In Evangelium S. Joannis (Beda)

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Evangelium S. Joannis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

AUCTORIS COMMENDATIO.

(0633D)Hic est Joannes evangelista, unus ex discipulis Dei, qui virgo a Deo electus est: quem de nuptiis, volentem nubere, vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur, quod et prae (0634D)caeteris dilectus a Deo dicitur, et huic matrem suam de cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret. Denique manifestius in Evangelio, quod ipse incurruptibilis Verbi opus inchoans, solus Verbum (0635A)carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur: primum signum ponens quod in nuptiis fecit Deus, ut ostendens quod erat, ipse legentibus demonstraret quod ubi Dominus invitatur, deficere nuptiarum vinum debeat, ut, veteribus immutatis, nova omnia quae a Christo instituuntur appareant. Hoc autem Evangelium scripsit in Asia, postea quam in Pathmos insula Apocalypsin scripserat, ut cui in principio canonis incorruptibile principium ingessit, etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo, Ego sum α et ω. Hic est Joannes, qui, sciens, supervenisse (0636A)diem recessus sui, convocatis discipulis suis, in Epheso per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulturae suae locum, facta oratione, positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamen post omnes Evangelium scripsit; et hoc Virgini debebatur: quorum tamen vel scriptorum in tempore dispositio, vel librorum ordinatio, ideo per singula a nobis non exponitur, ut, sitienti desiderio dilato, et quaerentibus fructus laboris, et Deo magisterii doctrina servetur. Amen.

BREVIARIUM EVANGELII D. JOANNIS. (0635) 1. (0635B)Pharisaeorum Levitae interrogant Joannem. Joannes Jesum videns, Agnum Dei dicit, et Andreas Petro dicit: Invenimus Messiam.

2. Jesus ad coenam de aqua vinum facit; de templo nummularios ejicit: Solvite hoc templum dicit. Nicodemo loquitur de baptismo, et aliis multis. 3. Jesus in Judaea baptizat, et Joannes in Enon; qui et dicit Christum crescere, se autem minorari. 4. Jesus cum muliere Samaritana loquitur; prophetam in patria sua sine honore esse dicit, et reguli filium a morte resuscitat. 5. Apud natatoriam Bethesdam triginta et octo annorum infirmitatem hominis sanat, ac dicit: Scrutemini Scripturas; et: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.(0635C) 6.De quinque panibus, et duobus piscibus, et quod eum regem facere voluerunt. Jesus super mare ambulat; et de manna et pane coelesti loquitur; ac recedentibus ab eo discipulis, unum ex duodecim diabolum dicit. 7. Scenopegiorum medio die festo ascendens in templum, docet multos; et jam de turba credentibus idem clamat: Si quis sitit, veniat et bibat. Cum ministris et Nicodemo principes contendunt. De muliere (0636B)adultera. Jesus lumen mundi esse se praedicat. 8. Jesus de se interrogatus, principium se esse respondet. Quod omnis peccator servus sit, et quod Jesus ante Abraham sit. Caecum ex nativitate curat. 9. De janua et ovili, per dedicationem deambulans in templo, se et Patrem unum esse dicit. De Lazari resurrectione. 10. Maria pedes Jesu unxit, et capillis suis extergit. Jesus super asinum sedet; et volentibus Graecis videre Jesum, loquitur de grano frumenti, quod in terram mittitur. Et vox de coelo ad Jesum, et quod multi ex principibus crediderunt in Jesum, sed propter Pharisaeos non confiterentur. 11. Pedes discipulorum lavat. De Judae traditione, et Petri negatione praedicit, et de dilectione fratrum, (0636C)et quod ipse in Patre, et Pater in ipso, et de observandis mandatis Paracleti Spiritus. 12. De vinea et palmitibus, et de dilectione, et de promissione Paracleti, et omnia Patris sua esse, et caetera mandata. 13. Jesus discipulos Patri commendat. Jesus a Juda traditur. De allocutione Pilati ad Judaeos de Jesu et de Barabba. 14. Passio Christi, et sepultura, et resurrectio ejus. INCIPIT EXPOSITIO. CAPUT PRIMUM. (0635D) Scire debetis, omnibus divinae Scripturae paginis, merito evangelicam excellere auctoritatem, quia quod lex et prophetae futurum praenuntiarunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur; atque inter ipsos Evangeliorum scriptores valde beatum Joannem in divinorum profunditate mysteriorum eminentiorem esse, quem etiam tradunt, sicut legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis Evangelium puro sermone praedicasse. Si quidem tempore dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis, usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi (0636D)a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, exsul in Pathmos missus est, nacta occasione illius pii Patris absentia, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastore ovilia lupi, Marcion, Cerinthus, et Ebion, caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed dum ipse post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva rediret Ephesum, compulsus ab omnibus pene tum Asiae episcopis et multarum Ecclesiarum legationibus, de coaeterna Patri divinitate Christi, altius facere sermonem, eo quod in trium Evangelistarum scriptis, Matthaei, videlicet, Marci et Lucae, de humanitate ejus, ac de his quae per hominem gessit (0637A)sufficiens sibi viderentur habere testimonium. Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto jejunio omnes in commune Dominum precarentur, ut, illo donante, digna scribere posset. Et hoc ita patrato, instructus revelatione coelesti, ac Spiritus sancti gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras patefacta subito veritatis luce dispulit, dicens:

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Atque cum trium Evangeliorum, Matthaei, scilicet, Marci et Lucae, ad eum notitia pervenerat, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua rerum gestarum historiae, ea maxime, quae primo praedicationis suae tempore Dominus gesserat. Certum (0637B)est enim quod in superioribus tribus Evangeliis haec videntur sola contineri, quae gesta sunt postquam Joannes Baptista traditus et inclusus est in carcerem. Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Joannes apostolus ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Joannis, Salvatoris gesta, describeret; et ideo dicit in Evangelio suo: Hoc fecit initium signorum suorum Jesus (Joan. II). Et item in alio loco indicat dicens: Nondum enim Joannes erat missus in carcerem (Joan. III). Ex quibus constat quod ea quae antequam Joannes traderetur a Jesu fuerant gesta descripsit. Sed procul dubio maxime divinitatem Domini nostri Jesu Christi, qua Patri est aequalis, intendit declarare, eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, (0637C)commendare curavit. Itaque longe a tribus superioribus evangelistis sublimius elevatus est, ita ut eos quodammodo videas in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam quare igitur [ F., qua tegitur] omnis terra, et pervenisse ad liquidum coeli lumen, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret: In principio Verbum, Deum de Deo, lumen de lumine, per quem facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis; quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de seipso Domini testimonium (0637D)solus idem Joannes commemoravit. Et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Et: Ego in Patre, et Pater in me est (Ibid.). Et: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII). Et: Quae Pater facit, haec et Filius eadem facit similiter (Joan. V). Et si qua alia sunt quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intelligentibus intiment, plenius solus Joannes in Evangelio suo posuit, tanquam de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in ejus convivio solitus erat, secretum divinitatis ejus uberius et quodammodo familiarius biberet. Unde intelligi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia facta Domini, et dicta quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos, circa illam activam vitam fuisse versatos; Joannem (0638A)vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero ejus, ea praesertim quae Trinitatis unitatem, et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda suam intentionem atque praedicationem tenuisse. Iste est siquidem Joannes unus ex discipulis Christi, quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate virginem vocavit: cujus virginitati in hoc duplex testimonium in Evangelio datur, quod et prae caeteris dilectus a Deo dicitur, et huic matrem suam de throno crucis commendavit Deus, ut virginem virgo servaret. Qui singulari privilegio meruit castitatis, ut caeteris omnibus miraculorum Christi scriptoribus altius divinae Majestatis simul caperet ac patefaceret arcanum. Neque enim frustra (0638B)in coena mystica supra pectus Jesu recubuisse perhibetur (Joan. XIII, XXI), sed per hoc verissime docetur quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de sanctissimo ejusdem pectoris fonte potaverit. Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus. Ita beatus Joannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria conspexit. Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Joannes eumdem in principio jam fuisse testatur, dicens: In principio erat Verbum. Quod duobus modis intelligitur. Nam Pater principium est: quasi dixisset, In Patre est Filius: quem Verbum nominavit iste evangelista. Nec nos movere (0638C)debet quod in sequentibus hujus Evangelii, Judaeis interrogantibus quis esset, ipse Deus Dei Filius respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII). Si enim Filius principium est, qui habet Patrem, quanto facilius Deus Pater intelligendus est esse principium, qui habet quidem Filium, cui Pater sit? Filius enim Patris est Filius, et Pater, utique Filii Pater est, et Pater Deus, sed non de Deo Deus; Filius vero Deus de Deo est, et Pater dicitur lumen, sed non de lumine: Filius dicitur lumen, sed lumen de lumine. Sic Pater principium, sed non de principio; Filius principium, sed a principio principium. Quod enim erat in principio, non finitur tempore, non principio praevenitur. Si vero ad creaturarum vel temporum velis referre principium, quod ait: (0638D)In principio erat Verbum, quidquid creaturarum quodcunque principium habuit ut esset, erat tunc Verbum Dei, per quod sunt omnia. Ideo quater dicit evangelista, erat, erat, erat, erat, ut intelligeres omnia tempora praevenisse coaeternum Deo Patri Verbum. Alii evangelistae inter homines subito apparuisse Dei Filium demonstrant; beatus Joannes apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille ipsum verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum. Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. Si enim superius principium ad Patrem (0639A)referri placet, et hoc sequens principium ad creaturas, intelligitur aeternaliter Verbum, id est, Filium Dei, esse in Patre, et omne creaturarum principium sua essentia praeisse. Alii magnalia quae in homine gessit perhibent; ille quod omnem creaturam visibilem per ipsum Deus Pater fecit docet, dicens:

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si enim nihil creaturarum sine ipso est factum, patet profecto quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est. Et ne quis audiens factam per Dei Filium creaturam, mutabilem credat ejus voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam, quam ab aeterno nunquam ante fecisset, manifeste docet evangelista factam quidem in tempore creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando (0639B)et qualis crearetur, semper fuisse dispositum, et hoc est quod ait:

Quod factum est, in ipso vita erat. Id est, quod factum in tempore, sive vivum, sive vita carens apparuit, omne hoc in spiritali factoris ratione quasi semper vixerat, et vivit: non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando crearet, qualiter creatum gubernet ut maneat, ad quem finem singula quae creavit perducat. Ideo ita distinguendum est, et subinferendum quasi alia voce: In ipso vita erat, quia quidquid per ipsum factum est, etiam in ipso vivit, sicut ars in animo artificis vivit, licet arca vel aliud aliquid ab ipso factum pereat.

(0639C)Et vita erat lux hominum. Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio per quam omnia disposita sunt et reguntur: non omnem creaturam, sed rationabilem tantum, ut sapere possit illuminat. Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, percipere sapientiam possunt, animalia non possunt. Sed animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. V). Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subjunxit et de his qui, ab humanae conditionis honore procul recedentes, comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. XLVIII), atque ideo rectae voluntatis luce privantur.

Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non (0639D)comprehenderunt. Lux quippe est hominum Christus, quia omnia quae illuminari merentur corda hominum, suae praesentia cognitionis illustrat. Tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux aeternae Sapientiae qualia sunt manifeste cognoscit, quamvis ipsi radios ejusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint, veluti si quilibet caecus jubare solis offundatur, nec tamen ipse solem, cujus lumine perfundatur, aspiciat. Talibus tamen divina consuluit misericordia, qualiter pervenire possint ut illam veram lucem cernerent, et essent filii lucis, qui fuerunt filii tenebrarum, et hujus cognitionis initium fuit quod sequitur.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet (0640A)de lumine, ut omnes crederent per illum. Non ait, Ut omnes crederent in illum. Maledictus enim homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jerem. XVII); sed ut omnes, inquit, crederent per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent in lucem, quam necdum videre noverant, Dominum videlicet Jesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII).

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi (Matth. V), et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in (0640B)Domino (Ephes. V). Sed multum distat inter lucem quae illuminatur et lucem quae illuminat. Inter eos qui participatione verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in seipsa, sed et sua praesentia, quodcunque attigerit, illustrare sufficit. Ad cujus comparationem verae lucis, non tantum minores quilibet electi, verum etiam ipse Joannes, quo major inter natos mulierum nemo surrexit (Math. XI), lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse (quod putabatur) monstretur. Ille enim, ut scriptum est, erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione. Gratiam vero lucis pectoribus infundere, solius est ejus de quo dicitur: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem (0640C)venientem in hunc mundum. Omnem videlicet, qui illuminatur, sive naturali ingenio, sive sapientia divina. Sicut enim nemo a seipso esse, ita etiam nemo a seipso sapiens esse potest, sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est. Cujus utramque naturam, et divinam, videlicet, qua semper ubique totus manet, et humanam, ex qua in tempore natus, loco inclusus apparuit, consequenter evangelista describit dicens:

In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. In mundo quippe erat, et mundus per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suae praesentia majestatis, sine labore (0640D)regens, et sine onere continens quod fecit. Et mundus eum non cognovit, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundum namque hoc in loco dicit homines mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae a noscenda Creatoris sui majestate reflexos. In propria venit, quia mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit. In propria venit, quia in gente Judaea, quam sibi prae caeteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est. In mundo ergo erat, et in mundum venit per Incarnationem. Venire quippe vel abire, humanitatis est; manere et esse, divinitatis. Quia ergo, cum in mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit: dignatus est venire in mundum per humanitatem, ut vel sic (0641A)eum mundus cognosceret. Sed videamus quid sequitur: In propria venit, et sui eum non receperunt. Quem enim in potentia Deitatis cuncta creantem regentemque non cognoverant, ipsum in carnis infirmitate miraculis coruscantem recipere noluerunt; et quod gravius est, sui eum non receperunt, homines, scilicet, quos ipse creavit. Judaei, quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere venientem magna ex parte recusarunt; neque enim omnes recusarunt, alioquin nullus esset salvus, et supervacua ejus esset Incarnatio. Nunc autem multi cum ex utroque populo (0641B)non credendo respuerunt, multi credendo receperunt, de quibus evangelista consequenter insinuat, dicens:

Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus. Consideremus, fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis ejus. Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere unus. Descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum Patris sui dare posset, acquireret, Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere, hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriaeque suae faceret cohaeredes, qui quod ipse semper habebat (0641C)per naturam, acciperent per gratiam. Consideremus quanta virtus est fidei, cujus merito potestas datur hominibus filios Dei fieri. Unde bene scriptum est: Quia justus ex fide vivit (Habacuc II). Vivit enim justus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione profertur, sed ea quae per dilectionem operatur (Galat. V). Alioqui fides, si non habebat opera, mortua est in semetipsa (Jac. II). Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet. Curemus omnes, curemus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi. Videamus quod dicitur: Quotquot receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri. Quotquot (inquit) receperunt. Non est enim personarum acceptor Deus (Act. X), (0641D)sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Quo autem ordine credentes, filii Dei possent fieri, et quantum haec generatio a carnali distet, subsecutus evangelista designat.

Qui non ex sanguinibus (inquit) neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Carnalis quippe nostra singulorum generatio ex sanguinibus, id est, ex semine maris et feminae, a complexu conjugii duxit originem; at vero spiritalis Spiritus sancti gratia ministratur; quam a carnali distinguens Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Joan. III). Verum ne quis hominem dubitet filium esse Dei, et cohaeredem (0642A)Christi posse fieri, dat exemplum evangelista, quia et ipse Filius Dei homo fieri, et inter homines habitare dignatus sit, ut humanae particeps existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae donaret esse participes.

Et Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis. Quod est dicere: Filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus. Solet namque Scriptura modo animae, modo carnis vocabulo, totum designare hominem. Animae, videlicet, ut scriptum est: Quia descendit Jacob in Aegyptum, in animabus septuaginta (Deut. X). Carnis vero, ut rursum scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid (0642B)potest; sed hic per animam totus homo, ibi signatur per carnem. Sic ergo hoc in loco, quod dicitur: Et Verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi quam si diceretur: Et Deus homo factus est, carnem videlicet induendo, et animam, ut sicut quisque nostrum unus homo ex carne constat, et anima, ita unus ab Incarnationis tempore Christus ex divinitate, carne et anima constet, Deus ab aeterno in aeternum existens: verus ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suae personae, verum quem non habuerat.

Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Gloriam Christi, quam ante incarnationem videre non poterant homines, per incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem (0642C)miraculis resurgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem, illi maxime qui et ejus charitatem ante passionem transfigurati in monte sancto contemplari meruerunt, voce delapsa a Deo hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII), et post passionem resurrectionis, ascensionisque ipsius gloria conspecta, Spiritus ejus sunt dono mirifice refecti (Act. II); quibus omnibus manifeste cognoverunt quod hujusmodi gloria non cuilibet sanctorum, sed illi soli homini qui esset in divinitate unigenitus a Patre, conveniret. Quod autem sequitur: Plenum gratiae et veritatis; gratiae plenus erat et est homo Christus Jesus, cui singulari munere prae caeteris mortalibus datum est ut statim ex quo in utero Virginis (0642D)conciperetur, homo fieri inciperet verus esse Deus. Unde et eadem gloriosa semper virgo Maria, non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix recte credenda et confitenda est. Idem veritate plenus erat et est, ipsa videlicet Verbi divinitate, quae hominem illum singulariter electum, cum quo una persona Christi esset, assumere dignatus est: non aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans, sed ipsa apud Patrem manens totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis, quam non habebat suscipiens.

Joannes testimonium perhibet de ipso. Redemptoris nostri praecursor, testimonium de ipso perhibens, (0643A)celsitudinem humanitatis ejus, pariter et divinitatis aeternitatem, manifesta voce pronuntiat.

Clamat enim dicens: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. In eo namque, quod ait: Qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis, quia post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus, et mortem erat passurus, insinuat. In eo vero quod subjungit: Ante me factus est, sublimitatem ejusdem humanitatis, quae caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat. Quod enim ait: Ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, juxta quod de Joseph filiis, benedicente Jacob, scriptum est: Constituitque Ephraim ante Manasse (Gen. XLVIII), ubi recte potuit (0643B)dicere Manasses: Qui post me venit, ante me factus est, id est, qui post me natus est, potentia me regnante cessit; [ Forte regni antecessit] quemadmodum Joannes de Domino: Qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est, id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit. Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit, cum subjunxit: Quia prior me erat, id est, coaeternus ante saecula Deus erat, propterea me, licet posterior natus, gloria majestatis etiam in assumpta humanitate praeibit. Exposito autem evangelistae praecursoris Domini testimonio, quod de illo perhibuerit, redit statim suae quoque assertionis, quod coeperat, illi testimonium dare; nam sequitur:

(0643C)Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Superius namque dixit: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Quod cum praecursor quoque ejus testimonio confirmasset, dicens: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat, rursus ipse, quod coeperat exsequitur, dicens: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia. Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate, quia, sicut Apostolus ait, In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). De cujus plenitudine nos omnes juxta modum nostrae capacitatis accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram (0643D)donationis Christi (Ephes. IV). De solo namque Mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Omnes vero sancti non plenitudinem Spiritus ejus, sed de plenitudine ejus, quantum ille donat, accipiunt, quia alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, (0644A)dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Quia ergo de plenitudine Conditoris nostri non quiddam, sed quidquid boni habemus, accepimus, curandum summopere est ne quispiam de sua se bona actione vel cogitatione incautus extollat, ne si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit. Cum autem dixisset evangelista nos omnes de plenitudine Christi accepisse, confestim subjunxit, et ait: Gratiam pro gratia. Geminam ergo nos gratiam accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram vero in futuro. In praesenti quidem fidem, quae per dilectionem operatur (Gal. V); in futuro autem vitam aeternam. Fides quippe, quae per dilectionem operatur, gratia Dei est, quia ut credamus, ut diligamus, ut operemur bona, quae novimus, non ullis praecedentibus (0644B)meritis nostris, sed ipso largiente percepimus qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et ut vitam propter fidem, dilectionem et opera bona percipiatis (Joan. XV). Aeterna gratia est, quia ne a bono deviemus itinere, ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV). Notandum est quod quidam libri habent: Nos omnes accepimus de plenitudine ejus, et gratiam pro gratia. Aliquid primo de plenitudine ejus accepimus, et postea gratiam pro gratia, id est, de plenitudine ejus accepimus remissionem peccatorum, et gratiam, id est, vitam aeternam pro gratia fidei, quae per dilectionem operatur. Quae omnia ex uno fonte plenitudinis Christi nobis provenire certissimum (0644C)est. Quid ergo accepimus de plenitudine bonitatis illius? Ut, scilicet, remissionem peccatorum, ut justificemur in fide. Insuper quid? Et gratiam pro gratia, id est, pro gratia, in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam, quid tamen? nisi gratiam, hoc est, vitam aeternam. Sequitur:

Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Lex quidem per Moysen data est, in qua quid agendum, quid vitandum sit, coelesti jure decernitur; sed quod illa praecepit, non nisi gratia Christi completur. Illa siquidem monstrare peccatum, justitiam docere, et transgressores sui reos ostendere, valebat: porro gratia Christi diffusa per spiritum charitatis in cordibus fidelium facit ut quod lex praecepit impleatur. Unde illud (0644D)quod scriptum est, Non concupisces (Exod. XX), per Moysen lex, quia jubetur; sed per Christum fit gratia, quando quod jubetur impletur. Veritas autem facta est per Christum, quia umbram habebat lex futurorum bonorum (Heb. X), non ipsam imaginem rerum; et sicut alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X). Sed pro umbra lucem veritatis, pro figura legis ipsam imaginem rerum, quae figurabantur, exhibuit Christus, quando data Spiritus gratia aperuit discipulis suis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Lex per Moysen data est, cum populus aspersione sanguinis agni mundari praeceptus est. Gratia et veritas, quae in luce figurabatur, per Jesum Christum facta est, (0645A)cum ipse passus in cruce, lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lex per Moysen data est, quia populum praeceptis salutaribus instituit, si haec servaret, terram repromissionis intraturum; et in ea perpetuo victurum; sin alias, prosternendum ab hoste praedixit. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, quia dato Spiritus sui dono, et legem spiritaliter intelligi ac servari posse donavit: et eos qui servant in veram coelestis vitae beatitudinem, quam terra promissionis signabat, introducit. Quae sit autem summa gratiae et veritatis, quae per Jesum Christum facta est, evangelista subdendo manifestat.

Deum nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Nulla etenim gratia (0645B)major hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus cognosci, quam ea de qua unigenitus Dei Filius suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V), et de qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Quae nimirum beatissima perceptio gratiae et veritatis, quoniam in hujus saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum nemo vidit unquam, id est, nemo corruptibili adhuc et mortali carne ciacumdatus, incircumscriptam divinitatis potest lucem intueri. Unde manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum, nec videre potest (I Tim. VI). Nemo enim hominum Deus, nemo est humano (0645C)adhuc habitu aggravatus, humana conversatione caducus. Hinc est enim quod Moyses, qui Deum, quem in angelo videbat, in ipsa ejus natura videre desiderans, orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam tuam (Exod. XXXIII). Audivit: Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vivet (Ibid.). Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis perveniri debeat, evangelista consequenter exposuit, dicens: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit, cui simile est quod iste Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV), et alibi. Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI). Ipsius quippe ductu ad Patrem venire, ipsius magisterio (0645D)Patrem et Filium nec non et Spiritum sanctum unum Deum ac Dominum nosse debemus, quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens nobis, quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad ejus contemplationem fidelibus properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit: ipse sacramentis suae Incarnationis nos imbuens, sui nos spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus adjuvat. Ipse, peracto in hominis forma judicio novissimo, ad visionem nos divinae Majestatis sublimiter introducet, atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit. Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto Patris proverbialiter est cogitandus. In similitudinem enim sinus, quem habemus (0646A)in vestibus, haud putandus est Deus, qui humanorum forma membrorum compaginatus non est, sic sedere quemadmodum et nos; sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit, quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi. Non tunc autem solum enarrabit unigenitus Filius Deum, id est, sanctae individuae Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit hominibus, cum post universale judicium omnes pariter electos ad visionem claritatis ejus inducet; sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelium perfectorum mox a carnis corruptione solutis implere coeperit, quod promisit. Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo (0646B)meipsum illi (Joan. XIV). Meipsum, inquit, manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua cognoverunt mortalem, in mea jam me natura Patri et Spiritui sancto videre possint aequalem.

Hoc est testimonium Joannis, et caetera. Ex his verbis Joannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset, ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter supra se.

Nam confessus est, et non negavit; confessus est, Quia non sum ego Christus. Sed quia dixit non sum, negavit quod erat, ut veritatem loquens, ejus membrum fieret, cujus nomen sibi fallaciter non usurparet. Cum ergo non vult aperte nomen Christi, factus est membrum Christi, quia dum infirmitatem (0646C)studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. Quisnam sit, continuo exprimit, dum subjungit:

Ego vox clamantis in deserto. Scitis quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Joanne attestante, quia ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex ipsa vestra locutione cognoscitis, quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri, Joannes ergo vocem se esse asserit, quia verbum praecedit. Adventum itaque dominicum praecurrens, vox dicitur, quia per ejus ministerium Patris Verbum ab omnibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae solatium redemptoris annuntiat. Quid autem clamet, insinuat cum subjungit:

(0646D)Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quisquis ergo in superbia mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit, ne ad se Dominus veniat claustra animi seris vitiorum damnat. Sed adhuc qui missi sunt percontantur.

Quid ergo baptizas, si tu non es Elias, neque Christus, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae (0647A)veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, evangelista tacite innotuit, cum subjunxit, dicens:

Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Ac si aperte dicat: Illi Joannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. Sed sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. Unde Joannes quoque ad verba invidiae praedicamenta respondit vitae. Nam protinus adjungit

Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Joannes non spiritu, sed aqua, baptizatorum corpora lavat, sed tamen per veniam non lavat. Cur ergo baptizat, qui peccata per baptisma non relaxat? nisi ut praecursionis suae ordinem (0647B)servans, quia nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret imitatione sacramenti. Qui inter haec mysterium redemptoris nostri annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit, et nesciri, quia per carnem Dominus apparens, et visibilis stetit corpore, et invisibilis majestate. De quo etiam subdit:

Qui post me venit, ante me factus est. Sic namque dicitur ante me factus est, ac si dicatur ante positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante autem factus est, quia mihi praelatus. Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis causas aperuit, cum subjunxit: Quia prior me erat. Ac si aperte dicat: (0647C)Inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non angustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre genitus. Cui quantae reverentiae humilitatem debeat, subdendo manifestat.

Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et ipse Joannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam ejus calceamenti, (0647D)denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi in meritis non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina corruptionis nostrae assumpsit. Sed hujus Incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest quomodo incorporatur Verbum, quomodo vivificatur, Spiritu intra uterum matris animatur; quomodo is qui initium non habet, et existit, et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam (0648A)calceamenti ejus non valet, quia Incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc prophetiae spiritu agnovit. Quid est ergo dicere: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si aperte dicat: Quid mirum, si mihi ille praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis ejus mysterium non apprehendo.

Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Bene praecursor Domini nostri in Bethania dicitur baptizasse; nam Bethania domus obedientiae interpretatur, ut demonstraret per obedientiam fidei omnes ad Christi baptisma debere pervenire. Sicut enim Magis mandatum est per aliam viam reverti in patriam (Matth. V), ita nobis (0648B)praeceptum est, per aliam ad paradisi gaudia pervenire; nam nostri parentes per inobedientiae culpam inde ejecti sunt; nos vero per obedientiae bonum, et per observationem mandatorum Dei ad aeternam beatitudinis paradisum pervenire debemus.

Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se. Joannes interpretatur gratia Domini. Altera dies populo Christiano est sub gratia, qui pretioso sanguine Christi redemptus est. Altera dies fuit populo priori sub lege, qui mystico sanguine agni redemptus est a servitute Aegyptia. Ille agnus significabat istum Agnum quem praesentem beatus Baptista digito ostendebat, dicens:

Ecce Agnus Dei. Ecce innocens, et ab omni peccato (0648C)immunis, ut pote qui os quidem de ossibus Adam, et carnem de carne Adam, sed nullam de carne peccatrice traxit maculam culpae.

Ecce qui tollit peccata mundi. Ecce qui justus inter peccatores, mitis inter impios, hoc est, quasi agnus inter lupos apparens, etiam peccatores et impios justificandi habet potestatem. Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine justificet impios apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (III Petr. 1). Sequitur Joannes testimonium perhibens de Domino.

Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me (0648D)factus est, quia prior me erat. Post me venit vir, qui post me natus est in mundum, post me praedicare incipiet mundo. Qui ante me factus est, qui me potentia majestatis tantum, quantum praeconem judex; quantum sol Luciferum, licet post apparens antecellit. Quia prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Post me venit vir, tempus humanae nativitatis designat, in qua Joanne posteriorem Christum intellige. Qui ante me factus est, primatum regiae potestatis, quo etiam angelis praesidet, intuere. Quia prior me erat, aeternitatis divinae majestatem, qua Patri est aequalis, intellige. Post me venit vir, qui ante me factus est, q uia prior me erat. Post me venit humanitate, (0649A)qui ideo praecellit dignitate, quia prior me erat dignitate.

Et ego nesciebam eum, inquit. Certum est quia sciebat Dominum Joannes, cui testimonium perhibere missus est, quem judicem omnium venturum praedicabat, dicens: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Luc. III). A quo Spiritum sanctum dari debere testabatur: Ipse vos baptizabit, inquiens, Spiritu sancto (Matth. III), a quo seipsum ablui desiderabat, dicens: Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me (Ibid.)? Quomodo ergo dicit: Et ego nesciebam eum, nisi quia eum quem et ante noverat, perfectius jam, cum baptizaretur, agnovit; quem mundi Salvatorem et judicem noverat, hujus potentiam majestatis altius Spiritu sancto (0649B)super eum descendente cognovit? Neque enim dubitandum est quin beatus Joannes, cum spiritum sanctum licet corporali specie videret, cum vocem Patris licet corporaliter sonantem metuisset audire, multum ex hoc visu et auditu profecerit, multum de divinae pietatis excellentia, revelatis oculis mentis, scientiae coelestis acciperet, adeo ut comparatione intelligentiae, qua tunc illustrari coepit, eatenus illum, quantus esset, omnimodis sibi videretur ignorasse. Qui testimonium, in quod missus est, Domino diligenter perhibens, adjungit:

Sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Quod est aperte dicere: Non ideo veni in aqua baptizans, quia peccata mundi baptizando tollere possim, sed ut eum baptizando ac (0649C)praedicando manifestarem populo Israel, qui, in Spiritu sancto baptizans, ad tollenda peccata non solum Israel, sed et totius mundi, si ei credere voluerint, idoneus est. Propterea veni ego in poenitentiam baptizans, ut sic baptizando illi viam pararem qui baptizaret in remissionem peccatorum.

Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Bene in columbae specie descendit super Dominum Spiritus, ut discant fideles non aliter se membra ejus fieri, non aliter ejus Spiritu posse repleri, nisi simplices fuerint, nisi veram cum fratribus habuerint pacem, quam significant oscula columbarum. Habent autem oscula et corvi, sed laniant, quod columba omnino non facit, significantes eos qui loquuntur (0649D)pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum (Psal. XXVII). Columbae autem natura, quae laniatu innocens est, illis aptissime congruit, qui pacem sequuntur cum omnibus et sanctimoniam, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Atque ideo Spiritus in columba descendendo, non suam tantummodo vel ejus super quem descendit innocentiam simplicitatemque designat, sed eorum aeque qui sentiunt de illo in bonitate, et in simplicitate cordis quaerunt illum (Sap. I).

