obsidione haereticorum: quia consolatorem amisit Spiritum sanctum, et doctorem sine quo nullus ad veram eruditur fidem, nullus relevatur a vitiis, nullus poterit consolari inter hostes. Et ideo expandit manus suas 120.1094A| quasi ad preces, inter dolores et pressuras, nec est ei ulla vox oris digna quae possit hostes revincere, suaque defendere dogmata. Unde fit quam saepe quasi polluta propter foeditates carnalium operum, sanguinolentaque illecebris vitae desideria inter hostes, a quibus intus forisve impugnatur. Et ideo Dominus de talibus: Vae praegnantibus et nutrientibus in illa die (Marc. XIII). Porro moraliter anima credentis, quae quondam erat speculum Dei et supplantatrix vitiorum, cum pro malis actibus suis traditur spiritualiter nequitiis, frustra quaerit consolatorem interius: et ideo quam condigne mandavit Dominus adversus Jacob, quondam supplantantem vitia. Nunc vero solo nomine adversus animam eodem decoratam vocabulo: quia noluit subesse Deo, ejusque 120.1094B| obedire mandatis, ut in circuitu ejus, undique hostes ejus eam obsident, ne possit effugere. Unde quam saepe videns se vallatam, expandit manus suas inter angustias cogitationum, nec est vox oris, nec ulla excusatio sermonis, nisi quia facta est quasi polluta menstruis inter hostes, scilicet cruentis operibus maculata. Quibus profecto menstruis anima quomodo careat, praesertim cum propheta dicat, quod omnes justitiae nostrae sic sint coram Deo, quasi pannus menstruatae (Isa. LXIV). Sequitur:

SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et juvenes mei abierunt in 120.1094C| captivitatem. In principio versus Sade littera exponitur, quae justitiae interpretatur: et ideo, quia justitia Domini rectae creduntur. Bene quod justus est Dominus praedicatur: quia, inquit, os ejus ad iracundiam provocavi. Oris quidem judicium priori versu ex Phe littera juste pertuli, et ideo Sade scilicet justitiam ejus: quia justus est Dominus, confiteri non distuli, quia os ejus ad iracundiam extrinsecus, 1350 quae spiritualem perdidit consolationem, provocavi. Supra etiam eos, qui transeunt per viam scilicet, quasi pauciores; nunc vero ad considerandum Jerusalem vel propheta dolorem suum, indifferenter cum obsecratione universos invitat, quatenus quos una condicto ligat naturae, una fiat vastitatis ejus compassio. Nam supra virgines squalidas luget, 120.1094D| et parvulos ductos esse captivos: nunc vero robustiores quosque juvenes et virgines captivatas plorat. Idcirco quantum accrevit malum, tantum et dolorum gemitus multiplicantur. Unde non quibuslibet dicit, via regia gradientibus, verum omnes ad lamentum invitat. Audite, inquit, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum, quoniam non absque magno intuitu et consideratione discerni potest. Mystice autem Ecclesia supra quam recte oris judicium pertulit, quia os Domini, in Scripturis sacris, ad iracundiam provocavit. Quo nimirum judicio correcta, didicit Domino confiteri: Justus est, inquit, Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavimus. Perducitur namque querela tanti discriminis ad agnitionem 120.1095A| sententiae justi judicis, ut addiscant cuncti, si nihil sit sine causa super terram, quod sponsa Christi pretioso redempta sanguine, non sine Dei providentia tantis tunditur tentationum fluctibus, et impugnatur ab hostibus (Job V). Etenim confitetur, quia os Domini ad iracundiam provocavit, non quod membra hominis Deum doceat habere, sed sicut affectus humani tropice ascribuntur ei, ita et membra; quia illud incircumscriptum lumen, et immensa Dei majestas, lineamenta corporis non novit habere, sed per os verbum de ore Patris progenitum, se ad iracundiam provocasse confitetur. Ac si dicatur: Meis pravis actibus, justum provocavi judicem, atque compuli natura clementem, duram contra me ferre sententiam. Idcirco audite, obsecro, 120.1095B| universi populi, et videte dolorem meum. Omnes ad videndum dolorem suum invitat, quia calamitatem suam multiplicem et inaestimabilem perpensat, ut aliorum compassione, anxietatem suam quodammodo allevet. De quo sane sensu jam supra dixisse sufficiat, nisi quod juvenes ac virgines abiisse in captivitatem hoc amplius deplorat. Denique juvenes quos de fonte baptismatis Ecclesia edidit, et virgines quas immortali sponso Christo fide consecravit, quoties aut haereticorum pravitate corrumpuntur, ac vitiorum usibus constuprantur: 1351 non loco, sed mente in Babylonem, id est in confusionem peccati captivantur: quoniam qui meretrici conjungitur, unum corpus efficitur (I Cor. VI). Et inde est quod tantus luctus et dolor adhibetur, ut vix ab universis 120.1095C| etiam videri vel intelligi credatur. Caeterum anima quae jamjam ex oris judicio suppliciis castigatur, jure confitetur, quod justus est Dominus in iis quae patitur: quia prius pravis illecta desideriis, os Domini (ut dignam pro poena peccati sententiam contra eam proferret) ad iracundiam provocavit. Non enim aliter potest, quia justus est in omnibus viis suis, atque operibus suis (Psal. CXLIV). Qua ergo sententia confusionis suae anima opprobrio perfusa, non audet oculos ante justum judicem, quem ad iracundiam provocavit, erigere, sed ad universos sui consortes clamare non cessat, ut ejus dolorem audiant, ejusque luctum videant. Denique, quia talis est naturae nostrae affectus, vel doloris nostri vel gaudii, alios quaeramus quam saepe comparticipes, 120.1095D| quatenus eorum solatione suffulti, pondus tristitiae vel gaudii splendorem levius jucundiusque feramus. Unde ille in Evangelio (Luc. XV), qui ovem perditam requisivit, vel mulier quae drachmam adinvenit, convocant amicos et vicinos volentes habere comparticipes gaudii sui, et consortes laetitiae. Quanto magis anima debet convocare omnes, quae suos non audet oculos erigere, pudore confusionis suae oppressa ad Deum, quem malis suis ad iracundiam conduxerat, ut apud clementem judicem intercessores, per compassionem doloris et amoris, existant? Quod autem juvenes ejus et virgines captivantur, ostendit se magis inde dolere, dum viderit robustiores cordis ejus affectus, vel virgineas cogitationes, 120.1096A| in confusionem ire miserae captivitatis, spem uteri sui ab hostibus violari. Profecto, quia quando quisque viderit sobolem deperire suam, certus est spem futurae generationis suae amisisse.

COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Sacerdotes mei, et senes mei, in urbe consumpti sunt: quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. Primum ergo Coph quaerendum quod interpretetur. Coph quidem vocatio dicitur. Unde continuo, quasi alludens ad litteram: Vocavi, inquit, amicos meos, et ipsi deceperunt me. Aegyptios volens significare, quorum semper usi sunt Judaei amicitiis. Sed in tempore primae captivitatis, aut ultimae sub 1352 120.1096B| Romanis, ipsi deceperunt illos, quando vocantes eos, in quibus teste Isaia (cap. XXX), maxime confidebant, nullum praebuerunt auxilium. Hoc et Rabsacen in eodem prophetae libro clamasse legimus, quod multam in eis fiduciam habuerint (Isa. XXXVI). Sed quomodo eos deceperint vocati, Isaias prodit: Quia erit, inquit, terra Judae Aegypto in die vastationis eorum, in formidine et pavore: omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam (Isa. XII). Ex quo jure decepti dicuntur, quia magis speraverunt in eis derelicti Dei auxilio: ex quibus non dico quod eis auxilium fuerint, verum exinde magis offenso Deo, etiam eis formido atque pavor pro recordatione eorum accreverit. Quod autem sacerdotes et 120.1096C| senes in urbe consumpti planguntur, nulli dubium quin sub Babyloniis et sub Romanis id accidisse: juxta anagogen vero, Ecclesia vocat saepe amicos, eos videlicet quos in fide socios habere putat. Ipsi vero eam decipiunt, corrupti fide intus, quia latent, certe aut foris dum ex nobis exierunt, e contra quia pugnant (I Joan. II). Necnon et mali Christiani quilibet sublimioris praefecturae in fascibus constituti, quorum saepe utitur Ecclesia amicitiis, interdum eam decipiunt quibuslibet pravitatis suae ingeniis, vel illecebrosae vitae exemplis: non quod amici sint hi, sed juxta antiphrasin, eo quod sint quasi socii mensae, scelerati fide, et operibus Ecclesiae deceptores; et quod pejus est, tunc tales contra eos crudelius saeviunt, cum sacerdotes et senes (quos 120.1096D| Graeci γέροντας vocant) in nobis fame verbi Dei consumpti laborant: praesertim, quia sectantes carnalis vitae lucra, magis quaerunt cibum quo miseram refocillent vitam (uti jam supra exposuimus), quam epulas illas coelestes de ferculo Salomonis (Cant. III), et ex prandio quod paratum in Evangelio praedicatur (Matth. XXII), sapientiaeque convivio, ad quod omnium vocatio Coph littera designatur, quae, ut diximus, vocatio interpretatur. Vocat autem et anima moraliter amicos suos, dulces videlicet suavesque carnis suae affectus, sed ipsi quorum dum fruitur amicitiis, mox eam decipiunt: et quae regale sacerdotium (I Petr. II) esse debuit, voluptatibus et desideriis illecta, quasi pro cibo ad refocillandas 120.1097A| carnis suae concupiscentias laborat. Quibus consumpta dignitatem sacerdotii et maturitatem consilii, per indigentiam sapientiae et inopiam virtutum, perdit. Aegyptus vane quidem auxiliabitur (Ezech. XXIX): quia mundus transit, et omnis concupiscentia ejus. Est autem baculus arundineus atque 1353 confractus, idcirco potius super se innitentes lacerat ac manus perforat, nec unquam suis amatoribus perfectam prosperitatem conferre potest.

RES. Vide, Domine, quoniam tribulor, venter meus conturbatus est, subversum est cor meum in memetipsa. Nunc Jerusalem pudore confunditur, nec audet oculos levare ad Deum, nunc spe veniae sublevatur, et 120.1097B| de misericordia praesumit. Idcirco, vide, Domine, inquit, quoniam tribulor, quatenus pium judicem cruciatus flectat ad clementiam, et pudor ad veniam. Nam ventrem quod dolet, formam exprimit mulieris in utero periclitantis: quia repleta sum, inquit, amaritudine. Ex quo non ex parte se tactam insinuat, sed repletam omni amaritudine doloris et moeroris, cor ejusque subversum pondere tribulationis deflet, eo quod foris desaeviat gladius persecutoris, intus vero mors similis pro amaritudine tribulationis. Et ut ad anagogen veniatur, RES littera quid innuat videamus. Si quidem Res capitis interpretatur. Conturbatio autem ventris, vel subversio cordis, mentis est gemitus. Mens vero cujuslibet animae caput est, ac per hoc jure perturbatio capitis et subversio dicitur 120.1097C| ipsa, dum repletur amaritudine multis suorum casibus vulnerata. Nec dubium quin dolorem tribulationemque suam quotidie clementissimo exponat judici et insinuet. Sed habet Ecclesia ventrem, de quo in sponsi laudibus ab ipsa declamatur in Canticis. Venter ejus, inquit, eburneus distinctus sapphiris (Cant. V). Nemo igitur ventrem escarum omnium receptaculum ignorat, ubi totius corporis victus et substantia congesta decoquitur; per quem illi recte intelliguntur, qui, licet alios non studeant suo sermone docere, cibum tamen animarum, panem videlicet qui de coelo descendit (Joan. VI), una cum Spiritu sancto intus condere, ac ruminare more mundorum animalium (Levit. XI), non omittant. Quem sane cibum primum suscipiunt per fidem, 120.1097D| deinde concoquunt igne charitatis per bonam conversationem vitae, et meditationem. Quorum vox per Isaiam prophetam clamat, dicens: A timore tuo concepimus, Domine, et peperimus spiritum salutis (Isa. XXVI). Hunc quandoquidem ventrem gemit Ecclesia conturbatum, quoties variis alliditur tentationibus: intantum etiam ut ipsi foris intusve tormentis praegraventur. Ac deinde cor meum, ait, subversum est, quia 1354 omnino illud quod sponsus jusserat in Canticis non impletur: Pone me, inquit, ut signaculum super cor tuum (Cant. VIII). Quod si poneret, hostis eam non adiret ut subverteret. Et ideo, quia noluit retinere dulcedinem tanti amoris, ut esset fortis quasi mors ejus dilectio, repletur quam saepe 120.1098A| omni amaritudine, intus forisve tribulationis; quatenus feriatur exterius gladio persecutorum, interius vero felle amariori doctrina haereticorum; aut certe pro improbitate morum, morte, quam simili salsura vitiorum. Porro moraliter anima variis vexata doloribus, ventrem valde turbatum, pro mente gemit, quia in sacro eloquio solet ventris nomine vel uteri mens designari. Et hinc est quod per Salomonem dicitur: Lucerna Domini, spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX). Ergo lux Dei omnia secreta ventris investigare dicitur, quia occulta mentis penetrat, ut facta quae ipsam latebant animam ante ejus flenda oculos reducat. Et ideo, ut dixi, quia mens caput animae designatur, bene capitis est iste gemitus, qui per 120.1098B| RES litteram ostenditur. Ex quo in se omnia conturbata et subversa insinuat, dicens: Vide, Domine. Hinc quoque ipse Jeremias longe supra: Ventrem meum, ventrem meum doleo (Jerem. IV). Et ut ostenderet quid dixisset, adjungit: Sensus cordis mei conturbati sunt. Ventris namque nomine recte mens accipitur, quia, sicut proles in utero, sic cogitationes in mente generantur; et sicut in ventre cibi, ita et in mente continentur. Fidelis enim anima tentationibus variis fatigata, merito se intus forisve morte simili attritam deplorat, quia foris persecutionibus, et intus angustiis lacerari se non ignorat. Saepe enim foris flagellis atterimur, intus vero carnalibus fatigamur suggestionibus. Hinc est quod ait: Foris interficit gladius, et domi mors similis est. 120.1098C| Foris quidem gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta conficit; sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationum sordibus munda non est. Unde quam bene capitis vox est, id est mentis plangentis ac dolentis. Vide, Domine, afflictionem meam, etc. Unde sequitur:

SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me. Omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt, quoniam tu fecisti. Nulli dubium, quod omnes inimici Judaeorum, Isaia teste, laetati sunt in eorum 1355 vastatione, maxime quod videbant eos Dei auxilio et consolatione destitutos, de quo 120.1098D| prius plurimum gloriabantur. Quia profecto Jerusalem sic sita erat inter hostes, quasi navis inter medios maris fluctus. A quibus quam saepe propellebantur, tamen nunquam, nisi cum Deum offenderent, laedi poterant. Quod et ipsa cognoscens, divinis edocta institutis, non suis attribuit inimicis, neque illorum deputat viribus, sed Dei judicio, quod protestatur: Unde et laetati sunt, inquit, quoniam tu fecisti, ac si dicat: Licet illi laetentur quasi ex eventu, tu tamen decrevisti justo judicio quod patior pro reatu. Sequitur: Adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. Vidit ergo Jerusalem diem consolationis suae futuram; imo propheta et quam quasi praeteritam repromittit, venturam sub Cyro, 120.1099A| non dubitavit. Interea et quod exoratur magis spiritu prophetiae, ut deterreat, annuntiat, quam destructis et captivatis caeteris undique regnis, novissima scilicet quod ipsa Babylon et regnum ejus destruendum esset. Hinc est quod sequitur, fient similes mei. More loquitur eorum qui sibi semper animos judicum conciliari satagunt, et contra hostes infligere.

Spiritualiter vero Ecclesia plorans mala impraesentiarum, quae sibi suisque inferuntur, gemit quasi per SIN litteram, quae dentium interpretatur. Dentium est itaque fletus eorum, de quibus legitur in Canticis: Dentes tui sicut greges detonsarum quae ascenderunt de lavacro (Cant. IV). Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Quos nimirum 120.1099B| dentes eos esse opinor, qui (Hebr. V) non lacte doctrinae indigent, sed jam infantiae transcendunt aetatem, qui non solum solidum sibi cibum queunt mandere, verum etiam et virtutum ossa fortia quaelibet membris Ecclesiae dividere ac ruminare. Unde uni eorum Dominus cum universa repentia de coelo submitteret: Macta, inquit, et manduca (Act. X). Tales igitur discretissimi doctrinarum acumine sciunt mactare vitia, et animas credentium in Christi corpus mandendo trajicere. Sed quia dentium incurrimus mentionem, noverimus eorum diversa esse mandendi officia; alii quidem dividunt, alii comminuunt et ruminant, alii formant voces, et cum lingua sonos discernunt. Sicque sancti alii sunt ut greges detonsarum, qui, sua exspoliati vetustate, fetibus suis 120.1099C| lac doctrinarum, et indumenta virtutum ministrant; alii ut de Judae dentibus prophetizantur, quod (Gen. XLIX) lacte candidiores essent, pulchritudinem decoris ex officio ad summam subtilitatem verbi ministrant. 1356 De quibus tantumdem dentibus dicit Apostolus ad Hebraeos, quod perfectorum est cibus solidus (Hebr. V), qui pro possibilitate sumentium, exercitatos habent sensus ad discernendum boni et mali. Qui profecto dentes, quia prae omnibus curam et sollicitudinem gerunt, audierunt, inquit, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me. Audierunt scilicet inimici, quos mox laetatos insinuat. Audierunt, inquam, quod sponsa lugeat ab sponso destituta, licet promiserit quod cum ea semper sit affuturus usque ad consummationem saeculi (Matth. 120.1099D| XXVIII). Quia, etsi adest semper praesens, qui nusquam et nunquam abest per majestatem, quam frequenter tamen multis ex causis dimittit sponsam tentari sine consolatione, ut videtur, sui auxilii, ex quo ait: Viderunt quia ingemisco ego; ac si diceret: Viderunt quod nunquam suspicati sunt, quod semper optaverunt et viderunt, non solum quod ingemisco, verum etiam mala ingentia quae sustineo, et inde laetati sunt; quoniam audierunt malum meum quo patior, quo lugeo, quo sine consolatore, etiam in membris meis pejora committo. Quinam sint Ecclesiae inimici, manifestum est quod omnes nequitiae spirituales in coelestibus et aerii spiritus et potestates tenebrarum harum quae ei adversantur 120.1100A| (Ephes. VI); necnon et haeretici et falsi Christiani, a quibus intus forisve impugnatur. Tamen novit sponsa Christi, licet illi saeviant, quod nonnisi Dei dominantur permisso, et hinc est quod dicit, quoniam tu fecisti, sicut ipse dicit per prophetam alibi: Ego Dominus creans malum, et faciens pacem (Isa. XLV). Facit ergo pacem et creat malum, quando justo suo judicio permittit illud fieri. Adduxisti, ait, diem consolationis, et fient similes mei. Haec magis Ecclesiae congruunt, quia nulla consolatio restat Judaeorum captivitatis extremae. Unde Paulus apostolus: Justum est, inquit, apud Deum retribuere tribulationem his qui tribulant; et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu Christi in coelo cum angelis virtutis ejus, in flamma ignis dantis 120.1100B| vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi (II Thes. I). Et haec est consolationis dies quam omnes electi Dei in spe habent, pro qua tam patienter omnia impraesentiarum sustinent, quod et oppressoribus supplicia, et sanctis praemia sit daturus, qui reddet unicuique juxta opera sua (Matth. XVI). Secundum tropologiam vero plorat anima, quod audierint inimici quia ingemiscit offenso Deo, et exaggerat mala quae tolerat; praesertim quia anxianti animae et doloribus afflictae hoc videtur saepe augmentum sui moeroris, 1357 quod ille, in quem spem habuerat, suae consolationis differt opem ferre et auxilii solatium. Hinc et maximum ei moerorem indidit, quod eam inimici derideant, scilicet et hostes invisibiles, qui 120.1100C| prius intus male blandiebantur, et non solum hi, verum et propria conscientia gravius accusando insultat, ipsaque vitia quae dudum dulcia videbantur, atrociora se ostendunt et amara. Quod si ad notitiam eorum, etiam qui consortes sunt tanti mali, aliquando nostra pervenerint facinora, discernuntur utrumne inimici sint an amici, dum derident, qui compati debuerant et lugere. De quibus David: Qui custodiebant, inquit, animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat (Psal. LXX). Sed quamvis ita saeviant adversarii, habet anima dentes suos de carne Christi et de ossibus ejus in animo elimatos, quorum vox est ad Deum, ut ingemiscat et lugeat, cogitatus videlicet 120.1100D| spe fortes, qui sciunt dividere inter prospera et adversa, qui sciunt consolantem spiritum requirere, nec de Dei misericordia unquam desperare. Unde, inquit, adduxisti diem consolationis, quia scit fortis anima et poenitentes post angustias veniam promereri, et insultantibus, supplicia retributionis, a justo judice irrogari. Hincque sequitur:

THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et vindemia eos sicut vindemiasti me, propter omnes iniquitates meas. Hi versiculi habent Thau, et haec signa quibus plurima in litteris passim divinis significantur, quae non minus hic quam et alibi habentur. Siquidem 120.1101A| Thau signa interpretatur, plurali numero: quoniam ob hoc signum illud praemonstratur, ex quo cuncta secreta Dei, quae signata sunt, reserantur. De quo sane signo Ezechieli prophetae angelus, imo ipse Dominus: Transi, inquit, per mediam Jerusalem, et signa Thau in frontibus virorum gementium et dolentium (Ezech. IX). Per quod nimirum signum, nulli dubium, crux Domini et ejus recte passio designatur, sicuti et ex ipsius charactere cognoscitur: in qua parum deesse crucis, nisi quod supra telum praeeminet; unde jam et ex mysterio in frontibus virorum gementium et dolentium signari commendatur. Et ne parum tibi videatur, scias eam novissimam Hebraeorum litteram, sicut et ω Graecorum. De qua Dominus: Ego sum, inquit, α et ω initium et finis 120.1101B| (Apoc. I et XXII). Quod si ipse Christus α dicitur, finis videlicet, quid putas minus 1358 per Thau crucem significari posse, qua jubentur omnium gementium ac dolentium frontes consignari et consecrari, ne laedantur ab his in quorum manibus vasa interfectionis per mediam Jerusalem ad perimendas animas deferuntur? Nam omnes litterae signa sunt verborum; verba vero et dictiones, rursus signa sunt rerum et operum gestorum, ex quibus et in quibus omnia, non dico praesentia, verum etiam et futura praesignantur. Sed quia Thau signa interpretari diximus, quae sint ipsa signa, vel cujus sint signa videamus. Omne enim signum alicujus est signum: quia omnino aliud est quod signat, et aliud quod signatur. Idcirco quae sint signa, quae hujus litterae designantur charactere, 120.1101C| vel ea cujus sint signa, non absurde quaeritur. Diximus jam supra quod Thau signum est, imo juxta interpretationem ejus, signa sunt crucis, et ut verius loquar, pene ipsa est crux. Unde et signari, quomodo praemissum, in frontibus gementium et dolentium jussa est; sed tunc signum erat futurae crucis, nunc vero jam ipsa crux, vel in ea potius res est nostrae redemptionis. Sed quia Thau finis est Hebraeorum elementorum, ipsa vero elementa totidem sunt quot et libri Veteris Testamenti, quorum ipsa sunt signa. Unde non inconvenienter reor, quod sicut omnium elementorum finis est, ita totidem librorum Veteris Testamenti, finis est crux, passio videlicet Jesu Christi, qui finis est totius legis ad justitiam. Propterea omnia illa librorum divinae 120.1101D| auctoritatis signa, dominicae incarnationis et redemptionis nostrae sunt sacramenta. Et ideo jure Thau signa interpretatur, ut per eadem hoc unum annuntietur, ex quo, ut dixi, omnia reserantur signa et patefiunt universa. Necnon et lamentationis nostrae a principio, in quibus multa cucurrerunt signa judiciorum Dei, dignus est finis: ut et in gementibus impraesentiarum et dolentibus, quorum in frontibus crux signata promicat, merces laborum compensetur a Domino; et his qui eos tribularunt, nec signa tanti operis voluerunt agnoscere, digna retributionis consequatur ultio. Et hinc est quod dicitur non optantis affectu, sed prophetantis spiritu: Ingrediatur omne malum eorum coram te, et vindemia 120.1102A| eos sicut vindemiasti me, propter omnes iniquitates meas. Quantum ad litteram spectat, sic factum est et in caeteris regnis Judaeorum inimicis. Lege prophetas, et omnia completa reperies. Sed ad nostram Jerusalem haec omnia melius congruunt, quae orat 1359 indesinenter, etiam de sub ara Dei sicut legitur: Quare, Domine, non defendis et vindicas sanguinem nostrum? (Apoc. VI) et caetera quae sequuntur. Ita et hic chorus fidelium, ut rememoretur in conspectu Dei persecutorum crudelitas, et ultionis vindicta justum Dei judicium eos jamjamque apprehendat, humiliet et perdat, qui superbiendo crudeli non timuerunt persecutione Christi Ecclesiam vexare, affligere vel punire. Unde inquiunt, ingrediatur omne malum eorum coram te. Quia profecto, quando talia 120.1102B| et tanta eorum incanduit malitia, quasi Deus nescire et non videre putabatur, quem nulla latent (Hebr. IV). Ingrediatur omne malum eorum coram te, ex his in pondere, ut puniantur sine fine qui finem suis pravis operibus noluerunt imponere. Vindemia eos qui me vindemiaverunt. Vindemiare enim unumquemque est operum suorum fructu colligere, et servat metaphoram ex vinea quam ex Aegypto adduxerat (Psal. LXXIX), vel ex ea quam in Evangelio ipse plantarat (Matth. XXI). Vindemiat ergo hostes suos Dominus, qui sanctos ejus in hoc saeculo vindemiarunt, quos ad probationem eorum opprimere ipse permiserat, quando in futuro judicio perpetuam ultionem unusquisque recipiet, prout gessit. Sed aliter vindemiati sunt sancti quodam modo in hoc 120.1102C| saeculo, et aliter impii in futuro; quia sancti temporalia amiserunt et contempserunt bona, impii vero et amatores saeculi, sempiterna. Et haec est aequa compensatio, quia sicut hi vindemiati sunt ab omnibus hujus vitae gaudiis, ut ipsi ex confessione verae humilitatis confiteantur propter iniquitates suas, ita et illi a futuris propter impietates et mala sua privantur. Deinde, sicut sancti eorum, justo Dei judicio pertulerunt pressuras, ita et illi pro erratibus suis poenas sempiternas. Unde ne contingant talia, plorans ac gemens dicit Ecclesia: Multi enim gemitus mei, et cor meum moerens. Siquidem, quia multi excessus, multi et gemitus; et quia multus dolor, multus et cordis moeror. Si quo modo tandem queat dicere, Domino miserante: Secundum multitudinem 120.1102D| dolorum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Sed hic multitudo dolorum, licet in spiritu spe intus interdum consoletur, alibi vero consolationis erit remuneratio. Et ideo donec venient quae ventura sunt, plenius 1360 edocta de omnibus dicit Ecclesia seu anima sancta: Multi gemitus mei et cor meum moerens. Quae nimirum anima etiam moraliter expensa coram Domino rogat, dicens: Ingrediatur omne malum eorum coram te. Quod malum (quia mihi frequenter ingerunt, et ostendunt intus forisve frequenter et infligunt) ingrediatur coram te, ut revincas et enerves; quia meis nequeo viribus evadere. Nam ubicunque me verto, non nisi mala 120.1103A| eorum video, et quod gravius est, etiam in memetipsa fabricata supra dorsum reperio (Psal. CXXVIII). Idcirco quia figmentum agnoscis, ingrediatur coram te malum eorum ut exuar, et tu vincas cum judicaris (Psal. L), talia non curare. Vindemia eos ab omnibus fraudibus suis, ne fructum de me capiant; sicut et me vindemiasti, quando et tua mihi dona furore commotus subtraxisti, et impraesentiarum gaudium perfectae vitae propter omnes iniquitates meas abstulisti; ut et mihi de moerore rursus gaudia, et illis de sua irrevocabili crudelitate supplicia excrescant. Et haec sunt signa propter quae omnia signorum facta sunt miracula. Unde David in psalmo: Dedisti metuentibus te significationes, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX). Quas qui noluerint praecavere, 120.1103B| deveniant ad ea quae consonanter Scripturae sanctae praemonstrant. Hinc quoque et sapientia ad extremum oculum intendens: Innova signa, inquit, immuta mirabilia. Glorifica manum et brachium 120.1104A| dextrum. Excita furorem, et effunde iram. Extolle adversarium, et afflige inimicum. Festina tempus, et memento finis (Eccli. XXXVI). Ergo rogat innovare signa quae quotidie fiunt, ut convertatur justitia in judicium, ne semper affligantur sancti, sed unusquisque recipiat prout gessit; ac si dicat: Quia usque ad praesens facta sunt ut effugerent, nunc immuta mirabilia, juxta quod significatae sunt, ut perveniant. Et ideo in fine hujus lamenti, per Thau litteram signa praemonuit, et versibus lacrymabiliter, quae futura sunt prophetando cuncta complevit. Propterea et nos finito alphabeto primo, prout potuimus, libri finem demus. Et oro suppliciter omnium votis, cunctorumque lamentis, abluat in visceribus Jesu Christi; quia mihimet non sufficio, quatenus 120.1104B| qui cum omnibus, et prae omnibus immaniter deliqui, etiam in omnibus clementer et cum omnibus ad veniam merear exaudiri.

PROLOGUS LIBRI SECUNDI. 120.1103| 120.1103B| 1361 Inter nos ex parte, ut dictum est, virorum charissime, in dandis accipiendisque muneribus, praecipue ea aestimanda sunt officia, si liquido constiterit, nihil me aliud quod tibi congruentius afferrem, juxta quod potui, explicitum; nec a te unquam 120.1103C| quod charius benevolentia complecteretur acceptum. Profecto quia consenescentibus nobis, hoc longaevum 120.1104B| semper constat fuisse officium, orationibus incumbere, insistere lamentis, et vel nostra vel aliena facinora deflere. Hinc est quod explicito, in Lamentationibus, primo litterarum alphabeto, ad secundum manum porrigimus, ut habeas amplius quod defleas, 120.1104C| charitate compunctus, si non est in me quod gaudeas malis amaricatus.

LIBER SECUNDUS. 120.1103| 120.1103C| Reddidi ergo in prioribus singulis sapphici metri clausulis ternorum versuum, singulas cum interpretationibus suis litteras: forte non ut idem propheta perfectius intellexit, cur sic eas indiderit. Sed juxta ingenioli mei sensum, saltem lector ex hoc ut agnosceret, quod nihil in eisdem litteris vacat a mysterio. Et si vellent capaciores quique tam diligenter divina perscrutari eloquia, nec dubium quin altiora 120.1103D| et profundiora invenissent. Ea etiam in sermone, quam ullius saecularis disciplinae eloquentiam, non quod sancti viri eam studuerint sectari, sed ipsa quasi ancillula videtur sapientiae deservire. Unde prophetae (quia viginti duo elementa sunt, per quae scribitur Hebraice omne quod loquuntur, et eorum indiciis vox humana comprehenditur) placuit totidem principia versuum eisdem exoriri litteris, ut et versibus poetica deserviret disciplina, et nobis ex ipsis divina aperirentur 1362 sacramenta. Sed quia longum est per singulas secundi hujus libri clausulas, singulas interpretationes earumdem interserere litterarum, sensusque ex eis exponere, decrevimus earum connexiones, more doctorum, in principio annotare, relinquentes lectoris arbitrio, 120.1104C| quomodo et ipse suo ingenio singulas intelligentias suis reddat sensibus. Est enim:

Prima connexio quatuor litterarum, ALEPH, BETH, GIMEL, DALETH, ut sit sensus, doctrina, domus, plenitudo, tabularum. Quod si earum duae jungantur extremae, erit doctrina tabularum, in quibus lex digito Dei scripta est. Plenitudo domus, quatenus ex doctrina librorum aut tabularum, plenitudo domus 120.1104D| Dei repleatur. Sin autem plenitudo rursus tabularum junxeris, erit sensus, quod de plenitudine Scripturarum doctrina repleatur domus. Et quia omnis domus Salomonis intrinsecus tabulata legitur (III Reg. VI): Si tabularum super eos volueris interpretari, quorum juncturis et latitudine charitatis inter quaelibet tota domus eminentiora vestitur et compaginatur, oportet intelligi quod doctrina eorum plenitudo sit totius domus. Quarum itaque doctrinarum intelligentia de fonte nascitur timoris Dei, ut perveniatur ad culmen sapientiae, sicut propheta: A timore tuo, inquit, concepimus, Domine, et peperimus spiritum salutis (Isa. XXVI).

Secunda connexio est, HE, VAV, ZAIN, HETH, quae interpretatur, ista, et, haec, vita. Ubi si harum jungas 120.1105A| extremitates, duasque connectas medias, erit intelligentia, quid et haec quae praemisimus, in ista sint vita necessaria: et scientia Scripturarum ista sit vita per quam Christus agnoscitur, et sempiterna credentibus praeparatur. In cujus nimirum tabularum libris, non alia Ezechieli quam carmen et lamentationes, et vae supra monstrantur. Et ideo, ut aestimo, talia praesignantur, qualia sectari oportet, ne vae illud ultimum aliquis incurrat, et ista sit impraesentiarum vita eorum, qui de infantia in virum ablactantur perfectum.

Tertia connexio est, TETH, IOD, quod sonat, bonum, principium. Et hoc vere bonum principium jure creditur, in quo cum doctrina a timore Dei concepimus, lamentationum instituta donec ad spiritum 120.1105B| salutis plenissime veniatur: quia sicut supra ostensum est, in hac valle lacrymarum congruunt, et hoc bonum principium est threnos et lamentationes sectari, eo quod Evangelio teste: Beati qui lugent, 1363 quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V), demum ad illa coelestis vitae cantica pertingatur. Alioquin nisi hoc bonum principium hic accipiatur, ad ea minime pervenitur. Etenim quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Nunc quidem per speculum videmus in aenigmate, tunc vero facie ad faciem (I Cor. XIII), quando Deus absterget omnem lacrymam ab oculis electorum, et luctus cessabit (Apoc. XXI). Porro:

Quarta connexio quae et media de septem habet. 120.1105C| CAPH, LAMECH, quod est, manus cordis vel disciplinae. Manus quidem ad hoc, ut extendantur ad opera perfectae charitatis; cordis vero luctus vel meditatio et disciplinae intelligentiam ad ea, ut omnia munda sint nobis coram Domino, referuntur. Quid satis:

Quinta nobis explanat litterarum periocha, ubi legitur, MEM, NUN, SAMECH, quod est, ex ipsis, sempiternum, adjutorium. Et puto quod tria haec nulla explanatione indigeant, nimirum quia tam ex duabus mediis superiora supplentur, quam etiam et inferiora tria ex ipsis remunerantur. Unde:

Sexta connexio hoc habet, AIN, PHE, SADE, fons scilicet sive oculus, et oris justitiae; quoniam ex cordis gemitu, fons manat pietatis, et oculus intus a 120.1105D| Deo illuminatur, quo Deum in novissimis videre valeamus. Si quidem et ex manu orisque eloquio, zelo justitiae reconduntur, uti bene quidam de aliquo epitaphium condens: Hic vir, inquit, despiciens mundum et terrena triumphans, divitias coelo condidit, ore, manu. Quas recte divitias perfectae vitae, justitias congruit intelligere, Spiritu sancto attestante, qui ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. III). Sequitur autem:

Extrema connexio quae est septima, in qua sunt, COPH, RES, SIN, TAU, et interpretantur vocatio capitis, dentium, signa, ut perdentes, articulata vox intelligatur, eo quod haec elementorum vocabula, 120.1106A| quae praemissa sunt, et lamentandi operis signa sunt omnium vocum sanctarum Scripturarum, et vocatio summi capitis nostri Jesu Christi, per quem venitur ad Patrem, et ad regnum sempiternum (Joan. XIV). Nec dubium quin sancti Patres, imo Spiritus sanctus, in septenario isto numero, mysticos indidere intellectus, unde et medius eorum ad utrosque ternarios litterarum ordines respondet. Etsi volueris animadvertere elementorum juncturae sensibus, 1364 suarum e contra connexionum consonat. Jam quid ipse textus lamentationis afferat videamus.

ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: projecit de coelo, in terram inclytam 120.1106B| Israel. In his tribus sapphici metri alphabetis, unum principium est dictionis, unaque exclamatio, plena doloribus, plena omni admiratione et stupore. Idcirco velim non transitorie, lector, talia perpendas, sed affectum tanti luctus diligentiori intuitu consideres, et intelligas quanta charitate, quanto amore sancti afficiebantur, quantaque dilectionis flamma intus movebantur ad omnia: ita ut omnium causas suas esse facerent, et cum ingenti sollicitudine singula procurarent. Quapropter Jeremias, quia Jerusalem quae acciderint considerare non sufficit, non solum semel et secundo, verum et tertio idipsum exclamationis verbum per principia repetit lamentationum: Quomodo sedet, vel Quomodo obtexit Dominus, vel Quomodo obscuratum est 120.1106C| aurum optimum, tam improvise atque insperate, quam ex omnibus gentibus sibi elegerat, ut esset in Deum, et ipsa illi in populum (Deut. XXVI). Quomodo, inquit, obtexit Dominus caligine in furore suo filiam Sion. De qua profecto caligine quaestio esset, nisi addidisset, in futuro suo: quia omnino alia est caligo ad quam accessit Moyses in monte, in qua erat Deus (Exod. XIX), et alia quae sub pedibus inibi visa est (II Reg. XXII), et in psalmo sub pedibus praedicatur (Psal. XVII); alia vero quae in furore Dei Jerusalem obtexitur; quia nimirum hanc tenebrosus turbo possidet, qui et quam saepe furor Dei recte interpretatur. In illa vero Deus esse dicitur, sicuti et ei, quae sub pedibus est, illa praeesse praedicatur. Unde considerans omnia quae Deus huic 120.1106D| populo fecerat, quam magna, quam innumera, quam horribilia vel inscrutabilia, et cernens quae acciderant, cum ingenti gemitu exclamare non sufficit, quod de tanta adoptione, ut filia vocaretur Dei, de tam immensa gloria, de summo coeli vertice, et magna felicitate, ad tam maximam miseriam, in die furoris Domini et vindictae, devenerit. In die siquidem furoris, et non in die Domini: quia licet ipse furor Domini esset, tamen haec dies vindictae, dies furoris fuit. Habuit quidem filia Sion diem Domini (et quia in die salutis 1365 suae, noluit observare diem Domini) quam Abraham pater ejus viderat, et gavisus est (Joan. VIII). Idcirco impegit in die furoris Dei. Juxta anagogen vero non minus ingemiscendum, quoties 120.1107A| Sion, mater nostra, caligine obtexitur peccatorum, erroris aut ignorantiae, quae tantis muneribus adeo ditata creditur, et laudibus praedicatur. Sed quod pejus est, habebat illa tunc quamvis offenso Deo, qui eam indefessis gemitibus lamentarent. Nostra vero nescio si vel raros habeat, qui ea intelligant, aut recogitent, quibus patimur et afficimur malis. Projectam namque de coelo inclytam Israel conspicimus, quando terrena sectari eam et carnalia videmus: praesertim (secundum Apostolum) nostra conversatio cum in coelis (Philip. III) esse deberet, nos e contrario, nunc temporis non nisi caducis et mundanis incumbimus negotiis, et turpia meditamur. Quid amplius putas, nisi quia Dominus abjecit nostris intervenientibus malis, et projecit nos 120.1107B| in terram? Nec est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui (Joel. III). Quia, etsi illa Sion pulcherrima Dei legitur habitatio, angelico ministerio, et ducatu, ac Dei protectione suffulta, et in deserto multis miraculis, ac divinis solatiis diutissime per Moysen et Aaron, caeterisque sanctis patribus educata, ut vocabulo scabelli pedum Domini, propter statum divini cultus merito potiretur: tamen nostra Sion gloriosior, ab utroque testamento praedicatur, ita ut videret et praevideret eam Moyses quando ascendit in montem, Aaron scilicet, Nadab et Abiu, una cum Septuaginta de senioribus, et viderunt Deum Israel, inquit, et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV). In quibus profecto verbis patet 120.1107C| sensus, quod Ecclesiam in spiritu praeviderit Dei sub pedibus affuturam, propterea quasi coelum cum serenum est, ait: Quia coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Quam retinere volens Dominus, baptismi sacramentis, in specie sapphiri lapidis eam sibi sub pedibus in aenigmate demonstravit. Et ideo propheta in spiritu, reor, quod non minus illius populi ruinam, quam et nostrae Sion discrimina, divinitus praevidens, flebat nobiscum, adeo dejecta multoties in die furoris Dei, ut non recordaretur Deus scabelli pedum suorum. Quod saepe contigit propter peccata populi, et nunc accidisse jure plangitur: cui praeesse debuerat Christus et deambulare, quod ei nunc temporis pessimae dominatur inimicus. Nec recordatus solii sui 1366 aut scabelli 120.1107D| pedum suorum in die furoris sui, quando Dei impugnantur jura in nobis, et dominantur mala. Caeterum anima peccatrix moraliter, quae quondam lumen scientiae et speculum divinae contemplationis habuit, cujus et nomen in coelo scriptum fuit, non minus lugenda creditur, quando in terra prostituitur et profanatur, quando vitiis polluitur et inquinatur, quando pedes Domini, vestigia videlicet praeceptorum ejus, de corde explosis gressibus abolentur Dei. Cum esset templum Deus habitans in ea et deambulans, e contrario nunc propter caecitatem cordis et nequitiam pravae actionis, de culmine virtutum, quasi de summo coeli vertice, in foeditatem vitiorum prolapsa, in die furoris Domini ab hostibus 120.1108A| conculcatur, diripitur, et dilaniatur; nec est Dominus recordatus ejus, quia noluit stare in luce virtutum. Propter quod et tradidit eam in die furoris sui. De qua sane die praesens propheta loquitur: Maledicta, inquit, dies in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea, et non sit, inquit, benedicta (Jer. XX). Quae nimirum dies, ut supra jam dixi, dies furoris Domini jure appellatur, ad quam anima, quae deciderit, tollens se de membris Christi peccando, faciensque se membrum meretricis, id est diaboli cum quo meretricatur, non recordatur in die irae, quia non stetit in die quam fecit Dominus. Idcirco spreta et derelicta a Deo, conculcata ab hostibus, non minus a propheta quam et ab omnibus Christi membris, digne plangitur, quae se de tanti honoris 120.1108B| culmine, ad tantam devolverit irrisionem et insaniam, et ad tantam se ruinam dejecerit. Unde sequitur:

BETH. Praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob, destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, dejecit in terra, polluit regnum et principes ejus. Haec omnia Judaeis accidisse manifestum est. Sed quia id Dominum fecisse plangitur, non sic accipiendum quasi eo impellente Jerusalem peccaverit, sed quia justo veroque judicio primum peccare hic aut alibi per innumera peccata, deinde propter poenam peccati praecipitare, vel caetera quae sequuntur permisit. Propter peccata enim Judaeorum ad similitudinem gentium caeterarum quae circa eos erant, 120.1108C| irritatus Dominus, tradidit populum suum in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Nec pepercit 1367 omnia speciosa Jacob, quae habebat in ornamentis famosissimi templi, et cultu caeremoniarum quo se gloriosiores caeteris gentibus credebant. Quae nimirum Dominus praecipitavit et destruxit in furore suo, ut intelligeres Dominum non ea, sed ipsos requisisse sibi incultum et gloriam et laudem nominis sui; illi vero e contrario, illa praeferentes in quibus gloriabantur, se impudicitiis et sceleribus tradiderunt. Sed plenius in hac ultima, quae sub Romanis accidit, haec omnia complentur, quasi si in testeis vasis universa illa quae in lege leguntur, adumbrata ferrentur in regno, in populo, in ducibus et ministris, in templo et vasis omnibus, 120.1108D| in Sabbatis et solemnitatibus, in vestibus et sacrificiis, in cultu religionis, et in omnibus quae de his adumbrata praedicantur. Nempe, quia nihil aliud fuerunt ista omnia, nisi quasi quidam magnus propheta vel prophetia. Veniente vero Christo, cum completa essent singula de eo, quae in eisdem vasis tegebantur, praecipitata sunt omnia illa et confracta, destructa et dejecta, polluta et profanata, ut cuncta in orbe terrarum viderent mystica et ineffabilia sacramenta, quae tegebantur, luce clarius reserata. Et ideo, inquit, polluit regnum et principes ejus, quando cuncta speciosa eorum despexit, nec pepercit perempto Christo, et sine ipso, de quo erat omnis ista prophetia, omnia prostituta et coinquinata 120.1109A| judicavit, in tantum ut de omnibus nec remaneret testa, in qua portetur ignis de incendio. Et haec est lamentatio prophetae tam immanis et intolerabilis.

Mystice autem ad Ecclesiam, peccante populo, haec jure referuntur; quia, secundum Apostolum, si naturalibus Deus non pepercit ramis, quanto magis nobis, qui cum essemus oleastri, inserti sumus in bonam olivam (Rom. XI)? Et si eorum despexit officia, quanto magis et nostra polluuntur, cum polluta fuerit et mens et conscientia? Ergo quam speciosa sit Ecclesia et pulchra, saepe in Canticis collaudatur, sed et in Psalmis: Astitit, inquit, regina in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). Unde constat quod speciosa valde est et suavis, pulchra quidem ut luna, electa ut sol (Cant. VI). Sed quam 120.1109B| saepe excrescentibus culpis, aut per partes, aut in toto, dejicit Dominus speciosa ejus ad contumeliam et ignominiam in manibus hostium. Speciosa quidem, quia candet sicut lilium inter spinas (Cant. II), quando pulchritudinem ejus simul exortae spinae suffocant (Luc. VIII). Dejicere autem Dei est, justo suo 1368 judicio permittere unumquemque ire post concupiscentias, et destruere, auxilium gratiae suae ac misericordiae non praestare. Pro quibus si nobis essent lacrymae, jugiter conspiceremus, unde flere deberemus; sed quod gravius est, jam talia rarus qui recogitet. Destruuntur itaque munitiones ejus, quando pervigiles, et custodes Ecclesiarum, qui eam munire et circumdare suo auxilio et doctrina, cum omni cura et sollicitudine deberent, 120.1109C| oblectamentis hujus vitae et voluptatibus depravantur. Quos, quia non se intelligunt destructos, et dissipatos suis pravis actibus, gemit et plorat chorus sanctorum: quia in illis et pulchritudo deperit, et fortitudo gregis infirmatur. Est namque Ecclesia Christi quasi Jerusalem, quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI), et sicut turris David cum propugnaculis suis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cant. IV). Sed cum muri ejus pastores, pastores videlicet ac custodes animarum, suis destruuntur actibus, facilis hostis omnia introrsus speciosa civitatis dejicit et diripit, fitque quasi civitas quae vastatur. Unde sequitur, Dejecit eam in terram. Ergo Ecclesia dejicitur in terram, quando terrenis actibus et vitiis occupatur, nec est qui 120.1109D| sustentet eam, doctrinarum virtutibus, vel bonorum operum exemplis. Propterea cum talia in qualibet Ecclesia contigerint, mox divina ultio juste sequitur: Polluit, inquit, regnum et principes ejus. Tunc itaque eos polluit, quando ejus aequitas pollutos ostendit, qui debuerant seipsos et alios coram Deo atque immaculatos custodire. Et facti genus regale sacerdotium sanctum (I Petr. II). Jure tunc polluti pronuntiantur, quando de tanti culminis throno dejecti, servi vitiorum inveniuntur. Unde magis cum propheta lugendum, quam aliquid in his verbis exponendum censeo, quia sicut alibi legitur: Culpa sacerdotum, ruina populi est, uti et Judaeorum fuit. Tropologice vero dejicit Dominus speciosa 120.1110A| cujuslibet animae nec parcit, quando se mens occupaverit pravis desideriis, relicto intrinsecus casto Dei amore, cui dictum fuerat: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam (Psal. XLIV), etc., donec concupiscat rex decorem tuum, et destruit omnes munitiones ejus in gyro in ira furoris sui (Eccle. IX). Quando fide infirmatur, nec valet tentationes hostium sustinere quae inferuntur: quia intus primum perdidit speciem et pulchritudinem casti amoris. Alioquin nisi prius intus anima corrupta esset, et foedata 1369 vitiis, nequaquam Dei destituerentur auxilio, ita ut muri destruerentur exterius virtutum, quibus prius ab hostibus, ne irrumperent, muniebatur. Et projecit eam, ait, in terram; quia omnino tunc de throno regni corruit in terram, quando intus connubium 120.1110B| casti amoris violavit, et sordibus vitiorum se admiscuit. Unde valde omnis cum propheta lugendum, qui de coeli culmine projicimur in terram, quoties terrena sectamur et implicamur vitiis, nequando dicatur nobis: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Quia nisi prius anima speciosa virtutum perdidisset, nequaquam munitiones ejus exterius Dominus destrui permitteret; et nisi in gyro destructa esset, nunquam de coelo in terram cecidisset, ut totum terrena saperet. Sed quia intus pulchritudinem amisit, thronus Dei esse desiit. Hinc est quod et in terra dejicitur, et Dominus eam polluit. Polluit, inquit, regnum et principes ejus. Regnum ergo polluere est, eam pollutam judicare, in qua Deus templum sibi statuerat, sed ipsa a diabolo, vitiis prostituta, profanatur, 120.1110C| et polluitur una cum eisdem suis sensibus, qui ei male carnaliter principantur, quam Dominus mox exspoliat honore regni et principatu ejus quem habuit ex perceptione baptismatis et unctione sacri chrismatis. Hinc quoque sequitur:

GIMEL. Confregit in ira furoris omne cornu Israel, avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. Non solum enim regnum Judaeorum Dominus destruxit, quod est omne cornu confringere, et defensionem dexterae suae ab eis avertit, terramque eorum in manus hostium ad devastandum tradidit; sed et Jerusalem nostram, quae sponsa jure ad Domino appellatur, 120.1110D| quando recesserit ab eo, et iis qui non sunt dii, diversis sceleribus servierit, polluit Dominus, et omne cornu ejus confregit, quod ei erexerat in domo David pueri sui (Luc. II), quatenus nulla sit ei vis ad resistendum inimicis. Verum et manum suam retrorsum convertit a facie inimici, quam extentam tenebat ad ultionem eorum qui eam insectantur, nisi ipsa prius a Deo retrorsum rediisset. Sed quia prior retrorsum abiit, juste Deus ei quandoque auxilium dexterae suae subtraxit. Per dexteram namque virtus Patris, id est, Filius intelligitur, qui ab Ecclesia mox auxilium gratiae suae subtrahit, 1370 cum ipsa se amatoribus adulteris exposuerit. Nec immerito, cum sponsum, vadens post amatores suos (Jer. III), 120.1111A| spreverit, si ab ea sponsus dexteram defensionis subtrahit. Unde mox cum taliter auxilio desolatur, omne cornu ejus Dominum confregisse a propheta plangitur. Habet namque Ecclesia sua cornua, habent et haeretici et falsi prophetae sua Sed tunc jure omne cornu ejus confringitur, quae neglecto sponsi amore, qui sibi cornu salutis erexit, post suarum concupiscentiarum illecebram ire non metuit. Hinc Dei destituta manu privatur bonis, corrupta luxu libidinis. Propterea lugens propheta subdit: Succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro; quia cum Dei desolatur gratia, et suis enervatur viribus, immergunt se variae concupiscentiarum libidines, quibus succensa flammis in gyro, ne possit evadere, quasi ab igne intus forisve devoratur. Typice autem ad mores 120.1111B| bene refertur, quandoquidem et anima cornua sua habere perhibetur. De quibus sane cornibus: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua-justi (Psal. XCXVII). Cornua namque animarum sunt fortia quaelibet virtutum, quibus novit fidelis anima omnia sibi adversantia repercutere, et quasi fenum aut pulverem in aerem ventilare vel dispergere. Nemo igitur qui ignoret quod cornua non simul cum altilibus nascuntur, inest tamen eis causa nascendi. Anima vero non ex naturae instinctu virtutibus armatur, sed Dei munere: licet et ipsa prius habuerit a naturae bono concipiendi gratiam, et nutriendi quae conceperat efficaciam. Sed quia et se perdidit, et libertatem naturae, alia sunt quae confringuntur de peccati origine nascentia. Alia vero quae 120.1111C| exaltantur et crescunt de vigore divinae gratiae. Haec quia sibi invicem adversantur, Dominus confringet omne cornu ex Israel carnali, ne diutius se vitia extollant. Unde propheta gemit, non quia franguntur, sed quia in furore Dei una cum anima conteruntur. De quo furore tremens David aiebat: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI). Contrahit autem et avertit manum suam Dominus a facie inimici, animam insequentis: quia ipsa se prius hostibus exposuit, et recepit intus adulterum. Idcirco quia de sinu Dei egressa foris anima, una cum Dina, ut videret filias regionis hujus saeculi (Gen. XXXIV), vulnerata est a diabolo, et in membris ejus compacta: jam in furore suo avertit Dominus manum a facie 1371 inimici, ne praebat 120.1111D| auxilium contra eum, cui male prius se subdiderat. De qua causa etiam Israel carnalem, Judaeos videlicet abire permisit in exterminium: quoniam et ipsi prius leprosi erant, non qualicunque lepra, sed perpetua; quod manu Moysi signabatur, cum extenderet, leprosa fiebat; cum vero revocabat eum in sinum munda erat (Exod. IV). Hinc quoque David ad Deum: Ut quid avertis, inquit, manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem? (Psal. LXXIII.) Quia manus Moysi extensa designabat Judaeos exiisse a Deo, et extensos esse ad prava opera, idcirco et manus Moysi leprosa fiebat. Revocati vero clementer quasi in sinum, uti manus Moysi, mundi flebant. Et hinc est quod David cernens irrevocabilem 120.1112A| eorum captivitatem, quasi offenso Deo loquitur: Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? ac si patenter dicat: Quandiu tu avertis manum tuam, nec remittis eam in sinu, ipsi extensi inter gentes immundi et leprosi erunt. Haec idcirco dixerim, anima quae de sinu Dei se projecerit ad saecularia desideria, contaminata erit. Neque enim Dominus alios fovet et defendit, nisi quos sub alis aut in sinu gestat et nutrit. Reliquos vero qui se inde projecerint, audi quid sequitur: Et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. Quia profecto miseram animam semel de sinu Dei, excrescentibus culpis, egressam in furore suo Dominus eam libere possidere immundis spiritibus permittit (nisi forte misereatur ejus rursus ut 120.1112B| convertatur ad sinum), qui eam succendant igne concupiscentiarum, in modum flammae devorantis. Et videndum si non septuplum ac si fornax illa Babylonis (Dan. III) succendatur et concremat, quoscunque repererit de Chaldaeis.

DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu. In tabernaculo filiae Sion effudit quasi indignationem suam. Tunc haec omnia constat fecisse Dominum, quando dimicantes hostes contra Jerusalem, Chaldaeos scilicet sive Romanos explere sua permisit judicia, nec refellit. Ipsi namque quasi arcus in manu Dei parati longe fuerant et extensi 120.1112C| ad ultionem; sed quia Sion noluit redire ad eum, neque eum suscipere, in cujus manu distensi servabantur, usque ad plenitudinem 1372 temporis: ut de plenitudine et completa mensura delictorum, plenitudo vindictae procederet. Et quia noluerunt esse amici jure factus est eis inimicus, quia juxta vocem Psalmi: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente, innocens (Psal. XVII): necnon et cum perverso, pervertitur. Sic et cum inimicis jure plangitur inimicus; firmavit autem manum suam quasi hostis, quia et ipsi adversarii exstiterant divinae legis, ut vel sic addiscerent quod non in suo gladio possederant terram, et brachium eorum non salvaverat eos (Psal. XLIII), sed dextera Dei et brachium ejus et illuminatio vultus illius (Exod. XV). Quod quia noluerunt animadvertere, 120.1112D| occidit omne pulchrum visu in tabernaculo filiae Sion, quando universa exterminari permisit et demoliri; nec distillare fecit, sed effudit quasi ignem indignationem suam. Quod melius de captivitate quae sub Romanis accidit intelligitur, quando tota effusa indignatio Dei cernitur. Allegorice vero, contra Ecclesiam quam saepe Dominus tetendit arcum suum quasi inimicus, cum ipsa sibi inimicatur, nec vult sponsi monita obaudire, ut ad eum redeat per humilem satisfactionem. Idcirco arcum extendit quasi inimicus, digne plangitur. Per arcum namque judicium intelligitur, quo unusquisque impraesentiarum aut percutitur ut corrigatur, aut quia diu tenditur in extremis, peccata cum consummata fuerint gravius 120.1113A| ad puniendum, relaxetur, in uno eodemque arcu diversae judiciorum Dei sagittae ad jacula praeparentur. Siquidem aliae sunt fulgurantes, quasi sagittae mittuntur electae de pharetra Domini ad veterem hominem perimendum, et vitia ferienda. Aliae sunt quae mittuntur ad affligendos quosque, certe aut ad coronam, aut ad correptionem, aut ad poenam supplicii. Sed de illis gemit Ecclesia et plangit, quas Dominus quasi inimicus aut per haereticos, aut per ipsum diabolum aut per membra ejus, ad vulnerandos quosque in Ecclesia intendit, de quibus in Psalmo: Ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X). Nam hujusmodi sagittae de arcu Dei, scilicet divino suo judicio, veniunt; ex quibus unus electorum: 120.1113B| Sagittae Domini, inquit, in me sunt (Job VI). Et David: Quoniam sagittae tuae, inquit, infixae sunt mihi (Psal. XXXVII). Pro quibus itaque sagittis, arcus quia tenditur a Domino, ut durius feriantur delinquentes, amare plangitur: imo non quia percutimur, ut corrigamur, 1373 sed quia arcus in furore extenditur, ut amplius quisque peccans corde induratur, demum quo gravius ab immanitate scelerum feriatur. Hinc quoque et in Psalmis: Dedisti metuentibus, inquit, te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX). Quia omnino quanto magis ex Dei patientia judicii tempus extenditur, tanto retributionis vindicta durior accumulatur. Firmat ergo dexteram suam quasi hostis contra Ecclesiam delinquentem, cum eam incessanter vindictis prosternit, et duris excruciat poenis, 120.1113C| donec aut ipsa correcta redeat ad eum post verbera aut indurata in his quae pereunt, tradatur ad supplicia post culpas. Porro interdum quousque iratus manum obfirmat, quasi hostis occidit in tabernaculo ejus omne quod visu pulchrum est: quia omnia pretiosa ejus membra diripere permittit et trucidare, quod utinam tale fieri ne videremus. Unde magis nobis flere cum propheta congruit, quoniam effusa est quasi ignis ad devorandum indignatio Domini quia peccavimus. Et quia ista ex peccatis impegimus, atrociora sunt et irremediabilia jam ex causa peccati, quam quotidie admittimus, nec tamen sic aut sentimus, aut ad percutientem nos Deum redire conamur. Sed effusa contentio super principes, nos omnes errare fecit in invio et non 120.1113D| in via. An non putatis quod haec in spiritu prophetae cernerent, qui cuncta in eo videbant quae loquebantur, in quo sunt ea quae necdum sunt, ut futura sunt quae nostris accidisse temporibus deploramus? Nequaquam igitur dixerim: Videntes eos appellatos aliunde, nisi quia plurima longe post praevidebant in spiritu. Unde continuo quasi de nobis diceret: Et effudit, inquit, quasi ignem indignationem suam (I Reg. IX). Effudit ergo quasi ignem indignationem suam, ita, ut videas omnia conflagrari discordiarum incendiis, et concupiscentiarum flammis cremari, et nequaquam opus sic deflere ea olim quae contigerant, cum et ipsi nunc scelestiora committimus in ecclesiis, et graviora peccamus. Siquidem moraliter 120.1114A| contra deliquentem Dominus arcum suum quasi inimicus extendit cum eum peccantem conspicit, nec emollit ad poenitentiam, sed manus ejus adhuc extenta, post numerosiora ire permittit crimina, nec avertit intantum, ut quidquid visu pulchrum in ea naturaliter intus in moribus, quasi in tabernaculo videbatur, Dominus perimere dicatur, quando foeditatem vitiorum eam constuprare permittit, et omnia morum honesta 1374 interius violari. Tunc demum quasi jam pro poena peccati, malis ejus exacerbatus, secundum Apostolum (Rom. I), quandoque tradit eam in passiones ignominiae, et effundit flammam libidinis, ut eat mira jam captiva post incendia desiderii sui faciens quae non conveniunt, etiam illa, quae sunt contra naturam. Hincque sequitur:

HE. 120.1114B| Factus est Dominus quasi inimicus: praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit omnes munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Haec omnia ad litteram de Judaeis manifesta est relatio, ut fontem lacrymarum commoveant verba, et ad lamenta sensus inclinent, quod Dominus qui eis ductor olim fuerat et custos, qui cum eis gradiebatur, et loquebatur de singulis, quasi amicus ad amicum, clemens et pius (Gen. XXVIII; Exod. XIV, 15, 33): nunc e contrario, cum vindictam rependit, fit eis quasi inimicus, suo agente judicio. Quantum ad litteram exspectat jam supra eadem planxerat, ubi ait: Nec pepercit omnia 120.1114C| speciosa Jacob, destruxit in furore suo munitione virginis Juda, nisi quod hic addidit in furore suo. Sed tantumdem est, cum ait, quia factus est ei inimicus, et moenia propter speciosa civitatis, metro allusit: non ut alia essent quae deflet, sed ut retexendo amplius se ad lacrymas provocaret.

