In L. Calpurnium Pisonem

This is the stable version, checked on 14 Maii 2020. 1 pending change awaits review.

< Marcus Tullius Cicero < Orationes (Marcus Tullius Cicero)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In L. Calpurnium Pisonem
Orationes
55 a.C.n.
editio: incognita
fons: incognitus

In L. Calpurnium Pisonem

Iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? Nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. Non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? Mihi ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. Nam tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi mortui, te vivum nondum noverat quisquam. Me cum quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de consulatu loquar, parto vis anne gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. Tu consul es renuntiatus - nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur - impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.

Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus. Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque largitionum metu liberavi. Ego agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi, si oportuit, melioribus auctoribus reservavi. Ego in C. Rabirio perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione privavi. Ego Antonium conlegam cupidum provinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigavi. Ego provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante populo Romano. Ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.

Me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominavit. Mihi hic vir clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi a re publica dixit. Mihi togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut nemini conservata re publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit. Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem publicam atque hanc urbem mea unius opera esse salvam. Mihi populus Romanus universus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit. Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. Eui breviter consulatum meum.

Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem huius ordinis; quos Q. Metellus - facio iniuriam fortissimo viro mortuo, qui illum cuius paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam - sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, privatus fieri vetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum in kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis civitatis.

Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. Neque vero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam vexet, an alios vexare patiatur. An potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, CCCC iudicium notionemque censoriam. Quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus tui. Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. Arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! vidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum - mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam - non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum verum etiam crudelissime praefuisti.

Mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? Egere sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. Atque haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. Ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus - quid enim facere poteramus? - paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. Idem illo fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Caesoninus Semiplacentinus Calventius, respondes altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.

Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. Crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui parvi; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. Quid enim interfuit inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciae praemio vendidisti? Quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. Voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. Quid est vobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis privare voluerunt, sed bis stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. Caedem illi civium, vos servitutem expetistis. Hic vos etiam crudeliores; huic enim ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei mori potius quam servire praestaret. Illud vero geminum consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis?

Sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis. Edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non sineret? Maerorem relinquis, maeroris aufers insignia: eripis lacrimas non consolando sed minando. Quod si vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae; cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti.

At quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio, cur non meis inimicis meis copiis restitissem. Quasi vero non modo ego, qui multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se sed advocato aut adstipulatore paratiorem fore putaret. Ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti volebam, ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam. Consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum quidem quem in hoc maiali invenire non possem, qui tantam rei publicae causam gravitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. Ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum fuisset. Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli, fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli et sextum consuli et eius invictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. Quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae lanternario consule? Neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae navem gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem. Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi sed bis unum me pro omnium salute obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes boni abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.

Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes praedicem? Quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis denique in publico vidit? cum conlegae tui domus cantu et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in convivio saltaret; in quo cum illum saltatorium versaret orbem, ne tum quidem fortunae rotam pertimescebat. Hic autem non tam concinnus helluo nec tam musicus iacebat in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem istius in illis rei publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum convivium ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an vomuerit an effuderit. Tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse Romae consulem dicere audebis? Quid? tu in lictoribus et in toga praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? Animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod vis nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo. An ego consulem esse putem qui senatum esse in re publica non putavit, et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? Etenim illa iam omitto. Cum servorum dilectus haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur, id autem templum sublato aditu revolsis gradibus a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum iuvare rem publicam sed ne lugere quidem liceret, cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque gentibus conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio, nulla lege, nullo more servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse consules quisquam existimabit? Qui latrones igitur, si quidem vos consules, qui praedones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur?

Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas consulis; non capiunt angustiae pectoris tui, non recipit levitas ista, non egestas animi; non infirmitas ingeni sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam personam, tam gravem, tam severam. Seplasia me hercule, ut dici audiebam, te ut primum aspexit, Campanum consulem repudiavit. Audierat Decios Magios et de Taurea illo Vibellio aliquid acceperat; in quibus si moderatio illa quae in nostris solet esse consulibus non fuit, at fuit pompa, fuit species, fuit incessus saltem Seplasia dignus et Capua. Gabinium denique si vidissent duumvirum vestri illi unguentarii, citius agnovissent. Erant illi compti capilli et madentes cincinnorum fimbriae et fluentes purpurissataeque buccae, dignae Capua, sed illa vetere; nam haec quidem quae nunc est splendidissimorum hominum, fortissimorum virorum, optimorum civium mihique amicissimorum multitudine redundat. Quorum Capuae te praetextatum nemo aspexit qui non gemeret desiderio mei, cuius consilio cum universam rem publicam, tum illam ipsam urbem meminerant esse servatam. Me inaurata statua donarant, me patronum unum asciverant, a me se habere vitam, fortunas, liberos arbitrabantur, me et praesentem contra latrocinium tuum suis decretis legatisque defenderant et absentem principe Cn. Pompeio referente et de corpore rei publicae tuorum scelerum tela revellente revocarant. An tum eras consul cum in Palatio mea domus ardebat non casu aliquo sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subvenerit? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam prope a meis aedibus, cuius domum ad meam domum exhauriendam patefeceras, sedebas non exstinctor sed auctor incendi et ardentis faces furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas.

An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi paruit, quisquam in curiam venienti adsurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? Numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, vis latrocini vestri tota urbe volitaret neque civis unus ex civitate sed ipsa civitas tuo et Gabini sceleri furorique cessisset? Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem virtus clarissimi viri celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit; neque est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat atque auxerat diutius vestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se vix, sed conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio vere vehementerque pugnavit. Quo quidem in spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset, tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat, immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset. Sed ille tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi viri. Erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen et cum pari gladiatore pugnabat. Tu scilicet homo religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione provinciarum iceras frangere noluisti. Caverat enim sibi ille sororius adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam ex rei publicae visceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te adiutoremque praeberes. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is quem ad Cn. Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.

Ecquis audivit non modo actionem aliquam aut relationem sed vocem omnino aut querelam tuam? Consulem tu te fuisse putas, cuius in imperio, qui rem publicam senatus auctoritate servarat, qui omnis omnium gentium partis tribus triumphis devinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non posse? An tum eratis consules cum, quacumque de re verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi prius de me rettulissetis? cum vos, quamquam foedere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege impediri. Quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur, inusta per servos, incisa per vim, imposita per latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica, contra omnis leges nullo scripta more, hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem non putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati civis atque integri capitis bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini, quis vos non modo consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa praemio, lingua astricta mercede? Sin illam vos soli legem putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis putet, qui eius civitatis in qua in principum numero voltis esse non leges, non instituta, non mores, non iura noritis? An, cum proficiscebamini paludati in provincias vel emptas vel ereptas, consules vos quisquam putavit? Itaque, credo, si minus frequentia sua vestrum egressum ornando atque celebrando, at ominibus saltem bonis ut consules, non tristissimis ut hostes aut proditores prosequebantur.

Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et contumeliae loco ponere? Quo quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immortalem vestri in me et amoris et iudici; qui non admurmuratione sed voce et clamore abiecti hominis ac semivivi furorem petulantiamque fregistis. Tu luctum senatus, tu desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones quae meus discessus rei publicae volnera inflixit? Qui si calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, vestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum vero - forsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse videatur, sed certe id dicam quod sentio - cum tantis a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum, quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam. Atque ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? Mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaevis fuga quam ulla provincia esset optatior.