Et ego, inquit, nesciebam eum. Subaudi, tam subtiliter, quam in Spiritu in eum descendente cognovi.

(0650A)Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Baptizat Dominus in Spiritu sancto, per Spiritus sancti gratiam peccata dimittendo. Sive enim ipse aqua aliquos discipulorum suorum primus baptizaverit, per quos ad caeteros fideles baptismi rivus proflueret, eosdem etiam Spiritu baptizabat, peccata illis relaxando, et Spiritus sancti dona ministrando. Sive fideles ejus, invocato nomine ipsius, aqua baptizent electos, et chrismate sancto perungant, eosdem nihilominus ipse Spiritu sancto baptizat, quia nemo praeter ipsum peccatorum nexus solvere, et Spiritus sancti valet dona tribuere. Sed diligentius intuendum est, quia cum dixisset, super (0650B)quem videris Spiritum descendentem, addidit, et manentem super eum. Et in sanctos enim ejus Spiritus descendit; verum quia quandiu sunt in corpore, peccato carere nequeunt, qui coelestium contemplationi semper oculum mentis intendere non sufficiunt, sed saepius hunc ad terrenae curam conversationis inflectunt, in eorum procul dubio cordibus Spiritus aliquando venit, aliquando recedit. Unde dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, et quo vadat (Joan. III). Venit quippe ad sanctos, et ab eis vadit Spiritus sanctus, ut quem semper habere idonei non sunt, ejus per tempora redeuntis crebra luce reficiantur. In solo autem mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo, Spiritus perpetuo veraciter (0650C)manet, in quo nec sordidae cogitationis maculam, quam refugeret, ullam invenit. Mansit autem totus in illo, non ex eo solum tempore quo hunc Joannes super eum vidit descendentem, sed ex quo homo fieri incipiens, ejus ministerio et opere conceptus est. Idcirco autem super eum, in quo semper manebat, baptizatum descendere ostenditur, ut et Baptista ipse celsius jam quem praedicaret agnosceret, et credentibus daretur indicium, nequaquam se, nisi baptizatos aqua, Spiritus ejusdem posse baptisma mereri. Quaerendum est interea quomodo speciale Filium Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus, cum etiam discipulis ipse promittat eum, dicens: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat (0650D)vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV). Et paulo post: Quia apud vos manebit, et in vobis erit (Ibid.). Si enim apud servos Dei electos manet, et in illis erit Spiritus, quid magni est filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum ergo quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis autem hominibus, quandiu mortale corpus gestaverint, partim maneat in aeternum, partim rediturus recedat. Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem sequantur, pro aeternorum desiderio lugeant, esuriant et sitiant justitiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur; sed et pro observatione justitiae (0651A)persecutionem pati non vereantur: eleemosynis, orationibus, jejuniis, caeterisque Spiritus fructibus insistere desiderent. Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi, et daemones ejiciendi, vel etiam prophetandi possint habere virtutem. Manet semper, ut mirabiliter ipsi vivant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant.

Et ego, inquit, vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Supra dixerat: Post me venit vir, qui ante me factus est; nunc testimonium perhibet, quia hic est Filius Dei, utriusque naturae veritatem, et humanae videlicet et divinae, in una eademque Christi persona manifeste designans. Erubescat Manichaeus audiens: Venit vir. Conticescat Photinus (0651B)audiens: Hic est Filius Dei. Audiant mansueti, et laetentur, quia venit vir post Joannem fortior Joanne, qui baptizat Spiritu sancto, et quia hic est Filius Dei. Quia enim per superbiam recessimus a Deo, Filius per misericordiam factus est homo, ut idem ipse et per divinitatem Patri, et per humanitatem congrueret nobis; ac per humanitatem nostrae similem, pro nobis cum hoste confligere, per divinitatem Patri consubstantialem, ad imaginem nos Dei, et similitudinem, quam peccando amisimus, posset digne recitare, per nostrae mortem fragilitatis destrueret eum qui habebat mortis imperium, et per impassibilem suae divinitatis potentiam, reconciliaret nos Deo Patri.

Stabant Joannes, et ex discipulis ejus duo. Stabat (0651C)Joannes, quia credebat in Domino, et duo de discipulis ejus. Statim enim crediderunt, et secuti ambulantem. Debemus singula Scripturarum verba tractare, quare Joannes stans, et Dominus ambulans dicitur.

Et aspiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Agnus immaculatus, agnus anniculus, Agnus qui tollit peccata mundi, Agnus qui exterminatorem Aegypti populum Israel percutere non sinit. Ecce agnus Dei; et audierunt eum discipuli; quare voluit dicere, ecce. Quando dicitur ecce, quodammodo ille qui ostenditur digito demonstratur. Dicit ad discipulos suos: Quid me sequimini? quid me putatis magistrum habere? Ecce Agnus Dei; illum sequimini: illum oportet crescere, me autem minui. (0651D)Nemo prudentum eum qui minuitur sequitur, et relinquit eum qui crescit.

Et audierunt eum duo discipuli loquentem. Magistri imperium sunt secuti. Testimonium Joannis fides est discipulorum.

Et secuti sunt Jesum. Sequentes Jesum, reliquerunt Joannem; sequentes Evangelium, legem amiserunt. Sic tamen secuti sunt Evangelium, ut testimonio uterentur e lege.

Conversus autem Jesus, et videns eos. Discipuli Joannis cominus et coram antecessu Jesum videre non poterant, sed tergum illius sequebantur, ut viderent. Ergo illi discipuli faciem Domini videre non poterant. Convertit se, et quodammodo de sua majestate (0652A)descendit, ut possent discipuli contemplari faciem illius. Convertit se, ut ex lege a discipulis cernerentur. Conversus autem, et videns eos sequentes se,

Dixit: Quid quaeritis? Non quasi ignorans interrogat, sed interrogat ut mercedem habeant respondentes. Quid quaeritis? Non dixit, Quem quaeritis? ne se videretur ostendere; sed Quid quaeritis? Rem interrogat, ut illi personam significent. Quid quaeritis?

Qui dixerunt ei: Rabbi. Ipsa appellatio responsionis indicium est fidei. Quando enim dicunt Rabbi, quod intelligitur magister, et sequuntur eum, utique magistrum sequuntur, et dicunt:

Ubi habitas? Dicit eis: Venite, et videte. Volunt habitaculum nosse Jesu, volunt sibi ostendi qualem (0652B)habitationem habeat Salvator, ut cum ille ostenderit in quibus Christus habitet, tales se exhibeant, in quibus possit Dominus habitare; et dixit eis: Venite, et videte. Vultis videre habitaculum meum? Sermone explicari non potest, opere demonstratur. Venite, et videte. Isti quidem testimonio legis venerant, quia statim in ipso nomine confitentur, et dicunt Rabbi, quod interpretatur magister. Jesus autem respondens eis, dixit: Vos autem, qui discipuli estis Joannis, qui ex ipso nomine confessionem vestram demonstratis, et dicitis Rabbi, venite et videte ubi maneo.

Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo. Quia credebant, non in nocte manserunt, sed in die. Nox illa tenebras non habebat, ubi erat fides veri luminis, et apud eum manserunt (0652C)die illo.

Hora autem erat quasi decima. Ex lege veniebant ad Evangelium, ad fidem Christi mittebat illos legis Decalogus.

Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. In fide non est ordo. Ubicunque fidelis est anima, ibi annorum multitudo non quaeritur, nec paucitas. Andreas minor erat Simone Petro, et tamen non quaeritur aetatis modo, sed fidei. Jesum primus invenit. Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus. Nisi forte et haec dignitas est Andreae, quia Petri appellatur frater, super quam erat postea fundanda Ecclesia.

Qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit (0652D)hic primum fratrem suum. O vera pietas! Statim ut invenit Jesum, statim ut invenit margaritam, statim ut invenit thesaurum, fratri nuntiat, fratrem suum Simonem vocat, fratrem non tam sanguine quam spiritu. Quem fratrem habebat germanitate et sanguine, voluit habere et fide germanum; et dicit ei:

Invenimus Messiam. Nemo invenit, nisi qui quaerit. Iste qui invenisse dicit, ostendit quia diu quaesierit.

Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus. Diu quaesivimus Christum in Mose, in omnibus prophetis; et quem invenire cupiebamus, ipse nos invenit, et inventi invenimus.

(0653A)Et adduxit eum ad Jesum. Non dedignatur major minorem sequi, quia non erat ordo aetatis, ubi erat meritum fidei.

Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Necdum aliquid Petrus fecerat, et jam nomen meruit mutare. Nunquid plus crediderat Andrea? Quid majus fecit, ut a fratre plus acciperet? Quid majus fecerat? Minorem fratrem secutus est; et quem habebat discipulum, non dedignatus est habere magistrum. Tu es Simon filius Jona. Jona, lingua nostra dicitur columba. Tu es ergo filius Jona, tu es filius Spiritus sancti. Filius ergo dicitur Spiritus, quia humilitatem de Spiritu sancto acceperat.

In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit (0653B)Philippum, et dicit ei: Sequere me. Jam patet ex superioribus unde voluerit Jesus exire in Galilaeam, videlicet a Judaea, ubi erat Joannes baptizans, et testimonium illi perhibens quod esset agnus Dei, duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit: e quibus unus Andreas ad illum etiam fratrem suum Petrum adduxit. Patet juxta sensum spiritalem, et crebra expositione vestrae fraternitati jam cognitum est qui sit qui Dominum sequitur. Sequitur namque Dominum, qui imitatur. Sequitur Dominum, qui, quantum fragilitas humana patitur, ea quae in homine monstravit, filius Dei humilitatis exempla non deserit. Qui socius passionum existendo, ac consortium resurrectionis ejus et ascensionis pertingere sedulus exoptat. Sed non sine certi ratione (0653C)mysterii refertur, quod dicturus Philippo Jesus, Sequere me, voluit exire in Galilaeam. Galilaea namque transmigratio facta, vel revelatio interpretatur. In eo quippe quod transmigratio facta dicitur, profectum fidelium designat, quo vel de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsis virtutibus paulo proficere, ac de minoribus ad majora quotidie subire contendunt, quousque de hac convalle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis, Domino auxiliante, perveniant. In eo autem quod revelationem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti sancti laborant, insinuat. Cujus utramque interpretationem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem; (0653D)videbitur Deus Deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Haec est namque visio de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III). Bene ergo vocaturus ad sequendum discipulum Jesus, voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam, sive revelationem, ut, videlicet, sicut ipse, teste Evangelio, proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II), sicut passus est, et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam; sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere.

Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae (0654A)et Petri. Non est putandus evangelista fortuito et absque ratione mystica nomen civitatis de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset, voluisse monstrare, sed per nomen civitatis, typice, qualis tunc jam animo Philippus, qualis officio esset futurus, quales etiam Petrus et Andreas ostendere curasse. Bethsaida quippe Domus venatorum dicitur; et venatores utique erant, qui audiebant a Domino: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV). Venator et ille, qui antequam ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quantum capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit

Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus, Jesum filium (0654B)Joseph, a Nazareth. Quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis vinculis intextum invento fratri circumdat, quem ad aeternam cupit providus captare salutem! Illum dicit inventum quem Moses et prophetae venturum suis scriptis signaverunt, ut eo cunctis sequentibus intelligatur quod ipse sit cujus adventui praeconando universa veterum scripta servierint. Jesum nuncupat, quod nomen Christi futurum prophetarum oracula concinebant. Filium Joseph appellat, non ut hunc ex conjunctione maris et feminae natum asseveret, quem de Virgine nasciturum, in prophetis didicerat, sed ut de domo ac familia David, unde Joseph ortum noverat, secundum vaticinia prophetarum eum venisse doceret. Neque enim mirandum, si Philippus eum filium Joseph vocet, (0654C)cum et ipsa genitrix illius intemerata semper virgo Maria, quae virum non noverat, consuetudinem vulgi sequens sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II). Addit et patriam, A Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerant in prophetis: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II). Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantos undique veritatis casses praetendit.

Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph, a Nazareth. Neque immerito a Bethsaida, id est, domo venatorum oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter et gratiam accepisse monstratur. Nam sequitur:

(0654D)Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Nazareth, munditiae, sive flos ejus, aut separata interpretatur. Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Philippi Nathanael: A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse. Ac si aperte dicat: Potest fieri ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur, vel ipse videlicet mundi Salvator Dominus, qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatis, quique loquitur in Canticis canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cantic. II), et de quo propheta: Exiet, inquit, virga de radice Jesse, et Nazaraeus, id est, flos, de radice ejus ascendet (Isa. XI). Vel certe aliquis doctor eximius, (0655A)qui florem nobis virtutum, munditiamque sanctitatis praedicare sit missus. Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod, dicente Philippo: Quem scripsit Mosyes in lege prophetae, sequitur. Dicit ei Nathanael:

Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanael vidisse et nosse Dominum, quae alio in loco gererentur, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic majestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est, magistrum, sed et Filium Dei, ac regem Israel, id est, Christum, confessus est. Et libet intueri quam prudens laudanti (0655B)Domino confessio respondeat servi. Ille hunc verum Israelitam, id est, virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime haberet, astruxit. Iste eum non magistrum tantummodo, qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei, qui coelestia dona tribueret, et regem Israel, id est, populi Deum videntis, religiosa devotione fatetur, ut hac confessione suum quoque hunc regem, et se ejus regni militem significet. Potest autem haec Domini sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo, cum esset sub ficu, vidisse, super electione spiritalis Israel, id est, populi Christiani mystice intelligi: quem Dominus necdum per apostolos ejus ad fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum, misericorditer videre dignatus est, Paulo (0655C)attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate (Ephes. I). Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem dilectionis supernae insinuat; unde scriptum est: Qui servat ficum, comedit fructum ejus: et qui custos est domini sui, glorificabitur (Prov. XXVII). Sed quia primi parentes nostri reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt (Genes. III), potest haec arbor fici non incongrue male dulcorata generi humano consuetudinem peccandi signare: sub qua positos adhuc electos suos, sed necdum electionis suae gratiam cognoscentes, quasi (0655D)sub ficu constitutum, nec se jam videntem Dominus videt Nathanael. Novit enim Dominus, qui sunt ejus (I Tim. II). Quorum salvationi ipsum quoque nomen Nathanael aptissime convenit. Nathanael namque donum Dei interpretatur; et nisi dono Dei quisque vocatus, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia augescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum. Unde dicit Apostolus: Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, donum Dei est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Sequitur:

Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi, Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. De quo dicat, ipse subsequenter aperit, futuram credentibus spondendo (0656A)apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos, a se illuminandos praevidit. Majus est enim quod nos Salvator gratiae suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundum dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae majestatis ante saecula praescivit.

Amen amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Jam completum cernimus promissi hujus effectum. Videmus etenim coelum apertum, quia postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in eum credentibus supernae patriae patefactum (0656B)cognoscimus ingressum. Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis, quia praedicatores suos novimus sublimitatem divinitatis Christi, simul et humanitatis ejus infirma nuntiare. Ascendunt super Filium hominis angeli, cum docent praedicatores quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendunt super Filium hominis angeli, cum adjungunt iidem, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum conceditur, ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae praedicationis officium boni nuntii cognominentur. Et notandum quod Dominus seipsum filium hominis nuncupat, (0656C)Nathanael eumdem Filium Dei praedicat. Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interroget: Quem dicunt filium hominis esse? Responditque Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Marc. VIII). Et quidem justae dispensationis moderamine actum est, cum utraque ejusdem Mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino, vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis, purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret, ipse suam humilitatem, ille ejus fateretur altitudinem. Notandum quippe quod Dominus, qui beatum Nathanael vere Israelitam nuncupat, in hoc verbo, quod ait: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei (0656D)ascendentes super Filium hominis, visionem Jacob patriarchae, qui per benedictionem vocatus est Israel, ad memoriam reducit. Is namque, cum volens in quodam loco requiescere, lapidem capiti suo supposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Domini ascendentes et descendentes super eam, et Dominum innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac (Gen. XXVI). Surgensque mane, et debito cum pavore laudes Deo reddens, tulit ipsum lapidem, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. Hujus ergo loci Dominus facit mentionem, et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur.

CAPUT II. (0657A) Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae; et erat mater Jesu ibi. Nec vacat mysterio, quod die tertio post ea, quae superior Evangelii sermo descripserat, nuptiae factae referuntur, sed tertio tempore saeculi Dominum ad adoptandam sibi Ecclesiam venisse designat. Primum quippe saeculi tempus ad legem, patriarcharum exemplis; secundum sub lege, prophetarum scriptis; tertium sub gratia, praeconiis evangelistarum, quasi tertiae diei luce mundo refulsit; in quo Dominus et Salvator noster pro redemptione generis humani in carne natus apparuit. Sed et hoc, quod in Cana Galilaeae, id est, in coelo transmigrationis perpetratae, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat eos maxime gratia (0657B)Christi dignos existere, qui zelo fervere piae devotionis, et aemulari charismata meliora, ac de vitiis ad virtutes progredi bona operando, de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando transmigrare. Discumbente autem ad nuptias Domino, vinum defecit, ut vino meliore per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur gloria latentis in homine Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret. Quod si mysterium quaerimus, apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat ob carnalem Pharisaeorum interpretationem a prisca sua virtute desidere; qui mox tanquam litterae legalis superficiem evangelica coelestis gratiae virtute mutavit, quod est vinum fecisse in aqua. Sed primo videamus quid sit.

(0657C)Quod, deficiente vino, dicente matre Jesus ad eum: Vinum non habent, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nos jubet honorare patrem et matrem (Exod. XX); aut sibi esse matrem negaret, ex cujus carne virginea carnem suscipere non despexit, etiam Apostolo testante, qui ait: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I). Quomodo enim ex semine David secundum carnem, si non ex corpore Mariae secundum carnem, quae ex David semine descendit? Sed in eo, quod miraculum facturus ait: Quid mihi et tibi est, mulier? significat se divinitatem, quam miraculum erat patrandum, non temporaliter accepisse de matre, sed per aeternitatem semper habuisse de Patre. Quid mihi, inquit, (0657D)et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Qui divinitatem, quam ex Patre semper habui, cum tua carne, ex qua carnem suscepi, non habeo communem, nondum venit hora ut fragilitatem sumptae ex te humanitatis moriendo demonstrem. Prius est ut potentiam aeternae Deitatis, virtutes operando, patefaciam. Venit autem hora ut quid sibi et matri commune esset ostenderet, cum eam, moriturus in cruce, discipulo virgini virginem commendare curavit (Joan. XIX). Carnis namque infirma perpessus, matrem, de qua haec susceperat, pie cognitam, ei quam maxime diligebat discipulo commendavit: quam divina facturus, quasi incognitam se nosse dissimulat, quia hanc divinae nativitatis auctorem non esse cognoscit. (0658A)Hujus vero horae Dominus in cruce pendens, commemorans, dixit matri: Mater, ecce filius tuus; quasi dixisset: Ecce quod ex te sumpsi modo ostenditur moriendo quid est, quae tamen natura postmodum clarificanda erat in resurrectionis gloria.

Dixit mater ejus ministris: Quodcunque dixerit vobis, facite. Sciebat quidem mater ejus humanitatem filii sui, licet hoc modo videtur negare, quod poscebatur; mater tamen sciens pietatem filii, quod negare nollet, quod petebatur, fiducialiter mandavit ministris, ut mandata implerent jubentis filii.

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata. Graece enim aqua ὓδωρ dicitur. (0658B)Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere, et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex quibus tenebatur, corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi proposita est generi humano per sex saeculi habentis aetates, id est, usque ad tempus dominicae praedicationis. Et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt praecordia justorum, ut pote illius fide et dilectione solidata lapidis, quem vidit Daniel praecisum de monte sine manibus, factumque in montem magnum, et implesse omnem terram (Dan. II); et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem oculi sunt, id est, in Christo universitas scientiae spiritualis habitat. Cujus et apostolus Petrus meminit, (0658C)ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi, superaedificamini (I Petri II). Bene secundum purificationem Judaeorum positae erant hydriae, quia Judaeorum tantum populo lex per Moysen data est. Nam gratia et veritas Evangelii, non minus gentibus quam Judaeis per Jesum Christum facta est. Capientes, inquit, singulae metretas binas, vel ternas, quia Scripturae sanctae auctores et ministri, prophetae modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Virtus enim Dei et sapientia Christus est. Modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, juxta illud Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Verbum, Dominum, et Spiritum, totam, quae unus (0658D)Deus est, intellige Trinitatem. Sed quantum inter aquam et vinum, tantum distat inter sensum illum, quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit apostolis, eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit. Et quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias aquae, vino, qui in exordio mundanae creationis cuncta creavit ex nihilo: sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret se non ad solvendam improbandamque, sed implendam potius legem prophetasque venisse (Matth. V); neque alia se per evangelicam gratiam facere, et docere, quam quae legalis et prophetica Scriptura eum facturum docturumque signaret. Videmus ergo sex hydrias Scripturarum (0659A)aqua salutari repletas. Videamus eamdem aquam in suavissimum vini odorem gustumque conversam. In prima aetate saeculi, Abel justum frater invidens occidit (Genes. IV); et ob hoc ipse perpetua martyrii gloria beatus, etiam in evangelicis et apostolicis litteris justitiae laudem accepit, fratricida impius aeternae maledictionis poenas luit. Quicunque, his auditis, metuentes cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis, omnem odiorum et invidiae fomitem abjiciunt, Deo placere per sacrificium justitiae, modestiam innocentiae, virtutem patientiae curant: vas profecto aquae in Scriptura invenerunt, unde salubriter abluti potatique gauderent. Sed si intellexerint Cain homicidium Judaeorum esse perfidiam, occisionem Abel passionem Domini Salvatoris, (0659B)terram quae aperuit os suum, et suscepit ejus sanguinem de manu Cain, Ecclesiam esse, quae effusum a Judaeis Christi sanguinem, in mysterium suae renovationis accipiat, nimirum aquam in vinum mutatam reperiunt, quia sacrae dicta legis sacratius intelligunt. Secunda saeculi aetate inchoante, deletus est aquis diluvii mundus ob peccatorum magnitudinem (Genes. IV); sed solus Noe propter justitiam cum domo sua liberatus in arca. Hujus plagae audita vastatione horribili, paucorumque liberatione mirabili, quisquis emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum electis, exterminari timens cum reprobis, hydriam profecto aquae, qua mundaretur, vel reficeretur, accepit. At dum altius sapere coeperit, et in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua delente (0659C)peccatores, aquam baptismi, quae peccata diluit, in hominibus et in animalibus quae arca continebat multifariam baptizatorum differentiam, in columba, quae post diluvium ramum olivae intulit in arcam (Genes. VIII), unctionem Spiritus sancti, qua baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum miratur, quia in veteris historia facti, suam ablutionem, sanctificationem, justificationem prophetari contemplatur. Tertia saeculi aetate Deus tentans obedientiam Abrahae, filium unicum, eum quem diligebat, in holocaustum sibi offerre praecepit (Gen. XXII). Non differt Abraham facere quae jubetur, sed pro filio immolatur aries. Ipse tamen pro obedientiae virtute, eximia perpetua benedictionis haereditate donatur. Ecce habes Hydriam tertiam. (0659D)Audiens namque quanta virtus obedientiae, quanta mercede muneratur, et ipse obedientiam discere atque habere satagis. Quod si in immolatione filii unici dilecti passionem ejus intelligis, de quo dicit pater; Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). In qua, quia divinitate impassibili permanente, sola humanitas mortem passa est et dolorem, quasi filius offertur, sed aries mactatur: si intelligis benedictionis, quae promissa est Abrahae (Gen. XXII), in te, qui de gentibus credis munus esse completum nimirum de aqua vinum fecit tibi, qui spiritalem sensum, cujus fragrantia adinebriaris, aperuit. Quartae aetatis initiis David pro Saule regnum Israeliticae gentis sortitur, humilis, innocens, (0660A)et mitis exsul (Gen. XVIII). Porro ille cujus injusta persecutione cruciabatur abjectus est. Ecce hydria quarta fonte salutari repleta. Quisquis enim haec audiens humilitati atque innocentiae studere et superbiam coeperit atque invidiam suo de corde repellere, quasi haustum aquae limpidissimae, quo reficiatur, invenit. At si in Saule Judaeos persequentes, in David Christum et Ecclesiam significari cognoverit, illorumque perfidiam, et carnale simul imperium destructum, Christi autem Ecclesiae regnum semper esse mansurum, non solum utique vinum de aqua factum sentiat, quia se, suamque vitam et regnum, sed et ipsum regem sibi scriptum legere novit, ubi prius quasi de aliis veterem legebat historiam. Quinta aetate saeculi populus peccans, captivante (0660B)Nabuchodonosor, in Babylonem transmigratur (Esdr. I); sed post septuaginta annos poenitens, et correctus, in patriam per Jesum sacerdotem magnum reducitur; ubi domum Dei, quae incensa erat, et civitatem sanctam, quae destructa, reaedificat (Eccli. XLIX). Haec legens sive audiens quisquis peccandi metum corripit, et ad poenitendi remedium confugit, aqua hydriae purificantis ablutus est. Si vero intelligere didicerit, Jerusalem et templum Dei, Ecclesiam Christi; Babylonem, confusionem peccatorum; Nabuchodonosor, diabolum; Jesum sacerdotem magnum, verum aeternumque Pontificem esse Jesum Christum; septuaginta annos, bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur, videlicet, propter Decalogum, et septiformem (0660C)ejusdem Spiritus gratiam; videritque hoc quotidie fieri, aliis nimirum a diabolo de Ecclesia peccando raptis, aliis gratia Spiritus sancti per Jesum resipiscendo ac poenitendo reconciliatis, vinum de aqua factum habet, qui ad se pertinere quae scripta sunt intelligens, magno mox compunctionis quasi musto incalescens; quidquid sibi peccati captivantis inesse deprehenderit, per Christi gratiam liberari deposcit. Sexta inchoante saeculi aetate, Dominus in carne apparens, octava die nativitatis, juxta legem, circumcisus est (Luc. I); tricesima et tertia post haec ad templum delatus, et legalia pro eo sunt munera oblata (Luc. II). Haec intuentes ad litteram, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt evangelicae fidei subeunda mysteria, quando ipse benedictionem (0660D)gratiae afferens, qui legem litterae dedit, prius eam caeremoniarum ritu consecravit, qui cuncta divinitus constituit; et sic novae gratiae sacramenta suscipere simul et tradere curavit. Ecce hydria sexta ad abluenda contagia peccati, ad portanda vitae gaudia mundiorem caeteris astruens undam. Verum si in octavi diei circumcisione, baptisma, quod in mysterium divinae resurrectionis a peccatorum nos morte redemit, intelligis, in inductione in templum, et oblatione hostiae purificantis, figuratum cognoscis, fideles quoque de baptisterio ad altare sanctum ingredi, ac dominici corporis et sanguinis victima singulari debere consecrari; vino quidem de aqua facto, et quidem meracissimo, donatus est (0661A)Porro si circumcisionis diem ad generalem humani generis resurrectionem, quando mortalis propago cessabit, mortalitas tota immortalitate mutabitur, interpretaris, et circumcisos induci in templum cum hostis intellexeris, quando post resurrectionem, universali expleto judicio, sancti jam incorruptibiles facti, ad contemplandam perpetuo speciem divinae majestatis, cum bonorum operum muneribus intrabunt, tantum profecto vinum de aqua fieri videbis, cujus conditori recte protesteris, et dicas: Poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII)! Ergo Dominus vinum in gaudia nuptiarum non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua praecipiens, hanc mirabiliter convertit in vinum, quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate (0661B)donavit. Quam tamen ipse veniens sublimioris sensus virtute fecundavit. Namque carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritalibus spiritaliter sentienda reseravit. Vultis scire qualiter de aqua fecerit vinum? Apparuit post resurrectionem suam duobus discipulis ambulantibus in via, ibatque cum illis; et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant (Luc. XXIV). Vultis iterum audire, quomodo eodem sunt vino inebriati? Postmodum cognoscentes quis esset, qui eis verbum vitae propinabat, dicebant ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Ibid.) ?

Dicit ergo Jesus: Implete hydrias aqua; et impleverunt (0661C)eas usque ad summum. Quid per ministros, qui hoc fecere, nisi Christi signantur discipuli? qui impleverunt hydrias aqua: non quidem ipsi praeteritas mundi aetates legalibus ac propheticis scriptis implentes, sed ipsa intelligendo prudenter, et aperiendo fideliter, quia Scripturae, quae a prophetis ministrata est, et salubris est ad haustum sapientiae coelestis, et ad operum castigationem utilis. Impleverunt autem eas usque ad summum, quia recte intellexerunt nullum fuisse tempus saeculi a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam scriptis, viam vitae mortalibus panderent.

Et dicit eis, inquit: Haurite nunc, et ferte architriclino, et tulerunt. Architriclinus enim legisperitus illius temporis est, fortasse Nicodemus, vel Gamaliel, (0661D)vel discipulus tunc ejus Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus; et dum talibus verbum Evangelii creditur, quod in littera legis et prophetiae latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur. Et bene in domo harum nuptiarum, quae Christi et Ecclesiae sacramenta figurarent, triclinium, id est, tres ordines discumbentium altitudine distantes inesse describuntur, quia nimirum tres ordines fidelium sunt, quibus Ecclesia constat, conjugatorum, videlicet, continentium, et doctorum. Primus ordo discumbentium ad nuptias sponsi coelestis, id est, in Ecclesia fide et operatione gaudentium, gradus est conjugatorum fidelium; secundus continentium; supremus (0662A)praedicatorum. Unde convenienter perhibetur quod architriclinus vocato sponso dixerit:

Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Quia doctorum est cognoscere distantiam legis et Evangelii, veritatis et umbrae, cunctisque veteribus institutis, cunctis terreni regni promissis novam evangelicae fidei gratiam, et perpetuae coelestis patriae dona praeferre.

Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Hoc signo, quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed, quasi Dominus coeli et terrae, elementa prout voluisset, converteret. Pulchra autem rerum convenientia, qui, (0662B)initio signorum, quae, immortalis jam per resurrectionem effectus, immortalis vitae studia sola sectantibus ostenderet, carnalem prius et quasi insipidam mentem eorum sapore scientiae coelestis imbuit, post vero refectionis gloriam, majore eos spiritalis gratiae munere completurus. Sequitur namque hujus praefati signi mirabile sacramentum, quomodo ipse Jesus cum matre et fratribus ascendisset Jerosolymam, et ibi invenisset vendentes et ementes in templo, eosque qualiter inde ejecerit, dicente evangelista:

Descendit Jesus Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, ibique manserunt non multis diebus; et prope erat pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. Bene enim evangelista (0662C)ait descendisse Jesum in Capharnaum. Capharnaum vero villa pulcherrima interpretatur, significans hunc mundum, quo Dominus noster Jesus Christus pro salute humani generis, a paterna sede nunquam recedens, descendisse dicitur. Sed solet movere quosdam quod in exordio lectionis hujus evangelicae lectum est, quia, descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres ejus secuti sunt eum. Nec defuere haeretici qui Joseph virum semper beatae virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos quos fratres Domini Scriptura appellat. Alii majore perfidia alios eum ex ipsa Maria post natum Dominum generasse putarunt. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis scire et confiteri oportet, non tantum beatam (0662D)Dei genitricem, sed et beatissimum castitatis ejus testem atque custodem Joseph, ab omni prorsus actione conjugali permansisse immunem; nec natos, sed cognatos eorum more Scripturae usitato, fratres sororesve Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne, quaeso, sit jurgium inter me et te, et pastores meos, et pastores tuos, fratres enim sumus (Genes. XIII). Et Laban ad Jacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi (Gen. XXXIX)? Et quidem constat quia Loth, filius Aran, fratris Abraham, et Jacob sit filius Rebeccae sororis Laban, sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Joseph, fratres (0663A)Domini appellatos oportet intelligi. Quod autem appropinquante Pascha Jesus ascendit Jerosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat. Ne enim putarent servi absque crebris orationum bonorumque actuum victimis vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servos ad orandum immolandumque Dei Filius ascendit. Qui veniens Jerosolymam, quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit, videamus.