Qua de causa in hoc eodem opere, quisque intrasti ad ea quae planguntur, magis magisque, charitate devotus, lacrymas debes requirere, et ad singula, quid defleas, una cum propheta retexere, quam quod fastidias invenire: ne forte (quia Dominus Deus exercituum nos vocat per Isaiam in die discriminis ad fletum, et ad planctum, et calvitium, et ad cingulum sacci (Isa. XXII) e contrario nos ad gaudium et laetitiam vanam erigamur, comedere seu 120.1114D| bibere quasi cras morituri: ut deinceps nihil experiamur boni malive, sed quasi lanugo impraesentiarum sumus auferendi (Sap. V). Unde et Salomon: Melius est ire, inquit, ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII). Propterea et nos quia intravimus ad hujus operis instituta Ecclesiae flentes, videamus spiritualiter quid acciderit (Cant. II). Quia quoties sponsa et amica quae vocatur, seu speciosa atque immaculata, se averterit ab amplexibus casti amoris, inimicitias, contra ejus agendo praecepta, sibi contrahit, fitque sponsus ejus quasi inimicus. Et mira 1375 dispensatione temperat sententiam severitatis, dum quasi et non ex toto inimicus dicitur: quia etsi videatur eam deserere in manibus hostium, et affligere 120.1115A| aliquoties, in tantum, ut penitus destituta credatur: non de crudelitate inimicitiarum forte venit, si se demum converterit, sed de providentia pietatis, saltem malis perpessa, ut ad eum flagellata redeat. Sed notandum, quod primum praecipitat Israel quando munditiam cordis aufert, ne divina possit videre: tum deinde praecipitavit, inquit, et omnia moenia ejus. Habet igitur Jerusalem nostra sua moenia, quae ad pulchritudinem et decorem pertinent nostrae religionis. Habet et munitiones quibus muniatur civitas ne irrumpatur ab hostibus. Habet quidem honesta, habet et inhonesta, Sed quae inhonesta sunt, inquit Apostolus, nostra abundantiori circumdamus honestate (I Cor. XII). Quia sunt in Ecclesia simpliciores et sancta conversatione 120.1115B| viri, sunt et rustica vilitate contecti. tamen utrique valde necessarii, qui omnes etsi videantur in muris Ecclesiae honestiori vita coaedificari, nec valent fide vel doctrina eam munire. Unde frequenter Dominus, excrescentibus malis, praecipitare aliquos permittit, qui videbantur ornamentum esse Ecclesiae, aut in haeresim aut in aliqua vitae flagitia. Sed et munitiones ejus quam saepe dissipat, cum eos qui defensores esse deberent, errare sinit, et pravis suis actibus dissipari. Deinde replet ex utroque sexu, id est multiplicat humiliatum et humiliatam: quando fraude daemonum in Ecclesia plurimos constuprari delictorum operibus permittit. Porro moraliter anima habet sua virtutum moenia; quia sicut sunt in urbibus, pro ornamento decoris, nonnulla quae moenia vocantur, 120.1115C| et munitiones in defensione, quibus civitas tueatur: ita sunt dona alia quae nos muniunt, alia quae ornant animam simul et Ecclesiam, ut puta prophetiae dona, genera linguarum, interpretatio sermonum, curationum genera. Quae nimirum quasi quaedam moenia mentis sunt, etsi quisque non habeat, stare per fidem et justitiam potest: quamvis ornatus altitudine donorum et virtutibus, sine quibus salvari valet, minime esse videatur. Nam fides, spes atque charitas non nostra moenia, sed munitiones sunt, quae si habere negligimus, hostium insidiis paremus. De Judaea vero, quia prophetiam atque doctrinam vel miraculorum signa abstulit Dominus, moenia ejus praecipitavit: quia fidem, et spem, atque charitatem, 1376 propter ejus duritiam 120.1115D| auferri permisit. Munitiones ejus dissipare studuit. Ub nimirum rectus ordo servatur: quia cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea virtutum dona, quae ad manifestationem spiritus data sunt, postmodum fidei, et spei, atque charitatis fundamenta destruuntur. Quae cuncta Dominus a perfidis ablata Judaeis, gentilitati tribuit: et ex iis quae infidelibus abstulit, montes fidelium ornavit. Quibus cum rursus anima exspoliatur, fit ei Dominus una cum eisdem Judaeis inimicus, et qui prius dicebat: Inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam (Exod. XXIII), ipse demum eidem inimicatur animae et affligere permittit. Unde et repletur in ea, humiliatus et humiliata, cogitationes videlicet immundae atque 120.1116A| nefandi sensus, ut ex utroque intus forisve contumeliis augeatur, donec confusione induta forte revereatur et convertatur ad poenitentiam. Sequitur:

VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et Sabbatum, et opprobrio in indignatione furoris sui, regem et sacerdotem. Ubi primum notanda est structura verborum, quanto splendore in Hebraeo reniteat, quae translata in nostra per principia versuum, tam diffusam sermonum elegantiam habet. Nam postquam luxit: Quomodo obtexit Dominus caligine filiam Sion: sic deinceps per singula concinentia gradatim verba deflevit, ut 120.1116B| possit ad omnia quomodo, quae non minus interrogantis est particula, quam et dolentis et admirantis coaptari, ut dicatur: Quomodo projecit, quomodo praecipitavit, destruxit, dejecit, polluit, et caetera quae dicuntur. Sic itaque plangit simul et dolet omnia, ut nunquam videatur stupor et admiratio vel gemitus immutari, dum ad singula se distendit. Hinc quippe quasi dicatur: Quomodo dissipavit quasi hortum tentorium suum, vel Quomodo demolitus est tabernaculum suum, vel caetera hujusmodi quae planguntur. Quae nimirum omnia propter peccata contigerunt Israelitarum, quod Dominus dissipavit tentorium suum quasi hortum et tabernaculum demolitus est, quia hostibus demoliri permisit. Sed tentorii nomine et tabernaculi, quamvis unum videatur sentire 120.1116C| quia tabernacula inde videntur dicta quod cortinae 1377 funibus distentae, tabulis interstantibus appenderentur, quae tentoria sustinerent: tamen in tentorio tabernaculum, quod Moyses erexit in deserto, possumus accipere, et in tabernaculo templum, quod Salomon demum aedificavit. Quae utraque propter scelera Judaeorum Dominus in manibus inimicorum dissipanda et demolienda tradidit. Primum quidem repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum ubi habitavit inter homines (Psal. LXXVII). Deinde sicut ipse per prophetam ait: Faciam domui huic, templo scilicet Salomonis, in quo invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, sicut feci Silo: et projiciam vos sicut projeci universos fratres vestros semen Ephraim (Jer. VII). Caeterum juxta 120.1116D| anagogen valde plangendum, quod multos in Ecclesia sic dissipari conspicimus, et demoliri quasi hortum. Sed de quo dicatur horto videamus, ad cujus similitudinem Dominus tentorium suum, scilicet Synagogam Judaeorum reprobam, vel Ecclesiam oberrantem a Christo, quae per tabernaculum jure accipitur, dissipare vel demoliri dicatur. Est namque et ipsa hortus de qua dicitur in Canticis: Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV). In quo nimirum horto puteus aquarum viventium emanat, et fons hortorum ubi aspirat Auster, removetur aquilo, fluuntque aromata illius, inter quae sponsus fructum pomorum et favum cum melle comedit. Nunquid ad hujus similitudinem Synagoga 120.1117A| vel Ecclesia reproba dissipantur membra, cujus emissiones nihil aliud sunt, quam paradisus? Nequaquam hoc dixerim, sed est alius hortus deliciarum quasi paradisus Dei, de quo Moyses in Genesi, quod levaverit Lot oculos suos et vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus (Gen. XIII), ut esset hortus deliciarum, et voluptatis. Ad quas itaque delicias Judaei suspirantes gemebant super ollas carnium, allia et cepas, peponesque ac cucumeres Aegyptiorum desiderantes (Exod. XVI; Num. XI), quae omnia sunt in animo eorum, qui terrena sapiunt. Ad cujus horti similitudinem, dissipat Dominus non minus de Ecclesia lascivientes, et ad Sodomitica 120.1117B| Aegyptiorumque desideria prava reflectentes, quam et de Synagoga oberrantes. Demolitur ergo Dominus tabernaculum suum, quando in Ecclesia degentes sceleribus et flagitiis permittit exterminari, et vitiis intus omnia concremari. Alioquin, Spiritu 1378 sancto teste, nisi qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, non potest conversari in tabernaculo Dei (Psal. XIV), neque absque iis quae sequuntur in eo coaedificari. Quibus praetermissis praeceptis, etiam oblivioni tradit Dominus, qui nonnunquam oblivionem patitur, festivitates et sabbata nostrae quietis: non quod solemnitates ei non placeant nostrae religionis, sed quia Dei prius tabernaculum vel templum Spiritus sancti in nobis violatur, non est in quo reliqua Deo ut placeant offerantur. Unde 120.1117C| oblivioni ea tradere censetur, quia nobis profecto ad justitiam sine bonis justisque operibus imputantur: imo rex et sacerdos opprobrio traduntur, qui sanctam Dei Ecclesiam nutrire, juxta Isaiam, debuerant, ex quo et erunt, inquit, reges nutritii tui (Isa. XLIX). Sed quia templum sancti Spiritus pravis violant operibus, opprobrium sunt magis hi in Ecclesia quam decus. De quibus David: Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui judicatis terram: Servite Domino in timore (Psal. II), et caetera quae sequuntur. Unde insinuat quia genus regale et sacerdotium sanctum sumus (I Petr. II), si pias et salutares Deo hostias offerre volumus. Tabernaculum sancti Spiritus, in quo digne offerantur, etenim ne demoliatur vitiis, diligentius necesse est observemus. Moraliter autem 120.1117D| anima habet tentorium et tabernaculum, in quo saepe sanctus Spiritus cum ea confabulatur, quod mox dissipatur quasi hortus, si se resolverit in luxum, et varia oblectamenta pravae delectationis. Dissipantur quidem tentorium et tabernaculum ut hortus, non ille deliciarum Dei sed quasi hortus super quam Sargon dux Assyriorum praeesse legitur (Isa. XX). Sargon quippe princeps hortorum interpretatur, voluptatibus et luxuriae dedicatus. Denique et Achab rex Israel vineam Naboth vertere vult in hortum (II Reg. XXI). Quod ille, juxta leges tropologiae, intelligens, mori maluit, quam consentire, ut haereditas paterna tantaque virtutum possessio, impii regis in delicias verteretur. Sed quia infelix 120.1118A| et misera anima tentorium suum, carnem videlicet quae ossibus et nervis compaginatur deliciis et luxu dissipari exterius consentit, et tabernaculum, seipsam scilicet, interius voluptatibus demoliri: quid aliud, quam vineam et haereditatem summi Patris, in hortum concupiscentiarum, nequissimo regni, transmutare permittitur? Et ideo demum omnes festivitates ejus et sabbata Dominus oblivioni tradit, quia templum, in quo offerri deberent vota et solemnia celebrari, his 1379 demolitus est deliciarum illecebris, et destructum carnis tentorium voluptatum oblectamentis. Cujus rex et sacerdos dantur in opprobrium, eo quod his omissis officiis, infelix anima regibus se subdiderit impiissimis: uni eorum qui Azotos (Isa. XX) devastat generationi ac 120.1118B| libidini servientes, quia Azotus generatio libidinis interpretatur: alteri vero qui florentes Christi vineas in hortum concupiscentiarum vult sibi commutari. Et hinc est quod sequitur:

ZAIN. Repulit Dominus altare suum, et maledixit sanctificationi suae: tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Altare suum repulisse, ut sanctificationi suae maledixisse dicitur: quia omnia sacrificia legis et altare cum universis utensilibus, in quo victimae offerebantur, sprevit, atque simul cum urbe et populo in manibus hostium una cum propugnaculis diripienda tradidit. Hic quoque ingressi in templum universae terrae sanctius vocem dederunt in domo 120.1118C| Domini, ubi quondam laudes solemnibus diebus, per diversa canebant organa, ritu inviolabili, et Domini augustius renitebat gloria. Quod et Isaias deplorat, dicens: Respice, ait, ecce populus tuus omnes nos, et civitas sancti tui facta est deserta Sion, deserta facta est Jerusalem, desolata domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae. Ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Isa. LXIV). Allegoricus autem sensus congruere satis non videtur, quod repulerit Dominus altare suum de Ecclesia, in qua Christus altare creditur esse hostia et sacrificium, pontifex et sacerdos. Non enim aliud altare recte dicitur Ecclesiae fore, quam hoc unum, in quo vota et sacrificia omnium offeruntur fidelium, licet et 120.1118D| altaria leguntur plurima, de quibus in Psalmis: Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus (Psal. LXXXIII). Sed sic sunt sancti altaria quemadmodum lux, seu caetera quae de ipsis praedicantibus, idcirco hoc unum altare sub quo sanctorum animae requiescunt, ut altaria ex eo jure nominentur: quia nequaquam fas est dicere quod eum repulerit Dominus, nisi forte in passione quando pro Judaeis orat, dicens (Luc. XXII): Pater, transfer a me calicem istum; et deinceps: Quod si non potest transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua; et hoc sit repellere non eum pro eis audire, imo per eos pro quibus rogat mortem passionis suscipere. Unde quasi repulsus a 1380 Judaeis, paterno judicio translatus 120.1119A| est ad gentes. De quo sane David: Tu vero, inquit, repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII). Distulisti autem, ne ultra Judaeis, amisso sacrificio, altare esset, super quo suas offerrent hostias. Quia profecto sicut omnia illa de sacrificiis figuram gerebant Christi (I Cor. X): ita et altare de impolitis lapidibus quos ferrum non attigerat, aedificatum (Deut. XXVII), corpus praefigurabat Dominicum, nullo humano opere contaminatum. Sed quia translatus est Christus ad Ecclesiam, in ea fideles devoti sua offerunt vota, pro quibus et compassa una cum apostolis plangit Ecclesia, non quod a se depulsum et translatum doleat, sed quia ejus pro morte contristatur cum apostolis, ut una cum eisdem de resurrectione gaudeat. Unde mos inolevisse 120.1119B| creditur ab eisdem apostolis, cum traditur eo die quo passus est, quod nulla mystica in orbe terrarum corporis et sanguinis Christi offertur hostia, tribus reor de causis: vel, quia ipse in veritate immolatur, cujus haec caeteris diebus mystica sunt sacramenta: vel, quia ipse pontifex Christus qui ea recte offert, eo die peremptus per seipsum descendit ad inferos: vel, quia templo soluto et altari in mortem depulso, non est ex mysterio, in quo alio altari corporis et sanguinis offerantur victimae. Sequitur: Et maledixit, inquit, sanctificationi suae, praesertim quia cum peccatum non haberet, pro nobis, secundum Apostolum, peccatum factus est (II Cor. V). De quo Moyses in lege: Maledictus, inquit, omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI). Hoc est ergo maledixisse 120.1119C| sanctificationi suae, in quo omnis nostra sanctificatio manet, pro nobis in ligno crucifixum fuisse. Sicque accidisse quod deflet: quia tradidit muros turrium ejus in manu inimici, quando apostolos, qui muri recte creduntur, turrium ejus, caeterorum scilicet sanctorum, tradidit in tentationem inimici, qui eos expetierat sicut triticum ad cribrandum (Luc. XXII), et nisi pro eis orasset pastor bonus, a fide lassati, in ejus victi remanerent manu. Quod autem sequitur: Quia dederunt vocem in domo Domini sicut in die solemni, nullus ignorat legentium Evangelium, quanta confusio tunc fuerit in domo Domini, quanta in atriis et in plateis, quantaque in tota civitate illa: praesertim cum esset dies solemnis, sed non de illa meditabantur, qui voces dabant 120.1119D| ubique altissimas, et confusas clamore plenas. Hinc quoque Isaias de Synagoga: Exspectavi, ait, ut faceret judicium, et ecce clamor (Isa. V). 1381 Qui profecto clamor jam tunc in auribus prophetarum resonasse creditur. Tropologice vero, in anima repulit Dominus altare suum, quando ara cordis intus profanatur, et prostituitur, ut polluta sit mens et conscientia ejus. Non enim alibi acceptum Deo sacrificium offertur. De quo David: Sacrificium Deo, inquit, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Sed cum ara cordis ab immundis spiritibus intus contaminatur, non inconvenienter una cum ipso sacrificio quod repellitur, etiamsi et sanctificatio 120.1120A| ejus maledicatur, dum maledictionibus subjacere probatur. Quod quia nomen Dei in se sanctificari noluit, maledictionibus multatur, et traduntur muri turrium ejus in manus inimici. Turres vero animae sunt fides, spes, vel caeterae virtutes, quibus profecto turribus anima erecta ad coelum usque attingit. Sed quia istae turres suos habent muros, quibus muniantur caeterarum scilicet virtutum opera: muri turrium ejus tundantur in manu inimici, quando intus forisve anima suis actibus dissipatur. Et dant vocem hostes in domo Domini sicut in die solemni, quando universa vitiorum portenta intus perstrepunt, eo quod violata templo Spiritus sancti, non alii quam immundi spiritus in eo habitant, quo nulla nisi sancti Spiritus organa virtutum 120.1120B| harmoniam resonare desiderat. Hinc est quod sequitur:

HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione. Nimis ergo profundae cogitationes Dei sunt, et ideo inscrutabiles. In qua denique profunditate fuit, quod cogitavit Dominus murum dissipare filiae Sion, et ne daretur cogitandi, more hnmano, libera facultas, tetendit, inquit, funiculum suum, quatenus secundum mensuram delictorum poena procederet ultionis: non quod Dominus cogitandi habeat affectus, sed nostro loquitur usu: quia omnia praesentia sunt ei, et nulla effugiunt ejus notitiae. Propterea et secundum plenitudinem impietatis eorum, 120.1120C| funiculus extensus est perditionis. A qua sane perditione dicitur, quod non averterit manum suam donec eis ad mensuram cuncta rependerit: ita ut et in funiculo distributionis, inimicus sibi terram eorum sorte diviserit. Unde et in prophetis alibi ipsa eademque manus (quia illi non 1382 convertuntur adhuc) legitur extenta. Hoc quippe est quod plangitur, quia non avertit manum suam a perditione eorum, ut in sinum eos revocaret suae protectionis, ne ipsi tota die inter gentes, ac si manus Moysi extenta, leprosi et immundi parerent. Luxit, inquit, antemurale, et murus pariter dissipatus est. Luxisse autem antemurale tropice dicitur, eo quod videntes se recedentibus angelis, quorum servabatur auxilio, lugentes fecerit. Sed melius ad nostram Sion refertur, 120.1120D| quoties Dominus super eam funiculum mensurae peccatorum nostrorum et normam districtionis judicii extendit, ut secundum merita delictorum Ecclesia affligatur. Hinc est quod frequenter muri ejus, defensores videlicet et rectores, dissipantur, cum aut per mortem immaturius subtrahuntur, aut viventes hostium impugnationibus destruuntur. Sed quia justo Dei fit judicio, manum suam a perditione eorum qui corruunt non avertere deploratur, eo quod urbs fortitudinis nostrae multoties offenso Deo, non minus ab invisibilibus interius, quam et a visibilibus exterius devastatur. Haec est, inquam, urbs fortitudinis nostrae, in qua Salvator, juxta Isaiam, ponendus decantatur murus et antemurale (Isa. 120.1121A| XXVI). Sed non immerito luxisse plangitur in hac peregrinatione nostra, dum lugubres et lugentes nos insinuat, eo quod in nobis Moab scilicet de patre necdum est humiliatus et contritus usque ad pulverem, nostris sub pedibus conculcatus. Alioquin nisi Moab sub pedibus Ecclesiae conteratur, nequaquam in ea recte canticum istud cantatur. Unde et sancti: Quomodo, inquiunt, cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. XIII, 6): namque terra est, in qua de patre diabolo Moab adhuc nec devictus regnat. Ideo luxisse antemurale ejus jure plangitur: quia totum ad caput refertur, quidquid in membris lugendum invenitur. Unde et murus dissipatus plangitur, quoties ipsa divino auxilio desolatur: non quod murus dissipari queat, sed quia protectio ejus 120.1121B| ex ea, culpis congruentibus, auferatur. Nam et Dominus quando perituram lugebat Jerusalem, dicens: Si cognovisses et tu (Luc. XIX), etc. Quid aliud quam antemurale ejus fiebat? Sed quia indignos se faciebant tanti muniminis, transpositus est ad gentes Salvator, quasi antemurale, qui scit compati et condolere nostris infirmitatibus, et factus est nobis murus. Moraliter autem, Dominus cogitavit dissipare murum filiae Sion, id est animae, quae 1383 filia nominatur, ut in Psalmo canitur: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV). Sed quia videt eam Dominus de arce contemplationis suae ad ima tendere ac refrigerari, cogitavit dissipare murum ejus, nec tamen libere (licet omnia nuda sint ei et aperta) donec tendat funiculum suum, et videat cujus mensura vel pondere punienda 120.1121C| sint uniuscujusque peccata. Primum quidem deliberat, ut facultas sit animae redeundi ad poenitentiam, et cogitat quatenus et ipsa antequam dissipetur muris auxilii ejus, de se recogitet extenditur funiculus super eam jam quanta sint ejus delicta vel qualia, si quomodo intelligat. Sin autem noverit quod non avertit manum ultionis suae Dominus a perditione, et hoc est quod sequitur: Luxit antemurale, et dissipatus est murus ejus. Hoc igitur cogitaverat Dominus, necdum libere, sed scrutans et pertractans ac deliberans, ut et convertendi daretur libertas. Illa vero quia noluit, nec ipse avertit manum a perditione, sed in fine, excrescentibus malis, dissipatur murus ejus undique, et illa diripitur ab hostibus. Videant qui temere de singulis indicare 120.1121D| non metuunt, neque volunt causas perpendere: cum ipse Dominus per se non absque mensura et deliberatione dicitur inferre judicium: cujus examen non potest humana fragilitas apprehendere, in cujus profecto arbitrio, et magnitudo poenarum est et mensura. Quod autem lugere dicitur antemurale, dissipato animae muro, fides est: non illa quae per dilectionem operatur, sed qua daemones credunt et contremiscunt (Jac. II). Per quam itaque fidem antequam murus ejus dissiparetur, virtutum scilicet caeterarum constructio, erat ei Christus murus et antemurale, per eamdem fidem in anima collocatus. Sed quia noluit infelix custodem et defensorem Christum habere, dissipantur virtutum opera, et 120.1122A| luget antemurale, fides videlicet qua credit futurum Dei judicium et contremiscet: nec tamen adeo se valet, hostibus jam exposita, expedire vel defendere: non quod ei locus non pateat poenitentiae dum vivitur, sed quia impius in profundum malorum cum venerit, contremuit (Prov. XVIII). Quod cernens propheta, plorat amarissime profecto: quia videt animam virtutibus destitutam, quam, prius quam peccaret, fluminis impetus laetificabat quasi civitatem Dei (Psal. XLV). De qua propheta cecinerat, quod Salvator ponetur in ea murus et antemurale, habitans, per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). Nunc vero ab hostibus 1384 obsessa, pro cantione laetitiae solum in ea antemurale luget, quod destinata sit ad inferos, ubi est inexpiabilis luctus et stridor dentium sine fine 120.1122B| habendus (Matth. VIII; Luc. XIII). Sequitur:

TETH. Defixae sunt in terra portae ejus: perdidit et contrivit vectes ejus, regem ejus et principes ejus in gentibus. Non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. Juxta historiam, per portas defixas in terra et vectes perditos et contritos, doctores Synagogae vel defensores vult ostendere, qui mentem in terrenis fixerunt rebus, dissipati sunt et contriti. Regem ejus et principes ejus in gentibus, idipsum repetere videtur, ut per portas, reges intelligantur, et per vectes, principes. Qui simul omnes confracti et perditi sunt in gentibus, atque quasi in terra defixi, nec valentes redire ad eum, quem ex lege repromissum suscipere noluerunt. 120.1122C| Quod autem dicit, non est lex, vel ideo dicit, quia concremata est a Chaldaeis, vel quia illis jam nulla est, eo quod in omnibus, omisso Christo, violata est et destructa, in tantum, ut jam ejus apud Judaeos nulla sit observatio. Sed et prophetae nullam deinceps repererunt visionem a Domino, quia ipsum verum legislatorem et Dominum prophetarum, de quo lex et prophetae usque ad Joannem cecinerunt (Matth. XI), praesentialiter ad se venientem recipere contempserunt. Spiritualiter autem: Propheta gemit super Ecclesiam, imo ipsa in suis gemere probatur, quod portae ejus defixae sunt, doctores videlicet et magistri, in quibus clavis vertitur scientiae in terra, dum carnalibus et terrenis occupantur operibus. De quibus jam supra planxerat, quod destructae essent, 120.1122D| nunc vero aliquid magis dolet, quia defixae sunt in terra. Quod enim infixum est, non facile movetur. Et hinc est quod David in Psalmis orat: Eripe me de luto, ut non infigar (Psal. LXVIII). Quoniam quod infixum est, ut dixi, non facile resolvitur. Vel nescio si removeri queat, nisi ab eo cui cedunt omnia antequam demergatur, ut urgeat super eum puteus abyssi os suum (Apoc. IX). Porro vectes perditi et contriti fiunt, quando hi qui divinae legis januas credentibus aperire vel non credentibus obserare debuerant, vel in circulos intromitti ad divina mysteria perferenda, haereticorum conteruntur viribus, vel suis perditis depravantur moribus. Quibus defixis et contritis in 1385 limo terreni desiderii, etiam ipsi reges, de 120.1123A| quibus jam supra dixi, et principes in vitiis carnalis vitae quasi in gentibus captivantur. Quod autem dicit, quia non est lex, non ideo quod non sit spiritualis, sed quia excrescentibus malis apud improbos non imputatur aliquid esse, dum cogitant se sine legis vindicta peccare. Tales quippe doctores ecclesiarum, ac prophetae Judaeorum visionem non merentur divinae inspirationis, ut recte doceant in futuris, qui se impraesentiarum vanis et pravis implicant erroribus. Secundum tropologiam vero, anima jure plangitur, cujus sensus defixi sunt in terra, scilicet in limo peccati, et nulla est virtutum substantia evadendi: quae, quia per angustam noluit intrare januam, portas suas, sensus videlicet, in terrenis confixit oblectamentis, et perdidit ac contrivit vectes 120.1123B| et seras virtutum, ne ullus ad eam immundorum spirituum prohibeatur ingressus. Quibus ita confractis, jam deinceps omnis, quo regebatur mandatorum Dei, principatus captivatur vitiis, in tantum, ut non sit ei lex, nec visio a Deo inveniatur, ut corde audiat quid ei Deus loquatur intus, sed effrenis vadit post vana suae mentis, et sui sectatur cordis desideria. Et hinc est quod sequentibus verbis plangitur.

JOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes, filiae Sion consperserunt cinere capita sua: virgines Jerusalem accinctae sunt ciliciis. Abjecerunt in terra capita sua virgines Juda. Patet sensus, quod more paterno, tantis oppressi tribulationibus Judaei, tali se continentiae 120.1123C| habitu plangebant. Tamen hi maxime, non sine causa, aut plangunt, aut planguntur, in quibus plurima virtus esset honestatis, et auctoritas religionis, si suae servarent vota proprietatis. Mystico autem sensu, senes ecclesiarum Dei tunc merito tacent, quando sedent in terra. Unde nescio, si senes vocari debeant: aut quia in terra sedent, aut quia tacent, nisi forte tales intelligantur, qualis ille senatorum chorus cum quibus venturus ad judicium, qui sciunt eorum in se formam assumere, pro quibus lugent: et ipsi tamen a solio arbitri non descendere, quamvis videantur una cum peccatoribus, quasi in terris positi, nostrae vitae maculas deflere. Sed utinam in nobis tales essent, nequaquam igitur dixerim quod lugendi essent: magis vero eos lugent, quos 120.1123D| πρεσβυτέρους Graeci vocant, 1386 qui nullo senectutis opere decorantur, sed quasi fatui torpentes, in terra sedent, dum terrenis et carnis occupantur operibus. Tales itaque plangit, quales in Daniele super Susannam insanisse legimus, de quibus dicit: Inveterati dierum malorum, nunc venerunt peccata quae operabamini (Dan. XIII). Caeterum filiae Sion quae consperserunt cinere capita sua, et virgines Jerusalem, necnon et virgines Juda, unius significationis esse videntur, quamvis diversa introducantur nomina. Quia renatorum animae, illius coelestis Jerusalem sunt filiae, sed habent differentias suas, aut ex speculatione divinae contemplationis: quas bene in Canticis languens anima, prae amore sponsi: 120.1124A| licet percussa ab hostibus et custodibus hujus saeculi vulnerata, necnon et exspoliato pallio justitiae, ardenter adjurat, dicens: Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo (Cant. V). Has igitur adjuratrices quas implorat, non puto quod cinere conspersas, aut cilicio indutas credat, quas non dubitat cum sponso posse confabulari. Alioquin, nisi excelsiores Jerusalem filias eas intelligeret, supernasque virtutes et sanctorum sublimium animas, nunquam tam lacrymabiliter eas pro se adjuraret, ut dignaretur una cum intercessionibus lamentationem sui languoris amoremque sponsi auribus intimare: quatenus idem errantem revocet inter greges sodalium, consoletur moestam, percussam relevet a plaga, et 120.1124B| sanet vulneratam suo vulnere, necnon et exspoliatam vestiat salutis indumento. Novit igitur talis quod plurimum valeat apud dilectum sponsum sanctarum intercessio animarum: idcirco ardenti animo adjurat eas, nec dubium quin licet pro se adhuc dubitanter dicat quod per eum a quo nihil eis aliquid charius esse existimat. Sed nunquid tales esse creduntur filiae, quas propheta luget? Vel nunquid aspergunt capita sua cinere et cilicio vestiuntur, quae festinant venire, vel pervenisse se gaudent ad amplexus et oscula sui sponsi? Nequaquam recte hoc aliquis dixerit, sed istae sunt filiae Sion, nomine tantum et regenerationis sacramento, quae ceciderunt de throno regni, aut in haeresim, aut ad pulvereas vitae actiones, quibus oppilatum est os, nec 120.1124C| audent oculos sursum levare ad Deum, sed capita sua, mentes videlicet, pulvereis aspergunt operibus, et sacco vestiuntur cilicino, 1387 peccatorum contexto setis caprarumque pilis. Et quia semel dejecerunt capita in terram, mentes scilicet in terrena convolventes oblectamenta, nolunt se erigere, neque excutere de pulvere: si quomodo prius, rursus induantur ab sponso, suis ornamentorum vestibus. De quorum igitur collegio et numero fortassis illa quae sic adjurat, licet male vulnerata, et nuda jam evaserat, quaerens dilectum suum, amore languida: nec tamen per se accedere praesumit ad eum quasi impudica. Ideo supplex, ante se intercessores et legatos adjuratos, ardenter dirigit et exoptat. Sed miserae interdum animae, licet filiae dicantur Sion, Jerusalem 120.1124D| et Juda, sic se hactenus delictorum circumdant exuviis, et mentem terrenis obvolvunt indumentis, quasi nunquam velint assurgere. Pro quibus sane non dico Jeremias, fratrum amator, verum et omnis sanctorum chorus jure plorat, nostraque immanissima plangit excidia. Quia et si recte vellent, amisso sponso, post persecutiones multiplices et vulnera, post nuditatem et maculas, forsitan et si non mox dilectum, saltem filias Jerusalem sanctorum scilicet invenissent animas, quae illam suis precibus et meritis suis, denique monitis et exemplis, ad dulcia sponsi oscula reveherent, si se de pulvere excuterent, mentemque a terrenis erigerent. Unde adhuc et filiae vocantur Juda et Jerusalem, quatenus, audito 120.1125A| nomine, verae fidei confessionem recipiant, et ad visionem pacis quandoque per bonam voluntatem intendant, donec rursum per adoptionem, contemplationem divinae inspectionis clementer recipiant. Moraliter autem, anima cum spiritum consilii amiserit, quasi de senectute gravitatis, et dignitate maturae vitae, in terrenis residens, infatuatur: quia nullo sapientiae sale conditur, dum terrena inhiat, carnisque sectatur illecebras: et hoc est senes saedere in terra, omnes consilii cogitatus, et prudentiae actus, in voluptatibus hujus vitae, et lucris saeculi versari. Quibus cum occupatur anima curis, conticescunt apud Deum omnes animi conatus. Unde et David gemens: Quoniam tacui, inquit, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI). 120.1125B| Ergo ea quae intus quasi inveterascunt, dum veteris hominis lucra sectantur, quid aliud quam cariosi senes, de specula coelestis vitae prolapsi in terra, conticescunt a bonis: et si videantur tota die, impraesentiarum videlicet, negotia vitae hujus clamare ac requirere? Unde et filiae Sion, scilicet animae, 1388 mentem quam polluere talibus non pertimescunt actibus, quid aliud quam pulvere aspergunt caput? Deinde vitiorum setis circumamicta et caprarum pilis gloriam, quam in coelestibus habere poterat, mente jacens in terra devolvit, donec in pulverem revertatur caro unde sumpta est, et finis ejus interitus fiat sempiternus (Gen. III; Philip. III).

CAPH. 120.1125C| Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum. Nec dubium, quin videns propheta contritionem populi, nullique sexui vel aetati hostes in nece parcere, ingenti dolore turbatus, fletu maximo deplorat, ita ut oculi prae lacrymis deficerent, et omnis jucunditas delectamenti vertatur in anxietatem cordis. Quid enim magis dolendum, quam quod natio antiqua semen patriarcharum atque amicorum Dei, divinis legibus erudita, et prophetarum oraculis saepius confortata, in tantam apostasiam venerit, ut Dei sui oblita, propter immanitatem scelerum, traderetur in manus hostium? Ergo spiritualiter, Quomodo defecerunt oculi prophetae prae lacrymis, nequaquam reor simpliciter accipiendum, sed sicut David canit: 120.1125D| Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? (Psal. CXVIII.) Laudabilis quidem et felix defectus, non veniens ex infirmitate carnis, sed ex fortitudine desiderii: quia omnino mens sanctorum, cum ea ardentius intentiusque intendit quae non videntur et sempiterna sunt, deficit ab intuitu eorum exterius, quae praesentis vitae et vana sunt. Siquidem alii sunt isti oculi carnei, alii qui aperti sunt, quando Adam (Gen. III) gustavit vetitae arboris pomum: alii, qui laudantur in sponsa, de quibus dicitur in Canticis, Oculi tui columbarum (Cant. I). Sed cum isti qui columbarum laudantur divinitus illustrati, purius atque ardentius coelestia contemplantur mysteria, omnes reliqui 120.1126A| deficiunt: quia tanto minus concupiscibilia exterius intendunt, quanto isti ardentius divina introrsus penetrant et intelligunt. Unde et videntes prophetae sunt vocati (I Reg. IX), eo quod illa quae manent in Spiritu perspicacius conspicerent. Nequaquam igitur eos otiose defecisse ingemuit prae lacrymis, sicut et David in eloquium tuum addidit. Felix quidem defectio, quae non detrimentum, sed augmentum capit, dum ad ea crescit oculus quae intendit. Ergo prophetae oculi, cum deficiunt prae lacrymis, 1389 non minus ea cernunt quae diligunt, quam quae dolent et plangunt. Unde et ardentius tanto adeo se dirigunt, quae manent, quanto vident clarius amariora esse et dura pro quibus dolent. Alioquin sanctis semper dulces sunt lacrymae, et ad 120.1126B| omnia impraesentiarum congruentes. Propter quod David, Fuerunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI), in prosperis videlicet et in adversis, quia sicut panis ad omnia, quae in usibus vitae veniunt, videtur congruere: ita lacrymae in doloribus et angustiis, in pressuris et tribulationibus, in desiderio et fervore amoris, etiam in gaudio et compunctione divinae recordationis. Fateor quod nullus humor corporis tanto sale conditur, neque eo magis anima, qualibet afflictione mota consolatur. Et hinc est quod Ecclesia una cum Jeremia ad lacrymas quasi ad consueta doloris sui medicamenta, recurrit, seque totam pro suis male perpessis membris in lacrymis transfudit, ita ut vere cum propheta dicat: Defecerunt oculi mei prae lacrymis, et omnia viscera 120.1126C| mea conturbata sunt. De quibus nimirum visceribus jam supra planxerat, quando ventrem suum turbatum dolebat: quippe, quia hoc sunt viscera, quod venter, eo quod intra ipsum sunt quasi receptacula colluvionis. Per quae, ut jam dictum est, multitudo fidelium, quae divinis quotidie infra uterum Ecclesiae repletur alimentis, accipitur. Sed commota pressura tentationis, aut pro cruditate doctrinae, aut morum pravitate mox conturbantur, et velut mare fervent, pro quibus excelsiores animae indesinenter curam et sollicitudinem gerunt. Unde et Ecclesia, quasi parturiens: Conturbata sunt, inquit, viscera mea, et effusum est in terra jecur meum. Nam per jecur, existimo, illi recte intelliguntur qui locupletes in Ecclesia curis et voluptatibus deserviunt: sicut et physici 120.1126D| philosophantur, quod in jecore voluptas et concupiscentia sedem habeant; unde tales monet Apostolus revocari, ne sperent in incerto divitiarum, sed, qui habent, inquit, sic sint quasi non habentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint; et qui possident, tanquam non possidentes (I Cor. VI). Alioquin cum hi se effundunt per varia mundi desideria, et relaxant frena concupiscentiarum, quid aliud quam jecur Ecclesiae in terra effunditur? Nam qui, sicut docet Apostolus, habent, ut ita dicam, concupiscentias hujus vitae et voluptates, eas videlicet res in quibus concupiscentia nutritur 1390 vix sine sua relaxatione in terra ea valent amplecti, quanto magis cum omnes concupiscentiarum habenae laxantur? 120.1127A| Unde gemens Ecclesia, pro talibus effusum est, ait, jecur meum in terra. Et notandum quod non hepar sine felle habetur: ita et divitiae, nescio si unquam sine amaritudine possideantur. Dicitur autem quod ad se calore suo succum ciborum trahat, vertatque in sanguinem, quem sane ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet, et hoc forte est, quod Apostolus docet: Et qui habent, sic sint quasi non habentes, ut in sanguine redemptionis suae ea vertant, et singulis Ecclesiae membris, quasi ex abundantia sanguinis, pastum et alimentum praebeant. Hinc quoque sequitur: Super contritionem filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. Ac si diceret: Effusum est jecur meum in terra, super contritionem filiae populi mei: quia Ecclesia Christi, quae filia sanctorum jure vocatur, 120.1127B| tunc conteritur et afficitur tentationibus, quando jecur ipsius, divites videlicet et potentes, in terrenis se effundunt desideriis, et sola quae praesentis vitae sunt inhiant. Tunc itaque parvulus et lactens in plateis oppidi deficiunt, quando tales omni felicitate saeculi abundare videntur. Sin alias, nisi parvuli et lactentes essent in fide et doctrina Christi, pro talibus nunquam in plateis deficerent. Hinc et David, Mei autem, inquit, pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII). Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quandoquidem moventur pedes cum fide parvuli, et in doctrina necdum idonei, zelant eorum felicitatem qui terrenis incumbunt lucris, relinquentes viam angustam, quae ducit ad vitam (Matth. VII), exeunt in plateis, et effundunt se 120.1127C| ut pereant. Porro tropologice bene anima plorans: Defecerunt, inquit, prae lacrymis oculi mei, quando amore languida videt viscera sua interius conturbari, nec valet conceptiones mentis suae ad ea quae oculus intendit dirigere. Viscera quippe ejus sunt conceptiones cogitationum. Quas itaque conceptiones videt interius conturbari oculus rectae intentionis, et deficit prae lacrymis, nec valet libere contueri ea quae cupit, dolore pressus amaritudinis. Quia effusum est, inquit, in terra jecur meum, id est omnis ejus voluntas et concupiscentiarum luxus, quarum colluvione etiam in ea divinus ignis exstinguitur. Et quia ignis humani corporis in jecore, ut aiunt philosophi, sedem habere creditur, inde usque 120.1127D| ad cerebrum 1591 subvolvat: deinde usque ad oculos, caeterosque sensus et sic per membra diffunditur. Unde (Gen. VIII) cum prona est mens et concupiscentia ejus in malum, et ignis ille de jecore in terra effuso ad oculos usque attollitur, quid aliud quam defectum rectae intentionis inferre creditur? Et hinc est quod plangit: Defecerunt oculi mei prae lacrymis, quia ex dolore quo lacrymae nascuntur defectus divinae contemplationis generatur. Et notandum quod effusio jecoris ad terram, non nisi de contritione animae, quae filia sanctorum esse debuit, eo quod conculcata est ab hostibus evenit: unde tam exterior sensus, virore gratiae, parvulus, quam et mens introrsus lactens, defecta virtutibus, per 120.1128A| plateas hujus saeculi male dilapsa, non est quo sei vertat, nisi ad lacrymas, ex quibus, licet ocull graventur, saltem fletibus consolatur. Unde sequitur:

LAMED Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum? Judaeis quod etiam atrociora contigerint nulli dubium. Nostra vero Jerusalem amara plorat, quia numerosior ejus pars vulnerata in plateis exhalatur cum relicto angusto itinere, vias arripit latiores (Matth. VII). Inter quas illa nimirum corruit, quae recordata sui foederis, in Canticis, gemebunda sponsum quaerit: Quaesivi, inquit, eum, et non inveni, vocavi et non respondit mihi; ac deinde: Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt 120.1128B| me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum (Cant. 5). Quae profecto, si sponsi frueretur intus amplexibus, foris vulnerata non esset. Sed quia parvulus et lactens, ut uterque sexus comprehendatur, latiores vitae vias expetunt, et longius plateas hujus saeculi requirunt, pervagando una cum prodigo ex Evangelio filio, universis exspoliantur bonis, et fame pereunt (Luc. XV). Et hinc est quod sanctorum chorus luget. Matribus, inquiunt, suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum, cum deficerent quasi vulnerati in plateis? Sed miserae matres, quae filios suos ad tantam inopiam longe a patre abduxerunt.

Ex quo notandum quod parvulus et lactens ipsi sunt, adolescentior filius, generosae nobilitatis indoles, 120.1128C| sed sua pervagatione et consumptione rerum inopes, unde norunt quibus in domo patris usi sunt cibis: Non enim aiunt: Ubi est hordeum, 1392 aut siliquae, quae famelici gratanter accipiunt, sed ubi est triticum et vinum? Norunt igitur, etsi degeneres suo vitio, quales eos primum pater genuerit: propterea et prodigus ille filius concupierat saturari de siliquis, quas porci manducabant. Quanti, ait, mercenarii abundant panibus in domo patris mei? (Ibid.) Sed et Isaac de filio suo Jacob: Frumento, inquit, et vino stabilivi eum. Quia profecto duobus istis libertas pascitur, ut pane confirmetur cor hominis et vino, id est gaudio Spiritus sancti laetetur interius (Gen. XXVII). Non enim alio pane libertas nostra utitur, nisi (Joan. XXII) qui de grano frumenti, 120.1128D| quod in terram cecidit, et mortuum fuit, conficitur. Qui profecto panis de coelo venisse creditur, neque alio vino, nisi quod de vinea Sorech, et vite, quae Christus est, vindemiatur (Joan. VI; Isa. V; Joan. XV). Hoc quippe vinum, et hunc panem, parvulus et lactens a matribus requirunt: sed quia in plateis non invenitur, neque vulnerati eum digne accipiunt, exhalant animas suas in sinu matrum suarum, quae illos male aluerant, et in sinu oblectationis pessime illexerant. Eruditior enim ille filius, qui ad patrem suspexit egens, quam isti qui a voluptatibus carnis quasi a matribus ea requirunt (Luc. XV): quoniam paterna sunt ista. Alioquin, si cum Patre essent, aut ad Patrem domum redirent, animas fame 120.1129A| non exhalarent: Sed quia caro eos decipit, errant: et si non in eo quod panem vinumque requirunt, saltem quia in carne torpentes, ab ea ista petunt. Nesciunt miseri quod qui in carne sunt Deo placere non possunt (Rom. VIII). Idcirco in sinu carnis intereunt, quoniam hi filii Patris sunt, qui non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I). Moraliter autem, pene idem est sensus: quia anima, relicto districtionis itinere, cum coeperit se dilatare exterius, quasi per plateas voluptatis arripit latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem. Et ideo Dominus ex Evangelio: Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es cum eo in via (Matth. VII), id est verbo Evangelii, quod adversari videtur vestris pravis desideriis, ne forte tradat 120.1129B| te judici, et caetera (Matth. V). Alioquin parvuli, cogitatus vestri, et lactens animae scientia, si ad exteriora carnis et plateas delectationis se projecerint, non habent a matribus quid reposcant, scilicet ab illecebris sibi male blandientibus; quoniam eis nec panis est qui cor hominis confirmat, doctrina videlicet spiritualis: nec vinum quod laetificat; Spiritus sancti gratia intus, qua mentes inebriantur fidelium. Et ideo bene, dum requirunt ab iis in quibus et cum 1393 quibus ista nunquam inveniuntur, exhalant animas, qui talia sunt sicuti in sinu gehennae ad mortem, quae illas genuit, dum caro, quam quasi matrem crediderunt, in terram rediit. Unde quam bene per quemdam sapientem dicitur: In die bonorum, ne immemor sis malorum (Eccli. XI); et: Beatus homo qui 120.1129C| semper est pavidus; quia qui mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII). Quod quia gens illa noluit emolliri digne ad poenitentiam, plangentis affectu, propheta gemebundus ad ipsam Jerusalem, querelas suas convertit, dicens:

MEM. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem, cui exaequabo te, et consolabor te, virgo filia Sion? Certum quod sicut sub coelo nulla fuit antiquitus gens tam gloriosa, uti Jerusalem illa prae omnibus regnis inclyta: ita nulla felicior quam nostra, quae est mater omnium nostrum, et filia coelestis patriae, quae sponsa Christi appellata est, et conjux, nec non et anima in ejus corpore consecrata, 120.1129D| gloriosissima creditur, cujus in coelo municipium esse non dubitatur et haereditas. Quarum justificatio, non nisi ex Deo creditur, cum una ex omnibus in coelestibus futura Ecclesia praedicatur: ut sit corpus unum cum capite suo (Gen. II), de carne ex ossibus ejus in fide et charitate compaginatum; et sicut in coelis una ex omnibus est civitas gloriosa, quae colligitur, de qua David: Gloriosa, inquit, dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI), ita et una est illa Babylon a Christo quae degenerat et fornicatur. Unde pro brevitate legentium, super harum trium ruinas, contra coeptum explanationis ordinem: quia pene unus est casus, unus adhibendus est luctus, ut dicatur de omnibus, dicatur et de singulis: Cui comparabo 120.1130A| te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem, cui exaequabo te, virgo filia Sion? Quia sicut nulli est mortalium gloria excelsior earum, quae pervenerunt ad bravium supernae vocationis (Philip. III): ita nulli est comparanda ignominia tam immanissimae confusionis. Nam et trina repetitio verborum diversa sub una significatione, harum trium, videtur lugendo unam colligere, incomparabilem amentiae caecitatem, quae de tanta vocationis suae gloria, et dignitatis culmine, non dicam de angelorum consortio, verunt et Dei in coelestibus ut cohaeredes essent, ad tantam se ruinam, et informitatem dedecoris projecerit, ut casus earum nescio, nisi diabolo, cui 1394 sit comparandus. Unde in Psalmis: Ego dixi, ait, Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines 120.1130B| moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI). Alioquin, qui dii fuerant, et filii Dei adoptati (Rom. VIII. nisi ad hominum carnalium redissent actus, et diaboli imitatores essent magis quam Dei (Galat. IV; Ephes. I), nunquam ut homines morerentur, et quasi unus de principibus corruerunt. Nunc autem, quia de tanta gloria ad tam nefandam ruinam prolapsa est gens illa, vel Jerusalem, quae filia Dei appellata, seu quaelibet anima, lugens propheta, vel chorus electorum Dei, de illa quae ceciderit, ait: Cui comparabo te, vel cui te assimilabo? ac si dicat: Nulli, nisi cujus es imitatrix, illi te coaequari liceat, quia digna est. Nulla est comparatio, vel assimilatio, ubi nulla species vel formositas invenitur; sed totum informitas, horror, vastitas et 120.1130C| contritio possidet, et ad non esse tendit: et quod ad non esse tendit, revocari nescio si possit ad essentiam. Et ideo cui comparentur, anima prolapsa, vel Ecclesia ab sponso oberrata, seu gens illa de solio gloriae dejecta, non facile invenitur. Propterea non est ex quo alterius casu, vel ruina ulla earum consoletur. Magna est, inquit, velut mare, contritio tua. Quod autem contritio gentis illius, aut Ecclesiae corruptae vel animae prolapsae, velut mare, magna plangitur: inde est, quod una earum postquam hostibus suis substrata, vel subjecta fuerit, a fervore conculcationis, ac si mare nunquam quiescit; sed, sicut illud magis undarum suarum fluctibus indesinenter alliditur, ita et istae, postquam in manibus inimicorum provenerunt, ruinis et tentationibus 120.1130D| fractae, conteruntur: a fervore peccati non quiescunt, donec gehenna eos excipiat. Hincque sequitur: Quis medebitur tui? Ac si dicat: Nullus, donec ad eum redeas, a quo averteris. Hoc autem loco: Quis, aut pro impossibilitate ponitur, eo quod aliqua earum irrevocabilis post lapsum probatur, aut pro nimia raritate, quia qui mederi possit corruptae, nullus est nisi unus qui peccaverat, et hoc difficile est utrum ipse velit. Quarum nimirum ruinae causas, et difficultatem curationis, mox aperit, cum subjungit:

NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa, et stulta: nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam 120.1131A| provocarent. Habuit quidem Jerusalem suos pseudoprophetas, ut in plurimis ostenditur locis: habet et Ecclesia, aut haereticos, aut schismaticos, aut pravos doctores suos, qui 1395 absque temperamento liniunt parietem, juxta Ezechielem, qui singuli dolosis argumentationibus, vel falsis opinionibus, simplicium corda, a veritate rectae fidei, et statu bonorum operum, subvertunt, teste Petro apostolo: Fuerunt, ait, pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui inducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negantes, superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio non dormitet 120.1131B| (II Petr., II). Nec dubium, quod culpa sacerdotum, et eorum qui in lege versantur, ruina sit populi: qui aut falsa docent absque temperamento, quasi quae videant, aut iniquitatem suam populo, seu scelera, sollicite ad poenitentiam cum provocent, non annuntient. Insuper et plures, quamvis recte doceant, ea quae bene docuerint, suis pravis (non dico minima, verum etiam et majora) exemplis dissolvunt. et omnia, aut lucri causa faciunt, aut erroris, aut actantiae, vel desidiae. Neque enim curam gerunt animarum, sed cuncta sui causa faciunt, sub hypocrisi loquentes, tantum ut ea obtineant quae sectantur. Falsi (Isa. III, VII, XXIII) igitur prophetae in omnes probantur, qui viam Dei in veritate non docent. Unde sequitur: Viderunt tibi assumptiones 120.1131C| falsas et ejectiones. Nam in Isaia, ubi noster interpres, onus transtulit Babylonis, vel Tyri, aut Damasci, LXX visio verbum dixerunt, Symmachus vero et Theodotio assumptio interpretati sunt. Et hoc est quod falsi prophetae quando vident onus populi, quo verbo, semper tristia quae sequuntur, et imminentia delictorum supplicia levigare, quasi scripturarum exemplis, et consolationibus suis contendunt, et dejicere suo judicio a dorso peccatorum onera, quae fabricata sunt: sed utrasque falsas vident, assumptiones videlicet et dejectiones: quia saepe pro suo libitu, ex levioribus culpis, graviora onera, vel assumptiones pronuntiant, et imponunt populo, et ex gravioribus et innumeris, dejectiones falsas vel levigationes quasi ex divina auctoritate faciunt 120.1131D| peccantibus; et nesciunt miseri quod vae illis im mineat; quia (Isa. V) dicunt bonum malum, vel malum bonum. Et ut Aquila interpretatus est manifestius: vae qui dicunt bono: Malus es, et malo quia bonus. Duobus ergo istis litteris, propheta doctores simul pravos et auditores plangit, juxta interpretationem earumdem litterarum, ut 1396 sit sensus: quod ex Mem, id est ex istis qui male docent, Nun, quod est sempiternum, eis utrisque immineat supplicium, vel quia isti prave, pro meritis eorum, pravos docent: vel, quia illi maledicentes, malos non refugiunt. Habet igitur et anima falsos prophetas suos exterius, cum ipsa se illis subdiderit: sensus videlicet carnis, qui ei semper praesentia ostendunt, 120.1132A| et futura negligunt. Habet et interius, pravos siquidem cogitatus, ex prudentia carnis genitos: qui et falsa exhibent nostris obtutibus et stulta. Hi enim quam frequenter damna judicant, quidquid impraesentiarum mens de voluptatibus relaxat; neque iniquitatem esse pronuntiant, quidquid aut acquiritur, aut inimicis rependitur, carni censent indulgeri, longiora nobis promittunt tempora, severa Dei extenuant judicia, et plurima quae dicuntur non esse futura, vel aliter esse, quam dicuntur, prophetant. Hoc quidem levius fore, illud vero gravius suggerunt, et sua semper leviora putant faventque commissis. Unde Apostolus: Prudentia, inquit, carnis, mors est, quia cogitatus ejus vident jugiter, aut assumptiones falsas, aut dejectiones (Rom. VIII). Rarum quod sibi 120.1132B| ignoscant, ut alteri consentiant: et quod uni, ut omnibus: sed semper aut exaggerant, aut assumunt, aut dejiciunt, et imminuunt, et ex istis quidem sibi obedientibus, sempiternum acquirunt supplicium. Et exinde sequitur:

SAMECH. Plauserunt super te manibus, omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem. Alii quidem super Synagogam vel Ecclesiam, aut animam, hunc planctum interpretantes: eos qui plaudent manibus super eas, inimicos esse dixerunt, quasi ex irrisione et gaudio insultantes: sed nos sanctos Patres e contrario esse dicimus, et amicos, zelo et charitate, nimio dolore 120.1132C| affectos, qui quoties unam earum projectam a Deo cognoverint, plaudent manibus, non irridentis fastu, sed dolentis et plangentis affectu, quod de tanto culmine et gloria, Synagoga vel Ecclesia, aut anima prolapsa, ad tantam subito et improvise pervenerit ruinam. Unde et transeuntes hi per viam dicuntur. Caeterum hostes Ecclesiae, aut animarum vel Synagogae, nequaquam dixerim, quod transeunt per viam: quia viam pacis nescierunt (Psal. XIII), sed oberrantes a via, huc illucque 1397 tumultuantes, ad ima corruunt. Quod autem dicit: quia sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam Jerusalem, subitum et improvisum tam dolentis quam admirantis affectum insinuat eorum, qui ad divina semper tendentes, gemunt et obstupescunt quid acciderit, quod 120.1132D| de tam ineffabili gloria, insperate, ad tantam pervenerint apostasiae insaniam. Solent namque isti motus manuum vel capitis, et sibilus, diversos animi affectus ostendere, et ideo non minus moerorem cordis et dolorem dicimus significare, quam et insultationis et gaudii seu derisionis. Hincque sequitur: Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, et gaudium universae terrae? Nequaquam igitur hostes Ecclesiae vel animarum, perfecti decoris eam putant, aut gaudium universae terrae, cum floret in opere: sed soli sancti sunt et amici, qui eam perfecti decoris esse credunt, uti prophetae, seu auctores divinarum Scripturarum, in quamplurimis locis decantant, et gaudium universae terrae indubitanter asseverant. 120.1133A| Sed quanto gloriosiorem et pulchriorem eam constare gaudebant, tanto magis admirantur et lugent, cum eam constupratam, et dejectam in manibus hostium vident. Non enim haeccine est, quod aiunt, percunctantis, aut laetantis animo, sed confitentis, quasi haec est et plangentis: dicunt ut quantum hilarescunt cuncti de illa, quia manet: tantum lugeant, quia foedatur sordibus, et ad ima ruit. Verum sanctorum gemitum super eam propheta et ipse gemens exhibuit, nunc de inimicorum gaudio et insultatione plorans, dicit:

AIN. Aperuerunt super te, inquit, os suum omnes inimici tui, sibilaverunt et frenduerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus. Ex utrisque ergo propheta afficitur: 120.1133B| vel quia amici gemunt de his tribus, ex quibus una civitas colligitur; vel quia inimici derident et insultant pro ea de illis quae ceciderit. Aperuerunt super te, inquit, os suum omnes inimici tui. Os ergo inimici tunc in nobis aperiunt, cum multa sunt de nobis mala quae dicuntur. Aliter autem apud judicem qui in nullo fallitur clausum esset, nisi ex nobis innumera forent scelera et peccata, hostis quae objiceret. Aperiebant ergo contra Jerusalem dejectam os suum; aperiunt et contra Ecclesiam delinquentem, nec non contra animam, in sanguine peccatorum suorum 1398 conculcatam. Hinc quoque David, Deus, inquit, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. (Psal. CVIII). Felix namque cui etsi sint culpae, quae objiciantur, sunt et laudes 120.1133C| pro ea quae dicantur. Sibilaverunt, inquit, et frenduerunt dentibus, quasi leones, inquam, avidi ad devorandum: quia sicut charitate compuncti atque stupore permoti supra sibilasse dicuntur dolentes, ita isti plaudentes et irridentes, quando viderint unum eorum corruisse, Dei auxilio et gratia destitutum. Unde sequitur: En ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus. Illam enim diem semper hostes nostri exspectant venire, qua liceat eis non minus animam uniuscujusque, quam et totam simul Ecclesiam, quasi in gladio ultionis divinae, vel perditionis devorare. Sed quia hoc minime provenire potest, nisi pro multitudine impietatum nostrarum, Dominus justo suo judicio fieri permiserit, sicuti et Jerusalem fecisse probatur, continuo plangens propheta subjungit:

PHE. 120.1133D| Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, exaltavit cornu hostium tuorum. Saepius ergo Synagoga Judaeorum, Dominum irritans malis suis jamdudum justam promeruisset poenam, nisi Conditoris sui bonitas, diu tolerans, diu et patienter sustinuisset ad poenitentiam. Sed quia converti noluit post culpas, nec cessare a nequitia: tantum secundum merita sua, quia vicit sceleribus Dei patientiam, condignam ultionem recepit; uti olim ad Moysem Dominus, quando pro populo ad idololatriam converso, rogabat, 120.1134A| respondit, dicens: Dimittam juxta verbum tuum; verumtamen, in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Exod. XXXII). Non quod in uno eodemque peccato Dominus judicare debuerit in die ultionis: quia non judicat bis in idipsum, sed quia ipsi ab hoc idololatriae peccato nunquam perfecte cessaverunt vel poenituerunt. Idcirco et in die ultionis, hoc non minus quam et in futuro, in eos qui permanserint, Dominus visitare dicitur. Et hinc est quod nunc ait: Fecit Dominus quae cogitavit et complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus destruxit et non pepercit, quando plagas quae in lege ac prophetis frequenter comminando praedixerat, tandem ad iracundiam provocatus, super eos induxit. Quod si haec 1399 inimici corporei contra Jerusalem illam tunc 120.1134B| fecerunt, quid spirituales nequitiae, et ministri antiqui hostis facturi sunt erga Ecclesiam, quando eam pro suis iniquitatibus, sibi a Domino traditam, poenis et doloribus circumdabunt? Siquidem non de illa dico, adversus quam portae inferi non praevalebunt (Matth. XVI), sed de his qui corruerunt intus forisve. De quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. XXI). Exaltavit inquit, cornu hostium suorum, quia cum infirmatur Ecclesia Christi, tunc cornu inimicorum ejus, regnum videlicet vel potentia, amplius contra eam exaltatur et praevalet. Terribilia sunt valde quae planguntur, quando anima in potestate traditur hostium. Quae longe, in die felicitatis, noluit praevidere futura, quae imminebant mala; idcirco impegit diem quam sui 120.1134C| semper exspectabant hostes, quando Dominus fecit et complevit sermonem suum, juxta quod in sacris litteris praedictum erat. Unde Dominus, in typo periturae Jerusalem, videns animam hujusmodi malis circumdari, flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis: quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique (Luc. XIX). Suam ergo diem habet anima perversa, quae transitoriis laetatur bonis. Cui ea quae sunt, ad pacem sunt; quia dum ex rebus temporalibus gaudet, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis scandalum habebit 120.1134D| in die aliena, cum pro suis iniquitatibus, suis tradetur adversariis, qui suis eam circumdabunt poenis et cruciatibus; nec jam tunc juvabit quidquid in praeteritis aliquid de terrena felicitate habuit, sed ibi affligenda est ubi justi laetabuntur: et cuncta quae modo ei ad pacem sunt, tunc in amaritudinem tormentorum vertentur. Tuncque rixari secum incipiet cur damnationem quam patitur non expaverit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clauserit. Unde dicitur ei: Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis: quia mens voluptatibus resoluta abscondit sibi mala sequentia, dum videre futura refugit, quae perturbant praesentem laetitiam: et cum ea praevidere negligit, facit Dominus subito quae diu 120.1135A| exspectans deliberavit, et complet sermones quos praecepit, dum ea venire jubet 1400 quae praedixit. Destruxit, et non partim, ne semper peccandi facultas maneat: et quae sibi parcere neglexit, hostibus decipiendam tradit. Et hoc est exaltare cornu eorum, potestatem eis tribuere dominandi super eam, quae se de jugo inimicorum noluit eripere. Unde sequitur:

SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion. Clamor hic magis intentionem cordis, quam exsultationem vocis insinuat. Clamant enim perversi homines, aut invisibiles inimici super muros filiae Sion, animae videlicet vel Ecclesiae, cum potestatem qua dominantur eis suae ascribunt potentiae non judicio 120.1135B| permissionis divinae. Quorum blasphemia quia contra Deum clamat, condigna non effugiet tormenta; nam sicut murus protegit et defendit, ita et potentia divina quos munierit. Sed cum suum subtraxerit auxilium, hostes super muros eorum quos diripiunt clamare dicuntur contra Dominum, cum totum sibi ascribunt, suaeque potentiae tribuunt, quidquid contra eos possunt: cui prius Dei muniebantur auxilio, quasi eos nequiverit liberare, praesertim cum non de imbecillitate virtutis, sed de ultione et judicii aequitate venit. Propterea et propheta inter caetera plorationis suae lamenta, etiam ista deflere non omittit. Et notandum quod haec clausula versus, magis lege metri ad superiora quam ad sequentia respicit. Qui quoties uno nequeunt versu vel duobus 120.1135C| explere sensum transponunt necessitate poetica, et in alterius medio aut principio, sensum conceptum explicant, et hinc est quod ad ipsam Jerusalem mox sermo vertitur: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Multis propheta miseriarum expletis lamentis et enumeratis quae acciderant malis, vertit se ad ipsam, et hortatur quasi torrentem ad placandum Deum pro suis erratibus deducere lacrymas. Quia torrentium cursus non semper uno eodemque impetu fluit, sed justa quod inundatio pluviarum de coelo venerit: ita et lacrymae non nisi ex divina inspiratione et compunctione cordis generantur; non quod tantae esse possint, ut torrens, licet per exaggerationem dicere videatur, sed ut semper parata 120.1135D| sit mens, et oculi ad effusionem lacrymarum, juxta gratiam divinae inspirationis. Et haec una exhortatio est omnibus, indesinenter flere in prosperis et in adversis, nec ullam requiem adhibere 1401 fletibus: non quod ullus mortalium semper sine cessatione id valeat exhibere, sed ut nemo dum vivit, sibi parcat ut torpeat, quasi jam securitate accepta, sed sine requie, absque ulla determinatione, saltem in mente poenitentiam gerat, donec ad illam veram requiem quandoque finito luctu securus perveniat. Unde quam bene in Apocalypsi dicitur: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. XXI). Ac si diceret: Illi dum irent, euntes et mittentes semina sua (Psal. CXXV), 120.1136A| flebant absque ulla requie, nolentes luctus sui sibimet finem imponere, quousque judex veniat qui abstergeret. Absterget autem Deus omnem lacrymam eorum, qui sibimet parcere noluerunt. Erant enim oculi eorum, ut in psalmo canitur, semper ad Dominum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae (Psal. CXXII), donec ipse misertus abstergeret a lacrymis oculos eorum. Et ideo non cessandum a luctu, quousque Dominus absterget omnem lacrymam eorum, qui ad eum corde ingemiscunt. Ipse quidem absterget ut misereatur, et non te tu justifices, aut torpeas et requiescas. Et istae sunt verae justitiae animae, quae per SADE litteram significantur. Neque taceat pupilla oculi tui: non quod pupilla oculi loqui debeat, sed quia ipsa cum compungitur, ex divina 120.1136B| inspiratione, magis quam loquentis verba, impetrandi effectum habeat. Hinc quoque David in psalmis: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me (Psal. CXVIII), ac si diceret: Dicentes quando consolaberis me, ut abstergas oculos a lacrymis, libertate perfecta reddita: quia impraesentiarum nulla est a miseriis relevatio, eo quod necdum completi sunt dies luctus, quousque tu finem malis imponas, ut maneat perseverantibus futura consolatio. Et notandum, si non alia sit pupilla interius in eo oculo, de quo Dominus in Canticis loquitur: Vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum (Cant. IV). Quia sponsa Christi cum sit plena oculis ante et retro habet tamen unum, in quo semper clarior viget obtutus. 120.1136C| Cujus nimirum pupilla nunquam tacens silet, sed stillat semper, ut alibi legitur, ad Dominum: quae cum compungitur intus, exterius tunc lacrymas bene producit, quoniam fluminis impetus laetificat civitatem Dei, et sanctificat tabernaculum suum Altissimus (Psal. XLV). Alioquin ista exterior, etsi videtur lacrymas coacte producere, silet eas steriles et quasi mutas generare. Unde semper ille est oculus purgandus, illa 1402 ejus pupilla requirenda, quae ut torrens de montibus et altioribus fluunt locis: ita de supernis inebriata imbribus, nesciat silere, nesciat requiescere neque deorsum intendere, sed jugiter ad Deum indefessa clamare. Sed quia, ut dixi, nemo qui semper uno impetu queat affluere, ideo temperavit egregius lacrymarum doctor, ut ad eum 120.1136D| stillet flagrans ex desiderio impraesentiarum, in cujus non valet irreverberata acie fixus permanere obtutus. Hincque sequitur:

COPH. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum. Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Consurgit in nocte, qui de tribulatione vel angustia praesentis vitae spe levatus, torporem negligentiarum excutit a se, et indefessus contra omnia sibi adversantia, quasi miles accinctus ad praelium pugnat, deinde cuncta quae acciderint dura et aspera, semper Deum laudat. Unde monet: Consurge et lauda in principio vigiliarum tuarum. Quia hostis callidus 120.1137A| quoties flagella ingerit, Deum mox blasphemare persuadet. Quod bene Job intelligens, quando mulier ei persuasit: Benedic Deum et morere (Job II), quasi una de insipientibus, respondit, et seniora consilii verba non tacuit: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I). Et hoc est laudare Deum in principio vigiliarum, omnia quae agimus aut patimur, ad gloriam et laudem nominis ejus referre, ne in principio torpentes operis somno opprimamur deceptionis. De quo Apostolus: Omnia, inquit, in gloriam Dei facite (I Cor. X). Et ut explere possimus quae jubet doctor egregius, quia sunt multae vigiliae, in quibus Deus laudandus est, maxime vigiliarum in principio praecavendum, ne forte opus ex 120.1137B| initio intentionis condemnetur: et cum bene ad laudem Creatoris opus incipitur, restant reliquae, quibus ad finem in gloriam ipsius bene consummetur. Effunde, inquit, sicut aquam cor tuum. Ille ergo effundit sicut aquam cor suum ante conspectum Domini, qui ex intimo affectu cordis producit lacrymas compunctionis, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Sed cum tantus lacrymarum imber non affuerit, nequaquam mox desperandum. Unde David ex persona poenitentis: 1403 Quia persecutus est, inquit, inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam (Psal. CXLI), vel caetera quae sequuntur; et paulo post: Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. Animam ergo arentem, 120.1137C| sicut terram sine aqua, penitus coram Domino expandit, ut suis irriget imbribus, qui sicca de rupe aquas manare jussit (Exod. XVII). At vero cor altiori gratia perfusum sicut aqua effunditur, quando liquefactum, prae amore Dei et proximi, quasi glacies ex calore resolvitur. Et hinc est quod subjungit: Leva ad eum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame et siti, in capite omnium compitorum (Cant. V). Levat ergo pro his manus ad Deum, qui opera misericordiae pro humilibus et parvulis Christi membris, fame et siti usquequaque in terrenis laborantibus, curam adhibet, ex sincera dilectione proximi. Et haec est perfecta charitas, ut et cor quasi aqua fundatur ad Deum ex amore verae dilectionis, et manus leventur proximo, una cum 120.1137D| Moyse, parvulo Ecclesiae, vel animae, exigui cogitatus vincantur ab hostibus. Ex quo illa in Canticis, a qua sponsus declinaverat atque transierat: Liquefacta est, inquit, anima mea, ut locutus est. Quaesivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. Non enim cor aut anima liquefacta, recte ut aqua resolvitur a frigore infidelitatis, nisi ex calore divinae inspirationis. Et ideo semper orandum ut surgat aquilo, veniat auster, fluant aromata illius: quia tunc fluunt aromata orationum intus, cum mens divino afflatur spiritu. Sed ne sola Dei dilectio sufficere videatur sine dilectione proximi (Luc. XVIII): levandae sunt manus, ut dixi, et cura impendenda pro parvulis, et his qui fame verbi periclitantur in capite omnium 120.1138A| compitorum (Amos. VIII). Alioquin nisi in viis et in capite compitorum exissent, non fame vel siti laborassent. Revocandi sunt ergo de triviis et platearum exitibus, ex capite omnium compitorum, ad convivium ad prandium Domini (Matth. XXII), ne fame usque ad finem periclitentur inediae. Levandae sunt manus, ut vincatur Amalech, ne parvuli conterantur. Unde propheta, ne forte dum aliis praedicat, ipse reprobus inveniatur (I Cor. IV), postquam miseram civitatem Jerusalem, vel potius Ecclesiam, aut animam uniuscujusque ad poenitentiae et orationis lacrymas provocarat, mox ad ipsum Dominum, si quo modo eum a vindicta culparum revocet, verba supplicationis convertit, dicens:

1404 RES. 120.1138B| Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Nescio si ullus nunc temporis queat considerare mentem prophetae, quae propter multitudinem charitatis ad diversa rapitur: nunc ergo gentis suae mala dolens replicat, nunc peccata luget, nunc bona quae habuit prius ingeminat, et omnia desiderabilia ejus quae perdidit, flens commemorat, nunc Deum offensum dolet, nec tamen pro eis ad eum preces fundere cessat. Propterea et nunc ait: Vide, Domine, et considera. Rogat ergo videre qui cuncta conspicit, et eum nulla latent (Hebr. IV): non quod ignoret quia videt, sed ut implorando eum ad misericordiam flectat. Novit igitur eum clementem natura, et ideo considerare poscit mala gentis suae quae tolerat, 120.1138C| vindemiaveris ita, ac si dicat: Quia sicut nulla gens est, cui tanta contuleris beneficia, sic nulla justis ex causis, cui tanta irrogata sint supplicia: quia pro uvis fecit labruscas, et pro fructu spinas (Isa. V). Non enim quem vindemiaverit Dominus ita, nisi qui ejus imitantur exempla. A quibus abstulit omnia legis et caeremoniarum, quae leguntur, ornamenta, sua responsionis oracula. Vel quid longius prosequar, cum eum peremerint, qui eis cuncta praestiterat? Amiserunt omnia interius et exterius, coelestis vitae, et terrenarum rerum bona praesentia et futura: qui de tanto amore Dei mercati sunt offensam, et de tanta gloria dedecoris ignominiam. Et ideo considerare rogat Deum, non ut acrius excruciet, sed ut quia iratus est, misericordiam recogitet. Ergo ne 120.1138D| comedent mulieres fructum suum, ac si dicat: Quomodo istae faciunt, quod et in Regum volumine eas fecisse legimus, et sub Tito accidisse Josephus testatur: parvulos ad mensuram, et, ut alii codices expressius habent, ad palmae mensuram. Quid igitur incredibile quod eos ad palmae mensuram comederint, inter quas tanta erat victus penuria, ut ad hoc necessitas et angustia, et, ut magis dicam, dementia eos compulerit? Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta. Ubi ostenditur, quia illud prius polluerunt sanguine prophetarum, quando illos etiam inter templum occidebant et altare, et lapidabant qui ad eos missi erant (Matth. II). Idcirco justo Dei judicio de reciprocatione dignam ibidem messuerunt 120.1139A| reatus sui vindictam. Ex quibus profecto malis, non minus Ecclesiae Christi quam et animae pavendum: quia quidquid illis accidit ad litteram, nobis quoties 1405 divinis mancipati officiis talia committimus, eadem in sinu remetietur offensa, et omnis religio nostra profanatur. Mulieres quoque animae videlicet delinquentium, ad mensuram palmae filios uteri sui comedent: quoniam quidquid ex se vitiorum genuerunt, ad mensuram operum suorum recipiunt, suisque saturabuntur miseriarum fructibus. Unde magis lugendum censeo pro talibus quam exsultandum: ne forte quia exaltavi usque ad coelos pro religione extollimur, apud aequissimum judicem pro innumeris etiam gravioribus culpis atrocius condemnemur. Sequitur:

SIN. 120.1139B| Jacuerunt in terra foris puer et senex, virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio. Omnia mala eorum quasi sua plangit propheta: quia charitate perfusus, novit deripere quidquid in membris mali acciderit. Sic et fidelis quisque ut dilectione Dei et proximi induatur, debet ad omnia se extendere, nostraque communia mala quasi propria flere. Intendit ut videat, si qui ex nobis, qui videmur Ecclesiae membra, quales et quanti jaceant in terra, foris scilicet terrenis occupati negotiis: Quia nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). Foris quidem jacent, qui exeunt a nobis, et non permanent in fidei operibus: sed plures 120.1139C| quasi intus sunt, qui etiam cum corrumpuntur, apud divinum arbitrum perditi computantur. Unde puer, quia jacet in terra virtute senum, non roboratur: et senex puer centum annorum, maledictionibus multatur (Isa. LXV): virgines et juvenes floridae aetatis, gladio adversariorum in animo feriuntur; et quod est gravius: Interfecisti, ait, in die furoris tui. Quia aliud est interficere vetus homo noster ut corruat, et resurgat novus, aliud in die furoris sui percutere et occidere, qui videbantur stare ut pereant, nec misereri. Unde nascitur fletus irremediabilis: quia planguntur hi qui nesciuntur; planguntur eo quod gladio furoris Dei jam sint perempti, non quod ejus arbitrio praescripti ad aeternam mortem pervenerint, sed quia sibi eam manibus et votis super 120.1139D| se attraxerint. Unde quia non revocavit, interfecisse illos plangitur.

THAU. 120.1140A| Vocasti, ait, quasi ad diem solemnem, 1406 qui terrerent me circuitu: et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur. Describit enim in figura ultimae captivitatis, et deflet non solum propheta, verum omnium electorum chorus, reproborum ultimam omnium perditionem. In quo lamento THAU littera praetitulatur, ut in frontibus gementium ac dolentium consignata inveniatur (Ezech. IX): alioquin in quibus non inventa fuerit, non effugiant; sed statuentur in medio, inimicis undique quasi ad diem solemnem congregatis. De qua supra hostes dixerant enim: Ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus. Dies ergo solemnis eorum idcirco dicitur, non quod Deo illa complaceat, sed 120.1140B| quia eorum tunc laetitia, quam semper cupierant, perditio scilicet omnium reproborum, implebitur. Ad cujus solemnitatis diem, id est examinis, etiam satanas de carcere solvetur. Et hoc est quod in electorum planctu dicitur: Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me in circuitu: Quia videbunt eos etiam electi undique aggregatos, visione horribili et perterriti, in die furoris Domini purgabuntur, nec erit qui effugiat, aut qui relinquatur indiscussus. Et hinc est quod gemebunda omnium sanctorum vox deplorat, pro membris sibi ademptis. Quos educavi disciplina tyrocinii, et enutrivi lacte doctrinae (I Cor. III; Hebr. V): quia non pervenerunt in virum perfectum, ut dimicarent contra immanissimos hostes, qui vocati dicuntur quasi ad diem 120.1140C| solemnem, seque coelestibus defenderent armis, inimicus meus consumpsit eos. Et quia prius consumpsit eos virorum oblectamentis, ideo nullus est eorum qui effugiat, nisi is qui signa Thau litterae in fronte praesignata tulerit. Unde et Dominus: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, tollat crucem suam, quam crucem plane per Thau supra diximus significari et sequatur me (Luc. IX). Reliqui vero omnes non effugient, in quibus non repertum fuerit hoc vexillum, a gladio furoris Dei: etiam ipsi quos Ecclesia peperit, educavit et enutrivit, quos inimicus culpis consumpserit. Et hoc est, ex quo Sanctorum omnis ordo plorat atque gemit, quod inimicus consumpsit eos. Sed quia domum luctus intravimus, diversa lamentationum genera introspeximus 120.1140D| diversasque personas: explicito secundo litterarum alphabeto libri secundi, votorum finem fletibus abluendum congruenter imponimus.

1407 PROLOGUS LIBRI TERTII. 120.1139| 120.1139D| Non nostri operis est, frater et consenex, falsas poetarum fabulas jam revolvere, vel Milesias: quoniam nostra institutio alios reposcit mores; neque philosophorum perscrutari libros, quia in altero ludus et oblectatio est: in altero vero difficultas et sudoribus admistus labor. Verum magis threnis nos 120.1140D| decet et lamentis indesinenter insistere, si forte (ut in Judicum legitur) monente et enumerante angelo mala quae gessimus, una cum eo ad locum flentium de Galgala (Judic. II), id est de volutabro usque ascendimus. Ubi cum loqueretur ad omnem Israel, clevaverunt vocem hi et fleverunt. Unde vocatum 120.1141A| est nomen loci illius, flentium vel lacrymarum. Quae quia tristia sunt, difficile, imo impossibile est placere omnibus. Sed quia novi cujus sit omne quod vivimus, ideo huic me studio totum tradidi, quasi in quadam mentis specula mundi hujus turbines, inter ista quae plangimus, et naufragia nostri saeculi cum gemitu ac dolore cernere. Unde ad tertium alphabetum quasi ad quosdam decrevi calentes prophetae fontes, quia excelsiora sunt sub alterius genere metri, ea quae aptantur trimetro, promulgata profundius manum mittere. In quo nimirum opere terni versus una eademque incipiunt littera, quod 120.1142A| non ita in tribus Sapphicis constat alphabetis. Sed quia quaedam de Ecclesia sunt, et multa ibi quae de passione Christi altius aperiuntur, altior est sensus requirendus, licet non inveniri posse credam sine fletibus. Propterea quasi desuper asino sedens carnis indomitae, a te consenex posco: quia mihi arentem Dominus dedit cordis agrum, tuis precibus obtineas et deposcas gemitibus, si non irriguum superius, saltem inferius, pius concedat medicus; quatenus qui nostrorum ejulantium attigi venas, infra domum lamenti fonte devotus vel sero abluar lacrymarum.

1408 LIBER TERTIUS. 120.1141| 120.1141B| Quantum conspicio in hac quasi funebri totius corporis lamentatione, profundiora de Christo et ejus corpore aperiuntur mysteria: ita ut vicissim luctuosa vertatur oratio, nunc ad Synagogam, nunc specialiter ad Ecclesiam, nunc ad passionem Christi, nunc simul de Christo et ejus corpore, ut prior hujus lamenti versus insinuat: nunc et moralia miscet, luctifica tamen ex omnibus, si quo modo moestitia cordis augeatur, ut pro his qui labuntur de Christi corpore, aut qui lapsi sunt in Judaismo, aut pro iis, qui fiunt in capite, aut pro malis quibus patiuntur membra, vel etiam pro iis, quibus hactenus privamur bonis. Sed ut haec quae ad caput pertinent, quaeve ad corpus melius discernantur, commemoranda est illa regula, quam Tichonius unam de septem esse 120.1141C| voluit (Aug. de Doct. Christ.), ex quibus etiam eruditissimi ad intelligendas Scripturas plurimum adjuvantur. Quarum prima est ipsa de Christo et ejus corpore, quando a capite sine permutatione personae ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, vel quando ipsa eademque sententia non minus capiti, quam et corpori congruere videtur: nec tamen ab una eademque persona receditur, sicuti in quamplurimis locis Scripturarum recte probatur, sed et in hac lamentatione interdum invenitur, ut est.

ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus; et illud: Vetustam fecit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. Quoniam horum 120.1141D| unum, quamvis omni corpori conveniat, melius tamen capiti, alterum vero membris: ut per pellem et carnem atque ossa illi intelligantur, qui infra Ecclesiam vetustate contagionis efficiuntur, et conteruntur pressuris tribulationum. Nam quod dicit: Ego vir videns paupertatem meam, licet prophetae 1409 plangenti congruere videatur, manifestius tamen Christi vox esse intelligitur, qui in manibus prophetarum assimilatus est, et omnes colligit in se per generationem et aggregat, ut occurramus singuli in virum perfectum et plenitudinem corporis ejus, Idcirco, licet omnium videatur esse quod ait: Ego 120.1142B| vir videns paupertatem meam, excellentius tamen de Christo pronuntiatur: quoniam sicut excellunt omnia in eo quae de illo sunt, ita et haec visio paupertatis. Alioquin quid mirum, si videat aliquis paupertatem suam, qua pene omnis multitudo affligitur: sed sicut est gloriosior haec paupertas Christi, et mirabilior omnibus divitiis saeculi, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II): ita et haec visio paupertatis profundior. Unde non qualitercunque accipiendum, sed cum magno intuitu mentis legendum et magna cordis intentione cogitandum, quod ait: Ego vir videns paupertatem meam. Quam bene David paupertatem in spiritu praevidens aiebat: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL). 120.1142C| Quia non nisi intellectu capitur, sin alias haec paupertas communis esset, sensu sentiri ac discerni poterat, et non intellectus requirendus esset. Nunc autem ex hoc beatitudo repromittitur. Nec itaque mirum, si paupertas Christi gloriosa et admirabilis creditur, cum et Apostolus sanctorum paupertatem altissimam praedicat et divitiis locupletem. Quae nimirum non facile ab omnibus intelligitur, quanto magis illa de qua et angeli mirantur, et omnis beatitudo nostra nascitur? Quia etsi sunt beati pauperes, eo spiritu beati creduntur et praedicantur quo ista intelligitur, quoniam non nisi Spiritu sancto reserante comprehenditur. Propterea horum trium versuum principia apud Hebraeos, ut ferunt, ab ALEPH incipiunt. Aleph quidem, ut supra dixi, doctrina interpretatur. 120.1142D| Reor quod multa doctrina egeat hic sensus, de quo summus auctor gloriatur, et quasi singularis sit qui videat et intelligat, ita dicit: Ego vir videns paupertatem meam; ac si dicat: Ego meam video paupertatem, cui insunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, quam sponte pro aliis suscepi, quam ipsi miseri, non dico eam intelligere, verum nec suam omni genere miseriarum convulsam, volunt animadvertere vel cognoscere. Interea et sanctorum omnium vox ista esse potest, quantum in corpore Christi sunt 1410 uniti, et quantum imitati fuerint eamdem paupertatem, quantumque in virum 120.1143A| perfectum, fide atque operibus collecti. Unde sequitur: In virga indignationis ejus. Aliam quidem esse puto virgam furoris Dei, aliam directionis virgam, et virgam regni ejus; aliam vero indignationis, quoniam alia est illa ferrea reflexibilis qua conteruntur impii, tanquam vasa testea in ira furoris Dei: alia qua in aequitate sancti reguntur donec perveniant ad bravium supernae vocationis (Philip. III); alia illa de qua Jerusalem Dominus: In indignatione, inquit, mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui (Isa. LX). Sub hac enim virga, ad hoc percutit Deus ut misereatur: ad hoc vulnerat ut sanet. De qua et Christus vulneratus est, non quod in eo aliqua indignationis essent, sed propter scelus populi mei percussi eum, virum dolorum et scientem infirmitatem 120.1143B| (Isa. LIII). Hoc est quod dicit: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. Quia ob indignationem scelerum nostrorum, paupertatem passionis sustinuit, ut livore ejus omnes sanemur. Cujus sane paupertatis mysterium, nescio, si sanctorum sit qui videat ad plenum, quanta bonitas Dei, quanta dilectio super filios irae, quantaque misericordia in filios reconciliationis se infuderit, et ideo quasi solius vox est ejus cum dicit: Ego vir videns paupertatem meam. Videt enim suam in se miram et ineffabilem, videt membrorum suorum paupertatem, quam et ipsi complectuntur spe gaudentes: facti imitatores ipsius, scientes quod patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX). Unde recte una vox est capitis ac corporis: Ego vir videns paupertatem 120.1143C| meam in virga indignationis ejus. Quia castigat Deus omnem filium quem recipit, et flagellat ad vitam quos erudit (Hebr. XII). Nam prolepsis est in hoc loco, id est praesumptio rerum secuturarum, eo quod in principio hujus lamentationis sic ejus dicit, quasi fuerit praemissum cujus vice sustinere debuerit: quia omnibus membris notum esse non ambigit, quod Pater Filium passionis virga percusserit. Unde non mirum, si et ipsa membra ejus, eadem percutimur virga indignationis, ad correctionem perpetuae sanitatis, ut sit omnium vox unus in hac valle lacrymarum gemitus et ploratus. Hinc quoque sequitur:

ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et 1411 non 120.1143D| in lucem. Quando voluit eum conterere in infirmitate, juxta Isaiam prophetam: quia reputatus est quasi leprosus, et percussus a Deo atque humiliatus (Isa. LIII), tunc utique quasi adductus est in tenebras, et non in lucem, et tenebrae eum non comprehenderunt. Quid autem ait, quia minavit eum, non solum ad eum respicit (Joan. I), quem terroribus saeculi et passionibus Pater tradidit, verum et ad omnem Ecclesiam, quam sibi minis subjecit et terroribus, et adduxit non in lucem hujus vitae prosperitatis, sed in tenebras angustiarum pressurarumque afflictiones. Cujus itaque vox est me minavit, quia multis eam disciplinis erudit atque provehit. Verumtamen impraesentiarum in tenebras et non in 120.1144A| lucem: quoniam magis eam ad luctum et moestitiam, quam ad laetitiam et gaudium vocavit. Hinc est quod sequitur:

ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. Quae nimirum vox aeque ad caput et ad membra refertur: quoniam qui volunt pie vivere in Christo, omnes persecutionem patiuntur, et ideo totius corporis vox est: Tantum in me vertit et convertit manum suam; quia quos disciplina fidei non convertit, libere abire permisit, et unumquemque ingredi vias suas. Ecclesiam vero, quam de Judaeis aut de gentibus vocavit, multis disciplinarum affligit angoribus et erudit. Hinc est quod ait: Tantum in me vertit et 120.1144B| convertit manum suam. Vertit quidem ad castigandum manum suam (II Tim. III): quia flagellat et corripit omnem filium quem recipit (Hebr. XII), et convertit clementer, ut misereatur ejus, quam paterno affectu coangustat multis tribulationum pressuris. Convertere namque de utroque accipitur, quando manum ad feriendum extendit, vel quando ad defensionem, vel remunerationem clementer admittit. Vertit enim Deus manum suam tota die, tantum ut supra membra ejus quae colliguntur in virum perfectum, et mensuram plenitudinis Christi (Ephes. IV), ut ea excruciet, emendet, et corrigat impraesentiarum dum vivitur, et convertit parcendo, auxiliando in futuro, ut misereatur. Caeterum hi nullo Dei tanguntur verbere, quibus non est respectus 120.1144C| morti eorum (Psal. LXXII). In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate 1412 sua, seu caetera quae sequuntur. Quod bene de templo Salominis dicitur cum aedificaretur (III Reg. VI): Non est auditus in eo malleus et securis, quia omnia sic parata sunt exterius et compaginata suis percussionibus, ut singula dolata suis bene coaptarentur juncturarum locis. Et hoc est dicere, vertit manum suam omnia limando, caedendo, ac feriendo, sic producere, ut possint in structura convenire, et convertit ab his cessando cum justificatos suis instaurat locis, et coaptat mansionibus a saeculo praeparatis (Matth. V). Quorum itaque sanctorum structura una est, una et compago membrorum, una 120.1144D| vox, unusque ploratus. Et ideo Christi Ecclesiae sic coaptatur corpus, ut unus sit integer Christus. Moraliter autem, spiritus qui est in homine solus, scit quae sunt hominis, et ideo quoties divino tangitur spiritu paupertatem suam intelligens, mox fletibus affectus gemit, dicens: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus: quia cum Dei verberatur flagello ut afficiatur in luctu, subito nihil in se remansisse virium cognoscit, dum nulla est virtutis operatio, de qua videatur praesumere. Nemo igitur sanctorum bene gloriatur se castum cor habere, ideo humiliter cum fletibus confitetur: Ego vir videns paupertatem meam; quia de se in nullo praesumit, maxime cum virga indignationis Dei intrinsecus 120.1145A| ad correptionem castigatur. Unde ait: Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Profecto quia omnis anima cum recordatur minarum Dei, et terrores discutit judiciorum ejus, suaque ante oculos facta, quasi in exitus hora ponit, se non nisi moeroribus infectam in tenebras versari videt. Et hoc est dicere, quoties intus suorum discutit paupertatem meritorum in virga indignationis Dei, me minavit et adduxit in tenebras: quia nihil de se nisi infirma sentit, et dum se considerat et revolvit se adductam ut se conspicere, quasi in tenebras, et non in lucem, plangit. Talis quippe anima cum virgam discussionis Dei, et omnia minarum ejus eloquia intus contemplatur et intendit, suaque mala facta, ut David (Psal. L), coram se 120.1145B| semper replicans, quid aliud quam se adductam in tenebras, et non in lucem recte credit? Ad hoc quippe se adductam in tenebras, ut se perpendat novit, ne dum bene mens de se elata praesumit, humilitatem, quae custos est omnium virtutum, amittat, et superbiendo incidat in judicium diaboli, et 1413 ideo quia beati pauperes spiritu praedicantur. Bene spiritus humilis, qui novit ea quae sunt in homine, paupertatem suam semper videns contremiscit, dum se adhuc versari sub virga indignationis Dei non ambigit. Quibus profecto plagis correctionis, anima quasi minatam se et adductam ut ad se rediret jure intelligit: et haec est doctrina, quae per Aleph intus in anima operatur, ut semper in se versetur, se suaque retexens lugeat, donec illustret eam 120.1145C| oriens ex alto, qui venit illuminari iis qui sedent in tenebris et umbra mortis (Luc. I). Sequitur: Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die. Materno quidem affectu Deus aliquando animam exponit tentationibus et abjicit, aliquando ad se plorantem ac dolentem intus in sinum retrahit, et lac doctrinae in corde suggerit, suaque consolationis verba inspirat, et sempiterna promittit. Et hoc est dicere, in me vertit et convertit manum suam tota die, dum eam omni tempore praesentis vitae nunc minis et terroribus, nunc tentationibus et pressuris, etiam delictorum afficit spinis, nunc vero inspiratione divina et remediis ad se invitans, beneficiis exhortatur innumeris: quatenus in nullo insolescat, in nullo frangatur discrimine, sed subjecta in omnibus, quidquid 120.1145D| acciderit, ad laudem et gloriam nominis Dei conversa referat.

BETH. Vetustam, inquit, fecit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. Haec namque vox plangentis, licet capitis esse videatur, Ecclesiae potest congruere: non quod Christus vetustate, ut jam supra dixi, affectus sit peccati, sed quia sunt infra ejus corpus, quorum vita actibus inveterata corrumpitur, pro quibus gemit recte caput nostrum, gemunt et ejus omnia electionis membra: quia multos vident infra Ecclesiam delictorum vetustate consumptos. Unde David plorans quasi una de sacris pellibus: Inveteravi, inquit, inter omnes inimicos 120.1146A| meos (Psal. VI). Habet igitur vir iste, videns paupertatem suam, pellem et carnem vetustam; habet et pelles arietum rubricatas ad operiendum tabernaculum suum, habet et hyacinthinas ad decorem et laudem nominis sui (Exod. XXV et XXVI). Sed in istis pauper, quae vetustate afficiuntur: in illis vero dives, quae ad decorem nominis ejus, sanguine proprio rubricantur, aut coeli coloribus comparantur. Porro pelles arietum rubricatae corpora sunt sanctorum martyrio 1414 dedicata, de quibus canitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). Hyacinthinae vero sunt eorum quos virginitas ad coeli speciem provexit: quia tales neque nubent neque nubentur (Evangelio teste), sed sunt sicut angeli in coelo (Luc. XX). Unde et in tabernaculo 120.1146B| proximiores coelo fiunt. Propterea et Ecclesia loquens de se in Canticis: Nigra sum, inquit, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pellis Salomonis (Cant. I). Non enim de illo Salomone, sed de Christo recte accipiendum, cujus pelles sunt omnes sancti, qui se mortificaverunt crucifigendo cum Christo carnem suam, ad instar pellium mortuorum, sub quibus teguntur vitalia totius corporis membra, quatenus possint in se Christi portare similitudinem passionis. In cujus nimirum persona introducitur Salomon, qui pacificus interpretatur, cujus quicunque pellis esse meruerit, procul dubio continebit in recessibus animae, uti infra sancta sanctorum divina summi regis mysteria. Est autem Ecclesia ut tabernacula Cedar, qui tenebrosus 120.1146C| moeror interpretatur, quando eos qui de tenebris errorum convertuntur suae consolationis doctrina, moerentes sub alis suis suscipit poenitentes. Est et ut pellis Salomonis, quando intra se orthodoxos continet viros, et omnia illa quae in tabernaculo figurantur. Sed quia varius pellium effectus, in aliis quidem pulchritudo laudatur, in aliis profunditas mysteriorum Dei cooperta tegitur, in aliis defensa Christi Ecclesia et munita exterius ut Satan ait ad Dominum, ostenditur: Pellem pro pelle, et universa quae habet homo, dabit pro anima sua (Job I). Quia profecto universos sanctos suos Deum ad hoc dedisse constat in passiones et pressuras vitae, ut et ipsorum atque omnium animae salvarentur, quae erant eorum doctrina et exemplis crediturae. Ac si 120.1146D| diceret, quando sanctum appetebat virum. Quid istum passioni ac tentationibus dare retrahis, cum universos sanctos tuos, quasi pellem pro pelle quandoque daturus est in passionem, et universa quae habent pro animabus eorum? Unde quia tanta gloria pellium praedicatur, gemit vir videns paupertatem suam, Christus videlicet et Ecclesia: quia nonnulli afficiuntur ex membris ejus vetustate peccati, imo generaliter impraesentiarum cuncti tinguntur sordibus peccati. Unde Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Quid enim quod peccato se infectum confitetur, 1415 nisi vetustate sauciatum se ingemiscit? Cunctis igitur liquet peccantibus, 120.1147A| quod omnes vetustate inficiuntur, eo quod vitia pertineant ad vetustatem, virtutes vero ad novam vitam. Unde et Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Col. III). Atque iterum: Vetus homo noster simul crucifixus est (Rom. VI). Quia nimirum vetustate Christi Ecclesia confecta, quia necdum impraesentiarum sine macula et ruga esse potest (Ephes. V), jure Christus in membris suis plangens dicit: Vetustam fecit pellem meam et carnem meam. Per carnem quippe, vulgi multitudo, vel etiam universitas infra Christi corpus, propter teneritudinem designatur plebis. Unde David gemens: Dum appropiant, inquit, super me nocentes, ut edant carnes meas (Psal. XXVI). Alioquin nisi caro essent vetustate peccati consumpti, esca inimicorum 120.1147B| non essent. Quos plangit propheta in suis lamentis, imo Christus caput et omnis ejus Ecclesia, quasi corpus vetustate delictorum consumptos. Et adjecit: contrivit omnia ossa mea. Per ossa namque fortiores quique intelliguntur: quia in passione Christi etiam ipsi apostoli contriti sunt, et pavore mortis fugati. Sed quod ait haec omnia Deum fecisse, insinuat justo suo permisisse judicio ad consummandas passiones, et in ejus corpore veraciter quae planguntur accidisse. A principio enim hujus alphabeti nulla immutatur persona, sed alia quidem horum, ut dixi, ad caput pertinent; alia vero ad corpus, ut praesens versus, quoniam in Christo neque interius aut exterius ulla vetustas peccati attigit, neque os ejus contritum fuisse probatur, sed haec in membris contigisse jure 120.1147C| planguntur, eo quod interius et exterius, etiam quaeque fortia, contrita in ejus corpore et vetustate delictorum consumpta videantur. Praeterea et Jeremias non minus in illa prima captivitate, quam etiam et in secunda talia sceleratorum ex causa provenisse, aperteplorans connumerare videtur. Porro moraliter peccatrix anima, merito deflet vetustatem suorum scelerum, ita dicens: Vetustam fecit pellem meam et carnem meam. Neque enim pluraliter pelles, sed pellem singulariter, vetustate infectam lugens gemit, qua primi homines, expulsi a paradiso, sunt induti (Gen. III). Merito siquidem multorum una est pellis vetustate fuscata: quia mortalitas procul dubio livore peccati contracta, praevaricationem primi hominis, una omnes vestivit delictorum et mortis conspersione, 120.1147D| qua non minus et 1416 caro peccati exterius, quam et illa omnia, quae infra conscientiam teguntur, commaculata jure planguntur. Unde Psalmista, quasi voce humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus: Inveteravi, inquit, inter omnes inimicos meos (Psal. VI). A fervore etenim mentis inter spirituales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, aliquo modo usu vivendi veterascimus, assumptae novitatis speciem fuscamus. Idcirco gemens dicit anima. [Vetustam fecit pellem meam et carnem meam,] dum ejus conscientia quasi exterius ut pellis inveteratur, et omnis ejus interius decor quasi caro corrupta tabo peccati consumitur. Hinc quoque David ait: Dum appropiant super me 120.1148A| nocentes, ut edant carnes meas (Psal. XXVI). Per quas nimirum carnes, carnales in anima affectus designat, ad quos quasi ad suas leges diabolus appropiat, ut eos, in quibus sunt, quasi carnem edens in suo corpore trajiciat. Quibus profecto finitis carnibus, quid aliud nos quam Spiritus erimus, ut nihil in nobis, quod edat, reperiat inimicus? Sed quia mens et conscientia nostra, intrinsecus hujuscemodi affectibus quotidie repletur, quid aliud quam pellis mortalitatis nostrae, et caro desideriorum carnalium, vetustate corrumpitur? contrivit, inquit, omnia ossa mea. Per ossa namque virtutes animae demonstrantur: quia sicut ossa firmamenta sunt corporis, ita virtutes fortitudo sunt animae. Quibus confractis, aut oblectamentis saeculi, aut terroribus minarum, aut ullis 120.1148B| insidiarum dolis, recte plangit anima moerens: quia contrita sunt ossa ejus, et omne corpus ejus interius exteriusve ad nihilum vetustate consumptum. Sequitur:

BETH. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. Quibus profecto versibus, juxta historiam, ostenditur Jeremiam non minus deplorare populi sui casus et ruinam, quam et tribulationis suae angustias, super quos vertit et convertit manum suam Deus tota die, ut experiretur utrum eum sequi vellent. Pro quibus etiam pellis et caro Jeremiae affecta est fame, quasi vetustate senectutis confecta, atque omnis vigor populi malleo percussoris comminutus, ita ut nulla in eis remanserit virtus bellandi. Sed 120.1148C| et nunc obsidionem plangit inimicorum, dum ait: Aedificavit in gyro meo. Quod et Dominus in Evangelio prius defleverat, dicens: Si cognovisses 1417 et tu; ac si diceret: Si cognovisses mala quae imminent, et tu quoque fleres: quia circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te, et ad terram consternent te et non relinquent in te lapidem super lapidem (Luc. XIX), scilicet omnia defensionis munimina, interius exteriusve dejicient et disperdent. Hinc quoque est quod modo propheta luget: Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. Quod est dicere: Circumdedit me, scilicet populum gentis meae tribulatione miseriarum et labore angustiarum: non minus in secunda obsidione sceleratae civitatis, quam et in prima, sub qua fuit 120.1148D| et ipse Jeremias a populo nimia cordis amaritudine vexatus, etiam et pro populo labore tribulationis afflictus. Interea mystice, Christi Ecclesia recte gemit, imo Christus in membris suis, quia et ipse in passione deprehensus: Traditus sum, inquit, et non egrediebar (Psal. LXXXVII). Quoniam coaedificaverat ei pater in gyro obsidionem, quando cum armis et fustibus cum, a Juda traditum, apprehenderunt: et ne posset effugere, vinctum eum ad praesidem perduxerunt (Matth. XXVI). Quo nimirum vallo circumseptus, quasi felle amaritudinis et labore tribulationis affligitur humanitas Christi. Et hoc est dicere: Aedificavit in gyro meo. Quia ex ipsa obsidione armatorum cum apprehendentium, traditus est ad passionem, ubi cibatus 120.1149A| est felle amaritudinis et labore tribulationis. Unde et in Psalmista: Dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Per fel quippe omnis amaritudo passionis interius designatur, et per laborem exterior in carne tribulatio exprimitur: ut integra passio Christi in corpore et anima intelligatur: quoniam et pro nobis intus doluit, et exterius in carne vere passus fuit. Quibus profecto passionibus adhuc quotidie in carne sua et in membris suis, scilicet in Ecclesia patitur: quia de carne, quae et de ossibus ejus ipsa formatur, ut compleat, in se ea quae desunt passionibus Christi. Ex quibus profecto passionibus et pressuris, plangit, dicens: Aedificavit, in gyro meo, et circumdedit me felle et labore, quoniam impraesentiarum, omnibus 120.1149B| obsessa malis, in medio laqueorum ambulat, ubi sedes est Satanae. Hinc est quod haereticorum quam saepe vallatur excercitu, et intus falsorum fratrum affligitur, et repletur laboribus, ac si felle amaritudinis. Quo nimirum felle, Simon ille Magus perfusus, omni commotus impietate, zelo invidiae moliebatur Christi subvertere discipulos, et Ecclesiam electorum 1418 Dei corrumpere. Hinc quoque quod exterorum atque persecutorum opprimitur suppliciis, hinc quod oblectamentis saeculi hujus, et rerum permulcetur blanditiis, quatenus his oblectata, sempiternis fraudetur bonis. Hinc dolis hostium quotidie invisibilium propulsatur et fraudibus, intantum, ut felle videatur repleri moeroris, et laboribus tribulationum. Et ideo videns se sponsa Christi tantis praepediri 120.1149C| laqueis, gemens dicit: Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et laboribus. Quibus undique malis conclusa intus forisve, alibi: Quis dabit, inquit, mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? (Psal. LIV.) His igitur obsessa fraudibus, et inimicorum laqueis, intus dolore amaricatur animi, foris vero ut vincat laboribus, fatigatur. Sed et anima quaelibet lugens dolet quod aedificatur in gyro ejus, et concluditur felle malitiae, multisque fatigatur laboribus, maxime quando se circumspicit undique coangustatam, et intus suis se repleri iniquitatibus. Agunt enim indesinenter maligni spiritus, si quomodo miseram animam, permittente Deo, pravis involvant delectamentis, et pessimis eam repleant desideriis, quorum novissima fiant ei felle 120.1149D| amariora, omnique labore intus forisve duriora. Quibus nimirum laqueis obsessa, jure dolet lugens, eo quod circumvallata sit malignis in gyro, et intus felle repleta amaritudinis. Sequitur:

BETH. In tenebris collocavit me, quasi mortuos sempiternos. Hic namque versus aperte Jeremiae congruit, quia retrusus in imo carceris, nimia asperitate excruciatur, ita pene ut vitam amiserit, quasi unus eorum qui pro reatibus inter mortuos deputatur. Verumtamen quia prophetarum actibus futurorum de Christo prophetia texitur, ex quo Paulus ait: Multifarie et multis modis olim Deus locutus est in prophetis (Hebr. I). Assimilatus in manu omnium Prophetarum 120.1150A| ex sua passione facti hujus vaticinium explevit. Unde idem, imo Dominus per eum, in tenebrosis collocavit me, inquit. Quod sane lamentum magis ad caput, quam ad membra pertinere videtur: quia pro nobis mortuus est, sed non pro mortuis saeculi: quia mortui saeculi, mercedem recipiunt iniquitatis suae et mortem sibi ducunt ex peccati propagine: Christus vero venit in similitudine carnis peccati (Rom. VIII). Idcirco similitudine collocatus in tenebris, traxit de morte peccatum. Unde signanter ait: Collocavit me in tenebrosis, quasi mortuos sempiternos. Quasi quidem licet vere mortuus: 1419 quia die tertia surrexit, et non in sempiternum repulit eum Dominus. Collocatus autem est in tenebris, tanquam in inferno, tanquam in sepulcro, 120.1150B| tanquam in passione, quasi mortui sempiterni: sed factus est sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII). Liber quidem, quia sine peccato fuit, propterea de tenebris cito ad vitam lux rediit. Expletur autem his tribus versibus Beth littera quae secundum aliam interpretationem, confusio interpretatur, ut sit sensus. Quod omnis qui ad vetustatem decidit, fractis viribus, obsidione vallatur antiqui hostis, et felle intus repletur amaritudinis. Quibus profecto laboribus circumseptus, quo alibi locatus quam in confusione, scilicet in tenebris, versatur? Idcirco quia pro confusione plangit humani generis, merito sub hac littera, totius domus ruinam, et maculas vetustatis plangit: Beth quippe etiam et domus interpretatur. Quae profecto domus 120.1150C| pro confusione sua gemens dicit: Vetustam fecit pellem meam, et caetera quae sequuntur. Potest siquidem referri et ad caput haec vetustas pellis, propter indutam mortalitatem carnis: reliqua vero omnia sub hac littera de capite, scilicet de Christo, magis dicta intelliguntur. Moraliter vero anima sub confusione posita, his versibus gradatim se ruinosius deprehensam luget: primum, quod vetustate peccati, fractis viribus, corrupta jacet, deinde, quod circumvallata fraude inimici ultra exire ad libertatem, venundata sub delicto, non valet, et intus infra laqueos adversariorum repleta, a majoribus fellis amaritudinibus circumsepta, laboribus concupiscentiarum fatigata, et ponderibus suorum facinorum deprehensa luget; insuper et amisso lumine, collocata 120.1150D| in tenebris, jam quasi mortua in sempiternum, nec se ipsam qualis, quam misera, quam infelix, quibusve oppressa malis, et nudata bonis, jam videre valet. Auferuntur enim judicia Dei ab hujusmodi anima, ne ultra se respicere queat, ut in directo judiciorum Dei videat abyssum multam (Psal. XXXV), sed ea solummodo quae sunt caecitatis, semper orbata lumine, conclusa sub confusione sua sentiat. Hoc semper inimicus gaudet, ne se misera anima de tenebris ad lucem explicare queat. Hinc est quod Philisthaei capto Samson oculos eruunt (Judic. XVI), ac deinde caecum ad molam mittunt, ut semper in circuitu gyrans, viam vitae, privato lumine, nunquam inveniat. Hinc quoque Sedecia (Jerem. XXXIX) 120.1151A| Nabuchodonosor capto, primum ei effodit oculos, deinde vinctum in cavea Babylonem ducit, ne ultra jam unquam, 1420 intra confusionem clausus, lucem videat. Tamen quaelibet talibus illecta malis anima dum adhuc in carne devincta plorat, non vere, sed quasi mortuam se luget, dum locus ad poenitentiam datur, antequam absorbeatur profundo, et super eam urgeat puteus abyssi os suum (Psal. LXVIII). Quia vere cum hoc impletum fuerit nullus regressus ad poenitentiam erit. Interim vero, cum in peccatis jacet profundioribus, quasi mortui in sempiternum conclusa dolet, sed quam saepe per Christi gratiam, miserante Deo, de profundo iniquitatis ad vitam redit. Sequitur Gimel littera, quae retributio vel plenitudo interpretatur; ut ex ipsius interpretatione, cognoscat 120.1151B| lector plenitudinem retributionis. Quae vel qualis ex plenitudine delictorum retributio sequatur, tres sequentes versiculi insinuant, cum dicitur:

GIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. Quod satis propheta pro se, imo et pro populo plangere videtur, qui vinctus in carcere compedibus aggravatus, aedificatam adversus civitatem et populum obsidionem amarissime deflebat, eo quod ab hac liberari eos non posse, culpis exigentibus, in spiritu praevidebat. Sed et cum clamavero, inquit, et rogavero, 120.1151C| exclusit orationem meam. Unde Dominus: Ne assumas, inquit, laudem et orationem pro eis (Jer. VII). Quia profecto clamor operum ascenderat contra eos, ne propheta exaudiretur rogans pro eis. Et hic est quod ait: Exclusit orationem meam; quando pro peccatis eorum gemens ac dolens, nec exaudiri meruit. Sed conclusae sunt omnes eorum viae, et si per aggerationem cum eo loquar, lapidibus quadris, semitaeque subversae, ne forte primam aut secundam obsidionem possint effugere. Et notandum quod sua propheta conclusas plangit vias, semitasque subversas, dum omnes exitus miserae civitatis hostium in subversione conspicit obstrusos, et ad persuasionem populi illaqueatos. Caeterum istorum sensus versuum, aeque ad caput, aeque et ad membra potest referri, 120.1151D| cum dicit: Circumaedificavit adversum me ut non egrediar, ac si patenter dicat: Excitavit adversum me corda Judaeorum, et circumaedificavit legiones atque cohortes contra me saevientes, ut non egrediar de manibus eorum, quousque vadam sicut scriptum est de me, et compleantur 1421 vaticinia prophetarum. Idcirco exclusit orationem ejus, cum clamaret: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI), ut omnia complerentur. Sed et Ecclesia Christi multoties haereticorum conclusa dogmatibus, certe aut persecutorum vallata suppliciis, usa hac voce plorans ac lugens, totum Deo tribuit, quidquid passa est ab hostibus, ac si propria voce dolens dicat: Circumaedificavit 120.1152A| adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum ob immanitatem tormentorum, vel multitudinem laqueorum, seu propter condensitatem pravi dogmatis, quod frequenter contigisse minime dubitatur, ita ut generalis Ecclesia, quasi una navis in medio collisa fluctibus, multoties quasi subversa et praegravata doleat. Inter quae nimirum pericula, quamsaepe ad probationem sui, suam a Domino exclusam orationem ingemuit, habens cum Apostolo anchoram suam (Hebr. VI), scilicet spem fixam in coelo, ne forte, quod absit, qui praesciti sunt et praedestinati submergantur fluctibus. Conclusit enim vias ejus lapidibus quadris, dum omnia sanctarum Scripturarum itinera, quasi quadris philosophorum eloquiis obseravit, ne recto tramite per eas, gressibus fidei, 120.1152B| quantocius ad patriam properaret, et omnes semitas eorum, scilicet subtilissimas divinarum rerum intelligentias, saecularibus, vel pravi dogmatis, subvertere permisit, disciplinis. Caeterum anima quaelibet, cujus jam retributio ob immanitatem scelerum suorum imminet, et plenitudine delictorum submersa jacet, quia GHIMEL litteram utrumque interpretari diximus jure in se reversa deflet. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar. Sicuti et ille cui dicebat; Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me (Psal. CXIV). Quibus profecto praegravata compedibus formidat, ne non possit evadere a suppliciis: quia et si ejus fuit corruere, miserantis Dei est, eam de tantis laqueis liberare. Quid autem miserabilius esse potest animae 120.1152C| delinquenti, quam ut sic conclusa teneatur carcere pessimae captivitatis, ne ultra egredi queat ad libertatem bonae actionis, insuper et vincta compedibus delict orum atrocius aggravatur flagitiis saltem ne se promoveat poenitentiae ad remedium? Compedes enim ipsius, sunt omnia concupiscibilia saeculi, et oblectamenta carnis, necnon et omnes inimici doli, quibuscum profecto pedes constringuntur fidei: quoniam (II Cor. V) per fidem ambulamus et non per speciem, nequeunt libere ad ea quae non videntur 1422 et sempiterna sunt, intendere. Aggravantur autem quotiescunque iniquitatem super iniquitatem apponimus, quia recte iniquitas super talentum plumbi sedere dicitur (Zach. V). Ergo adhuc connumerat miseriarum ejus immanitatem, cum dicit tantis praegravata 120.1152D| malis. Et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. Nam inter supplicia solummodo lacrymae et preces ad judicem solantur reas, tandem ut his promota pietas veniam impendat delictis. Sed valde in novissimis contristari potest, quando mens rea sic sentit offensum judicem, etiam culpis exigentibus, ne possit oratio transire, et ad fontem pertingere pietatis. Excludit autem supplicum preces Dominus, quando nos sic peccare permittit, etiam ut ipsa contra nos insurgant flagitia, et concludant omnia pietatis itinera offenso judice, ne possit ad eum pertingere, qui praesens ubique est, et audit omnia, quia profecto sicut scriptum est: Qui claudit aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. 120.1153A| XXVIII). Conclusit, inquit, vias meas lapidibus quadris. Habent enim scelera et peccata quadraturam suam, sicut quidam poetice ait: Hi metuunt, cupiunt, gaudentque, dolentque. Quibus profecto quadris lapidibus, conquadrantur omnia vitia nostrorum scelerum. Unde tandem aliquando redeat ad se infelix nimium anima, vetustate infecta, confracta viribus, in gyro ab inimicis obsessa felle iniquitatis et miseriarum vallata, vanis fatigata laboribus, in tenebris ignorantiae, et sub caligine caecitatis locata, contra quam innumeri hostes ne queat egredi, et vitia desaeviunt. Redeat vincta compedibus et praegravata, pium roget judicem indesinenter, cum omni immprobitate clamoris: quia et si non eo quod amica sit, propter improbitatem petentis, promittit 120.1153B| veritas, indignatione remota, quotquot vitae panes pulsans rogaverit ad januam se dare (Luc. X). Quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus qui invocant eum in veritate (Psal. CXLIV). Alioquin anima, et si his omnibus exuta esset malis, quomodo vias lapidibus quadris obsessas, et semitas ad patriam subversas, transire posset? Quid enim aliud est in mundo, nisi concupiscentia oculorum et superbia vitae? Quod si ad Scripturas sanctas quasi ad pascua vitae se convertit, in quibus recte vita invenitur aeterna (I Joan. II), continuo quadrati occurrunt lapides haereticorum, quibus obsessa fides quasi muris ne recta inveniantur, involvitur, et subversio semitarum eorum laqueis ibidem 1423 pro fonte praeparatur. Unde dicat fidelis anima cum Propheta: 120.1153C| Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? (Psal. LIV.) Et cum Apostolo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Scilicet gratia Dei, ut sciamus de his omnibus quod non nisi per gratiam liberamur. Propterea his excitata angustiis, anima ad Dominum indesinenter deflectat articulum, et sub Daleth littera atrociora plorans et gemens videat quae sequantur. Daleth namque juxta quamdam interpretationem, timorem significare videtur, licet superius tabularum dixerim. Hinc restat ut animus a timore Dei salutem concipiat, sicut scriptum est: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus spiritum salutis (Isa. LXII). Et alibi: Cum timore et tremore salutem vestram operamini (Philip. II).