Sed perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena fuerunt, in me dignitatis? Me kalendis Ianuariis, qui dies post obitum occasumque nostrum rei publicae primus inluxit, frequentissimus senatus, concursu Italiae, referente clarissimo ac fortissimo viro, P. Lentulo, consentiente atque una voce revocavit. Me idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque nostris auctoritate sua consularibusque litteris non, ut tu Insuber dicere ausus es, orbatum patria sed, ut senatus illo ipso tempore appellavit, civem servatoremque rei publicae commendavit. Ad meam unius hominis salutem senatus auxilium omnium civium cuncta ex Italia qui rem publicam salvam esse vellent consulis voce et litteris implorandum putavit. Mei capitis conservandi causa Romam uno tempore quasi signo dato Italia tota convenit. De mea salute P. Lentuli, praestantissimi viri atque optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi atque invictissimi civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimae et gratissimae contiones fuerunt. De me senatus ita decrevit Cn. Pompeio auctore et eius sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum, in hostium numero putaretur, eisque verbis ea de me senatus auctoritas declarata est ut nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque perscripta. De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem, a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae in tribunatu eius diiunxerat in consulatu virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit. Quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet dicere? Ex vobis audio nemini civi ullam quo minus adesset satis iustam excusationem esse visam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendidiorem fuisse; hoc certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in salute mea nullo rogante vos vestra sponte fecistis.

Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea. Obtinuisti provinciam consularem finibus eis quos lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. Nam lege Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et vere erant liberi? lege autem ea quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putavit omnis erat tibi Achaia, Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido conscripserat; aerarium exhauseras. Quas res gessisti imperio, exercitu, provincia consulari? Quas res gesserit, quaero! Qui ut venit, statim - nondum commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna imperatoris. Quis umquam provinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines provinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit! Est hoc novum; multo illud magis. Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator.

Ne tum quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere audebas? "Misi," inquit. Quis umquam recitavit, quis ut recitarentur postulavit? Nihil enim mia iam refert, utrum tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas abdiderint idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam condemnarint; atque haud scio an malim te videri nullo pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse et pudoris et consili, quam aut te videri pudentiorem fuisse quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum iudicio amicorum. Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in tua provincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? vexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an, obsessio militaris viae, an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus es quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen quam ille demissior. Nam ille gurges atque helluo natus abdomini suo non laudi et gloriae, cum equites Romanos in provincia, cum publicanos nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos omnis fortunis, multos fama vitaque privasset, cum egisset aliud nihil illo exercitu nisi ut urbis depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est - quid enim ille non audeat? - a senatu supplicationem per litteras postulare.

O di immortales! tune etiam atque adeo vos, geminae voragines scopulique rei publicae, vos meam fortunam deprimitis, vestram extollitis, cum de me ea senatus consulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea conlegiorum, ea denique generum ordinumque omnium quae non modo ego optare numquam auderem sed cogitare non possem, vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis? An ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer laetitia ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae? Nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni viri fortesque possunt. Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. Verum audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino. Sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem commoveri. Tantam virtutis vim esse voluerunt ut non posset esse umquam vir bonus non beatus. Quae est igitur poena, quod supplicium? Id mea sententia quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis.

Nec mihi ille M. Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt supplicio videtur adfectus, nec C. Marius quem Italia servata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa devicta ab eodem expulsum et naufragum vidit. Fortunae enim ista tela sunt non culpae; supplicium autem est poena peccati. Neque vero ego, si umquam vobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas preces audiverunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetae volgi animos non sapientium moventis, ut tu

   "naufragio expulsus uspiam
   saxis fixus asperis, evisceratus
   latere penderes,"

ut ait ille,

   "saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro". 

Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari; qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit. In fortuna quadam est illa mors non in poena putanda. Quae est igitur poena, quod supplicium, quae saxa, quae cruces? Esse duos duces in provinciis populi Romani, habere exercitus, appellari imperatores; horum alterum sic fuisse infrenatum conscientia scelerum et fraudum suarum ut ex ea provincia quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis nullam sit ad senatum litteram mittere ausus. Ex qua provincia modo vir omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus, magnis rebus gestis me referente ab senatu imperator est appellatus, unde his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli iustissimos triumphos vidimus, ex ea te imperatore nuntius ad senatum adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae, recitatae, relatum ad senatum. Di immortales! idne ego optarem ut inimicus meus ea qua nemo umquam ignominia notaretur, ut senatus is qui in eam iam benignitatis consuetudinem venit ut eos qui bene rem publicam gesserint novis honoribus adficiat et numero dierum et genere verborum, huius unius litteris nuntiantibus non crederet, postulantibus denegaret?

His ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de vobis hic ordo opinatur non secus ac de acerrimis hostibus, quod vos equites Romani, quod ceteri ordines, quod cuncta civitas odit, quod nemo bonus, nemo denique civis est, qui modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa consulatus vestri perhorrescat. Haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi, haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi. Illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex voluntate. Mihi enim numquam venerat in mentem furorem et insaniam optare vobis in quam incidistis. Atqui fuit optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et consceleratos poenas certissimas. Nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scaena videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces. Ego te non vaecordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere - nam id est caput - deinde paulo ante Torquato, sanctissimo et gravissimo viro, premente confiteri te provinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum transportasses, sine ullo milite reliquisse? Mitto de amissa maxima parte exercitus; sit hoc infelicitatis tuae; dimittendi vero exercitus quam potes adferre causam? quam potestatem habuisti, quam legem, quod senatus consultum, quod ius, quod exemplum? Quid est aliud furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges, non senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum leve est; maior haec est vitae, famae, salutis suae volneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum putarent; praesidium tu rei publicae, custodiam provinciae iniussu populi Romani senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?

Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis publicanorum, quam ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius praedae profundae libidines devorassent, partim nova quaedam et inaudita luxuries, partim etiam in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc Tusculani montem exstruendum; cum iam egeret, cum illa eius intermissa intolerabilis aedificatio constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, numen interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus, iussa populi Romani, nomen ac dignitatem imperi regi Aegyptio vendidit. Cum finis provinciae tantos haberet quantos voluerat, quantos optarat, quantos pretio mei capitis periculoque emerat, eis se tenere non potuit; exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit extra provinciam? Praebuit se mercennarium comitem regi Alexandrino. Quid hoc turpius? In Aegyptum venit, signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit Alexandream. Quid aliud exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet, ausus esset - mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime vetat? Sed haec omitto; ille si non acerrime fureret, auderet, quam provinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos maiorum tamen et exempla et gravissimae legum poenae vetarent?

Et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, de reditu Gabini omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut videam hominis exspecto; tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae viderit. Neque enim regio ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice venerint gratulatum. Quid dicam adventus meos, quid effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid eos dies qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnis sunt adventu meo redituque celebrati? Vnus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa est. Quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac templa laetari. Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt. Habes reditum meum. Confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti. Qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? Quos tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? Nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis referri videretur?

Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit? Mecum enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opem in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi obviam non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. Sic iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior. In quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessivit; quasi vero id aut, ego scire debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.

At audistis, patres conscripti, philosophi vocem. Negavit se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Saepe enim vidi qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. Hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. Nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non modo non postulante atque cogente sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute, cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat? Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; erravit enim; non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphavit. Crasse, pudet me tui. Quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P. Servili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum, qui triumpharint!

Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? Fertur ille vir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Non didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. Valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: "quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati." Non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit iratos. Vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: "quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. Quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. Quin tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. Rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parvi. Quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit: "ratio quidem hercle apparet, argentum oichetai." Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis.

O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni vix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scrutatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret; eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors peremit. Inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. Qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non putavit. Tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi "idiotae," ut tu appellas, praeclara duxerunt. Quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. Neque vero contempsisti, sis, licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus convicio verberari noluisti. Iam vides - quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem - et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint. Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum - , gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus?

Age, senatus odit te - quod eum tu facere iure concedis - adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani noli possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus, plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam universi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo: verba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos. Convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa: ludos nobis "idiotis" relinquet. Solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. Nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum - laudabo inimicum - quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet.