Et invenit, inquit, in templo vendentes oves et boves et columbas, et nummularios sedentes; et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de (0663B)templo, oves quoque et boves; et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Boves, oves, et columbae ad hoc emebantur, ut offerrentur in templo. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo, quae ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domino. Sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, ne ejus quidem, quae honesta putaretur, exhiberi, dispulit negotiatores injustos, et foras omnes simul cum iis, quae negotiabantur, ejecit. Quid ergo, fratres mei, quid putamus faceret Dominus, si, rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias, quae sibi immolarentur, (0663C)ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus, qui, ecclesiam ingressi, non solum intentionem orandi negligunt, verum etiam ea, pro quibus orare debuerant, augent; insuper et arguentes se pro hujusmodi stultitia conviciis odiisque vel etiam detractionibus insequuntur, addentes videlicet peccata peccatis, et quasi finem sibi longissimum incaute eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti judicis examinatione damnari. Nam bis quidem in sancto Evangelio legimus quod veniens in templum Dominus hujusmodi negotiatores ejecerit, nunc, videlicet, id est, tertio ante passionem suam anno, sicut ex hujus evangelistae sequentibus scriptis (0663D)agnoscimus, et ipso quo passus est anno, cum ante dies quinque Paschae sedens in asino, Jerosolymam venisset (Matth. XXI). Sed hoc idem eum in templo sanctae Ecclesiae, et examine quotidianae visitationis agere omnis qui recte sapit intelligit. Unde multum tremenda sunt haec dilectissimi, et digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid in nobis, unde merito flagellari ac de Ecclesia ejici debeamus inveniat; et maxime in illa quae specialiter domus orationis vocatur, observandum, ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo: Nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia? aut Ecclesiam Dei contemnitis (I Cor. XI)? Et a propheta cum Judaeis: Dilectus meus in domo (0664A)mea fecit scelera multa (Jerem. XI). Et quidem gaudendum est, quia ipsi sumus in baptismo templum Dei facti, teste Apostolo, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis ipsi (I Cor. III). Civitas regis magni, de qua canitur: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI), id est, fundamentum Ecclesiae, in soliditate fidei apostolorum et prophetarum. Sed nimis tremendum, quia praemisit Apostolus, dicens: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III); et ipse Judex justus: Disperdam, inquit, de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Psal. C). Gaudendum, quia in nobis Paschae solemnitas agitur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus. Pascha quippe transitus dicitur. Gaudendum, quia Dominus nostra (0664B)pectora, civitatem, videlicet, suam visitare, quia idem Pascha nostrae bonae actionis praesentia suae pietatis illustrare dignatur. Sed timendum satis, ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit agentes inveniat, et ipse se nobis, qualem non diligimus, districtus redditor ostendat. Ne nos in templo nummularios, ne venditores boum, ovium, columbarumve, reperiens, damnet. Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae sancti Spiritus dona designant, quia in marium boum juvamine solet ager exerceri. Ager autem est cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbi Dei praeparatum rite seminibus. Oves innocentes sua vestimenta vestiendis hominibus praestant, Spiritus super Dominum in columbae specie descendit. (0664C)Vendunt autem boves, qui verbum Evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu impendunt, quales reprehendit Apostolus, quia Christum non annuntient sincere (Tit. I). Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam (Matth. VI). Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est (Matth. X), sed ad praemium dant; qui impositionem manuum, qua Spiritus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt. Qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos mutuo dant in templo, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes, non quae Jesu (0664D)Christi. Verum hujusmodi operarios fraudulentos, quae merces maneat, ostendit Dominus, cum facto de funiculis flagello omnes ejecit de templo. Ejiciuntur enim de parte sortis sanctorum, qui inter sanctos positi, vel ficte bona, vel aperte faciunt mala. Oves quoque et boves ejecit, quia talium vitam ostendit esse reprobam. Funiculi, quibus flagellando impios de templo expulit, crementa sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos judici datur. Hinc etenim Isaias dicit: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isai. V); et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V). Qui enim peccata peccatis, pro quibus (0665A)Arius damnetur, accumulat, prolongat, nummulariorum quoque, quos expulerat, effudit aes, et mensas subvertit, quia, damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum, quas dilexere rerum, tollet figuram, juxta hoc quod scriptum est: Et mundus transibit, et concupiscentia ejus (I Joan. II).

Et eis, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Venditionem columbarum de templo auferri praecipit, quia gratia Spiritus gratis accipi, gratis debet dari. Unde Simon ille Magus, qui hanc emere pecunia voluit, ut majore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Non est tibi pars neque sors in sermone hoc (Act. VIII). Notandum autem quia non soli venditores sunt columbarum, (0665B)et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largiendo, pretium pecuniae vel laudis vel etiam honoris inquirunt, verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur, quasi sermones Dei; qui ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum. Quicunque ergo tales sunt, si nolunt, veniente Domino, de Ecclesia auferri, auferent ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam, videlicet, commendat, et divinam. (0665C)Ut enim verus Dei Filius intelligeretur, audiamus quid ipse dicit:

Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum sui patris cognominat. Ut rursum verus hominis Filius sentiatur, recolamus quod in ejus capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem comitem habuisse perhibetur. Sequitur:

Recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator ejecit impios de templo: Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et, quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur insistamus. Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet superbia tumidum, (0665D)si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus, in quantum facultas suppetit, castigare, polluta ac perversa corrigere; et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinere dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Dei consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid nostram fraternamve orationem impediat, totis viribus agamus. Sequitur:

Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus (0666A)diebus excitabo illud. De quo templo diceret, evangelista post aperuit, videlicet, de templo corporis sui, quod ab illis in passione solutum, ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia projicere debuerit e templo, respondit ideo se rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicujus macula peccati. Neque immerito typicum purgavit a sceleribus templum, qui verum Dei templum ab hominibus morte solutum divinae potentia majestatis excitare posset a mortuis.

Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis (0666B)illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt. Sed ne nos quoque spiritalem Domini sermonem carnaliter sentiremus, evangelista subsequenter de quo templo loqueretur exposuit. Quod autem aiunt, templum quadraginta et sex annis aedificatum, non primam, sed secundam aedificationem illius significant. Primus enim Salomon templum in maxima regni sui pace decentissimo septem annorum opere perfecit (III Reg. VI); quod destructum a Chaldaeis post LXX annos, jussione Cyri Persae, laxata captivitate, reaedificari coeptum est (II Par. XXXVI), sed filii transmigrationis opus, quod principibus Zorobabel et Jesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt (I Esdr. II, V), qui etiam numerus annorum (0666C)perfectioni dominici corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum, formam corporis humani tot dierum spatio perfici, quia, videlicet, primis sex a conceptione diebus lactis habeat similitudinem; sequentibus novem convertatur in sanguinem; deinde duodecim solidetur; reliquis decem et octo firmetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem et novem, et duodecim, et decem, et octo, quadraginta quinque faciunt; quibus si unum adjecerimus, id est, ipsum diem, quo discretum per membra corpus, crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus, (0666D)quia templum illud manu factum sacrosanctam Domini carnem, quam ex Virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat, quia aeque corpus ejus, quod est Ecclesia, quia uniuscujusque fidelium corpus animamque designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus. Adam vero primus post peccatum audivit: Terra es, et in terram ibis (Genes. III). Secundus vero Adam de se ipso ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Sparsus vero fuit primus Adam per universum mundum, qui in secundo collectus est: quod significat nomen Adam, quod quatuor litteris scribitur, id est α, δ, iterum α, et μ, quae quatuor litterae quatuor partes orbis designant, in quas sparsus est Adam in filiis suis: ideo (0667A)in principiis nominum partium mundi hae quatuor litterae leguntur. Nam ἄρκτος, quod est Septentrio, ab α incipit; et δύσις, quod est Occidens, a δ incipit, et ἀνατολὴ, quod est Oriens, ab α incipit; μεσημβρία, quod est meridies, ab μ incipit. Quae sunt quatuor partes orbis, ab his quatuor litteris incipientes, quae litterae, si in computo Graeco considerentur, quadraginta sex faciunt; nam α unum, δ quatuor, et iterum α unum, μ quadraginta, qui simul ducti quadraginta sex, mystice designant quadraginta sex diebus quibus templum corporis Christi in utero virginali aedificatum est. Caro autem Christi, quae de eadem sumpta est, destructa est a Judaeis, et a seipso iterum aedificata secundum Scripturas prophetarum, et ideo dicit evangelista:

(0667B)Hoc enim dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae. Scilicet Prophetarum, qui praedixerant, Christum tertia die resurgere.

Et sermoni quem dixit Jesus, id est, quod ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, hoc est, tertia die resuscitabo, quod vos solvitis in cruce. Sequitur:

Cum autem esset Jesus Jerosolymis in pascha die festo, multi crediderunt in eum, ipse autem Jesus non credebat semetipsum in eis, quia ipse sciebat quid esset in homine. Non enim sic credebant in eum, ut digni essent Christum habitare in eis, quorum fides catechumenis comparari potest, qui credunt in Christum, (0667C)sed Christus non credit seipsum eis, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). Nemini vero se credit Christus, nisi qui dignus est introire in regnum Dei. Nullus vero dignus est introire in regnum Dei, nisi qui renatus est ex aqua et Spiritu. Inde ecclesiastica consuetudo catechumenis corporis et sanguinis Christi communionem non tradit, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu, quibus tantum creditur participatio corporis et sanguinis Christi. Ex his autem multis, qui credebant in Jesum, unus erat Nicodemus iste; et ideo nocte venit, et non die, quia necdum illuminatus erat coelestis gratiae luce.

CAPUT III. Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps (0667D)Judaeorum, hic venit ad Jesum nocte. Princeps scilicet Judaeorum venit ad Jesum nocte, cupiens secreta ejus allocutione plenius discere mysteria fidei, cujus aperta ostensione signorum aliquatenus jam rudimenta perceperat; qui quoniam prudenter ea quae ignorabat ab illo quaerebat, investigare promeruit.

Rabbi, inquit, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. A Deo igitur Jesum ad magisterium coeleste mundo adhibendum venisse confessus est, Dominum cum illo fuisse, e miraculis prudenter intellexit; cum Deo tamen ipsum Deum esse non novit; sed quia quem magistrum noverat, veritatis (0668A)studiose docendum adhuc obtulit, merito ad agnitionem divinitatis ejus perfecte doctus subiit; merito utriusque nativitatis ejus, divinae, scilicet, et humanae, sed et Passionis atque ascensionis ipsius arcana percepit, nec non etiam modum secundae generationis, ingressum regni coelestis, aliaque complura doctrinae sacramenta Domino revelante didicit.

Respondit Jesus, et dixit ei: Amen amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat quia sine hujus luce fideles esse nequeunt. Quis enim sine lavacro regenerationis remissionem peccatorum consequi, et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui (0668B)nocte venit ad Dominum, necdum lucis mysteria capere noverat. Nam et nox, in qua venit, ipsam ejus qua premebatur ignorantiam designat. Necdum enim eorum numero sociatus erat quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V), sed inter eos potius remanebat, quibus loquitur Isaias: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Isai. VI). Respondit ergo Domino, et ait

Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? Quia enim secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua jam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset (0668C)impleri, quaerebat, ne hujus expers remanendo, vitae coelestis particeps esse nequiret. Notandum autem quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spiritali est regeneratione sentiendum: nequaquam videlicet eam, postquam semel expleta fuerit, posse repeti. Sive enim haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille, qui ita baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur jam planius instrui, et quia secunda nativitas non carnalis est, sed spiritalis, audire.

(0668D)Respondit namque Jesus: Amen amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cujus nativitatis modum subsequenter exponens, prorsusque a carnali distinguens, ait:

Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Natura spiritus invisibilis est, carnis visibilis; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur (visibilibus enim incrementis, qui in carne nascitur, per aetatum momenta proficit), spiritalis autem generatio tota invisibiliter agitur. Nam videtur quidem, qui baptizatur, in fontem descendere, videtur aquis intingi, videtur de aquis ascendere; quid autem in illo lavacrum regenerationis egerit, minime potest videri. Sola autem fidelium (0669A)pietas novit quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit. Filius mortis descendit, sed filius resurrectionis ascendit. Filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit. Filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit. Filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit. Sola hoc Ecclesia mater, quae generat, novit. Caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte, qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Unde in finem videntes gloriam sanctorum, dicent gementes in tormentis: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei (Sap. V)? Ait apostolus Joannes: Charissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (Joan. III). Quod natum (0669B)est ex Spiritu, spiritus est, quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur, invisibiliter in novum mutatur hominem, et de carnali efficitur spiritalis. Qui ideo recte non solum spiritalis, sed etiam spiritus vocatur, quia sicut substantia spiritus invisibilis est in aspectibus, ita is, qui per gratiam Dei innovatur, invisibiliter fit spiritalis, et Dei Filius, cum visibiliter omnibus caro et filius hominis appareat. Sequitur:

Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo vadat. Sic est omnis, qui natus est ex spiritu. Spiritus ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate, cujus cor gratia suae visitationis illustret. Et vocem ejus audis, cum te praesente loquitur is, qui Spiritu sancto repletus est. Sed nescis (0669C)unde veniat, et quo vadat, quia etiam, si te praesente quempiam spiritus ad horam impleverit, non potes videre quomodo intraverit, vel quomodo redierit, quia natura est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Et ipse enim invisibiliter agente spiritu incipit esse quod non erat; ita ut infideles nesciant unde veniat, et quo vadat; id est, quia per gratiam regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei, et vadit in perceptionem regni coelestis. Quaerente autem adhuc Nicodemo quomodo possint haec fieri, subjungit Dominus, dicens:

Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Non quasi insultare volens ei qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium, sed ad humilitatis (0669D)illum viam provocans, sine qua janua coelestis non potest inveniri.

Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit, ut in superiore lectione invenimus, cum de passione ac de resurrectione sui corporis, quod de terra assumpserat, loqueretur, dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; non tamen credebant verbo quod dixit; sed ne hoc quidem intelligere valebant, quia non de alio, quam de templo corporis sui diceret. Qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est divinae generationis capienda mysteria sufficiunt? Addit autem adhuc Dominus et de coelestibus sacramentis, et de terrenis instruere eum quem vidit sapienter ac diligenter (0670A)his quae audiret intendere. Coelestis namque est ascensio ejus ad vitam sempiternam; terrena vero ejus exaltatio ad mortem temporalem. Dicit ergo de coelestibus:

Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. (Subjungit vero de terrenis:) Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Merito autem quaeritur quomodo dicatur filius hominis vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec in terra loquebatur, jam fuisse in coelo. Nota est autem confessio fidei catholicae, quia descendens de coelo Filius Dei, filium hominis in utero virginali suscepit, eumque completa dispensatione passionis suae, resuscitavit a mortuis, et assumpsit in coelum. Non ergo caro (0670B)Christus descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo, nisi quia una Christi persona est, in duabus existens naturis. Atque ideo filius hominis recte dicitur et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo, quia quod in sua natura habere non potuit, hoc in Filio Dei, a quo assumptus est, habuit; sicut propter eamdem unius Christi personam, quae ex duabus exstat naturis, Apostolus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). Neque enim Deus in sua sententia, sed in homine assumpto sanguinem, quem pro Ecclesia funderet, habuit. Hinc etenim Psalmista dicit: Ascendit Deus in jubilatione (Psal. XLVI). Quomodo enim Deus, nisi in homine, ascenderet, qui in suae naturae majestate (0670C)semper ubique praesens adest? Sed et hoc quaerendum, quomodo dictum sit: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi se veraciter confidant ascensuros in coelum, promittente sibi Domino: Quia ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII). Cujus tamen nondum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum homo Christus Jesus electorum omnium caput est; itemque omnes electi ejusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam (Ephes. I); et rursum, Vos enim estis corpus Christi, et membra de membro (Ephes. V). Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore (0670D)suo, quod est Ecclesia. Qui in seipso quidem, primum cernentibus apostolis, eminentioribus nimirum membris suis ascendit, et exinde in membris suis quotidie ascendens, se colligit in coelum. Hinc est enim quod ipsum corpus ejus inter adversa hujus saeculi deprehensum gloriatur, et dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos (Psal. XXIX). Ac si aperte dicat: Qui occisum a Judaeis Christum, caput videlicet meum suscitavit a mortuis, ac frustratis omnibus inimicorum insidiis sublevavit in coelum, spero, me etiam de praesentibus periculis eruens, meo capiti junget in regno, quia nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Quisquis in coelum ascendere desiderat, ei qui de coelo descendit, (0671A)et est in coelo, se vera fidei et dilectionis unitate conjungat. Aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum. Unde alias ipse dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). Haec ideo in Nicodemo cunctis dicuntur catechumenis, ut discant ejus membris renascendo incorporari, per quem possint ascendere in regnum Dei. Et quia ascensio vel ingressus regni fieri non potest absque fide et sacramentis dominicae passionis, recte subinfertur:

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Mira magisterii coelestis arte dominus magistrum legis (0671B)mosaicae ad spiritualem legis ejusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis, atque humanae salvationis factam edisserens. Narrat quippe liber Numerorum quia pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuravit contra Dominum et Mosen (Num. XXIII); ideoque Dominus immiserit in illum ignitos serpentes, ad quorum plagas, et mortes plurimorum, cum clamarent ad Mosen, et ille oraret, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et ponere pro signo. Qui percussus, inquit, aspexerit eum, vivet; et ita factum est. Plagae igitur serpentum ignitorum venena sunt et incentiva vitiorum, quae animam, quam tangunt, spirituali morte perimunt. Et bene murmurans contra Dominum populus serpentum (0671C)morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur. Exaltatio autem serpentis aenei, quem dum percussi aspicerent sanabantur, passionem nostri Redemptoris signat in cruce, in cujus solum fide regnum mortis et peccati superatur. Recte enim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur, non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt astuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi (Genes. III), ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur, quia venit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII), quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis (0671D)serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis, quin potius percussos a serpentibus sua exaltatione sanabat, sic nimirum, sic Redemptor humani generis non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret. Sicut ergo Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita, inquit, oportet exaltari Filium hominis, quia sicut illi qui exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant sanabantur ad tempus a temporaria morte, et a plaga quam serpentum morsus intulerat, ita et qui mysterium dominicae passionis credendo, confitendo, sinceriter imitando aspiciunt, salvantur in (0672A)perpetuum ab omni morte, quam peccando in anima pariter et carne contraxerunt. Unde recte subjungitur: Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Jesum, non solum perditionem evadit poenarum, sed vitam etiam percipit aeternam. Et hoc inter figuram distat et veritatem, quia per illam vita protelatur temporalis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est ut quod intellectus bene sentit operatio condigna perficiat, quatenus confessio rectae nostrae fidei sobrie conversando, ad perfectionem promissae nobis vitae mereatur attingere. Verum, quia haec de Filio hominis dicuntur, quia exaltari in cruce, id est, mortem oportuit pati, ne putaret Nicodemus, filium (0672B)tantum eum hominis esse, a quo vita esset exspectan da perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem et filium hominis et mundi ostendere Salvatorem. Nam sequitur:

Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Unde notandum quod eadem de filio Dei unigenito replicat, quae de Filio hominis in cruce exaltato praemiserat dicens: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quia profecto idem Redemptor et Conditor noster Filius Dei ante saecula existens, Filius hominis factus est in fine saeculorum, ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam (0672C)vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad recipiendam quam perdidimus vitam. Sequitur autem:

Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo, quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Se interemit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum. Quare Salvator dictus est mundi? nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum. Salvari non vis ab ipso? Ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Videte quid ait:

Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit . . . . Quid dicturum sperabas, nisi judicatus? jam, (0672D)inquit, judicatus est. Notandum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus, qui sunt ejus (II Tim. II). Novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam. Novit in area sua triticum suum, novit et paleam; novit et segetem, novit zizaniam.

Jam judicatus est, qui non credit. Quare judicatus? quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.

Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum, omnia enim mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt (0673A)veritatem, et venerunt ad lucem? Hoc enim sequitur:

Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt. Quomodo ergo quidam bonum opus fecerunt, ut venirent ad lucem, id est, ad Christum; et quomodo quidam dilexerunt tenebras, si omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat? Et serpens ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanabat qui morsi fuerant, et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est, mors Domini propter mortales homines quos invenit injustos. Quomodo intelligitur hoc judicium, quoniam lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est enim hoc? Quorum (0673B)enim erant bona opera? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, magis tenebras quam lucem; ibi posuit vim. Multi enim dilexerunt peccata sua, quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accuses, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo, et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis, peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus unum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium bonorum operum confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, (0673C)facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas. Non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem, ut manifestentur opera tua, quia in Deo facta sunt: quia et hoc ipsum, quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas te tibi ostenderet. Sed qui etiam admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem, et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala, quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat; ipse agnoscit, et venit ad lucem: cui gratias agit, quod ille, quid in se odisset ostenderet; dicit Domino: (0673D)Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L). Et qua fronte dicit, nisi iterum dicat: quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper (Ibid.). Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet tibi illud Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit. Currite, ne tenebrae vos comprehendant. Sequitur autem:

Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram; et illic demorabatur cum eis, et illic baptizabat. Baptizatus baptizat, non eo baptismate baptizat quo est baptizatus: dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est, baptisma suum, re praebendo humilitatis exemplum, quia ipse (0674A)non respuit baptisma servi; et baptismate servi via praeparabatur Domino, et baptizatus est Dominus, viam se fecit ad se venientibus, ipsum audiamus. Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Si veritatem quaeris, viam tene; nam ipse est veritas, qui est via. Audiamus Joannem: Baptizabat Jesus: Diximus quia baptizat Jesus, quomodo Jesus, quomodo Dominus, quomodo Dei Filius, quomodo Verbum. Sed verbum caro factum est.

Erat autem Joannes baptizans in Enon juxta Salim. Locus quid est, ex nomine intelligitur, quia aquae multae erant ibi. Enon juxta Salim locus est, ubi baptizabat Joannes; et ostenditur nunc usque locus in octavo lapide Scythopoleos ad meridiem juxta Salim et Jordanem.

(0674B)Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Quare baptizat Joannes? quia oportebat ut baptizaretur Dominus. Quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Ne aliquis, magna licet praeditus gratia, vel potestate, contemneret baptizari. Ipse Dominus non contempsit baptismi sacramentum, quamvis in illo non esset quod mundaretur in baptismo, qui nullum habuit peccatum, quod dimitteretur in baptismi lavacro. Baptizatus est Dominus a servo, ne servus Domini baptismum contemneret. Nondum enim missus fuerat in carcerem Joannes. Ideo hoc dicit evangelista, ut intelligeretur haec miracula, quae ante posuit, primo anno doctrinae Domini nostri Jesu Christi, quae incipiebat a baptismo suo, acta esse: cujus anni gesta maxime alios intellexerit (0674C)evangelista facere.

Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Celantes enim discipuli Joannis magistrum, quia plures audiebant concurrere ad baptismum Christi, et praeferre Judaeos baptismo Joannis baptismum Christi, novissime venerunt ad ipsum Joannem ut solveret quaestionem quam habuerant cum Judaeis de discretione inter baptismum Christi et baptismum illius.

Et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quasi indignantes quod plures venissent ad batismum Christi, dixerunt: Omnes veniunt ad eum, et te dimittunt. Tuo baptismo baptizatus (0674D)est ille, ad cujus baptismum omnes modo concurrunt.

Respondit, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Non sum ego Christus. Si meo testimonio creditis, scitote me non esse Christum, sed illum illius baptismum esse, in quo remissio est peccatorum, et Spiritus sanctus datur, non meum: in quo tantummodo poenitentia dabatur, et fides in eum, de quo querimoniam nunc habetis. Non potest homo aliquid accipere, nisi fuerit illi datum de coelo. Praeco sum, ille judex. Ergo servus, ille Dominus. Ille sponsus, ego amicus sponsi. Illum oportet crescere, me autem minui. Veniebam illi viam parare, non me exaltare. Ego vox clamantis, (0675A)ille verbum Patris. Qui post me venit, ante me factus est, id est, dignitate mihi praelatus est. Cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Id est, nativitatis illius qua ex Virgine natus venit in mundum, enarrare mysterium. Audistis testimonium meum, credite testimonio meo, concurrite ad illum, in cujus baptismo est remissio peccatorum. Iste Joannes tantae auctoritatis habebatur, ut a populo Christus putaretur; sed ille falsum respuit honorem, ut solidam posset habere veritatem. Noluit de se jactare quod non fuit, ne sine eo esset qui semper fuit. Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non sum sponsus. Sed quid sum? Amicus sponsi, gaudens in vocem illius qui est sponsus, de quo dicitur: Rex omnis terrae Deus: et adorabunt eum omnes reges terrae; (0675B)omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). Ille est sponsus verus; sponsa vero sancta Ecclesia, ex omnibus congregata gentibus, de qua Apostolus ait: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Virgo est, et sponsum habet, quae quotidie generat, et virgo perpetua manet. Virginitas haec integritas est mentis, charitatis perfectio, unitas catholicae fidei, pacis concordia, castitas in corpore et anima, quia nihil valet corporis castitas sine catholicae fidei integritate. Cujus virginis, id est, universalis Ecclesiae amici sunt praedicatores evangelicae veritatis. Et ideo dicit iste Joannes: Amicus sponsi, qui stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Stat enim, qui in fide recta permanet, et quod credit praedicat. Quare stat? quia non cadit. Quare (0675C)non cadit? quia humilis est. Iste praecursor Domini in solida petra stabat, dum ait: Non sum ego Christus, non sum ego sponsus, sed amicus sponsi. Qui gloriam illius quaerit, qui misit eum, merito non cadit, merito stat, merito audit vocem sponsi, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Vox ergo sponsi est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Confessus est ergo Joannes, sicut superius audistis, quia non sum ego Christus. Quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum, veluti ut instigaretur (quasi invido enim narraverunt: Ecce ille facit plures discipulos quam tu ), ille confessus est quid esset, et inde meruit ad eum pertinere, quia non est ausus dicere quod est ille. Hoc ergo (0675D)dixit Joannes: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo. Ergo Christus dat, et homo accipit. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi, non sibi gaudium facit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit. Qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit, quia Deus sempiternus est. Talem se dixit Joannes, propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter suam vocem, et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum. De illo enim quondam qui cecidit, dictum est: Et in veritate non stetit (Joan. VIII); (0676A)de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? permanere in gratia ejus quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat. Sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat enim lumen verum, ait evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Si omnem, ergo et ipsum Joannem, quia ipse de hominibus erat. Sequitur. Et dicit Joannes:

Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes: quos arguit Apostolus in Epistola ad Romanos dicens: Existimantes se esse sapientes, (0676B)stulti facti sunt (Rom. I). Ergo Deus quod dat gratias agentibus, tollit non agentibus. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit: confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait: Hoc ergo gaudium meum impletum est.

Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc, Illum oportet exaltari, me autem humiliari? Magnum hoc Sacramentum est, antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille, ut dimitteret peccata: Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis; miseratio Dei, altitudo. Si ergo venit ille dimittere peccata, (0676C)agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciet misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui. Hoc est, illum oportet dare, me autem accipere. Illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, et extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Intelligat ergo homo qui accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur. Bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur, ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur (I Cor. IV). Haec testimonia, hanc veritatem etiam passionibus suis significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus est, ut et ibi appareret quid (0676D)est Illum oportet crescere, me autem minui. Hoc est, illum oportet exaltari, me autem humiliari; hoc enim significat et ipsa creatura lucis. Nam Christus natus est diebus crescentibus, Joannes vero decrescentibus, ut ostenderetur quid est Christus, hoc est lumen verum; et quid est Joannes, hoc est illuminatus ab eo. Crescamus nos in illo, et per illum, ut ille crescat in nobis, donec perveniamus ad perfectum diem. Audiamus adhuc quid Joannes de Christo dixerit, vel quid de seipso. Dicit enim:

Qui de sursum venit, super omnes est; et qui de terra est, de terra loquitur. Qui de sursum venit, super omnes est, id est Christus. Qui autem est de terra, terra est, et de terra loquitur, id est Joannes. Cum ergo (0677A)de terra loquitur omnis homo, terrenus est; et dum terrena loquitur, de terra loquitur. Qui vero illuminatus est ab eo qui est lumen verum, de divinis loquitur. Ergo sursum est gratia Dei, deorsum natura hominis. Carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur. Dum venit gratia Dei illuminans hominem, coelestia loquitur, sicut dictum est: Qui illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII), hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur. Si quid divinum a Joanne audisti, illuminantis est, non recipientis. Qui de coelo venit, super omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testatur.

Et testimonium ejus nemo accipit. Quod de coelo (0677B)venit, super omnes est, Dominus noster Jesus Christus, de quo superius dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Est autem super omnes; et quod vidit, et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse filius Dei, et audivit a Patre. Et quod audivit a Patre, quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum? Quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius est, Verbum Patris audivit. Imo Filius Verbum Patris est. Cum ergo Verbum Dei filius sit, Filius autem locutus est nobis, non verbum suum, sed verbum Patris se nobis loqui voluit, qui verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit et oportuit, dixit (0677C)Joannes: Qui de coelo venit, super omnes est; et quod vidit et audivit, illud testatur, et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, inquit, accipit, cur ergo Christus venit? Quoniam est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo. Horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo, quid est quod sequitur:

Qui accipit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est? Certe ergo nemo, nisi, ut ipse dicis, qui accipit testimonium ejus, signavit, quia Deus verax est. Respondit ergo fortasse interrogatus Joannes, quasi diceret nobis quid dixerit nemo, est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non (0677D)sint credituri, novit Dominus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus; et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam. Testimonium ejus qui venit de coelo, nemo accipit. Qui autem accipit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Signavit dixit, hoc est signum ponit in corde suo, quasi singulare et speciale aliquid, hunc esse verum Deum, qui missus est ob salutem humani generis. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi quia homo mendax est, Deus verax est, quia nemo hominum potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest? Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium ejus, et invenis: Qui enim accipit testimonium ejus, signavit quia Deus verax (0678A)est. Quis? Ipse qui de coelo venit, et descendit, super omnes est, Deus verax est.

Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse est Deus verax; ipse est Deus et Dominus noster Jesus Christus, de quo Apostolus ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV).

Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit: Missus sum ante eum? et: Qui me misit baptizare in aqua (Joan. I). Et de illo dictum est: Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam (Malach. III). Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta (0678B)(Matth. XII)? Si ergo et ipsum Dominus misit, et verba Dei loquitur, quomodo ad distinctionem de Christo eum dixisse accipimus: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adjungat.

Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem: Secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV). Hominibus ad mensuram dat, unico filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alii genera linguarum, alii dona curationum (I Cor. XII). Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes doctores? Nunquid omnes virtutes? Nunquid omnes dona habent sanitatum? (0678C)Nunquid omnes linguis loquuntur? Nunquid omnes interpretantur? Aliud habet ille, aliud iste; et quod habet iste, non habet ille. Mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus mensura datur et concordia, ubi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet: anima tamen una est, quae agit omnia; in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat; sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propria distributa. Sed Christus, qui dat, non ad mensuram accepit. Audi enim adhuc quod sequitur, quia de Filio dixerat.

Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater (0678D)diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ut nosses et hic quam distincte dictum est Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium, sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus, Quid est omnia. Ut tantum sit Filius, quantus est Pater.

CAPUT IV. Cum ergo audisset Jesus quia audierunt Pharisaei, etc. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod (0679A)plures discipulos baptizaret, ut hoc eis ad salutem pertineret sequendo eum ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari magis, non relinqueret Judaeam terram, sed propter illos maneret ibi. Quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerant, ut sequerentur: abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; sed quia in omni re quam gessit ut homo hominibus in se credituris praebebat exemplum, quia unusquisque servus Dei non peccat si secesserit in alium locum, videns furorem fortem persequentium se, aut quaeri in malum animam suam; videretur autem ibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset: fecit hoc ille Magister bonus, ut doceret, non quod (0679B)timeret. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit: Baptizabat Jesus plures quam Joannes, et posteaquam dictum est baptizabat, subjectum est, quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus. Quid ergo? Falsum dictum erat, et correctum est? an utrumque verum? quia Jesus et baptizabat, et non baptizabat. Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli miniterium corporis, praebebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, qui non cessat a mundando? de quo dictum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptistae personam dicentis: Hic est qui baptizat (Joan. I). Ergo Jesus adhuc baptizat. Et quousque baptizandi sunt, qui baptizandi sunt, Jesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum, (0679C)habet etenim superiorem magistrum. Sed forte dicat aliquis: Baptizat Christus quidem in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam suam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi. Mundans eam, unde? lavacro aquae in verbo (Ephes. V). Tolle aquam, non est baptisma. Tolle verbum, non est baptisma. Quaeri enim solet si in hoc baptismo discipulorum Christi Spiritus sanctus daretur, propter verba quae in sequenti hujus evangelii loco (0679D)leguntur, ubi dicitur: Spiritus sanctus nondum fuerat datus, quia Jesus non fuerat glorificatus (Joan. VII). Profecto dabatur Spiritus sanctus in hoc discipulorum Christi baptismo, licet non ea manifestatione, qua post ascensionem Christi decima die in igneis linguis datus est. Nam quod quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam visibiliter Deus operatur, pertinet ad gubernationem prudentiae, qua omnes divinae actiones, locorum, temporumque ordinis distinctione pulcherrima aguntur. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Joannem, et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum columbae specie (0680A)Spiritus sanctus visus est, sic intelligendum est, ante manifestum est visibilem adventum Spiritus sancti quoscunque sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc dicimus, ut intelligamus etiam per ipsam visibilem demonstrationem Spiritus sancti (qui adventus ejus dicitur) ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda plenitudinem ejus infusam. Sequitur:

Reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam. Quid est, reliquit Judaeam, nisi, reliquit infidelitate illorum qui eum recipere noluerunt, et lapidem quem aedificare debuerant reprobaverunt? et abiit per apostolos in Galilaeam, id est, in volubilitatem hujus mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus (0680B)sancti (Matth. XXVIII). Oportebat enim eum transire per Samariam. In lectione vero Evangelii, infirmitatem humani generis suscepisse Dominum Jesum Christum, plenissime nobis sanctus evangelista monstravit. Siquidem cum dixisset venisse Dominum in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph, in quo praedio erat fons Jacob, addidit:

Jesus, inquit, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra puteum. Quod praedium sanctus Jacob Joseph filio suo dereliquerat, quod non tam Joseph quam Christo arbitror derelictum, cujus figuram sanctus Joseph patriarcha portabat, quem vere sol adorat, et luna, omnes stellae, benedicunt. Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem (0680C)sibi patriarchae Israel vendicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum, quia legitimus patriarchae haeres sit factus. Dicit enim evangelista: Jesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic supra puteum. Evangelica Sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factisque signata, non hominibus patent, et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando, asserunt plerumque pro salute perniciem, et pro cognitione veritatis errorem. Hincque illud est sacramentum, quod scriptum est, Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Jacob, fessumque ab itinere resedisse, a muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem loco scripta discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primum tenendum, quod in (0680D)omnibus Scripturis summa vigilantia custodire oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem, admoneor ergo intelligere mundi hujus infimas partes (Ephes. IV), id est, terrenas, quo venit Jesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam in senectute veteris hominis, quo jubemur exui ut induamur novo, qui secundum Deum creatus est. Nam sexta aetas senectus est, quia prima infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate, id est, senectute, concluditur, quia in (0681A)senectute (ut dixi) humani generis, Dominus noster Creator nobis et Reparator advenit, ut moriente, scilicet, vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum luto terreno, in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Dictum est ab Apostolo: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior autem renovatur de die in diem (II Cor. IV). Rectissime omnino, quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus Christiana disciplina renuntiat, hora sexta venit Dominus, id est, medio die, unde jam incipit sol iste visibilis declinare in occasum, quoniam et nobis vocatis a Christo ad invisibilium amorem, homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae nunquam (0681B)occidit, revertitur, secundum apostolicam disciplinam non quaerens quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV). Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod dedit humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Isai. LIII). De humilitate vero loquitur Apostolus, dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem (Philip. II). Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam. Sed (0681C)quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae implenda gratiae venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritalis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit? Sed scilicet sciebat Deus mulieris illius fidem, quae quoniam Samaritana erat, solet Samariae idololatriae imaginem sustinere. Ipsi enim separati a populo Judaeorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant. Venerat autem Jesus Dominus noster, ut gentium multitudinem, quae simulacris servierat, ad unitatem fidei Christianae et incorruptae religionis adduceret. Non enim est, inquit, sanis opus medicus, sed male habentibus (Matth. IX). Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit.

Dixit ergo ad eam Jesus: Mulier, da mihi bibere. (0681D)Et ut noverat quae sitiebat Dominus noster, post paululum veniebant discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent; qui dicunt ei:

Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare quam vos nescitis. Dicunt discipuli ejus ad alterutrum: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Jesus: Cibus meus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus. Nunquid hic intelligitur aliud voluntas Patris qui eum misit, et opus ejus quod perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus ejus, talis et potus, quia propter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris (0682A)et perficeret opus ejus. Sed carnaliter intelligens respondit

Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere poscis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse qualem intellexerat. Sed quia ipse sitiebat fidem ejus, eidem sciendi Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait: si scires donum Dei; et sicut idem Joannes testatur alio loco dicens, quod stabat Jesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat, et bibat (Joan. VII), consequenter omnino: Qui credit in me, (0682B)sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Ibid.). Quia primo credimus ut haec dona mereamur. Hoc ergo flumen aquae vivae, quod illi mulieri volebat dare, merces est fidei, quam prius in illa sitiebat. De cujus aquae vivae interpretatione ita subjicit: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Ibid.). Hoc itaque donum Spiritus sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII). Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit, sic enim respondit:

Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus (0682C)est, unde ergo habes aquam vivam? Nunquid tu major es patre nostro Jacob qui dedit hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? Nunc vero jam Dominus exponit quid dixerit:

Omnis, inquit, qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum; qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit?

Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur, namque cum mulier dixit:

(0682D)Non habeo virum, dicit ei Jesus: Bene dixisti non habere te virum, quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir, hoc vere dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur, sed de illo dono Dei, si aliquid jam gustavimus, spiritualiter istud tractemus. Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est: Et nunc quem habes, non est tuus vir, de seipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi quinque viris servisti; nunc autem quem habes, id est, quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum (0683A)credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est, quinque librorum, copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit: Quinque viros habuisti, quasi nunc eos jam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, ille enim de me scripsit (Joan. III), quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritualiter intelligendos multo beatius amplectatur? Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, (0683B)quo lucem istam visibilem, et quoslibet colores, formasque corporum, cernimus. Alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum monumenta sentimus. Tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur. Quartus in ore gustus dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen. Quintus per totum corpus tangendo dijudicat calida et frigida, et dura et mollia, et levia et aspera; et quidquid aliud est, tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur, necessitate naturae mortalis, quia ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse infantes, et parvulos pueros, qui nondum (0683C)possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam legitimi, quoniam non eos error vitio proprio, sed Deo artifice natura contribuit. Cum aut quisque ad eam venerit aetatem in qua possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non illis sensibus rectoribus uteretur, sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subjiciens corpus suum, cum anima non jam viris quinque, id est quinque corporeis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse Spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est (0683D)(I Cor. XI), amplexa spiritalia, aeterna vita sine ullo separationis timore perfruitur. Quinis enim separe tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subjugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur: non eam Verbum Dei acceperat in conjugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc, id est: Removere ab affectione carnali in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor; et voca virum tuum, id est, In spiritu intelligentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo Spiritus (0684A)hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem regit: non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: Nemo scit quid est in homine, nisi spiritus hominis (I Cor. II), nam et ille Spiritus sanctus, spiritus Dei est; de quo iterum dicit: Sic et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (Ibid.). Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intentus est, et se pietate subjicit Deo, intelligit homo quae spiritaliter dicuntur. Cum autem diaboli error tanquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum, id est, spiritum qui est in te, quo potest homo intelligere spiritalia. Si enim lux veritatis illustret vir, adesse intelligitur. Voca igitur (0684B)virum tuum, ut ipse adsit cum loquor tibi, ut spiritalem aquam accipias. Cui virum se habere neganti. Bene, inquit, dixisti. Quinque enim viros habuisti, id est, quinque sensus carnales te in prima aetate rexerunt; et nunc quem habes, non est tuus vir, quia non est in te spiritus qui intelligat Deum, cum quo legitimum potes habere conjugium: sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit. Et fortasse ut intelligentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus, quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima ejus responsio est: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? secunda: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus (0684C)est; tertia: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire; quarta: Non habeo virum; quinta: Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam ista responsio carnalis est, carnalibus enim datus fuerat locus terrenus ubi orarent, spiritales autem in spiritu et veritate adoraruros Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulier responsione Christum fatetur omnium historiam esse docturum.

Dicit enim: Scio quoniam Messias venit, qui dicitur Christus; cum ergo venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat venisse non videt. Verumtamen, misericordia Domini, nunc error iste tanquam adulter expellitur.

Dicit enim ei Jesus: Ego sum, qui tecum loquor. (0684D)Quo audito, illa nihil respondit, sed statim, relicta hydria sua, abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc, quod relicta hydria discessit, negligenter praetereundum est: hydria enim fortasse amorem saeculi hujus significat, id est, cupiditatem: quia sibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est de terrena, conversatione hauriunt voluptatem: qua percepta, iterum in ejus appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad justitiam, sed (0685A)etiam ad salutem professura, praedicatura credidit.

Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit venire vir, nondum plene venit; prophetam Dominum putabat: erat quidem propheta, nam de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV). Item de illo dictum est ad Moysen: Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum similem tui (Deut. XVIII): similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam, proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu, incipit adulterum excludere: Video quia propheta es, et incipit quaerere quod illam solebat movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone (0685B)fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant; et ideo Judaei meliores se esse volebant, qui in templo adorabant Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis, quia dicebant eis: Quoniam vos in templo adoratis, et ideo vos nobis meliores esse perhibetis, quod nos non habemus: nunquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo adoraverunt? Nonne in isto monte adoraverunt, ubi nunc sum? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes, illi pro templo, isti pro monte inflammabantur adversus invicem. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia (0685C)propheta es tu, patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis adorare oportet. Dicit ei Jesus:

Mulier, crede mihi. Credit enim Ecclesia sponso, sicut scriptum est in Canticis canticorum: En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, et veni. Jam enim hiems transiit, imber abiit, flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit, vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II). Merito jam praesente viro audit mulier: Crede mihi, jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi, quia nisi credideritis, non intelligetis. Ergo, mulier, crede mihi:

Quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque (0685D)in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora, et nunc est, quando. Quae ergo hora?

Quando veri adoratores adorabunt non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia et corporeus mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum.

Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu oportet adorare. Nos adoramus quod scimus; vos adoratis quod nescitis, quoniam salus ex Judaeis est. Multum dedit Judaeis, sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe, cui adjunctus est altus (0686A)paries, ut pariter in lapide angulari, qui est Christus, copularentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a gentibus. Longe a se isti parietes, sed donec in angulo conjungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei. Secundum hoc ergo dictum est: Nos adoramus quod scimus. Ex persona siquidem Judaeorum sic dictum est, sed de qualibus fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt (Act. IV). Non repulit enim Deus plebem suam quam praesciit (Psal. XCIII). Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat. Vidit alia dicere eum cum quo loquebatur, qui jam plus esset quam propheta; et quid (0686B)responderit, videte. Dicit ei mulier:

Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ille nobis omnia demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus. Cum ille venerit, montem spernet, et templum evertet, docebit iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est, unctus Graece Christus est, Hebraice Messias. Ergo dicit ei mulier: Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia.

Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Vocavit virum suum; factus est vir ejus caput mulieris; factus (0686C)est Christus caput viri. Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc: Ego sum, qui loquor tecum; jam ultra quid diceret, quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat: Crede mihi?

Et continuo venerunt discipuli, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat (Luc. XIX), hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur.

Nemo tamen dixit: Quia quaeris, aut quia loqueris cum illa? Reliquit ergo hydriam suam mulier, audito: Ego sum, qui loquor tecum. Et recepto in corde Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, (0686D)et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria. Vas erat quo aqua hauriebatur. Graeco nomine appellatur ὑδρία, quoniam Graece aqua ὕδωρ dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projicit ergo hydriam, quae non jam usui, sed oneri fuit. Avida quippe desiderabat aqua illa satiari, ut nuntiaret Christum. Onere abjecto, cucurrit ad civitatem.

Et dicit illis hominibus: Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quae feci, nunquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum, et rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos, et venerant. Ille autem dixit: (0687A)Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? Ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes eorum, et jam instruit ut magister, non per circuitum, sicut illam, cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte.

Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit. Ergo et potus ipse erat in illa muliere ut faceret voluntatem ejus qui eum misit. Ideo dicebat: Sitio, da mihi bibere, scilicet, ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret. Corpus enim ejus est Ecclesia. Ergo, inquit, ipse est cibus meus ut faciam (0687B)voluntatem ejus qui me misit.

Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis ad messem, ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo.

Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte, quia jam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius est qui seminat, ut qui seminat simul gaudeat, et qui metit. Ego vos misi metere quod vos non laborastis. Alii laboraverunt, et vos in eorum laborem introistis. Quid ergo messores misit, non seminatores? Quo messores? ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, et seminatum (0687C)erat, jam maturum factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi jam prophetae praedicaverant, ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illa mulier pervenerat: Scio quia Messias veniet? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos. Quo? metere quod non seminastis; alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac et Jacob. Legite labores illorum: in omnibus laboribus eorum prophetia est Christi. Et ideo seminatores Moyses, et caeteri patriarchae, et omnes prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo jam Judaea messis parata erat: merito ibi tanquam matura seges fuit, (0687D)quando tot millia hominum pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes apostolorum ponentes (Act. IV), perditis humeri sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur. Vere matura messis. Quid inde factum est de ipsa messe? Ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum? et surgit alia messis, quae in fine saeculi metenda est. De ipsa messe dicitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. XII). Ad istam ergo messem non apostoli, sed angeli, mittuntur. Messores, inquit, angeli sunt. Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in finem. Illa vero messis jam matura erat, quod prius missi sunt discipuli, ubi et prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte (0688A)quid dictum sit: Simul gaudeat, et qui seminat, et qui metit. Dispares temporales labores habuerunt, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi suam, vitam aeternam.

Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum propter sermonem ejus, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecunque feci. Cum venissent autem ad illum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret; et mansit ibi duos dies; et multo plures crediderunt propter sermonem ejus; et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est: mulier prima nuntiavit, et ad mulieris testimonium (0688B)crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret; et mansit ibi duos dies; et plures crediderunt; et cum credidissent, dicebant mulieri: Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum iis qui foris sunt, et nondum Christiani sunt, Christus nuntiatur per Christianos amicos, tantum illa muliere, hoc est Ecclesia, annuntiante ut ad Christum veniant. Credunt per istam famam; manet apud eos biduo; hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures in eum credunt firmius, quoniam vere ipse est Salvator mundi.

Post duos autem dies exiit inde. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem (0688C)non habet. Confirmatis vero Samaritanis in fide et charitate, id est, gentibus, revertitur novissimis diebus hujus saeculi in patriam, in qua necdum honorem habuit; de qua ipse in hoc loco testatur quia propheta in sua patria honorem non habet. In patria vero miracula fecit, et non crediderunt in eum; in Samaria non fecit, tamen crediderunt unius feminae testimonio. In Filium enim Dei credidit Ecclesia apostolica praedicatione, quae a Synagoga rejecta est; unde in patria sua terrena ipso Christo praedicante non nisi pauci crediderunt. Et hoc est quod in alio loco unus evangelista ait: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). Majora opera fuerunt, totius mundi fides per apostolicam praedicationem, quam (0688D)Christi, qui in Judaea paucos admodum salvavit, in tantum paucos, ut discipuli sui, praeter duodecim, dimiserint eum, sicut dictum est: Multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant (Joan. VI).

Exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo; et ipsi ascenderunt ad diem festum. Forte miraculorum curiositate incitati, non voluntate praedicationis ejus audiendae

Venit ergo Jesus iterum in Cana Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Quasi diceret: Quamvis plena domus esset discumbentium, ubi miraculum in conspectu illorum fecit Christus, tamen pauci crediderunt in eum, dicente evangelista: Et crediderunt in eum discipuli (0689A)ejus. Et forsitan ad verecundiam dictum est civium suorum, et ad laudem alienigenarum. Nam Galilaei cives fuerunt Christi, et Samaritani alienigenae fuerunt. In sacra legitur historia:

Erat autem quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Regulus diminutivum nomen est a rege; et ideo forsitan regulus dicitur iste, quia salutem poposcit filio suo, qui plenam non habuit fidem, habuit et non habuit. Ideo audivit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Qui enim salutem quaerebat pro filio, procul dubio credebat. Neque enim ab eo quaereret salutem, quem non crederet Salvatorem. Quare ergo dicitur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante crederet quam signum videret? Sed mementote qui petit, (0689B)aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet et sanaret filium ejus. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illum credidit, quem non putabat posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non est locus ubi non est Deus. Ex magna ergo parte divisus est, quia honorem non dedit majestati, sed praesentiae carnali. Et salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit Deum. Sed Dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur indicat, solo jussu salutem reddidit, qui voluntate omnia (0689C)creavit. Qua in re hoc nobis solerter intuendum, quod, sicut alio Evangelista testante didicimus: Centurio ad Dominum dixit: Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur (Matth. VIII). Cui Jesus protinus respondit: Ego veniam, et curabo eum. Quid est quod regulus rogat ut ad ejus filium veniat, et tamen corporaliter ire recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc? nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qui ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur; cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime pervidemus. (0689D)Dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quid sunt. Redemptor vero noster, ut ostenderet quia quae alta sunt hominum sanctis despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines, sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat. Naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Hoc est quod Apostolus ait: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I).

(0690A)Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Incipiebat enim fidem habere in sermone Jesu, et ideo sanitatem meruit filii; et qui ex parte dubius venit, fidelis recessit; et ideo sanitatem meruit filii.

Jam servi occurrerunt ei nuntiantes quod filius ejus viveret. Interrogavit ergo horam in qua melius habuerat; et dixerunt ei: Heri, hora septima reliquit eum febris. Septenarius numerus sanctificatus est in donis sancti Spiritus, in quo sanitas hominibus credentibus constat, quia in sancto Spiritu, qui est donum Dei, remissio est omnium peccatorum credentibus. Septenarius quoque numerus, si dividitur in tria et quatuor, sanctam Trinitatem significat in ternario numero, et omnium creaturarum universitatem (0690B)in quaternario, propter quatuor elementa, quatuor animalia, et quatuor plagas mundi, et quatuor anni tempora, quae omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso creata sunt (Coloss. I), constant, et gubernantur; quoniam in ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII).

Credidit ipse, et domus ejus tota. Quia nuntiatus est ei filius sanus. Ad solum ergo sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud autem miraculum sola domus illa credidit. Quae res portendit in multitudine fidem gentium, et in paucitate fidem Judaeorum: gentes vero solo sermone, id est, praedicatione apostolica crediderunt; Judaei vero signa viderunt, et ipsum Dei Filium facientem, et tamen pauci crediderunt ex eis.

(0690C)Dilectio divinorum eloquiorum, et dulcedo intelligentiae sanctae Scripturae, et maxime humilis evangelicae veritatis, in qua verborum honesta simplicitas patet, et sensuum alta profunditas latet, adjuvante ipso Domino qui dat suavitatem, ut terra nostra det fructum suum, et nos ad loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Atque utinam tam efficax nobis esset loquendi sensus, quam vobis studiose audiendi data est intelligentia, dum video sine fastidio vos audire, et gaudio placato cordis vestri, a quo id quod salubre est, non respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et nunc de evangelica lectione. Duo pariter miracula humanae sanitatis leguntur, (0690D)unum invisibiliter per angelicam administrationem, alterum per dominicam praesentiam visibiliter exhibitum. Sed utriusque nobis sunt breviter exponenda mysteria, ne prolixae lectionis prolixa quoque explanatio cuiquam forte gravis existat. Probatica piscina, quae quinque porticibus cingebatur, populus est Judaeorum, undique legis custodia, ne peccare debeat, munitus. Recte etenim lex, quae quinque libris Moysi descripta est, quinario numero figuratur. Recte populus qui in quibusdam munditiam vitae servare, in quibusdam vero solebat immundorum spirituum tentamentis agitari, per aquam signatur piscina, quae nunc placida ventis stare, nunc eis irruentibus turbari consueverat. Et bene piscina eadem probatica vocatur: πρόβατα quippe (0691A)Graece oves dicuntur, quia erant nimirum in illo populo qui dicere Domino possent: Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi in saecula (Psal. LXXVIII). Vulgo autem probatica, id est, pecuaria piscina fertur appellata, quod in ea sacerdotes hostias lavare consueverant. Multitudo languentium quae in commemoratis porticibus jacebat, aquae motum exspectans, significat eorum catervas qui, legis verba audientes, suis se hanc viribus implere non posse dolebant, atque ideo dominicae auxilium gratiae totis animi affectibus implorabant. Caeci erant, qui necdum perfectam fidem habebant; claudi, qui bona quae noverant operandi gressibus implere nequibant; aridi, qui quemlibet oculum scientiae habentes, pinguedine tamen spei, et dilectionis (0691B)egebant. Tales in quinque porticibus jacebant, sed non nisi in piscinam angelo veniente sanabantur, quia per legem cognitio peccati, gratia autem remissionis non nisi per Jesum Christum facta est (Rom. III). Hunc designat angelus qui invisibiliter descendens in piscinam, et suggerens vim sanandi, movebat aquam. Descendit enim carne indutus magni consilii angelus, id est, paternae voluntatis nuntius in populo Judaeorum, et movebat peccatores doctrina sua, factus ut occideretur ipse, qui sua morte corporali non solum spiritualiter languentem sanare, sed et mortuos vivificare sufficeret. Motus ergo aquae passionem Domini, quae mota turbataque Judaeorum gente facta est, insinuat; et quia per eamdem passionem redempti sunt credentes a maledicto (0691C)legis, quasi descendentes in aquam piscina turbata sanantur, qui eatenus jacuerunt in porticibus aegroti. Legis siquidem littera, quae nescientes quid agendum, quid vitandum esset, edocuit, nec tamen edoctos ut sua decreta complerentur adjuvit, quasi eductos de sedibus ignorantiae prioris, in porticibus suis continebat, nec sanabat languidos. Gratia autem evangelica per fidem ac mysterium dominicae passionis sanat omnes languores iniquitatum nostrarum, a quibus in lege Moysi non potuimus justificari. Quasi ejectos de porticibus legis aegrotos in aquam piscinae turbidam ut sanari possint immittit, qui a peccatis quae lex ostenderat, per aquam baptismatis abluit, testante Apostolo, quia (0691D)quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Bene autem dicitur quia qui primus descendisset post motum aquae, sanus fiebat a quocunque languore tenebatur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV), et qui in unitate catholica Christi mysteriis imbuitur, sanus fit a quocunque peccatorum languore detineatur. Quisquis autem ab unitate discrepat, salutem, quae ab uno est, consequi non valet. Haec de primo evangelicae lectionis miraculo, quae Spiritus dedit, locuti sumus. Nunc de secundo quod ipse dederit, fraternitati vestrae loquamur. In quo etiam (0692A)ipso unus commendatur sanator, non quia omnipotentis pietas Salvatoris omnes quos ibi languentes invenit, sanare nequeat, sed ut doceret praeter unitatem catholicae fidei nullum cuilibet locum patere salutis.

Erat autem quidam homo, inquit, ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Homo iste, multorum infirmitate detentus annorum, significat peccatorem quemlibet enormi scelerum magnitudine vel numerositate depressum: cujus significando reatui etiam ortus temporis quo iste languebat congruit, nam duodequadraginta annos habebat in infirmitate. Quadragenarius autem numerus, qui denario quater ducto conficitur, pro perfectione rectae conversationis solet in Scripturis accipi, quia quisquis perfecta (0692B)conversatione se gerit, legis profecto dialogum per quatuor sancti Evangelii libros implet. A qua nimirum perfectione duo minus habet, qui Dei et proximi dilectione, quam legis pariter et Evangelii Scriptura commendat, vacuus incedit. Quod etiam mystice Dominus sanans infirmum docuit, cum ait:

Surge, tolle grabatum tuum et ambula. SURGE enim dicitur, id est, vitiorum torporem, in quibus diu languebas, excute, et ad exercitium virtutum, quibus perpetuo salveris, erigere. Tolle grabatum tuum; porta, id est, dilige proximum tuum, patienter ejus infirma tolerando, qui te adhuc tentationum fasce depressum diu patienterque sustinuit. Alter enim alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Rom. XII). Et sicut alibi dicit: Supportantes invicem (0692C)in charitate, solliciti servare unitatem in vinculo pacis (Ephes.). Ambula autem, toto corde, tota anima, tota virtute Deum dilige; et ut ad ejus visionem pertingere merearis, quotidianis bonorum operum passibus de virtute in virtutem progredere; nec fratrem quem sufferendo ducas, ob amorem ejus ad quem pergis, deserens, nec ob fratris amorem, ab illo quaerendo, cum quo manere desideras, intentionem recti incessus avertens. Sed ut perfecte possis salvari, surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Id est, relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre, et in universis quae agis vide ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndam faciem tui festines Redemptoris. Surge, bona operando; porta (0692D)grabatum, diligendo proximum; et ambula, exspectancto beatam spem, et adventum gloriae magni Dei (Tit. II). Sed mira perfidorum dementia, qui ad tam inopinatam diu lauguentis sanationem credere ac spiritualiter sanari debuerant, e contra scandalizatur, et salvato pariter ac Salvatori calumnias struunt: salvato quidem, quia Sabbato grabatum tulerit; Salvatori autem, quia Sabbato et illum salvari, et grabatum tolli praecepit. Quis melius de Sabbato, quam tanta divinitatis potentia nosset?