DALETH. Quid enim terribilius dici potest, post tam dira peccati supplicia, quam ut sub hac littera de Deo dicatur: Ursus insidians factus est mihi leo in absconditis. Semitas meas convertit, et confregit me, posuit me desolatam. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam? Quid terribilius dici potuit, quam ut auctor salutis nostrae, dicatur quasi ursus insidians nobis factus, et velut leo in absconditis? Ursus namque fera est fraudibus plena, et nimiam gerens in brachiis fortitudinem atque in lumbis. Sed nequaquam per se Dominus, hoc loco, hinc bestiae comparatur, imo per ea 120.1154A| utraque, Nabuchodonosor certe, aut Titus vel Vespasianus designantur, qui alibi aper et singularis ferus appellantur: in quibus profecto Dei potestas ultionem iniquorum et vindictam fuit ac per hoc Deus ursus vel leo factus plangitur, quia cum sit clemens ac pius indulgentiarum Dominus, (Psal. LXXIX); justo suo adduxit judicio contra Jerusalem, qui eam omni insidiarum genere obsideret, et suae devastaret fortitudinis potentia. Quem Dominus servum suum et columbam vocat (Jerem. XXV), eo quod in ultione praevaricatricis servierit Jerusalem, caeterasque civitates subverterit, et praeposuit eam desolatam vastitate hostili, sicut historia prodit, et tanquam tugurium in cucumerario, vacuam sine custode reliquit (Isa. I). Posuit 120.1154B| ergo eam Dominus tanquam signum ad sagittam procul dubio: quia sic in medio suorum hostium posita est, ut ex omni parte circumdaretur, quibus frequenter quasi sagittis vulnerata, saltem ad medicum rediret necessitate compulsa. Quas sane 1424 gentes suo modificante judicio, Dominus quasi extenso arcu contra eam saepe misisse legitur, ut vel sic addisceret timere Deum et propugnare se, ne ab insidiis hostium suorum, quasi sagittarum vulneraretur jaculis. Illa vero relicta a Deo, jure se plangit, quasi signum ad sagittam positam: quia justo agente judicio, ac si extento arcu quam saepe ab hostibus est vulnerata. Cujus et idem adversarius semitas subvertit et confregit, quas jam supra etiam se lugere se dicit. Interea vox capitis est pariter et 120.1154C| corporis, quod factus sit is ursus insidians ei, qui est incommutabilis et sempiternus Deus: non quod ipse, ut dixi, a sua immutetur natura bonitatis et pietatis, sed propter efficientias rerum, eo quod ipsum contra unicum Filium suum, caput nostrum videlicet Christum, erigere permisit, qui velut ursus insidians fraude et fortitudine sua perimere tentavit ac decipere: non solum cum omne corpus ejus, scilicet credentes in eum, ab initio saeculi usque ad finem tentabit. Et sicut leo, inquit, in absconditis. In quibus profecto duabus bestiis, omnis diaboli saevitia demonstratur. Unde signanter et per leonem ipse humani generis adversarius describitur: per ursum vero ejus, omnia membra, scilicet haeretici et falsi fratres, monstrantur, quoniam ursus licet 120.1154D| foris sit viribus, tamen infirmum gerit caput, sicuti et hi omnes diabolum, qui semper in manifesto et abscondito, de unitate corporis Christi quaerit quos devoret vel decipiat. In abscondito quidem, quia dolo et fraude semper saevit: in manifesto, quia de fortitudine sua multum confidit, et fiduciam habet quod influat Jordanis in os ejus (Job XL). Hinc quoque Apostolus ait: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). Alioquin nisi de sua consideret virtute, nunquam rugiens indignatus et frendens iret, nisi vero fraude insidiarum incautos deciperet: nunquam (Psalmista) insidiatur in abscondito tanquam leo in cubili suo, diceret, sed quia viribus omnia 120.1155A| dejicere non praevalet, insidiarum fraudes adhibet (Psal. IX). Per quae nimirum duo virtutis suae arma, non minus contra caput, quam etiam et contra omnia ejus membra pugnat. Quod gemens propheta, imo Christus et Ecclesia dicit: Ursus insidians factus est mihi sicut leo in absconditis, ut per haec duo mala, duasque, ut dixi, bestias, omne corpus diaboli et caput usque ad Antichristum, contra electos Dei desaevire jure plangendum 1425 ab omnibus censeatur. Hae namque sunt bestiae, quae venire consueverant contra David pastorem ovium, et insurgere ut gregem diriperent (I Reg. XVII). Contra quas quam saepe idem insiliens, eruebat ovem etiam de ore leonis, et discerpebat fauces in frusta brachiaque superabat. Iste est namque David noster, 120.1155B| qui et oves suas perducit ad pascua vitae, et eruit eas de ore leonis, et ursorum brachia constringit. Nos enim populus ejus et oves pascuae ejus (Psal. VIII et CXIV). Ad quos itaque quam saepe leo iste et ursus veniunt, hostes scilicet nostri adversarii, et contrariae potestates, tolluntque etiam arietem de medio gregis. An non eumdem ipsum David tulit, et quasi arietem pervasit: quem si non Dominus de faucibus ejus eruisset, evadere non posset (I Reg. XVII). Unde in persona Christi, quod persequeretur eos, dictum est: Percutiebam (inquit) et eruebam de ore eorum (Marc. XIV), scilicet Christus oves suas pervasas, David, Petrum, et omnes qui in ejus fugierunt passione, et deinceps quoscunque eruit jam pene consumptos. Sed illi, sicut Scriptura refert, 120.1155C| consurgebant adversus David (Psal. II): quia non minus adversus caput, videlicet Christum insurgunt, quam et adversus ejus membra. David autem, Apprehendebam, inquit, mentum eorum et suffocabam, interficiebamque eos (I Reg. XVII). Gratias omnipotenti Deo, quia quidquid propheta doluit eos praevaluisse in gregem Christi, totum virtute Dei superatum est, tantum ne oves se eorum faucibus ingerant: quoniam morte sua eos leonem de tribu Juda interfecisse patet. Hinc quoque David, Leonem, inquit, et ursum interficiebam ego servus tuus (Ibid.). Sequitur: Semitas, inquit, meas subvertit et confregit. Hoc idipsum repetit dolens, quod jam supra defleverat, et posuit me desolatam, scilicet Hierusalem, quam supra Propheta desolatam sedere plangebat. Nunc vero 120.1155D| fortassis, jam in seipsam reversa, imo Christi sponsa dotata ejus sanguine, gemit se positam desolatam a Christo: quia cum adulterum in quibuslibet recipit suis membris, secum sponsum minime habere potest. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Positus ergo Christus a patre quasi signum ad sagittam dicitur: quia non minus ipse, quam et omnis ejus Ecclesia in titulum contra omnes aerias potestates, et eorum fallaciam erectus cernitur. Unde unus ex militibus ejus, spectaculum, inquit, facti sumus mundo et angelis ejus (I Cor. IV). Quod in se solum Christus erigere curavit, quasi monomachiam expleturus contra omnes 1426 bestias silvae, contraque earum saevitiam contra oblectamenta 120.1156A| saeculi, et contra omnia nomini ejus adversantia (Psal. CIII). Unde quasi signum ad sagittam se plangit positum, quia non minus in se, quam et in suis membris, ad repellendum omnia jacula suscepit inimici. Caeterum sub Daleth littera, anima timore perculsa plangit, dicens: Ursus insidians factus est mihi, et leo in absconditis, quia non minus in aperta quotidie vi sagittarum, quam et in abscondito insidiarum ejus suscipit vulnera, et se talibus decepta dolis, positam jure plangit desolatam. Tetendit, inquit, arcum suum. Per arcum namque extensum, vis divini judicii exprimitur. Quod diu venire differtur, quia mavult Christus invenire quos remuneret, quam quos feriat. Hinc David ait: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a 120.1156B| facie arcus (Psal. LIX). Fortassis ergo per arcum, Scripturas sanctas libenter accipimus, ex quibus quasi fortitudine Novi Testamenti, et nervo quodam duritia veteris perplexa et edomita esse creditur, ex quibus tanquam sagittae mittuntur ad feriendam cordis duritiam. Quia enim alia sagitta percussa est anima, quae dicit: Inducite in domum vini, constipate me inter unguenta, constipate me inter mella: quoniam vulnerata sagittis charitatis ego sum; quia amore langueo. Habet enim ex hoc arcu judiciorum Dei Christus alias immittere sagittas ad perimendum vitia et peccata: alias vero ad vulnerandas animas amore charitatis. Inter quae nimirum omnia anima constituta est quasi signum ad sagittam, ut hinc suscipiat vulnera charitatis, illinc repellat 120.1156C| omnia jacula inimici, quatenus suis triumphet de hostibus, et victrix cum corona recipiat paradisum.

Sequitur He littera, quae vivo vel est interpretatur. A principio enim hujus alphabeti, exinanitio Christi ostenditur, sicut ait Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo, propter quod omnia proba et passiones usque ad mortem sustinuit (Philip. II). Unde necesse fuit, sub hac littera clarescere inter agones et certamina passionis, quod is, qui semetipsum intantum exinanivit, semper idem est, et incommutabiliter est, et qui est, utique vivit, sicut et qui vivit est, ac per hoc una vox est 120.1156D| credentium, etiam inter supplicia tormentorum; dum dicitur 1427 animae nostrae, non est salus illi in Deo ejus (Psal. III). Est, quia omnino semper idem et ubique est, qui nusquam a suis, et nusquam longe abest. Et hoc solum incommutabiliter tenet fides Ecclesiae omnino, quia est. Ille vero jure de se ita fidentibus, licet pro nobis mortuus credatur, respondet semper et ubique vivo. Unde etiam delinquentibus clamat, dicens: Vivo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Convertatur autem ad vitam: quia vita nunquam vult mortem, sed ut omnes vita vivant, et convertantur de morte ad vitam. Haec namque consona vox est sponsi ac sponsae, ut illa confiteatur corde 120.1157A| et ore, quia est. Sponsus autem ei mox respondeat, vivo: quatenus in nullo dubitare queat de illo. Unde idem post mortem, imo ante mortem, vel semper et ubique sine morte; resurrexi, et adhuc tecum sum, qui nunquam abfui, sed semper tecum, et in te, sicuti tu et in me, fui. Quod est dicere: Vivo in te, quia et tu in me vivis, ut omnes audiant quod vivo, et confiteantur interrogantibus: Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI) dicantque, est. Est autem ubique, in coelo, in terra, intra omnia, et extra omnia. Est et in corde meo per fidem, in ore per confessionem: ac per hoc ipse in me est, ut ego sim in ipso, sicut ipse ad Patrem ait: Volo Pater, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII). Jam quid ipse planctus insinuet videamus.

HE. 120.1157B| Misit in renibus meis filias pharetrae suae. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Quod satis Hierusalem accidisse manifestum est, cum Dominus justo suo judicio, quasi de arcu diu extenso: quia praecavere noluit ne feriretur, fulgurantes emisit sagittas filias pharetrae suae in renibus ejus, ut ibi exciperent primum vindictam judiciorum Dei quo magis peccaverant. Quoniam sicut idem testatur propheta: Unusquisque intrabat ad uxorem proximi sui (Jerem. V). Per pharetram namque, abyssus et profunditas judiciorum Dei designatur. De qua nimirum abysso, Nabuchodonosor vel reliqui omnes contra praevaricatricem Hierusalem, 120.1157C| ac si sagittae ab arcu directi sunt, ut vulnerarent eam, expositam a Domino quasi signum ad sagittam. Quos cum propheta increparet saltem ut jam obsessi converterentur, illi vero omnia verba ejus verterunt in derisum. Unde gemens ait: Factus 1428 sum in derisum omni populo meo canticum eorum tota die. Quod evidenter de seipso retro factum insinuat. Replevit, inquit, me amaritudinibus. Dolet completum, quod Dominus exercituum Deus Israel supra comminaverat: Ecce ego, inquit, cibabo populum istum absynthio, et dabo potum eis aquam fellis (Jerem. IX). Quibus Hierusalem jam repletam et inebriatam propheta luget: quoniam repleta fuit angustiis et tribulationibus innumeris, non minus in secunda captivitate sub Tito, quam et in prima sub Chaldaeis, 120.1157D| quando capti sunt, et dispersi sunt in gentibus, quas non noverant ipsi et patres eorum: atque in toto orbe, ut hodie cernitur, sunt dispersi, ubi potati sunt absynthio, scilicet necessitatibus innumeris et angustiis ab hostibus: et acceperunt potum aquam fellis, per quam significat multitudinem malorum, et sempiternum captivitatis eorum, jugum, aut certe ignorantiam legis Dei, eo quod sint repleti amaritudine fellis, et pro Christo recepturi sint Antichristum. Caeterum Christus, qui est, et qui vivit, plangit quasi caput nostrum, non minus pro nobis, quam et pro illis. Misit itaque filias pharetrae suae in renibus meis. Pharetra namque patris, recte Scriptura sancta accipitur, ex qua judicii Dei quasi ex arcu 120.1158A| sagittas plagarum excipit quotidie Christi corpus, quas et ipse in carne passus prior pertulit sine vulnere peccati. Variae quidem emittuntur de pharetra Scripturarum sagittae, quas nonnunquam ardentes facit, ut corda frigida, calore charitatis concalescant, et amore vulnerent. Ex qua etiam et haeretici sagittas pravitatis suae quasi de pharetra toxicatas, veneno infidelitatis producunt, et corda feriunt innocentum. Sumuntur autem ex ipsa Scriptura et sagittae judiciorum Dei, quibus exterior homo afficitur. Unde Psalmista: Confige, inquit, carnes meas a timore tuo, Domine (Psal. CXIII). Nam quod ait: Misit in renibus meis filias pharetrae suae, affectiones divini amoris vel timoris insinuat, ex ipsis Scripturarum sagittis, quasi in propagine emissas. 120.1158B| Propago quippe fidelium jure renes accipiuntur: quia sicut in renibus propago seminis esse dicitur, ita in fide et per fidem in credentibus, omnia virtutum semina propagantur. Unde posteritas Christi, ac si de renibus ejus enascatur. Habet etenim Christus in integritate omnia sui corporis membra, inter quae habet et renes, de quorum fidei semine propagantur, et alia ex utero castae matris Ecclesiae. 1429 Et misit, inquit, filias pharetrae suae in renibus meis, scilicet sagittas, quibus animae ad amorem vulnerentur, aut ad timorem: quatenus ex his et vitia perimantur, et virtutes calore dilectionis adurantur. Unde David: Ure, inquit, renes meos et cor meum (Psal. XXV). Nulla igitur anima quae non ex judicio Dei quasi ex arcu protenso, his Dei aut ad vitia aut 120.1158C| ad virtutes vulneretur sagittis. De quibus profecto sagittis idem David: Quoniam, inquit, sagittae suae infixae sunt mihi (Psal. XXVII). Nam et omnes sancti praedicatores, quasi sagittae de pharetra Domini, directi sunt. Unde hoc ipse ex persona Domini: In pharetra sua, inquit, abscondit me (Isa. XLIX). Ac si patenter dicat: Verbum Patris abscondit me longo in tempore, quasi sagittam electam in pharetra sua: quatenus diu occultarum scripturarum caligine, suo producat ex arcu, ut probem renes et corda judex omnium constitutus. Jam caetera in his versibus quae sequuntur, manifesta sunt de Christo, quod ipse factus est in derisum populo Judaeorum, et canticum corum tota die, quandiu in carne versatus est. Unde alibi: Ego sum vermis, inquit, et non homo, opprobrium 120.1158D| hominum et abjectio plebis (Psal. XXI). Omnes videntes me, deriserunt me, locuti sunt labiis et moverunt caput, subsannando scilicet et insultando, sicut ipsius Domini passio apertissime declarat: Replevit me amaritudinibus, et inebriavit me absynthio. Unde et in passione myrrhatum vinum dederunt ei bibere (Marc. XV): quoniam versa erat vinea Domini (quam plantaverat ipse vinea Sorech) in amaritudinem vitis alienae (Isa. V). Quod autem inebriatum se dicit absynthio, ostendit eum non minus intrinsecus omni cordis dolore affectum, quam exterius amaritudine passionis vulneratum. Quibus profecto doloribus et suppliciis, omne corpus Christi usque ad finem, donea omnia consummentur, in eo intus forisve excruciatur, 120.1159A| et derisiones patitur a persecutoribus, ab haereticis, a falsis fratribus, ab invisibilibus hostibus, et ab omni pressura saeculi (II Cor. XI). Sed et anima quaelibet talibus et hujuscemodi amaritudinibus se quotidie sentit inebriari, ita, ut nihil impraesentiarum boni sentiat, dum tantis indesinenter afficitur malis. Hinc sequitur:

VAU. Confregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Et repulsa est anima mea, oblitus sum bonorum. Et dixi: Periit finis meus, et 1430 spes mea a Domino. Quod male tractatus sit Jeremias a populo, quod etiam et populus ab hostibus, nulli dubium. Unde, inquit, cibavit me cinere, quia Propheta fame pene peremptus, et populus omni poenarum genere 120.1159B| est depassus. Pro quibus miseriarum angoribus, quasi cinere plangitur cibatus, ita ut repulsa anima de corpore credatur. Ergo bonorum memoria inter supplicia cito labitur: sicuti e contrario, et malorum inter aeternae fruitionis gaudia non recordatur: intantum ut lugeat propheta finem populi sui, et spem convertendi a Domino deperiisse, quod sicut impius cum in profundum malorum venerit (Prov. XVIII), hi Dominum contempserunt. Interea vox capitis est, quod confregerit ad numerum dentes ejus in passione, scilicet apostolos et discipulos, qui recte dentes intelliguntur: quoniam sicut dentibus omnia mandimus ac comminuimus quae in corpore trajicimus, ita per apostolos, Christus credentes in suo admisit corpore et transposuit; qui denique eo relicto, timore perculsi, 120.1159C| omnes fugierunt (Matth. XXVI). Cibatus autem cinere etiam per David dicitur: Quia, inquit, cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI). Repulsa est, inquit, anima mea, scilicet omnibus retro annumeratis malis, ita ut taederet vivere: quoniam hi quos plurimum dilexerat, et propter quos venerat, omni eum insequebantur odio. Ergo sub Vau littera doloris et moeroris ista exaggerantur, et per eam quae durius dicta sunt temperantur. VAU namque sonare videtur vel sic non ille: licet alius interpres dixerit, et aut certe et non ille, quia licet sic dixerit: Periit finis meus, et spes mea a Domino, non sic ille arbitratus est, et non est oblitus adeo bonorum, ut cum Patre quae sunt sempiterna non habuerit, aut secundum humanitatem in 120.1159D| unitate personae illa percipere non crediderit. De quibus profecto bonis David: Credo, inquit, videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). Et ideo, vel sic non ille, ut dixi, arbitratus est finem periisse suum, neque spem suam a Domino, et non est oblitus bonorum, licet repulsa sit anima illius in eo prae cordis duritia Judaeorum. Sed nimium animi dolorem insinuat et moerorem, ut adeo sit inebriatus passionis amaritudine, ne recordari possit bonorum, et dicat malis exacerbatus: Periit finis meus et spes mea a Domino. Quod si non est ita apud internum judicem, apud homines vero qui tunc aderant periisse videbatur intantum, ut 1431 dicant insultando: Qui alios salvos fecit, seipsum salvum facere non 120.1160A| potuit. Sic et Ecclesia multoties repulsa haereticorum malis atque persecutorum, praeteritorum oblita bonorum, innumeris oppressa doloribus, adeo ut sinis ejus adeo periisse et spes videatur: et non dico ab infidelibus, verum etiam et interdum a fidelibus. Unde Propheta; Mei autem, inquit, pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns (Psal. LXXII), et caetera quae sequuntur. Porro moraliter, anima intus fastidio scripturarum sanctarum sauciata, recte plangit; Confregit ad numerum dentes meos, quibus ruminare debui verbum Dei. Alioquin omnis qui intus scripturarum sanctarum mystica audiendo percipit, nisi rursus meditando vel cogitando ad liquidum ea ruminaverit, procul dubio immunda erit. Hinc quoque 120.1160B| et in lege, omne animal nisi ruminet, et dividat ungulam, immundum esse censetur (Levit. XI; Deut. XIV). Ex quo peccatrix anima jure luget, eo quod inimicus etiam et ad numerum confregerit dentes ejus, ne aliquid in eo residuum sit, quo ruminare queat. Propterea immundam se sentiens, plangit quod confracti sint dentes ejus, ex quibus comminuere debuit pabulum vitae: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII; Luc. IV). Verbum ergo Dei sensibus evolvere et ruminare, sanitas vitae est. Idcirco laudatur, quod dentes Moysi usque ad ultimum vitae non fuerint commoti, quia verbum vitae semper in ore et corde ruminavit, panemque angelorum indesinenter comedit. At vero, cui confracti sunt dentes ad numerum, recte 120.1160C| cibatam se cinere plangit, ut per cinerem ejus moestitia cordis et poenitentia designetur. Unde Job cum auditu auris Deum audisset, et oculis ejus eum vidisset, idcirco inquit: Ego me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job XLII). In favilla enim ac cinere poenitentiam agere, est nihil aliud quam favillam se ex contemplatione Dei et cinerem recognoscere. Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Sidone et Tyro factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI; Luc. X). In cinere namque poenitentiam agere est, cinerem se sentire esse mortuorum. Ideo et ad poenitentiam abhiberi solet, ut ex favilla et cinere perpendamus, quid per judicium Dei et culpae ruinam facti sumus. Hinc 120.1160D| quoque lugens dicit: Cibavit me cinere; ac si patenter dicat: Culpis exigentibus justo suo judicio, 1432 quia verbum vitae ruminare distuli, satiatus cinere mortalitatis, ingemisco. Et repulsa est anima mea, oblitus sum bonorum. Repulsam ergo a Deo se dolet, et expositam ad tentationes, ne ultra jam ad bona, quae sentit, libere tendere possit, imo ab omnibus vitiorum reperculsa malis intus sauciata jacet, in tantum ut bonorum recordari nequeat, atrocioribus pressa doloribus. Hinc est quod sequitur: Periit finis meus, et spes mea a Domino. Quod bene Vau littera insinuat, quae, sicut dixi, et non est interpretatur. Perit namque et non est in Domino, qui vere finis totius consummationis praedicatur. Aut 120.1161A| certe, vel sic non ille, sicuti a quodam interpretatur: quia vel sic non ille finis est, de quo plangit, in quo omnia finiuntur, sed ille qui perit et non est: in quo fine non essentia rerum, sed interius deploratur. Hinc et spem suam a Domino periisse luget, quia talibus praepedita laqueis, ad ea quae sentit, erigere se non valet. Propterea et signanter et Zain littera anteponitur. Zain quippe duc te, juxta quosdam, aut huc, sonare videtur, quod satis aperte insinuat quid velit, ac si patenter dicat ex persona Dei, aut ex persona doctoris: Duc te jam hinc longe retro multis convoluta malis. Et ne indifferenter quasi errans, nesciens quo eat, duplex interpretatio demonstrat, quasi dicat: Duc te ab his quibus adversaris: et illa interroget quo ire debeat: ille vero huc inquit, 120.1161B| et sequere, deprecandi viam quam insinuat. Et quid est quod rogare debeat, mox infert:

ZAIN. Recordare paupertatis et transgressionis meae, absynthii et fellis. Memoria memor ero, et tabescit in me anima mea. Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. Ab initio hujus alphabeti miserias describit miserae civitatis, et passiones Christi, et Ecclesiae tribulationes, adeo pro his omnibus, ut ostensum est, plangit, quod perierat finis ejus, et spes ejus a Domino, quasi ob desperationem ex miseriarum oppressione. Sed ex eodem elemento quasi divinitus, ut audivit, Propheta commonitus, duc te, mox ac si novae spei genere tactus, animo recreatus, conversus ad Deum, preces mittit, et mirae novitatis gratia promittit se deinceps 120.1161C| meliora sperare, ac si oblitus praeteritorum delictorum. Unde animadvertat prudens lector quod haec elementa non sine magno mysterio in divinis litteris 1433 praenotata inveniuntur, neque sine intelligentiae sacramentis, voluit propheta ab his versibus, quasi metro lugens inchoari. Denique nec existimare congruit, quasi ego hujuscemodi interpretationes singulis versibus confinxerim, praesertim cum et summos doctores Ecclesiae Christi invenias ita eas interpretatas esse: vel etiam alibi, licet in alio opere, eas intelligentias suis versibus reddidisse: quoniam sermo Dei oculosus est, hinc inde et mysteriis adumbratur. Quibus reseratus patet sensibus, quam egregie Spiritus sanctus per eos qui scripturas ediderunt, talia et hujuscemodi curaverit praevidere, 120.1161D| scilicet ut et fastidium detergeret legentium, et animos etiam inter lacrymas recrearet pii operis exercitium. Nec dubium quin de Christo et ejus corpore ista interpretari debere: profecto cum in hac miserae lamentationis voce, jungat cum principio finem, ut is qui dicit: Ego vir videns paupertatem meam, dicat et in fine, Recordare paupertatis et transgressionis meae. Hanc igitur paupertatem magni aliquid esse putat, et ideo quasi pro se agens, ejus recordari rogat. Unde et Ecclesia tantae paupertari comparticipari gaudet: quoniam fide credit quod dictum est a Domino: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Propterea etiam et ipsa dicit cum capite: Recordare paupertatis et 120.1162A| transgressionis meae. Sed quaerendum cur transgressionis ejus recordari petat, cum nec Christus transgressionem admiserit peccati, nec recte transgressionem suam aliquis offert judici qua puniatur, imo rogat cum David: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele? (Psal. L.) Sed est, quod Christus transgressionis suae orat recordari: quia cum transgressionem legis, tamen praeceptorum Dei, nulla admiserit: trangressio pro nobis factus est. Hinc sane et Apostolus: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Pro nobis peccatum factus est et maledictum (II Cor. V): quia maledictus ex lege omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI). Et ideo, ut dixi, quia pro nobis factus transgressio, ut nostras deleret 120.1162B| transgressiones, magnum est igitur rogare Deum Patrem recordari pauperatis et transgressionis ejus: quia, cum dives esset, pro nobis pauper factus est, ut nos sua ditaret paupertate (II Cor. VIII); et jungit corpus cum capite, quatenus deprecatione capitis corpus purgetur. Corpus autem, quia sine transgressione 1434 praesentem non potest ducere vitam, ideo repletur impraesentiarum multis amaritudinibus, et aerumnis absynthii et fellis. Non enim dixit simpliciter, Recordare paupertatis et transgressionis meae: sed addidit, absynthii et fellis, quoniam et paupertas ecclesiarum et transgressio in absynthio versatur et felle, cum multis sponsa coangustatur laboribus, et doloribus fatigatur, si quo modo camino paupertatis decocta ab his quae pro transgressione 120.1162C| sua patienter tolerat, intus purgetur, et sponso suo passionibus afflicta deinceps acceptior fiat. Hinc est quod dicit, Recordare paupertatis et transgressionis meae, absynthii et fellis; non quod a Domino transgressionis suae recordari velit, sed laborum ac certaminum quae pro his tolerat, id est absynthii et fellis. Memoria memor ero, inquit, et tabescet in me anima mea. Quae nimirum vox pia recordationis est et aeternae vitae: quia cum memoria, id est recte memoratur, mox tabescit anima in se ad eam suspirantis. Hinc David aiebat, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavit (Psal. CXVIII). Sic itaque et propheta tabescens in se ait: Hoc recolens in corde meo, ideo sperabo. Quia cum profecto corpus Christi ad ejus vitae contemplationem totum 120.1162D| se dirigit, utique in se tabescens gemit, idque recolens, ideo, inquit, sperabo. Nam quod ait: Memoria memor ero, idioma Scripturarum est: ut est, vita vivere, et gaudio gaudere, vel morte mori, et caetera quae homini in Scripturis sanctis inveniuntur, non superflua quidem locutione, sed necessitate plenae significationis, quoniam aliud est simpliciter vivere vel gaudere, et aliud est vita vivere et gaudio gaudere. Itaque et memoria memorari, longe aliud significantius insinuat quam simpliciter memorari: quia illa memoria memorari, est ex illa memoria aeternae vitae, quae inspirata est affectus mentis nostrae, memorando introrsus vivificare, ut addiscant Christi membra nihil aliud memorari, aut cogitare, aut diligere, 120.1163A| quam ex illa memoria, omnia in nobis de vetustate in novitatem reformare. Hinc rogo, videat prudens lector quantum profecerit fidelis sponsa Christi, in tam subito sub hac littera, postquam divinitus audivit: duc te. Nam retro inter lamenta usque ad desperationem venit, nunc vero in voce quam audivit, quasi in verbo Dei coelestia in se tabescens meditando concupivit, ac deinde ea recolens quae retro perpessa est, longe jam in 1435 verbo quod audivit ab his adducta, ideo sperabo, inquit. Sic itaque et illi ex Evangelio per totam noctem laborantes, nihil ceperunt. Unde Petrus: In verbo autem tuo laxabo rete, et concluserunt multitudinem piscium (Luc. V). Sic nimirum et sponsa Christi retro multis querelarum vocibus afflicta et fletibus, mox 120.1163B| ut percepit verbi vocem, duc te, convaluit contra spem, et ad spem rediit, memoriaque illius sempiternae vitae recreata, propterea, inquit, sperabo. Animae quoque post dira flagitiorum crimina, et sui reatus supplicia, vox est paupertatis, sed mox in verbo renascitur et vivificatur, cum audierit, duc te, ut ille ex Evangelio, surge. Unde continuo sub hac littera ad Deum vocem supplicationis emittens, Recordare, inquit, paupertatis et transgressionis meae, quoniam in Adam quasi in primo flore transgressa est, et paupertate nuditatis confecta, verumtamen, licet occulte, dum sub hac littera se abducere jubetur, mox memoria memorari dicitur, et ut filia Abrahae per repromissionem contra spem ad spem rediit, et venit ad Heth litteram, quae vita, ut diximus, vel, juxta 120.1163C| alios, pavor interpretatur: quatenus post amaras querimoniarum lacrymas, primum pavorem, id est Dei timorem concipiat, sicut scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX; Eccli. I): et tunc demum gustet nihilominus bonum Dei. Accedit confessionis voce.

HETH. Misericordia Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes ejus, ac caetera quae sub hac sequuntur littera. Incipit ergo deinceps, dispositis lamentationum querimoniis, moraliter revertendi ad Deum viam explanare, ac de se nihil praesumere: quia neque currentis, neque volentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Hinc quoque ait: 120.1163D| Misericordia Domini quia non sumus consumpti, eo quod gratia Dei ex Israel reliquiae salvae factae sunt (Rom. XI), quia non defecerunt miserationes ejus. Sed et anima quaelibet tantis afflicta malis, recte totum tribuit misericordiae Domini, quod non est consumpta inter tam dira flagitia reatus sui, inter infirmitates carnis suae, inter oblectamenta hujus saeculi, inter insidias et fraudes hostium: inter etiam falsos fratres, et laqueos diaboli, et cum tot saeviant doli et fraudes inimici, crebrescentibus malis, quod non consumitur anima: totum ut dixi recte 1436 Deo tribuit et misericordiis ejus. Quia non defecerunt, inquit, miserationes ejus. Quod bene David post reatum suum intelligens, orat: Miserere mei, Deus. 120.1164A| secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Psal. L). Magnam siquidem misericordiam contra aliquod magnum delictum, licet immanissimum, implorat, multitudinem vero miserationum, contra innumera peccata, credens et confitens: quia nullum tam magnum potest esse delictum, neque tam innumera, quibus magnitudo et multitudo misericordiarum Dei non excedat ad veniam, tantum si convertatur anima ut vivat. Et hinc est quod ait: Quia non defecerunt miserationes ejus. Quia in nullo deficiunt, ut non de fonte fluant pietatis, si cujuslibet conversatio non defecerit. Et hoc est initium conversionis nostrae, pavor vel timor Domini, et ab ipso initium vitae quasi indultum a Domino munus: 120.1164B| quoniam, sicut David ait, Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI). Quia timentes Deum, utique sapientes, atque beati. Beatus enim quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII). Nam sanctorum pavor esse consuevit, sicut pavor cecidit in Abraham cum sacrificium offerret (Gen. XV), et David ait: Ego dixi in pavore meo: Omnis homo mendax (Psal. CXV). Unde constat quod qui timent Deum, beati sunt. Sanctus igitur est timor Domini quia vere sanctorum est pavor. Ex quo liquet, quicunque hunc habuerit pavorem, ad vitam transit. Cujus confessio vel conversio sub pavore Dei, quam accepta sit, sequens versus insinuat: Novi diluculo, multa est fides tua. Et quid est dicere Novi, nisi post querimoniarum lacrymas, post dira supplicia, 120.1164C| post confessionem scelerum, post tribulationes et angustias, post preces et misericordiarum Dei confessionem, mox Dei adesse vocem miserentis accidere? Novi tribulationem tuam et patientiam tuam, novi angustias et paupertatem, novi quod exclusam orationem tuam ingemiscis. Haec omnia cum coram me sunt, novi veram confessionem tuam et fidei constantiam, quia confessa es quod non defecerint miserationes meae. Ac si dicat, Et ego novi diluculo, multa est fides tua. Et quid est dicere, Novi, nisi inter tot discrimina approbo, quae humiliter gemens enumerasti, et nosse tibi facio post noctem caecitatis et angustiarum tuarum tenebras, quod diluculo multa est fides a Domino. Laudatur quae prius ob infirmitatem periisse videatur, sicut ait: 120.1164D| 1437 Periit finis meus et spes mea a Domino. Consuetudo quippe est prophetarum cito permutare personas, necnon et in Canticis canticorum (Cant. II): quia nunc sponsus ad sponsam, vicissim et sponsa ad sponsum, nunc vero ad sodales et amicos, nunc idem sponsus absens saliens super montes et transiliens colles, frequenter quasi absens videtur, ut amor sponsae acrius inflammetur, sed inde subito multoties, quasi pius consolatur, adesse cernitur: sicuti et impraesentiarum, postquam sub Heth scilicet confusionem suarum angustiarum attigit, quasi derelictum a Deo se planxit, sed rursus audiens, duc te, convaluit quasi de tenebris ad lucem, de confusione ad gaudium, ut sub pavore et timore Dei. 120.1165A| puritatem fidei conservaret. Cui continuo adest sponsus, quasi blandus consolator: Novi diluculo, multa est fides tua, id est approbo, et exhibeo me praesentem, quem absentem quasi crudelem effectum lugebas: Quia diluculo multa est fides tua. Et illa quasi de Canticis post lamenta: Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum. Quam rarus in terris qui possit dicere: Pars mea Dominus! Quam alienus a vitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo! Nam et David sub hac eadem littera octavo in loco similiter posuit: Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam (Psal. CXVIII). Quia solummodo ei vox esse potest, qui de septima transit ad octavam, scilicet ex praesenti ad futuram et novam vitam. 120.1165B| Nam is tantum jure potest dicere: Pars mea Dominus, qui sub octava versatur, qui nihil sibi hujus mundi vindicat, cui non est carnalium possessio cupiditatum, quem non inflammat libido, non stimulat avaritia, non lascivia effeminat, non sternit ambitio, non macerat invidia, non alia negotiorum cura sollicitat saecularium, qui Deo, non sibi, vivit. Talis namque recte potest dicere: Pars mea Dominus, propterea exspectabo eum. Unde ad Teth litteram exinde venitur, cujus interpretatio sonat exclusio, vel bonum. Et mira dissonantia videtur assurgere duarum interpretationum. Si enim sic excluditur quasi a domo aliquis hospitioque dejicitur, a regno Dei bonisque fraudatur ejus, sicut exclusae sunt virgines, quae secum oleum non tulerunt (Matth. XXV). 120.1165C| Quod si ita est, quomodo bonum poterit percipere exclusus a regno Dei? Quod non arbitror, sed magis accipiendum cui pars Dominus fuerit, totus inhaereat bono, totumque 1438 possideat illud et sempiternum bonum, totusque exclusus sit et saeculi actibus et praesentis vitae oblectamentis: quoniam perfecta charitas foras excludit timorem. Unde sequitur:

TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. Vel, sicut alia habet interpretatio: Bonum est sustinere et sperare salutare Dei. Quis enim sustinet Dominum, nisi qui a studio charitatis exclusus est ab omni labe vitiorum? Quis est qui 120.1165D| sperat, nisi qui id quod sperat et optat et diligit? Quod enim speramus, per patientiam exspectamus. Ergo qui sperat sustinet, qui sustinet per patientiam, excludit omnes affectus carnis, et molestiarum omnium tumultus. In bono enim excluditur ab omni malo. Et ideo uterque sub hae littera sibi congruit sensus interpretationum, ut bonus sit Dominus omnibus sperantibus in eum: Quoniam qui sperant in eum, juxta David, non delinquunt (Psal. XXXIII). Unde alibi et in Psalmis sub hac eadem littera: Bonitatem fecisti, Domine, secundum verbum tuum (Psal. CXVIII). Et quid est dicere: Bonitatem fecisti, ut esses mihi bonus? Quam bonus ergo Israel Deus iis qui recto sunt corde! (Psal. LXXII.) Caeteris autem 120.1166A| in quamplurimis insinuat locis, licet natura sit bonus, imo bonitas: quoniam cum perversis pervertitur, et cum adversantibus adversatur. Idcirco sperantibus in se jure bonus dicitur. Et ne otiosa sit spes, addidit animae quaerenti illum. Quoniam qui sperat, necdum habet in re quod jam tenet et fruitur in spe. Propterea restat, ut quaerat per desiderium, non qualecunque, sed summum bonum; sicut sponsa in Canticis: In lectulo meo, inquit, in nocte quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III). Ubi quam pulchere quatuor insinuat omni quaerenti, quam valde necessaria: ut primum deliberet quid quaerat: et ubi illud, vel quando quaerat: aut quandiu quaerat. Nam cum dicit: In lectulo quaesisse eum in noctibus quem diligit ejus anima: nec dubium quod sponsa de 120.1166B| Christo loquitur, quasi quaesierit eum in nocte, atque in tenebris praesentiarum, necnon et in perturbationibus rerum. Sed facile est intelligere ex Evangelio quomodo perturbatur cor discipulorum suorum, et tenebrantur oculi cordis eorum: quotiescunque mens non sapit ea quae Dei sunt, sed quae hominum. 1439 Quoties ergo homo noster non videt ea quae Dei sunt, dormire merito dicitur, et in noctibus esse. Claudit enim oculos ignorantiae caecitatis velut somnus. Propterea Apostolus filios Dei negat esse in nocte. Vos enim, inquit, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur arripiat: omnes vos enim estis filii lucis, et filii diei: non estis noctis neque tenebrarum (I Thess. V). Unde nec dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Quia etsi bonus 120.1166C| est Dominus sperantibus in se, signanter addidit, animae quaerenti eum. Quia qui dormiunt, nocte dormiunt: et nocte quaerunt, quem in nocte dormiendo invenire non possunt: neque resoluti in lecto quietis, possunt in prima inveniri vigilia, neque in secunda, neque in tertia vigilia vigilantes. Idcirco et Dominus pervigilans in oratione frequenter secessisse refertur, et pernoctans in orationibus incubuisse (Luc. XII). Verumtamen qui quaerit, nosse eum debet, quatenus quaerat quem diligit anima ejus. Quaerit enim quam saepe et non invenit, vocabit eum et non exaudiet. Neque enim quandiu delectabitur loco in quo dormitat et dormit, potest illic invenire quem quaerit. Audiet ergo dicentem Salomonem: quod sicut ostium in 120.1166D| cardine suo vertitur, sic piger in cubili suo (Prov. XXVI). Sic piger vertitur ille quem quaerit, et in lectulo suo quem desiderat, quaerit et non invenit eum: et ideo relinquenda est dormitatio dormiendi, excutiendus somnus ex oculis nostris: et quamvis adhuc nox sit dandae, sunt tamen vigiliae, ut possit, qui quaeritur, inveniri. Licet alia interpretatio habeat, odor thymiamatum in lectulo meo, tamen dormientibus non recte invenitur. Unde et sponsa quae cum non invenisset in lectulo: Exsurgam, inquit, et circuibo civitatem, et in nundinis et plateis quaeram quem diligit anima mea. Quaesivi eum et non inveni (Cant. III). Quia licet diligentiam et sollicitudinem adhibuerit, non ut oportuit quaesivit. et ideo minime 120.1167A| invenire valuit. Hinc quoque animae quaerenti Deum, primum requirendus est modus quaerendi, ut invenire queat, videlicet non cum desidiosis in lecto, neque in nundinis, neque in plateis, neque in nullo istorum loco, ubi aut caecitas vertitur, aut odiosa saeculi negotia meditantur, vel lascivia pervagatur. Unde et Jesus arrepto flagello vendentes et ementes omnes de templo ejecit, ne domus Patris ejus, domus negotiationis esset (Marc. XI; Luc. XIX). Quid enim prodest in plateis eum quaerere, ubi, sicut 1440 propheta dicit, vox ejus non est audita? Merito igitur sic quaerentem animam, custodes civitatis hujus circumeuntes civitatem, errantem eam inveniunt et comprehendunt, erroremque ipsius revelant, quod neque in plateis, neque in nundinis, neque in lecto, 120.1167B| aut in nocte caecitatis bene quaeritur. Custodes autem civitatis nostrae, doctores vel sermones sunt prophetarum, in quibus, si recte interrogatum fuerit, manifeste citius invenitur, sicut sponsa deprehensa non praeterivit interrogare eos, sed ait: Nunquid quem diligit anima mea vidistis? Et cum pertransissem, inquit, paululum ab eis, inveni quem diligit anima mea (Cant. III). Ex quo profecto liquet, quod velamento operti sunt sermones prophetarum atque eloquia, ac testimonia Scripturarum sanctarum, in quibus Christus latet absconditus. Quos cum pertransissem, inquit, inveni quem dilexit anima mea, scilicet patriarchas et prophetas, necnon et eorum adumbrata dictorum eloquia, in quibus et praemonstratus et declaratus ostenditur Deus homo. Tribus 120.1167C| namque modis dilectus, scilicet Verbum Patris, fide et confessione, et conversione cum probitate doctrinae quaeritur. Unde David: Quaerite Dominum, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV). Ecce quousque quaerendus donec invenias quem diligit anima, in perfecto Patris lumine refulgentem. Porro ubi quaerendus sit, insinuat Moyses: non quasi sursum aut deorsum, seu caetera quae in Deuteronomio continentur (Deut. IV), sed in corde tuo, inquit, et in ore tuo tantum, ut pacem indultam a Deo retineas: quia in pace factus est locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Loquitur autem pacem in plebem suam, et in eos qui convertuntur ad cor. Ubi si recte quaerimus, ibi quaerendus est, ubi propinquus invenitur: quia profecto verbum eodem legislatore teste, in ore 120.1167D| tuo, et in corde tuo. Invenitur autem, ut diximus in sanctis suis, vivet intus autem et in Scripturis. Ergo quia quaerendus est, ibi utique quo inveniri queat: et tunc utique, quando prope est, monente Propheta: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV). Quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus qui invocant eum in veritate. Igitur quia immensus est sine fastidio cum fide quaerendus, et quia unus idemque est, semper magis magisque sine ulla permutatione amandus. Hinc quoque sequitur, Bonum est cum silentio praestolari salutare Dei. Videat prudens 1441 animus de tanto moerore (postquam moraliter coepit vires resumere) quantum profecerit mens 120.1168A| coelestibus instituta disciplinis, exclusa ab omnibus quae mundi sunt, etiam ultra angelicam dignitatem, et ea quae sunt recondita, ut inveniat quem dilexit. Unde summo deliciarum invento bono, fatetur sustinere et sperare in salutare Dei: et ut huic bono semper inhaereat. Bonum esse fatetur viro, cum portaverit grave jugum adolescentiae suae. Sedebit singulariter solitarius et tacebit. Haec ergo bona exclusio est, ut sedeat secum solus cum Deo. Quicunque se sentit portare jugum grave in juventute sua, sedebit, inquit, singulariter et silebit, quia tulit jugum grave. Sed quia haec institutio tantum moraliter addiscitur, quaerendum de quo jugo dicatur: quia est et jugum grave super filios Adam a die ortus eorum: est et jugum infidelitatis: est autem et jugum Domini leve, 120.1168B| quod suarum virtutum onus spe remunerationis solatur. Et hoc fortassis jugum grave, id est jugum emendationis jure dicitur, juxta illud: Venite ad me, omnes qui onerati estis, et tollite jugum meum super vos (Matth. XI). Si quis autem antequam gravi oneretur sarcina peccatorum tulerit jugum, singulariter sedebit, non cum plurimis est conferendus, sed cum illo qui cum Deo singulariter in spe est collocatus (Psal. IV). Verumtamen quaerendum quomodo jugum grave sit, cum Dominus jugum suum suave esse dicat: et Graecus tantum jugum posuit, nec addidit, grave. Etsi ita sit, porro jugum suave dixit, et onus leve, nec tamen jugum leve dicere voluit. Propterea potest jugum verbi grave esse, sed suave: grave adolescentibus, quorum aetas est florulentior, 120.1168C| noluntque jugo verbi subjiciendo animi praebere cervicem. Potest et grave verbi jugum videri, Christi Ecclesiae, propter onera disciplinae austeritatemque correctionis, pondus abstinentiae, restrictionem lasciviae. Siquidem haec omnia operatur Christus in suo corpore, quatenus suave sit onus ferendi fructu gratiae, spe remunerationis aeternae, suavitate purioris conscientiae. Namque jugum verbi suave dixit et onus obedientiae leve: quoniam qui jugum verbi patienti cervice susceperit, disciplinae onus grave ferre non poterit. Ergo qui tulerit in juventute jugum grave, propter juventutis suae aestus, sederitque singulariter cum Deo et siluerit, revelata sibi gaudens divinae remunerationis aeterna mysteria, sub jugo praestolabitur salutare Dei. Certe aut silebit, 120.1168D| cum opus habens excusatione 1442 peccati, cum matura confessione pervenit, et propera correctione deposuit. Non enim dicetur huic: Quae in juventute non congregasti quomodo invenies in senectute? Simpliciter autem potest et sic intelligi: qui a primaevo portaverit jugum verbi, hoc est, a juventute non se miscuerit cum juvenibus, is autem sedebit seorsum donec plena se perfectione virtutis erudiat, et magnam animi inducat patientiam: ita demum, ut percutienti se, possit praebere maxillam, ita ut caedis cum tempus injuriam perferendo mandatis obsequebatur coelestibus. Magnum est autem a vitiis abstinere juvenibus, et ea in ipso vestibulo juventutis deserere. Lubricae enim et perplexae sunt 120.1169A| viae juventutis. Unde Salomon tria sibi impossibilia intelligit, et quartum quod non cognoscit: vestigia videlicet aquilae, viam serpentis, et semitas maris, et viam viri in adolescentula (Prov. XXX). Et David: Delicta, inquit, juventutis meae (Psal. XXIV). Juvenis enim non solum fragilitate lubricae aetatis prolabitur, verum ignorantia coelestium mandatorum plerumque delinquit. Et quis est qui levat jugum grave super se a juventute sua, nisi qui omnibus saeculi renuntiat deliciis, luxuriam fugit, et molestiarum omnium aequanimiter fert tumultus? Super se quidem levare dicitur jugum grave: quia nisi gratia Dei adjutus, secundum se ferre non poterit. Idcirco recte super se tulisse dicitur: quoniam ultra vires est corruptae naturae, quidquid de ecclesiastibus, aut ad novitatem 120.1169B| vitae imperatur. Sequitur IOD littera, quae forte principium, aut desolatio, interpretatur. Sub qua plangitur pro viro supra praemisso, quod ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. Vel etiam juxta aliam interpretationem, Dabit in sepultura fossuram os suum, et tamen est spes patientiae. In quibus valde discors vel dissona videtur interpretatio, quo modo principium sit, quod ponet in pulvere os suum propter spem; vel qualis esse potest desolatio, nisi quia nunc moraliter agens post miseriarum suarum supplicia, post diras tormentorum angustias, fide sibi reddita, principium est nostrae professionis in pulvere os ponere, et momentis singulis quod cinis, quod pulvis sumus cogitare, ex quo rursus spes nobis germinetur, ac dilatetur charitas. Interdum tamen 120.1169C| bonum principium est nosmet primum cognoscere, omnia pro Domino tolerare: licet haec omnia superius de Domino dicta intelligantur: quia et si compatimur, et conregnabimus. Unde dabit, inquit, percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Et Dominus in 1443 Evangelio docens virtutem patientiae, ait: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Luc. VI). Vult enim nos et injuriarum esse patientes, nec referire facile, sed necdum ferire. Patientia enim humilitatis indicium est. Et ideo quoniam desolata, ac destituta, erat illa Jerusalem, Dabit, inquit, percutienti se maxillam suam. Sed melius de Christo et Ecclesia, id est de toto corpore suo accipitur: cui bonus est Dominus speranti, et cui bonum est praestolari cum silentio salutare 120.1169D| Dei, cui etiam bonum dare percutienti maxillam suam, ut non se subducat injuriae, nec declinet caedis dolorem, sed percutiendi maxillam offerat. Nimirum postquam audivit, longe retro, duc te, moraliter Evangelium describit, et ideo ait: Dabit percutienti se maxillam, ut intelligas, si percutere voluerit, sive qui jam percusserit ultroneum corpus Christi, se offerre debere pro omnibus quae gratia Christi contulit nobis: ut sit indicium Christi Ecclesiam non aliter salvandam esse quam per Evangelii disciplinam, et tunc bonum principium ei incipere, cum coeperit Evangelii praecepta servare, et operibus mandata Domini implere: Ac si cum Propheta dicatur: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit 120.1170A| mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV). Alioquin quomodo jugum captivitatis de sua deponat cervice grave, nisi cum se subdiderit jugo Christi levi? Et satiabitur, inquit, opprobriis: non dixit, subibit opprobria, sed satiabitur: quia facile est unam aut alteram sustinere contumeliam. Unde addidit, satiabitur opprobriis, quoniam facilius Domini moveret misericordiam opprobriorum, quam plurium deformitate miserabilis, ubi ostenditur aviditas desideriorum et libertas gratiae, cum dicitur: Dabit percutienti se maxillam, et satiabitur opprobriis, quoniam omnis saturitas ex aviditate sumendi nascitur. Ideo magna gratia commendatur, cum dicitur, satiabitur opprobriis, sicuti et David fugiens Absalon, satiabatur 120.1170B| opprobriis Semei, et convictus maledicebat ei, virum sanguinarium eum appellans. Ipse vero, magis humilis coram Deo volens videri, ut mitigaret offensam Domini: cum Abisai vindicare eum vellet: Quid mihi, inquit, et vobis est, filii Sarviae? Ideo maledixit mihi, quoniam Dominus jussit illi ut maledicat, si quo modo videat humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto (II Reg. XVI). Nam ideo voluit opprobrio satiari, quoniam cum impleta fuerit humilitas, peccatum solvitur, sicuti Isaias insinuat, dicens: Loquimini, ait, ad cor Jerusalem. 1444 et consolamini eam, quia completa est malitia ejus (Isa. XL). Et ut alii codices habent: Humiliato solutum est peccatum ejus, dimissa est iniquitas illius: quia suscepit duplicia de manu Domini pro 120.1170C| omnibus peccatis suis. Felix igitur desolatio sub hac littera monstratur, quia ubi desolatio, ibi sequitur humilitas: et recto ordine humilitatem patientia: patientiam autem probatio: probationem vero spes. Quod habes et in Apostolo: Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui utique nostrorum est consolator affectuum (Rom. V). Idcirco bonum est viro cum tulerit jugum, ut sedeat solitarius, aut certe in spe singulariter constitutus: quia Deus, ut aiunt, semper impari gaudet numero. Unde egenus ille et pauper in Psalmis gemens ac lugens: Vigilavi, inquit, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI). Quod autem ait (ut supra dixi juxta aliam interpretationem), dabit in sepultura os suum vel in 120.1170D| fossuram: ostendit ad modum quemdam patientiae taciturnitatem, ut tanquam sepultus non loquatur, imo quodam virtutum aggere obstruat vocem, ne doloris admittat querimoniam, tantumque pondus asserens patientiae quam spes foveat, ut vocem ipsam vel quodam busto ac tumulo sepeliat atque includat, quam nulla extorquere, nullaque excitare possit injuria. Quod Dominus bene de se in passione sua exemplum praebuit, qui sicut propheta ait: Quasi ovis ad occisionem ductus, et quasi agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isa. LIII). Videat prudens lector, vir iste videns paupertatem suam post flagella, post contritionem, post angustias, post querelarumque voces, moraliter quantum 120.1171A| profecerit, et sic deinceps ad Caph litteram edoctus veniat.

Caph quippe manus, vel etiam, secundum aliam interpretationem, curvatus interpretatur, eo quod omnes qui recte sentiunt, sub manu Domini curvantur. Manus autem super omnes est, ut aut puniat, aut certe corrigat. Et ideo ut tantis humiliatus pressuris, et correctus disciplinis, cervicem sub manu Domini curvare gaudet, dum humiliatur ad poenitentiam, et secundum interiorem hominem, cervicem cordis ac mentis flectit ad Dominum, spem habens quod non repellit in sempiternum Dominus.

CAPH. Quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. Non enim, inquit, humiliavit 120.1171B| ex corde suo, et abjecit filios hominum. Siquidem ipse sonus versuum insinuat quid sit curvari sub potenti manu Dei, patienter scilicet 1445 omnia sustinere eo quod non repellit in sempiternum Dominus. Quotiescunque vir jugum ferens, inclinatur ad flagella, ad poenitentiam, ad contumelias, ad opprobria, quasi curvari videtur ad humilitatem. Unde et propheta David sub hac littera inquit: Paulo minus consummarunt me in terra (Psal. CXVIII), abjectum se sentiens et expositum ad certamina. Unde cervicem mentis flectit ad Dominum, de qua profecto cervice dicitur: Non sic flectas ut circulum collum tuum. Qui enim cor suum non flectit ad humilitatem et misericordiam, frustra cervicem suam 120.1171C| curvat exterius ad supplicandum. Propter quod jam hic satiatus opprobriis singulariter in spe subvectus fidenter ait: Quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. Ad hoc quippe affligit Dominus et corripit, ut misereatur. Quod bene intelligens, vir videns paupertatem suam, fiducialiter agens de Deo: Non enim, inquit, humiliavit ex corde suo. Deus ut satietur poenis nostris, neque abjecit filios hominum; mavult ergo ut humiliemur et curvemur coram eo, quatenus et misereatur. Propterea in superioribus idem propheta sub hac littera ostendens gemitus plebis et humilitatem, ait: Omnis populus ejus ingemiscentes quaerentes panem: dederunt desiderabilia sua in escam, ut reficiant animam. Vide, Domine, et aspice: quia facta sum vilis 120.1171D| (Thren. I) vel sine honore. Ergo qui animae suae quaerit refectionem, jure humilitate curvatur, quo possit citius pervenire ad Domini misericordiam, ac sentire in bonitate: Quia si abjecit et miserebitur. Ideoque tanquam curvatus multo amplius anima et mente quam corpore totum se flectat ad multitudinem misericordiarum Dei, sciens quod non abjecit, neque humiliavit ex corde suo filios hominum ut perimat ad supplicium, sed ut emendet et relevet ad salutem. Cujus profecto sensus consequentiam sub Lamech littera prosequitur.

LAMECH. Ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae, ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi, 120.1172A| ut perverteret hominem in judicio suo, Dominus ignoravit. Et est quantum ad nostram exspectet [al. lenitatis] lamentationis eloquentiam, mira versuum compositio, more metri, ut tres ab una incipiant versus parte, unaque terminentur clausula verbi, quasi Dominus; ut contereret sub 1446 pedibus suis omnes vinctos terrae ignoravit: ut declinaret judicium viri Dominus ignoravit; et percuteret hominem in judicio suo ignoravit. Quia profecto Deus mavult salvare correctos quam damnare protervos. Et haec est sub Lamech littera magna versuum disciplina vel cordis confessio: quia, ut supra jam dixi, Lamech disciplina interpretatur, vel cordis aut certe servo. Quibus nimirum sensibus magna decoloratur obscuritas, ut intelligamus sub omni integritate 120.1172B| et disciplina Christi, cum omni puritate cordis sollicite servanda esse quae dicuntur: quoniam qui habet disciplinam Christi, servare se profitetur praecepta salutis, et cordis puritatem. Neque enim sic abjecit omnes vinctos terrae sub pedibus suis ut contereret. Vincti autem terrae sunt omnes terrenis criminibus obligati. Quos ut contereret Dominus sub pedibus suis ignoravit; quia nec sic abjecit ut repelleret, imo ut sub ditione sua omnes constitueret, eo quod de filio inquit: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII). Unde quia constitutus est judex omnium, fideliter confitetur judicium viri ut declinaret, Dominus ignoravit, sed reddet unicuique juxta opera sua. Et ut perverteret hominem in judicio suo, licet impraesentiarum indifferenter accipiatur, 120.1172C| etiam cum judicatur, Dominus ignoravit: quoniam mala quae a Domino inferuntur, aut justa supplicia sunt meritorum, aut futurorum probationes sunt praemiorum. Ergo adversitas, quae a Domino est, plena justitiae, plena aequitatis, plena misericordiae est. Unde secundum disciplinam Christi profitetur cordis innocentiam: et dicit vir videns Deum servo divinorum eloquia praeceptorum: quoniam et si sunt haeretici, qui falso Deum criminentur crudeliter affligere animas luteis devinctas domibus, et in Veteri Testamento quasi ex praejudicio quosque punire: hic autem sub disciplina Christi flagello eruditus, juxta quod propheta inquit: Virga castigaberis, filia Sion, cordis confitetur puritatem, quod omnia justo Dei moderamine agantur, ut salutem omnibus 120.1172D| se tribuat invocantibus in veritate (Psal. CXLIV). Et secundum interpretationem litterae, libere de se clamat: Servo disciplinam castigationis, servo pietatem professionis, servo cordis integritatem, servo illibatam inter omnes haereticorum fraudes virtutem fidei, servo dilectionem in spe singulariter subvectus, sub Dei protectione animam retractabiliter gerens, quod non repellit in sempiternum Dominus. Magnus igitur provectus animae monstratur, ut inter 1447 tot tantaque vitae discrimina, separari nequeat a charitate Christi. Sed dicit cum propheta David etiam inter flagella: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum 120.1173A| Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII). Post hujus fidei constantiam, venit ad Mem litteram, et surgit quasi propugnatrix justitiae contra omnes Epicureos, vel etiam contra eos qui dicunt Deum non curare mortalia. Contra quos etiam Psalmus LXXII attollitur, in quo aiunt ipsi perversa sentientes: Quomodo scit Deus, aut si est scientia in excelsis? Pro quo etiam praesentes versiculi increpare videntur eos.

MEM. Quis est iste, inquit, qui dixit ut fieret, Domino non jubente: ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? Haec, ut dixi, sub Mem littera planguntur. 120.1173B| Mem quippe ex intimis vel ex ipsis interpretatur; et ut alii dicunt: ignis ex ultimis, sed utrumque non discordat a textu hujus lamenti; quia magni ex ardore amoris est, quod jam non pro se contra improbos, quam pro Deo fide certare videtur. Arbitratur enim obsequium se praestare Deo, si contra obloquentes, quasi de celso vertice subsannando dicat, Quis est iste qui dixit ut fieret, Deo non jubente? ac si patenter dicat, Quis est iste, cum sit cinis et pulvis, suo inflatus spiritu, qui audeat de immenso et incircumscripto Deo, suae sortis disputare verbis, et subsannare nos qui flagellamur, ac si filii adoptionis necdum hoc mundo damnemur? Quibus profecto verbis patet, quod nihil non jubente justo vero Dei judicio fit in nobis, ac propterea quidquid 120.1173C| superius contra Deum lacrymando protulit, magis ex fonte pietatis venit, quam ex querimoniarum praejudicio. Unde praesens littera ex intimis sonare videtur, quoniam quidquid causa confessionis intulit, ex intimis visceribus fluxit, et ignis charitatis Dei ex ultimis praecordiorum manavit medullis, ut quodam nexu caloris Dei, intus concremaretur ossibus. Sic denique longe supra in eisdem threnis, ejusdem textus litterae hoc continere videtur, Ex alto, inquit, misit ignem in ossibus meis (Thren. I). Bonus ergo Deus, qui nobis hunc immittit ignem, unde diligentes eum, gratiam et gloriam meritorum in conspectu ejus invenire possimus, et quem in nobis mittat ignem, ipse nos doceat. Ait enim, 1448 Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi 120.1173D| ut ardeat? (Luc. XII.) Bonus igitur ignis, quem vult omnium Salvator magis magisque accendi, praesertim cum et ipse sit ignis vorax, qui nostra peccata consumet, intimisque pectoribus divinae cupiditatem cognitionis infundat, quatenus redeat in nobis cor nostrum, ut capiat divinarum seriem Scripturarum, et hauriat fontem aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Hoc namque igne Cleophas cor suum dicebat ardere, cum Christus eis aperiret Scripturas in via (Luc. XXIV). Profunda igitur in verbis Dei videmus mysteria, idcirco ex intimis, vel etiam, ut alius interpres ait, ex ipsis debet ignis accendi, quasi ex ultimis viscerum ossibus exurat in nobis fenum, stipulam, vel plumbum iniquitatis, vel quidquid saecularis 120.1174A| est vitae, quatenus liquefiat igne divino ferreus quidem peccati rigor, et superno mollescat incendio, intantum, ut etiam contra insolentiam reproborum, ipsi pro fide certare videamur ac dicere: Quis est iste qui dixit, ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? praesertim cum et mala non nisi justo suo judicio ab ipso sunt, nec bona nisi ejus misericordia praestantur: non dico bonis et sanctis, verum etiam quam saepe reprobis et damnatis. Unde professionis voce de utrisque: Quid murmuraverit, inquit, homo vivens, vir pro peccatis suis? Quod et Paulus: O homo, inquit, tu quis es qui respondeas Deo: Nunquid potest dicere vas figuli, scilicet testa de samiis terrae, Quare me sic fecisti? (Rom. IX.) Alioqui in omnibus quid murmuravit homo vivens, aut certe quid dicturus 120.1174B| est vir pro peccatis suis, cum omnia concluserit Deus sub peccato, ut omne os obstruatur, et fiat omnis mundus subditus Deo (Gal. III). Caeterum desides aut vecordes, fingant de cordibus suis Deum, ut dixi, non curare mortalia: ab ipso sunt, ut anima confitetur disciplinis Christi erudita mala vel bona. Idcirco oppilata est omnis iniquitas, nec habet quid respondeat homo compositus Deo, et si fiat vas in contumeliam, dum quotidie meliorantur vasa aurea flagellis Dei, et argentea in honorem. Hoc quippe habet ex intimis: hoc et ignis ex ultimis, hoc ex ipsis, ut omnis sapientium sensus, omnis sermo prudentium, omnis flagrantium tentatio passionum, omnis conatus actionis calore recoctus amoris Dei, incipiat esse pretiosior. Bonus igitur ignis charitatis Dei, bonus ex intimis visceribus 120.1174C| affectus amoris, bonus ex ipsis timor perseverans, operationis quoque corpus omne Ecclesiae in 1449 mutuam adolescit gratiam. Bonus quidem dilectionis ignis, quo unusquisque sanctus ad reverentiam sui auctoris accenditur: sed qui Deum diligit igne charitatis accensus, non perfunctorie diligit, sed ex intimis diligit legem ejus, et ex ipsis praecepta ejus custodit, et ex ipsis justificat cor suum: non auditu dictorum, sed studio adimpletionis, atque imitationis factorum. Verumtamen ab his omnibus non habet vivens homo quid murmuret pro peccatis suis. Justus autem, inquit Spiritus divinus, meus ex fide vivit (Hab. II). Quod si homo vivens non justificatur ex fide, justisque operibus fidei justificatus non habet quid dicat, quanto magis impius et peccator? 120.1174D| Unde signanter ait: Vir pro peccatis suis. Vir namque sexus est nomen: homo vero commune est omnibus. Unum siquidem eorum ex natura: aliud vero contingens ex gratia, ut neque qui ex propagine originis primae naturae flagellatur, neque vir qui jam ex gratia discernitur. Uterque tamen, licet vivens fide, dum pro peccatis affligitur, non habet testa quid contra figulum respondeat, vel quid dicat, Cur me fecisti sic, vel quare ita facis? Quod bene intelligens Job, licet multis excruciatus suppliciis, in omnibus jure pene laudatur, quod non peccavit labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est (Job II). Unde cum aliquis fide vivens, ut augeatur meritis: neque vir jam gratia discretus a 120.1175A| sexu infirmitatis, ut a suis purgetur delictis, tamen pie a domino corrigitur, non habet quid objiciat Deo; quanto magis is qui jure in massa perditionis connumeratus, damnatur? Quorum omnium nec mala nec bona, nisi justo Dei judicio provenire recte creduntur. Nunc ad Nun litteram moralis (quod sempiternum sonat) sensus venire gaudet, cujus, ut dixi, secundum Hebraicam veritatem, sempiternum interpretatio sonat: et si alius interpres, unicus, dixerit: aut certe pascua eorum illud significare voluerit, quod nulla Ecclesiae alia sint pascua, quam Christus, in cujus se pascuis locatum Propheta laetatur, dicens: In loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII). Ipse enim nos reficit et pascit bonis pascuae suae, sacramentis scilicet divinis, ex 120.1175B| ubertate agri cui benedixit Dominus, cujus odor emanat odor suavitatis, quasi de novo flore sanctae resurrectionis. De cujus nimirum plenitudine ubertatis in persona Patris, et plenitudo, inquit, agri mecum est. Ex quo profecto lilium nascitur convallium, ob candorem aeternitatis, necnon et rosa propter sanguinem 1450 Dominicae passionis, quae sane pascua sunt Scripturarum mystica sacramenta, in quibus monemur admodum, ut scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Tria siquidem proposuit; ut scrutemur quasi ad unguem, juxta philosophos, vias nostras; et quaeramus certe quid facti sumus, aut quid fuimus, aut quid esse debuimus, et cum inventum fuerit, quod ad non esse tetendimus, necessitate compulsi, revertamur 120.1175C| ad Dominum. Ubi principium litterae nos invitat, quoniam ut praemisi, et principium interpretatur. Hinc unicus Patris et Filius ait: Ego principium qui et loquor vobis (Joan. VIII). Ex quo liquet litterarum interpretatio sensus, quod ab infantia parvulos elementa Hebraeorum, quibus aetas puerilis assuevit, usque ad maturitatem virtutis excrescere, non informant ad divinas latenter et mysticas intelligentias intendere. Unde et eadem Nun littera unicus interpretari dicitur, qui verum principium esse creditur, et pascua eorum qui revertuntur ad ipsum. Bona quidem pascua sunt et Scripturarum studia coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, recreamur gratia, reficimur disciplinis, dum ea quae scripta sunt degustamus, aut percepta frequentius 120.1175D| ruminamus. Bona igitur pascua Christi, quibus grex Domini saginatur. Bona etiam, in quibus unicus patris principium vitae pascitur inter lilia splendore sanctorum. Unde monet egregie: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelum. Ubi vera sunt gaudia, bona sunt pascua, lilia convallium, vernantia rosarum. Sed neque ad ea recte corda sine manibus levantur, neque manus sine puritate cordis: ut et integritas fidei nos commendet Deo, et operatio fidei, quae per dilectionem operatur (Gal. IX), non minus nos, quam et nostra referat in coelo, sicque recolentes paupertatem nostram, dicamus Deo: Nos inique egimus, ut et omnis integritas confessionis declaretur, nos ad iracundiam, 120.1176A| inquit, provocavimus: Quia profecto aliud est, quod inique egimus: et longe aliud quod hactenus male agendo, pium judicem ad iracundiam provocamus.