[XXVIII]

recensere

Dicet aliquis: "unde haec tibi nota sunt?" Non me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam - sic enim cognovi - humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. Is cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. Itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere, illa quem ad modum dicerentur; iste "claudus," quem ad modum aiunt, "pilam", retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. Dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. Quid multa? Graecus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit.

Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. In quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. Devenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. Revocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. Rogatus, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, in quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo. Qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur. Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, "non illa tibi," inquit, "invidia nocuit sed versus tui." Nimis magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. "Scripsisti enim: Cedant arma togae." Quid tum? "Haec res tibi fluctus illos excitavit." At hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: "VELITIS IVBEATIS VT, QVOD M. CICERO VERSVM FECERIT," sed "QVOD VINDICARIT."

Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: "Cedant arma togae." "Tuae dicis," inquit, "togae summum imperatorem esse cessurum." Quid nunc te, asine, litteras doceam? Non opus est verbis sed fustibus. Non dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. "At in altero illo," inquit, "haeres: Concedat laurea laudi." Immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. Nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita. Omitto nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. Sed sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? Quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset?

Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? Complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem - quis enim non intellegit quos dicas? - quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. Me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. Vestrae fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. Nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. Quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. Ecquid, infelix, recordaris quid responderis? in quo illi omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum servare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. Deinde ad extremum neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic tu hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis?

Ego C. Caesarem non eadem de re publica sensisse quae me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos cum proximis communicavit socium esse voluit, detulit, invitavit, rogavit. Non sum propter nimiam fortasse constantiae cupiditatem adductus ad causam; non postulabam ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. Adducta res in certamen te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille gessisset manerent, an rescinderentur. Quid loquar plura? Si tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit ut quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae? Sed praeterita mitto. Me ut Cn. Pompeius omnibus studiis suis, laboribus, vitae periculis complexus est, cum municipia pro me adiret, Italiae fidem imploraret, P. Lentulo consuli, auctori salutis meae, frequens adsideret, senatus sententiam praestaret, in contionibus non modo se defensorem salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur, huius voluntatis eum quem multum posse intellegebat, mihi non inimicum esse cognorat, socium sibi et adiutorem, C. Caesarem, adiunxit. Iam vides me tibi non inimicum sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed etiam amicum esse debere; quorum alter, id quod meminero, semper aeque mihi amicus fuit ac sibi, alter, id quod obliviscar, sibi aliquando amicior quam mihi. Deinde hoc ita fit ut viri fortes, etiam si ferro inter se comminus decertarint, tamen illud contentionis odium simul cum ipsa pugna armisque deponant. Neque me ille odisse potuit umquam, ne tum quidem cum dissidebamus. Habet hoc virtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut viros fortis species eius et pulchritudo etiam in hoste posita delectet.

[XXXIII]

recensere

Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio, et quod vobis audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset, si semper iratus, si semper aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpiabilemque praeberet, tamen ei, cum tantas res gessisset gereretque cotidie, non amicus esse non possem; cuius ego imperium, non Alpium vallum contra ascensum transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis redundantem Germanorum immanissimis gentibus obicio et oppono; perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me attinet, "numquam istam imminuam curam infitiando tibi," tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. Nec despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.

An vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. Notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire iussisti. Quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret; cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti verberibus summa senectute confectum. Idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. Ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.

A te Iovis Vrii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. Tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. Cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum. Quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? Generatim ea quae maxime nota sunt dicam. Nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? Nonne, cum CC talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? Nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. Quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronesus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.

Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. Quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renovasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. Quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? Quid? centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo? Quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, renovasti!

[XXXVII]

recensere

Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo velles, modo nolles. Lex enim generi tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho. In quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data, mitto numerum navium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter. Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. Quibus autem hostibus? Nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.

[XXXVIII]

recensere

Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. Quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. Illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. Sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt. Quae cum ita sint - non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam - nihil est quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri me satis est. Admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare.

Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? Neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur. Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. Damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. Maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. Non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. At contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum Bonae deae pulvinaribus intulisset. Quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?

An ego exspectem dum de te V et LXX tabellae diribeantur, de quo iam pridem omnes mortales omnium generum, aetatum, ordinum iudicaverunt? Quis enim te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putat? Omnes memoriam consulatus tui, facta, mores, faciem denique ac nomen a re publica detestantur. Legati qui una fuerunt alienati, tribuni militum inimici, centuriones, et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant non dimissi abs te sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te exsecrantur. Achaia exhausta, Thessalia vexata, laceratae Athenae, Dyrrachium et Apollonia exinanita, Ambracia direpta, Parthini et Bulidenses inlusi, Epirus excisa, Locri, Phocii, Boeotii exusti, Acarnania, Amphilochia, Perrhaebia, Athamanumque gens vendita, Macedonia condonata barbaris, Aetolia amissa, Dolopes finitimique montani oppidis atque agris exterminati; cives Romani qui in eis locis negotiantur te unum suum sociorumque depeculatorem, vexatorem, praedonem, hostem venisse senserunt. Ad horum omnium iudicia tot atque tanta domesticum iudicium accessit sententiae damnationis tuae, occultus adventus, furtivum iter per Italiam, introitus in urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e provincia litterae, nulla ex trinis aestivis gratulatio, nulla triumphi mentio; non modo quid gesseris sed ne quibus in locis quidem fueris dicere audes. Ex illo fonte et seminario triumphorum cum arida folia laureae rettulisses, cum ea abiecta ad portam reliquisti, tum tu ipse de te "FECISSE VIDERI" pronuntiavisti. Qui si nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus, ubi sumptus, ubi imperium, ubi illa uberrima supplicationibus triumphisque provincia? Sin autem aliquid sperare potueras, si cogitaras id quod imperatoris nomen, quod laureati fasces, quod illa tropaea plena dedecoris et risus te commentatum esse declarant, quis te miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum a te bene rem publicam esse gestam neque praesens dicere ausus es?

An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non eventis sed factis cuiusque fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium civium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum videri putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem universa civitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in urbe, non in Italia maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse condemnet? Numquam ego sanguinem expetivi tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trementem, adulantem omnis videre te volui; vidi. Qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuentem videbo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum viderem.

FRAGMENTA

recensere
  • [1] Quint. IX. 4, 76,: Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!
  • [2] Codex Cusanus I: Equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.
  • [3] Codex Cusanus 3 et Quint. IX. 3, 47: Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt.
  • [4] Codex Cusanus I: Quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?
  • [5] Codex Cusanus I: Quid est negare ausus aut potius quid non confessus?
  • [6] Codex Cusanus I: Quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius?
  • [7] Codex Cusanus I: Turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
  • [8] Ascon. I, II: Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
  • [9] Ascon. I, II: Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
  • [10] Ascon. I,I: Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam civitatem - nam tum erat ... - ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.
  • [11] Ascon. I,I: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
  • [12] Arus. Mess. I. VII, III: homini levi et subito filiam conlocavit.
  • [13] Arus. III: Maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit.
  • [14] Ascon. I, II: Lautiorem ... pater tuus socerum quam C. Piso ... in illo luctu meo. Ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.
  • [14 B] Codex Cusanus I: unum potissimum delegissem.
  • [15] Codex Cusanus I: Te tua illa nescio quibus a terris apportata mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. Quae te beluam ex utero, non hominem fudit.
  • [16] Quintil. VIII, 3, 21: Cum tibi tota cognatio serraco advehatur.
  • [17] Codex Cusanus II: Simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.
  • [18] Codex Cusanus II: Putavi austerum hominem, putavi tristem, putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem libidines suas.
  • [18 B] Grillius, Rhet. M. III: putavi gravem, video adulterum, video ganeonem.
  • [19] Arus. III: Neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia quisquam audebat.
  • [20] Quint. VIII, 5, 18: Quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?