Dicebant, inquit, Judaei, illi qui sanatus fuerat. Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Litteram legis stulte defendebant, ignorando dispensationem ejus qui legis quondam edicta per servum decernens, nunc ipse adveniens, eamdem legem (0693A)gratia mutaret, ut quod juxta litteram diu carnales carnaliter observaverant, deinceps spirituales spiritualiter observandum cognoscerent. Sabbato quippe carnali, quod juxta Decalogum custodiebant, populus ab omni opere servili die septima vacare praeceptus est. Spirituale autem Sabbatum est in luce gratiae spiritualis, quae septiformis accipitur, non una, sed omni die nos ab inquietudine vitiorum manere feriatos. Si enim juxta vocem dominicam, omnis qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII), patet liquido quia peccata recte opera servilia intelliguntur: a quibus quasi in die septimo in perceptione gratiae spiritualis immunes incedere jubemur, nec solum a pravis continere, sed et bonis insistere factis, quod in hac quoque lectione Dominus typice ostendit, cum (0693B)eum qui duodequadraginta annos languebat in die Sabbati non solum surgere, verum etiam grabatum tollere et ambulare praecepit: videlicet insinuans eos qui longo vitiorum languore tabescunt, et, Dei ac proximi dilectionis inanes, quasi a perfecta virtutum summa duo minus habent, jam per donum sancti Spiritus a viis posse resurgere, eorumque discusso torpore, cum fraternae dilectionis honore ad visionem debere sui properare Conditoris. Quod autem is qui sanatus Jesum non in turba adhuc, sed post in templo cognoscit, mystice nos instituit, ut si vere Conditoris nostri gratiam cognoscere, si ejus amore confirmari, si ad ejus visionem pervenire desideramus, fugiamus sollicite turbam, non solum turbantium nos cogitationum, affectuumque pravorum, verum (0693C)etiam hominum nequam, qui nostrae sinceritatis possint impedire propositum, vel mala videlicet exemplo suo monstrando, vel bona nostra opera deridendo aut etiam prohibendo. Confugiamus seduli ad domum orationis, ubi secreta libertate Dominum invocantes, et de perceptis ab eo beneficiis gratias agamus, et de percipiendis humili devotione precemur. Imo etiam ipsi templum Dei sanctum, in quod venire et mansionem facere dignetur, existere curemus, audientes ab Apostolo: Quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est (I Cor. VI). Inter quae diligentius intuendum, fratres mei, quod inveniens in templo quem sanaverat Dominus, ait illi:

(0693D)Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quibus verbis aperte monstratur quia propter peccata languebat, nec nisi dimissis eisdem poterat sanari. Sed qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere, unde et caute praemonuit, ne amplius peccando gravioris sibi sententiam damnationis contraheret. Quod non ita sentiendum est, quasi omnis qui infirmatur ob peccata infirmetur. Saepe infirmatur homo, ne extollatur in donis Dei, sicut de Paulo apostolo legitur (II Cor. XII). Saepe etiam ut probetur, tribulatur, sicut beati Job patientia tribulatur; et probata est saepe infirmitas pro castigatione dare: Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XVIII). Quibusdam vero infirmitas pro gloria Dei datur, ut de caeco nato et (0694A)de Lazaro legitur (Joan. IX, XI). Novit Dominus pro quo quemlibet jubeat infirmari, saepe occulto hominibus judicio, sed nunquam injusto. Sed discamus flagellis piissimis Redemptoris nostri humiliter substerni, arbitrantes nos minus pati quam meremus, semper illius sententiae memores, quia beatus homo qui corripitur a Domino (Job. V). Et ipse in Apocalypsi: Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo (Apoc. III). Longaevo autem languente interius exteriusque sanato, id est et a flagellis apertae castigationis, et a peccatis quibus haec merebatur, erepto, Judaei, e contra male intus languentes, jam deterius aegrotare incipiunt, persequendo, videlicet, Jesum, qui haec faceret in Sabbato. Persequebantur autem eum quasi legis auctoritatem simul et divinae operationis (0694B)exempla secuti, quia et Dominus sex diebus mundi perfecta creatione, septimo requievit ab omnibus operibus suis (Gen. II); et populum sex diebus operari, septimo vacare praecepit (Exod. XXXV). Non intelligentes quia carnalia legis decreta paulatim erant spirituali interpretatione mutanda, apparente illo qui non tantum legislator, sed et finis legis est Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X). Neque animadvertentes quia Conditor in die septimo non ab opere mundanae gubernationis, et annuae, imo quotidianae rerum creatarum substitutionis, sed a nova creaturarum institutione cessavit. Quod enim dicitur: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. II), intelligendum est cessasse Deum a novarum conditione creaturarum. Quod vero hic ipsa Veritas ait:

(0694C)Pater meus usque modo operatur et ego operor. Operatur Pater et Filius, ut naturarum diversitas permaneat, quae in prima conditione mundi conditae sunt. Idem dictum est in Psalmis: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII); non incognita animarum genera, sed ejusdem substantiae animas quae in primo homine condita est reformat. Quapropter Psalmista cum non solum primordialem mundi creationem, sed et quotidianam creaturae gubernationem ad laudem Creatoris referret, ait inter caetera: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Si autem Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam recte confitemur, et omnia in sapientia fecit ac regit Deus, constat nimirum quia Pater usque modo operatur, et Filius. Ergo Pater meus, inquit, non sex solum, ut (0694D)putatis, diebus primis operatus est, verum usque modo operatur, non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant, propagando. Et ego operor, subauditur, usque modo, cum eo cuncta disponens, regens, accumulans. Ac si aperte dicat: Quid mihi invidetis? cur me vituperatis, coeli legis doctores, quod in forma hominis Sabbato salutem unius hominis operatus sim, qui in natura divinitatis una cum Deo Patre totum genus humanum, imo totam mundi machinam, et cuncta visibilia et invisibilia, quietus semper operor? Sed ipsi talis ac tanti mysterii minus capaces, propterea magis quaerebant eum interficere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum (0695A)dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. In eo maxime dolebant, quia is quem verum per infirmitatem carnis hominem cognoverant, verum se Dei Filium credi voluisset, id est, non gratia adoptatum, ut caeteros sanctos quibus loquitur Propheta: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI), sed natura Patri per omnia aequalem; non substantia, sed persona distantem: qui putabant Jesum Christum praedicando se facere quod non esset, non veraciter intimare quod esset. Commoti sunt ergo Judaei, et indignati sunt: merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo; sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant. Habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro enim illa templum erat, Deus (0695B)inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit Christus, Catholicis loquor. Nostis qui bene credidistis, quia non Verbum tantum, sed Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I); hac carne major est Pater. Ita Pater aequalis, et major. Aequalis Verbo, major carne; aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Commotis vero et turbatis Judaeis, quia se aequalem Christus Patri fecit, qui hominem tantum intellexerunt, non Deum, carnem viderunt, divinitatem non crediderunt, dixit eis: Non potest a se Filius facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Non alia opera facit Pater quae videat Filius, (0695C)et alia Filius cum viderit Patrem facientem, sed eadem opera ipse Pater et Filius. Sequitur enim: Quaecunque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Non cum ille fecerit alia, Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit, sed eadem opera sunt Patris et Filii; quomodo ea facit et Filius? Et eadem, et similiter, ne forte eadem, sed dissimiliter. Eadem, inquit, et similiter; nam omnia quae Pater facit, per Filium facit, sicut dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Ideo similiter dixit, quia eadem facit Filius quae facit et Pater; quia una Patris et Filii in divinitate substantia et operatio, una voluntas et potestas, una vita et (0695D)essentia; et aequalia omnia sunt in Patre et Filio, nisi quod Pater pater est, et Filius filius est: separatio est in personis, sed unitas in natura. Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Non debemus carnaliter intelligere hanc sententiam, quasi duorum hominum patris et filii, unius ostendentis, alterius videntis, unius loquentis, alterius audientis, quae omnia phantasmata cordis sunt. Talis cogitatio procul pectoribus Christianis expellenda est. Ergo de Filio et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Patri nec Filio ulla distantia divinitatis sit, sed una majestas. Quod enim ait Filium nihil facere, nisi quod viderit Patrem facientem, non id corporaliter intelligendum est, quia non corporalibus modis Deus videt, sed visus (0696A)ei omnis in virtute naturae est. Neque enim partitio esse potest in simplici natura divinitatis, sed idem est Filio videre, et esse. Ideo subjecit:

Omnia enim quaecunque facit Pater, eadem et Filius facit similiter. Significationem unius naturae ostendens, et unius operationis, quia communis est operatio Patris et Filii, quorum est una natura, una etiam operatio. Ideo consequenter subjunxit:

Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem, fidei nostrae esse doctrinam, ne scilicet Pater nobis in confusione esset, et Filius; et ne qua hic ignoratio in Filio possit intelligi aut Patre (opera enim omnia, quae ipse faceret, monstraret) continuo ait:

(0696B)Et major horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit quae mirentur. Et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos, sic et Filius quos vult vivificat. Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem; demonstratio operum, non ignorationis habet instructionem, sed nostrae fidei, quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem unitatis invexit. Demonstrare enim Patrem, est per Filium facere quae facturus est. Nam majora opera sunt resurrectio mortuorum, quae erit in novissimo die, quam istius languentis sanitas, qui Christi verbo sanatus est, ex quo nata est hujus occasio tota sermonis. Dicit (0696C)enim ut vos miremini; et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstraret aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem. Quae sint tamen illo majora, hoc enim facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera mortuos suscitare quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Non, sed omnia per ipsum. Ipsos itaque Filius quos et Pater, quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum. Sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete ergo hic non (0696D)solum potestatem Filii, verum et voluntatem. Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat, et ipsos Filius quos et Pater; ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Eadem quoque vita et vivificatio mortuorum. Et ideo dicit: Sicut Pater suscivat mortuos et vivificat quos vult, sic et Filius quos vult vivificat. Non enim alios Filius vivificat, alios Pater, sed una potestas unam vivificationem facit: quae etiam potestas uno ore honoranda est. Et ideo consequenter subjunxit:

Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Pater non judicat quemquam, quia Patris persona hominem non suscepit, nec in judicio videbitur, sed sola Filii persona in ea forma (0697A)qua judicata est injuste, juste judicabit vivos ac mortuos. Nec enim Filius videbitur in judicio in ea natura qua consubstantialis est Deo Patri, sed in ea qua substantialis est matri, et homo factus est. Ita intelligendum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ac si diceretur: Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium, quia Filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX). Quod ne conjicere potius, quam aperte demonstrare videamur, proferamus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex in forma Filii hominis apparebit: quae forma (0697B)non est Patris, sed Filii: nec ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre, ut sit in judicio conspicuus bonis et malis, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, quia nemo honorificat Patrem, nisi quod habeat Filium. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus quia Deus est, et aliud cum tibi commendatur Deus quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur, creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur. Cum vero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur, quia Pater dici non potest si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem (0697C)non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi: Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem, corrigit te ipse Filius, et revocat te, dicens: Ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, nec Patrem honorificat qui misit illum. Ego, inquis, majorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim sibi aliud vult ista sententia, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, (0697D)invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides quia ita sentiendum? Ubi majorem honorem dare vis Patri, ibi es contumeliosus in Patrem. Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem. Si vis, honorifica et Filium et Patrem.

Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit. Non nunc transit, sed jam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite: Qui verbum meum audit, et (non dixit, Credit mihi, sed) credit ei qui misit me. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus? loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere: Qui verbum (0698A)meum audit, et credit ei qui misit me, nisi, Quia verbum est in me? Et quis est qui audit verbum meum, nisi qui audit me, qui credit me? Credit autem ei qui misit me, quia cum illi credit, verbum ejus credit. Cum ergo verbo ejus credit, mihi credit, quia verbum Patris ego sum. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita. Cum ergo transierit in vitam, non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV). Fit proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam, a morte infidelitatis ad vitam fidei, a morte falsitatis ad vitam veritatis, a morte iniquitatis ad vitam justitiae. Est ergo et ista resurrectio mortuorum. Aperiat illam plenius, et lucescat nobis, (0698B)ut coepit.

Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint vivent. Hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de Incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est, id est, sic eum propter se factum accipiunt, minorem Patre in forma servi, ut credant quia aequalis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur, et hoc ipsum commendans dicit:

Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso. Quod ergo ait, dedit Filio vitam habere in semetipso, breviter dicat, Genuit Filium vitam in se habentem. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam, sed nascendo (0698C)vita est. Pater vita est et non nascendo, Filius vita nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater propter Filium est, Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est, et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit: vitam dedit Filio, ut habeat eam in semetipso, tanquam diceret: Pater, qui est vita in semetipso, genuit Filium, qui est et vita in semetipso. Pro eo enim quod genuit, voluit intelligi dedit, tanquam si cuiquam diceremus, dedit tibi Deus esse. Sequitur enim et dicit:

Et dedit ei potestatem judicium facere, quia Filius hominis est. Puto nihil esse manifestius. Nam quia Filius Dei est aequalis Patri, non accipit hanc potestatem judicium faciendi, sed habet illam cum Patre (0698D)in occulto. Accipit autem illam, ut boni et mali eum videant judicantem, quia Filius hominis est. Visio quippe Filii hominis exhibebitur et malis. Nam visio formae Dei, non nisi mundis corde (quia ipsi Deum videbunt [Matth. V] ) id est solis piis exhibebitur, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia ostendet seipsum illis. Et ideo vide quid sequitur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari, nisi illud quod revera miramur? Omnis qui intelligit, ut video, non diceret Patrem dedisse ei potestatem judicium facere, quoniam Filius hominis est, cum magis hoc exspectaretur ut diceretur, quoniam Filius Dei est; sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri videre iniqui non possunt, oportet autem ut judicem vivorum et mortuorum, (0699A)cum coram judicabuntur, et justi videant, et iniqui.

Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus; et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae: qui mala gesserunt, in resurrectionem judicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia Filius hominis est, ut resurgentes omnes viderent eum in forma in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est autem vita aeterna, nisi illa visio quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Nisi quemadmodum unum verum Deum, qui ostendit seipsum illis, non quomodo se ostendet (0699B)etiam puniendis. In forma Filii hominis, secundum illam visionem bonus est, quam visionem Deus apparens exhibet mundis corde, quoniam quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. XXI). Quando autem judicem videbunt mali, non eis videbitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae (Matth. XXIV), in numero utique malorum hominum et infidelium. Propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum, quaerens ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X). Cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus. Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (0699C)(Luc. VI). Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum, duas hic resurrectiones ipse Dominus Christus in his verbis nobis demonstrat. Primam, quae in fide est, resurgendo a peccatis, de qua ait:

Amen amen dico vobis quia veniet hora, et nunc est, in qua mortui audient vocem Filii Dei; alteram, ubi ait: Amen amen dico vobis quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. Illa prior est resurrectio animarum, ista sequens resurrectio erit corporum. Qui vero in hac prima resurgit, in secunda resurget ad gloriam. Qui vero in hac prima non resurgit, in secunda tamen resurget, (0699D)sed ad poenam. Utrumque facit Deus per Christum. Qui hic resurgit per eum, ibi resurget ad eum; qui hic per eum non resurgit, nec ibi ad eum resurget. Hora autem nunc est, ut resurgant mortui. Hora erit in fine saeculi, ut resurgant mortui; sed resurgant nunc in mente, tunc in carne. Resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carne factum Filium hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est, nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem compunxerunt (Joan. XXIV). Forma illa erit judex, quae stetit sub judice. Illa judicabit, quae judicata est. Judicata est enim inique, judicabit juste. Talis (0700A)apparebit judex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Distinctio est inter illud verbum, quod superius dixit, quod mortui audient vocem Filii Dei, et inter illud quod hic ait: Venit hora quod omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Ibi enim adjicit et qui audierint, vivent; hic vero simpliciter ait, audient vocem Filii Dei. Ideo illa resurrectio est ad vitam, ista vero quae futura est, de qua dicit: Audient vocem Filii Dei, audient, inquam, ut resurgant ad judicium, non addidit hic ad vitam, quia non omnes ad gloriam resurgent, sed multi ad poenam; ideo addidit de futura resurrectione: Procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii; id est, damnationis, (0700B)quia hic judicium pro poena posuit. Tunc erit ultima palea, et separabit bonos a malis, triticum a paleis. Tunc ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. Sequitur autem:

Non possum a meipso facere quidquam; sed sicut audio, judico. Fortassis ideo dixit, Non possum a meipso facere quidquam, quasi dixisset: A meipso non sum, sed a Patre. Pater enim a nullo alio est, Filius a Patre est. Ideo dixit: Sicut audio, judico, quia unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut audit, judicat; audit, videlicet, per unitatem substantiae, et proprietatem scientiae. Non judicat a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus est, ut diximus. Ab ipso enim audit Filius a quo genitus (0700C)est, quia non est a seipso, sed ab illo a quo genitus est. A quo illi est intelligentia, ab illo utique et scientia. Ab illo igitur audientia, nihil est aliud quam scientia. Potest quoque hoc ipsum quod dixit, sicut audio, judico, de humanitatis natura intelligi, quam Dei Filius ex Virgine sumpsit. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat video, sed audio. Audio enim tanquam praecipientis Patris imperium. Jam ergo sicut homo, sicut quo major est Pater, jam ex forma servi, non ex forma Dei sicut audio judico.

Et judicium meum justum est. Unde est judicium justum hominis? Sequitur: Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ista (0700D)missio incarnatio est Christi, quae ad hoc facta est, ut paterna voluntas in salutem humani generis per eum efficeretur. Videtur enim in hoc loco ex his verbis Salvatoris nostri, velle eum insinuare nobis duas naturas in se esse, et veram habere animam, in qua solet voluntas esse: quae sane tanta conjunctione commista est divinitati, ut tota voluntas in ea spiritalis fiat, non animalis, id est, carnalis. Nam consequitur:

Si ergo testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum, (et paulo post:) Qui me misit Pater, ipse testimonium perhibet de me. Nunc in se naturam hominis demonstrans, nunc in Dei majestate aequalem se significans Patri. Nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem (0701A)humanae carnis ostendens. Nunc doctrinam suam se non docere, nunc voluntatem suam non quaerere. Nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. Nam hic ait: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum (Joan. VIII); et paulo post: Si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum (Ibid.). Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem carnis? Nam et illud quod dixit: Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI); et: Filius a se nihil potest facere (hic, supra ); et alia multa hujusmodi; haec omnia non infirmant Filium, neque depretiant, nec a Patre disjungunt. Siquidem et haec ideo posita sunt, ut vera ejus incarnatio noscatur. Nam quod dicit: Ego (0701B)de Patre exivi; ego in Patre, et Pater in me; ego et Pater unum sumus; et, Qui me videt, videt et Patrem; et, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat: vera ejus divinitas approbatur, quia voluntas Patris et Filii una operatio, una denique gratia, eademque gubernatio est, sicut magister gentium docet ita scribens: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo (I Cor. I).

Alius est qui testimonium perhibet de me. In sequentibus ostendit quis sit ille alius qui testimonium perhibet de se, ubi ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Matth. III). Testimonium Patris est de Filio in baptismo, ubi vox facta est de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Simile quoque testimonium in monte sancto (0701C)perhibuit Pater audientibus tribus discipulis de Filio suo.

Et scio quia testimonium ejus verum est (Joan. XIV). Omne verum a veritate verum est. Deus enim veritas est; et quidquid verum est a Deo verum est. Atque id testimonium dixit quid sit.

Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me (deinde adjunxit): Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa quoque opera quae fecit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera; testimonium perhibet Pater qui misit eum. Perhibuit Joannes testimonium de Christo tanquam lucerna, non ad sanandos amicos, sed ad confundendos inimicos. Id enim antea praedictum erat a persona Patris: (0701D)Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI); super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae; sed illa lucerna dicit esse Solem in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo quia illius hominis testimonium non erat opus (nam ut quid mitteretur, si non erat?) sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae sibi sufficere arbitretur, ideo nec Dominus lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen edicit in lucerna manere debere. Dicit aliud testimonium Scriptura Dei, ubi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo, et in illa Scriptura Judaei spem posuerant, in lege, (0702A)scilicet, Dei ministrata sibi per Moysen famulum Dei.

Scrutamini, inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere; ipsa testimonium perhibet de me; et non vultis venire ad me, ut vitam aeternam habeatis. Qui vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam, ipsam interrogate cui perhibet testimonium, et intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen videbantur repudiare Christum, tanquam adversarium institutis et praeceptis quae Moyses tradidit, rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna. Omnes enim homines lucernae, quia et incendi possunt, et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent. Nam si ardebant, et exstinctae sunt, jam et putent. (0702B)Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Omnis ergo propheta ante Domini adventum lucerna est, de quo dicit Petrus apostolus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis, intendentes quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I). Lucernae itaque prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid apostoli? non lucernae etiam ipsi? Lucernae plane. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur, (0702C)sed est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). De Joanne dicitur: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Ibid.). De Christo autem: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quid est quod de apostolis ipsa Veritas ait, Vos estis lux mundi (Matth. XV)? Et de Joanne Evangelista: Non erat ille lumen (Joan. V)? Nec Joannes per se erat lucerna, nec apostoli per se lumen; sed a lumine Christo ille lucerna, et illi illuminati, qui est Sol verus oriens in cordibus credentium.

Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater, ipsa opera quae ego facio, (0702D)testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me. Superius dixit: Testimonium non accipio ab homine. Hic causam reddit cur ab homine testimonium non accepisset, quia habet testimonium Patris, et operum testimonia, sed habet majus quam sunt hominum. Ergo haec missio incarnatio est Christi, redemptio est nostra. Redemptio vero nostra est in ipsa veritate, qui ait: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X). Subjunxit vero huic testimonio Patris, de ipso Patre, quod Judaei, vel magis omnes infideles, excaecatis mentibus, veritatem divinitatis non possunt accipere, dicens:

Neque enim vocem ejus audistis unquam, neque speciem ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis (0703A)manens. Dicit Apostolus: Non enim auditores legis justificati sunt, sed factores verbi Dei (Rom. II). Id est, Filius Dei non manet in illorum cordibus qui non servant quae audiunt. Quod vero ait: Neque vocem ejus audistis, neque speciem ejus vidistis, in hoc ostendit substantiam divinitatis incomprehensibilem esse, et invisibilem, et vocem ejus non carnalibus audiri potuisse auribus, sed spirituali intelligentia per gratiam sancti Spiritus intelligi vel amari, secundum quod unicuique datum erat.

Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me; et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Non vultis venire, id est, non vultis credere, quia impossibile est sine fide placere Deo (0703B)(Hebr. XI). Venire nostrum ad Christum, id est credere verum illum Filium Dei, et veram nos per illum habere salutem. Omnis enim Scriptura sancta testimonium perhibuit Christo, sive per figuras, sive per prophetias, sive per angelorum ministeria. Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Joannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri prophetae et apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit testimonium operum suorum, quia per illos non nisi Deus perhibuit testimonium Filio suo.

Claritatem ab hominibus non recipio. Id est, laudem humanam non quaero, quia non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX); id est, non veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed ut (0703C)honorem omnibus darem spiritualem.

Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. Ideo dilectionem Dei non habuerunt, quia non crediderunt in eum qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum (Joan. VI). Ideo subjunxit;

Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me. Id est, non credidistis in me, qui ideo veniebam in mundum, ut glorificaretur nomen Patris.

Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quis est iste qui venit in nomine suo, nisi ille qui propriam gloriam quaerit, et non illius qui misit illum? Quis est quem accepturi erant Judaei, nisi Antichristus, qui venturus est propriam gloriam (0703D)quaerere? Et hoc erit illis peona peccati, quia noluerunt veritati credere, et credent mendacium.

Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ad invicem accipitis; et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Considerandum est intentius quantum sit jactantiae et humanae laudis ambitio malum, pro quo ipsa Veritas, aut credere non posse quosdam [ Supple declarat], quia saecularis gloriae erant. Quid est humanae laudis cupiditas, nisi superbae mentis elatio? Vult de se aestimari, quod in se habere non studet. Alter est interius, alter foris videri desiderat. Humilitas vero gloriam quaerit a solo Deo, superbia ab hominibus. Unde Joannes Baptista ab ipsa Veritate excellenter laudatus est, quod non esset arundo vento agitata (Matth. XI); quia non humanae laudis, nec (0704A)odiosae vituperationis aura flante flexibilis fuit, ideo gloriam habuit a Deo Christo, quia gloriam non quaesivit humanam.

Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, de quo vos maxime speratis. Ideo non accuso, quia non veni damnare, sed salvare. Moyses vero accusat, quia increduli estis voci illius. De me scripsit, dum ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, tanquam meipsum audietis eum (Deut. XVIII). Quid vero sequatur attendite: Erit, omnis anima quae non obedierit prophetae illi, exterminabitur de populo Dei.--Si illius litteris non creditis, quomodo meis credetis verbis? Quidquid enim lex vel prophetae scripserunt, omnia Christum venturum esse designabant. Si enim (0704B)Judaei legi vel prophetis credidissent, credidissent utique et Christum. Post haec verba mystica, et profundissimae intelligentiae Domini nostri Jesu Christi, quibus partim suae divinitatis, partim et humanitatis arcana mysteria, vel tunc audientibus, vel nunc legentibus demonstrare voluit, quinque panum miraculo seipsum ostendere qui esset voluit. Idcirco sequenter evangelista adjunxit.

CAPUT VI. Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, etc. Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod multis pro diversitate circumjacentium regionum vocabulis distinguitur; illis tantum locis mare Tiberiadis vocatur, ubi Tiberiadem civitatem aquis (ut aiunt) calidis salubrem habitationem praemonstrat. Siquidem interfluente (0704C)Jordane, duodeviginti passuum millibus in longum, et quinque extenditur in latum. Mystice autem mare turbida ac tumentia saeculi hujus volumina significat, in quibus pravi quilibet injuste delectati, quasi profundis dediti pisces, mentem ad superna gaudia non intendunt. Unde bene idem mare Galilaeae, id est rota, cognominatur, quia nimirum amor labentis saeculi in vertiginem corda mittit, quae ad perennis vitae desideria non permittit erigi; de qualibus Psalmista, In circuitu, inquit, impii ambulant (Psal. XI). Sed abeuntem trans mare Galilaeae Jesum multitudo maxima sequebatur, quae doctrinae, sanationis et refectionis ab eo coelestis munera summa perciperet. Sola illum gens Judaea (0704D)sequebatur credendo: postquam vero per incarnationis suae dispensationem fluctus vitae corruptibilis adiit, calcavit, transiit, maxima mox eum multitudo credentium secuta est nationum, spiritualiter instrui, sanari ac satiari desiderans, et cum Psalmista dicens: Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam (Psal. CXXIV); et iterum: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea (Psal. VI); et iterum de percipiendis ab eo vitae perpetuae alimoniis confisa: Dominus, inquit, pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII). Quod autem subiens in montem Jesus, ibi sedebat cum discipulis suis, sed veniente ad eum multitudine, descendit, atque hanc (0705A)in inferioribus refecit, quam in inferioribus paulo ante curaverat, nequaquam frustra factum credamus, sed ad significandum mystice quia doctrinam et charismata sua Dominus juxta percipientium capacitatem distribuit, infirmis quidem adhuc mentibus parvulis spiritu simpliciora monita committens, et apertiora credens sacramenta: celsioribus autem quibusque, et perfectioribus sensu secretiora suae majestatis arcana reserans, altiora devotae conversationis itinera suggerens, et altiora praemiorum coelestium dona promittens. Denique cuidam sciscitanti quid faciens vitam aeternam possideret, quasi inferius adhuc posito, communia suae dona largitatis impendit, dicens: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices. Honora (0705B)patrem tuum et matrem (Matt. XIX). Cui postmodum majora quaerenti, et velut ad montem virtutum ascendere cupienti; Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere, me (Ibid.). Cujus discretionem moderaminis non per se solum Dominus in carne docens exhibuit, verum nunc quoque per verbi sui ministros exhibere non cessat. Unde iisdem sub unius boni servi persona testatur, quia dare debeant conservis in tempore tritici mensuram, id est, pro captu audientium opportune et mensurate verbi dapes suggerere. Quod vero appropinquante Pascha Dominus turbas docet, sanat, et reficit, possumus ita mystice interpretari, quia Pascha nostrum transitus dicitur; et quoscunque (0705C)Dominus in aeterna munerum suorum suavitate recuperat, ad salubrem profecto transitum praeparat: ut carnales videlicet concupiscentias mentis sublimitate transcendant, infirma mundi desideria pariter et adversa coelestis regni spe et amore conculcent, et si necdum anima vel carne ad superna valeant pertingere, quia hoc nimirum in futuro promittitur. Quidquid tamen carnales quasi altum amplecti conspiciunt, comparatione aeternorum quasi nihil despiciant, juxta exemplum illius qui videns impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani (Psal. XXXVI), transiit temporalia contemplando, et quasi jam non esse videbat, quem cito tollendum praevidebat.

Cum sublevasset oculos Jesus. Et venientem ad se (0705D)multitudinem vidisse perhibetur, divinae pietatis indicium est: quia videlicet cunctis ad se venire quaerentibus, gratia misericordiae coelestis occurrere consuevit, et ne quaerendo errare possint, lucem sui Spiritus aperire currentibus. Nam quod oculi Jesus dona Spiritus ejus mystice designent, testatur in Apocalypsi Joannes, qui figurate loquens de illo: Et vidi, inquit, agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem (Apoc. V): qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.

Quod tentans Philippum Dominus, Unde, inquit, ememus panes, ut manducent hi? Provida utique dispensatione facit, non ut ipse quae non noverat discat, sed ut Philippus tarditatem suae fidei, quam (0706A)magistro sciente ipse nesciebat, tentatus agnoscat, et miraculo facto castiget. Neque enim dubitare debuerat, praesente rerum creatore, qui educit panem de terra, et vino laetificat cor hominis (Psal. CIII), paucorum denariorum panes sufficere turbarum millibus non paucis, ut unusquisque sufficienter acciperet, et jam saturatus abiret. Quinque autem panes quibus multitudinem populi saturavit, quinque sunt libri Moysi, quibus spirituali intellectu patefactis, et abundantiore jam sensu multiplicatis, auditorum fidelium quotidie corda reficit. Qui bene hordeacei fuisse referuntur, propter nimirum austeriora legis edicta, et integumenta litterae grossiora, quae interiorem spiritualis sensus quasi medullam celabant. Duo autem pisces, quos addidit, psalmistarum non inconvenienter (0706B)et prophetarum scripta significant, quoniam uni canendo, alteri colloquendo suis auditoribus futura Christi et Ecclesiae sacramenta narrabant. Et bene per aquatilia animantia figurantur illius aevi praecones, in quo populus fidelium sine aquis baptismi vivere nullatenus posset. Sunt qui putant duos pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illi personas significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat: quarum officium erat procellis et fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis, custodita sua integritate, cedere: prorsus more (0706C)piscium tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari: quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant. Ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Puer qui quinque panes et duos pisces habuit, nec tamen hos esurientibus turbis distribuit, sed Domino distribuendos obtulit, populus est Judaeorum, litterali sensu puerilis, qui Scripturarum dicta clausa secum tenuit: quae tamen Dominus in carne apparens accepit, et quid intus haberent utilitatis ac dulcedinis, ostendit, quamque multiplici spiritus gratia, quae pauca ac despecta videbantur, exuberaret, patefecit: haec per apostolos suos apostolorumque successores cunctis nationibus ministranda porrexit. Unde bene alii referunt evangelistae (0706D)quia panes et pisces Dominus discipulis suis, discipuli autem ministraverunt turbis (Matth. XIV; Marc. XVI; Luc. IX). Cum enim mysterium humanae salutis accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmatum est. Quinque siquidem panes et duos pisces fregit, et distribuit discipulis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent omnia quae scripta essent in lege Moysi, et prophetis et psalmis de ipso (Luc. XXIV). Discipuli apposuerunt turbis, quando profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI). Fenum in quo discumbens turba reficitur, concupiscentia carnalis intelligitur, quam calcare ac premere debet omnis qui spiritualibus alimentis (0707A)satiari desiderat. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isai. XL). Discumbat ergo super fenum, florem feni conterat, id est castiget corpus suum et servituti subjiciat, voluptates carnis edomet, luxuriae fluxa restringat, quisquis panis vivi cupit suavitate refici. Quisquis supernae gratiae dapibus renovari cupit, ab infirma vetustate deficiat. Quinque millia viri qui manducaverunt, refectionem vitae eorum qui verbo reficiuntur, insinuant. Virorum quippe nomine solent in Scripturis perfectiores quique figurari, quos feminea mollities nulla corrumpit: quales esse cupit eos quibus dicit Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini (I Cor. XVI). Millenarius autem numerus, ultra quem nulla nostra computatio (0707B)succrescit, plenitudinem rerum de quibus agitur, indicare consuevit. Quinario vero quinque notissimi corporis nostri sensus exprimuntur: visus videlicet, auditus, gustus, olfactus, et tactus. In quibus singulis quicunque viriliter agere et confortari satagunt, sobrie, et juste, et pie vivendo, ut coelestis sapientiae mereantur dulcedine recreari, nimirum quinque millibus virorum, quos Dominus mysticis dapibus satiavit, figurantur. Nec praetereundum quod refecturus multitudinem, gratias egit. Egit quippe gratias, ut et nos de perceptis coelitus muneribus gratias semper agere doceret, et ipse quantum de nostris profectibus gratuletur, et de nostra spirituali refectione gaudeat, intimaret. Vultis etenim nosse, fratres, quantum Salvator noster nostrae gaudeat saluti? (0707C)Narrat evangelista Lucas, dedisse eum discipulis potestatem calcandi super omnem virtutem inimici; eorumque nomina scripta esse in coelis indicasse; et statim infert: In ipsa hora exsultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X). Claret ergo quia saluti ac vitae fidelium congratuletur, qui Patrem gratias agendo collaudat, quod ea quae superbientibus abscondit, humilibus spiritu secreta revelaverat. Quod autem saturata multitudine, jussit discipulos colligere quae superaverunt fragmentorum, ne perirent, hoc profecto signat quia pleraque sunt arcana divinorum eloquiorum, quae vulgi sensus non capit, nonnulla quae per se quidem minus docti assequi nequeunt. (0707D)Haec ergo necesse est qui valent, diligentius scrutando colligant, et ad eruditionem minorum suorum vel dicto, vel scripto faciant pervenire, ne alimenta verbi, illorum desidia pereant, plebibusque tollantur, qui haec Domino donante interpretando colligere norunt.