NUN. Idcirco, inquit, tu inexorabilis es. Haec namque trium versuum intelligentia, omnem Scripturarum reddit doctrinam, ut scrutemur vias nostras, scilicet actiones, et quaeramus, et revertamur ad Dominum per lamenta, a quo male discessimus 1451 per flagitia. Magnum igitur est unumquemque seipsum nosse: idcirco jubemur ut scrutemur vias, scilicet actiones nostras, actiones fidei nostrae, ut nosmet cognoscere possimus. Unde Moyses in lege: Attende tibi, inquit, ne fiat verbum absconditum in corde. 120.1176B| Tibi, inquit, attende, et non utique pecuniae tuae, non possessionibus, non viribus tuis, sed animo tuo, ac menti tuae, unde omnia consilia et facta cogitationesque manant. Ibi enim te attende, ubi potiorem te nosti. Quod Apollini Phitio gentiles assignant, quasi ipse auctor fuerit hujus sententiae, qua dicitur, Nosce teipsum, cum de nostro, ut credimus usurpata ad sua translata sit: quoniam longe anterior Moyses, quam hi philosophi, qui ista finxerunt. Hinc quoque Salomon oraculum secutus divinum, ait in Canticis: Nisi scias te decoram inter mulieres (Cant. I). Hoc est dicere, nisi cognoscas te mortalem ad imaginem Dei factam rationabilem, et nisi tua fatearis prior delicta, nisi iniquitates tuas coram te habueris cognitas ut justificeris, nisi convertaris, e 120.1176C| prior accuses antequam claudatur janua, antequam dies mortis ut fur veniat (I Tim. V). Et hoc est dicere: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum, ut scias ex confessione fateri quid amiseris, et requirere in soliditatem fidei quae perdideris. Nisi scias te, inquit, o pulchra et decora inter mulieres, et dicas, Fusca sum, quia peccavi sed decora, quia diligor, ex fide Abrahae renata genus electum, sacerdotium sanctum (I Petr. II), alioquin abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos, juxta tabernacula Cedar. Multum igitur profecit vir videns paupertatem suam, flagellis eruditus: multumque convaluit, postquam venit ad Zain litteram, audiens, duc te, multumque postquam intulit jugum grave super se, et sedit solitarius. Inter quae nimirum 120.1176D| alta silentia plene cognovit, quod haec sit salus nostra, ut scrutemur vias nostras, et quaeramus: quia lubricae sunt et tortuosae viae juvenum in adolescentia sua. Quod si sero aliquis tulerit super se jugum, et sederit saltem senex solitarius: quantum deflendus threnis, quibus deflentur peccatores, qui vias vitae, et vias justitiae nolunt apprehendere! Unde praevenire congruit annos juventutis correctione congrua, ut dicamus singuli: Deus pascit me a juventute mea (Psal. LXX). Et alibi: Nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII.) Et haec sunt sub hac littera. Illa vero pascua sempiternae vitae, ubi unicus Patris pascit inter lilia: quia donec aspiret dies, 1452 et inclinentur umbrae (Cant. II), 120.1177A| hoc solum nobis vitae subsidium est, ut levemus ad eum corda, cum manibus, in coelum, et dicamus: Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae, ne memineris (Psal. XXIV). Quoniam graviora sunt senectutis, quam juventutis vulnera. Nam unum eorum debilitatis est remedium: aliud vero robur salutis. Salutis medicina vulneri quaeritur: gratia vero sanitati. Ideoque ait: Bonum est viro cum portaverit jugum in juventute sua, eo quod (etsi senibus remedium est desinere peccare) stimulant eos peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi, et longior usus erroris saepe instabilem facit. Unde huic in periculo res est: juveni autem in bono. Et nescio cum sederitis singulariter, si facile inveniat aequalem una cum unico patris Filio solitarius, in 120.1177B| loco pascuae locatus, cum et ipse singularibus donabitur praemiis, et ditabitur donis. Hinc est quod quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis, et voluptatibus, divinis vacans oraculis, Levemus, inquit, corda cum manibus ad Dominum in coelum, ut singulariter ea referamus quae cum Deo viventibus solent felicius dari. Interim tamen pro praeteritis curemus Deum cum lacrymis et precibus instantius exorare, et confiteri quod nos sumus qui inique egimus, nos qui ad iracundiam provocamus. Idcirco quia praeterita abundant, nec praesentia cessant, dicamus cum propheta: Quia tu inexorabilis es. Et quia nos non audit, non ejus inexsuperabilis bonitas, sed nostra malitia facit. Unde recte Samech littera sequitur, quae audi vel firmamentum sonare 120.1177C| videtur: et ut noster interpres ait, adjutorium interpretatur, quod ipse textus versuum insinuat.

SAMECH. Operuisti enim, inquit, in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. Eradicationem et indignationem posuisti me in medio populorum. Quibus profecto verbis, liquet sensus litterae, quod adjutorium juste auferetur ab eis, qui et multa de praeteritis aggregata non plangunt: insuper et nova veteribus addentes, pium judicem ad iracundiam provocant, et quotidie delinquendo, inexorabilem reddunt: et sicut superius idem propheta sub eadem littera Samech plangit, Abstulit, inquit, Dominus de medio mei omnes fortes 120.1177D| meos (Thren. I), vel, ut nostri codices 1453 habent, magnificos vocavit adversum me tempus: ut contereret in me electos meos. Non enim tunc abstulit omnes Judaeae fortes Dominus, quando in Babyloniam regionem Judaeorum captivus ductus est populus, sed quando Christo advenit, et libertatem animae suae synagoga captiva non vidit, nesciens gravibus incurvata peccatis, mentis suae erigere cervicem, et quaedam fidei colla ad lucem cogitationis attollere. Idcirco Christus quasi eradicatio et indignatio positus est in medio populorum. Hinc ipse ait: Ego veni, ut videntes non videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Et Simeon eum suscipiens: Ecce positus est hic in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel, et 120.1178A| in signum cui contradicetur (Luc. II). Unde, quia abstulit Dominus omnes fortes et magnificos, merito eis sublatum plangitur adjutorium, eo quod adjutorem Deum, indurato corde, reliquerunt. Nam et idem propheta longe jam supra vocem Dei praemisit, dicens: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et dissipes, et disperdas, et plantes (Jer. VIII). Contra quae quatuor tristia, duo laeta opposuit: quia non poterant aedificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima. Hic autem eradicationem et indignationem se plangit positum in medio populorum: quia omnes, quia a Christo in passione oberraverunt, eradicati sunt de terra viventium, indignatione perpetua. Idcirco et 120.1178B| propheta propter eos quatuor inducit, scilicet: Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti. Operuit quidem in furore suo velamento caecitatis faciem Judaeorum, ne agnosceretur Christus. Unde et velamen positum erat super faciem Moysi (Exod. XXXIV), quod usque hodie legitur. Et percussit eos plaga dispersionis in gentibus, nec tamen sensisse eos cernimus. Occidit vero, quando spiritum gratiae vitae abstulit: quia lex spiritualis est (Rom. VII), ne spiritum vitae in eadem lege perciperent. Nec pepercit, quando et gratia a templo, a lege, a solo patriae, et ab omnibus expulit fidei sacramentis. Unde nubes opposita peccatorum contra nos, ne transeat oratio eorum, jure plangitur. Qui nimirum locus, non minus supra personam Christi intelligitur, 120.1178C| quam et super Jeremiae interpretatur: quia Jeremias excelsus Domini dicitur. Dominus autem destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat, et adversarias perdidit potestates, delens chirographum earum in cruce (Col. II). A 1454 quibus, qui membra sunt hujus corporis, ablatum est omne adjutorium, et statutum est chaos magnum inter eos qui praesciti et praedestinati sunt ad vitam, atque inter eos qui praeordinati sunt, justo et vero Dei judicio, ad supplicium. Unde ex Evangelio Abraham ad divitem: Inter nos et vos chaos magnum, inquit, firmatum est ut non possint inde huc, neque ex hinc illuc transmeare (Luc. XVI). Propterea recte a quibusdam interpretibus hujus litterae interpretatio, firmamentum, aut audi interpretatur. Non enim 120.1178D| otiose dicit audi, quod commune est omnibus, et suppetit universis ipso jure naturae. Non est otiosum, inquam, quod dicitur audi, etiam cum inviti aut aliud agentes, sonum tamen aut vocem audire solemus. Sed quia non est hoc solum audire, quod suppetit audire officio naturae, sed illud quod majus est, ut audias non usu tantum corporis, quam intellectu mentis: ideo diligentius considera istius litterae interpretationem, seriemque versuum, post moralem intelligentiam, quid sequatur eos, quorum in sempiternum furor peccandi perseverat.

SAMECH. Unde opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. Alia 120.1179A| quippe nubes levis legitur, super quam ascendit Christus: alia nubes lucida et candida: alia vero tenebrosa. Sed nubes quae opposita plangitur, densitatem peccatorum significat. Nam et columba nubis, quae praecedebat, Hebraeis exeuntibus ex Aegypto, mediam se opponens, inter Aegyptios atque Hebraeos: ipsa eademque lux erat exeuntibus filiis Israel, et caecitas Aegyptiis (Exod. XIII). Ita et nubes corporis Christi lux credentibus: non credentibus autem, caecitas, et petra scandali, necnon et lapis offensionis. Unde, inquit, Operuisti in furore. Quid enim operuit, nisi quia seipsum Dominum in homine occultavit? Et percussisti, ac si dicat, vulnere infidelitatis. Occidisti sui in poenitudine cordis. Nec pepercisti, inquit, propter severitatem judicii. Et haec, inquam, nubes 120.1179B| opposita est coram oculis divinae majestatis, quam non potest transire quandiu caecitas ex parte Israel manserit infidelitatis oratio. Idcirco Christus jure eradicatio et indignatio positus esse plangitur, sicut de infidelibus comminatur; propterea inquit propheta et praecedentibus quae sequuntur, Deus destruet te, in finem evellet te, et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). Et hoc est textus hujus litterae, sicut dicitur, audi: quoniam incomprehensibilia 1455 sunt judicia Dei. Idcirco monet per hanc litteram qua dicitur, audi, ut omnes ad intelligentiam redeant, et ex his quae dicuntur cordis intelligibilia percipiant. Unde et supra sub hac littera: Lacum calcavit Dominus, inquit, virgini filiae Judae, non quod tunc Dominus, ut dixi, 120.1179C| fores abstulerit, quando ductus est captivus populus, sed quando Christus advenit. Tunc quippe lacus factus Judaeis passio Salvatoris, quae gentibus portam salutis ostendit. Nam crux Domini, sicut non credentibus praecipitium est, ita credentibus portus salutis. Et ideo praemisit propheta, audi, ut futura cognosceres quoniam torcular (aut lacus juxta aliam interpretationem) quem calcavit Dominus virgini filiae Judae, calcavit ut ex ipso passionis praelo fides credentium claresceret, aut faex infidelitatis in amurcam transiret. Moraliter autem, recte se plangit anima, quando caligine operuit iniquitatis, ut percussam atque occisam sentiat justo Dei judicio, agente vulnere pravitatis suae. Cui opposita nubes plangitur delictorum, quae magis contra nos clamare 120.1179D| quam exorare videtur. Unde Dominus ad Cain: Ecce vox sanguinis fratris tui de terra clamat ad me (Gen. IV). Et quid est dicere, de terra clamat ad me, nisi quia terrena cogitatio, et suffocatio boni, atque immanitas delictorum facit ne possit nostra oratio transire ad Deum, nec ipse orantibus parcere nobis, dum clamor quotidie contra nos de terra crescens augetur? Jam deinceps usque ad finem hujus alphabeti, passio Domini luce clarius reseratur. Idcirco his ita praemissis, quid Ain littera significet, pandamus. Ain quippe, juxta Hebraicam veritatem, oculus, vel fons interpretatur. Unde propheta sub hac significatione, quia oculus interpretatur, valde allusit.

AIN. 120.1180A| Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies, et in tertio sub hujus litterae versu: Oculus meus depraedatus est, inquit, animam meam (Thren. III). Quoniam oculorum est officium, nuntiare quod viderint. Et Christus aliis positus est in ruinam, aliis in resurrectionem. Per Ain litteram oculorum officia declarantur, ut sane defleant pro offensis; vel etiam ex desiderio gratiae ingemiscant: quorum officium est semper delectari suavibus, offendi autem adversis. Unde Ennon saepe oculus suppliciorum dicitur, 1456 oculus tentationis, oculi hoedi, oculi vitulae, oculus generationis, aut fons generationis, in quo baptizabat Joannes: quatenus eorum afflictione per fontem generationis in adoptionem 120.1180B| renata transirent filiorum Dei. Et hoc est dicere: Oculus meus afflictus est, oculis et doloribus, nec tacuit. Itaque quia nullus clamor ad Deum ascendere creditur, quam clamor lacrymarum: quia et si voces surdae sunt, nonnunquam coram Deo lacrymae semper, teste Spiritu sancto, maxilla in coelum, cum omni clamore cordis ascendere probantur. Quod autem Ennon oculus suppliciorum interpretatur, in quo baptizat Joannes, quid aliud innuit, nisi quod renatus desiderat sibi propria peccata dimitti, quorum supplicia corde provido perhorrescat? Itaque licet oculus suppliciorum dicatur, praevidentis est tamen supplicia, non sustinentis. Porro oculus tentationis, quia per eum saepe tentamur. Unde Salvator: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum 120.1180C| eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Et non dixit simpliciter, qui viderit mulierem, sed ad concupiscendum. Oculum quidem absolvit, mentem ligavit. Unde non dixit, adulteravit eam oculo sed in corde. Oculus autem hoedi qui ad sinistram est, quod ea quae a dextris sunt, peccator videre non possit. Propterea sanctus dicit: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear (Psal. XXV). Est et oculus vitulae: quia sicut a jugi loro attrahunt iniquitates, non disrumpentes, neque abscindentes proprium, sed longe trahentes fune peccatorum. Oculus quoque generationis, aut fons generationis dicitur: quia ex oculorum aspectu, aut bona aut adversa generantur. Idcirco et Ain merito oculus vel 120.1180D| fons dicitur: quia sicut de fonte tractus fluviorum emanare cernitur ita ex visu oculorum, quasi de fonte, longo profluvio bona vel mala generantur. Quotiescunque ad bona nobis aperiuntur perficiendi, quasi fons justitiae et origo gratiae nobis adoritur: quoties vero ad malum, illi utique, qui aperti sunt Adae propter poenam peccati, nobis reserantur. Unde idem propheta longe supra in eisdem threnis sub eadem littera Ain: Ego plorans, inquit, et oculus meus deducens aquam, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam (Thren. I). Non igitur abductum se propheta de terris suis esse dolebat, sed a Christo populum relinquendum, consolationemque futurae vitae cernebat amissam. Et haec est 120.1181A| 1457 inquam dolenda captivitas, quae aeterna est libertate privata. Unde impraesentiarum afflictus plangitur oculus nec tacuisse, eo quod nulla esset requies. Nulla igitur requies, ubi qui consolabitur Spiritus sanctus recesserit. Paracletus namque spiritus, consolator dicitur, et ideo qui ab ejus sanctificatione recesserint, nullam diei Sabbati, in qua Deus requievisse legitur, requiem invenient (Gen. II). Quos longe praevidens oculus prophetalis, eorum perpetuae captivitatis aerumnam, quam perfidiae pretio damnatorum populus habet exsolvere, jure requiem se non invenisse luget. Sed quia licet afflictus nec tacuit, Dominum respexisse et vidisse de coelis infert: quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Sunt enim oculi Domini, 120.1181B| cujus figuram Propheta gerit, sicut sponso dicitur in Canticis: Oculi tui ac si piscinae in Hesebon, in portis filiae multitudinis (Cantic. VII). Quid enim sunt piscinae in Hesebon, nisi rationabilitas et abundantia doctrinarum in cogitationibus, quae est Ecclesiae in portis? Cui merito defertur multitudo doctrinae. Filiae enim multitudinis, posteritas est plurimarum sententiarum, quoniam Propheta inquit: Pertransibunt dies plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII). Quarum oculus non tacet, cum multis inebriatur lacrymis, donec respiciat et videat Dominus de coelis. Interim tamen inquit: Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. Ex quo propheta evidenter futurum Christi judicium denuntiat, eo quod praevideat quae ventura sunt civitatibus 120.1181C| Judae, et ea omni profusione lacrymarum deflet: quia malam impiae plebis suae perfidiam providebat, qua pertinaciter proprium negaverat auctorem. Sed oculus animam depraedari dicitur, quando omnes affectus doloris et moeroris effuderit, quando omnem languorem et ardorem animi per lacrymas monstraverit, quando omne quocunque est in ea quasi fluvius de fonte sic effluxerit, sicut propheta David dicit: Defecit anima mea in salutare tuum, et oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? (Psal. CXVIII.) Ad hoc quippe anima ab oculo depraedatur, ut suo adhaereat Creatori, suis exspoliata viribus, et se totam refundat fonti piae ubertatis. Defecit quidem, eo quod concupiscit eum, cujus passione est salvata. Defecit, ut in 120.1181D| unum spiritum transeat, et fit unus spiritus cum Deo. Unde signanter: Depraedatus est, inquit, oculus meus animam meam, et non oculi, ut una mens cum Deo intelligatur 1458 sicuti Christus in Canticis ad sponsam ait: Vulnerasti cor meum, vulnerasti (inquit) in uno oculorum tuorum (Cant. IV). Et merito, quia Christus in uno oculo videtur, non quidem carnali, sed spirituali, ac diligitur. Alii quidem sunt oculi carnis, alii qui, ut diximus aperti sunt in Adam (Gen. III), alii mentis, qui transeunt in unum, ut sit mens una cum Deo, alii oculi Ecclesiae: quia sponsa duos gerit oculos, moralem ac mysticum. Sed mysticus plenius videt Deum et acutius, licet moralis dulcior videatur. 120.1182A| Idcirco oculas amore Christi repletus, depraedari dicitur animam, ut totum se exspolietur a se, et transfundat se in Deum ultra se. In cunctis, inquit, filiabus urbis meae: quia per singulas delictorum affectiones, et aeternae vitae cogitationes, totam se quasi depraedatam a se refundit in Deum, ut una cum Deo inveniatur. Et haec est littera quae fons vel oculus interpretatur, ut nec oculus sine fonte inveniatur, nec fons sine oculo dilectionis ex nobis et in nobis manare credatur: quatenus pro suis excessibus fonte rebaptizetur lacrymarum, et fons isto nutriatur oculo sanctae contemplationis, ut possit dicere anima Deo devincta: Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. X, 14). Sequitur Phe littera tribus suis versibus 120.1182B| explicata. Phe namque oris, ut supra praemisi, interpretatur, juxta alios vero interpretes, erravi, sive os aperui sonare videtur. Unde propheta plangens quasi ex ipsius litterae textu:

PHE Aperuerunt, inquit, super nos os suum omnes inimici nostri. Sic quidem in plurimis lamentationum litteris alludere invenies, ut et litterae sensus verborum aperiant, et verba consona voce sensum litterarum expleant. Unde non minus errasse propheta se fatetur, secundum sensum litterae, quod textus versiculi sequentis insinuat, cum ait: Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio. Ex quo profecto liquet, quod erroris sit sensus, quoniam 120.1182C| vaticinatio prophetarum, et contritio cordis eorum, correctionem et satisfactionem poenitentiae magis persuadebant, quam errorem in populo. Unde e contrario quia ex prophetae vaticinio formido insanabilis peccantibus acciderat, et laqueus facta est contritio prophetae gementis, idcirco sub hac littera significanter insinuat, erravi, non quod propheta motus sit gressibus fidei suae ut erraret, sed quia populus oberraverat intantum, ut ejus contritio et vaticinium, laqueus ruinae, et formido 1459 correctionis esset. Unde ex persona plebis oberrantis, ut elementum exponeret eorum infamiae, indidit suis verbis quid eisdem acciderat: quoniam propter incredulitatem eorum, vaticinium prophetarum, et contritio cordis eorum, laqueus erat illis et ruina, 120.1182D| ita ut perimerent eos, ne in nomine Dei loquerentur ad eos. Quod cernens Propheta: Divisiones aquarum (inquit) deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. Verumtamen alia contritio prophetarum ex devotione divinae inspirationis, alia vero eorum qui, pro peccatis omni contritione afflicti, spiritu vexabantur erroris. Alioquin Deus contritum et humiliatum non sperneret, nisi et ipsi vaticinium et contritionem eorum, qui pro ipsis gentibus fatigabantur prius sprevissent, et immutaverunt formidinem quae nulla erat nisi Deum repellerent. Idcirco et vaticinatio facta est eis laqueus. Quod in passione Domini accidisse nulli dubium, super quem, ac si haec persona omnium dicatur membrorum: Aperuerunt 120.1183A| super nos omnes inimici nostri os suum. Quibus formido facta est omnis prophetarum vaticinatio: non ut ex ea corrigerentur propter duritiam cordis eorum, sed ne contingerent de illo quae legebantur. Quapropter passio et contritio humilitatis Christi facta est eis laqueus omnibus non credentibus in ruinam. Unde Propheta quasi ex ipsius litterae sono: Quia os aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII). Divisiones aquarum deduxit oculus meus; quasi dicat illud ex Evangelio: Nisi locutus eis essem et praedicarem, peccatum non haberent (Joan. XV). Nunc autem inexcusabiles facti, laqueus facta est eis vaticinatio, eo quod non crediderint in quibus os aperui (Joan. I), ut inexcusabiles essent. Propterea et sub hac littera, longe supra lacrymabiliter 120.1183B| series ostenditur: Expandit Sion manus suas, et non est qui consoletur eam, ac si patenter dicat: Dignam remunerationem erroris recipit, quae expandentem manus in cruce audire neglexit, et sub alis ejus succedere refugit. Dignum igitur ut ipsa postea expanderet manus, et consolantem invenire non posset. Hinc signanter ait Propheta: In contritione filiae populi mei, quia etsi ante adventum Domini, captivitatem Judaeorum illatam esse a Chaldaeis deflere videatur, tamen prophetico spiritu, istam magis captivitatem praevidens, qua eos intelligibilis Chaldaeus sub perpetui erroris vincula subjecit, et domesticae virtutis extorres de statu patriae devotionis eliminans, longinquae affecit 1460 dominationis exsilio. Quae profecto miserabili 120.1183C| deplorat dolore. Nulla enim patria verior omnium in hac peregrinatione, quam fides. Quae nimirum eos qui longe erant prope esse fecit, et advenas atque peregrinos, civitatis supernae patriae, jure connexuit, sicut scriptum est: Ergo jam non estis, ait Apostolus, hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II). Sed quia ab his omnibus, scilicet a solo patriae, a Deo, et fide, et lege, et testamento sancto, contritione dispersi erant, recte ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus. Optabat enim se cum Paulo apostolo, ut aestimo, anathema esse cum fratribus suis (Rom. IX). Ex quo patet, quod magna sit possessio charitatis, et hortus deliciarum praecipuus, in quo omnium virtutum genera nutriuntur, ex quo quasi de paradiso voluptatis 120.1183D| fons ascendit, qui irrigat omnia virtutum genera. Primum se attollens in quatuor virtutum capita, ac si demum per omnes divisiones aquarum, ut omnia inebrient fidei et morum germina. Granditer enim affectum gerentis poenitentiam expressit, aut nimirum dilectionis amorem designavit, secundum illud quod in Canticis scriptum est: Fons hortorum, puteus aquarum viventium, cum impetu descendens a Libano (Cant. IV). Istae igitur divisiones aquarum, non minus abluunt peccata, cum etiam per omnes deliciarum areolas fluunt, ut omnia aromatum irrigent genera. Quas divisiones Christi Ecclesia, cum impetu deducit a Libano abluendo peccata, ex cujus impetu puri fontis, affluit a Libano 120.1184A| sponsa: ita ut a principio fidei transierit saeculum, et sic demum pertransierit ad regnum. Haec siquidem gratia Spiritus sancti aliis fons est, aliis puteus, aliis vero hortus conclusus, fons signatus, aliis hortorum rivus, quae in Ecclesia quasi divisio connumeratur. Aliis impetus descendens a Libano et magnus quidem impetus qui nunquam deficit. Quod autem divisiones oculus deduxisse gemens ac plorans insinuat, sive quia quam meatus inundantium fluentorum: ita ut exuberantium lacrymarum ductus per singula sui cordis effuderit amoris germina, sive quod abluendos superfuderit cordis crimina, intantum, ut etiam easdem ipse oculus deduxerit divisiones per omnia timoris discrimina, vel etiam amoris vulnera. Unde sponsa 120.1184B| in Canticis: Vulnerata charitatis ego sum. Habet enim vis summi doloris vel amoris, ut cum lacrymis quodammodo ipse oculus mentis se videatur 1461 effundere, easque deducere lacrymas, ex quo tanquam ex divisionibus aquarum, impetus doloris vel amoris vehementior declaratur. Felix igitur talis decursus, et beatae divisiones, quae de unitate oculi, et puritate fontis veniunt Spiritus sancti. Bonus impetus, qui nescit laedere, et norit implere: quoniam sancti repleti apostoli (Act. II), quasi vehementiori gratia musto inebriati ac repleti culpabantur. Deducebat et illa ex Evangelio has divisiones aquarum, quae irrigavit pedes Domini, et fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem. Deduxit ergo et David has divisiones secundum 120.1184C| magnitudinem et multitudinem delictorum suorum, ex quibus de peccato gratiam retulit, et pro reatu ex divisionibus aquarum virtutum quaeque cumulavit dona. Ex quibus et apostolus; post trinam negationem, gratiam sui recepit apostolatus (Luc. VII). Quid igitur ex his dicam divisionibus, cum magis vis eloquii minuitur, quam ubertas nobis lacrymarum corde obdurato vel gratia aperitur? Unde David et alii quamplurimi ad medium deducantur, ut ex his percipere possimus, quid ipsi pro eisdem retulerint, qui pro modo criminis lamenta lacrymis coauxerint. Dicit enim: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Atque iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes (Psal. CI); necnon et poculum meum cum 120.1184D| fletu miscebam (Psal. CXVIII). Et ut videres Jeremiam imitantem illum: Exitus, inquit, aquarum deduxerunt oculi mei. Et non dixit, quia affligor, quia flagellor, quod maledicor, et a proprio dejicior solo vel persequor; sed quia non custodivi legem tuam, Domine. Ac si diceret: Fluentibus oculis meis, deploro ea quae illis aspicientibus admisi. Habuit quidem idem multa alia quae defleret, vel incestum filiae, vel interitum filiorum (II Reg. XIII): sed hic, non hoc se flevisse dicit, sed quia non custodivit legem Domini. Quandoquidem a sanctis viris plus culpa, quam aerumna plangitur. Unde et filio in morte posito (II Reg. XII), nec cibum sumpsit, nec regium thronum, nec cubile ascendit, sed stratus 120.1185A| in terra, jejunus cum lacrymis planxit: ubi non tam filii mortem, quam peccati poenam removere desiderans, flevit. Sic et Jeremias: Divisiones, inquit, aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei. Siquidem non tantum vitae praesentis contritionem lugens, quam passa est ab hostibus, quam etiam propter aeterni supplicii poenam, eo quod propter impoenitudinem et duritiam 1462 cordis eorum noverat: quia duplici contritione (juxta quod scriptum est) de sub coelis contereret eos Dominus. Flevit igitur propheta populi sui aerumnas et angustias, flevit et excidium patriae: sed magis flevisse creditur quod et ipsi super Dominum os aperuerint, ut legimus in passione, Christum blasphemantes et maledicentes, unde et ipsi 120.1185B| a diabolo quasi de reciprocatione vindictam habuerunt. Flevit et Christus in passione (Luc. XXII), quando prolixius positus in agonia oravit, quando et gutta sanguinis ab eo, pro nobis dolens, in terram decidit. Flevit et super ipsam miseram Jerusalem (Luc. XIX); flevit autem et super Lazarum: ut ex hoc cognosceres, quantis atterimur malis, vel quibus egemus lamentis (Joan. X). Flent autem et sancti, euntes et mittentes semina sua, ac per singula divisiones ducunt aquarum, ut melius aeterni germinis fructus in messem surgat. Quas sane lacrymarum divisiones melius precibus impetrare possumus, mittendo semina pietatis, quam doctrinis ediscere. Idcirco et ad consolationem devoti transeamus. Siquidem Sade littera sequitur, quae consolatio 120.1185C| vel justitia interpretatur. Post lacrymarum divisiones, post graves torrentium fletus, post amaritudinem tanti doloris, post formidinem immensi discriminis, post laqueos contritionis, post apertionem et insultationem oris inimicorum, satis opportune consolatio, id est Sade littera intercessit, ut qui gravioribus aerumnis poenas commissorum luerint criminum, sperent indulgentiam justitiae et consolationem remissionis: et qui fletibus ac lacrymis propria delicta laverint, requiem mereantur adipisci. Sed requies nulla, nisi ex passione Christi, vera probatur. Ideo voce Redemptoris quasi pro nobis jure plangitur.

SADE. Venatione coeperunt me quasi avem inimici mei 120.1185D| gratis. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: Perii. Quibus profecto versiculis, ex passione Domini, consolatio fidelium ostenditur, et justitiae quibus justificamur, luce clarius praedicantur: licet perfidorum impietas accreverit, qui quasi venatione avem cum gladiis et fustibus, Christum videlicet apprehenderunt gratis (Matth. XXVI). Porro de Jeremia propheta quod captus sit gratis. manifesta est interpretatio, quod in lacu positus, quod inundaverunt, ac si aquarum fluctus 1463 persequendo super caput ei nulli dubium: sed de Christo manifestius datur intelligi: qui ut avis captus venatione plangitur in peccatis nostris. Ipse enim est 120.1186A| avis illa, de qua legitur in Job: Semitam avis ignorabit homo (Job XXVIII). Alioquin si eum cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Cujus nimirum semitas ignoravit homo, quod etiam, teste Apostolo (Col. I), saeculis et generationibus ignotum fuit; et generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII.) Beata igitur avis in spe repromissionis nobis calore et adumbratione sancti Spiritus progenita, sine coitu, quae licet in terris venatione inimicorum sit capta, semper coelestia tenuit. Fortassis ergo ipse est aquila, quae dum provocat pullos suos (Deut. XXXII), scilicet Judaeos, ad volandum, expandit alas suas super eos, et assumpsit, atque portavit in humeris suis, laqueo eorum captus est, in insidiis (Matth. XXIII). Qui dum voluit 120.1186B| eos aggregare sub alis suis ac si gallina, infirmatus apprehensus est ex infirmitate carnis. Unde signanter ait: Lapsa est in lacum vita mea. Quem profecto lacum ipse calcavit solus (Matth. XV), dum mortem moriendo peremit, et vitam resurgendo reparavit. Posuerunt, inquit, lapidem super me. Quid igitur apertius de passione Christi, quid evidentius, cum et lapis (Matth. XXVII, XXVIII), longe diu ad monumentum super eum praedicatur, qui postea in passione, sigillo una cum custodibus assignatus legitur, et ab angelo revolutus gloriosius praedicatur? Aestimatus est igitur Christus cum descendentibus in lacum (Psal. LXXXVII), sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber. Quoniam a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII). Et si ad novissima laci devenit, 120.1186C| et occursus ejus usque ad summum ejus. Sequitur: Inundaverunt aquae super caput meum. Per aquas namque multitudo plangitur insurrexisse super Christum, qui caput totius Ecclesiae creditur. Ex quo (quamvis et ad ejus dicta pertineat propter immanitatem angustiae passionis) tamen plenius vox Ecclesiae, scilicet totius corporis, deflere videtur, quod inundaverunt, ac si fluctus aquarum mole magnitudinis super Christum inimici gratis ut eum perimerent. Unde sponsa, quae jam quantisper videbatur collecta in membris Christi, mox quasi spe decepta, voce dubitationis dixisse plangitur: Perii. Periit namque omnis aggregatio discipulorum Christi, quando relicto eo singuli fugerunt; periit quando negaverunt; periit quando omnes dubitaverunt. 120.1186D| Propterea igitur his versibus recte ante posita est Sade littera, quae consolatio 1464 interpretatur; quoniam nisi consolatio adesset Spiritus sancti ac pii pastoris Domini, mox eorum fides abiisset, et omnes hi periissent. Ex quo patet, quod omnis tentatio illa passionis, non sine consolatione Spiritus sancti fuit: qui eos relevaret de infidelitate ad fidem, de desperatione ad spem, de moerore ad gaudium, de lapsu peccati ad veniam. Hinc quoque Dominus ad Petrum: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII). Verumtamen quantum ex ipso fuit, negasse non dubitatur: quantum vero ex Deo, in praescientia mansit: ita et vox omnium quantum ex ipsis, recte sonuit, Perii: quantum ex 120.1187A| promissione et praescientia pii magistri, consolatione recepta, fides invicta mansit. Consolamur autem interdum multis scripturarum modis, consolamur et ex Dei misericordia, consolamur et alio consolationis genere, quando delictorum graves persolvimus poenas, ut habes in Isaia: Consolamini, popule meus, consolamini, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quia completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius (Isa. IV). Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Cui sane Jerusalem etsi fides deerat, poena satisfaceret. Revelantur autem consolatione poenarum, qui absolvuntur consolatione meritorum. Consolamur autem etiam et quam saepe tentationibus variis et sermonibus praefati discipuli Christi: 120.1187B| quoniam tentatio patientiam operatur, patientia vero spem. Consolamur et lacrymis, cum abluuntur crimina: ut est illud in Psalmis: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei (Psal. VI). Consolamur vero quam saepe flagellis: quia non obliviscitur Deus misereri, neque in aeternum projiciet quos putaverit castigandos. Unde decursis suppliciis, quae propter peccata tulimus, frequenter cernimus in spe quod ad veniam pertinemus. Poena enim corrigit, et emendat errantem. Quod si talis est qui nequeat emendari, nonnunquam aut aufertur ex medio, aut facit poena ne graviora committat. Ex quibus et aliis quamplurimis tentationum aut angustiarum modis patet sensus, quod nunquam flagellis aut 120.1187C| tentationibus abest consolatio Spiritus sancti, si non permanserit duritia et impoenitudo cordis. Et hae sunt justitiae Domini, quibus justificamur. Sade namque, ut diximus, etiam et justitiae interpretatur, ut sit sensus, quod ex passione Domini multis misericordiarum modis, consolante 1465 nos Spiritu sancto, etiam et ipsi flagellis ac passionibus, necnon et tentationibus Domino justificamur correcti. Quod bene diviti ex Evangelio de Lazaro dicitur: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Luc. XVI). Ex quo patet, quod nulla est tribulationis angustia, sine consolatione mercedis, nisi prohibeat mentem ne corrigatur impietas aut impoenitudo cordis. Jam post passionem, post 120.1187D| tentationes, post consolationem spei, quid sequatur videamus.

Sequitur autem Coph, quod vocatio dicitur, vel juxta alium interpretem, conclusio, sive aspice, sonare videtur. Unde et ad sonum litterae, qua vocatio dicitur, mox consonanter allusit.

COPH. Invocavi nomen tuum, Domine. Quod etiam supra fecisse dicimus, ubi cum eamdem litteram praeposuit, ac si ex ipsius sono mox, inquit, vocavi amicos meos. Est autem vox Christi secundum assumptam formam hominis passione ad Patrem: quia supra doluerat. Lapsa est in lacum vita mea. Nunc vero 120.1188A| etiam de novissimis lacis confitetur se invocasse Deum Patrem, in cujus nimirum typo Jonas de ventre ceti clamasse ad Deum legitur (Jon. II). Propterea quod supra praemisit quasi ex persona Domini non desperantis, sed ex forma eorum, qui fugerunt relinquentes Dominum, vox dubietatis vel incredulitatis fuit: quia necdum erant fide firmati, nec sancti Spiritus gratia corroborati. Alioquin Job passionibus jam probatus, certus Dei auxilio, quod si in profundum inferni, inquit, demersus fuero, inde me liberabis: quanto magis auctor vitae de semetipso certus fuerit, qui ad Patrem fidenter ita loquitur, dicens: In die qua invocavi te, Domine, dixisti, noli timere. Propterea et hic vocem meam ait audisti: Ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus appropinquasti 120.1188B| me. Ergo cui Pater praesto erat, perire non poterat: cujus vocem exaudierat, dubitare nequaquam poterat. Sed quia Coph etiam conclusio interpretatur, jure quis perierit, gemens orat: Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. Qui incarnatus etiam, juxta alium prophetam, ad extrema montium descenderat, terrae vectibus conclusus fiducialiter agebat cum Patre, quod sublevaret de corruptione vitam ipsius, sub qua suppressus una nobiscum pro nobis 1466 dolens lugebat. Unde inquit: Invocavi nomen tuum, Domine, de lacis novissimis (Jon. II). Quod et Jonam fecisse de ventre belluae legimus in prophetia hujus mysterii. Et ideo recte Coph conclusio dicitur, quoniam conclusit Deus omnia sub peccato, ut aperiatur nobis janua 120.1188C| vitae, qui conclusi eramus sub peccato (Gal. III), per eum qui detentus est in corruptione carnis, et venit usque ad novissima laci. Ille quidem invocando exauditus est tanquam filius, non alter Deus, alter homo, sed unus idemque Christus, mediator Dei et hominum (I Tim. II). Nos autem duplici vallati conclusione, peccati scilicet et corruptionis, exaudimur per ipsum, et quod in illo praecessit nobis in spe, credimus profuturum. Propterea ergo, appropinquasti me, inquit, in die quando invocavi te, dixisti: Ne timeas, ut quod ille scilicet caput nostrum de se fiducialiter praesumpsit tanquam filius, nos etiam in eo et per eum speremus tanquam membra. Formam nobis imprimit invocandi, orandi, suspirandi, clamandi, cum omni contritione cordis praesumendi 120.1188D| fiducialiter et sperandi. Idcirco quia juxta litterae sensum, duplici concludimur vallo: circumspicere debemus nosmet et aspicere sicut praesens littera insinuat. Dicitur enim interpretari, aspice, ac si patenter clamet: Aspicite quod mortalitas et corruptio, atque aspera conditio sortis usque ad novissima laci adduxit. Quo te peccati laqueus irrevocabiliter conclusit aspice, et causam periculi noli dissimulare, maxime cum lethale sit discrimen unicuique conditioni sua pericula non aspicere. Concluditur enim unusquisque tumescentibus visceribus Ecclesiae, concluditur hostibus laqueis insidiarum, et innumeris periculis concluditur: ut femina quando parit (secundum Evangelium) tristitiam habet (Joan. XVI). 120.1189A| cum περιδρομὴ matricis, qua principale pectoris ipsius premitur, immensas et innumeras patitur angustias: concluditur ergo non minoribus angustiis mentis quam corporis. Majores enim aestus febresque animorum sunt quam corporum. Conclusus enim viscerum tumoribus medicum quaerit, ut possit propulsare pericula, et constricta laxare. Ad quem veniens medicus, tentat omnia, explorat interna. Unde et nos monemur nosmetipsos aspicere, mentis oculo, quibus concludimur malis, nostrasque considerare miserias, et cognoscere nosmet, orationisque medicinam quaerere. Propterea ergo Coph recte vocatio dicitur, quatenus medicum jugiter invocemus, qui de coelo venit languores 1467 nostros curare. Hinc quoque ipse ait: Non opus est sanis medicus, 120.1189B| sed his qui male habent (Matth. IX). Habes igitur vulnera, ne differas medicinam. Aspice oculis quomodo conclusus sis, oculis scilicet quibus David auxilium quaesivit et meruit. Levavi, inquit, oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino (Psal. CXX). Aspice ergo et semper aspice: quia oculi justi semper ad Dominum. Hoc quippe monet idem sub hac littera retro, dicens: Consurge, expergiscere in nocte in principio vigiliarum: effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini, extolle ad eum manus tuas (Thren. II). Ex quo insinuat partum conclusionis nostrae, ostendit angustias, et monet sub omni intentione cordis remedium nobis salutare quaerere. Idcirco sub hac littera proposuit nobis Redemptoris nostri formam: 120.1189C| quomodo etiam de lacis novissimis invocat patrem, quomodo fidenter orat, quomodo gemit et clamat, non voce, sed contritione cordis, et magno clamore mentis, quomodo Deum ubique praesentem sentit, quomodo appropinquantem se in die invocationis, etiam inter angustias intelligit: quomodo auditu cordis audit Deum dicentem: Ne timeas, imo omnibus profecto, cum dicat: Ego vici mundum (Joan. XVI). Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V). Unde David aiebat: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? (Psal. XXVI.) Ac si patenter dicat: Nullus qui Deum praesentem sentit, timere debet. Etsi in ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII), recte omnino trepidare non 120.1189D| possumus. Talis igitur vox cordis, talisque fides, magnus est ad Deum clamor, non vocis magnitudine, sed magnanimitate cordis. Est enim vox cordis et clamor lacrymarum: quia est et vox sanguinis quae ad Deum pervenit. Clamat ergo cor nostrum, non sono vocis, sed cogitationum sublimitate, concentuque virtutum. Grandis fidei clamor, per quam in spiritu adoptionis clamamus, Abba pater. Et ipse spiritus clamat in nobis vel pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). Magna vox justitiae, et magna charitas, per quam mortui loquuntur, non solum loquuntur, verum etiam sicut Abel clamant (Gen. IV). Magna fuit vox apostolorum, quae exiit in omnem terram, et magnus clamor, qui pervenit 120.1190A| usque ad fines orbis terrae (Psal. XVIII). Qua profecto voce clamat caput nostrum, clamant et membra ipsius, clamat Rachel plorans filios suos. Ne avertas, inquiens, aurem 1468 tuam a singultu meo et clamoribus. Clamat et Moyses, cui dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV), quando orabat pro populo. Sed alii clamant in corde, alii loquuntur. Loquebatur autem Anna (II Reg. XI), quia pro privatis orabat rebus, id est, pro filiis. Clamabat et Moyses magno ardore charitatis: clamant et sancti sub ara Dei immenso clamore affectu pietatis. Unde signanter sub hac littera conclusio nostrae demersionis exprimitur, et invocatio, ut amplius clamemus ostenditur, atque unicuique dicitur: Aspice quod conclusus tenearis, quibus appulsus angustiis. Clama 120.1190B| in fortitudine ad eum qui praesto est: Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus; quia conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Unde Apostolus: Miseri estote et plorate, risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos (Gal. III). Ac si aperte dicat: Aspicite conclusionem vestram, et plangite miserias quibus conclusi estis. Invocate de novissimis lacis Deum, clamate sapienter: quia sapientia foris clamitat, etiam in plateis dat vocem suam (Prov. I). Quia tanto in excelso amplius auditur, quanto in corde ardentius cum fide et desiderio ad Deum transfunditur, qui semper ubique rectae fidei praesens sentitur: quoniam prope est Dominus omnibus invocantibus 120.1190C| se, omnibus qui invocant eum in veritate. Unde ad RES litteram confidentius veniatur. RES siquidem caput aut capitis etiam vel primatus interpretatur. Caput est ergo vel forma capitis, ut consideremus auctorem vitae, caput videlicet nostrum, ex quo omnium foventur membra, qui regit et implet sensibus omnia. Sensus enim sapientis, in capite ejus. Inde ductus spiritus per omnes venarum meatus, totas in partes corporis vires derivat, sanguis lustrat omnia, ornat omnia. Sublato ergo capite, corpus sine nomine est, nec agnoscitur, nec ulla superest causa vivendi. Unde quid vox capitis de se sentiat, vel quid de se praesumat, audiamus.

RES. 120.1190D| Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae. Vidisti, Domine, iniquitatem adversum me: judica judicium meum. Vidisti omnem furorem eorum adversum me, universas cogitationes eorum. Haec vox non minus capitis est, quam et corporis: ita ut nec corpus sine capite, nec caput sine corpore inveniatur. Idcirco judicium et redemptio simul, 1469 quasi in una persona precibus Patri commendatur. Nam judicium in causa animae, ut justa inveniatur, totius corporis summa capiti tribuitur: redemptio vero, ut de morte ad vitam proficiant, corpori praestatur: quoniam nec ille redemptus jure dicitur, qui nunquam est venundatus sub peccato, nec iste suis viribus confisus Deum ad judicium provocat. 120.1191A| nisi justitia capitis Patri in uno corpore commendet. Causa igitur Christus fuit totius redemptionis nostrae. Et ideo post causam judicium, post judicium redemptio vitae sempiternae sequitur: quoniam nisi causa Christi nullum nobis nisi supplicii judicium manet. Hinc more oratorum clementem judicem ad pietatem invocat. Primum justum judicem confitetur, deinde causam animae suae cur venerit, insinuat; redemptionem propter quam venit retexit, seipsum pretium affert, nostramque vitam, propter charitatis spiritum, suam esse declarat, quatenus sicuti nos in illo, ita et ipse in nobis vivat. Postremum vero adversariorum furorem adversus se commemorat, ut aequissimum judicem ad aequitatem judicii, quasi aequissimus supplicator devotis precibus inflectat: Vidisti, Domine, 120.1191B| furorem eorum adversum me; vidisti iniquitatem, licet reprobando causam animae meae judicem eligendo. Ex quibus verbis patet, quam omnia judicia ei pendeant quod iniquitatem ipse reprobando puniat, quam judicium divinitus intendat, quod omnem furorem adversus Ecclesiam Christi, quam cogitationes singulorum excutiat: et prius, ut dixi, more rhetorum sibi propitium pium judicem reconciliet: deinde partes adversariorum insinuat, ac per hoc quasi ad omnia membra spiritum agendi et praesumendi atque credendi diffundit. Haec namque vox electorum in corpore Christi, qui primatum benedictionis adepti sunt. Res quippe primatus sonare videtur, quoniam alius est populus qui per Esau primogenita sua vendidit, alius ille qui emit. Nam, Jacob 120.1191C| primatum benedictionis quietus acquisivit, Esau vero philargyriae deditus, perdidit. Iste namque est primatus, quod Res littera sonare videtur. Unde singula corporis membra gratiam capitis participari debent, et primatum gratiae frugaliter custodire: quatenus ad singula capitis membra vigor perveniat. Alioquin sine decore suo, corpus mortuum jacet. In capite etenim jugum vitae, in capite primatus haereditatis nostrae, in capite gratia vetustatis. Fertur enim coluber 1470 cum urgetur periculis caput abscondere semper, et in orbem se colligere objecta reliqua parte corporis. Ita et membra Christi caput, quod Christus est, custodiunt et primatum observant quia: In ipso omnia constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae. Hoc quippe quia miseria 120.1191D| vivendi usum et fructum non habebit. In quibus nimirum tribus versibus omnia electorum praemia per caput quod Christus est Patri commendantur, ejusque judicio redempta et justificata offeruntur. Deinde vero omnis iniquitas et furor adversantium, cogitationesque reproborum condemnantur, et mira totius corporis Christi unitas declaratur, cum sub jugo omnium quasi in persona capitis Deo Patri aufertur? Redemptor, inquit, vitae meae, ubi alia interpretatio habet defensor. Ex quo liquido ostenditur, ut dixi, quod redemptio membris congruit, defensio vero aeque membris et capiti: quatenus redemptio ac defensio totius summae nostrae salvationis, per Christum Deo Patri offeratur, ut per simplicem ejus mortem, 120.1192A| nostrae duplae mortis redemptio exhibeatur. Idcirco restat ut capiti primatus servetur Ecclesiae, et per primatum capitis integra salus custodiatur. Alioquin nullus primatum perdere potest, cui non sublatus est Christus. Propterea fit caput servandi summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei, summa virtutum. Omnis autem summa studii nostri est, ut simus in unitate corporis Christi, et compaginati in unitate capitis, ex quo omne corpus per compaginationem et colligationem subministratum crescit copulatum in augmentum sanctum in Domino. Et Isaias: Aufert, inquit, a Judaea caput et caudam (Isa IX), scilicet initium et finem. Hoc sane caput Judaea tunc amisit, quando Jesum Dominum non recepit, in quo Ecclesiae primatus et principium eligitur, 120.1192B| qui est primogenitus ex mortuis, in quo vitae negotia Deo Patri offeruntur. Ipse quidem est primatus noster et finis, quia ipse est primus et novissimus: ipse est finis legis ad justitiam omni credenti: per quem omnis iniquitas contra nos erecta dejicitur, judicium nostrum erigitur, furor adversantium condemnatur, et per cogitationes eorum quasi a radice opera inspecta reprobantur, ut et noster primatus cum capite glorificetur, atque eorum philargyria condemnetur.

Jam deinceps Sin littera contra nos quid afferat pari lamento, introspiciamus.

SIN. 1471 Audisti, Domine, inquit, opprobria eorum omnes 120.1192C| cogitationes eorum, adversum me. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. Sessionem eorum, et resurrectionem vide: ego sum psalmus eorum. Nam Sin ut praemissum est, dentium interpretatur: et ut alii dicunt, super vulnus. Dentium quippe adversus Christum opprobria planguntur. Et Psalmista: Dentes eorum arma, et sagittae et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). Quorum labia insurgentium contra veritatem, ac si labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Propterea igitur et David sub hac littera: Principes, inquit, persecuti sunt me gratis (Psal. CXVIII), ut ostenderet fletum hujus litterae quod super vulnus dicitur. Nam et alibi vaticinando, cum ejus, quasi Evangelio describeret passionem, inter caetera dicit, ac si ad Patrem: Quoniam 120.1192D| quem tu percusisti, persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII). Super dolorem namque vulneris addidisse, est de medicina mortem sumpsisse. Unde apposita est iniquitas Judaeorum super iniquitatem ipsorum, ob duritiam cordis ipsorum, ne intrarent in justitiam Dei, et caetera quae dicuntur. Et hoc ex sono hujus litterae, quae super vulnus interpretatur textus lamenti: quoniam ex medicina dura curantur vulnera. Hi vero superaddiderunt, qui et mala pro bonis reddiderunt, et perfidiam ex fide vaticinantium messuerunt, atque perfidiae suae homicidia subjunxerunt. Quae nimirum mala consummata justus arbiter, quasi consummato judicio, Deo Patri puniendo offert. Incredulitas namque 120.1193A| eorum vulnus fuit, super vulnus autem perfidia et peremptio Domini. Porro super vulnus, quid recte nisi medicamentum apponitur, quo vulneris acerbitas mitigetur? Super vulnus igitur oleum infunditur, ut omnis vulneris molliatur asperitas. Super vulnus malagma, vel fibula, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus foveatur. Sed hi de reciprocatione, rejecto medicamento, super vulnus infidelitatis, perfidiam sibi et mortem addiderunt, sicuti et omnes reprobi ex patientia Dei (Rom. II). Nam bonitas Christi et patientia, omnes ad poenitentiam invitat, ipsi vero secundum duritiam cordis eorum, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. In quibus profecto versibus, Deum ubique praesentem insinuat (Isai. I), cui et cogitationes 120.1193B| 1472 et meditationes cordis eorum profectae sunt. Audisti, inquit, opprobria et omnes cogitationes eorum. Quia hoc est illi audire quod et videre, videre vero quod et scire, quem nulla latere queunt, nulla subterfugere. Sed reprobi, ex patientia Dei, quasi super vulnus peccati in poenitentia sibi thesaurizant in die irae. Unde sequitur: Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide, ego sum Psalmus eorum. Quoniam insultando et subsannando reprobe non minus contra caput, quam et contra corpus saeviunt, quasi pravi judices et doctores in cathedra residentes pestilentiae, quorum jam nullus fovetur medicamine, ubi spes nulla est refundendae salutis, quia ubi omne caput languidum et omne cor moerens, a vertice capitis usque ad plantam pedis, nulla est in eo sanitas, ubi 120.1193C| non portio, sed universitas periclitatur, et quadam corruptio totius corporis tabe consumitur. Ibi non est jam malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam, sed super vulnus, quia impoenitudine consumitur, plaga mortis apponitur. Hinc igitur commodius est vulnus habere quod foveas atque constringas, super quod medicamentum adhibeas, quam sine vulnere mors in toto serpat interius. Est namque non solum corporis vulnus, verum etiam mentis, quod oleo sancti Spiritus medetur, quod mollioribus eloquiis et pacifici sermonis suavitate curatur. Sunt enim fomenta verborum, sunt et medicamenta coelestium praeceptorum, quibus omne nequitiarum virus pellitur, et abolentur maculae. Sunt legis vincula, quibus magis alligati solvuntur, 120.1193D| quibus collisa quaedam Christi membra solidantur, et hoc est quod praesens littera sonare videtur. Sed sub his tribus versibus irrevocabilis reproborum contra Christum et ejus membra insania plangitur (Luc. XVIII), eo quod medicum repellentes, omnium rejecerunt vulnerum medicinam. Medicamentum igitur super vulnus est, quia medicus ipse Dominus Jesus, ut vulnera curaret nostra, infudit vinum et oleum super eum, qui semivivus in via jacebat relictus, et alligans vulnera ejus, commisit stabulario qui curam illius ageret. Caveat ergo unusquisque, ne ab Jerusalem in peccando descendat, imo meritis ascendat ad illam. Quod si contigerit peccasse, custodem habemus oris nostri, custodem legis 120.1194A| et gratiae, qui vulneribus nostris adhibeat medicinam, qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat 1473, dicens: Poenitentiam agite, approquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). Bona igitur alligatura, quae vulnerata curat, confracta connectit. Et ideo eos propheta sub his versibus infatigabiliter plangit, qui omni arte omnique ingenio, contra Christum, contraque ejus Ecclesiam incessabiliter desaeviunt exprobrando, meditando, docendo, insurgendo, ita ut nihil sit eis nisi deridere et subsannare eos, qui pie volunt in Christo vivere. Jam deinceps Tau litteram perscrutemur, ut ex ipsa cognoscere possimus ut exhortatum est verbis, quid perseverantibus justo Dei judicio reddatur.