Collegerunt ergo, inquit, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum. Quia duodenario numero solet perfectionis cujuslibet summa figurari, recte per duodecim cophinos fragmentorum plenos, omnis doctorum spiritalium chorus exprimitur, qui obscura Scripturarum, quae per se turbae nequeunt, et meditando colligere, et mandata litteris, suo pariter ac turbarum usui conservare jubentur. Hoc ipsi fecere (0708A)apostoli et evangelistae, non pauca legis et prophetarum dicta suis, interpretatione addita, inserendo opusculis, hoc sequaces eorum Ecclesiae toto orbe magistri, etiam integros nonnulli utriusque Testamenti libros diligentiore explanatione discutiendo, qui quantumlibet hominibus despecti, coelestis tamen gratiae sunt pane fecundi. Nam servilia cophinis solent opera fieri. Unde de populo qui in luto ac lateribus serviebat in Aegypto dicit Psalmista, Manus ejus in cophino servierunt (Psal. XX).

Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant, Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Recte quidem dicebant Dominum prophetam magnum, magnae salutis praeconem jam mundo futurum. Nam et ipse prophetam se (0708B)vocare dignatur, ubi ait: Quia non capit prophetam perire extra Jerusalem (Luc. XIII). Sed nondum plena fide proficiebant, qui hunc etiam Deum dicere nesciebant. Ergo illi videntes signum quod fecerat Jesus, dixerunt, Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Nos certiori agnitione veritatis et fidei videntes mundum quem fecit Jesus, et signa quibus illum replevit, dicamus: Quia hic est vere Mediator Dei et hominum, qui in mundo erat divinitate, et mundus per ipsum factus est; qui in propria venit humanitate quaerere et salvare quod perierat, ac recreare mundum quem fecerat: qui cum suis fidelibus per praesentiam divinitatis est in mundo omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Jesus autem cum cognovisset quia venturi essent ut (0708C)raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis, et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri posset ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descendisset? Significat ergo aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas: pavit, et ascendit. Quare autem ascendit cum cognovisset quod vellent eum rapere, et regem facere? Quid enim, non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino, nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Nunquid forte et hic aliquid significat nobis Jesus, cujus facta, verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere, et regem (0708D)facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum, tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni ejus? Etenim venerat modo non jam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum (Matth. VI; Luc. VI). Semper quidem ille cum Patre regnat, secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem prophetae regnum ejus etiam secundum quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. Erit ergo regnum Christianorum, quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi: erit aliquando manifestum regnum, quando (0709A)erit aperta claritas sanctorum ejus propter judicium ab eo factum, quod judicium supra ipse dixit quod Filius hominis facturus sit; de quo regno etiam Apostolus dicit, Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV). Unde etiam ipse dicit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV). Discipuli autem et turbae credentes in eum putaverunt illum sic venisse, ut jam regnaret. Hoc est velle rapere, et regem facere, praevenire velle tempus ejus, quo ipse caput se occultabat, ut opportune prodiret, et opportune in fine saeculi se declararet. Quare autem dictum est fugit? Neque enim si nollet, teneretur; si nollet, raperetur; qui si nollet, nec agnosceretur. Sed hoc significative factum est. Solus fugit, ne (0709B)carnaliter regnaret: quia solus ascendit in coelum, unde spiritualiter regnaret in sanctis suis. Fugit in montem ipse solus, primogenitus a mortuis, ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis. Quem sacerdos significabat semel in anno sancta sanctorum ingrediens non sine sanguine, ut interpellaret pro populo, sursum posito solo in monte agno, qui intravit in interiora veli, foris populo constituto (Coloss. I; Psalm. LXXI; Rom. VIII; Levit. XVI; Hebr. IX). Sed videamus, illo intra velum coelestis altitudinis morante, quid discipuli in navicula patiebantur. Quid est navicula quae a fluctibus jactatur, nisi Ecclesia, quae persecutionibus fatigatur et foris, et intus? Foris a paganis aperta persecutione, intus a falsis fratribus occulta seditione. Ideo addidit:

(0709C)Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare: et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. Cito dixit finitum, quod postea factum est. Venerunt trans mare in Capharnaum, et rediit ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt: et cum navigarent ad eum locum quo eos venisse jam dixit, recapitulando exponit quid acciderit.

Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad illos Jesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas; lux denique, quae charitas apud Joannem ipsum Evangelistam satis aperteque monstratur, ita ut diceret: Qui odit fratrem suum, in tenebris est (0709D)(I Joan. II), creberrime exstinguitur. Refrigescente charitate, abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus navem turbantes, tempestates, et venti clamores sunt maledictorum: inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur, turbatur navis. Vento magno flante mare exsurgebat, tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Tamen inter haec omnia navis ibat, ad terram properabat, portum quaerebat. Ita inter omnia tentamentorum genera Ecclesia proficiebat. Laborat, sed non mergitur. Christum exspectat, quando per eum ad portum perveniat tranquillitatis. Cum ergo remigassent stadia viginti quinque aut triginta, crescunt fluctus, augentur tenebrae, saeviunt tempestates; tamen navis ambulat. (0710A)Qui perseveraverit in finem, hic salvus erit (Matth. X). Nec ipse stadiorum numerus contemnendus esse videtur; nam quare dixisset evangelista, Quasi stadiis viginti quinque aut triginta? sufficeret dicere, viginti quinque, aut triginta. Quos numeros, aestimantis voce, non affirmantis protulit idem evangelista. Quaeramus numerum viginti quinque unde constat, unde fiat? De quinario. Quinarius ille numerus ad legem pertinet: ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illos languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo legem significat numerus viginti quinque, quoniam quinque per quinque, id est quinquies quinque faciunt viginti quinque, quadratum quinarium. Sed huic legi, antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. (0710B)Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Nam senarius numerus perfectus est, et partibus suis impletur, id est 1, 2, 3, nec aliae partes in eo inveniri possunt, nec illae partes conjunctae aliud quid conficere possunt nisi senarium numerum; propterea sex diebus Deus mundum perfecit (Gen. II), et quinque ipsi per sex multiplicantur, ut lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent legem venit Jesus, et venit quomodo fluctus calcans, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens; et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt Jesum, et qui conantur perseverare, expavescant, ne deficiant a Christo, fluctus calcantes saeculi. Cur timet Christianus, (0710C)dum Christus loquitur: Ego sum, nolite timere; confidite, ego vici mundum (Joan. XVI).

Voluerunt ergo eum accipere in navem, agnoscentes ac gaudentes securi facti, et statim fuit navis ad terram in quam ibant. Factus est finis ad terram, de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad fidem, id est ad perfectam tranquillitatem, quae non erit nisi in portu aeternae serenitatis; ubi tota charitas, et nulla iniquitas; tota felicitas, et nulla perturbatio, ubi sine fine regnabunt qui hic fortiter usque in finem vitae suae laborant.

Altera die, turba quae stabat trans mare, vidit quia alia navicula non esset ibi nisi una, et quia non introisset Jesus cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus abissent. Aliae vero supervenerunt naves a (0710D)Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agentes Domino. Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum, quaerentes Jesum. Insinuatum est tamen illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia navis non ibi erat. Venerunt autem inde et aliae naves juxta locum illum ubi manducaverant panem, in quibus eum turbae secutae sunt cum discipulis: ergo non ascenderat, alia navis illic non erat. Unde subito trans mare factus est Jesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret? Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat se turbis, a quibus rapi timuerat, et in montem (0711A)confugerat. Omnino confirmat et insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. Ecce ille qui in montem fugerat turbas, nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo regem faciant.

Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei, Rabbi, quando huc venisti? Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert: ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur: et quorum satiavit panibus ventrem, satiet sermonibus mentem, sed si capiunt; et si non capiunt, sumant quod capiunt, ne fragmenta pereant. Loquatur ergo, et audiamus.

Respondit Jesus, et dixit, Amen amen dico vobis, Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis (0711B)ex panibus meis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Jesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad Ecclesiam; alius vult pro se interveniri apud eum apud quem parum valet; ille sic, ille sic. Impletur quotidie talibus Ecclesia. Vix quaeritur Jesus propter Jesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis.

Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Quaeritis me propter illud? Quaeritis me, propter me. Ipsum enim insinuat istum cibum, quo in consequentibus illucescat.

Quem Filius hominis dat vobis. Exspectabat, credo, (0711C)iterum panes manducare, iterum discumbere, iterum saginari: sed dixit, Cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Superius diximus navem Ecclesiam Christi significare, quae tempestatibus hujus saeculi turbatur, et laborantes in ea portat, ut viriliter laborent, donec Christus comprimens fluctus persecutionum, reddat serenitatem. Hic vero dicit:

Altera die, turba quae stabat trans mare, vidit quia alia navicula non erat ibi, nisi una. Quid est, altera die turba stans super mare, nisi post ascensionem Christi turba stans in operibus bonis, non jacens in terrenis voluptatibus, sed exspectans unde veniat Jesus ad eos? Et hic una navis dicitur, sicut prius (0711D)una fuit Ecclesia Christi, in qua ille praesentialiter corpore versabatur. Nunc quoque una est, quae similiter in spe exspectant adventum illius. Sed quid est quod aliae naves venerunt a Tiberiade, nisi haereticorum conventicula, qui Jesum non sincera fide quaerunt, sub dolo calliditatis sua quaerentes, non quae Jesu sunt? Unde consequenter respondit eis Jesus, Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis, et saturati estis (Luc. VI). De illis vero qui saturati sunt, in alio dicit Evangelio: Vae vobis qui saturati estis (Ibid.) De esurientibus vero vitae panem, et justitiae cognitionem, dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Ad quem cibum hortabatur eos insequenti mox Christus sermone dicens: Operamini (0712A)non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Carnalis cibus perit, spiritualis vero permanet, quem Filius hominis vobis dabit.

Hunc enim Pater signavit Deus. Istum Filium hominis nolite sic accipere quasi alios filios hominis, quibus dictum est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV). Iste filius hominis sequestratus quadam gratia filius hominis, exceptus a numero hominum filius hominis est: iste filius hominis Filius Dei est, iste homo etiam Deus est. Unde et ipsa Veritas quae tunc loquebatur ad Judaeos, et nunc omnibus loquitur per evangelicae praedicationis verba, et qui sit ostendit, non qualem esse plurimi tunc aestimaverunt vel etiam nunc aestimant. Subjunxit vero: Hunc enim Deus Pater signavit. (0712B)Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est signare, ponere aliquid quod non confundatur cum caeteris. Signare, est signum rei ponere. Cuicunque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est signavit? proprium quiddam illi dedit, ne caeteris compararetur hominibus; ideo dictum est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV). Ergo signare quid est? Exceptum habere, hoc est prae participibus tuis. Itaque nolite me, inquit, contemnere, quia filius hominis sum: et quaerite a me cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis; sic sum filius hominis, ut Deus Pater me (0712C)signavit. Quid est signare? proprium aliquid mihi dare, quo non confunderer cum genere humano, sed per quem liberaretur genus humanum.

Dixerunt ergo ad eum, Quid faciemus ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis: Operamini escam, non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt, quod observando, hoc praeceptum implere poterimus?

Respondit Jesus, et dixit eis, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ut quid paras dentem et ventrem? Crede, et manducasti. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit: Arbitramur justificari hominem (0712D)per fidem sine operibus legis (Rom. III). Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur (Galat. V). Nec dixit, Hoc est opus vestrum, sed dixit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Judaei signa petunt.

Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi quod operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc (0713A)quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeretur. Non enim ausus est Moyses de se dicere, quod daret cibum non qui perit, sed qui habet vitam aeternam. Aliquid plus promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra producens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia temporalia quidem, in figura tamen spiritualia, quia veteri homini in Veteri Testamento promittebantur. Attendebant autem promissa per ipsum Moysen, et attendebant promissa per Jesum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibum qui perit; iste promittebat cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Attendebant eum plus promittentem, (0713B)et quasi nondum videbant majora facientem. Attendebant utique qualia fecisset Moyses, adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo, qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveritis quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista judicabant quae faciebat Jesus.

Patres nostri, inquiunt, manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna, forte contemnitis, sicut scriptum est, Dedit illis manna manducare (Exod. XVI). Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis dictum a Moyse, Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Et non talia operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de coelo.

(0713C)Dixit ergo eis Jesus, Amen amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis est, qui dat vitam mundo: et ipse cibus est, de quo paulo ante locutus sum: Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; quod significabatur, contemnitis. Non ergo Moyses dedit panem de coelo. Deus dat panem. Sed quem panem? forte manna? Non, sed panem quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Jesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis enim Deus est qui descendit de coelo, (0713D)et dat vitam mundo.

Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est: Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam (Joan. IV); continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia nolens: Da, inquit, mihi, Domine, de hac aqua; sic et isti: Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.

Dixit ergo eis Jesus: Ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, et non sitiet unquam. Utroque enim illo significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. (0714A)Panem de coelo desideratis? Ante vos habetis, et non manducatis.

Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum perdidi. Nunquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit (Rom. III)? Vide enim quod sequitur.

Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me non ejiciam foras. Quale est illud intus, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum. Nonne illud secretum est quo intrabit ille cui dicturus est Deus: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV)?

Et eum qui veniet ad me, non ejiciam foras; quia (0714B)descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me. Ideo ergo eum qui veniet ad me, non ejiciam foras, quia descendi de coelo nonfacere voluntatem meam, sed voluntatem ejusqui me misit. Magnum sacramentum est, quod ait: Qui venit ad me, non ejiciam foras. Causam mox subjungens quare foras non ejiceret ad se venientem, id est in se credentem, dixit: Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quis est qui ejicitur foras de illo dulci et suavissimo secreto, quo intrare praecipitur servus faciens voluntatem domini sui, nisi superbus? nisi anima in se ipsa confidens, et suae potestatis esse quaerens? Nec eam propheta habens diceret: Nonne Deo anima mea subjecta est (Psal. LXI)? Anima vero per humilitatem Dei subjecta (0714C)gratiae, nunquam ejicitur foras, sed intrat in gaudium Domini sui. Igitur ut causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis homo? Deus propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est. Praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias pecus. Ille Deus factus est homo, tu homo cognosce quia es homo. Tota humilitas tua est, ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). Haec enim commendatio humilitatis est. Superbia quippe facit (0714D)voluntatem suam, humilitas facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non ejiciam foras. Quare? quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Humilis veni, humilitatem docere veni. Magister humilitatis veni. Qui ad me venit, incorporatur mihi; qui ad me venit, humilis fit. Qui mihi adhaeret, humilis erit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras; quia Adam cum superbus esset, projectus est foras (Gene. III): Christus vero humilis factus, exaltatus est super omne nomen quod nominatur vel in coelo, vel in terra (Ephes. I). Qui doctor humilitatis venit non facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, (0715A)sed voluntatem Dei; et non nos ejiciat foras, quia membra ejus sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad quem venire non potest nisi humilis, a quo non mittitur foras nisi superbus.

Haec est voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui servat humilitatem, hunc accipit. Qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri, ut pereat unus de pusillis istis (Matth. XVIII). De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabilis in regnum coelorum, omne quod dedit (0715B)mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitabo ego illum in novissimo die (Joan. VI). Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui venit ad me, modo resurgit, humilis factus in membris meis: sed resuscitabo eum in novissimo die secundum carnem.

Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit: Audit verbum meum, et qui credit ei qui misit me. Modo autem, Qui videt Filium et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem. Hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem, quia sicut habet vitam Pater in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut omnis qui videt (0715C)Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. V): credendo, et transeundo ad vitam, id est primam illam resurrectionem. Et quia non est sola, Et resuscitabo eum, inquit, in novissimo die. Sequitur:

Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Ideo panis, quia vita; et ideo vita, quia de coelo descendit, dicente ipso, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Ille est panis supersubstantialis, qui ut nobis detur, quotidie deprecari jubemur (Matth. VI). Cum Dominus noster Jesus Christus panem se dicebat de coelo descendisse.

Murmuraverunt Judaei, et dixerunt: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? (0715D)quomodo ergo dicit quia de coelo descendit? Ideo murmurabant, quia hunc panem non intelligebant, hunc panem non esuriebant, hunc panem non amabant; nam si amarent, utique non murmurarent: ideo a pane coelesti longe erant, nec eum esurire noverant, quia fauces cordis languidas habebant. Auribus apertis surdi erant. Videbant, et caeci stabant. Panis quippe iste interioris hominis quaerit esuriem. Unde alio loco dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Dixerunt, Cujus novimus patrem et matrem. Matrem sciebant terrenam. Patrem nesciebant coelestem, qui a Patre coelesti attracti non fuerant; quod mox ipse Dominus sequenti verbo innotuit, dicens:

(0716A)Nolite murmurare invicem: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum. Ille venit, quem gratia Dei praevenit; cui cum Propheta dicamus, Misericordia ejus praeveniet me. Et iterum: Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII). Praevenit velle, subsequitur perficere. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum. Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: et qui cogitat atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum Pater trahit ad Filium. Qui enim de Christo dicit, Non est Deus verus, non trahit eum Pater, sed perversa cogitatio trahit eum veritati non consentire. Ille tractus est a Patre, qui ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (0716B)(Matth. XVI). Cui Dominus inquit, Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid.). Ista revelatio ipsa est attractio. Dum enim dixit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum, continuo subjunxit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddam quod sperat, videbit quod adhuc non videndo credidit. Manducabit quod esurit, satiabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo die.

Scriptum est enim prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixit? O Judaei, Pater vos non docuit quomodo potestis me cognoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt. Non ab hominibus audient: et si ab hominibus audiunt, tamen quod (0716C)intelligunt intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Homines foris verbum sonare possunt, sed in vanum laborant, nisi intus Deus docens aperiat sensus. Ille est Dei docibilis, quem Deus intus veritatis instruit agnitione et amore.

Omnis qui audit a Patre, et didicit, venit ad me. Quomodo trahit Pater? Docendo delectat, non necessitate cogendo: quia nemo necessitate credit, sed voluntate. Filius docebat, Pater docebat; homo qui videbatur, loquebatur, sed ut Deus in corde audientis interius docebat. Ideo subjunxit:

Non quia Patrem vidit quisquam; nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego sum a Patre, et ideo Patrem video. Quid est doceri a Patre, nisi audire (0716D)verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis, Omnis qui audit a Patre, et didicit, dicatis apud vos, Sed nunquam vidimus Patrem, quomodo ergo discere potuimus a Patre? A me ipso audite: non quia Patrem vidit quisquam; sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem; ab illo sum. Sed quomodo? Verbum ab illo, cujus est verbum, non quod sonat et transit, sed quod manet dicente, et trahit audientem.

Amen amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset; nam compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus est Deus, et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, venit ad me; et qui venit ad me, habet me. Quid est autem habere me? (0717A)habere vitam aeternam. Mortem assumpsit vita aeterna, mori voluit; sed de tuo, homo, non de suo. Accepit a te, unde moreretur pro te. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui credit, inquit, habet vitam aeternam, non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbi in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et erat lux vita hominum (Joan. I). Mori venit, sed die tertia resurrexit.

Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant? Patres, inquit, vestri manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt et mortui sunt? Quia quod videbant, credebant; quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum. Manducaverunt Moyses, et Aaron, et (0717B)caeteri sancti qui fuerunt in populo, manna, et non sunt mortui, quia non spiritualiter visibilem cibum intellexerunt, spiritualiter esurierunt. Alii vero manducaverunt et permanserunt in infidelitate: sicut Judaei audierunt loquentem Christum, sed non spiritualiter verba ejus intellexerunt. Ideo dixit eis, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt; qua morte, nisi infidelitatis? Nam communi morte mortui sunt, et sancti qui fuerunt inter eos. Ideo signavit Dominus Jesus his verbis mortem spiritualem, non carnalem. Patres ergo istorum, id est mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum; nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, (0717C)quam contra Deum murmurando. Ideo et Dominus volens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis invicem, murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt; non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.

Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna; hunc autem panem significavit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt in signis: diversa sunt in re, quae significantur paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt (I Cor. X). Spiritualem utique, (0717D)non corporalem. Alteram illi, quia manna, nos aliud; spiritualem vero eamdem quam nos, sed patres nostri, non patres illorum, quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Hic est ergo panis de coelo descendens; ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste veritas est.

Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita. Hoc quando [ F. quomodo] caperet caro, quod dixit (0718A)panem carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro: hoc enim exhorruerunt, hoc adsimulatum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligunt; fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De Spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi. Quisquis vivere vult, credat in Christum, manducet spiritualiter spiritualem cibum. Incorporetur corpori Christi, et non sit putridum membrum, quod resecari mereatur: sit pulchrum, sit sanum, sit aptum capiti suo.

Litigabant ergo Judaei adinvicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae (0718B)non intelligebant, nec sumere volebant. Nam qui manducant talem panem, non litigant adinvicem, quoniam unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X): et per hunc fecit Deus hujusmodi habitare in domo. Quod autem adinvicem litigantes quaerunt quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim edunt, sed adhuc eis dicitur:

Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem detur, et quinam modi sint manducandi istum panem ignoratis: verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et ejus sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Haec non utique cadaveribus, sed viventibus (0718C)loquebatur. Unde, ne istam vitam intelligentes, de hac re litigarent, secutus adjunxit:

Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam, sine ullo utcunque homines in hoc saeculo, qui non sunt per fidem in corpore ejus, habere possunt: aeternam autem nunquam, quae sanctis promittitur. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu eis qui carnaliter sumunt, et non spiritualiter intelligunt, in fine promitti vitam aeternam, continuo subjecit, et dixit:

Ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, (0718D)quae sanctorum spiritus suscipit. Quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna fraudatur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die caro resuscitabitur.

Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant neque sitiant, hoc veraciter non praestat, nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit, et unitas plena, atque perfecta; propterea quippe, sicut etiam hoc ante nos intellexerunt homines, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis: namque aliud in unum (0719A)ex multis granis conficitur, aliud in unum ex multis acinis confluit. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere.

Et qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat spiritualiter ejus carnem, licet carnaliter et visibiliter premat dentibus sacramentum corporis et sanguinis Christi; sed magis tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumit ad Christi accedere sacramenta, quae alius (0719B)non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

Sicut misit me, inquit, vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis, sicut participatio Filii per unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, efficit nos meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum, id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habemus ex nobis. Vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo, quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad lignum crucis (Philip. II). Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo (0719C)propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Ac si diceret: Et ego vivo propter Patrem; id est, ad illum tanquam ad majorem refero vitam meam, quod exinanitio mea fecit; in qua me misit. Ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Non de ea natura dixit, qua semper est aequalis Patri, sed de ea in qua minor factus est Patre. Qui etiam superius dixit: Sicut Pater habet vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso.

Hic est panis, qui de coelo descendit. Ut illum manducando (0719D)vivamus, qui aeternam vitam ex nobis habere non possumus.

Non sicut manducaverunt, inquit, patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in aeternum. Haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter profecto et hi morientur, qui Christum manducant; sed vivent in aeternum, quia Christus est vita aeterna. Signum quia manducavit, et bibit, hoc si manet, et manetur; si habitat, et inhabitatur; sic erit ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit, et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore, sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem ejus. Sed qui aderant, (0720A)plures non intelligendo scandalizati sunt. Non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit: Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII). Carnem suam dat nobis Dominus manducare: et sapere tamen secundum carnem, mors est, cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis.

Multi itaque audientes [non ex inimicis, sed] ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat, ut diceretur, quod non ab hominibus intelligeretur. Secretum Dei, intentos debet facere, non (0720B)aversos. Isti autem defecerunt talia loquente Domino Jesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbi illius aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt, ita intellexerunt, et more hominum quibus caput non erat Jesus, quasi hoc disponeret Jesus, carnem, qua indutum erat Verbum, velut in frusta concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo, quis potest eum audire?

Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmurarent de eo discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur: sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum respondit, et ait:

Hoc vos scandalizat. Quia dixi: Carnem meam do (0720C)vobis manducare, et sanguinem meum bibere: hoc vos nempe scandalizat.

Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid est hoc? hinc solvit quod illos moverat; hinc eruit unde fuerunt scandalizati; hinc plane, si intelligerent: illi enim putaverunt eum erogaturum corpus suum; ille autem se dixit ascensurum, in coelum utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis eroget corpus. Certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus. In his verbis perspicue intelligitur Christum esse unam personam, dum dixit Filium hominis esse prius in coelo. In terra (0720D)loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Quod quo pertinet, nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas? ne fide nostra non sit trinitas, sed quaternitas. Christus ergo unus est, Verbum, anima, caro. Unus Christus, Filius Dei, et Filius hominis. Unus Christus, Filius Dei semper, Filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae in coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat Filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei in terra. Sic Filius Dei in terra suscepta carne, quomodo Filius hominis in coelo, in unitate personae. Quod mox latius exponit, quid intersit inter spiritum et carnem, et quid inter carnaliter Christum manducare velle, et spiritualiter accipere. Ait enim:

(0721A)Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Paulo ante dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; et modo dicit: Caro non prodest quidquam, id est, si carnaliter vultis intelligere quae dico, caro non prodest quidquam; si sic carnaliter intelligitis, manducandum sicut alium cibum, sicut carnes quae emuntur in macellis, Spiritus enim est, qui vivificat. Per spiritum prodest caro, quae per se ipsam non prodest; quia littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III). Nam per carnem spiritus aliquid pro salute nostra egit: caro vas fuit quod habebat, per quam spiritus salvavit nos, utens organo carnis ad salutem humani generis, quia diabolus utebatur serpente, quasi organo, ad subversionem primi parentis (0721B)nostri (Gen. III). Spiritus est, qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum meam carnem. Proinde:

Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae, et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra ejus. Manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quid facit nisi charitas? Charitas Dei unde? Apostolum interroga. Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). (0721C)Ergo spiritus est qui vivificat. Spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus invenit; nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, nunquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam. Anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in carne tua. Unum si tollas, jam ex anima tua non vivificatur, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare Christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus: si non est membrum ejus, non vegetatur spiritu ejus. (0721D)Quisquis autem, Apostolus inquit, spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus ergo est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? spiritualiter intelligenda sunt. Intellexistis spiritualiter? Spiritus et vita sunt. Intellexistis carnaliter? Etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt, o homo! qui spiritualiter ea non intelligis, nec fide ea venerari nosti.

Sunt enim quidam in vobis qui non credunt. Et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isaiae VI). Per fidem copulamur, per intellectum vivificemur. Prius credimus per fidem, ut sic post vivificemur per intellectum.

(0722A)Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Nam et ibi Judas erat inter eos qui scandalizati sunt, quem Christus nec siluit, nec aperte ostendit, ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credebant.

Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Datur enim a Patre credentibus fides, ut nemo glorietur in fide sua, quae a se non est quasi propria, sed a Deo data, quasi gratia.

Ex hoc multi discipuli ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. Abierunt retro, non post Christum, sed post Satanam. Isti autem sic redierunt (0722B)retro, quomodo praecisi a corpore Christi, nec ultra redeuntes ad eum, quia forte fideliter in corpore ejus non fuerunt: et hi non pauci, sed multi. Videamus ergo quid ad paucos dixerit qui remanserunt.

Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? Non discessit nec Judas: sed quare manebat, Domino jam apparebat, postea manifestatum est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis.

Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te: da nobis alterum te. Ad quem ibimus, si a te recedimus? Ad quem ibimus?

Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus dante Domino, recreante Spiritu sancto intellexit; (0722C)unde? nisi quia credidit verba vitae aeternae. Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui, et nos non cognovimus et credimus, sed credimus et cognovimus. Credidimus enim, ut cognosceremus. Nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credimus, et quid cognovimus?

Quia tu es Christus Filius Dei. Id est, quia ipsa vita aeterna es, et non das in carne et sanguine tuo, nisi quod es.

Respondit Jesus, Nonne ego vos duodecim elegi? et unus ex vobis diabolus est. Dicebat autem de Juda Simonis Iscariotae: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. Unus ex duodecim erat, non (0722D)fide, sed numero; non veritate, sed simulatione. Sed quomodo intelligendum est, Nonne ego vos duodecim elegi, dum ille unus filius diaboli dicitur esse? nisi quia aliter electi sunt illi undecim, et aliter ille unus. Electi sunt illi ut manerent in Christo, et ut sonus illorum exiret per orbem terrarum (Psal. XVIII). Electus est ille unus, ut dispensatio divinae misericordiae in salute humani generis impleretur per euml; unde bonitas Dei bene utebatur malitia illius: sicut in venditione Joseph bene usus est Deus malitia fratrum (Gen. XXXVII), ut ex opere malo illorum bonitas Dei ostenderetur in salute multorum. Sic malum Judae in bonum versum est nostrum. Quod facit malus male utendo bonis Dei, sibi nocet, non bonitatem Dei destruere poterit. Quare duodecim elegit Christus? (0723A)Duodenarius numerus sacratus est. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est; nam in locum pereuntis alius subrogatus est, mansitque numerus consecratus, numerus duodenarius: quia per universum orbem, hoc est per quatuor cardines mundi Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo quaterni electi sunt, ut sancta Trinitas per quatuor partes orbis praedicaretur. Nam et annus duodenario numero currit, et ordo signorum in coelis, per quae sol et luna currere noscuntur, duodenario numero distinguuntur. Ideo hoc numero primos praedicatores Christus direxit in mundum. Nec numerus Juda pereunte violatus est, sed alius ejus loco subrogatur. De cujus numeri sacratissima significatione ipse Christus in Evangelio ait, de excelsissima (0723B)sanctorum gloria: Cum autem sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).

CAPUT VII. Post haec, inquit, ambulabat Jesus in Galilaeam. Non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. Hoc infirmitatis nostrae praebebat exemplum, non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliqui fideles ejus absconderent se, ne a persecutoribus invenirentur: et ne illis pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite, quod in membris confirmaretur. Potuit enim Christus ambulare in Judaeam, et non occidi, qui ait: Potestatem (0723C)habeo penendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Hanc potestatem ostendit, dum voluit, dum ad vocem illius retro ceciderunt qui eum cum armis venerant apprehendere (Joan. XVIII).

Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Scenopegia est dies festus quo Judaei mense septimo in tabernaculis sub ramis arborum habitare diebus septem jubebantur (Levit. XXIII), ad memoriam habitationis illorum in eremo. Iste erat dies festus quem Judaei magna solemnitate celebrabant, velut reminiscentes beneficiorum Domini, qui eos eduxit de terra Aegypti. Dies festus Azymorum Judaeorum dicitur non unus dies, sed quotquot illius (0723D)festivitatis fuerunt, quasi unum diem festum propter unius festivitatis consuetudinem nominare solebant.

Dixerunt ergo ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam. Fratres Domini usitatissimo sanctae Scripturae more consanguinei sanctae Mariae semper virginis dicebantur. Nam Abraham et Loth, et Laban et Jacob, fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob. Cum ergo audieritis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam progeniem. Diximus fratres qui fuerunt, audiamus quid dixerunt: Transi hinc, et vade in Judaeam.

Ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt: credere autem in (0724A)eum ipsa propinquitate fastidierunt; ideo continuo evangelista secutus est:

Neque enim fratres ejus credebant in eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant, dicentes ad eum:

Transi hinc et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua. Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo. Nam his verbis ostenditur gloriam illius carnaliter quaerere eos, quasi dixissent, Facis mirabilia, sed abscondite. Transi in Judaeam, ut principatus gentis, et civitas caput regni videant mirabilia tua. Innotesce, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Quibus ergo ad haec Dominus Jesus dicit:

(0724B)Meum tempus nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. Apostolus dicit: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium (Galat. IV). Tempus vero gloriae Christi nondum venit cum haec locutus est. Quid illi videntur quaerere, qui ei suadebant ire in Judaeam, miracula facere, mundo innotescere? Ne latens, ignobilis putaretur. Sed ille voluit altitudinem humilitatem praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatis viam pervenire. Tempus autem vestrum, id est mundi gloria, semper est paratum: erit enim tempus gloriae. Qui venit in humilitate, veniet in altitudine. Qui venit judicandus, veniet judicaturus. Qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivis et mortuis.

Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? (0724C)Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare.

Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In diem festum gloriam vos humanam quaeritis; meum vero tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus non diebus istis percurrens et transiens, sed manens in aeternum. Ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube.

Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderant fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriam (0724D)temporaliter quaerebat, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini opus. Nam omnes dies festi Judaeorum in figura fuerunt. Ideo latenter ascendebat in eis, quia Christus latuit in illis: populo priori occultus, modo vero meliori populo manifestus; quia quod ille populus in umbra agebat, nos jam manifesta luce facimus. Unde licet intelligere vel hanc Domini responsionem, qua ait: Ego non ascendo ad diem festum hunc, ad passionem illius pertinere, quia Christus non in festivitate scenopegiae, sed in festivitate Paschali, qua agnus occidi solebat, crucem ascendit. Judaei autem quaerebant (0725A)eum in die festo antequam ascenderet, priores enim fratres ascenderant. Non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant, ut jam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo, id est, cum jam illius diei festi tot dies praeterissent, quot remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus plurimis celebrabant.

Dicebant ergo: Ubi est ille? et murmur multus de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio?

Quidam enim dicebant: Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas. De omnibus ejus servis hoc dicitur modo. Quicunque eminet in aliqua gratia, (0725B)alii dicunt, Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). Hoc patitur corpus Christi usque in finem saeculi a mundi amatoribus, quod tunc passus est a Judaeorum murmuratoribus; necdum frumentum a paleis segregatum est, ut grana frumenti congregentur in horreum, et paleae comburantur igne aeterno. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem de quocunque hoc dictum fuerit Christiano.

Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter meum Judaeorum. Qui dicebant, Bonus est. Nam qui dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum apparebat tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant. Bonus est, pressius susurrabant. Modo (0725C)autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est, modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut etiam susurretur, Seducit turbas, sed clarius personet, Bonus est; nam nova haeresis in angulis occulte susurrat, Christus est adoptivus; sed clarius universalis sanctae Ecclesiae vox resonat, Christus est Filius Dei proprius. Sibilant quoque serpentino ore, Christus nuncupativus est Deus, sed expressius firmiusque fidelium omnium unanimitas clamat, Christus bonus est Deus, teste egregio praedicatore, qui ait: Quorum patres, ex quibus Christus, qui es super omnia Deus benedictus (Rom. IX).

Ascendit ergo Jesus ad templum mediante die (0725D)festo, et docebat: et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicit? Ille quia latebat docebat, et non tenebatur et palam loquebatur. Illud enim, ut lateret, erat exempli; hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Judaei. Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur, sed non omnes convertebantur. Unde admiratio? quia multi noverant ubi natus, et quemadmodum fuerat educatus. Nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem, quae nemo posset proferre, nisi legisset; nemo legeret, nisi litteras didicisset; et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio, magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis dixit Dominus ailquid profundum, (0726A)et diligentius inspiciendum. Quid ergo respondit Dominus eis admirantibus quomodo sciret litteras, quas non didicerat!

Mea, inquit, doctrina, non est mea, sed ejus qui misit me. Haec est enim profunditas. Videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, ista doctrina non est mea, sed mea doctrina non est mea. Quomodo mea et non mea, quaestio est, quomodo fieri possint utrumque, et mea, et non mea? Si enim diligenter intueamur quod ipse in exordio dicit sanctus evangelista: In principio erat verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I): inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus, doctrina est Patris, si Verbum Patris, (0726B)sed quia verbum non potest esse nullius, sed alicujus: et suam doctrinam dixit seipsum, et non suam, quia Patris est Verbum. Hoc ergo dixisse videtur Dominus Christus: Mea doctrina non est mea; ac si diceret, Ego sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae vel substantiae distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse intervallum, tamen hoc servato et custodito, ita dicimus quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; Filius non est, si non habeat Patrem; sed tamen Filius Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio Pater, non Deus de Deo. Filius vero, Deus de Deo, lumen de lumine. Pater lumen, Filius lumen; non duo lumina, sed (0726C)unum lumen. Pater Deus, Filius Deus: non duo dii, sed unus Deus Pater et Filius. Spiritus sanctus de Patre et Filio procedens, et ipse Deus; sicut Pater Deus, sicut Filius Deus, sic etiam Spiritus sanctus Deus: non tres dii, sed unus Deus, unum lumen, una substantia, una natura, una majestas, una aeternitas, una magnitudo, una potentia, una bonitas. Vidit itaque ipse Dominus Christus Dei sapientia hoc tam profundum arcanum non omnes intellecturos, in consequenti dedit consilium. Intelligere vis! crede. Deus enim prophetans dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VI). Ad hoc pertinet quod hic etiam Dominus secutus adjunxit:

Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscit de (0726D)doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquor. Quid est hoc, si quis voluntatem ejus voluerit facere? Sed ego dixeram, Si quis crediderit, et hoc consilium dederam: Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligetis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Jesum Christum hoc ipsum conjunxisse, in consequenti sententia invenimus eum dixisse: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc est credere. Sed quia cognoscit, hoc est intelligit, omnes intelligunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc pertinet ad credere; ut diligentius intelligatur, (0727A)opus est nobis ipso Domino nostro expositore ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris ejus. Quis nesciat hoc ese facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est quod illi placet? Ipse enim Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI). Ut credatis in eum: non, ut credatis ei. Non autem continuo, qui credit ei, credit in eum; nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum (Matth. XVII; Jacob. II; Rom. IV). Rursus etiam de apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed non, Credimus in Paulum; Credimus Petro, sed non, Credimus in Petrum. Credenti in eum qui justificat, deputatur fides ejus ad justitiam. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, (0727B)credendo ad eum ire, et ejus membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus, quae per dilectionem operatur (Galat. V). Si intelligis verba Dei, intellige quia Christus Filius est Dei, et doctrina Patris: non est ex seipso, non ex nihilo, non ex aliis subsistentibus, sed ex Patre tantum, in Patre manens, aequalis Patri.

Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus dicit, super omne quod dicitur Deus, et quod colitur (II Thess. II). Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, et (0727C)hunc suscipietis (Joan. V). Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus, et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis. Nempe aequalis est Patri. Nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nempe ipse dixit, et verissime dixit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Nempe ipse dixit, et verissime dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Si ergo cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud Deum coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore, pariter creator, dispensator temporum: (0727D)tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu inventus est ut homo (Philipp. II), quaerit gloriam Patris, non suam; quid tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris: quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es. Agnosce Creatorem, servus es. Ne contemnas Deum, adoptatus es, sed non meritis tuis. Quaere gloriam ejus a quo habes hanc gratiam homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus.

Qui autem quaerit gloriam ejus qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est, quia gloriam suam quaesiturus est, non ejus a quo missus est. Non est missus, sed venit permissus. Omnes ergo pertinentes (0728A)ad corpus Christi, ne inducamur in laqueum Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui nos fecit? Sequitur:

Nonne Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim quaeritis interficere, quia nemo ex vobis facit legem. Nam si legem fecissetis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis, et illi responderunt. Respondit enim turba. Respondit quasi turba, non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem. Denique turba turbata vide quid responderit.

Daemonium habes, quis te quaerit occidere? Quasi non fuerit pejus dicere, daemonium habes, quam eum (0728B)occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium habebat qui daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coenum commotum, nisi putidum? Turba turbata est. Unde? a veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi autem non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem. Dominus autem non plane turbatur, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto: quibus si diceret, Daemonium vos habetis: verum diceret. Nam unde hoc illi dicerent de veritate, Daemonium habes, nisi eos diaboli falsitas irritaret? Quid ergo responderit tranquillus, audiamus, et tranquille vivamus.

Unum opus feci, et omnes miramini. Tanquam dicens, (0728C)Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant; et ipsum qui fecit omnia, non videbant. Fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in Sabbato: non intelligentes Dominum esse Sabbati, Filium hominis, qui Sabbatum propter hominem constituit, non hominem propter Sabbatum. Nec Sabbatum destruxit, qui sanum fecit hominem in Sabbato, quia ad salutem hominum hominibus Sabbati custodia data est.

Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut acciperetis circumcisionem a Moyse.

Non quia ex Moyse est, sed patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino.

(0728D)Et in Sabbato circumciditis. Convincit vos Moyses in lege. Accepistis ut circumcidatis octavo die, accepistis in lege ut vacetis septimo die (Levit. XII). Si octavus dies illius qui natus est, occurrerit ad diem septimum Sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis Sabbatum, an circumcidetis, ut impleatis Sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid facitis. Circumciditis hominem. Quare? quia circumcisio pertinet ad aliquod signum salutis, et non debent homines Sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem in Sabbato.

Si circumcisionem, inquit, accepit homo in Sabbato, ut non solvatur lex Moysi. Aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum (0729A)est, mihi operanti salutem in Sabbato, quare indignamini? Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octava die. Et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro fieri jussa, quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium: Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum; et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur; et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo (0729B)addimus, nisi per cultellum petrinum, id est, Dominum nostrum Jesum Christum. Petra enim erat Christus. Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant, et praesentem non agnoscebant, sed insuper occidere cupiebant. Quod vero circumciditis hominem in Sabbato, intelligite hoc significari opus bonum.

Quod ego feci totum hominem salvum in Sabbato. Quia et curatus est, ut sanus esset in corpore; et credidit, ut sanus esset in anima.

Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate. Quid est hoc? nisi quia si per legem Moysi circumciditis Sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die Sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi: personaliter judicatis, veritatem attendite, et (0729C)justum judicium judicate. Si secundum veritatem judicatis, neque Moysen neque me condemnabitis; et veritate cognita, me cognoscetis, quia ego sum veritas. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo, magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum judicium retinere. Admonuit quidem Dominus Judaeos, sed monuit nos. Illos convicit, nos instruxit. Illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis ideo non dictum, quia tunc ibi non fuimus. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum: ne dicamus, O illi felices, qui eum videre potuerunt! Multi in eis qui viderunt eum carnaliter, occiderunt: multi autem in nobis qui non viderunt, crediderunt. Quis (0729D)est qui non judicat personaliter, nisi qui aequaliter diligit? Qui aequaliter omnes diligit, aequaliter de omnibus judicat. Nec hoc dictum putemus de illis quos pro honore graduum diverso modo honoramus, sed de illis quorum causas dijudicare jubemur. Dominus igitur Jesus non manifeste, sed occulte ascendit ad diem festum: non quia timebat ne teneretur, cujus potestas erat ut non teneretur, sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Judaeis, occultari, et clausum esse mysterium; sed mox apparuit potestas, quae putabatur timiditas. Loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur.

Nonne hic est quem quaerebant interficere? et ecce (0730A)palam loquitur, et nihil illi dicunt. Num vere cognoverunt principes, quia hic est Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Unde non plane intelligentes illius potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum, et ideo pepercerunt ei, quo tempore occidendum quaesierunt. Deinde illi ipsi apud seipsos qui dixerant: Nunquid cognoverunt principes, quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem, qua eis videretur non esse Christum. Adjungentes enim dixerunt:

Sed istum novimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Quid est quod dixerunt Judaei, Christus cum venerit, nemo scit unde sit (Matth. II), dum Herode interrogante locum nativitatis (0730B)ejus, demonstraverunt juxta prophetiam Micheae prophetae (Micheae V), et ex hoc certum est locum nativitatis illius eos nosse? Sed considerandum est quid se nosse putarent, et quid non se scire dixerunt. Locum enim nativitatis illius sciebant per prophetarum dicta, sed divinam ejus nativitatem, qua ex Deo Patre aeternaliter natus est, propter impietatem cordis sui nesciebant, Esaia dicente: Generationem ejus quis enarrabit (Esai. LIII)? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et de humanitatis fragilitate, et de divinitatis majestate dicens.

Clamabat ergo docens in templo Jesus, Et me scitis, et unde sim scitis. Recte ergo dixit, Et me nostis, et unde sim scitis, id est, secundum carnem nativitatem meam nostis, et nobilitatem parentum meorum, (0730C)et effigiem vultus mei nostis. Secundum divinitatem autem non nostis:

Quia a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem nescitis. Sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit; et sciatis quod nemo Deum vidit unquam nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I); et, Patrem nemo cognovit nisi Filius, et cui voluerit filius revelare (Luc. X). Denique cum dixisset: Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis: ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit:

Ego scio eum. Ergo a me quaerite ut sciatis eum. Quare autem scio eum? quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, (0730D)inquit, sum: quia filius de patre; et quidquid est filius, de illo est, cujus est filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo: Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum; et dicimus Dominum Jesum lumen de lumine, Patrem non dicimus lumea de lumine, sed tantum lumen. Ad hoc ergo pertinet quod dixit: Ab eo sum, quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, Ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. Hoc est, quia nolebat. Qui enim voluntate natus est, voluntate et passus est. Sicut horam praeviderat nativitatis suae, ita horam praedestinavit passionis suae. Si hora (0731A)mortis nostrae, illius voluntas: quanto magis hora passionis suae in arbitrio voluntatis suae venit? Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora. Factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit. Factus est quod fecerat. Factus est enim homo, qui hominem fecerat: ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat; sed nondum venerat hora passionis: ideo nondum passus est, quia necdum venerat hora in qua pati voluisset. Ideo in cruce legitur eum dixisse, cum omnia perfecta fuerunt secundum Scripturas Prophetarum, Consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX). Dum vero voluit, (0731B)consummata fuerunt quae de eo scripta sunt; et consummatis omnibus, potestate propria emisit spiritum.

De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus (Psal. XXXIII): principes insaniebant, et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba, quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit, quae commota miraculis credidit, principibus in infidelitate manentibus. Ideo audita multitudinis fide murmurabant, quia Christus glorificabatur; et cito miserunt ministros ut eum comprehenderent: quem apprehendere non potuerunt, adhuc nolentem ut comprehenderetur; (0731C)sed audierunt docentem, qui venerant apprehendere.

Dixit ergo Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo. Quod modo nolo, quare adhuc modo nolo? quia adhuc modicum tempus vobiscum sum.

Et tunc vado ad eum qui misit me. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.

Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit. Noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderent multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, et jam Dominus resurrexit, et ascendit in coelum: tunc per (0731D)discipulos facta sunt magna, sed ille per illos fecit, qui et per seipsum. Ipse quippe illis dixerat: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Quare non potuerunt venire? quia noluerunt credere: quia nullus sine fide salvari potest.

Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum, sed ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? Non enim sciebant quod dixerunt: sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad gentes, non praesentia corporis sui, sed potestate divina in discipulis suis, de quibus dixit propheta: Quam pulchri sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII)! In his pedibus Christus iturus erat ad gentes, et eas docturus (0732A)gentes quae fidem accepissent [ F. acciperent], gentes quas Judaei spreverunt, qui verum nescientes prophetaverunt, quia ignoraverant Christum dicentem: Et ubi ego sum, vos non potestis venire. Quare non potestis venire? quia non vultis credere. Quid est quod dixit: Ubi sum ego? nisi, in sinu Patris, consempiternus Patri sum. In terra loquebatur, sed in Patris sinu se esse monstrabat. Inter caeteras dispensationes Domini nostri, et doctrinas salutis nostrae, et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo quae dixit ( sic ), quibus alii confunderentur, alii docerentur, novissimo festivitatis illius die (tunc enim ista agebantur) quae appellatur scenopegia, id est, tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam meminit charitas vestra fuisse disertum, vocat Dominus Christus, (0732B)et hoc non utcunque loquendo, sed clamando, ut qui sitit, veniat ad eum. Sitimus? veniamus, non pedibus, sed affectibus: ne migrando, sed amando veniamus; quamquam interiorem hominem et qui amat, migrat; et aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum: migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras. Clamabat ergo nobis Dominus: stabat enim, et clamabat:

Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et, (0732C)Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: consequenter exposuit evangelista, dicens

Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Hoc tantum sciamus, quia de charitate hoc clamabat Dominus Jesus. Clamat ergo, et dicit ut veniamus, et bibamus, si intus sitiamus, quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis, conscientia cordis ejus. Bibito ergo isto liquore, reviviscit purgata conscientia; et hauriens fontem habebit: ipsa etiam fons erit. Quid est fons, vel quid est fluvius, qui manat de ventre hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod sibi bibit, sufficit, arescit, et non fluit aqua viva de ventre ejus. Si autem proximo festinat consulere, (0732D)ideo non siccatur, quia manat. Videamus quidnam sit quod bibunt qui credunt in Deum: quia utique si Christiani sumus, et credimus, bibimus; et unusquisque in se debet cognoscere si bibit: ut si bibit, fluat ex eo quod bibit. Non enim nos deseret fons, si non deseramus fontem. Exposuit evangelista, et dixit unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.

Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum? Spiritum namque unusquisque homo habet in se, proprium spiritum, id est, animum. Animus (0733A)enim cujusque, ejus est spiritus, de quo dicit Paulus apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II)? Sed quid est quod ait: Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? Numquid non Spiritus fuit in sanctis Dei prophetis et patriarchis, qui multa per Spiritum sanctum futura praedixerunt? Igitur et Elizabeth legitur Spiritu sancto repleta esse, et de Zacharia similiter, dicente evangelista: Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu sancto, et prophetavit, dicens (Luc. I). Quid est quod dicit: Spiritus sanctus necdum fuerat datus? Multa enim indicia praecedentis Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae; non enim alium spiritum etiam prophetae (0733B)habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat donationis hujus, qui omnino antea non apparuerat. De ipso hic dicitur: nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto linguis omnium gentium locutos fuisse (Actor. II). Post resurrectionem autem suam primum, quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus; et inflavit in faciem eorum (Joan. XX), quo flatu primum hominem quem fecit, vivificavit, et de limo erexit: quo flatu animam membris ejus dedit (Gen. II). Significans enim eumdem esse Spiritum quem insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent, (0733C)tunc primum post resurrectionem suam Dominus (quam dicit Evangelista (Joan. XX), glorificationem ) dedit discipulis suis Spiritum sanctum, deinde commoratus cum eis quadraginta diebus, ut liber Actuum apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum (Actor. I). Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes, misit desuper Spiritum sanctum, qui, sicut dixi, fuerant uno in loco congregati; quo accepto, omnium gentium linguis locuti sunt (Actor. II). Quaeret aliquis forsitan, baptizati in Christo, et in charitate praeceptorum ejus viventes, quare omnium gentium linguis non loquantur, dum certum est Spiritum sanctum eos accepisse? Quia ipsa Ecclesia quae est corpus Christi, omnium gentium linguis loquitur: quod (0733D)tunc in primitiva Ecclesia praesignatum est, quae in Judaea una tantummodo gente initiata est, nunc vero ex omnibus gentibus congregata. Quomodo vero unus tunc homo loquebatur linguis, ita modo unitas sanctae Ecclesiae omnibus loquitur linguis. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gandemus. Igitur quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam; amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus, quam Apostolus omnibus virtutibus fiducialiter praeposuit (I Cor. XIII). Quicunque ipsam habet, cuncta habebit bona: quia sine (0734A)illa nihil proderit quidquid habere potuerit homo: de qua beatus Jacobus apostolus ait: Qui autem offenderit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II). De hac etiam ipsa Veritas ait: In hoc enim cognoscem omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Cum ergo haec loquebatur Christus in die novissimo festivitatis, quae modo proposuimus, et ut potuimus tractavimus, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christoe. aliis dicentibus, quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admirationis. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus, cum dicerent ii a quibus missi erant:

Quare non adduxistis eum? Responderunt enim, (0734B)nunquam se audisse hominem sic locutum. Non enim quisquam sic loquitur homo: ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo: tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis:

Nunquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius.

Nunquid aliquis de principibus credidit in eum, au ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt. Qui non noverant legem, ipsi credebant in eum; et eum qui miserat legem contemnebant qui docebant legem, ut impleretur quod dixerat ipse Dominus: Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Marc. IV). Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi legem nescientes, et in auctorem legis credentes. Nicodemus (0734C)tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse quidem non incredulus, sed timidus (nam ideo et nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat) respondit Judaeis:

Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perversi ante esse damnatores, quam cognitores. Sciebat autem Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum patienter vellent audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere eum, et maluerunt credere illi, quam tenere illum.

Responderunt ergo ei. Ex praejudicio cordis sui quod et illis:

Nunquid et tu Galilaeus est? Id est, quasi a Galilaeo (0734D)seductus? Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes ejus. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen. Non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui jam habebat desuper patrem. Nam utraque ejus nativitas mirabilis fuit, divina sine matre, humana sine patre homine. Quid ergo illi quasi legis doctores ad Nicodemum?

Scrutare et vide, quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam.

CAPUT VIII. Inde Jesus perrexit in montem Oliveti. Mons quippe (0735A)Oliveti sublimitatem Dominicae pietatis et misericordiae designat, quia et Graece ἔλεος misericordia, oleum vocatur ἔλαιον, et ipsa unctio olei fessis ac dolentibus membris solet adferre levamen. Sed et hoc, quod oleum et virtute ac puritate praeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere, eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). Tempus quoque diluculi, exortum ejusdem gratiae, quia remota legis umbra, lux Evangelicae veritatis erat revelanda, demonstrat. Pergit ergo Jesus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet. Venit iterum diluculo (0735B)in templum, ut eamdem misericordiam cum incipiente Novi Tesamenti lumine, fidelibus, templo videlicet suo, pandendam praebendamque significet.

Et omnis, inquit, populus venit ad eum: et sedens docebat eos. Sessio Domini, humilitatem incarnationis, per quam nobis misereri dignatus est, insinuat. Bene autem dicitur, quia cum sedens doceret Jesus, omnis populus venit ad eum: quia postquam humilitate suae incarnationis proximus hominibus factus est, libentius est a multis ejus sermo receptus. A multis, inquam, est ejus sermo receptus, et a pluribus est superba impietate contemptus. Audierunt enim mansueti, et laetati sunt (Psal. XXXIII).

Denique Judaei tentantes adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam. Interrogantes quid de ea (0735C)fieri juberet, quoniam Moyses talem lapidare mandaverat (Levit. XX): ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum quasi misericordiae quam semper docebat, oblitum; si lapidari vetaret, striderent in eum dentibus suis, et quasi fautorem scelerum, legique contrarium velut merito damnarent.

Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Per inclinationem Jesu, humilitas: per digitum, qui articulorum compositione flexibilis est, et subtilitas discretionis exprimitur. Porro, per terram, cor humanum, quod vel bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus, ostenditur. Postulatus ergo Dominus judicare de peccatrice, non statim dat judicium, sed prius se inclinans deorsum, digito (0735D)scribit in terra; ac sic demum cum obnixe rogatur judicat: nos videlicet typice instituens, ut cum quaelibet proximorum errata conspicimus, non haec ante reprehendendo judicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter reversi, digito eam discretionis solerter exculpamus; et quid in ea Conditori placeat, quidve displiceat, sedula examinatione dirimamus, juxta illud Apostoli: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI).

Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Quia hinc et inde Domino (0736A)Scribae et Pharisaei tendebant laqueos insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in judicando, vel injustum, praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, judicium justitiae per omnia, et mansuetudinem pietatis ostendens. Ecce temperantia miserendi: Qui sine peccato est vestrum. Ecce iterum justitia judicandi: Primus in illam lapidem mittat. Ac si dixisset: Si Moyses mandavit vobis mulierem hujusmodi lapidare, videte, quia non hoc peccatores, sed justos facere praecepit. Primo vos ipsi justitiam legis implete, et sic innocentes manibus, et mundo corde, ad lapidandam ream concurrite. Primo spiritualia legis edicta, fidem, misericordiam et charitatem perficite, et sic ad carnalia judicanda divertite. Dato autem judicio:

(0736B)Dominus autem iterum se inclinans scribebat in terra. Et quidem juxta morem consuetudinis humanae potest intelligi, quod ideo Dominus coram tentatoribus improbis inclinari, et in terra scribere voluerit, ut alio suum vultum intendens, liberum eis daret exire, quos sua responsione perculsos, citius exituros, quam plura interrogaturos esse praeviderat.

Denique audientes, unus post unum exibant, incipientes a senioribus. Sed figurate nos admonet, quod et ante datam et post datam sententiam inclinans scripsit in terra, ut et prius quam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus, nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus: ne forte aut eisdem quae in ipsis reprehendimus, aut aliis quibuslibet (0736C)simus facinoribus irretiti: sicut forte fieri poterit, ut qui homicidam reum mortis esse judicaverit, ipse in seipso per odium fraternae mortis reus esse ante oculum Conditoris inveniatur; similiter qui fornicationis crimen in fratre accusat, in seipso superbiae facinus non videat (Joan. III). Ideo jubetur judex alieni criminis digito discretionis in corde suo describere, ne forte reus in seipso inveniatur. Quid igitur nobis in hujusmodi periculis remedii? Quid restat salutis? nisi ut cum peccantem conspicimus alium, mox inclinemur deorsum, id est, quam dejecti ex nostrae conditionis fragilitate simus, si non nos divina pietas sustentet, humiliter inspiciamus. Digito scribamus in terra, id est, discrimine solerti pensemus, an cum beato Job dicere possimus: Neque (0736D)enim reprehendit nos cor nostrum in omni vita nostra. Bene qui inclinatus scripsit in terra, erectus misericordiae verba depromit: quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae hominibus domum pietatis impendit.

Erigens, inquit, se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dicit: Nemo, Domine. Nemo condemnare ausus est peccatricem, quia in se cernere singuli coeperant, quod magis damnandum cognoscerent. Sed quia accusantium turba prolato justitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. Sequitur:

Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo. Vade, (0737A)et amplius non peccare. Quoniam misericors et pius est, praeterita relaxat: quoniam justus est, et justitiam diligit, ne amplius jam peccet, interdicit. Verum quia poterant dubitare aliqui an posset Jesus, quem verum hominem noverant, dimittere peccata, dignatur ipse apertius quid divinitas valeat, ostendere. Post repulsam namque tentatorum nequitiam, post solutam peccatricis culpam,

Iterum locutus est, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lucem vitae. Ubi manifeste docet non solum qua auctoritate mulieri peccata dimiserit, sed etiam quod ipse sit vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Cujus perpetuum splendorem humana fragilitas videre non potuisset, nisi nube carnis (0737B)tegeretur, per quam quasi per quoddam lucidissimum speculum, divini luminis claritas humanis mentibus innotesceret: quae fide purganda est, ut tanti luminis aspectu digna efficiatur. Unde secutus ait: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Qui meis modo jussis et exemplis obsequitur, non timebit in futuro tenebras damnationis, sed lucem potius vitae, ubi nunquam prorsus moriatur, habebit. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum; et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum. Cum ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus:

(0737C)Responderunt Judaei: Tu de te testimonium dicis: testimonium tuum non est verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his erat etiam Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen quod est Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum. Ait enim: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI). Hic tamen, quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de Domino nostro Jesu: Ego quidem baptizo vos in aqua, qui autem venit post me, fortior me est: cujus non sum dignus calceamentum solvere (Joan. I). Videte quemadmodum se lucerna diei summittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse testatur. Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis (0737D)ad horam exsultare in lumine ejus. Responderunt ergo Judaei: Tu de te testimonium dicis: testimonium tuum non est verum (Joan. V). Videamus quid audiant, audiamus et nos, sed non sicut illi; illi contemnentes, nos credentes; illi Christum occidere volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Judaeis responderit Dominus.

Respondit Jesus, et dixit eis: Etsi ego testimonium de me perhibeo, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum, Christus et se ostendit et Patrem ostendit, et de Judaeis quid esset venturum. Ergo ait Dominus, et verum ait: Etsi ego de me testimonium perhibeo, (0738A)verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado. Patrem volebat intelligi. Patri gloriam dabat Filius; aequalis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus! Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit. Non enim veniendo inde discescit, aut rediendo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est, non potest [ F. leg. potest, affirmative ] hoc fieri, sed ab homine non potest hoc fieri. Ab ipso sol Oriente pergit ad Occidentem, et deserit Orientem. Non est in Oriente Dominus noster Jesus Christus, et venit; et ibi est, et rediit, et hic est. Audi ipsum evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui (0738B)est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I). Non dixit, Fuit in sinu Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus quid dixit? Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia: quia sine lumine non potest videri lumen, et sine lumine non potest videri quodlibet aliud quod non est lumen. Itaque lumen et seipsum ostendit, et quae circa se sunt. Ita et Christus et seipsum ostendit, et alios illuminat, quae charitate circa se sunt, et sequuntur illum non pedum gressibus, sed charitatis officiis. Duos adventus Domini nostri Jesu Christi legimus in Scripturis sanctis a prophetis esse praedictos: (0738C)unum misericordiae, qui peractus est; alterum judicii, qui venturus est. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi, medicinalis, non judicialis est. Nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati, prius erat ejus misericordia praeroganda, et post exercendum judicium, quia de illo cantaverat Psalmista, Misericordiam et judicium cantabo tibi Domine (Psal. C). Non enim ait, Judicium et misericordiam: nam si primum esset judicium, nulla esset misericordia; sed primo misericordia, postea judicium. Quae est prima misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus quod fecerat, ne periret quod fecerat. Quid huic misericordiae (0738D)audi potest? Addidit tamen: nam reprobatus est ab hominibus, pro quorum salute venerat in mundum. Irrisiones sustinuit, flagella, sputa, opprobria inimicorum, turpissimam mortem crucis. Haec omnia sustinuit, quia voluit. Voluit, ut salvaret hominem, quem creaverat. Nullum genus mortis intolerabilius fuit cruce, propter longos cruciatus. Sed nihil nunc gloriosius, quam signum crucis portare in fronte. Unde Apostolus ait, gloriam crucis praedicans: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI). Quia venit neminem judicare, consequenter Judaeis respondit:

Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum; (0739A)sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus est, ut perveniret ad crucem. Distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? quia de cruce descendere noluit, qui potuit de sepulcro resurgere (Marc. XV). Unde publicavit misericordiam? quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non judico quemquam; sive, quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat: Vos secundum carnem judicatis, addidit: Ego non judico quemquam; ut intelligamus Christum non secundum carnem judicare, sicut ab hominibus judicatus est. Nam ut agnoscatis jam et judicem Christum, audite (0739B)quid sequitur:

Et si judico ego, judicium meum verum est. Ecce habet et judicium. Sed agnosce salvatorem, ne sentias judicem. Quare autem dixit judicium suum verum esse?