TAU. 120.1194B| Reddes eis, inquit, vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Persequeris in furore tuo, et conteres eos sub coelis, Domine. Nam Tau, ut praetuli, signa interpretatur. Et alius interpres, voluit, erravit, vel consummavit. Quibus profecto sensibus patet intelligentia, quod omnia haec in Threnis lamenta signa sunt et ostensiones futurorum. Unde Psalmista ait: Ostendisti populo tuo dura, et dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX). Sed quia reprobi noluerunt animadvertere, Reddes eis, inquit, vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. Ergo Judaeis primum vicem reddidit, quia irrefragabili 120.1194C| corde obduruerunt, ut a fide et veritate amplius pellerentur, ne possint intrare justitiam Dei, et vitam salutis apprehendere. Hanc vicem juste quippe eis reddidisse dolet secundum opera manuum suarum, quia vitam postquam peremerunt, nunquam nisi mortem inveniunt. Et hoc est quod Tau littera etiam erravit interpretatur. Erravit autem a via populus Judaeorum, errat etiam et omnis reproborum coetus, propter duritiam et impoenitudinem cordis eorum. Propter quod et Dominus consummavit justitiam suam, hoc et ipsam Tau litteram sonare diximus. Hinc quoque est quod sequitur: Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Quia dum passionis Christi laborem dedignati sunt venerari et credere, quasi eumdem laborem pro scuto tenuerunt, ne praedicationis 120.1194D| spicula eorum corda penetrarent. Sic itaque et reprobi, dum eos Dei patientia ad poenitentiam invitat, opponunt sibi scutum cordis eamdem Dei patientiam, quasi non videat dum diu sustinet, et thesaurizant sibi iram, ut Apostolus testatur, in die irae (Rom. II). Tenditur autem arcus judicii, 1474 dum ejus patientia prolongatur. Sed hi duritiam sibi praetendunt, et excusationes varias, ne verba vitae suscipiant. Eo igitur ad se transire ejus praedicationis verba non permittunt, quo eum laborare vel sustinere usque ad mortem viderint. Quod et Judaeis accidisse propheta plangit, dum ipsi sibi scutum duritiae opponunt; quia mortalem Dei filium quem 120.1195A| ipsi peremerunt, secundum carnem credere noluerunt. In qua nimirum carne, laborem passionis sustinuit. Unde et propheta dicit: Laboravi sustinens (Isa. I). Quem laborem passionis dum perfidi viderunt, eum ut Deum venerari contempserunt. Quem enim videbant carne mortalem, dedignati sunt credere immortalem esse divinitatem. Unde (ut dixi) post signa et significationes signorum, quia contempserunt ut fugerent a facie arcus judicii, recte sequitur, magis prophetando quam exhortando, sententia condemnationis, qua dicitur: Persequeris in furore, et conteres sub coelis, Domine, ut sint quia perduraverunt in suis pravis meditationibus, sedentes in cathedra pestilentiae, et surgentes contra Dominum, tanquam pulvis quem projecit 120.1195B| ventus a facie terrae. Qui sub coelo ergo conteruntur, quia nec ipsi coelum esse, nec coelestibus inhaerere voluerunt disciplinis. Idcirco quia ipsi persecuti sunt Christum, ut ejus membra atque omnia vitae bona, jure et ipsi persequuntur in furore, et conteruntur aequissime a bono et justo Deo, ut audiant: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Haec namque sunt signa quae cucurrerunt, et significationes quae monstraverunt, ut fugerent a facie arcus, ut liberentur electi. Sed quia reprobi contempserunt, longe supra sub hac littera praemissum est, in voce totius Ecclesiae: Ingrediatur omne malum coram te, et devindemia eos propter omnes iniquitates eorum (Matth. I). Necnon et in alio alphabeto 120.1195C| sub hac eadem littera: Non fuit, inquit, in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur, ut subaudias ex omnibus reprobis: quoniam inimicus meus consumpsit eos. Propterea recte Tau, ut dixi, consummatio interpretatur, quatenus sub ipsa omnis impietas et injustitia cum converterit eam Deus in judicium, finem, et consummationem accipiat, justitiam scilicet finem, qui Christus est, et consummationem perfectionis: impietas vero consummationem suae damnationis, et finem ne ultra queat progredi, quatenus in utrisque, signa quae praecesserunt, veritatem 1475 exhibeant suae significationis. Nam ideo Dominus prius ostendit populo suo dura sub signo crucis, ut liberarentur electi: illis vero, qui signo crucis voluerunt signari, veritas sequetur 120.1195D| signorum atque contritio aeterni supplicii: quia contra virtutum documenta, contra sanctorum miracula, scutum perfidiae tenuerunt. Idcirco contritio furoris Dei eos persequitur, ne ultra vires habeant repugnandi. Habent enim electi scutum bonae voluntatis, quo ex divina protectione coronantur: quia quos protegens adjuvat, remunerans coronat. Habent et reprobi scutum perfidiae suae, de quo ex persona diaboli bene per Job dicitur: Corpus illius quasi scuta fusilia (Job XLI). Quid enim per corpus illius, nisi omnes reprobi accipiuntur, qui quasi scuta fusilia fragiles esse perhibentur? Scuta ergo, sibi sunt fusilia, in suscipendo sagittarum percussiones robusta sunt, sed casu fragilia. Ictu quidem 120.1196A| ferientium minime penetrantur, sed suo se lapsu per fragmenta dissolvuntur. Unde corpus maligni hostis, id est omnes iniqui, quia jure per obstinationem duri sunt, per vitam vero fragiles, scutis fusilibus comparantur: cum verba praedicationis audiunt, nulla correctionis jacula se penetrare permittunt: quia in omni peccato, quod faciunt, scutum superbae defensionis, aut pravae negationis sibi opponunt. Nam cum quis talium de reatu suae iniquitatis arguitur, non mox cogitat quomodo culpam corrigat, sed quid in adjutorium suae opponat defensionis. Nulla igitur veritatis sagitta penetratur, quia verba sanctae correptionis, in scuto excipit pravae defensionis. De quibus hoc in loco recte plangitur: Dabis eis scutum, Domine, laborem tuum, quia ipsi propter 120.1196B| poenam peccati duritiam sibi cordis asciscunt in protectione pravae defensionis. Siquidem Dei abutentes patientia in superbiam, dum cogitant Deum talia non curare: recta et satis non intendere, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Hoc quippe scutum primus homo tenuit (Gen. III), qui requisitus cur vetitum lignum contigisset, non ad se culpam retulit, sed ad mulierem quam Dominus ei dederat, et reatum suum oblique ad auctorem dati 1476 inique retorsit, qui ei mulierem dederat. Hoc scutum etiam requisita mulier tenuit, quando neque ipsa ad se culpam inflexit, sed serpentis illud persuasionibus replicavit, volens et ipsa reatum suum in creatorem flectere, qui illic intrare serpentem persuasurum 120.1196C| talia permisisset. Hoc quippe et Cain scutum habuit, cum interroganti, imo increpanti Domino: Ubi est Abel frater tuus? superbe et contumeliose respondit: Nescio, Domine. Nunquid ego custos sum fratris mei? Ecce cum dicit, Nescio, Domine, fraudulenta humilitas et falsa negatio praetenditur, eum vero dicit: Nunquid ego custos sum fratris mei? Contumax objurgatio contra Deum erigitur. Jam talis et hujusmodi excusatio poena peccati est, et dum quisque Dei patientia abutitur in superbiam, subito ejus perditio et contritio de sub coelis venit. Quorum igitur hucusque culpa in usu peccantium trahitur, justum est ut vindicta damnationis sequatur: quia unde finiri reatus debuit, inde per duritiam cordis sibi supplicium quisque trahit: et quia 120.1196D| signa judicii metuere noluit, neque signum hujus litterae in fronte gessit, justum est ut vindictam excipiat damnationis suae: quia profecto non solum erravit, verum etiam consummavit et complevit mensuram scelerum, ut cum reprobis sine fine damnetur. Unde Dominus Patriarchae suo: Nondum, inquit, completa sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV). His itaque completis, mox et promissio simul et vindicta venit. Quod satis Jeremias per hanc litteram insinuat, quae consummavit interpretatur: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Consummatio itaque ex duritia cordis et de impoenitudine generatur. Idcirco nobis orandum et ingemiscendum est, ut emolliat Dominus cordis nostri duritiam: 120.1197A| quatenus ejus signa metuere possimus, potati vino compunctionis, et deflere mala quae gessimus. Quibus ita praemissis, quia finis est Tau littera, 120.1198A| et consummatio hujus alphabeti, finiatur et liber tertius earumdem Lamentationum expositionis fletibus relegendus.

1477 PROLOGUS LIBRI QUARTI. 120.1197| 120.1197A| Tribus decursis in Lamentationibus litterarum alphabetis, superest ut quartum quadrato mysticae significationis recenseamus numero, quoniam materialis est: ut ex ipso conficiamus omnia virtutum ornamenta. Materialis quidem, quia homo et mundus quatuor constat elementis compactus; materialis, quia nulla temporalium nisi ex quatuor constat: ut 120.1197B| puta quatuor rerum omnium temporalium elementis quatuor et plagis. Sic et aetas saeculi quatuor constat temporibus. Materialis ergo iste numerus, etiam conquadrat omnia ut subsistant: quia solidus est et quadratus: verum non materialia, sed et coelestia. Unde cum unum sit Evangelium, quatuor evangelistae leguntur. Quatuor et virtutes generales numerantur, ex quibus reliquae omnes oriuntur, quasi ex quatuor paradisi fluminibus, ut omnia virtutum semina uberius irrigentur. Et quia sub his 120.1198A| quatuor elementis quibus subsistimus, interius exteriusve delinquimus, justum fuit, ut sub eodem numero una cum propheta defleamus, et quasi ex materiali numero nostrum interius hominem ad novitatem vitae fletibus reparemus, quem vanis concupiscentiarum gaudiis corrupimus. Sunt etenim, mi frater et consenex, quatuor afflictiones morum, 120.1198B| quibus praefatae quatuor animi nostri corrumpuntur virtutes. Et ideo recte provisum est sub his quatuor alphabetis, totum hominem interius exteriusve deflere debere (Psal. CXXXVI), et ad integritatem verae dilatationis, nostra omnia lacrymis vel gemitibus restaurare: ita ut singulis rebus morum corporumve vitiatis, singula opponantur litterarum lamenta: sicque super flumina Babylonis abducti, nostra solvatur captivitas, et reddatur nostrae Sion vera in Christo libertas.

LIBER QUARTUS. 120.1197| ALEPH. 120.1197C| 1478 Quomodo obscuratum est aurum, immutatus est color optimus. Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Per aurum namque obscuratum, propheta Judaeorum plangit perfidiam: quia in eis antiquus ille fidei vigor, atque innocentiae splendor, ingruente perfidia malitiae se nocte fuscavit: et ipsi dispersi sunt, non solum per omnia vanitatis negotia, verum etiam usque ad exteras nationes ducti sunt in captivitatem: et recte, quia per prius publica saeculi negotia, dispersi sunt in capite omnium platearum, latam scilicet et spatiosam appetentes mundi vitam. Justum quippe fuit, quia expulerunt de sanctuario Dei ad nefandos saeculi actus, ut pellerentur a fide in perfidiam: et inde 120.1197D| in captivitatem ut diximus, usque ad exteras et reprobas gentium nationes. Quae nimirum vox non minus dolentis est, quam et increpantis, sicuti et illa qua dicitur: Quomodo sedet sola civitas. Sub qua profecto voce, Judaeorum duritia plangitur: ex quibus Patres, patriarchae atque prophetae repulsi sunt, quasi aurum et lapides pretiosissimi in sanctuario Dei, fide atque operibus clarissimi: sed reprobi ac degeneres facti, propter duritiam cordis eorum, Christo adveniente, conversi sunt ad perfidiam. Unde cernens eos propheta sordibus et vita degenerari objurgat et plangit: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Aurum quippe erant propter notitiam Dei, et naturam patriarcharum: obscurati vero sordibus 120.1198C| delictorum et perfidiae inquinamentis. Caeterum mystice Christi Ecclesia plorans pro suis, ac lugens dicit: Quomodo obscuratum est aurum. Per aurum namque obscuratum reprobam electorum seu sacerdotum vel ministrorum Dei in diversis ordinibus deplorat vitam, quondam per gloriam virtutum claram, nunc vero per actiones infimas et negotia saeculi obscuratam: ac deinde color optimus fertur immutatus, quia ille sanctitatis nostrae 1479 habitus, per terrena et abjecta praesentis vitae opera, ad ignominiam despectionis venit. Unde felices illi, quos tanquam aurum in fornace tribulationis et angustiae probavit Dominus, et quasi holocaustum accepit illos. Nos vero miseri, quos prosperitas saeculi atque oblectamenta vanarum rerum ad tantam 120.1198D| dilectorum perduxere obscuritatem, et vilitatem agendi, ut etiam a propheta et omnibus Dei electis jure noster plangatur color et habitus sanctitatis in deterius propter usum peccandi pravissime commutatus: intantum ut etiam perversi dum Christi conculcant sacramenta, plerumque et si reprobi inter electos locum honoris sumant, et ipsi contra sanctam Ecclesiam quasi ex auctoritate saeviant, profecto cum omnia praeceptorum Dei eloquia quasi sciendo atrocius contemnunt, atque ecclesiasticarum doctrinarum jura pravis suis moribus rescindunt. Hinc et lapides sanctuarii planguntur dispersi in capite omnium platearum, qui prius intrinsecus semper habebantur, nec sumebantur etiam in summi sacerdotis usibus et honore, nisi cum 120.1199A| intra Sancta sanctorum ingrediens, in secreto sui conditoris apparebat. Quid ergo putas sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum dispersi, nisi sacerdotes Christi et ministri sacri altaris, etiam et monachorum sancta et Deo consecrata societas? necnon et virginum et sanctimonialium numerositas: qui semper debent Dei apparere in secreto conspectibus, quos nunquam necesse est foris conspici, nunquam extraneis et saeculi actionibus occupari. Sed quod gravius est, ideo dispersi deplorantur, quasi lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia dum per vitam et orationem intus esse in contemplatione Dei semper debuerant, per vitam reprobam foris passim vacant. Ecce jam pene nulla est saecularis vitae actio, quam non sacerdotes Christi 120.1199B| administrent: nulla mundi negotia in quibus ministri altaris se non occupent, nulla rerum improbitas, qua se monasticus ordo non implicet: pene nulla illecebris vitae blandities, qua se castitas sanctimonialium non commaculet. Dum ergo in sancto habitu et religione constituti, exteriora sunt quae exhibent, et vana vitae oblectamenta quae sectantur, quasi lapides sanctuarii foris in capite omnium platearum dispersi jacent. Graeca enim lingua platea πλατεῖα a latitudine vocatur. Lata enim via est et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII). Sanctuarii ergo lapides 1480 in plateis sunt dispersi, cum religiosi quippe lata mundi itinera sectantur, et non solum in plateis, sed in capite platearum disperguntur, dum per desiderium, hujus mundi opera peragunt; 120.1199C| et tamen de religioso habitu culmen honoris vel laudis quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. Quorum itaque ordinem lapidum dum Ecclesiae suae Dominus per prophetam pollicitationes suas ostenderet, repromittit, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: universos filios tuos doctos a Domino (Isa. LIV). Stravit namque Christus in Ecclesia per ordinem lapides, quia in ea sanctas electorum animas meritorum diversitate distinxit. Fundavit eam in sapphiris, qui scilicet lapides coloris aerei in se similitudinem 120.1199D| tenent: quia robur Ecclesiae in animabus coelestia appetentibus solidatur. Et quoniam jaspis viridis est coloris, jaspidem propugnacula ejus posuit, quia illi contra adversarios pro sanctae Ecclesiae defensione objecti sunt, qui in illa ariditate temporis reprobi inarescunt. At vero quia in diversis Ecclesiae ordinibus nostro in tempore multi saeculi amatores connumerantur, jure plangitur, quia lapides sanctuarii dispersi sunt in capite omnium platearum, dum susceptae religionis mysterium vertimus ad ambitionis augmentum, dum locum sanctitatis ad terrena negotia deflectimus: dum terrenis actibus implicamur, ita quod pejus est, ut lupi, pastores fiant; ministri altaris, negotiatores saeculi; 120.1200A| monachorum societas, vitiosorum contubernium; sanctimonialium aggregatio, domicilium vitiorum. Idcirco recte cum propheta corpus Christi scilicet ejus Ecclesia plangit: Quomodo obscuratum est aurum fuligine peccatorum, immutatus est color decoris et sanctitatis, in foeditatem vitiorum. Quomodo dispersi sunt lapides strati per ordinem sanctuarii, in capite platearum, dum ad negotia delapsi exteriora, ruunt. Aliud ex honore susceptae religionis quaerunt, atque aliud ex officio actionis exhibent, et quotidie per multas nequitias pereunt. Curis enim saecularibus intenti et vitiorum, tanto insensibiliores redduntur, quanto ad ea quae foris sunt et carnis concupiscentiarum, cum studio avidiores inveniuntur. Usu quippe rerum longe a coelesti desiderio obdurescit animus: 120.1200B| 1481 et dum ipso suo usu durus efficitur, exactione saeculi ad ea emolliri non valet, quae per tinent ad charitatem Dei. Et dum solummodo in corde fides confessionis remanet atque baptismi adoptio, merito aurum vocatur et lapides sanctuarii: sed obscurati propter vitiorum foeditatem, atque dispersi in capite platearum plangimur. Quod autem aurum Deo in baptismo renati, vel etiam in circumcisione ascripti, jure intelligantur, testatur Job cum de Judaea typice loquitur: Locus sapphiri ejus, inquit, lapides: et glebae illius, aurum (Job. XXVIII). Tantopere augit reatum culpae sequentis, praeconium gloriae praecedentis. Nam uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto prius quam caderet, majoris potuit esse virtutis. Unde dicatur de Judaea 120.1200C| renata ex circumcisione: dicatur et de Ecclesia renata ex sacramento baptismi, quid fuerit quantave gloria sublimata: ut gratiae magnitudo atque virtutum numerus crescat, ex cumulo sequentium delictorum. Unde ad Job dicitur ut praemissum est, locus sapphiri, lapides ejus, et glebae ejus, aurum. Quid enim hoc loco lapides, nisi sanctorum ac fortium mentes accipimus, qui quasi ex gratia et constantia mentis, jure lapides sanctuarii vocantur? Unde Apostolus: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales. Qui profecto lapides sanctuarii, quia ad ima carnalium se diffundunt, quasi dispersi jure planguntur in capite platearum. Nam et in Judaea prius sanctae animae nunquam defuerunt, qui coelestem vitam apte ducerent. Unde 120.1200D| recte non minus de ea, quam et de Christi Ecclesia dicitur: Locus sapphiri, lapides ejus. Et quia in ea magna vitae ac sapientiae claritate fulgent per fidem electi adjungitur, et glebae illius aurum. Quid per glebas nisi collectiones singulorum ordinum ac multitudinis unitas designatur? Glebae etenim ex humore et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui rore gratiae infusi, ex mortis debito se pulverem esse veraci cognitione confitentur, dum vitae virtutibus clarescunt, quasi aureae glebae in Ecclesia renitescunt. Habuit et Synagoga glebas in prophetis; habuit et in doctoribus, necnon et in Patribus antiquis, qui magna se infusione gratiae, in professionis et operis unanimitate tenuerunt. De quibus recte dicitur: 120.1201A| Et glebae illius aurum; quia in ea multitudo spiritualium tanto majore virtute claruit, quanto se in Deum ac proximum majore unanimitate constrinxit. Sed hoc aurum perfidiae, est post 1482 modum tenebris obscuratum, cujus profecto nigredinem hic propheta intuens, deplorat, dicens; Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. Sed et Christi Ecclesia membra electionis considerans terrenarum rerum fuligine denigrari, plorat quod obscuratum est aurum, et immutatus est color renatorum optimus, fulgens prius etiam in posterioribus in pallore auri, nunc vero e contrario, delictorum tenebris obscuratus. Caeterum anima se jure deplorat, quae fuit prius per fontem baptismi nive candidius dealbata, et per infusionem sancti 120.1201B| Spiritus auro pulchrius colorata, nunc vero aut haeresi est infecta, aut intus et sceleribus obfuscata. Fulget namque animarum sanctarum eloquium auro clarius, claritatis vero splendor pulchrius omnibus irradiatur coloribus, sed cum ab ejus fulgore anima concupiscentiis oblectata malis deciderit, quid aliud in ea quam aurum obscuratur? Et dum intus carnalium rerum denigratur, quid nisi color candoris optimus et pulchritudinis in deterius commutatur? Habet enim anima verbum divini eloquii auro pretiosius in se fulgens, quod charitate intrinsecus incomparabiliter coloratur, sed cum concupiscentiis rerum afficitur, quid aliud quam quod aurum obscuratur, et color immutatur optimus? Pessima igitur commutatio, dum amor aeternarum rerum et 120.1201C| concupiscentia coelestis patriae, in amorem temporalium, et concupiscentiam vanarum rerum vertitur, pro quo recte plangitur: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. Unde quia concupiscentia aeternae vitae versa est in amorem et concupiscentiam carnis, jure lapides sanctuarii Dei, reliquae scilicet virtutes animae, in capite disperguntur omnium platearum; quoniam charitate amissa, virtus nulla in anima solidatur, imo omnes affectiones suas ad lata viarum itinera, et spatiosa concupiscentiarum conamina, in capite transponit platearum. Quod lapides pretiosarum virtutum speciem in animabus sanctorum teneant, multis locis luce clarius Doctorum eloquiis declaratur. Sed cum mens ad exteriora et praesentis vitae oblectamenta 120.1201D| suas diffundit concupiscentias, quasi in capite platearum omnia sua dispergit virtutum ornamenta, et lapides quos super rationale judicii ad nexos in pectore portare debuit ad gloriam et laudem Dei, suique decoris, demum colore dilectionem Dei in deterius commutato, dispersos in capite platearum, ac jacentes 1483 atrocius expoliat bonis, luget; tamen verbi Dei subsistentia in nobis, licet nostris obscuretur peccatorum tenebris, incorrupta manet. Propterea signanter non naturae subsistentia violata, sed obscurata in nobis nostris ex culpis recte plangitur. Nam et haeretici quamvis verbi Dei integritatem corrumpere videantur, ipsa tamen verbi vis et natura, quantum ex se est, integra manet. 120.1202A| Obscuratur quidem propter non credentes, vel etiam propter non recte intelligentes: manet tamen inviolata veritas, quia et si obscurari ad tempus potest, corrumpi omnino non potest. At vero color verbi, charitas videlicet qua perfundimur et vestimur, commutatur in pejus, dum ex dilectione Dei et proximi transitur in concupiscentias rerum terrenarum: et dum mens ad singula se exponit, quasi in capite totius vitae latitudinis, actiones suas et desideria mittit. Quas cum ad se redierit misera anima, quid aliud quam dispersas inter lata et spatiosa mortis itinera dolet et gemit? Ac si patenter dicat: Quomodo in me mihimet obscuratum est illud Dei verbum ignitum et splendidum, ita, ut mea ignavia caecatus, praeceptum Dei lucidum videre, quod convertit 120.1202B| animas, nequiverim. Quomodo mihimet obscurari potuit illud, quod omnibus lucet; et convertit etiam refugas? Verum quod me latuit, nec videre potui, sibi fulsit: idcirco et in me immutatus est color optimus, et dispersi sunt lapides sanctuarii. Sanctuarium quidem erat anima fidelis Deo, dum aurum scilicet verbum divinum, in ea fulgebat ignitum. Sed mox obscurari coepit in perfidia et caligine delictorum: immutatur etiam color optimus, fitque foeda quae pulchra erat, et disperguntur omnia intrinsecus: ita ut nulla remaneant vitae ornamenta, dum cuncta pelluntur foras bona, et repletur intus malis. Magna igitur hujus vis lamenti: magnus et tanti vigor doloris prophetae, qui ad omnia se extendit. Plangit enim caecitatem Judaeorum: plangit 120.1202C| et Ecclesiarum Dei dispersionem ac damna: plangit nuditatem animarum, atque foeditates omnium: recolit exordia, deplorat amissa, et cum gemitu se diffundit ad universa. Unde sequitur.

BETH. Filii Sion inclyti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? Ex quo Judaeorum, et praerogativae 1484 sanctorum insinuat patrum dignitatem: quod non solum illius terrenae Sion fuerunt filii, verum etiam coelestis Jerusalem inclyti: ut legis doctrina ac gratiae privilegio adoptati, inclyti quidem genere, cultu et doctrina: ita ut prae cunctis gentibus filii Dei dicerentur, et amici sint appellati: quibus facta est repromissio 120.1202D| et legislatio: quorum patres et ex quibus Christus. Unde profecto jure valde inclyti vocantur, quorum Deus doctor mirabilis, in medio eorum, et protector fuisse laudatur. Amicti, inquit, auro primo. Per aurum namque sapientia Dei fulgida designatur. Unde divinus sermo ait. Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI). Quo profecto Judaei amicti auro fulgebant olim prae omnibus quasi luminaria in mundo; et non solum quolibet auro, sed auro signantur primo et purissimo, per quod coelestis intelligitur sapientia. Unde Salomon: Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia (Prov. III). Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auri primi et purissimi fructus ejus. 120.1203A| Qua profecto Judaei imbuti sapientia, prae cunctis gentibus amicti laudantur auro primo: quia si juxta Scripturam, Radix sapientiae, est timere Deum, fructus sapientiae, qui sunt, nisi videre? (Eccli. I.) Et hi sunt primi ac purissimi fructus, de primo sapientiae auro geniti. Quo profecto primo pulchritudinis auro, non solum Synagoga, verum et Ecclesia Christi gloriosius amicta, gloriatur. Sed quod lacrymabilius est, et illa et ista in suis immutata est: ut et Judaei reprobi facti reputati sint in vasa testea et Ecclesiae viliora sint membra facta. Pro quibus omnibus merito propheta, imo vox omnium electorum luget, quod multoties filii Sion inclyti, scilicet coelestis Jerusalem, amicti auro primo, sapientia imbuti dilectionis Dei et proximi corruunt, ad quam 120.1203B| fragilia hujus mundi opera: ut et ipsi fiant vasa testea, qui fuerant parata fieri ad incorruptionem coelestia. Pulchra igitur Ecclesia Christi (Cant. VI), amicta auro primo, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies praedicatur. Et ideo filii ejus inclyti, dicuntur amicti auro primo: in quorum novitatis gratia, nihil coinquinatum incurrit; sed reformati ad contemplationem Dei, prima induuntur gratia, ut ad eam redeant, qua creati sunt dignitatem. Propterea et adolescentior filius ubi ad patrem poenitens redit, primam stolam recepisse memoratur (Luc. XV), scilicet immortalitatis gratiam. Unde et filii Sion inclyti, jure 1485 amicti auro primo laudantur. Est enim aurum Arabicum purissimum, quod et de Saba Domino 120.1203C| affertur. Est autem pretiosissimum, quod et de Ophir allatum esse Regi Salomoni dicatur (III Reg. IX). Per Ophir namque risus vel herbosum interpretatur: de illo scilicet risu veniens, in quo sunt omnia vitae gaudia, ubi sanctorum animae requiescunt in herbis virentibus. Quapropter nec immerito primum praedicatur, quia sapientia et immortalitas ad vitam cum renascimur, pretiosior est cunctis opibus (Prov. III): et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. Quo sane auro induti filii Sion jure planguntur cum deliquerint, quod reputati sunt in vasa testea. Quod bene Job lugens aiebat: Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri (Job XXX). Et Dominus in Psalmis: Ut lutum, inquit, platearum delebo eos (Psal. XVII). De luto enim 120.1203D| vasa testea finguntur: sed tamen ex his alia sunt, quae in honorem parantur, ut sunt vasa aurea et argentea; alia vero vasa fictilia, et permanent in contumeliam. Denique Paulus apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus (I Cor. IV). Quo profecto thesauro filii Sion inclyti, amicti gloriantur: sed cum ea exspoliati fuerint vasa testea ac fictilia in contumeliam praeparata, planguntur. Verumtamen et de his quandiu hic vivitur, potens est Deus aliud restituere in honorem, aliud in contumeliam. Sed quae fornax tribulationis, et angustiarum probaverit, vertuntur in aurum, ut sint vasa honoris, de quibus dicitur: Vasa aurea fornax probat: et virum justum angustia (Eccli. XXVII). Unde 120.1204A| David ex persona Domini: Aruit, inquit, tanquam testa virtus mea (Psal. XXI). Excocto igitur luto carnis, cum repletur interius per bonam conscientiam anima thesauro desiderabili, et fulget exterius homo amictus auro intelligentiae, quid aliud fit, quam vas honoris? Unde et opera manuum figuli dicuntur: quia sicut figulus potestatem habet de eadem massa aliud vas formare in contumeliam, aliud vero in honorem; ita et Christus verus fictor noster, potens est nos erigere de luto ad speciem decoris, et quos decrevit in confusionem deserere damnationis; et nequaquam nisi recto ac vero suo judicio exspoliamur intus thesauro coelesti, et exuimur foris auro primo ut degeneres simus; alioquin omnes filii Sion illius coelestis, inclyti per adoptionem sanctae regenerationis 120.1204B| effecti, nunquam intus vasa deputarentur testea, nisi prius intus forisve exspoliarentur rebus divinis. Sed licet culpis exigentibus jam prolapsi 1486 sint, quia opera manuum figuli sunt, recolendum est illud, ubi Dominus Jeremiam ad domum mittit fictoris. Quo cum venisset, mox vas luteum de manu ejus cecidisse ac confractum fuisse legitur (Jer. XVIII)). Ex quo nimirum rursus luto aliud vas formasse signanter memoratur. Unde Dominus mox prophetae insinuat quod et ipse potens sit ex nobis siquidem luteis, vasa restaurare honoris, et suo sacro mysterio dignos efficere. Propterea et propheta eos deplorat, qui degeneres fiunt, et exspoliantur rebus coelestibus, ita ut vasis comparentur testeis ac luteis: ut et ipsi compuncti redeant 120.1204C| per poenitentiam et lacrymarum effusionem, ad immortalitatis gratiam. Hinc et angelo Ephesinae Ecclesiae scribitur: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac; quod est aperte dicere: Scito et intellige cujus dignitatis fueris per gratiam et adoptionem Dei: quam inclytus et nobilis, vestitus auro primo et purissimo, indutus siquidem stola immortalitatis, ac deinde quam vilis et luteus, propter corruptionem et poenam peccati, vasis fictilibus compararis. Sic ne in desperationem venias, prophetam imitare lugentem ac plangentem, quod talis effectus sis, et prima opera fac, id est opera charitatis ac dilectionis Dei, ut per eamdem charitatem Dei et proximi, in adoptionem redeas filiorum, unde cecideras propter pravae persuasionis 120.1204D| oblectamenta. Ex quo sequitur.

GIMEL. Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto. Per lamiam namque Scribarum et Pharisaeorum exprobrat duritiam, et doctrinae in populo improbitatem, quod nec tam dementes fuerint, ut praeberent lac vel mammam doctrinarum filiis Synagogae, veluti lamia crudelissima omnium bestiarum. Dicitur enim de ea, quod crudelior sit fetibus suis, cunctis bestiis. Unde et nomen accepisse signanter legitur. Siquidem lamia, quasi lania a multis sonare dicitur, eo quod dilaniat catulos suos ac dilacerete 120.1205A| quod et in fabulis satis aperte legitur. Sic Pharisaei crudeliores bestiarum, nec nudaverunt mammam parvulis et lactentibus, ut sugerent cibum vitae; imo crudeles facti, ut struthio, qui mox ut ova sua exposuerit, deserit, nec recolit ea, 1487 neque apponit contovere aut calefacere, quia de suis nihil recogitat fetibus; ita et Judaeorum perversitas exstitit Dei in populo, ut nihil agerent, quam ut eos dilacerarent, diriperent, et cuncta distraherent: ita sicut Scriptura dicit, ut ad promissa vitae nec ipsi introirent nec alios introire permitterent. Quos propheta lugens et plangens, dicit quod lamiae lactent catulos suos: quod nec eos fecisse parvulos in populo, dolet; lamia namque Hebraice Lilith dicitur; quam quidam Hebraeorum ἐριννὺν, id est unam de 120.1205B| furiis suspicantur: quae parcae dicuntur, eo quod nulli parcant: sicuti Scribae et Pharisaei, qui non solum proximis in populo, verum nec prophetis pepercerunt. Quid ergo dicam de prophetis, cum etiam nec ab ipso Deo patribus repromisso, manus subtraxerunt? Idcirco crudelis filia eorum Synagoga plangit; crudelior facta lamiis: et quasi struthio nullam sibi spem aut proximis, reliquerunt in posterum. Sed et Christi Ecclesia plangit per lamias, hypocritarum atque haereticorum callidam perversitatem: qui humanam quidem faciem gestantes, belluina per impietatem corda gerunt. Qui tunc mammam nudant, quando errorem suum libere praedicant: tunc vero catulos lactant, quando male sequaces parvulorum animas perversa docent: et ad 120.1205C| impietatem male nutriendo conformant. Unde alibi propheta ejulando dicit, haereticorum atque hypocritarum deplorans facta: Ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem (Isa. XXXIV); ibi habuit foveam ericius, scilicet in plebe Christi, in populo gravi et pleno peccatis. Per lamiam namque ut dixi, hypocritae vel haeretici; per ericium vero, malitiosi quique, qui diversis se defensionibus contegunt, designantur. Lamia enim, ut dixi, faciem habere humanam perhibetur, sed corpus bestiale. Ita et omnes hypocritae atque haeretici, in prima quidem facie quod ostendunt, quasi ex ratione sanctitatis esse videtur, sed bestiale est corpus quod sequitur: quia valde iniqua sunt, quae sub boni specie moliuntur. Ericii autem nomine, malitiosarum, ut dixi, mentium 120.1205D| defensio designatur: quia videlicet ericius cum apprehenditur, ejus et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur: sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit: pedes introrsus cum capite abscondit: et intra tenentis manum simul amittitur, quod totum simul amisisse videbatur. Sic nimirum, sic malitiosae mentes 1488 sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur, ut adductis repente excusationibus, malitiosa mens introrsus caput et pedes colligat; ita ut cuncta iniquitatis suae vestigia abscondat. Caput quidem subtrahit; quia miris defensionibus nec inchoasse pravum aliquid ostendit, et quasi sphaera in manu tenentis remanet, quia is qui corripitur, cuncta quae 120.1206A| jam cognoverat, subito amittens involutum intra conscientiam peccatorum tenet, et qui totum jam deprehendendo viderat conversatione pravae excusationis delusus, totum pariter ignorat. Quibus appulsi miseriis, jam ad lamenti ordinem redeamus. Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto. Quae enim filia populi, nisi Ecclesia plangitur? Quia profecto et filia Sanctorum, quia renata est in Christo, praedicatur. Sed talibus et hujuscemodi involuta more bestiali peccandi usibus, crudelis quasi struthio in deserto efficitur, nihil nisi praesentia cogitans, nihil in spe agens, etiam actus et opera quae admittit, sine calore charitatis jacere praetermittit, nullam futurae vitae gerens curam, nullam filiorum habens sollicitudinem, sed tantummodo praesentia, 120.1206B| ut diximus, intendens, etiam eorum obliviscitur operum, quasi struthio ova sua quae posuerit. Quibus Ecclesiarum relictis malis, jam anima moraliter in se quid defleat, videamus; quando bestialis feritas animarum quam saepe permulcet, ad pietatem fidei Christi receptum; ita ut et nudent mammam doctrinarum, suosque lactent mores quasi lacte pietatis, ut quidquid prius introrsus criminosum apparuit, totum ubertas recompenset pietatis, atque amoris Dei et proximi. Solent namque quam saepe bestiales animae, quae prius videbantur per rationem, humanam formam praetendere, per saevitiam vero, feritatem et mores bestiarum gignere, cito quidem converti ad melius, et ubera doctrinarum suis exuere tegumentis, ac deinde sagacissimos vitae actus, lacte 120.1206C| nutrire eloquiorum Dei; atque animum inclinare ad pietatem et dilectionem Dei et proximi. Unde Dominus: Utinam, inquit, frigidus esses aut calidus. Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III). Ac si diceret: Utinam te seniorem per frigus impietatis, ac bestiales monstrososque tuos aspicerem mores, certe aut calidus ex dilectione Dei et proximi, per flammam charitatis efficereris. Nunc autem quia inter utraque tepidus es, incipiam te evomere atque ejicere 1489 a corpore unitatis. Propterea igitur morum probitas semper sequenda est, feritas edomanda, tepiditas vero fugienda. Hinc quoque fidelis anima dicat cum gemitu tandem actibus suis: dicat et moribus, quod et lamiae nudaverunt mammam. Per lamiam namque recte prudentia carnis designatur. 120.1206D| Porro prudentia carnis, catulos suos, actus videlicet quos genuerit, quasi saevissima bestiarum, quo aliunde quam morte lactat et nutrit? Sed quam saepe in melius commutata, de prudentia carnis, quae mors ab Apostolo nominatur, in prudentiam spiritus cum transierit, detegit crudelia, et nudat flagitiosa, et lacte doctrinarum quasi ab ubere pietatis, lactat et nutrit catulos suos, scilicet mores et actus, ut de feritate ad mansuetudinem transeant, de saevitia ad pietatem, de morte ad vitam, de infantia ad maturitatem. Sed prudentia carnis quae longe diuque obduruerat, jure quasi filia populi mei crudelis, et quasi struthio in deserto plangitur. Fertur enim, ut saepe dictum est, quod struthio ova sua cum posuerit 120.1207A| in deserto, quia sine calore amoris, sine fomento pietatis, sine spe futurae prolis, absque cura et sollicitudine dereliquit. Ita et prudentia carnis, omnes affectionis actus quos peperit, tantummodo impraesentiarum intentans, sine spe et cura in morte dereliquit. Unde, ut fassus sum, recte mors appellatur. Propterea quasi filia virtutum et si crudelis, a propheta plangitur: quia dum praevidere sibi in posterum fecunditatem seminis debuit, solummodo actus suos carni deditos, sine fomento spei, sine dilectionis amore, quasi struthio ova sua in morte dereliquit. Sequitur.

DALETH. Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti. 120.1207B| Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Manifesta lamenti narratio de Judaeis, exstinctis matribus, quod lingua lactentis prae siti ad palatum adhaeserit, et parvuli grandiores panem cum peterent sine viribus, nec erat qui frangeret eis, praesertim cum et ipsi cibus essent matribus. Unde minusculi siti consumpti, grandiores vero sine cibo periere fame perempti. Porro secundum allegoricos sensus, lingua lactentis ad palatum adhaeret in siti sine lacte doctrinae, quando cura doctorum crudelis quasi struthio sine sollicitudine pro gregibus aliud 1490 diligens, torpuerit, nec cum Apostolo lacte doctrinarum Dei parvulos lactentes pastor aluerit (I Cor. III). Hinc quoque Apostolus suis ait parvulis: Lac vobis potum dedi, non escam, quia necdum 120.1207C| poteratis, sed neque adhuc potestis. Sunt enim in Ecclesia Christi lactentes parvuli, sugentes ubera praeceptorum Dei, sunt et majores, qui jam queunt solidum capere cibum, scilicet profundiora mysteriorum Dei intelligere, si esset qui eis frangeret panem, secretiora scilicet sacramenta Scripturarum sanctarum. Sed cura pastorum ac sollicitudo deest, nec est qui minoribus mammam denudet doctrinarum, neque qui majoribus frangat panem. Quos bene intuens propheta, jure eorum reprobam deplorat vitam, et istorum plangit crudelitatis mortem, eo quod multi doctores impietate sua pellecti, crudeliores jure lamiis censeantur, et negligentiores struthionibus: quoniam etsi lamiae crudeliores suis foetibus videantur, nudant tamen mammam, et quodammodo 120.1207D| lactant catulos. In quorum profecto comparatione, quia sectantur et terrena quaerunt, atrociores merito planguntur, ex quorum negligentia quam saepe lingua lactentium ad palatum tabo consumpta, adhaeret in siti. Necnon et struthio, et si ova sua sine cura et ullius pietatis affectu ponere videtur, tamen physici dicunt, quod ea in sabulo ubi nimius solis fervor quotidie candescit, exponunt: ubi calore solis et confotu sabuli, usque ad concretionem pullorum temperanter confoventur. Quibus isti sine cura ac sollicitudine pastorali aliud meditantes, recte negligentiores deplorantur: qui etiam parvulis cum petierint panem, saltem frangere fugiunt. Scriptura enim sacra aliquando cibus est, 120.1208A| aliquando potus lactis. Cibus est in locis obscurioribus, quando quasi exponendo a doctore frangitur, et mandendo ab auditoribus glutitur. Potus est autem lactis in locis apertioribus, quia ita scribitur aut sugitur ab uberibus Scripturarum prolatis et detectis, sicuti invenitur. Ergo propheta jure docet in Spiritu, quando filios Ecclesiae lactentes et parvulos videt fame et siti tabescere. Profecto cum et ipsi parvuli jam didicerint panem exposcere, et non est qui frangat eis, gratias tamen Deo, qui per se quinque jam et septem fregit panes, Veteris scilicet Testamenti sacramenta et Novi: sicque dedit discipulis, et discipuli turbis, ex quibus de his qui superfuerunt 1491 his qui manducaverant, relati ac repositi sunt duodecim cophini fragmentorum (Marc. VI). 120.1208B| Inter quae nimirum eloquiorum Dei mystica sacramenta, necessarii sunt doctores, ut infirmi quique cum petierint valentiores Scripturae sacrae sententias exponendas comminui, valeant aperire: et in singulis necessaria apponere. Sed luget propheta, quando qui exponere debet, inveniri non valet. Est etiam Scriptura sancta potus lactis, de quo propheta dicit: Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite absque ulla commutatione vinum et lac (Isa. LV). Ex quo liquido patet, cum dicit, venite ad aquas, quia Scriptura sancta verus est potus: cum dicit, comedite, verus est cibus. Cum autem dicit vinum et lac, nutrimentum infantiae, et ebrietas Spiritus sancti designatur, ut per lac teneritudo nostra nutriatur: 120.1208C| per vinum vero corda inebrientur. Quod si omnino aperta mandata Dei Scripturis sanctis non essent, per semetipsam Veritas non clamaret: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII). Ipse namque est nobis potus, ipse cibus: ipse vero vinum et lac. Quae simul idem propheta in hoc eodem opere vidit Judaeae defuisse, cum diceret:

Nobiles ejus interierunt fame: et multitudo ejus siti exaruit. Paucorum quippe est fortia et occulta cognoscere: multorum vero historiae aperta sentire. Et idcirco Judaeae nobiles, non siti, sed fame interisse asserit, quia hi qui praeesse videntur, dum totos se exterioribus tradunt curis, et intelligentiae vanae disciplinis, quid de intimis discutiendum mandent, non inveniunt. Quibus ab interno intellectu cadentibus, 120.1208D| parvorum intelligentia etiam in exterioribus exsiccantur. Unde recte illic adjungitur. Multitudo ejus siti exaruit. Ac si aperte diceret: Dum vulgus vitae suae studia deserit, jam nec fluenta historiae requirit, quia, secundum Job, terra de qua oriebatur panis in loco suo, igne subversa est (Job XXVIII), quia profecto pastorum atque doctorum corda, de quibus panis vitae oriri consueverat, atque eloquiorum verba affluere, cum terrenis curis et vitiis coeperint repleri, recte plangitur, quod terra de qua oriebatur panis, qui de coelo descendit, aut hauriri debuerat in loco suo, igne subversa est. In loco autem suo igne subvertitur, quando mens infidelium, sacramenta conculcans, vitiorum facibus concrematur. 120.1209A| Idcirco arsit, quia flammis vitiorum se tradidit. Unde lamentis et fletibus agendum est, 1492 ne lingua nostra prae siti adhaereat palato, neque parvuli petentes panem, Dei reprobati judicio, egestate et fame verbi consumpti pereamus, neque terra de qua panis oriebatur igne submersa depereat, imo precibus et lacrymis pulsemus ad ostium patris, tres illos ex Evangelio petentes panes; ut et ipse eos nobis tribuat, qui pulsare ac quaerere rogat et petere (Luc. XI). Ad hoc igitur ut tribuat rogemus etiam ut ille magister verus et auctor, qui eos fregit in eremo, nobis quoque simul tribuat et frangat; quibus refecti, ne ullus nostrum in via lassescat, quoniam propter pessimam vitam sacerdotum et crudelitatem morum, lactentium prae siti ariditas 120.1209B| plangitur; et parvulorum, quia non est qui eis frangeret panem, interitus deploratur. Pulsandum igitur est et petendum, quod nulli negatur quaerenti in veritate, ne, culpis exigentibus, nobis subtrahatur, sicuti Dominus alibi comminatur: Mittam in eos non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII). Quia cum praedicatio et intelligentia verbi subtrahitur, auditus quoque cessat, et fames atque inedia simul horum morte grassantur. Jam quid moraliter lugeat videamus. Quando parvuli cogitatus nostri, atque affectiones intimae mentis sine lacte blandae persuasionis, et rore sancti Spiritus prae siti cito arescunt, quorum lingua prolationis palato carnis adhaesa, obtumescere facit tenerae mentis infantiam, et suffocat gladio infidelitatis 120.1209C| cordis nostri, vitae conceptus, ne ad lucem queant contingere. Unde recte dicitur: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Alioquin quidquid est boni quod mente concipitur, nisi lacte nutriatur doctrinae et gratia sancti Spiritus, cito arescit; et lingua adhaeret palato, ne possit proferre confessionem salutis, gratiam sancti Spiritus in septem dividit donis, qua tot habeat filios. Qui bene designantur cum dicitur quod Job septem habuerit filios et tres filias: Et ibant, inquit Scriptura, filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo (Job I). Filii per domos convivium faciunt, dum virtutes singulae per septem dona sancti Spiritus deitate, juxta modum proprium in qua sunt, mentem pascunt. Unde et 120.1209D| bene dicitur, unusquisque in die suo. Dies enim uniuscujusque filii, est illuminatio uniuscujusque virtutis. Singula enim dona singulos habent dies suos, quia non est hoc sapere quod 1493 intelligere: quia multi quidem aeterna sapiunt, sed intelligere nequaquam possunt. Sapientia ergo in die suo convivium facit, quia mentem de aeternorum spe et certitudine reficit. (Gregor.) Sed nostra ne protrahere videamur, sancti doctoris verba Gregorii, ex integro praelibata, ponamus. Intellectus, inquit, in die suo convivium parat; sed haec agere nesciunt; nisi qui cogitationes antequam ad opus prodeant, internos suos motus sollicite circumspicientes frenant, atque persuasibus doctrinarum et fide Christi 120.1210A| intus lactant. Haec agere nesciunt, nisi qui omni custodia munire mentem norunt; et lacte doctrinarum, affectiones et suggestiones pias in Christo nutrire intelligunt. Horum igitur lingua quid aliud nisi adhaeret palato carnis, dum interna virtutum spiramina vanis suffocantur curis, et pravis confessionem fidei, antequam proferatur, illigant nexibus. Unde recte sequitur: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis. Scilicet parvi cogitatus, cum de Christo et sempiterna vita concipiuntur, mox requirunt panem illum qui de coelo descendit; sed mens male suo depressa torpore atque ignavia, vanisque dedita curis, nescit illis petentibus frangere panem intelligendo, neque comminuere ruminando, neque distribuere accipiendo. Idcirco recte plangitur, 120.1210B| Nec erat qui frangeret eis. Quia etsi divinitus inspirata virtus, ad tempus vitae esurie intus animatur, foris tamen exinanita concupiscentiis, tabefacta viribus vacuatur. Hinc quoque sequitur:

HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Per quae nimirum Judaeorum perfidia luce clarius reseratur, quoniam obscurati sunt, et color eorum optimus immutatus est quem habuerunt in Patribus et patriarchis atque prophetis; atque dispersi sunt quod adhuc hodie cernimus, in capite omnium platearum quanquam induti et amicti auro primo, secundum praerogativam Patrum, etiam reputati 120.1210C| sunt in vasa testea et opus manuum figuli, saeviores lamiis, crudeliores struthionibus. Ob quorum perfidiam lactentes et parvuli perierunt; ita ut qui vescebantur voluptuose, interierunt fame in viis Dei Christo adveniente: quoniam omnia mystica Scripturarum sacramenta, atque significandarum rerum instituta, in quibus vescebantur 1494 voluptuose Patres et patriarchae, interierunt ipsi in viis Dei, qui Deum et Dominum non suscipientes, negaverunt esse verum Filium Dei; quia ipse principium omnium viarum est; et ideo sine ipso interierunt in viis saeculi. Unde sequitur: [Qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora.] Quoniam croceus color, igneus esse comprobatur. Quo profecto igne, flammantia corda efficiuntur, dum donis sancti Spiritus 120.1210D| replentur; in quibus sane sancti Patres croceis enutriti gratiarum sacramentis, Judaei perfidi abnegantes Dominum amplexati sunt stercora. Quae nimirum stercora Paulus abjecerat, cum dicebat de Christo: Propter quem omnia, inquit, detrimentum feci, et arbitror ut stercora, scilicet omnia legis quae secundum litteram prius velut stercora etiam a cunctis catholicis deputantur ut Christum lucrifaciant; et inveniantur in illo, non habentes eam justitiam, quae ex lege est, sed quae ex fide est Jesu Christi (Philip. CXVII). Quam sane justitiam et legis litteram perfidi Judaei velut stercora amplexantes, justitiam quae in Christo est, nolunt recipere. Sed et obsidione quam saepe coangustati, etiam stercora 120.1211A| pro cibo sumentes, uti et in Regum (IV Reg. VI) legimus, quod columbinum stercus pretio distrahebatur; nec sic tamen in toto corde ad Deum converti maluerunt. Sed et Christi Ecclesia juxta mysticos intellectus, suos deplorat relinquentes, qui charitatem caeterasque virtutes, in quibus propter nitorem gratiae quasi voluptuose in croceis nutriebantur, demum corruentes, stercora dilectorum amplexantur. Quos bene alibi Propheta plangebat, dicens: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). Computrescere quippe jumenta in stercore suo, est carnales quosque in fetore luxuriae suae secundum desideria cordis eorum, flagitiis deservire. Quod nimirum stercus circa ficulneam cultor vineae infructuosam, cum jam succidenda esset, ponere se 120.1211B| promittit. Domine, ait, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris (Luc. XIII). Quid igitur est cophinus stercoris, nisi memoria peccatorum? Unde David aiebat: Et peccatum meum contra me est semper (Psal. L). Peccata etenim carnis, recte stercora vocantur, quae dum ad memoriam delinquentium reducimus, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris apponimus; ut malorum quae gessit recolat, ad memoriam, et ex compunctionis gratia et moeroris quasi de fetore 1495 pinguescat. Mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris quae praecidenda erat, quando conscientia pravitatis suae mens afficitur, et tangitur memoria cogitationis, cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, cumque ad bonae operationis 120.1211C| gratiam se reformat, quasi per tactum stercoris, tandem redit ad fecunditatem operis. Ex fetore namque ad fructum reviviscit, quando ex consideratione peccati ad bona se opera animus resuscitat. Sed quia sunt plerique qui ad poenitentiam redire nolunt, plangit eos Ecclesia, qui nesciunt cur planguntur, eo quod delinquendi studio amplexantur stercora vitiorum. Omne enim quod amplectimur, cum desiderio tenere videmur. Idcirco illi jure planguntur, qui ex amore peccandi, stercora, scelera videlicet et flagitia, irremedicabiliter amplexari videntur. Juxta tropologiam vero virtutes animae croceis vestiri videntur, cum dilectionis Dei et proximi radiis efficiuntur: quoniam croceus color saepe in Scripturis sacris claritatem designat 120.1211D| sanctae dilectionis; et ideo cum charitas amittitur, reliquae virtutes stercora amplexantur; qui de bono Dei et proximi odore dilectionis mox transeunt in fetorem pravitatis. Unde angelus Ephesinae Ecclesiae: Habeo, inquit, adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memento igitur unde cecideris, et age poenitentiam. Et priora opera tua fac, videlicet opera castae dilectionis, sine qua nulla invenitur virtus boni odoris (Apoc. II). Quod bene Paulus enumerat: ita ut quidquid virtutis summum videatur, sine charitate quidem nihil prodesse possit. Propterea etiam ipsae virtutes operum, quae sine dilectione fiunt, recte planguntur, quod amplexi sint stercora, dum sine ipsa amittunt fragrantiam boni odoris, et veniunt 120.1212A| in fetorem pravae intentionis. Sequitur:

VAU. Et major effecta est iniquitas filiae populi mei, peccato Sodomorum, quae subversa est in momento; et non ceperunt in ea manus. Per exaggerationem quippe peccati, describit Jerusalem, et deflet Synagogae casus atque scelera, quae filia fuit Sanctorum patriarcharum et prophetarum; ita ut Isaias dicat: A planta pedis usque ad verticem capitis, quod nulla esset in ea sanitas. Et ideo multis ex causis, major effecta est iniquitas ejus peccato Sodomorum. Quod enim fuerit peccatum eorum, Ezechiel 1496 exprimit dicens: Hoc quippe, inquit, fuit peccatum eorum superbia et abundantia, et saturitas panis, et 120.1212B| otium: nec non et quia egeno et pauperi manum non porrigebant; et hoc est quod praesens versus sonat, quia non ceperunt in ea manus. Quid enim est dicere, [non ceperunt in ea manus.] Nisi ut subaudias boni aliquid agere? Quod Synagogam fecisse legimus. Sed tamen licet innumera bona perceperit, et operibus sacramenta Dei plurimis compleverit, quia scelestiora commisit, recte major iniquitas ejus effecta plangitur. Hinc quoque Ezechiel ad eam: Justificata est, inquit, Sodoma soror tua ex te (Ibid.). Haec quippe primum coepit manus extendere ad omnia praeceptorum Dei mandata, quia credita erant ei eloquia Dei. Postremum vero a Deo cum coepisset apostatare, in tantum supergressa est malitia ejus, ut nec dimidium scelerum ejus Sodoma peccaverit, 120.1212C| quae vacabat otio, atque egeno et pauperi manum non porrigebat, neque, ut praesens versus insinuat, coeperant manus ejus in ea, antequam subverteretur, boni aliquid agere. Jerusalem vero cum et notitiam Dei haberet, et mandata vitae percepisset, manus misit ad omnia, quamvis ad ultimum auctorem vitae peremerit, et eas jam multis polluta menstruis ad idola levaverit. Pro quibus omnibus malis, quia tanta Dei omnipotentis beneficia calcavit, et mala pro bonis reddidit, consideranda est ejus vindictae poena. Cum sic subito subversa est in momento Sodoma pro culpis superius enumeratis, quanto atrociora Judaei promeruerunt, qui et beneficia spernentes, auctorem vitae peremere, et majora 120.1212D| atque numerosiora commisere delicta? Caeterum Christi Ecclesia jure deplorat peccata populi, quod major effecta sit iniquitas ejus peccato Sodomorum, maxime nunc in tempore, quando fides et veritas recessit, quando humilitas et benignitas, atque pene omnis bonitas interiit; quando discordiarum atque concupiscentiarum incendia omnem flagrant orbem, voraxque flamma invidiae atque insidiarum, consumit universos, quando rapinis et fraudibus, Christi deploratur Ecclesia, exossantur pauperes; et pene jam noster orbis incultus jacet; quando omnium legum violantur jura, et simul humana atque divina temerantur; quando fas nefasque simul confunditur; quando ubi vel ubi pax nulla neque regio ulla integra 1497 servatur; quando abjurantur nominis 120.1213A| consanguinitatisque et fidei foedera; quando levitas omnia tentat, et conscientia boni nulla manet; quando cuncti obloquuntur quae agimus, vix aliquis recte vivit. Intestino depopulatur patria bello; hostili hinc inde exterius ferimur gladio; nec sic tamen habendi atque acquirendi cum omni molimine doli habetur finis; quoniam veluti vulcanalis olla suis succensa incendiis, aeque virorum et mulierum corda flammantur, et pene aetas nulla nullusque ordo excipitur. Pro quibus et hujusmodi malis jure plangit Ecclesia, imo sermo propheticus: quoniam et illa quibus damnatur Sodoma, crebrescunt mala; et alia quam plura quotidie post innumera Dei beneficia contra Deum committimus. Propterea igitur et major iniquitas nostra recte plangitur, quam 120.1213B| eorum qui non coeperunt in fide Christi aliquid boni agere. Hinc et supplicia pertimescamus atrociora, quam ejus fuere, quae subversa est in momento. Momentaneum namque est omne quod vivimus; et ideo peccando quotidie, quasi in momento ad poenam subvertimur. Fortassis ergo illa pro suis ad inferos leviora culpis supplicia tulit; nos e contrario qui manum ad fidem, et vota fecimus multa, peccando quotidie, deteriora meremur, juxta quod Apostolus ait: An nescis homo quia patientiam Dei ad poenitentiam te adducit? Thesaurizas enim tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). Sed et moraliter eorum planguntur morum scelera, qui ad hypocrisim labuntur, quoniam major efficitur iniquitas eorum peccato Sodomorum, praesertim 120.1213C| cum omnia qui agunt etiam bona, plena sint culpis septempliciter daemoniis dedicata; et ideo major est iniquitas operum eorum atque morum peccato Sodomorum. Idcirco quaelibet anima sub hypocrisi vitiis repleta, jure plangit lugens et dicit: Major enim iniquitas populi mei peccato Sodomorum. Quia sicut populus contra populum erigitur, ita hypocritarum mores et actus confligunt, ut virtutes qui agere videntur exterius, nequiores vitiis Sodomorum comprobentur interius; quia cum spiritus immundus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa quaerens requiem et non inveniens; tunc, inquit: Revertar in domum meam unde exivi. Cum autem venerit et invenerit eam vacantem, et scopis mundatam et ornatam, vadit et assumit septem alios 120.1213D| spiritus nequiores se; et ingressi habitant ibi (Matth. XIV). Egreditur ergo spiritus immundus ab homine, quando 1498 renascitur in Christo. Revertitur vere in domum suam, quando rursus animam ab affectu boni operis vacantem invenit, per hypocrisim quasi scopis mundatam a sordibus et ornatam pravis simul actionibus; ita ut duplicato numero immundorum spirituum teneatur anima amplexa; et fiant novissima hominis illius pejora prioribus. Ex quo talibus repleta anima immundorum spirituum populis et vitiorum catervis, non incongrue deplorat, quod major sit iniquitas ejus peccato Sodomorum; quoniam ni per apertum malum in momento ad inferos devenerunt, ista vero non minus simulatis 120.1214A| virtutibus, quam etiam interius occulte vitiis repleta ad ima tormentorum quotidie quasi mundata et ornata, demergitur. Propterea et major iniquitas populi ejus, actuum videlicet et operum, peccato Sodomorum praedicatur, quae manus non miserat ad fructum boni operis; ut hypocritarum societas quae multis decorata videtur operibus, sed iniquioribus illecta vitiis, quam qui in aperto teneri videntur peccatorum criminibus. Propterea sequitur:

ZAIN. Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Pulchritudo Nazarenorum secundum litteram recte describitur, quando candor abstinentiae et venustas 120.1214B| vultus eorum, nitidius lacte candebat olim in populo et jucunditas ruboris resplendebat in facie. Sed in deflendo amplius laudatur, ut foeditas eorum major appareat, propter penuriam famis; quorum facies super carbones denigrata plangitur, ita ut agnosci non possint in plateis prae afflictione famis. Caeterum sancta Dei Ecclesia habet Nazaraeos suos candidiores nive et lacte nitidiores; per quos nimirum abstinentium et continentium vita signatur: quae nive vel lacte nitidior, merito in electis Christi praedicatur. Nix enim ex aqua, quae de supernis venire cernitur, congelatur; lac vero de carne mulgetur, quae in inferioribus nutritur. Quid ergo per nivem nisi candor vitae coelestis, quid per lac nisi temporalis dispensationis administratio demonstratur? 120.1214C| Ita ut Christi Ecclesia suos habeat Nazaraeos, qui etiam per contemplationem vitam coelestem ducant; et per actualis vitae dispensationem, lacte candidius ad laudem sui Creatoris reniteant, in tantum plerumque, 1499 ut continentes viri tam mira virtutum opera faciant, quatenus ab eis qui coelestem vitam tenuerant multi, qui terrena bene dispensaverant, superari videantur. Ideo jure candidiores nive, et nitidiores lacte utrique. Qui profecto etiam quia per fervorem spiritus antiquorum ac fortium patrum, nonnunquam vincere vitam videntur, recte adjungitur: Rubicundiores ebore antiquo. Dum enim ruboris pulchritudo laudatur, flamma sancti desiderii exprimitur. Ebur namque, os esse elephantis non ignoratur. Sed quia ebore antiquo rubicundiores 120.1214D| signanter laudantur, patet profecto sensus, quia nonnulli sanctorum saepe ante humanos oculos quibusdam praecedentibus patribus studio ferventiores existunt. De quibus ut totum simul pandatur, adjungitur: Sapphiro pulchriores; sapphirus itaque aetherei coloris est. Et quia precedentes multos non minus per actualem vitam ad superna tendentes, quam etiam per inspectivam coelestis vitae conversationem praecellentes videntur vincere Nazaraei Christi, ecclesiarum meritorum narrantur sapphiro pulchriores. Sed utinam quod ad decorem Christi et laudem sponsae praedicatur, favor vanae laudis, et deceptio pravae simulationis pro dolore non obfuscaret; quia plerumque dum virtutum copia etiam 120.1215A| plusquam expedit prosperatur, in quadam sui fiducia mens adducitur; et male decepta propria praesumptione certae aut vanae laudis, repente peccato subripiente fuscatur; et quod diu videbatur virtutibus nitidius resplendere, diaboli fraudibus depravatur: Unde recte subjungitur sub Heth littera:

HETH. Denigrata est super carbones facies eorum; et non sunt cogniti in plateis. Adhaesit cutis eorum ossibus; aruit et facta est quasi lignum. Nigri ergo post candorem fiunt: quia emissa Dei justitia, cum suae laudis favorem quaerunt, aut cum de se male praesumunt, ad ea etiam quae non intelligunt, neque praevidere queunt, peccata delabuntur. Et quia post amarum ignem ad frigus corporis, vel etiam post 120.1215B| candorem vitae ad ignaviam vanae laudis veniunt, non immerito facies eorum exstinctis carbonibus nigrior comparatur. Propterea igitur via regia gradiendum est; et Scriptura: Ne sis, inquit, nimium justus. Quia profecto, dum quidam nonnunquam 1500 Dei timorem ex sui fiducia praesumentes deserunt, etiam frigidis mentibus frigidiores fiunt. De quibus recte subditur: Et non sunt cogniti in plateis. Platea quippe a Graeco sermone veniens, pro latitudine praesentis vitae dicitur. Quid vero est humanae mentis angustius quam voluntates proprias abnegare, desideria carnis frangere, nullius laudis gratia vel deceptionis a justo et recto deflectere? De cujus nimirum vitae ingressu Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Eccli. XIX). Sed quid latius quam 120.1215C| nullis subire legibus, propriisque deservire voluntatibus, et nullis obviare impulsibus? Alioquin nisi tales sua quaererent, nunquam tantis decorati virtutibus in plateas devenissent. Platearum namque latitudo eorum est, qui sua quaerunt, et ad omnia se defendunt. Idcirco hi non sunt cogniti in eisdem plateis; quia non sunt qui videbantur, cum, Dei justo judicio inspiciente, reprobi inveniuntur. Qui ergo per fiduciam sanctitatis postposito meliorum judicio voluntates proprias sequuntur, quasi per plateas pergunt, sed non sunt cogniti in plateis: quia de vita sua ut aliud ostenderent, quando frangendo voluntates proprias, in angusto calle se retinebant, aliud vero cum de se praesumentes, post sui cordis intentionem fiducialius vadunt. Unde sequitur: Adhaesit 120.1215D| cutis eorum ossibus. Quid per ossa nisi duritia fortitudinis designatur? quid per cutem nisi mollities nostrae infirmitatis exprimitur? Cutis ergo adhaerere ossibus dicitur, quia ab eis prave sentientibus, infirmitas vitiorum duritia virtutis putatur; vel etiam quia cutis omnia interiora circumtegit, recte ossibus adhaerere dicitur, dum omnia quae exterius geruntur intus favoribus vanae laudis quasi ossibus junguntur. Haeret namque cutis ossibus, dum adulatio pro rebus exterius bene gestis intus virtutibus sociatur. Quibus ita conjunctis, merces evacuatur; dum et infirma sunt quae faciunt, atque elationis fiducia decepti, fortioribus de se suspicionibus blandiuntur. Unde quia magna de se sentiunt, propterea 120.1216A| ex sua nequitia se emendare contemnunt. Hinc quoque adjungitur: Aruit et facta est quasi lignum. Culpa quippe eorum tanto insensibilior redditur, quanto apud eos etiam ac si vera virtus laudabilis habetur. Quam recte mox aridam asserit, quia nulla verae virtutis gratia intus viridescit: sed facta plangitur quasi lignum. Hinc sane est quod nonnulli a proximis dum corriguntur, 1501 quasi lignum insensibiles remanent, atque ab omni virore gratiae alieni, intus arescunt. Quod et saepe eis contigit, qui altiora se appetunt et intus bonorum consortia, quasi bona habeant opera, occulte vitiis deserviunt. Candent quidem exterius nive pulchrius, et lacte candidius; sed conscientia vitiis denigrata est, eo quod omnem calorem Dei ardoremque 120.1216B| intus amittunt. Qui bene a prudentioribus in plateis non sunt agniti, quia dum per latam intus et voluptuosam vitae viam ambulant, non cognoscuntur esse quod se fingunt. Sed aridi Spiritus sancti gratia inveniuntur, qui cum correpti a suis vel increpati fuerint, tanto insensibiliores ut lignum inveniuntur, quanto aridiores intus fuerint, et occultius peccare probantur. Dedignantur igitur aliud videri quam quod se fingunt: unde et rubicundiores se jactant ebore antiquo, scilicet sanctis praecedentibus electis meliores; atque eisdem inter eos qui jam coelestem ducunt vitam pulchriores; quo longe diu indurati impudentiae supercilio, quasi lignum arefacti, insensibiles intus fiunt. Unde nonnunquam nullis verberibus, nullis correptionibus, nullisque 120.1216C| terroribus, et nullis persuasionum seu blandimentorum alloquiis emendantur, sed semper deteriores fiunt. Quid et moribus eorum qui sub hypocrisi honestiora virtutum atque praecipua meritorum opera jactant se habere, bene congruunt utrique versus; quia dum sapphiro pulchriora exterius suorum facta operum ostentant, intus omnia morum ornamenta, et nigriora carbonibus, et mortua jacent. Quorum arefacta est virtus, et ut lignum, cuncta eis sine fructu putribilia jacent, neque potest sentire anima talis, falsis decepta coloribus, quantum intus a Deo praecisa insensibilis jaceat. Unde sequitur:

TETH. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: 120.1216D| quoniam siti extabuerunt, consumpti a sterilitate terrae. Qui profecto versus, satis maxima in illa ultima obsidione, Judaeis congruit quam levius fuisse occisis gladio probatur; dum vitae dispendium in momento tulerunt sub ictu gladii quam interfectis fame, qui diuturnis, atque acrioribus cruciatibus mortem sustinuerunt, variisque affecti suppliciis siti extabuerunt, et a quolibet poenarum 1502 genere sunt consumpti. Porro Christi Ecclesia feliciores judicat interfectos gladio verbi Dei, quam interfectos fame, quoniam hi ad hoc perimuntur ut vivant, illi vero culpis exigentibus consumentur, ut intereant. Unde rogat Apostolus assumere armaturam Dei, et gladium spiritus inquit, quod est verbum Dei (Ephes VI). Quo profecto 120.1217A| gladio bene perimuntur sancti et electi Dei, ut moriantur saeculo, et vivant Deo. Sed quia gladius Dei multis in locis diversis adumbratur significationibus, eligendus est ille, quo perimitur mors, ut sequatur vita; et non ille, qui praecidit vitam in aeternum, ut moriatur anima. Unde Dominus in Cantico: Et gladius meus, inquit, inebriatus est in coelo (Gen. III). Sed et romphaea versatilis atque flammea, ante paradisum posita, ad custodiendam viam ligni vitae, nec non et per prophetam mucro Domini bene limatus et exacutus dicitur, et propter saevitiam interfectionis. Quousque, inquit, non reverteris in vaginam tuam? Nam et Mariae animam gladius pertransisse, dicente Domino, creditur: Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II), 120.1217B| quoniam nimirum gladio passionis dolor Christi exprimitur, quo vulneratam Mariae animam in passione nemo fidelium dubitat. Suavis igitur gladius et valde optabilis, verbum Dei, quo melius quisque occiditur ut vivat, quam si vita vixerit qua pereat. Propterea Christi Ecclesia melius de hujuscemodi interfectis gaudet, quam si fame perierint audiendi verbum Dei. Hinc quoque eos luget quos consumptos fame vel siti, prae sterilitate novit, quia nulla pejor esse potest mors quam qua anima perimitur. Unde Dominus per Prophetam: Mittam in eos, inquit, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII). Qua denique fame quisque peremptus fuerit, morte aeterna morietur, quia sicut ipsa Veritas dicit: Non in solo pane vivit 120.1217C| homo. Siquidem integer homo ex duabus constat substantiis, anima videlicet atque carne, et sicut caro sine cibo potuque vivere non potest, ita et anima sine pane verbi Dei potuque spirituali. Propterea et quotidie rogamus in oratione Dominica: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Per panem namque non minus iste quotidianus victus, quam et ille qui de coelo descendit panis, intelligitur; nec non et iste qui de Scripturis sacris ab esurientibus et sitientibus indesinenter percipitur. 1503 Beati, inquit Evangelista, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). At vero hi qui tali perimuntur inedia, jure planguntur mortui atque consumpti, prae sterilitate terrae. Sterilitas vero terrae est Ecclesiae infecunditas, quando 120.1217D| doctores deficiunt, et ipsa nullis eloquiorum Dei inebriatur imbribus. Unde constat quod culpa sacerdotum et negligentia docendi, mors et consumptio fit plebis. Moraliter autem melius est occisis gladio verbi, sensibus ne se defendant exterius, intus anima jam quasi mortuos vivere, quam aggregatis virtutibus sine pabulo divini amoris, quasi fame sitique perire. Sterilitas namque virtutum, privatio charitatis est; qua cum sterilis fuerit anima, virtutes reliquae omnes fame sitique tabescunt. Et ideo septem filii Job, tres sorores suas per singula vocabant convivia, ut suis reficerentur in domibus: quoniam fides, spes et charitas, septem pascuntur donis Spiritus sancti. Bene igitur singula Spiritus sancti dona, 120.1218A| singulis suis in domibus parant convivia, ut ex omnibus una sit domus. Quam sane domum Christus sapientia aedificat, quae septem fulcitur columnis ne ruat, et septem pascitur donis ne intereat. Alioquin quantalibet virtutum sint dona in animo, nisi eisdem septem Spiritus sancti pascantur donis, quibus charitas in cordibus diffunditur nostris, fame utique sitique deficiunt prae sterilitate terrae. Unde orandum est cum Propheta: Sicut adipe et pinguedine, ut anima nostra repleatur (Psal. LXII).

JOD. Manus mulierum per misericordiam coxerunt filios suos: facti sunt cibi earum in contritione filiae populi mei. JOD quoque littera sequitur, quae principium vel desolatio interpretatur. Principium namque desolationis 120.1218B| Judaeis tunc imminebat, quando mulieres eorum, natos suos quos videbant fame sitique consumi, quasi per misericordiam in cibos coxere. Nulli dubium esse poterit, quicunque historias legerit, eos hoc fecisse: maxime in illa obsidione, teste Josepho, quae sub Tito et Vespasiano accidisse legitur. Caeterum in hac Christi Ecclesia illi quasi per misericordiam filios decoquunt suos, qui culmine regiminis sublimati, zeli et invidiae flamma urunt animas natorum, dum minis justi ipsi videri cupiunt, et dum per tyrannicam potestatem eos excruciant, quasi per misericordiam eos zeli flamma 1504 decoquunt. Habent quidem et ipsi secundum Apostolum zelum Dei ita duntaxat, sed non secundum scientiam (Rom. X). Quorum profecto cibus decoctio 120.1218C| est, cum eos non solum crudeli dominatione quasi pro justitia adurunt, verum etiam cum infirmam et carnalem eorum vitam dentibus rodunt. Haec namque omnia in contritione Ecclesiae, quae est filia populi Dei, apostolorum videlicet et sanctorum ab eis fiunt, qui aut ecclesiastica potestate certe, aut officio saeculari animas tyrannica vexatione exurunt, dum concupiscentiis suis inflammati, filios aut subjectos quos nutrire lacte debuerant doctrinarum, adustione pravae afflictionis consumunt. Sic itaque tropologice virtutes hypocritarum conceptus suos in animo faciunt, dum simulate quasi per misericordiam, laudis amore vel favoris gratia, in tenera sua adhuc conceptione, virtutes perimunt; et decoquunt 120.1218D| in cibos suos: dum non futura, sed praesentis vitae lucra quaerunt, et dum suarum virtutum pascuntur laudibus, quasi proprios et decoctos favoris adustione natos comedunt. Quae bene mulieres fuisse, taliaque gessisse perhibentur; quia si non muliebria simulatae virtutis animo sectarentur, non utique conceptus animi bene formatos ad vitam, in mortem vanae laudis adducerent. Unde sequitur:

CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae, et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. Tunc sane super Jerusalem complevit Dominus furorem suum, quando completa est malitia illius, sicuti et peccata Armorrhaeorum, 120.1219A| quando deleti sunt. Effudit vero iram indignationis suae, quando et ipsa se diffudit ad omnia vitiorum scelera; et devoravit fundamenta ejus, quando fundamentum, quod Christus est, noluit recipere. Rejecit sane illum lapidem pretiosum, angularem, fundatum in fundamento totius structurae nostrae. Qui cum vidisset eamdem miseram Jerusalem, flevit super illam dicens: quod in ea nec lapis super lapidem relinquendus esset (Matth. XXIV); seu caetera quae leguntur. Porro nos, quod valde dolendum est, super nostra Jerusalem pene omnia completa cernimus, quae propheta irremediabiliter pro suis deflebat profusis lacrymis. Alioquin nisi completus fuisset furor 1505 Domini, effusa contentio super principes non esset nostros, quae ut cernimus, facit eos errare in 120.1219B| invio, et non in via ob iram indignationis Dei. Completa quidem malitia complevit furorem Dei; quia secundum mensuram delictorum, sequitur et poena. Nam jam haec omnia quae cernimus, poena peccati sunt. Alioquin nisi completa essent scelera nostra, nec Dominus furorem suum complevisset. Quod si alicui necdum completus videtur, cernat jam qui in sordibus sunt, tantum sordescant: sic utique videre poterit ac deflere, quod talia ex completione divini furoris veniant. Quoniam succensus est ignis in Sion: non ignis utique ille qui super apostolos de coelo descendit, sed ille qui oves Job puerosque consumpsit. Habet enim Deus diversum ignem quem emittit de thesauris suis, secundum dispensationis suae modum: cujus ignis est in Sion, et caminus in 120.1219C| Jerusalem. De quo nimirum igne alios inflammat ut erudiat; alios incendit, ut exurat. Quos cum succenderit, etiam omne fundamentum eorum diripit. Super quod itaque fundamentum si quis aedificaverit ligna, stipulam, fenum, stannum, et plumbum, detrimentum sui patietur; quia uniuscujusque opus ignis probabit, et tunc fundamenta ejus subruunt, quando integra et vera fides a corde, pravis et perversis operibus destruitur. Et quia jam talia in nobis cernimus, non necesse est oculum deflectere cum propheta super Judaeorum miserias, verum probabilius, nunc in tempore nostras deflere calamitates: quando ignis concupiscentiarum nostrarum succensus est; quando, ut dixi, universos pene vorax flamma insidiarum ac seditionum devastat; quando in 120.1219D| divinis rebus et facultatibus Deo collatis, Babylonis olla succensa a facie aquilonis atque fornax Chaldaeorum septuplum succensa, cuncta diripit, et succendit quosque reperit de Chaldaeis. Nam sicut praedecessores nostri succensi fuere igne divini amoris, qui haec Deo dedere, et sanctam Christi Ecclesiam suis ditarunt sumptibus, ita probantur succensi alieno ab igne, qui modo ea devorant et diripiunt; pauperum quidem diripiunt patrimonium, et ideo homicidarum jure rei plectuntur: quoniam, teste Scriptura, qui tollit substantiam eorum, quasi qui mactat in conspectu patris filium. Unde valde timendum est quod furor iste cessare non debeat, donec compleatur ira indignationis Dei, et devoret 120.1220A| etiam regni fundamenta. Tropologice vero, quod cuncta fundamenta hypocritarum 1506 seu haereticorum devorentur ab igne furoris Dei, nulli dubium, eo quod in mente eorum jam ignis ardeat indignationis, et completus sit furor Domini super eos. Unde Job: Vidi, inquit, stultum fixa radice: sed statim maledixi pulchritudini ejus (Job V). Quid igitur scelestius, quam hypocritarum stultia esse probatur? Qui cum suis videantur quasi sanctis operibus stare ac si firma radice, in initio quoque sui decoris vel pulchritudinis suarum virtutum, maledicti habentur et reprobi coram Deo: quorum corda vanis flammantur laudibus, et adulantium concremantur favoribus. Pro quibus omnibus quam bene sequitur:

LAMEI 120.1220B| Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quod ingrederetur hostis et inimicus portas Jerusalem. Verum secundum litteram, quandiu haec civitas vallata fuit auxilio Dei, et munita praesidio angelorum, quando fuit in eo judicium et justitia, quando virtutum replebatur bonis, nullus regum vel habitator orbis credere poterat, quod ingrederetur hostis aut inimicus in eam; quia confortaverat Dominus seras portarum ejus, et posuerat finem ejus pacem. Cum autem ipsi aversi sunt ab eo, cujus beneficio muniebantur, recessit ab eis omne Dei praesidium, et facti sunt inter hostes praeda; sicuti, nostra nunc Ecclesia juxta mysticos sensus, hinc inde ab hostibus diripitur, ut ita loquar. Quis unquam 120.1220C| crederet, vel quis unquam cogitare potuisset in nostris partibus, quod transcurso tempore omnes accidisse conspeximus, doluimus ac deflevimus, et valde pertimuimus? Unde et adhuc hodie non minus pertimescimus, ut piratae diversis admodum collecti ex familiis, Parisiorum attingerent fines, ecclesiasque Christi hinc inde igne cremarent circa littus. Quis unquam, quaeso, crederet quod latrones promiscuae gentis unquam talia auderent? vel quis aestimare potuisset quod tam gloriosum regnum, tamque munitum et latissimum, tam populosum et firmissimum, talium hominum humiliari vel foedari sordibus deberet? Et non dico hi quod censum plurimum asportare, et praedas diripere, vel captivos transducere: verum quis credere posset quod 120.1220D| tam vilissimi nostros adire fines auderent? Fateor enim, ut ne 1507 aestimo non longe retro, quod nullus ex regibus terrae ista cogitaret, neque ullus habitator nostri orbis audire potuisset, quod Parisium nostrum hostis intraret. Propterea hoc in loco, et si non est quod exponam, est tamen quod defleam et plangam; quoniam, ut sequens versus insinuat, propter peccata populi haec omnia contigerunt; et propter iniquitates sacerdotum et principium, hinc inde tanta crebrescunt mala: quia perverterunt longe jam diu in medio nostrum, ut ita dicam, judicia justorum, et sanguis sanguinem tetigit; quo cuncti polluti, jam suis cuncta repleverunt dolis et fraudibus. Unde hi versus lamentis 120.1221A| potius sunt exponendi et fletibus, quam ullis sententiarum eloquiis retexendi; neque triplicitas sensuum requirenda, cum unus sit omnium nostrum casus et ruina. Idcirco dolor cordis in talibus ululatibus et gemitibus est requirendus: ut cum propheta, nostra quae gessimus mala, deflere possimus, quoniam vibrat Dei gladius, et pendet in cervicibus nostris. Jam securis ad radices arborum posita est: quia infructuosa est mens nostra, Ergo desaevit gladius Barbarorum evaginatus ex vagina Domini; et nos miseri torpentes vivimus, inter tam immania Barbarorum mala, inter tam crudelium civium bella, inter diripientium praedas, inter seditiones et fraudes, sed quotidie ad majora exardescimus scelerum mala. Propter quod quasi de nobis, vox 120.1221B| plangentis Prophetae sequitur.

NUN. Erraverunt caeci in plateis polluti sanguine. Cumque ingredi non possent, inquit, tenuerunt lacinias suas. Patet sensus, quod Scribae et Pharisaei caeci erraverunt in plateis suis, et quando sanguine cruentabantur humanae effusionis, fortassis pudore pressi, abstinebant se ab ingressu templi. Et quia effuderunt in medio Jerusalem sanguinem justorum, polluti per plateam incedentes, abstinebant se a templo non sua lugentes peccata, sed adblandientes sibi, per plateas lascivientes ibant. Errabant autem ut caeci, aestimantes quod eos tales purgabat temporis dilatio solummodo, si a templo se cohiberent, de se jactantes quasi fortia quaeque gestorum opera 120.1221C| haberent, et humilitas monstraretur, cumque ingredi non possent, tenuerunt lacinias suas. Laciniae enim sunt panni vestimentorum veterum, vel cincinni scissurarum, quibus induti, 1508 quasi caeci se invicem sequentes tenebant, ut alter eorum alteri jungeretur, quatenus sub hac falsa humilitate sacerdotes, qui effuderant sanguinem justorum et prophetae, populo satisfacerent.

MEM. Propter peccata prophetarum ejus et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. Unde nostra Jerusalem abundantius luget cum propheta sacerdotes suos et doctores, qui in medio Ecclesiarum Dei effundunt sanguinem justorum, 120.1221D| qui utique justi esse possent, nisi ex negligentia eorum deperissent. Unde Dominus per Ezechielem: Quod si non annuntiaveris, inquit, impio omnes iniquitates ejus, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. XVIII). Ut quid igitur sanguis impii de manu sacerdotis exquiritur, nisi quia ipsius culpa sanguis ejus, peccatum scilicet, usque ad mortem funditur? Etiam et nonnunquam qui videbantur justi, eorum exemplis et doctrina pravitatis, ad terram usque veniunt, et peccati profusius sanguine polluti perimentur. Qui profecto sacerdotes et prophetae caeci erraverunt in plateis, dum latam et spatiosam praesentis saeculi viam apprehendentes, angustam ex Evangelio noluerunt ingredi viam, quae ducit 120.1222A| ad templum coelestis patriae, ita polluti suorum inquinamentis delictorum, nec ipsi introierunt, nec alios intrare permiserunt. Et hoc est quod ait: sanguinem justorum effuderunt in medio ejus. Id est, in medio Ecclesiae quae vera est Jerusalem; et est mater omnium nostrum. In cujus nimirum medio caeci errantes effundunt sanguinem justorum, quando suis pravis vitae exemplis, eos ad peccandum proclivius invitant, et scelestius effundunt. Qui cum ad illud veri Dei templum ingredi jam suis polluti contagiis nequeunt, tenent lacinias suas, id est discissam et dilaceratam vetustatis suae vitam, quasi caeci oberrantes. Tenent invicem lacinias suas sacerdotes Christi, vetustam videlicet et contaminatam vitam, ut comprobetur illud ex Evangelio: Quia si caecus caeco ducatum 120.1222B| praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). Et hoc est quod deplorat propheta, imo electorum omnium chorus, maxime nunc in tempore, quando sic omnes caecati latam et spatiosam viam ambulant, et tenent ad invicem lacinias suas polluti sanguine, nec valent apprehendere vias vitae, neque se a suis explicare viarum anfractibus. Tenent igitur lacinias suas 1509 ad invicem, uti caeci se sequentes, quia ducem Christum sequi nolunt: et ideo vetustate delictorum vestiti, discissam et disruptam vitam sequuntur. Sed et haereticorum deplorat caecitatem, qui relinquentes rectum Scripturarum tramitem, catholicamque fidei regulam, latitudinem erroris delegerunt polluti sanguine eorum, quorum suis erroribus animas perimunt deceptorum. Qui cum catholicam 120.1222C| nequeunt introire, quia nolunt, Ecclesiam, tenent lacinias suas invicem: discissiones videlicet Scripturarum, vel dilacerationes quas ipsi sua diripuerunt fraude. Sic itaque et virtutum chorus moraliter amissa prudentia, populositate ejus intus caecati ambulant. Ambulant siquidem viam appetitus vani ut caeci in plateis: quia carent luce quae Christus est; et dum viam eumdemque Christum tenere nequeunt, dum extra se semper ob vani favoris gratiam se diffundunt, tenent invicem lacinias vetustatis suae; et explere vias virtutum nequeunt: quoniam vetustate vitiorum vestiuntur, dum polluta eorum mens et conscientia, platearum semper vanae laudis amplissima sectantur. De quibus bene subditur:

SAMECH. 120.1222D| Recedite, polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere. Jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra, ut habitet in eis. Fortassis ergo per exaggerationem propheta Judaeorum immanissima deflet scelera: intantum, ut sic vitiis et peccatis fuerint deturpati, quatenus hostes eorum et adversarii portas Jerusalem insperate ingressi obruerint, et clamaverint eis exprobrando: Recedite vestris polluti criminibus; recedite a sanctuario Dei, vestris multis et immensis foedati delictorum contagiis. Ac deinde scelesti Judaei atque hostes eorum quid egerint, propheta lugendo infert: Jurgati quippe sunt, inquit, et commoti. Scilicet 120.1223A| illi commoti ad jurgia: isti vero ad lacrymas, et contritionem cordis; illi ut magis magisque opprobria inferrent et blasphemias: isti ad luctum et confusionem dirae calamitatis. Et dixerunt inter gentes: Non addet ultra, ut inhabitet in eis Deus eorum. Ad utrumque igitur, inter gentes, referri potest: ut sit sensus, quod illi captivitatis haec dixerint inter gentes, aut certe. Non addet ultra inter gentes ut habitet in eis: inter quas etiam Deum verum et vivum deserentes, idola coluerunt. Sed 1510 et ipsi, ut sequens versus insinuat, quia facies Domini divisit eos, fortassis inter se jurgati sunt, ut polluti sanguine delictorum, eisdem simili modo pollutis clamaverint: Recedite; uti mos est eorum, qui volunt justi videri, et aspernantur caeteros. 120.1223B| Unde et jurgium inter eos quam saepe contingere solet. Quod Ecclesia Christi cum propheta talia inter membra sua cernens, quasi profanos luget. Illos siquidem, quia caeci et polluti ingredi nequeunt Dei vivi Ecclesiam, et sacris participare mysteriis, forte sub poenitentia redacti: istos vero cum sint et ipsi polluti, quasi pro zelo Dei, quia caeteros aspernantes despiciunt. Cum ergo tales justi appetunt videri, qui necdum in aperto deprehendi queunt, et ad alios qui jam aut lapsi sunt et correcti, aut labuntur adhuc, in manifesto delinquunt, erecto despiciunt supercilio et objurgant, quid aliud agere videntur, quam clamare illis ac dicere: Recedite a nobis, et a sacramentis Dei, quibus nos jure fruimur? Recedite a nobis, et abite ad eos quorum consortes 120.1223C| estis. Nolite tangere sancta Dei his qui indigni estis. Quae nimirum jurgia inter nos et ipsi quam saepe sentimus, dum quidam male inflati, suis se delitescentes occultant fraudibus, et dum sanctiores semper appetunt videri, non solum quosdam publice deprehensos aut confessos despiciunt, verumetiam sanctiores derogant quasi pestes Ecclesiae, et corrodunt. Qui profecto quotidie quid aliud, quam dum aut omnes immundos esse et pollutos, solummodo ut se justos esse commendent, et exprobrant caeteros. De quo forte clamore Apostolus: Omnis ira, inquit, et indignatio, clamor et blasphemia, tollatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. IV). Quoniam talis clamor non nisi aut ab ira, aut ab indignatione cordis, de supercilio superbiae, certe aut ex 120.1223D| aliqua malitia nascitur. Et ideo quam pulchre dixit: Cum omni malitia tollatur a vobis. Alioquin quando proximos nostros corrigimus, aut reprehendimus, aut exprobramus foris, nisi prius intus a nobis tollatur malitia, clamorem facimus. Unde quam saepe lites inter proximos et jurgia fiunt, quia nonnullae increpationes eorum et correptiones, ex malitia pravae invectionis, et non ex amore castae dilectionis 1511 cum discretione veniunt. Ideo et signanter ait: Jurgati sunt et commoti, siquidem commoti, quia jurgati, et jurgati quia commoti. Alioquin non commoverentur, nisi jurgati prius intus essent in animo; neque invicem jurgarentur, nisi et prius commoti essent. Commoti quippe sunt, quia in eo 120.1224A| non steterunt, qui semper idem est et jurgatur. Pacem prius intus amiserunt ac delectionis amorem. Propterea et de talibus recte inter gentes dicitur. Non addet ultra, ut habitet in eis Deus, quoniam ubi pax et concordia non est, Deus esse non potest: quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in specula sacrae contemplationis. Inter gentes namque propter nos, sicut ait Apostolus, quia nomen Dei blasphemetur. Talis quippe est sceleratorum inflatio, talia superborum jurgia, talisque adinvicem despectio et abjectio reproborum, haereticorum quoque contra catholicam fidem, maxime Donatistarum, et eorum qui Catharos se vocant. Haec vobis qui dicunt: Recedite a nobis, quoniam ex omnibus nos mundi sumus, vos autem polluti; recedite et 120.1224B| abite, nolite nos tangere, ne forte a vobis coinquinemur. Sed et ipsi haeretici inter se jurgati sunt, dum diversis se impugnant haeresibus. Commoti vero, quia in recta fide stare noluerunt. Moverunt quidem pedes ab oriente, donec venirent in campum confusionis suae, id est Babel, ubi turrim superbiae construentes, divisionem meruerunt percipere linguarum. Qua ex causa apte sequitur:

AIN. Facies Domini divisit eos: non addat ut respiciat eos. Et ideo satis congrue, quia et ipsi, sicut sequitur, facies sacerdotum non erubuerunt: imo in sacerdotibus suis Deum contempserunt, ac propterea quia in eis faciem Domini non sunt reveriti, divisit 120.1224C| eos ipsa facies Domini, ut de reciprocatione vindictam exciperent suae damnationis. Nam sicut in Psalmo canitur, quia non timuerunt Dominum perfidi Judaei, extendit manum suam in retribuendo. Sed nec sicut, cum multis prius corrigerentur angustiarum flagellis, conversi sunt, ut Christum ex lege repromissum susciperent; imo contaminaverunt testamentum ejus, cum eum qui testamento legis ad salutem pronuntiatus fuerat, repulerunt. Et ideo quia repulerunt eum, neque facies erubuerunt sacerdotum et prophetarum, merito divisi sunt ab ira vultus 1512 ejus: et hoc est dicere, facies Domini divisit eos. Illos autem ab ira vultus sui civitate ad ultimum eversa divisit, quando partem eorum in perfidia reliquit, ponens eos cum infidelibus; ac 120.1224D| dispersit in omnia regna terrarum: partem vero ut Scriptura testatur (Luc. XII), ad fidem sanctam Christus recepit. Eadem quippe est facies Dei, quae et vultus. Sed ira quae in vultu aut facie saepe demonstratur, divisit eos: quoniam mitissimum Deum ad iracundiam provocaverunt, quando de malis actibus suis poenitudinem cordis recipere noluerunt. Caeterum Christi Ecclesia plangit eos irremediabiliter qui timorem Dei a se rejicientes, facies sacerdotum infra eamdem Ecclesiam non erubescunt: quia jam eorum excrescentibus culpis, facies Domini et ira vultus ejus divisit eos ab his qui praesciti et praedestinati sunt ad vitam: Nec addat ut respiciat eos. Et notandum quam terribile sit sacerdotes 120.1225A| Christi contemnere, coramque facie eorum non revereri, neque illis monentibus a malis actibus cessare, quod est eorum facies non erubescere. Unde idem per se Dominus de ipsis: Qui vos audit, inquit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Sane non audire, non obedire; non obedire vero, spernere: porro spernere, non erubescere est. Ac propterea valde horrendum est quod infertur: Nec addat ut respiciat eos. Quia quos non respicit, non convertuntur, et qui non convertuntur, utique damnantur, quoniam facies Domini divisit eos a sanctis suis. Hinc quoque ne Petrus divisus esset ab ira vultus ejus, respexit eum Dominus; et quia ille respexit, conversus idem, flevit amare; sicque receptus in corpore, meruit audire: Petre, amas me? 120.1225B| pasce oves meas (Matth. XXVI). Unde velim nostri intelligant quam terribile sit facies sacerdotum, aut eorum quos vice Christi susceperunt, non erubescere: ne forte offensus Dominus non addat ut convertantur, et respiciat eos. Jam vero hujuscemodi divisio quid aliud insinuat, nisi quod in illa extremi examinis judicatione futurum est, quando dividentur perfidi et scelerati a sanctis, et fidelibus, et justis: quando arsurae paleae segregabuntur ab ira vultus Dei a granis tritici, ut triticum colligatur in horreum Dei; paleae vero dentur igni inexstinguibili? Quod autem dicitur, quia facies Dei divisit eos, quid est aliud dicere, nisi quia ira Dei segregavit eos a bonis et justis atque electis Dei? Ira quippe vel facies pro vindicta ponitur; quoniam idem Dominus 120.1225C| 1513 cum tranquillitate judicat omnia: eo quod facies ejus incommutabiliter cuncta judicat, et disponit, et placide quaeque decernit. Sed quia facies contempserunt sacerdotum, nec miserti sunt senum, recte facies Domini divisit eos. Et notandum quod supra eosdem sacerdotes quasi homicidas planxerit, ita dicens: Propter peccata prophetarum et iniquitates sacerdotum ejus, hostis et inimicus ingressus est in Jerusalem. Ex quo patet, quamvis mali sint quod non sint contemnendi, sed in eis venerandus est ille et colendus cujus sunt sacerdotes, et in cujus nomine ac persona veniunt. Et ipsi quidem oberrant caeci in plateis ac polluti sanguine, non ideo sunt a populo conculcandi, et eorum officio mox sine praejudicio contemnendi; quoniam hinc jurgia nascuntur 120.1225D| et despectio Christianae religionis: hinc inde indignatio et clamor, hinc blasphemiae et contemptus; quod prior versus satis dolens deflevit, cum dicerent hi clamantes: Recedite, polluti, recedite: abite et nolite tangere. Constat igitur quod ubi nostra religio sic confunditur, ibi Dei desaevit ira, et nullus ordo servatur; quando hinc inde dextra laevaque isti se applaudunt hypocritarum sub specie: illi aut publicis se polluunt criminibus, aut se male delitescunt sub ignavia torporis. Qui omnes quamsaepe jurgantur ad invicem; quoniam facies Domini divisit eos a sanctis et fidelibus, etiamsi intus eos versari corpore videatur. Interea et haereticorum diversitas designatur, qui se suis adinvicem impugnant 120.1226A| errorum falsitatibus, eo quod jam propter poenam peccati damnati recipere nolunt sanam doctrinam Christi. Divisi quidem sunt adinvicem propter proprietatem pravae adinventionis, et ideo nec sibi nec ulli catholicorum convenire possunt: unde facies eorum qui sanam confitentur doctrinam minime erubescunt, neque miserentur senum. Talibus enim quia vindicta Dei propter peccata divisit, non minus adinvicem inter se quam et ab omnibus orthodoxis, non addit ultra ut misereatur neque respiciat, sicuti nec Cain fratricidam, neque munera ejus respexisse dicitur (Gen. IV). Horum itaque omnium jurgia commoverunt eos de statu rectae fidei, et ad vana quaelibet ut superbe saperent, pepulerunt. Pro quibus adhuc vox plangentis prophetae apte sequitur:

PHE. 120.1226B| Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi 1514 nostri ad auxilium nostrum in vanum: cum respiceremus autem ad gentem quae salvare nos non poterat. Hoc quippe loco secundum historiam miserae gentis deplorat propheta errorem, quod magis auxilium Aegypti et Pharaonis quam Dei expetierint. Qui cum adhuc subsistere viderentur, jam pene consumpti erant, et oculi eorum ad eos respicientes tabefacti, respicientes ad gentem quae nec se, nec eos salvare poterat. Quod satis idem Jeremias longe supra latius exponit, et si nunc hoc in loco illud acrius atque immamus deplorat. Sic itaque et eorum vox est infra Ecclesiam plangentium, qui se longe diu 120.1226C| vanis demulcent spebus, et saeculi occupantur actibus. Qui cum tacti fuerint mortis infirmitate, aut tentatione aliqua, inveniunt se non solum nudos, verum etiam caecos ita gementes: Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum. Adhuc ergo subsistit quodammodo, quisquis in carne positus fidem, quamvis sine operibus rectam tenet. Sed cum vana sectatur saeculi, aliqua tactus molestia, invenit oculos defecisse suos, quod ad caduca et labentia saeculi defixerat, vanumque auxilium quaesisse; quia quanto intentionem cordis ad ea posuerat obtinenda, tanto ab interno lumine intus et gratia emarcuerat. Unde bene ad se reversus gemens, probat vanum fuisse, ad quod quaerendum oculos defixerat. Et quia saepe ob concupiscentiam 120.1226D| rerum acquisitarum, totam spem suam in divitibus saeculi et potentioribus committunt, ut per eos obtineant ardentius quae ambiunt, apte sequitur: Cum respiceremus attenti ad gentem, quae salvare non poterat. De qua profecto gente, id est divitibus, propheta: Ululate, inquit, miseri, et plorate super miseriis quae advenient vobis. Ad quos cum attenditur et speratur in eis auxilium salutis, quid nisi miseriarum luctus eveniet, cum nec se nec alios salvare potest? Maledictus, inquit propheta, omnis qui spem suam ponit in homine, et ponit carnem brachium suum, ut a Domino recedat cor ejus. Quod satis etiam et de haereticis congrue accipitur, et de his qui eorum vanum auxilium requirunt; quoniam oculi eorum vana 120.1227A| scrutantes, et falsa Scripturarum eloquia, magis magisque tabescunt ac deficiunt: et cum eos eorum auditores diligentius intendunt ad gentem quae salvare non potest, oculos in vanum levant. Quapropter adhuc vos dolentium ac gentium eorum ex persona recte sequitur.

1515 SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum: appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. Nulli dubium quod haec lamenta Judaeis congruant, quando sub articulo mortis sua singuli revolvebant gestorum facta. Sed et propheta eorum omnium in se assumit fletus ac lamenta, quod tam amara et insperata captivitatis 120.1227B| mala exigentibus culpis gentis suae, subito contigerint. Quod non minus etiam de Ecclesia Christi jure plangitur, quando eos qui latam et spatiosam saeculi viam arripiunt aspicimus. Plangit enim Ecclesia eorum lasciviam, qui lubricam vitiorum sectantur viam, qui necdum supra petram, quae Christus est, rectos fixerunt gressus. Pro quibus lugens ita gemit: Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum. Alioquin nisi platearum itinera quaesissent, pedes a recto non lubricassent. Unde Dominus: Exi cito, inquit, in plateas et vicos civitatis: pauperes ac debiles compelle intrare, ut impleatur domus mea (Luc. XIV). Ex quo patet sensus: qui adhuc latam et spatiosam tenent viam, ante oculos interni judicis, quod foris sint, et si corpore intro videantur. Extra 120.1227C| domum quae Christi est Ecclesia, lascivientes lubricant. Lubrica sunt enim itinera platearum et proclivia. Idcirco David gratulabundus canit: Statuit, inquit, supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX). Et alibi: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuit (Psal. XVII). Caeterum lata platearum via, feculenta, plena luto et sordibus: in qua qui ambulat non absque lapsu ruinae suae graditur. Hi vero quorum supra petram solidantur pedes, recto calle viarum ambulant, tanquam pedes cervorum, nulla serpentium venena timent, dum semper ad ardua et excelsa festinant. Nolunt enim lubrica vitare vestigia, et non in incerto divitiarum, vel labenti saeculo spem ullam ponere: imo beatos cum propheta existimant, eo quod vanitates 120.1227D| non attendant: neque sectantur insanias stultorum falsas. Qui cum praevidere nolunt quam cito labantur quae diligunt, subito appropinquasse finem vitae gemunt, dum insperate falsa fuisse sentiunt, quae tenuerunt. Hinc est quod formidolosius lugent: appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. Non enim semper completio 1516 in bono ponitur, sicuti habes, quia necdum completa sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV). Quorum completio finis fuit eorum qui compleverant atque exterminium: uti et istorum, quorum ex persona prophetae talia contigisse amarius luget. Completi namque dies planguntur, qui compleverant illis scelera et mensuram patrum suorum. 120.1228A| Qui nimirum dies peccandi cum completi fuerint, finis venit. Prius enim appropinquat, quandiu securis ad radicem posita suspensa in manu pendet. Cum vero completa fuerint scelera delictorum, complentur dies, quia venit finis aeternae retributionis. Interea et haereticorum vox est, quando sero intellexerunt quam lubrica in Scripturis sacris eorum vestigia fuerint, et quam latam arripiunt viam, dum nolunt regulas catholicorum Patrum tenere, neque viam, quae Christus est, rectis gressibus ambulare; sed unusquisque eorum easdem Scripturas Dei a recto deflectere, et ad suae perversitatis vias latius diffundere: et dum nec praefinitos Patrum terminos neque tritam Scripturarum semitam volunt incedere, lubricaverunt vestigia eorum in itinere platearum, 120.1228B| quia amplam et laciniosam sectati sunt disputationis suae doctrinam; et non dico Scripturarum sanctarum, verum etiam philosophorum corruperunt eloquia. Idcirco lubrica tenentes deciderunt in mortem, et venit finis cum omni confusione atque perditione suae damnationis. Hinc sequitur.

COPH Velociores fuerunt persecutores nostri aquis coeli, super montes persecuti sunt nos: in deserto insidiati, sunt nobis. Haec hyperbolice dicta sunt de Judaeis, sicuti Jonathas et Saul, velociores aquilis fuisse, in threnis David laudantur. Caeterum quia propheta omnium in se lamenta, personas et voces, ut diximus, assumit, plangit persecutiones Ecclesiae; cujus 120.1228C| utique persecutores velociores aquilis coeli jure planguntur: quia immundi spiritus ad dilacerandum et devorandum velociores sanctis praedicatoribus fiunt suae fraudis nequitia, et agilitate naturae. Habet namque Ecclesia aquilas suas sibi ad obsequium electas; de quibus in Evangelio Dominus: Ubi fuerit corpus, inquit, ibi congregabuntur aquilae (Luc. XVII): quia ubi passio Christi celebratur et corpus immolatur nostrae salutis, ibi aquilae coeli aggregantur quasi ad escam et adveniunt: ut de 1517 morte carnis ejus, vitam percipiant, et refectionem perpetuae satietatis. Ex quo profecto propheta luget, luget et Ecclesia Christi: quia velociores sunt hostes nostri, scilicet aereae potestates, et immundi spiritus, eo quod nulla potestas super 120.1228D| terram sit quae valeat eis comparari. Unde potestas eorum et violenta celeritas persequendi deploratur, quando non dico per suos, verum etiam per seipsos velocius circumeunt ac desaeviunt, quaerentes ab Ecclesia diripere violenter quos devorent. Super montes quoque persecuti sunt nos, quia dum ad altiora ecclesiastici ordinis culmina extollimur, acrius eos ad persequendos nos excitamus, et licet super specula apostolicae celsitudinis positi, quasi in monte videamur, non ideo securi esse debemus, quia eos fortius persequuntur, quos ad hoc super montes clevatos viderint, ut caeteros diligentius inspiciant, et ad culmina virtutum perducant. In Deserto, inquit, insidiati sunt nobis. Per desertum namque eorum 120.1229A| vita designatur, qui aut sub monastica degunt disciplina, aut anachoreticam longe diu probati ducunt vitam. Hi duo in Ecclesia ordines, agonizando contra invisibiles instantius decertare hostes, et ideo contra hostes velocius atque fortius bella persequendo movent. Illos siquidem in manifesto quasi super montes debellando; istis vero remotiorem ducentibus vitam, insidiando. Qui profecto utrique coeli aquilae dicuntur, quia coelestia sectantur et ardua. Sed, quod gravius est plangendum, velociores quam saepe illis hostes inveniuntur ad decipiendum, quam hi ad praecavendum, certe aut reluctandum. Unde et, cum propheta, Christi interdum plorat Ecclesia, quod velociores sint hostes ejus et adversarii electis suis, qui jam calcatis omnibus terrenis coelestia 120.1229B| incolunt: ita ut interdum plures decipiant, non dico ex plebe toto ordine, verum et ex ipsis, qui aut pastores sunt, aut perfectae quietis elegere vitam. Ex quo longe supra idem propheta valde plorat dicens:

Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus, de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. Ubi non solum haereticorum plangit seductionem, verum et eorum qui in Ecclesia malis suis exemplis animas decipiunt subditorum. Quas transire faciunt de monte ad collem, dum per fastum superbiae obtinere nituntur dignitates rerum, et potentiam 1518 saecularis gloriae. Transeunt ergo et haeretici de monte ad collem, quando de una ad 120.1229C| aliam insiliunt pravitatis suae doctrinam, semper quidem vagi, et nunquam stabiles. Propterea et grex Domini perditus est: quia idem haeretici quam saepe in disputando velociores sunt aquilis coeli, scilicet Ecclesiae doctoribus et rectoribus plebis quos persequuntur, super doctrinam scilicet apostolorum et sanctorum omnium electorum. Illis vero qui remotioris vitae sectantur otium, insidiantur fraudibus, et decipiunt calliditatis suae eloquiis. Quos omnes sub uno lamento recte Christi deplorat Ecclesia, quia in his omnibus infirmatur, et sub hujuscemodi praestigiis, quasi alarum avium praepeditur remigiis. Hinc est quod tantis urgemur malis non minus in occulto quam et in aperto. Siquidem in occulto, si in die vigent; in aperto vero contra Christi athletas 120.1229D| persecutio super montes saevit, ut et eos perimat, et plebem deinceps illis dejectis crudelius sternat. Hinc quoque Dominus per prophetam: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII). Quo percusso, apostoli omnes fugerunt; et inde est quod sequitur:

RES. Spiritus oris nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris: cui diximus in gentibus: Sub umbra tua vivemus. Hoc namque Judaei de Josia dictum accipiunt, quod justissimus rex non suis, sed populi peccatis captus sit in mortem, in quo totam spem suam posuerant, etiamsi in gentibus devenissent. Sed super eum videtur non stare hic sensus, quoniam 120.1230A| nec ipse spiritus oris eorum fuit, nec in umbra ejus demum in gentibus translati vivere potuissent. Imo de Christo velint nolint accipiendum, quod spiritus oris nostri Christus Dominus, captus sit in peccatis nostris. Ex quo manifeste, non minus divinitas ejus quam et humanitas sub una eademque persona capta designatur. Spiritus, inquit, oris nostri Dominus Christus. Nam cum dicit: Spiritus oris nostri, ejus divinitas declaratur: cum vero Christus Dominus, manifeste humanitas exprimitur, quia recte Spiritus Deus tota Trinitas intelligitur; quamvis hoc in loco solummodo Patris Verbum accipiatur. Unde Moyses in Deuteronomio: Prope est, inquit, verbum in ore tuo et corde tuo. Quod est dicere: Prope est spiritus oris 1519 nostri et cordis nostri 120.1230B| Deus, quia omnia replet et continet: in quo vivimus, juxta Apostolum, movemur et sumus. Et ideo sanctus David supplicando, cum Trinitatem vellet distinguere in personis, Spiritum rectum, inquit, innova in visceribus meis (Psal. L): ex quo Filius designatur; et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me, cum persona sancti Spiritus aperitur. Quod autem ad ultimum Spiritu principali confirmari exoptat, Patris manifestatur proprietas; tamen tota Trinitas Deus recte Spiritus praedicatur. Hoc vero in loco spiritus oris nostri Christus Dominus catholice captus dicitur, quia in una eademque persona divinitas simul Verbi et humanitas tenetur. Unde jure incomprehensibilis comprehensus creditur, et incapabilis capitur, nec non et alia quamplura, quae simul 120.1230C| de Deo et homine sub una Christi persona praedicantur. Sed spiritus oris nostri quam bene Christus Dominus appellatur, quia quem corde per fidem intus gustamus, ore confitemur; ut sit illis nobis ad justitiam, istud vero confessionis ad salutem. Oris est autem aspirare et respirare, quatenus per infusionem gratiae, quod intus trahitur, foris respiretur confessionis ad profectum: Verumtamen eorum ista vox est, qua dicitur: Spiritus oris nostri Christus Dominus. Qui nihil aliud in ore habent, nisi verbum veritatis, quod Christus est: nihil in corde, quoniam ex abundantia cordis os loquitur, ac per hoc sanctorum est iste gemitus et ululatus. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Quia idem pro omnibus captus et mortuus est, ut omnium 120.1230D| peccata deleret; non enim pro suis, qui nulla habuit vestigia delictorum, sed pro nostris et in nostris tentus est peccatis: quatenus ea deleret, et auferret chirographum quod adversum nos erat delictorum. Neque credendum, quod talis tantusque propheta de spiritu isto aereo dicat aut flatu, quem ex aere infra nos trahimus, cum aspirando eum percipimus, vel cum respirando rursu reddimus; sed de spiritu qui Deus Verbum est: quem corde credimus ad justitiam, ore autem confitemur ad salutem. Alioquin flatus oris nostri aut spiritus iste aereus, nec Dominus nec Christus est, nec capitur nec tenetur cum rejicitur: non dico pro peccatis, verum nec pro ullis usibus, neque de quolibet alio 120.1231A| accipi potest, nisi de eo, qui in duabus substantiis unus est Christus; 1520 ac per hoc, spiritus oris nostri, scilicet Verbum Patris et homo Christus Dominus, unus idemque Deus, qui captus est pro peccatis omnium; cui recte diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. Propterea et nos ipsi etiam cum propheta exspectantes promissae adoptionis gratiam, infra nosmet gemimus atque dicimus: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Et tunc sane hoc digne cum nihil aliud in corde aut in ore gestamus; sed totum quod infra interiorem hominem trajicimus, aut ipse aut ex ipso est, et quod ore proferimus, de ipso et ad ipsum est. Sic quippe interior homo vivificatur, pascitur, sicque animatus continuatim renovatur. Vivificatur vero 120.1231B| quotidie in eo in quo est, et qui in eo est, enutritur: atque per fidem intus forisve Christus amplectitur et profertur; et sicut flatus iste aereus ex eo habet quod capitur ad quem respirat, rursus exterior homo vivificatur ut aspiret, ita et noster homo interior necesse habet per fidem, spiritum Deum intus corde susceptum habere, quatenus ab eo, atque per eum, atque in ipso possit vivere, vivendo vero votis omnibus ad eum respirare, atque sua quaeque intima in eum et coram eo effundere. Qui profecto talis apte potest dicere: Spiritus oris nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris. Captus est ergo in peccatis nostris, ut peccata a nobis expelleret, seque intromitteret, ut nos Deus Spiritus inter possessos vivificaret, vivificatos vero semper possideret, 120.1231C| quatenus nos a se et in se, ad se ipsum respirare concederet. Quo denique spiritu intus recreati, dicamus cum Propheta: In umbra tua vivemus in gentibus. Quoniam ipse est exspectatio gentium et Salvator earum: ipse est semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes terrae. Cui profecto propheta bene corde dixerat, et ore confessus fuerat: In umbra tua vivemus in gentibus. Quoniam ipse venturus in carne erat Christus Dominus, quem gentes regem et Deum suscepturae sub ejus umbra deinceps salvatae cum sanctis requiescerent; et hoc est dicere: Sub umbra tua vivemus in gentibus. Non de praesenti aut praeterito, sed de futuro. Quasi diceret: Quia tunc melius cum eis gentibus vivemus, cum ipse advenerit repromissus spiritus oris nostri Christus 120.1231D| Dominus, qui captus est in peccatis nostris, in 1521 quibus mortui eramus; et vivificaverit mortalia corpora per inhabitantem spiritum ejus in nobis, et tulerit quod adversum nos est chirographum peccati. Unde alibi David: Sub umbra, inquit, alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt (Psal. XVI). Senserat enim ardores concupiscentiarum aestu vexatos libidinis, et ideo sub umbra alarum Dei se protegi exoptat, quatenus a flamma tam dirae exustionis illaesus requiescat. Hinc quoque et beatae Mariae promittitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I), ne ullis concupiscentiarum motibus vaporaretur, ut adustionem incendii sentiret, quae de Spiritu sancto conceptura erat. Captus enim 120.1232A| Christus Dominus cum dicitur, caro ejus nihil aliud quam umbra fuit, quoniam sub umbra passionis suae nos protexit, et sub umbra corporis ejus nos salvavit. Quid igitur putas, quantum nobis aperta conferre poterit claritas virtutis ejus, et sol justitiae cum refulserit, si tantum contulit humilitas carnis, et exinanitio divinae majestatis? Per umbram namquelepra curata est, et per fimbriam Dominicae vestis, illius feminae stetit sanguis: per umbram quoque eum vidimus, quando non habebat speciem neque decorem. Caro quippe ejus, ut diximus, umbra fuit, quae nostrarum refrigeravit aestus cupiditatum, quae restinxit ignes libidinum: quae avaritiae diversarumque passionum incendia temperavit. Et quid dicam de umbra Domini, sub qua vivimus inter gentes, et 120.1232B| in quam gentes sperasse legimus, quando et apostolorum umbra sanabat aegrotos, vivificabat languidos? Veniente enim Petro, offerebantur infirmi: quos transeuntis apostoli umbra reddebat sanitati (Act. V). Unde caro Domini, quid aliud quam umbra fuit? De qua profecto carne propheta dicit: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et venit in Aegyptum (Isa. XIV). Sed et nubes levis et lucida obumbrabat apostolos, ne sol iniquitatis eos exureret. Sub cujus nimirum umbra quod futurum propheta denuntiabat, jam vivimus in gentibus et requiescimus sub umbra protectionis ejus. Nam idem propheta in umbra eum videbat, quamvis in spiritu, cum adhuc fides prima haec de eo gentibus nuntiabatur; sed nunc jam totum illuminat mundum, quamvis adhuc eum per 120.1232C| sui corporis, quae est Ecclesia Dei vivi, umbram videmus. Nondum enim facie ad faciem, quia nullius corporis oculi divinitatis ejus possunt recipere fulgorem, et ideo quasi sub umbra quotidie totum protegit orbem terrarum, et nos in gentibus 1522 spe viva regeneratos quasi sub umbra vivere concedit. Nullum enim remedium erat, nisi in adventu Domini nostri Jesu Christi, qui solis desperatis possit afferre medicinam. Unde et supra sub Coph littera, quasi conclusus jacebat. Hoc quippe Coph littera sonare dicitur. Appropinquavit enim tempus nostrum, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. Haec namque conclusio desperationem afferret, nisi adventus Domini nos relevaret. Unde idem in spiritu recreatur. Spiritus, inquit, oris nostri ante faciem nostram, 120.1232D| Christus Dominus comprehensus est in peccatis nostris. Et notandum quod omnis lamenti intentio ad hunc decurrit finem, in quo totius moeroris ac doloris finis imponitur; ac deinceps in sequentibus versibus, quasi bivium demonstratur, quoniam coelestis et redempta Jerusalem dexteram tenet; eadem vero sanguinibus peccatorum foedata laevam petit. Unde huic vae futurum imminet: ab Jerusalem vero Christus Dominus omnem lacrymam absterget: quoniam crux Domini tribunal judicii fuisse probatur, dum unus eorum qui hinc inde pependerant, per fidem assumitur, alter blasphemia damnatus in interitu aeternae mortis relinquitur; quia pendentem coram oculis per fidem recipere contempsit vitam 120.1233A| Nam quod dicit captus est, praeteritum posuit quod futurum erat, more omnium eorum, qui in divinis repromissionibus pro futuris praeterita posuere. Est itaque et hoc in ejulatu, nimia sequentis discretio lamenti, quo sanctorum omnium luctus terminatur, et gaudium post moerorem et tristitiam incipitur. In illis vero duobus lamenti versibus, a gaudio vae ultimum inchoatur: quod nullo terminatur doloris ac cruciatus remedio. Unde sequitur:

SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra: Ad te quoque perveniet calix: inebriaberis atque nudaberis. Inimicos semper fuisse Jerosolymitis non dico Edom, verum etiam omnes gentes per circuitum, 120.1233B| nemo qui historias aut prophetas legit, dubitat. Et ideo quia contra Dominum contraque ejus auxilium, hi exsultando de malis quae acciderant laetati sunt, digne quasi de reciprocatione percepere vindictam furoris Domini. Inebriatur autem Edom de vino ex quo omnes gentes supra biberunt, et ex poculo illo Babylonis aureo. Propterea dicitur: Ad te usque perveniet calix: inebriaberis et nudaberis. Quia haec dicit 1523 Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent; et ad ultimum civitates ejus, inquit, erunt in solitudines sempiternas, et a voce ruinae ejus commota est omnis terra. Quae omnia licet completa sint in illa vastatione gladii Babylonis, et rursus Babylon ipsa exterminata in ira furoris Dei, tamen melius de illo 120.1233C| ultimo judicii die cuncta accipiuntur, quando post vindictam solitudo sempiterna sequetur. Et ideo non minus planctus iste contra Babylonem assumitur, quia juxta mysticos intellectus per Edom et Babylonem unum est quod significatur. Nam ab initio saeculi quae tantummodo colliguntur civitates et aedificantur: quarum una Jerusalem, altera vero Edom aut Babylon: una earum quae plangit cum propheta, et dolet et parturit; altera vero quae nescit in quibusdam suorum cur plangatur, siquidem unam earum Christus aedificat; alteram vero diabolus, qui quam saepe in prophetis, Nabuchodonosor vocatur. Et Babylon illa est civitas perditorum, quae inebriat omnem terram vino iniquitatis suae. De qua idem propheta: Calix aureus, inquit, Babylon in manu Domini, 120.1233D| inebrians omnem terram (Jerem. LI). De vino furoris ejus biberunt omnes gentes. De quo nimirum calicis vino etiam Edom potata plangitur, et ideo contra eam non monentis vox, sed per ironiam insultantis profertur, vel contradicentis, quod nunquam gaudere debeat neque laetari, ad quam in fine furor Domini pervenerit. Edom namque sanguinolentus vel rufus interpretatur. Ille est igitur sanguinolentus atque hispidus populus, qui quae carnis sunt sectatur, et, pro praesentis vitae illecebris, redemptionis aeternae perdidit primogenita. Hinc est quod dicitur: Quae habitas in terra. Alioquin nisi in terrenis actibus mentem posuisset, nequaquam inebriaretur aureo illo Babylonis poculo, neque suis nudaretur 120.1234A| virtutum indumentis. At vero Jerusalem quae sursum est, mater est electorum Dei; non in terra, sed in coelis habitat, ubi se totam transposuit sicut Paulus aiebat: Nostra autem conversatio in coelis est; et: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Philip. III). Pertimescebat namque illud, quod Joannes in Apocalypsi sua ait: Vae, vae habitantibus in terra, quia diabolus descendit ad vos in ira furoris Domini (Apoc. VIII). Propterea auditores suos monebat: Quae sursum sunt sapite. Sed Edom quod elegit habitare in terra, totam scilicet vitam suam in terrenis et cruentis peccatorum operibus sordidare, licet impraesentiarum 1524 videatur gaudere et laetari, paulo post aureo jam inebriata Babylonis poculo, ex ira furoris Dei nudabitur. Nec immerito: 120.1234B| quae magis decrevit non dico in terra simpliciter conversari, verum, ut quidam codices habent, in terra Hus. Hus quoque consiliator interpretatur, non ille utique qui consilii angelus dicitur, sed ille qui versantibus in terra perversa contra Deum consuetus est dare consilia. Nam et Edom etiam terrenus interpretatur. Unde per Edom nec immerito illi designantur, qui non coelestia, sed terrena semper sectantur, astutia decepti et consilio diaboli. Ad quos usque calix ille aureus pervenit, quo cunctae inebriantur gentes, et nudantur gratia Dei, Unde sequitur Tau.

TAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion: non addet ultra ut transmigret te; visitabit iniquitatem tuam filia 120.1234C| Edom: discooperiet peccata tua. Haec namque juxta litteram utrisque contigisse videntur; sed melius generaliter de omnibus accipienda, qui in ultimo magni judicii examine, ut recipiat unusquisque prout gessit, judicandi sunt. Sion quidem, ut de moerore transeat ad gaudium et laetitiam sempiternam; Edom vero rubicunda sanguine delictorum, visitanda est ut supplicia recipiat perpetuae ultionis. Hae namque sunt, ut diximus, quae ab initio construuntur; quarum una hoc loco Sion vocatur, altera vero Edom. Sed Sion etiam dicitur per Isaiam prophetam quod completa sit malitia, quia dimissa est iniquitas illius, secundum quod David ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Hinc est sane et hoc loco quod ait: Completa 120.1234D| est iniquitas tua, filia Sion. Completa quidem, quia remissa. Unde in remissione scelerum completa malitia, id est finita praedicatur, quia impraesentiarum suscepit duplicia de manu Domini. Ex quo satis laeta repromissio mox subjungitur: Non addet ultra ut transmigret te. Quia finito judicio cum iniquitas cessaverit, et perventum fuerit ad requiem, deinceps nulla erit immutatio neque transmigratio de virtute ad vitium, de beatitudine et gaudio ad moerorem, de gloria ad supplicium. Et e contrario super Edom visitabit iniquitates ejus Dominus, non ut remittat, sed ut puniat: neque ut relaxet, quia permanserunt in eisdem, sed ut condemnet; quibus dicturus est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui 120.1235A| 1525 paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Unde sequitur: Discooperiet peccata tua. Quorum igitur peccata tecta non fuerint, et iniquitates remissae per misericordiam, visitabit eas Dominus tunc ut puniat et aperta fiant; quia profecto patebunt omnia in futuro praevaricatorum crimina, et remissa erunt ac deleta eorum, qui praesciti ac praedestinati sunt ad vitam facinora. Recte igitur ibidem eorum discooperientur scelera, qui hic ea detegere et manifestare noluerunt ad poenitentiam; illorum vero qui sua confitentur per lamenta et gemitum, penitus in eis non erunt quae appareant omnino, quia deleta et remissa erunt quae per culpam delinquentes contraxerant. Haec siquidem signa sunt futuri examinis, ad quod omnia decucurrerunt divini eloquii 120.1235B| praeconia: quod per Tau litteram bene significatur. Tau namque signa interpretatur; propterea et haec lamenta sub eadem littera tali conclusione determinantur. Ad hoc quippe metuentibus se Christus dedit significationes et signa, ut fugerent a facie arcus. Sed quia praevidere nolunt, justum est ut eo durius feriantur, quo a facie arcus extenti fugere neglexerint. Libeat in calce tanti lamenti mentem altius attollere, ut videre simul queat mens, quam praecelso Jeremias in culmine coeli ascenderet, unde contemplando dilatato corde, tanta quasi in palaestra hujus saeculi agonizantium discrimina vidit, ita ut nunc ad omnes generaliter oculum mentis extendat: nunc ad singulos Judaeorum casus defleat et ruinas, nunc Ecclesiae lugeat detrimenta. Sed et 120.1235C| morum uniuscujusque animae deplorat improbitates, et dirae captivitatis, ejus cum lacrymis depingit dispendia: nunc gloriam et solium contuetur Jerusalem, atque simul omnium electorum Dei; nunc miserae servitutis eorum, qui jugo excruciantur adversariorum; nunc cum omni dolore cordis commemorat. Verum et ipsam Ecclesiam lugentem nunc se, nunc suos introducit. Vertitur ergo planctus ejus interdum ad moenia civitatis, et ornamenta virtutum, interdum vero ad sacerdotes et optimates plebis, quod eorum ex culpis non minus ipsi quam et grex capti sunt atque vincti, cum omni foeditate peccati loro iniquitatis, nec non et ad parvulos et lactentes sermo dirigitur gementis, eo quod fame sitique extabuerint, dum nullus in plebe doctor egregius invenitur, 120.1235D| virgines quoque ejus et continentes squalidae deplorantur, quia id eis ob inediam verbi Dei nullus viror, 120.1236A| 1526 nulla pulchitudo vultus, vel venustas decoris, eo quod egressus sit a filia Sion omnis decor ejus. Quid plura? Nulla est vexatio, nullus casus animae, nullaque scelerum aut adversariorum afflictio intus forisve, quam non defleat et connumeret; nulla boni privatio, quam non retexat moestus, non minus in genere quam et in specie; et, sicut nulla sunt ornamenta virtutum quae non amiserint hi per partes, ita nec ulla est moeroris aut doloris quibus non moveantur vox lamentationis et lacrymarum fluenta: et dum varias intromittit tam vulgi quam et nobilium personas, variis movetur fletibus, et innovantur per singulas personas afflictiones et fletuum incrementa. Et sicut nullus est praesentis vitae reatus, quo illa non deliquerit, ita nec 120.1236B| ulli fletus, quibus iste non ingemuerit, ad ultimum pro eisdem nostris reatibus Deum et Dominum captum et passum in carne insinuat, nec si tamen omnes de morte redisse immanissime dolens, deplorat. Quapropter eorum ad extremum qui audierint et conversi fuerint, completam malitiam et iniquitates praenuntians, gaudet quod ultra non addat eos, ut affligat Dominus, neque ut transmigret de infirmitate suae virtutis; sed erunt sicut angeli in coelo, et cum Christo sine fine regnabunt. Eorum vero qui in vitiis et sceleribus vitam finierint, contraque sanctos et electos Dei semper commodi ad invidiam et fraudem egerint, visitabit iniquitates, non ut relevet et remittat, sed ut puniat et condemnet, et discooperiat atque detegat omnia peccata eorum. Unde prudens 120.1236C| lector, diligenter perpende, a principio lamenti hujus quod praemisi, quia in Scripturis sacris, non nisi lamentationes et carmen atque vae inveniuntur. Quorum trium impraesentiarum lamentationes valent; in illa vero aeternae vitae patria, carmina hymnidicis angelorum vocibus, et sanctorum omnium cum jubilo exsultationis erunt. Hinc rogo adhibeantur in hac nostra peregrinatione lamentationes et lacrymae, quatenus illic in carminibus Deum laudare possimus cum sanctis. At vero quos hic praesentis vitae gaudium et laetitia extulerint ad inania, illic vae perpetuum erit: quorum iniquitates visitabuntur in ira furoris Dei, non ut finiantur et luctus cesset ut requiescant, sed acrius ultio ut innovetur, et puniantur eorum sine fine delicta, qui hic sine fine 120.1236D| peccare decreverunt, si licuisset.

PROLOGUS LIBRI QUINTI. 120.1235| 120.1235D| 1527 Quintus igitur liber non eadem lege est editus, qua praemissi quatuor: sed eorum conclusio in hoc uno recapitulatur, lege rhetorum, qui sub epilogo in fine concludunt et determinant ac dinumerant singulas res breviter, quas attigerant. Agunt enim hoc reminiscendi causa, dum res dispersas et diffusas uno loco quasi sub aspectu subjiciunt conquerendo, ut indignationem vel clementiam moveant 120.1236D| pii judicis. Clementiam scilicet in se aut in suos: indignationem vero contra hostes; quatenus judex gravius odio concitetur, et offensam contrahat ex his rebus quae personis aut negotiis sunt attributae. Ad hoc quippe maxime conquestio valet, ut misericordiam judicia imploret, et auditoris animum mitem ac misericordem faciat. Cujus itaque primus locus est per quem quibus in bonis fuerint, et nunc per quem quibus 120.1237A| in malis sint, cum dicitur: Memento quid factum sit nobis vel quid acciderit. Haereditas, inquit, nostra versa est ad alienos. Deplorat igitur coram clementissimo judice omnia eorum incommoda, resque turpes et humiles sibi accidisse, et omnia quasi ante oculos sigillatim apponit; ut videantur quae praeter spem eis contigisse dolet, et ad summas miserias devolutos se suosque commemorat, more, ut dixi, oratorum. Unde si ibi bene perpenditur, magis invenies ex nostris easdem loquendi artes progressas, quam ex eorum disciplinis nostros talia mutuasse. Quae melius per singula inspicies verba, si intentionem et affectum prophetae consideres, qui celsa in spiritu levatus arce, non suas suorumque tantummodo deflet, quam etiam prophetali gratia 120.1237B| singulorum singulas et quae omnium sunt mortalium, quasi sub suorum specie deplorat ruinas. Hoc quippe distare videtur inter poenitentes et lamentantes, quoniam 120.1238A| sunt utrisque tristes lacrymae communes. Poenitentes vero pro suis rogant peccatis aut pro excessibus aliorum, ut Dominus delicta ignoscat delinquentium, ne puniat errata malorum cum judicat. Lamentantes ergo sunt, qui pietatis intuitu celsa mente deflent 1528 civitatum ruinas, excidia patriae, depopulationes et vastitates, nec non et interitum suorum civium, inter quae connumerant quae jam passi aut certe passuri sunt variis cruciatibus, et contumeliis innumeris (Rom. XII). Unde monet Apostolus, charitatem proximi persuadens, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Et quia hic est fratrum amator, teste angelo, qui multum orat pro populo et pro civitate sancta Dei Jerusalem, merito lamentationibus suis vincit omnium lamentationum lamenta: et suis fletibus 120.1238B| provocat omnes, ut simul defleant totius saeculi ruinas et peccata.

LIBER QUINTUS. 120.1237| 120.1237B| Recordare quid acciderit nobis, vel, sicut alii codices habent: Memento, Domine, quid factum sit nobis. Quod sane lamentum miro modo canticum Jeremiae appellatur ejus vaticinio decantatum, praesertim cum captivitatem gentis suae et plurimas miserias deploret quas eis Babylonius tyrannus ingessit. 120.1237C| Unde constat quod et lamenta carmina recte dici possunt; quia impraesentiarum sicut nulla fine miseriis plena sunt gaudia, ita sine lamentis vix aut nulla inveniuntur cantica. Idcirco recte canticum hoc lamentationibus ultimis junxit, Domini poscens clementiam, ut finem malis imponeret. Quod tamen monasticus usus bene invenit psalmorum more decantari debere, quamvis cantici vocabulum ab eodem accipere, nullis praenotetur titulis debere, quoniam solummodo cantica in illa coelesti Sion decent; lamentationes vero, in hac nostra peregrinatione: mixtim vero quasi in meditullio, antequam illud vae ultimum perveniatur, jure lamenta carminibus atque carmina fletibus permiscentur, ubi et mala planguntur, et in spe gaudia cum fide celebrantur. Nam 120.1237D| cum dicit: Recordare, Domine, et vide quid acciderit nobis, et intuere, et respice opprobrium nostrum, barbaram historiae captivitatem deflet, miseriasque quas pertulit gens illa ingerit aspectibus Creatoris; plus tamen 1529 quam rhetorica disciplina omni ex parte propheta sententiam suam temperat, non ut exaggeretur odium judicis contra adversarios, sed ut clementiam imploret pro suis factis et criminibus. Unde non dixit: Memento, Domine, inimicorum nostrorum, ut suis digna factis exsolvant, sed recordare quid acciderit nobis. Ac si patenter diceret: Reminiscens auferas mala quae patimur, factoribus autem ignoscas. Ubi cum dicit quid acciderit vel quid factum sit nobis, distinguit mala quae perferimus a natura; quoniam non naturalia sunt, sed accidentia multis 120.1238B| delictorum ex causis. Hoc quippe est intueri vel respicere, quod etiam videre. Sed iteratio orantis, afflictionem vel intentionem ostendit cordis. Unde isti versiculi cum affectu sunt dolentis relegendi. Porro opprobrium eorum erat gens tam sancta, tamque inclyta, olim miraculis praedicata, et Dei illustrata 120.1238C| praesentia, ad tantum devenisse discriminis exitium Dei justo judicio, ob immanitatem scelerum. Aliter vero martyrum vox esse monstratur, qui poenis afflicti et cruciatibus subjecti, Deo dicunt: Memento, Domine, quid factum sit nobis. Dum enim impraesentiarum non ulciscitur et patienter patitur persecutores sanctorum grassari, quodammodo obliviscitur: idcirco recordari exoratur, sicuti ille qui lacrymabiliter proclamabat: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem (Psal. XII); atque iterum: Oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? (Psal. XLIII). Cum autem recordatus fuerit, nos quoque a pressuris persequentium liberabit, quia solummodo indulgentia ejus, liberatio erit. Liberatio vero nostra, utique ultio persequentium sequetur. Haereditas 120.1238D| nostra versa est ad alienos: domus nostrae ad extraneos. Connumerat mala per partes quae acciderant, quando populus transportatus in captivitatem, alieni possederant terram; et quae fuerat haereditas populi, facta est possessio praedatoris ac vastatoris. Tangit etiam praerogativam Patrum, et auctoritatem divinae largitatis: cujus obtentu delectis gentibus, facta est haereditas eorum, idemque populus pars et possessio Dei; quorum auctoritas gravissima, et defensio haereditatis semper sub cura et protectione Dei fuit; deinde, quod atrocissimum est doloris, haereditas tantae praerogativae, non ad superiores, non ad aequales, neque ad qualescunque, sed ad alienos a Deo atque extraneos, culpis exigentibus, quod indignissimum et iniquissimum est, pervenit, ad inferos 120.1239A| videlicet atque superbissimos. 1530 Interea adversus haereticos haec conclusio currit, qui haereditatem Ecclesiae Christi, aut daemonibus, aut pravis dederunt institutis. Unde alia interpretatio signanter ait: Haereditas nostra conversa est alienis: et domus nostrae extraneis. Quia quidquid convertitur, erat quidem: sed postea in aliena commutatur. Ita et de Scripturis sacris recte intelligi potest, quae sunt haereditas fidelium de qua dixi. Haec translatio non ait, conversa est ad alienos, sed conversa est alienis, illis videlicet qui a Deo facti sunt alieni, eo quod Scriptura sacra aliis est odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II). Idcirco alienis convertitur ad perfidiam, cum fidelibus catholice intelligentibus maneat ad salutem. 120.1239B| Et domus nostrae extraneis vel peregrinis. Ex quo patet sensus: quidquid exterius interiusve idem habuit populus, ad liquidum quod ab extraneis totum sit possessum vel transmutatum. Sed et tropologice domus Scripturarum, intelligentiae cognoscuntur divinae, in quibus habitaculum nostrae mentis saepe firmamus. Aliter enim in eisdem habitare non possumus, nisi sensibus tanquam januis patefactis, intelligentiarum latitudinem teneamus. Quas dum haeretici male secundum suae pravitatis inventionem convertunt, domus nostrae alienis incolis transferuntur. Sed et spiritales nequitiae extranei possunt congruenter intelligi: qui perversis cogitationibus, divinarum Scripturarum sermonibus falsas inserunt pravitates. Nec non domus nostrae mentes videlicet 120.1239C| humanae convertuntur ad extraneos et immundos spiritus, cum praevaricatione peccati ad vitia animas inclinant. Quarum scilicet haereditas ad extraneos convertitur, dum pervia immundi spiritus corda nostra possident. Aliter enim ad nos ingredi non possent, quia non ex natura originem possidendi, sed ex culpa sumunt. Quam propheta retexens coram summo judice miseriam, non minus eum contra hostes, quam etiam ad nostri clementiam invitat. Unde sequitur: Pupilli facti sumus absque patre: matres nostrae quasi viduae. Ubi alius interpres: Orphani facti sumus, inquit, velut non habentes patrem. Ex quo liquet quod propheta ad Deum Patrem oculum intendit, qui plebem Judaicam sibi adoptaverat in filios. Ex quo ait: Filius meus primogenitus 120.1239D| Israel (Exod. IV). At vero hi facti sunt velut non habentes patrem, qui suis ex culpis quamvis eum haberent per invocationem adoptionis, tamen quia irritaverant 1531 eum malis suis, jam non habebant propitium per affectum pietatis; et ideo signanter ait: Sicut non habentes patrem, ut flectat per lamenta obsecrationis paterna viscera ad misericordiam piae recordationis. Et matres nostrae, inquit, sicut viduae. Matres vero, synagogae intelliguntur septem, quae principaliter in monte Oliveti fuisse constitutae noscuntur: de quibus lac doctrinarum fueret, vel a quibus lex nuntiaretur; sed obsidionis tempore vel Chaldaicae vastitatis, sublatis filiis, destitutae sunt et ignibus concrematae. Quas bene quasi 120.1240A| matres deflet, et viduas deplorat, quae solebant in lege filios educare, et nutrire populos. Porro secundum anagogen, quam saepe vox ista Christi Ecclesiae congruit qua dicitur: Facti sumus sicut non habentes patrem. Quoties in angustiis et tribulationibus, minus ejus paterna pietatis viscera per affectum sentimus dignae consolationis. Quod illi patenter dicere queunt, qui sui causa peccati patrem amiserunt Deum. Unde orphani procul dubio facti debite plangunt, quod proprium perdiderint genitorem. Ex quo unus interpretum, non habentes patrem dixit; alter vero, velut non habentes, quia interdum saepe pro culpis totus amittitur. Saepe vero et si nos ad modicum deserit in terris, ut patrem non habere videamur inter pressuras persequentium, tamen eum 120.1240B| habere in coelo minime dubitamus. Propterea velut non habentes, interdum sumus. Unde non absolute dixit, et non habentes patrem, sed velut non habentes, quoties variis vexamur tribulationibus, ut et habeamus per affectum piae recordationis, quamvis et habere non videamur per auxilium suae defensionis. Sed et Ecclesiae Christi quae jure matres nominantur, saepe persecutionis tempore sicut viduae fiunt, quando a suis viris, sacerdotibus fugientibus, relinquuntur: velut etiam, quando in tempore pacis, ob desidiam et vecordiam, nullam Deo prolem per officium suae praedicationis gignunt. Dum enim aut lucra sectantur saeculi, aut suis implicantur flagitiis, vel ignavia suae pascuntur imperitiae, Christi Ecclesiae quae vere matres sunt Christianorum, sicut viduae 120.1240C| fiunt. Propterea quidem non viduae, quia viri earum vivere videntur, sed quasi viduae, quia ex ipsis nullum fructum Deo ferunt. Quas bene eorum vox in Ecclesia deplorat, quia adhuc per intentionem cordis et dilectionis amorem, ad Deum suspirant. Sed et haereticorum plangit sterilitatem, 1532 quorum jure Ecclesiae quasi viduae dicuntur; quia, etsi Domino Jesu Christo viro fortissimo ex parte junguntur, in eo quod eum quodammodo confitentur, baptismum sequuntur, sacras litteras legunt, ecclesiastica sectantur officia, tamen digne quasi viduae deplorantur, quia nullum ex suis doctoribus Deo fructum pariunt. Quod bene concubinae illae David designant, ad quas verus David noster in initio ingressus, sed non eas sibi pleno et maritali 120.1240D| copulavit conjugio: ad quas Absalom crudelior natus, sub specie Satanae ingressus, adulterio foedavit suae pravitatis. Unde David aeterna damnatione illas infra suas tenebras reclusit. Quae bene quasi viduae planguntur, quae matres esse debuerant electorum Dei, si recta cum Christo fidei conservassent foedera, et casta conjugii sacramenta. Caeterum moraliter, matres nostras, id est matres omnium virtutum, recte fidem, spem, et charitatem accipimus: ex quibus non solum nos renascimur Deo, verum etiam omnes reliquae virtutes animi generantur. Sed cum coeperint in nobis vanitatibus seculi vitiari, Christique charitas per quam verum servatur connubium, et substantia quae Deus est, in aliud nobis demutari, tres istae 120.1241A| virtutes sicut viduae, potius quam verae viduae plorantur: quia et si videantur forinsecus verbotenus virum complecti Christum per consuetudinem Christianae religionis, jam intrinsecus amiserunt virtutem boni operis generandi, et fecunditatem castae procreationis in Christo: quia quidquid non est in fide, peccatum est; et quae sine charitate aguntur, prodesse non possunt. Sequitur: Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus. Immanem propheta describit crudelitatem et afflictionem gentis suae. Inopiam siquidem eorum atque privationem boni, intantum ut aquam quae gratis omnibus praestatur, etiam suo pretio comparaverint. Unde movere cum lacrymis indulgentiam pii judicis per singula festinat, dum ea coram clementissimo deplorat 120.1241B| patre, quae vix ullis accidisse gentibus unquam leguntur. Congruit autem iste sensus adversus cupidos sacerdotes templorum Dei, qui domum Dei domum faciunt negotiationis; quia, propter baptisma et doctrinam praedicationis tuae, seu propter charismata donorum Dei, lucra sectantur et impensiones quaerunt sui quaestus: contra quos plebs Christi jure deplorat et plangit. Aquas nostras, 1533 doctrinam scilicet Scripturarum et dona sancti Spiritus in pecunias accipimus praemiorum: de quibus nobis olim Isaias propheta promiserat, et ad aquas nos gratis invitaverat: Omnes sitientes, inquit, venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite, et bibite vinum et lac, absque ulla commutatione (Isa. LV). Quas cum profecto cupidi 120.1241C| sacerdotes pretio distrahunt, recte plebs luget, eo quod ligna, Scripturarum scilicet et donorum Christi elementa, quibus ignis quotidie sancti Spiritus enutritur in altari Domini, pretio comparantur pecuniarum; et omnia quae nobis in commune gratis data sunt, in proprietatem nostrae salutis crudeliter venalia sunt. Caeterum moraliter, aquas proprias pecunai bibunt, quia lacrymarum suarum liquoribus gemendo saturantur: pecunia scilicet Scripturarum, dum praemia aeternae vitae in eisdem perpendunt ac supplicia. Quarum profecto meditatione charitatem intus nutriunt ac timorem: fitque tanto pronior animus ad dolendum, quanto ampliori fuerit inflammatus dilectionis amore, aut aculeo ob immanitatem scelerum confixus timoris. Sicque fit ut pecunia 120.1241D| Scripturarum, aquas bibamus lacrymarum nostrarum. Hinc quoque David: Cibabis nos, inquit, pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX). Ligna quoque in pabulum Dominici ignis pretio emimus, quoties terrena et caduca pro spiritualibus commutamus. Et hoc est aquas nostras pecunia bibere, sapientiam atque scientiam rerum saecularium pro spiritalibus dare. Certe aut e contrario virtutes animi intus vitiis excrescentibus quasi pro commutatione amittere. Sed neutrum eorum sine pretio laboris commutatur aut doloris: quia nullum injustum lucrum sine justo damno, neque lucrum sanctum sine labentium rerum dispendio comparatur. Cervicibus (inquit) minabamur: lasis 120.1242A| non dabatur requies. Contemptum itaque captivorum et vexationem insinuat, coram aequissimo judice, qui superbos disperdit, et exaltat humiles. Enumerat autem quomodo manus superborum adjectionem in cervicibus percussi propellabantur: ut etiam lassi ac fessi crudelitate hostili nolentes currerent, et sine requie laborem operis praeferrent. Sed et spiritaliter Ecclesia Christi gemit in martyribus suis, quando colaphis percussi et manibus persecutorum in cervicibus vexati, multisque opprobriis et cruciatibus afflicti, de alia in aliam civitatem 1534 passim fugere sine requie compellebantur. Unde dicitur quod requies non dabatur nobis. Porro per minas in cervicibus, omnis afflictio insinuatur, et despectio humilitatis, quamvis juxta 120.1242B| Evangelium (Matth. V), percussi in unam maxillam, et ipsi ultronei alteram praeberent. Ergo moraliter per cervices superbia nostra designatur, sicut Job ait: Posuerunt cervicem suam sicut scutum: superbiam scilicet suam protectionis auxilium. Per hanc quippe superbiam tanquam in cervicibus nostris ferimur ad laborem et fugamur a requie, quando ex conscientia reatus nostri intus percutimur: quod Deus excelsus humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Cognoscit quidem, novit, approbat, sed ut feriat et condemnet. Et hoc est dicere: Cervicibus minabamur, et lassis non dabatur requies; quia peccatis et vitiis post finem laboris nulla manet requies. Omnis enim sicut quieta spiritalis est vita: ita inquieta et carnalis et laboriosa. Et hinc est quod dicitur, 120.1242C| quia lassis non dabatur requies. Aegypto, inquit, dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane. Ubi alia interpretatio longe aliter ait: Aegyptus, inquit, dedit manus Assyriis, in satietate ipsis. Historice autem plangit, quod tanta nobilitas generis praerogativam patrum habet ex genere prophetarum ac patriarcharum, quod Aegypto cui ante servitutem, ut saturarentur panibus, sicut alibi scriptum est (I Reg. II): Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et non solum Aegypto se tradiderunt, verum etiam et Assyriis ob inediam panis: quibus olim Deus manna de coelo pluerat, et miraculis coruscantibus, in regnum coram cunctis gentibus sublimarat: caeterum quod dicit: Aegyptus dedit manus Assyriis in satietatem ipsis, significat Aegyptios Assyriosque 120.1242D| milites unanimiter ad captivitatem Israeliticae plebis convenisse, ut spolia distraherent eorum, suasque cupiditates divitiis satiarent. Juxta allegoriam vero, contra Ecclesiam Christi Aegyptus simul cum Assyriis conspirat, non charitatis gratia, sed ut Ecclesiae firmitatem oppugnent. De quibus unus sanctorum: Non timebo, inquit, millia populi circumdantis me (Psal. II). Siquidem Aegyptus tenebrae interpretatur: Assyrii dirigentes: in quibus aereae potestates intelliguntur, qui se Assyriis hominibus, videlicet potentioribus adjungunt, ut per eos persecutiones ingerant Dei electis: de quibus Dominus in Evangelio: Veniet hora 1535 (inquit) ut omnis qui vos occiderit, arbitretur obsequium se praestare Deo 120.1243A| (Joan. XVI): et hoc quidem faciunt, quatenus suae saevitiae feritatem satient, impietate poenarum. Ergo tropologice Aegyptus dat manus Assyriis in satietatem ipsis, quando haeretici junguntur haereticis, Donatistis scilicet Maximianistae, et Valentinianis Marcionistae vel Manichaei, in satietatem acquisitionis populi jam seducti. Sed juxta Hebraicam veritatem plorat Ecclesia suos, quando membra Christi et ministri altaris, pro terrenis etiam rebus dant manus potentioribus et saecularibus viris, qui suis obfuscantur divitiarum vel delictorum tenebris: necnon et Assyriis, qui dirigentes interpretantur, ut saturentur pane: qui se ad omnia quae mundi sunt dirigunt, ut divitiis affluant, et extollant honoribus. Quibus cum ministri Christi pro caducis et 120.1243B| vanis rebus manus dederint ut serviant eorum imperiis, quid aliud quam mundi lumina, etiam et ipsi tenebrae fiunt? Quibus profecto verbis monemur, potius levare manus ad sancta, et cum Moyse ad coelum eas semper extendere, ne graves fiant: de quibus David propheta: Qui statis, inquit, in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIV). In noctibus, inquit, ne si remissae fuerint in tenebris hujus saeculi et Aegypto deditae, obligatiores fiant, et servituti obnoxiae. Idcirco ait: In noctibus extollite manus vestras, ut semper quae sancta sunt, juxta Apostolum, meditantes, jugiter in laudem Dei vivamus. Sequitur: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum 120.1243C| portavimus. Ubi alius interpres ait: Et nos iniquitates eorum exsolvimus. Quae nimirum sententia vehemens est et abstrusa, multis involuta caliginibus, licet super Judaeos satis soluta et aperta videatur: qui vetustatem litterae sequentes, omnia maledicta legis super se traxerunt, gravissimu legis jugum portantes: quod nec ipsi nec patres eorum ferre potuerunt, nolentes Christum recipere, qui eos a maledicto legis exsolveret. Unde Dominus in Evangelio: Ut veniat, inquit, super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae: et omnia haec, inquit, a generatione ista requirentur (Matth. XXIII). Atque alibi: Complete mensuram patrum vestrorum (Ibid.). Quibus profecto verbis ostenditur, quod imitatores 120.1243D| Patrum etiam praecedentia patrum delicta trahant, si eorum ad malum fuerint sectatores. Quod satis gravissimum 1536 est nobis, qui nostra non sufficimus delicta portare, si praecedentium patrum nostrorum oneribus praegravemur. Quam sane sententiam Ezechiel absolvere videtur, qui ait: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: sed unusquisque in peccato suo quo peccaverit, in ipso morietur (Ezech. XVIII). Quae profecto sententia soluta esse videretur, nisi per Moysen in Exodo Dominus loqueretur: Ego sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, et qui reddo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: et facio misericordiam 120.1244A| in millia his, qui diliguni me, et custodiunt praecepta mea (Exod. XXXIV). Quae non minus hic quam et alibi in parabolis esse dicuntur et proverbio: ita ut aliud praetendat verbis, aliud in sensibus sonare videatur, non quod Dei injustitia alium peccare impune permittat, et alium poenas luere pro delictis aliorum: sed ex hoc quod sequitur: His qui oderunt me, comminationis sententia sive praecepti scandalum solvitur. Potius enim patres qui fuerunt et non sunt, quasi peccatores punire debuerant. Sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt haereditario malo et jure impietatis, in ramos de radice crescentibus culpis, juste vindicta pervenit. Et hoc quippe est dicere: Nos iniquitates eorum portavimus, coram aequissimo judice, etiam sicut 120.1244B| finem imponat malis, implorare sententiam absolutionis. Quod nullo modo filii ideo puniuntur, quia patres peccaverunt, sed quia jugum traxerunt iniquitatis, eorum magis coaugescit et coacervatur cumulus et mensura iniquitatis. Quae nimirum scabies saepe viguisse in Ecclesia Christi jure plangitur, quod sacerdotibus, principibus terrae delinquentibus, quia saepe populus quasi pro eorum delictis flagellatur, quorum vox est: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Ac si patenter dicatur: Non sunt quod debuerant, et nos culpis exigentibus, una cum ipsis vindictam iniquitatum eorum portamus. Unde, quaesumus, utrique quam terribiliter propheta lugeat audiant, cum et patres pro suis percellat culpis, et auditores ne se 120.1244C| vanis deludant blandimentis, quoniam et doctores pro merito eliguntur plebis, et plebs detrimenta patitur ex negligentia doctoris. Neque enim succedentibus culpis minuitur poena, sed augetur: uti de Cain septies poena datur; de Lamech vero septuagies septies. Quia etsi homicidarum 1537 ulla est distantia, nec assectator post praeceptum et exemplum, minorem jure contrahit poenam, quam inventor et auctor mali. Potest et ad originalia peccata haec sententia deferri, cum uno peccante, etiam ira in omnes desaevit, nisi fuerint gratia liberati. In quo sane confinio, neque pater iniquitatem filii, neque filius iniquitatem patris trahit: sed unusquisque eorum, aut in justitia sua liberatur, aut in peccato proprio morietur. Quod 120.1244D| autem ait: Patres nostri peccaverunt et non sunt non vacat ab intellectu quomodo non sint, qui omnino etiam et post mortem esse creduntur. Omnis quippe peccator ex eo quod delinquit et peccat, ad nihilum redigitur et non est: et ideo non est, quia ab eo qui semper idem est, corruit ut non sit, et dilabitur. Neque dixit quia patres peccaverunt et non est peccatum eorum, sed non sunt ipsi: quia, peccatore defuncto, peccati omnino causa manet: quam filii sententiam duplici modo saepe persolvunt. Dum aut paternis iniquitatibus, afflictionibus deprimuntur variis, ut exsolvant peccata patrum impraesentiarum: aut finem non imponendo malis suppliciis deputantur aeternis. Quod si filii melioribus fuerint 120.1245A| institutis vel gratia liberati, nullo premuntur jugo iniquitatis, sed per baptismum disruptis vinculis delictorum unusquisque eorum, aut suis punitur malis, aut absolvitur. Servi, inquit, dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. Epilogum retexit miseriarum, et per singula novos infert cruciatus sui doloris: quatenus multis modis benevolentiam pii judicis inflectat ad misericordiam. Servi, inquit, dominati sunt nostri. Ac si patenter insinuet gloriosam libertatem eorum et dicat: Tu redemisti et liberasti nos in brachio virtutis tuae; tu exaltasti et sublimasti in regnum, tu virtutibus et signis glorificasti: et nunc non qualescunque, sed servi dominati sunt nostri: nec fuit qui redimeret nos de manu eorum. Haec idcirco replicat, 120.1245B| ut ad beneficia clementissimi Dei consuetam lacrymis provocando clementiam invitet, in toto mentis affectu, sua in eis potius beneficia, qui eorum errata considerat. Caeterum typice luget chorus sanctorum, gens sancta, populus acquisitionis, regale sacerdotium, quoties spirituales nequitiae qui coelestem perdiderunt libertatem, dominantur nostri et affligunt nos servitute peccati: vel quando carnales quique aut criminosi principantur in Ecclesia, et in eis quos Redemptor 1538 Dominus ad modicum in manu eorum deserere videtur. Luctus ergo iste recte poenitentium est, qui Satanae laqueos evadere cupientes, cujus domino fuerant subjugati et addicti, ad Deum respirare seu preces intendere praesumunt. Sed et haereticos servos esse 120.1245C| cognosce peccati, qui dominantur eorum, quos suis pessimis instruxerunt moribus, qui servi facti sunt vitiorum: et dum nesciunt moderari jugum doctrinae, nemo est qui absolvat interdum eos, quos ipsi suis irretiunt disciplinis. In manibus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. Ubi alius interpres ait: In animabus nostris acquisivimus panem nostrum. Ex quo immensi laboris vexatio describitur, quando non minus mens, quam et corpus fatigatur. Erat siquidem exterius labor in acquirendo victum quotidianum: interius vero timor immensus a facie gladii, et hoc est dicere: In animabus nostris, quia panis cum periculo vitae quaerebatur. Sed typicus optabilis est sensus: quia flexit conscientia et mens beata, quae in animo semper 120.1245D| sibi manibus panem vitae acquirit, vel cibum Scripturarum sanctarum, variarumque virtutum affert sibi sine taedio. Quos profecto panes in Evangelio fregisse legimus, tam triticeos, quam et hordeaceos, ut animus copiosissimam sibi Novi ac Veteris Testamenti frugem aggreget: unde panem suis sensibus et labore acquirat, a facie gladii solitudinis. Gladius quippe solitudinis, insidiae diaboli recte accipiuntur: contra cujus faciem, semper clypeus provide opponitur fidei: quatenus tuta salvetur mens ab impugnatione et facie percussoris. De quo dictum est: Ante faciem ejus paradisus, et post eum solitudo deserti, quia priusquam invaserit fidelem animam virtutibus floridam, jure paradisus accipitur: 120.1246A| invasam vero in solitudinem reddit. Desolatur vero et relinquitur a Deo, qui supplantatur ab hoste et vitiis subvertitur. Moraliter autem anima suis laboribus panem acquirit virtutum, dum bonis operibus intus forisve exercetur corpus, verbi gratia, dum ad benevolentiam seu charitatem et pacem, pietatemque intenditur. Quibus cum vivificatur virtutibus, coelestem aeternumque acquirit panem, a facie gladii in deserto: quia devictis hostium insidiis et tentationibus variis, semper in Deum quasi in deserto solitudinis laborantes versamur. Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. Aut aliter: A facie plagarum famis. Ubi per exustionem pellis, magnitudo et immensitas famis: seu per 1539 lividam carnem, ut alius interpretatur, 120.1246B| exprimitur. Quam sane famem si quis velit rescire, Josephum legat: qui filios devorasse parentes ait, et devorantium fauces latrunculos praefocasse: ut jam deglutitos cibos pene de ipsis visceribus evellerent, sicque raptores absque horrore easdem carnes sumerent. Allegorice autem vox sanctorum est quae plangitur: Pellis nostra quasi clibanus livida facta est, aut exusta est. Pellis utique, quia primi sunt parentes nostri induti, miserabiliterque finibus paradisi propulsi. Unde signanter non ait, pelles nostrae, sed pellis nostra, quia ex ipsis unam omnes contraximus mortalitatis pellem. Mortalitas quippe nostra livore peccati foedata, quasi clibanus, id est quasi diabolus, qui est fornax vitiorum, quotidie novis concupiscentiarum exustionibus ipsos inflammante 120.1246C| peccati auctore, aduritur. Unde sequentes auctorem, gehennam damnationis incurrimus: per quem tempestatis fame affligimur, ne ullis aeternae vitae epulis a facie plagarum famis satiemur. Non enim sine causa alia inerpretatio, a facie plagarum, aut nostra, tempestatum pluraliter dixit, cum corporaliter una sit plaga vel tempestas famis. Unde magis propter internam doluit famem, quae multis coauget tempestatibus et diversis afficitur plagis. Cum enim cibum vitae anima amiserit, per omnes sensus corporis, et per omnes affectus animi diversis plagarum patitur vulneribus, dum interno caecat lumine: neque auribus intus verbum potest audire salutis. Unde Dominus: Mittam in eis, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei 120.1246D| (Amos VIII). Qua nimirum fame dum mens affligitur, diversis verberibus plagarum cruciatur, et tempestatum jactatur procellis. Unde sequitur: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Judae. Quod ad litteram Judaeis accidisse, nulli dubium est. Multas autem Christi ecclesias ob inediam famis, et sitim audiendi verbum Dei, saepe haereticorum pravitate corruptus, et humiliatas in fide fuisse, nemo qui dubitat: quibus aiebat apostolus Paulus: Timeo enim, ne sicut serpens Evam astutia sua decepit, ita corrumpantur sensus vestri a charitate, quae est in Christo Jesu; et infra: Despondi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quas profecto virgines saepe humilitas, quae 120.1247A| Christo fuerant in fide desponsatae, merito sermo propheticus luget: quae nisi mulieres essent et sectarentur vulnera muliebria, 1540 non essent haereticorum fraudibus deceptae, neque adulterino humiliatae connubio. Tropologice autem, quoties peccatorum foeditate gravamur, et de alto, id est de Sion ad humilia miserabiliter proruentes consternimur, mulieres, animae videlicet nostrae, in Sion, id est in culmine ecclesiastico collocatae, humiliantur. Aliud quippe est in Sion, aliud vero extra humiliari: quia et si peccatores quidem sumus, infra Ecclesiam Christi angustias scelerum nostrorum in domo Domini confitentes et gementes pandimus, non desperantes boni pastoris veniam subrogari: et si in Sion lugentes humiliamur. Hujuscemodi mulieribus 120.1247B| alibi idem propheta clamans dicit: Audite, mulieres, verbum Domini, et assumat auris vestra sermonem oris ejus. Docete, inquit, filias vestras lamentum, et unaquaeque proximan suam planctum. (Jerem. IX). Hinc quoque liquet, quod moneamur omnes affectiones animarum nostrarum lacrymis abluere, et quasi filias ut doleant et poeniteant, ad planctum consuescere, propriasque corporis nostri operationes, lamentationibus, quasi proximas emundare: ut qui sumus humiliati nostris ex culpis, castificemur per eum, qui amator est poenitentium et castitatis. Nam fidelium mentes quasi virgines sunt Domino dedicatae, quae corruptelam fidei per Dei gratiam induentes, integritatem deposuerunt. Civitates vero Judae, in quibus sunt humiliatae, diversae sunt professiones infra 120.1247C| Ecclesiam Dei. Siquidem quia alia est professio sacerdotum, alia levitarum, alia vero monachorum, alia diversorum graduum, alia virginum, alia viduarum et caelibatorum, alia conjugatorum, et in his singulis gradibus aliquae virgines, scilicet intelligibiles animae clarificantur virtutibus, dum proficiunt, ad interiora tendentes per intentionem bonae voluntatis. Nonnullae vero vitiis humiliantur, dum non secundum propositum suum Christum sequuntur, vel quod est gravius deflendum, aliquae interius constupratae consternuntur. Has praeterea virgines idem Jeremias in eisdem Threnis longe supra deflet, dicens: Audite, obsecro, universi populi, et videte, inquit, dolorem meum. Virgines meae, et juvenes mei, abierunt in captivitatem (Thren. 120.1247D| II). Virgines scilicet, quae mentis incorruptionem susceperunt: et juvenes, qui novitatem vitae induentes, deinceps hostium insidiis, et scelerum flagitiis corrumpuntur. Quas bene plangit propheticus affectus, qui ad foeda et humilia inquinamenta rapiuntur. Principes manu suspensi 1541 sunt: facies senum non erubuerunt. Quod ipsi Judaei crudelitate hostium manibus suspensi sint equuleo, aut caeteris tormentorum suppliciis, manifestum est ex aliis atrocioribus poenarum generibus. Certe aut ipsi hostium sunt suspensi, certe aut propriis manibus equuleo sunt constricti. In quibus profecto suppliciis, ut eis parcerent, facies senum non erubuerunt. Mystice autem, principes vel 120.1248A| rectores plebium tunc hostium manibus suspenduntur ad alia, quando intentionem boni operis, seu nutum rectum deserentes, ad voluntatem hostis jam propter poenam peccati, quasi tota suspensi, quae conceperint adimplent: imo suis devictis manuum operibus, quasi in equuleo quae patiuntur, miserabiliter tolerant. Hincque sequitur: Facies seniorum non glorificaverunt. In quibus profecto lamentis ostendit tentationum procellam in omnibus pertransire. Nec enim novit callidissimus ille draco pueris parcere seu juvenibus ad peccandum: neque cum adolescentulos illecebris irretierit, senibus praestat requiem, imo omnem aetatem, omnemque ecclesiastici ordinis dignitatem, una convolvit tempestate, et prosternit fraude sexum, conditionem, professionis 120.1248B| gratiam: quoniam voluntas impia nescit miserorum lapsibus satiari: sed tanto magis unumquemque festinat decipere, quanto proctivius eos viderit et infelicius suis suggestionibus obedire. Sed et a persecutoribus talia saepe sustinuit Ecclesia Christi, quando principes senioresque populi morte, contumeliis et tormentis vexatos suspenderunt, et projecerunt ad ignominiam: quod utinam mereremur assequi, ut pro Domino talia pati digni essemus, quatenus vel sic ejus sanguinis pretio nostrum emundaretur corpus, et sanctificaretur anima proprii cruoris unda respersa, quae tantis suis foedatur criminibus irretita. Sequitur: Adolescentibus impudice abusi, et pueri in ligno corruerunt. Alia vero interpretatio longe aliter habet: Potentes, inquit, 120.1248C| molis molebant, et juvenes ligno confixi sunt. Ubi Sedechiam secundum historiam regem potentem plangit, cujus oculos rex Babylonis in Reblatha evulsit, eumque ad molam molere fecit: sed et alios principes vel juvenes, quos ligno crucifixit. Caeterum quod nostra editio ait: Adolescentibus impune abusi sunt. Romanorum tangit flagitium, qui masculis coitu femineo 1542 contebantur ad lasciviam: et de quibus Paulus apostolus ait: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis; putantes se esse sapientes, stulti facti sunt; paulo post: Propter quod, inquit, tradidit eos Dominus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Nam feminae eorum mutaverunt naturalem usum, in eum 120.1248D| usum qui est contra naturam: similiter et masculi in masculos turpitudines operantes (Rom. I). Quod et eosdem in eisdem quos ceperant ex Judaeis juvenibus, talia perpetrasse plangunt, prodit propheta cum dicit: Adolescentibus impudice abusi sunt. Quod autem crucifixerunt eos in ligno, etiam manifestum est, ob immanitatem crudelitatis suae. Sed quomodo juxta nostram interpretationem, pueri in ligno ceciderunt, non alius patet sensus, nisi quia in Christum pendentem in ligno, credere noluerunt. Unde quidam Apostolus: Crux, inquit, gentibus stultitia est, et Judaeis scandalum (II Cor. I). Ergo ideo in ligno corruerunt, quia pendentem vitam in eo ut mortem destrueret, suscipere noluerunt. Qui profecto 120.1249A| potentes, quia scandalizati sunt in ligno, quasi pueros dimisit eos inanes. Unde molis molebant, dum legem ad litteram eisdem suis vestigiis utentes, caecitatem perpetuam impegerunt. Ad quam cum Samson ille fortissimus advenisset, eum Allophyli molere fecerunt, quatenus per hoc nullis se explicaret gressibus: sed eamdem vertendo in suis se per vestigia ut Judaei recollocaret erroribus. Porro mystice infra Ecclesiam potentium genera duo sunt: unum eorum, qui corporalibus sunt potentes divitiarum facultatibus, et potentiam obtinent temporalium vanitatum: aliud vero eorum, qui spiritualibus pollent honoribus. In his quippe cupiditatum concupiscentiarumque malitia, pertinaciaque volvuntur: qui autem spirituales fiunt potentes, legis molam 120.1249B| vertunt, dum eamdem relegunt, terunt, repetunt et frequentant: sicque fit ut quaedam sit spiritalis mola, qua molent similaginem triticei grani, polentamque intellectuum, unde Deo possit sacrificium offerri, conficiant. Qui profecto juvenes ligno confixi, etiam martyres efficiuntur. De quo nimirum ligno Paulus apostolus: Absit mihi gloriari, inquit, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. II). Quia pueri transpositi in Domino, mundo mortui sunt, et affixi ligno 1543 Dominicae crucis. Sequitur: Senes de portu defecerunt; juvenes de choro psallentium: quia veterani et longo confecti senio ita in eis fame consumpti sunt, ut cum per portas egredi vellent ad 120.1249C| herbas vel ad quaelibet alia victus conquirenda, in ipsis eisdem portis ita sint semineces inventi quasi mortui: et hoc sit dicere, de portis defecerunt: vel certe cum ab hostibus huc illucque distenti perimuntur, merito quasi consiliarii civitatis et legis doctores, de portis defecisse, uti et juvenes de plateis a suis perterriti officiis, deplorantur. Typice autem senes sunt, qui canitiem sensuum per remissionis gratiam consequuntur, ac in mansuetudinem quietudinis opus perficiunt. Qui si Deum offenderint, in portis deficiunt, quae dicuntur esse justitiae; de quibus David: Aperite portas justitiae: ingressus in eas, confitebor Domino (Psal. CXVII). In his ergo deficiunt senes, dum crescentibus scandalis fatigantur: ita recto itineris cursu destituuntur, ut interciso poenitendi ac lugendi tramite, quadam negligentia consternantur. 120.1249D| Juvenes eorum de choro psallentium deficiunt, quando decantatio spritaliter conquiescit. Sed moraliter incontinens animus Dei memor jam dum a semet repellit, dicere non potest: Psallam spiritu, psallam et mente. Unde debet sine cessatione pia mens in conscientia proclamare, ne quandoque Deo cantare desistat: imo choro sanctorum semper laudans Deum, assistat. Defecit, inquit, gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. Patet sensus de Judaeis, quia Deum ad iracundiam provocaverunt, quod deciderit omne gaudium cordis, et dissoluta sint omnia eorum laetitiae viscere in moerorem et tristitiam, atque in diversas miseriarum aerumnas, sicut a principio lactus prophetalis connumerat: 120.1250A| necnon et chori quos in diversis solebant solemnitatibus ducere, recte in luctum versi erant, quando inter hostes cruciamentorum generibus torquebantur. Aliter autem in Ecclesia poenitentiam est ista vox, qui contritionem cordis sui Deo offerunt in sacrificio, uti David dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Quorum igitur conscientia, scelerum et delictorum sauciatur vulneribus, jure dicunt: Dissolutum est gaudium cordis nostri. Quod sane gaudium rursus David sibi dari deposcit: Auditui meo, inquit, dabis gaudium et laetitiam: reddesque laetitiam salutaris tui. Qui spiritali contritione et corde coangustato spiritus quiescit, quoties 1544 anima miseriarum suarum compuncta vulneratur cruciatibus. Cujus utique medelam contritionis Isaias 120.1250B| suo vaticinio repromittit dicens: In die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit, eo quod est et in eis vulnus et livor ac plaga tumens (Isa. XXX). Moraliter autem, quoties anima livore peccati vulneratur, tum et plagata suorum scelerum spiculis. Cujus gaudium mox dissolvitur, cum mens ad conscientiam reducitur, et chorus virtutum in luctum commutatur. Quod bene Asael contigisse legitur, qui cursor erat velocissimus, tanquam unus ex capreis quae morantur in silvis, nesciens veloces animi motus patientia et gravitate temperare. Unde dum velocius insequitur hostem, ictus vulnere deperiit, ubi fornicationis saevitia dominatur in inguine, et lasciviae morbus desaevit. Sed Achab in corde sagitta percussus occubuit (III 120.1250C| Reg. XXII), inter pulmones et scapulas, eos designans, quibus sapientiae virgo falsitatum vulneratur jaculis. Et merito inter pulmones, ubi vitalia vigent flabra, ubi salus vitae temperatur: et scapulas, ubi Christi onera portantur laevia. Cujus nimirum dissolutum cordis gaudium est et peremptum: quia defecit ipse, et praesentis vitae gaudium. Quod autem conversus est in luctum chorus noster, perfectae poenitentiae luctus designatur, quando virtutum chorus harmoniam tenet lugendi quod amisimus, et concentum servat poenitendi: quatenus idem chorus post moerores et lacrymas ad gaudia possit pertingere mansura. Cecidit corona, inquit, capitis nostri. Vae nobis, quia peccavimus. Humiliationem atque dejectionem Judaeorum a regno, designat: quando honor regis 120.1250D| et gloria deperiit. Unde idem propheta longe supra: Dic, inquit, regi et dominatrici: Humiliamini et sedete, quoniam cecidit de capite vestro corona gloriae vestrae. Ubi alius interpres: Descende, ait. Sed multum interest, quando cadant corona capitis, vel quando descendat: quia levior est descensio quam ruina. Paulatim ergo dum desidiose vivitur, per neglectum gloriam amittere, descendere est: quia dum quisque ad altiora non currit, ad inferiora descendit. Sic et regnum Judaeorum per singulos regressus usque ad Joachim, de excelso ad ima descendit: deinceps vero per Sedechiam et eos, qui residui fuerunt, de populo. 1545 ad integrum cecidit. Hincque sequitur vox omnium 120.1251A| captivorum lugentium: Vae nobis, quia peccavimus. Ex quo patet, quod ruentibus vae immineat: peccantibus per desidiam, lamentum restat. Quod bene Ecclesiae congruit, quando sacerdotes in ea et virgines ruunt, qui videntur ornamenta ejus esse, et quasi corona decoris. Sed et fidei gratiam interdum dum amittit gloria ejus de capite ruit: quia Dominum decoris in perfidiam commutat falsitatis. Quod autem Dominus corona sit Ecclesiae, Isaias testatur, dicens. In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et diadema exsultationis residui populi sui. Quam nimirum coronam capitis tunc Ecclesia perdit, quando sanctiores in ea in perfidiam ruunt. Quae nimirum corona interdum cadit, sed potest lamentationibus reparari, atque integritate 120.1251B| fidei reindui. Alioquin Ecclesia Christi speciosa esse non potest, nisi coronetur Christo veniens a Libano, uti in Canticis canitur: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon: de cubilibus leonum, de montibus pardorum (Cant. IV). Sed et ipsa corona Christi creditur, de qua in Canticis pulchre ait: Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem, in diademate quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus (Cant. III). Quam sane coronam Ecclesia, quae vere sponsa Christi est, tunc perdit, quando decorem fidei, et integritatem operum ejus amittit in his qui summi videntur in membris Christi. Aut certe corona capitis nostri tunc ruit, quando hi qui videbantur 120.1251C| ad decorem et gloriam insigniri, pro diademate in Christo, qui caput est totius Ecclesiae, in perfidiam, vel in scelera, vel flagitia cadunt. Cadit quippe corona capitis nostri, cum hi defluunt, qui in Christo ornamentum videbantur esse decoris: sed tunc vae imminet, cum et hi per diversa corruunt, qui videntur summi: deinde vulgus lasciviens, in peccata et flagitia venit. Hinc est quod propheta simul cum populo, imo pro eo plangit: Vae nobis, quia peccavimus. Evigilant ergo peccatores et vae sibi imputant, quoniam Deum offenderunt peccando. Unde dolor oritur in corde, aut delinquendo suffixus, aut poenitendo commotus. Caeterum moraliter, corona capitis nostri tunc perit, cum bona voluntas amittitur. De qua sane recte Propheta gratulabundus 120.1251D| canit: Scuto, inquit, bonae voluntatis tuae, coronasti nos, Domine (Psal. V). Tunc ergo mens nostra corona virtutum decoratur, cum 1546 scuto bonae voluntatis in omnibus non solum ornatur, verum etiam in protectione Dei defenditur. Sed cum bona voluntas in mentem cadit, quid aliud quam corona virtutum, et decor nostrae salutis amittitur? Hinc quoque est quod recte plangitur. Vae nobis, quia peccavimus, quia omne quod agimus, nisi coronetur scuto bonae voluntatis peccatum est. Et tunc imminet, quia peccavimus amissa bona voluntate, jam non per excessum, sed per desideria, cum intentione pessimae voluntatis delinquimus. Propterea, inquit, moestum factum est cor nostrum, 120.1252A| ideo contenebrati sunt oculi nostri. Porro cor Judaeorum in utraque captivitate, cum variis vexarentur cruciatibus, quam moestum fuerit, forte nec est qui sentiat: et quam tenebrati oculi prae lacrymis et doloribus, nemo qui apprehendat, est tamen ejulatus omnium delinquentium, qui sibi imputant peccasse in Deum. Sed duplex moestitiae ac doloris species aestimatur. De qua sane Jeremias: Dolor meus super dolorem: in me cor meum moerens (Jer. VIII). Hoc quippe dicto significat, dolori peccatorum dolorem compunctionis adjunctum, ut sit dolor super dolorem. Est igitur malus dolor, ut est illud: In dolore paries filios: est et bonus ut est: et dolor meus renovatus est, nimirum poenitendo. Qui ergo post peccatum salubriter luget, in moestitia cor humiliat: 120.1252B| ut medicinali dolore, dolor infirmitatis abscedat. Propterea David inquit: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Propterea sit in animo omnium delinquentium humilitas et pudor de perpetrati operis facinore: dolor vero ex poenitudine infixi vulneris. Ideo, inquit, contenebrati sunt oculi nostri, propter montem Sion quod disperiit. Quorum ergo oculos malitia infecerat delinquendi, jure planguntur contenebrari, quia excaecavit eos malitia eorum: ut Christus qui est lapis abscisus de monte sine manibus, et crevit in montem magnum, videre non possunt quia disperiit, id est cum esset aequalis Deo Patri, semetipsum exinaniens: ut hi qui videbant prius, jam non videant; et qui contemplabantur legem, caeci fiant: ita ut neque Christum, 120.1252C| neque ejus Ecclesiam, montem videlicet spiritualem toto orbe terrarum crescentem, prospicere queant: quia contenebrati sunt oculi omnium perfidorum, propter nomen Sion quia disperiit. Vulpes, inquit, ambulaverunt in eo. Persecutores videlicet vel haeretici: quia male de incarnatione Christi senserunt, 1547 dilaceraverunt omnem Ecclesiam Christi, et omnem catholicam intelligentiam, de ea fraude et dolo corruperunt: idcirco et ipsi partes vulpium erunt. Fuit namque Herodes persecutor Christi, et peremptor Joannis vulpes, de quo Dominus: Dicite, inquit, vulpi illi. Sunt et omnes haeretici vulpes insidiantes: de quibus sponsa in Canticis: Capite nobis vulpes, quae demoliuntur vineas (Cant. II). Demoliuntur ergo haeretici vineam Domini Sabaoth, 120.1252D| quam plantavit ipse, vineam Sorech. Idcirco plangendum est cunctis catholicis, propter insidias eorum et fraudes, contenebrati sunt hi etiam, qui videbantur oculi in Ecclesia (Luc. XIII), et lumen scientiae reliquis praestare membris in corpore dedicatis. Unde dicamus singuli, dicamus omnes: Illumina, Domine, cordis nostri obtutus, et digna fidei claritate nos illustra (Cant. II): ut quae digna sunt, videamus; quae autem indigna, vitemus. Sequitur: Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, et solium tuum in generatione et generationem. Ubi alius interpres ait: In aeternum habitas: quia recte inhabitans, in aeternum permanere dicitur. Aeterna quippe mansio est illi: idipsum vero esse, est quod permanet: et esse 120.1253A| Patrem in Filio, Filiumque in Patre. ut sit in eis una aeternitas, unaque substantialis sempiternitas, non habitatio localis, neque mansio temporalis: sed in seipsum una et individua permanendi essentia. Quamvis enim filius semetipsum exinanierit formam servi accipiens, tamen in aeternum unus idemque recte incommutabiliter permanere creditur, licet non inconvenienter sedes ei secundum humilitatem, in saeculum saeculi praeparata praedicatur: quae propter mortalitatem assumptam, suscepta cognoscitur. Idcirco in aeternum utraque natura permanere dicitur. Et solium tuum, inquit, in generatione et generationem, ut dum solium regnantis intendis, judicem summae potestatis expavescas: et si humana mortalitas multis attrita corruptionibus, ut vestimentum 120.1253B| veterascit, ejus essentia et majestas, indeficiens et incommutabilis credatur. Convertat autem se Propheta totum ad Deum, cuncta despiciens labentia, qui semper idem est: ut ex hoc inter varia discrimina vitae consolationem accipiat. Unde querelosis precibus auxilium implorat: Quare, inquit, in perpetuum oblivisceris nostri, derelinquis nos in longitudine dierum? Non quod Deus thesauros memoriae amiserit aut scientiae, sed quia differt occulto quodam judicio auxilium praestare statim, dum quasi 1548 despicit obsecrantes, et corda non consolatur in angustia depressorum: imo ad modicum cum deserit, ut per patientiam probet, et per victoriam remuneret quos probaverit, ex humana fragilitate mens quibusque pressa molestiis Deum existimat 120.1253C| oblivisci. Nam oblivio fontem cooperit charitatis, miserendi cito subtrahit facultatem: obtundit aciem praestandae gratiae, nec sinit auxilium praestare mox in miseria constitutis. Quod bene Propheta cognoscens deflet: Quare, inquit, in perpetuum oblivisceris nostri? qui si ad modicum quasi oblitus, gratiam praestare distuleris, multis, depressi ruinae casibus, vitiis subjacebimus. Idcirco semper exorandum est, ne derelinquas nos in longitudinem dierum. Unde necesse est semper ejus memores simus: ut et ipse nostri memor misereatur. Nec enim obliviscentes se recordabitur, nisi ad hoc tantum, ut ejus per gratiam insinuet requirendum, quod prius mens male nescia inquirere nesciebat. Ergo dum ea quae memoriae inseruerit dilabuntur, nisi rursus per occultam 120.1253D| gratiam itidem inspiraverit, passione oblivionis in animo obliterantur. Praesidet enim Deus thesauris memoriae nostrae, qui sunt abyssus multa: et occulta quadam dispensatione sua, quae illic recondita, quodammodo temperat, medetur et disponit. Unde dictum est: Reminiscentur et convertentur ad Dominum, universi fines terrae (Psal. XXI). Reminiscentur quidem prius, ne et ipsi mandatorum Dei obliviscantur: deinde rursus convertentur ad Dominum: ut quae memoriae inspirata sunt, per occultae inspirationis gratiam vobis omnibus compleantur. Quid enim reminiscitur, nisi ejus, quod memoriae commissum fuit? Aut quid obliviscitur, nisi quod sine dubio insitum fuit animo? Unde Dominus: 120.1254A| Populus, inquit, meus oblitus est mei diebus innumeris. Ac propterea totum rogat Propheta, ne nostri obliviscatur Dominus, non dico ad modicum ne tentemur, sed in perpetuum ne absorbeamur; ac deinde reminiscentes regat, ne derelinquat nos passionibus subjacere, sed confirmet ut convertamur ad eum, quem toto corde diligere jubemur. Hinc est quod sequitur: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, innova dies nostros sicut a principio. Novit igitur Propheta aversiones nostras, multas esse; idcirco rogat post multa naufragia et tempestates confractis viribus. Converte nos, Domine, et convertemur. Quibus perfecto verbis pietatis, primum implorat gratiam: deinde per 1549 gratiam repromittit arbitrium, ut effectus capiat salutis. Alioquin 120.1254B| nisi per gratiam, nullus est qui convertatur aversus, quia nostrum est quod cecidimus: Dei autem quod resurgimus; aut sit secundum Apostolum: Neque volentis neque currentis: sed miserentis Dei (Rom. IX). Et notandum quod ad te, inquit, intelligas, quidquid est quod alibi intendimus, quia aversio est. Neque enim sufficit ut convertat nos Deus, nisi et nos ad eum per gratiam nostra convertamur voluntate. Est autem quodammodo velamen infirmitatis nostrae, sensibus nostris objectum: quod nisi fuerit illuminatione Christi submotum, converti ad Deum nulla ratione valemus. Unde fit ut et libertas reddatur per gratiam, et gratia libertatis cooperentur arbitrio bonae voluntatis. Et ideo exorandus est Deus, ut nos ad se post apostasiam nostrae aversionis 120.1254C| convertere dignetur. Quis enim septus tenebris, potest solis contueri claritatem? Aut quo in loco requiritur, quem scimus, in terris invenire non possumus? Restat igitur quamvis tenebris obsessi simus, fulgentibus radiis per gratiam, ut sol justitiae oriatur in nobis, qui nullis obtinetur voluptatibus, per libertatis arbitrium, sed ex infusione sancti Spiritus charitas radiatur. Unde Propheta a conversis: Et nunc, inquit, sequimur in toto corde, timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine, ne confundas nos. Qui ergo ex toto corde sequitur, conversus, post tergum Dei sui ire non retardat: ac propterea sequitur: Innova dies nostros sicut a principio. Ut ad bravium quandoque conversus supernae vocationis pertingat: quia conversio initium 120.1254D| est reparationis antiquae vitae. Porro innovatio dierum, perceptio est aeternitatis. De qua sane dierum aeternitatis, in persona Christi Propheta canit: Et egressus ejus, inquit, sicut a principio dierum aeternitatis. Ad quod sane principium innovationis revocamur, cum convertimur: cum autem perventum, fuerit ad id innovabimur. Renovatur autem quod inveteratum est et corrumpitur, quia dies nostri in paradiso, quos habuit primus homo, immortales erant, in mandatis Dei si permansisset, priusquam averteremur ab eo. Unde quia 1550 per aversionem cecidimus in vetustatem, et perdidimus dies aeternitatis, novit Propheta per conversionem eos posse restaurari, idcirco etiam alibi orat: Converet 120.1255A| me, Domine, et convertar ad te; seu caetera quae sequuntur. Sed projiciens, inquit, repulisti nos: iratus est contra nos vehementer. Ob immanitatem scelerum iram deplorat pii judicis, quando tempore furoris desaevit ultio peccatorum. Quos iratus etiam expulisse plangitur a se, qui ubique totus esse creditur. Nam repulsionis differentias duas esse intelligimus. Prima qua tradimur tentatori peccatores: secunda quia succumbimus tentamentis. Unde cum ad tentandum exponimur, utique sine Dei ira repellimur. Cum vero vincimur, neque poenitet repulsionis, repellimur. Quam sane repulsione sicut David ait: Quam praescivit et praedestinavit, nunquam repellit Deus plebem suam: interdum autem donec poeniteat. Quando sic repellimur ut vincamur, vehementer 120.1255B| contra nos iratus esse Deus ostenditur. Ex quo David: Quis novit, inquit, potestatem irae tuae? (Psal. LXXXIX) et quis poterit prae timore tuo iram tuam dinumerare? Quoniam aliquando ut pater, 120.1256A| aliquando ut Dominus, aliquando vero indignatur ut judex. Ut pater quidem irascitur, quando verbis aut correctionibus increpat delinquentem, et tamen poenitenti non subtrahit medicinam: uti longe supra idem Propheta: Saltem amodo, inquit, voca me, pater meus, dux virginitatis meae es tu. Nunquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ex quo liquet patrem irasci merito non in finem. sed usque ad tempus conversionis. Ergo quando paulo durius percutimur, Dominus irascitur: et statim de peccato sumit vindictam. Quod bene Moyses cum sensisset: Domine, inquit, ne irascatur furor tuus contra populum tuum. Porro ut judex tunc iratus ostenditur, quando dicturus est impiis, peccatoribus; Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Cujus 120.1256B| post praesentiam, jam veniae locus non datur. Sed hic interdum contra nos iratus esse ostenditur, quando nec finis malis imponitur, neque per poenitentiam excrescentibus culpis, flagella cessant.

(no apparatus)