Quia solus, inquit, non sum, sed ego, et qui me misit Pater. Quid est missio Christi, nisi incarnatio ejus? Missus est Christus, idem est ac si dicas, Incarnatus est Christus. Et a Patre missus est, et a Patre nunquam recessit; et hic fuit per incarnationem: et hic est modo per divinitatem. Fides ergo mundet corda nostra: ut intellectus impleat corda nostra, et ut intelligamus mysterium salutis nostrae. Altum est, profundum est, secretum est. Una est substantia, una divinitas, una majestas Patris et Filii. Pater non (0739C)passus est, sed solus Filius. Ergo intelligamus missionem Filii nominatam incarnationem Filii. Patrem autem incarnatum esse non credas. Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus Filius est Patris? Ideo dixit: Judicium meum verum est, quia solus non sum; sed ego, et qui me misit Pater. Idem ergo in alio loco dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); unum in substantia, duo in personis. Unum dixit propter substantiae unitatem; sumus dixit propter personarum distinctionem. Audi quid dixit, Ego, et qui misit me Pater. Distingue personas, agnosce quia Pater pater est, agnosce quia Filius filius est, ne in barathrum Sabelliani pervenias; et noli dicere, Aliud et aliud, sed dic, Alius et alius. Non aliud in substantia, (0739D)sed alius in persona; non Pater major, non Filius minor in divinitatis gloria. Sed crede, unum sumus. Ideo quod dixit ipsa Veritas unum, liberat te ab Ario: quod dixit sumus, liberat a Sabellio. Si unum, non ergo diversum, si sumus, non ergo unus. De judicio dixerat dum dixit, Ego non judico quemquam: de testimonio nunc vult dicere:

In lege, inquit, vestra scriptum est. Vestra dixit, tanquam diceret, In lege quae vobis a Deo data est, sicut dicimus panem nostrum quotidianum, quem a Deo nobis dari poscimus. Quid est quod in lege vestra scriptum est?

Quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. Dicebant, etc. (0740A)Nunquid per se duo homines verum dicunt testimonium? Nonne duo falsi testes contra Susannam falsum protulerunt testimonium? Et Judaeis quaerentibus falsum testimonium contra Christum, dicit evangelista, Novissime venerunt duo falsi testes (Matth. XXVI). Nunquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? Quid de duobus dicimus vel tribus? Universus populus mentitus est contra Christum. Si ergo totus populus, qui constat ex magna hominum multitudine, falsum testimonium dicere inventus est, quomodo accipiendum est, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum? nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua perpetua stabilitas veritatis est. Si vis habere bonam causam, habeto duos vel tres testes, Patrem, Filium, et Spiritum (0740B)sanctum. Denique quando Susanna, casta femina fidelisque conjux, duobus falsis testibus arguebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur, illi Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit. Ergo quia in lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis judicium. Ego autem, inquit, non judico quemquam: testimonium perhibeo de me, differo judicium. Eligamus, fratres, testimonium Dei, quia testimonium Dei verum est. Et quoniam testis est omnium quae agimus, judex erit omnium quae fecimus; et alium non quaerit testem nisi seipsum: quia omnia secreta cordis nostri considerat, et quid ex quo fonte procedat: ideo testis, quia non quaerit alium unde cognoscat (0740C)qui sis, vel qualis sit vita tua, qui reddet unicuique secundum opera sua. Responderunt ergo Judaei Domino loquenti de Patre suo, et dixerunt:

Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur, in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videamus ergo quid ad haec Dominus respondit. Ubi est, inquiunt, Pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed ego et qui me misit Pater. Nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus. Quomodo te dicis, solum non esse, sed cum patre tuo esse? Aut, Ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et Dominus: Nunquid me videtis, et Patrem (0740D)meum non videtis? hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit. Quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit.

Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi me jam sciatis, quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem judicatis: quia vero secundum quod videtis, aliud sum, et aliud secundum quod non videtis: Patrem autem meum loquor occultum; prius est ut me noveritis, tunc et Patrem meum scietis. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, (0741A)non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis; sed verbum dubitationis est quando dicitur ab homine, ideo dubitante, quia nesciente: cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum utique nihil lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitant: velut si indigneris servo tuo, et dicas, Contemnis me? Considera, forsitan Dominus Deus tuus sum: hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII). Quod dicit puto, dubitare videtur; sed ille increpat, (0741B)non dubitat; et Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani, Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? (Luc. XIII.) Scit ergo omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat. Si me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Increpat infideles, admonet fideles: ut sciant unam esse cognitionem Patris et Filii: quatenus sciant cognitionem Filii, cognitionem esse et Patris. Ideo discipulo electo poscenti ut ostenderetur eis Pater, respondit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XV). Si dissimilis esset Filius Patri, nunquid diceret discipulis suis, Qui me videt, videt et Patrem? Nunquid diceret Judaeis, Si me sciretis, et Patrem (0741C)meum sciretis?

Haec verba locutus est Jesus in Gazophylacio, docens in templo. Magna fiducia, sine timore: non enim pateretur si nollet, quia nec nasceretur si nollet. Quid est quod haec verba Jesus in gazophylacio docens in templo locutus est? Gazophylacium locus est ubi thesauri conduntur. Jesus in gazophylacio loquebatur Judaeis, dum in parabolis locutus est turbis. Nam gazophylacium fuit Christus, in quo omnia latuerunt mysteria, tunc aperienda, dum ipse qui latuit in littera, loquebatur non in proverbiis, sed palam omnia fidelibus suis enarrans. Nam et gazophylacia adhaerebant templo, quia ipse Christus templum est, de quo ipse ait, Solvite templum hoc (Joan. II). Cui omnia mysteria veteris legis adhaerebant, (0741D)et ad eum omnia respiciebant, donec veniret ad aperienda singulorum gazophylacia mysteriorum, aperiente eo sensus fidelium suorum, ut intelligerent quae latebant, sicut Evangelista ait: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Denique quid sequitur, Nemo apprehendit cum, quia necdum venerat hora ejus: scilicet hora dispositionis suae, hora voluntatis suae: quia qui voluntate natus est, voluntate passus est. Si ergo pati nollet, non pateretur, sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus de occulta patientia, quam Judaei non noverant, unde illis modo dictum est, Neque me nostis, neque (0742A)Patrem meum; et de carne suscepta, quam Judaei noverant, et cujus patriam sciebant, unde illis alio loco dixit, Et me nostis, et unde sim scitis (Joan. VII). Utrumque noverimus in Christo, et unde aequalis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro: illud Deus est, illud homo; sed unus Christus, Deus et homo. Modo de sua passione quid loqueretur Christus, audiamus.

Ego vado, inquit, et quaeretis me. Non desiderio, sed odio. Nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderant, et qui amabant: illi persequendo, isti habere cupiendo. Bonum est animam Christi quaerere, sed quomodo discipuli eam quaesierunt; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Judaei quaesierunt. (0742B)Illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti, quia sic quaerebant mori malo corde et perverso: quod secutus adjunxit. Quaeretis me; et ne putetis quia me bene quaeretis:

In peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori. In peccato suo morietur, qui in peccato permanet usque ad mortem. Ille Christum non quaerit, qui salutem animae suae per poenitentiam non quaerit. Ad quem propheta clamat: Quaerite Dominum dum inveniri potest (Isai. LV). Qui misericordem dum tempus habet non quaerit, inveniet eum iratum. Judaeis dixit, In peccato vestro moriemini, quia praesciebat eos in peccato suo permanere. Singulari numero dixit in (0742C)peccato, et plurali vestro (Joan. XIII), quia omnibus illis ad quos loquebatur, unam esse voluntatem, aequalem malitiam perdendi eum qui salvare eos venerat, sciebat. Alio vero loco discipulis suis dixit:

Quo ego vado, vos non potestis venire modo. Non abstulit eis spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant. Isti autem nunquam, quibus praescius dixit, In peccato vestro moriemini. His autem auditis verbis, quomodo solent carnalia cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes et sapientes, dixerunt: Nunquid interficiet semetipsum, quia dicit, Quo ego vado, vos non potestis (0742D)venire? Stulta verba, et omnino insipientiae plena. Quid enim non poterant illo venire, quo ille perrexit, si interficeret semetipsum? Nunquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, Nunquid interficiet semetipsum, quia dixit, Quo ego vado, vos nos potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis hominum non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illis itaque non intelligentibus ista, respondit eis Dominus, qui terram sapiebant. Quid ait?

Dicebat eis, Vos deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut serpens terram manducatis. Quid est, Terram manducatis? terrenis pascimini, terrenis (0743A)delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. Vos deorsum estis:

Ego de supernis sum. Vos de mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Quomodo ergo non erat de hoc mundo, per quem factus est mundus, et semper ubi est, et omnes de mundo ( sic )? Sed prius mundus, postea homo; et Christus ante mundum, ante Christum nihil, quia in principio erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Sic enim erat ille de supernis. De quibus supernis? Christus ab ipso Patre. Nihil illo superius, quia Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum sibi, sine tempore, per quem conderet tempora. Ideo Christus ante omnes creaturas, et ante omnia tempora: quia de Patre coaeternus Patri genitus est. Ego de supernis sum, (0743B)vos de hoc mundo estis. Ego non sum de hoc mundo.

Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestrae. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluit, Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nunquid apostoli et sancti Dei de hoc mundo non erant? Erant quidem, quia de Adam nati sunt; sed ipsa Veritas de his ait: Ego elegi vos de mundo (Joan. XV); id est, de carnali conversatione, quae mundi nomine hoc loco significari videtur. Qui ergo rant de mundo, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum, per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse in mundo, quibus (0743C)dictum est: Moriemini in peccatis vestris. Nemo dicat, De hoc mundo non sum. Quisquis es, o homo, de hoc mundo es. Sed venit ad te, qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus. Si autem jam non delectat te hic mundus, jam tu eris mundus, et non audies, quod Judaei audierunt, Moriemini in peccatis vestris, et qui plus peccat, plus est in mundo, et plus immundus: et quanto quis se mundat a peccato, tanto se declarat de mundo non esse. Merito audierunt Judaei, Moriemini in peccatis vestris: quia non habere peccatum nullo modo potestis, qui cum peccato nati estis; sed tamen si in me, inquit credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Tota ergo infelicitas (0743D)ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori, hoc est, quod debet fugere omnis Christianus. Propter hoc ad baptismum curritur. Propter hoc, si aegritudine vel aliunde periclitatur, sibi quisque desiderat subveniri. Propter hoc etiam surgens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine baptismo exeat, et in peccato, quo natus est, moriatur. Adjunxit enim dicens: Si non credideritis, moriemini in peccatis vestris. Reddita spes est desperantibus, excitatio facta est dormientibus cordibus, evigilaverunt, inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testatur ubi ait:

Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. In hoc ergo populo, cui Dominus loquebatur, erant, qui in peccato suo fuerant morituri, et qui in ipsum qui (0744A)loquebatur, fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi. Tamen hoc attende, quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Quid est, si non credideritis, quia ego sum? Qui nihil addidit, multum est, quod commendavit. Dixit, ego sum, et non addidit, quid: sive Christus, sive Filius Dei, sive ille, quem prophetae praedixerunt, sive Salvator mundi, sive aliud aliquid quod de eo in Scripturis legitur. Multum est quod ait ipsum, Ego sum: quia dixerat Deus Mosi, Ego sum qui sum (Exod. III), et hic modo, Nisi credideritis quia ego sum, eodem modo verbo essentiae sempiternae usus est ad populum Judaeorum, quo tunc ad Mosen per angelum in rubo flammae ignis, quem missurus erat ad liberandum (0744B)populum suum. Quid est quod hic dixit, Ego sum? nisi: Ille ipse, qui tunc veni in angelo mittere Mosen servum meum ad liberandum populum meum, ego ipse modo per me ipsum veni incarnatus, homo factus, liberare homines, quos creavi, salvare qui perditi fuerant. Quidquid enim aliquo modo mutari potest, vel in melius, vel in deterius, quodammodo moritur ab eo quod fuit ante, dum incipit aliud esse, vel aliter esse, quam fuit. Solus vero Deus semper idem est, immutabilis veritas, immutabilis bonitas, immutabilis sempiternitas, immutabilis natura, immutabilis substantia; et quidquid de eo dici potest, semper idem est, quod fuit et erit. Prorsus nihil aliud melius videtur intelligi in hoc (0744C)verbo, quod ait Dominus, Ego sum: nisi, Ego sum Deus.

Moriemini in peccato vestro. Sed illi semper terrena sapientes, et semper secundum carnem audientes, et respondentes, quid illi dixerunt?

Tu quis es? Non enim cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quis esses. Quis es ut credamus? Et ille:

Principium. Ecce quod est. Esse principium, mutari non potest. Principium in se manet, et innovat omnia. Principium est, cui dictum est: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Principium, ait, qui et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerant, Tu quis es? nihil (0744D)aliud dixissent, quam, Quid te esse credamus? respondit, Principium me esse credite, et addidit, quod et loquor vobis, id est, qui humilis propter vos factus, ad ista verba descendi. Nam si principium, sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile verbum sine voce, ceu sensibilia, videre non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium: quia ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Verba sunt Domini nostri Jesu Christi, quae habuit cum Judaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos aperirent. Dicebant ergo Judaei, Tu quis es? quia dixerat supra Dominus: Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis (0745A)vestris. Ad hoc ergo illi, Tu quis es? Veluti quaerentes nosse, in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus Tu quis es? et ait: Principium, qui et loquor vobis (Psal. CIII). Quare se dicit Dominus Jesus principium? Principium, quia omnia per ipsum facta sunt, sicut Psalmista dicit: Omnia in sapientia fecisti. Si igitur omnia in sapientia fecit Deus, id est, Filio suo coaeterno sibi et substantiali, Filius utique omnium principium est. Utique recte dicitur et Pater principium, et Filius principium: non tamen duo principia; sicut Pater Deus, et Filius Deus, non tamen duo dii, sed unus Deus dicendus est. Sic Pater principium, et Filius principium, non tamen duo principia, sed unum principium fatendum est. Ergo et Spiritus sanctus principium est; non tamen tria (0745B)principia, Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sed unum principium: sicut Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus; non tamen tres Dii, sed unus Deus Pater omnipotens, Filius omnipotens, Spiritus sanctus omnipotens, non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens; Idem enim Pater quod ad se est, Deus est: quod ad Filium est, Pater est: quod Filius ad seipsum est, Deus est: quod ad Patrem est, Filius est. Spiritus sanctus quod ad se est, Deus est: quod ad Patrem et Filium, Spiritus sanctus est, quia Patris et Filii, Spiritus est, ex Patre et Filio procedens, unius substantiae, potestatis, majestatis cum Patre et Filio. Audiamus ergo principium quid loquitur nobis.

(0745C)Multa, inquit, habeo de vobis loqui, et judicare. In alio vero loco dixit: Non judico quemquam (Joan. VIII): praesentem suum ostendens adventum, quo venit salvare, non judicare: quia venerat, ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum. Quod autem nunc dicit: Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa habeo, inquit, loqui et judicare de vobis.

Sed qui misit me, verax est. Videte quemadmodum Patri dat gloriam aequalis Filius Patri. Exemplum enim nobis praebet, gloriam dare Deo, gloriam Dei quaerere, non nostram: quasi diceret, O homo fidelis, si ego Filius Patris, aequalis Patri, consubstantialis (0745D)Patri, coaeternus Patri, do gloriam ei, a quo sum: quomodo tu superbus es apud eum, cujus es servus? Multa, inquit, habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui misit me, verax est, tanquam diceret, ideo verum dico, quia filius veracis, veritas sum. Pater veritas est, Filius veritas. Ait enim apertisime ipse Dominus, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV). Ergo si Filius veritas, Pater quid, nisi quod ait, veritas? Qui me misit, verax est. Filius veritas, Pater verax est, sed non a veritate. Filius veritas, sed a Patre, quia Filius a Patre, non a seipso, et ideo ait alio loco: A meipso non veni (Joan. VIII), id est, a meipso non sum. Pater utique verax est, non participando veritatem, sed generando veritatem, quia Pater genuit Filium, qui de seipso ait: (0746A)Ego sum via, et veritas. Cum autem dixisset Dominus Jesus: Verax est, qui me misit, non intellexerunt illi, quod de Patre eis dicebat; necdum habuerunt oculos cordis apertos, ut intelligere possent aequalitatem veracis et veritatis. Dicebat eis:

Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum: et a meipso facio nihil, sed sicut me docuit Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros, quis esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante mundi constitutionem praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi, quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso (0746B)enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserunt, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt, illa tria millia, et illa quinque millia Judaeorum (Act. II et IV): quod sibi volebat, quando dicebat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens: Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam. Ordine vestro cognoscetis qui sim, non quia omnes tunc erant credituri ex his, qui audiebant, id est, post Domini passionem. Nam paulo ante dixit: Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum (0746C)exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis: crucis, non coeli. Nam ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod exaltavit illum Deus (Philip. II). Altera exaltatio fuit, quando levatus est in crucem. Altera, dum ascendit in coelum. Illa humiliationis, ista glorificationis. Exaltationem vero crucis, oportebat impleri per eorum manus, qui postea fuerant credituri: quibus dicit: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII). Quare hoc? Nisi ut nemo desperaret, in quocunque scelere male sibi conscius, quando videbat (0746D)eis donari homicidium, qui occiderunt Christum Dominum. Addidit: Tunc cognoscetis quia ego sum. Quid est, ego sum? nisi unius substantiae cum Patre, sicut ad Moysen superius diximus dictum esse: Ego sum, qui sum (Exod. III), et sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Verbo substantiali utitur de seipso Dominus, ut intelligatur aeternam esse substantiam, et unam esse substantiam Patris et Filii. Tamen ne ipse intelligeretur Pater, continuo adjunxit: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quod vero ait: A meipso facio nihil, quid est, a meipso facio nihil? id est a meipso non sum. Quod autem addidit, sicut docuit me Pater, haec loquor: sensus altissimus est, cor enim mundandum est ( nec enim in malevolam animam introibit sapientia, nec habitabit (0747A)in corpore subdito peccatis (Sapient. I), ut intelligatur quod ait: Sicut docuit me Pater, sic loquor: non enim ita intelligendum est quasi homo pater homini filio loqueretur, sed excellentius et sacratius. Aliter vero intelligendum est, quod ait. Evangelista: In principio erat Verbum; et aliter intelligendum: Verbum caro factum est. Aliter de divinitate Christi, in qua aequalis est Deo Patri; aliter de humanitate ejus, in qua consimilis est nobis, cogitandum est. Non uno modo intelligendum est, quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); et illud quod dixit: Pater major me est (Joan. XIV). Ergo incorporaliter cogitate, Pater locutus est Filium, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit, quasi indoctum genuerit; sed hoc (0747B)est eum docuisse, quod est scientem genuisse. Et hoc est, docuit me Pater, quod, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis, hoc est, Filio esse, quod nosse: ab illo ergo habet quod noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit, ut nosset, quia simplicis (ut dictum est) naturae veritas est, esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum, dixit ergo ista Judaeis, et addidit:

Et qui me misit, mecum est. Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: Misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis; et tamen (0747C)cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Ergo, inquit, qui me misit, non reliquit me solum. Cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare me non reliquit?

Non reliquit me, inquit, solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.

Haec illo, loquente, multi crediderunt in eum. Necdum in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII), necdum omnibus praedicatum est, necdum dictum (0747D)est. Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII). Ergo Dominus ad eos, qui crediderunt in eum, ait Judaeos:

Si vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia esse ibi coepistis, si manseritis in fide, quae in vobis esse credentibus coepit, quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum? culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet: cognitio et immortalitas, et aeternitas non habet humilitatem, sed excelsitudinem, erectionem: nullam defectionem, aeternam stabilitatem: nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est, quod incipit a fide, sed majus, (0748A)quo pervenitur per fidem. Audi igitur, quo perveniat, et vide, quanta sit fides. Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis,

Vere discipuli mei eritis. Subjunxit quoque:

Et cognoscetis veritatem. Qui cognoscit veritatem, cognoscit Deum, quia Deus veritas est, dicente ipso Domino: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Credamus ergo, ut cognoscamus veritatem: quia sine fide ad cognitionem veritatis nullus pervenire poterit. Quid est, quod cognituri sumus? Illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides, credere. Veritas, quod credidisti, videre. Quid est, quod videre nobis promittitur? Dicit enim Dominus (0748B)in alio loco, quid esset, quod visuri erimus. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV). Haec est promissio, haec est merces fidei, quae per dilectionem operatur, haec est satietas, quam Psalmista optavit, dicens: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). O Domine, fac nos digne amare te, et non amare saeculum: ut valeamus ad illam libertatem pervenire, ad quam per cognitionem veritatis pervenitur, de qua subjunxisti, dicens:

Et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos? Liberos faciet. Denique Judaei carnales, et secundum carnem judicantes, non hi, qui crediderunt, sed in illa turba, qui erant, qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis: Veritas liberabit (0748C)vos. Indignati sicut servos se esse significatos. Et vere servi erant. Et exponet illis, quae sit servitus, et quae sit futura libertas, quam ipse promittit. Nihil enim aliud est dicere: Et veritas liberabit vos, nisi liberos vos faciet: sicut nihil est aliud, salvat, nisi salvos facit. Audivimus ergo, quid libera veritas dixit, audiamus quid superba falsitas respondeat.

Dixerunt ergo Judaei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam: quomodo tu dicis, liberi eritis? Non enim dixerat Dominus, liberi eritis, sed veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi nihil aliud intellexerunt, nisi libertatem carnalem; et extulerunt se, quod semen essent Abrahae, et dixerunt: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam: (0748D)quomodo tu dicis, liberi eritis? O vana superbia, o falsa jactantia! Quomodo verum dicitis: Nemini servivimus unquam (Gen. XXXVII). Joseph non est venundatus? Prophetae sancti non sunt ducti in captivitatem? Denique nonne ille ipse est populus, qui in Aegypto lateres faciebant (Exod. I), et operibus duris, non saltem in argento et auro, sed in luto serviebant? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est, quod vobis assidue imputat Deus, quomodo vos de domo servitutis liberavit. An forte patres vestri servierunt, vos autem, qui loquimini, nulli servistis unquam? Quomodo ergo solvitis tributum Romanis, unde et ipsi veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis: Licetne reddere tributum Caesari? Ut si dixisset, Licet: teneretis eum quasi mallet (0749A)oppressam libertatem seminis Abrahae. Si autem diceret, Non licet, calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi; deinde prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et Deo, quae Dei sunt. Cum vos ipsi respondissetis, quod nummus haberet imaginem suam: sic Deus quaerit in homine suam; nec alienum quid quaerit Deus ab homine, sed quod condidit in homine. Ideo enim Deus homo factus est, ut in homine reformaret quod in homine formavit. Ergo mentientibus, et de vana libertate tumentibus, quid responderit Dominus Judaeis, audiamus.

Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, (0749B)servus est peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Si omnis homo peccator, omnis homo servus peccati. Sed intentius audiamus, qualiter liberemur de hac servitute. Terrorem incutit, sed medicinam adhibet: nam ait Dominus: Amen, amen dico vobis. Quid est amen, amen: nisi verum, verum dico vobis? Quod verbum nec Graecus interpres nec Latinus ausus est in aliam transferre linguam, ut honorem haberent velamento secretae testificationis veritatis in Christo. Veritas dicit: Verum, verum dico vobis. Ingeminat ac replicat verbum veritatis, ut excitaret dormientes, intentos faceret audientes, ne contemneretur qui ait: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O miserabilis servitus, servire peccato, servire diabolo, qui (0749C)peccati est auctor! Saepe homines malos dominos fugiunt, ne serviant malis; et non fugiunt peccatum, cujus servi sunt; et quanto felicius esset fugere peccatum, et servire homini libera conscientia? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit. Servus peccati quoquo fugit, secum id trahit: quocunque fugerit, non fugit seipsum. Mala conscientia non est quo eat: sequitur se, imo non recedit a se: peccatum enim quod fecit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum manet, praeterit quod delectabat, remanet quod pungat: mala servitus. Aliquando fugiunt homines improbos dominos, volentes carere dominis, (0749D)qui nolunt carere peccatis. Quanto felicius deserat homo peccatum, fugiat ad Christum, Deum liberatorem interpellet? Liberat ergo ab hac servitute peccati solus Dominus, qui illam non habuit: qui solus sine peccato venit in mundum. Ille solus liberare potest de peccato, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati: quae sit spes nobis libertatis, audite.

Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus est peccator. Non maneat homo in peccato, ne sit servus peccati. Ut possit manere in domo, id est, in Ecclesia, maneat in corpore capitis sui, ut sit filius, non servus. Longe aliud est peccare, aliud manere in peccato. Qui manet in peccato, servus est peccati: qui fugit a (0750A)peccato, servus erit justitiae. Terruit, ne peccatum amaremus: spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam. Filius manet in aeternum.

Si ergo filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis. Haec spes nostra, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat. Servi enim eramus cupiditatis: liberati efficimur servi charitatis. Prima libertas est non permanere in peccato, servire justitiae, dicente Apostolo: Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae: nunc autem habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI). (0750B)Perfecta vero libertas est, Deo Christo servire: illum diligere, qui vere nos liberavit: qui verus est Filius Dei, et dominus in forma servi: non servus, sed in forma servi dominus. Fuit quippe illa carnis forma servilis; sed quamvis esset similitudo carnis peccati, non erat peccati: libertatem promisit credentibus in se. Judaei vero, tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen Abrahae erant. Quid ergo eis ad haec respondit Dominus, audiamus.

Scio, inquit, quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo quaeritis me occidere, inquit.

(0750C)Sermo enim meus non capit in vobis. Id est, non habet locum in vobis. Si sermo meus caperetur a vobis, caperet utique vos: quid est ergo, non capit in vobis: id est, non capit cor vestrum? quia non recipitur a corde vestro. Audistis certe Dominum dicentem: Scio quia filii Abrahae estis: audite quid postea dicat:

Ego, inquit, quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Quid autem faciunt? quod dixit eis: Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderant. Dicit: Quae vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor; quia veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur: quia ipse est veritas Patris, (0750D)quam vidit apud Patrem: se vidisse loquitur, quia ipse est veritas Patris, quam vidit apud Patrem. Ipse est enim verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt apud patrem suum, cum audierimus in consequentibus apertius dictum qui sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem. Adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis originem, non vitae similitudinem dicturus. Alterum, patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit, ut homines essent, sed tamen filii erant ejus, in quantum mali erant, non in quantum homines erant, in quo imitati, non in quo creati.

(0751A)Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Quasi tu quid dicturus es contra Abraham; aut si aliquid potes, aude reprehendere Abraham: quia non Dominus non audebat reprehendere Abraham, sed talis erat Abraham, qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum probare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi, quod cogitabant. Pater noster, inquiunt, Abraham est. Audiamus quomodo eis respondit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham.

Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. (0751B)Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, ego Dominus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum (Joan VIII): et tunc eum illi lapidare voluerunt. Non dixit hoc: Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum. Hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait, Scio quia filii Abrahae estis. Non negavit eorum originem, sed facta condemnat. Caro eorum ex illo erat, sed vita non erat. Ergo Christiani facti sunt semen Abrahae gratia Dei: non de carne Abrahae facti illi cohaeredes, Deus illos exhaeredavit, istos adoptavit. Isti sunt, de quibus alio loco a (0751C)Joanne Baptista dictum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III). Illi enim sunt filii Abrahae, qui fidem Abrahae imitantur. Ideo subjunxit Dominus dicens: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Factis probate nobilitatem, non verbis. Sed quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit.

Vos facite opera patris vestri. Et adhuc non dicit, quis est iste pater eorum. Modo illi quid responderunt? Coeperunt enim utcunque cognoscere non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quam legebant fornicationem, spiritualiter appellari, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta (0751D)subjicitur, ad hoc responderunt.

Dixerunt itaque ei: Nos ex prostitutione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Jam viluit Abraham, repulsi sunt eum, quomodo repelli voluerunt, ore veridico, quia erat talis Abraham, cujus factum non imitabantur, et de illius genere gloriabantur, et mutaverunt responsionem, credo, dicentes apud seipsos: Quotiescunque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis: Quare non imitamini eum, de cujus genere gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem tantum virum imitari non possumus, Deum dicamus patrem nostrum: videamus quid nobis dicturus est. Nunquid falsitas invenit quod diceret, et veritas non inveniret quid responderet? (0752A)Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant. Unum, inquiunt, patrem habemus Deum.

Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni, neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum patrem, agnoscite vel fratrem vestrum. Hic tetigit, quod saepius solet dicere: Non a meipso veni, sed ille me misit; a Deo processi, et veni. Christi ergo missio incarnatio ejus est. Quod vero de Deo Patre processit Verbum, aeterna processio est, non habens tempus, per quem factum est tempus. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus. Ut Verbum Patris venit ad nos: quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Adventus ejus, humanitas ejus: mansio ejus, divinitas ejus.

(0752B)Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis cognoscere sermonem meum. Ideo non potuerunt cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? et hoc inde?

Vos ex patre diabolo estis. Quandiu patrem commemoratis? quandiu patrem mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cujus filii estis, A patre diabolo estis. Deus creator omnium creaturarum creavit hominem: quomodo hic dicit, vos a patre diabolo estis? Quidquid a Deo creatum est, bonum est; et omnis homo, quantum creatura Dei est, bonus est. Quantum vero se subjicit per liberum arbitrium diabolo, a patre diabolo est. Bona enim hominis natura, sed vitiata est per malam voluntatem, (0752C)et inde a patre est diabolo. Quod fecit Deus, non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus. Inde ergo Judaei dicti sunt filii diaboli, non nascendo, sed imitando. Consuetudo vero Scripturae sanctae est, ex imitatione vel similitudine operum filios saepe nominare, vel propheta ad Judaeos ait: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Judaei non ducebant. Cethaei et ipsi gentem suam habebant omnino alienam a genere Judaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Judaei autem imitati sunt impietates illorum: invenerant filii parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando, pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse unde (0752D)ipse diabolus? Inde utique, unde et caeteri. Angeli in sua obedientia perstiterunt, ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus. Sed modo audite quid dicat Dominus. Vos, inquit, a patre diabolo estis.

Et desideria patris vestri facere vultis. Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem: diabolus enim est. Diabolus autem cum invideret homini, serpente indutus, locutus mulieri, de muliere venenavit et virum, mortui sunt diabolum audiendo (Genes. III): quem non audissent, si Deum audire voluissent. Positus enim homo inter Deum, qui creavit eum, et serpentem, qui fallebat eum, cui obtemperare debuit? Creatori non deceptori. Ergo ille (0753A)homicida erat ab initio. Videte genus homicidii fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus. Ad hominem venit: verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare, te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades. Si fratri tuo mala persuades, occidis. Audi Psalmistam: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI). Vos ergo desideria patris vestri facere vultis: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem.

Ille homicida erat ab initio. Utique in primo homine, ex illo ille homicida. Ex quo potuit fieri homicidium? ex quo factus est homo: non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio, et unde homicida?

(0753B)Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset. Sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.

Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis. Ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ei dicebat, quae de diabolo dici a Domino meruerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est: nam primum hominem occidit. Et in veritate non stetit, quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus de proprio loquitur. Mendacium utique ipse diabolus de proprio loquitur, (0753C)quia mendax est et pater ejus. Diabolus autem a semetipso mendax fuit, et mendacium suum ipse genuit. A nemine audivit prius mendacium. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem, sic diabolus genuit quasi filium mendacium. Mendacium genuit, quia in veritate non stetit. Omnis enim, qui in Deo manet, quia Deus veritas est, in veritate stat. Si quis vero a Deo recesserit, mendax erit, dicente Psalmographo: Omnis homo mendax (Psal. CXV). In quantum vero homo a Deo recedit, in tantum mendax erit, dum a veritate declinaverit; et inde peccator erit: quia omne peccatum non est veritas, sed mendacium, quia recedendo a Deo non habet veritatem. Diabolus vero bonus creatus est, sed per seipsum malus factus est, declinando a summo bono. Ideo (0753D)ex propriis locutus est mendacium, quia in seipso invenit, unde esset mendax. Homo vero deceptus a diabolo, factus est a diabolo mendax: ideoque filius diaboli non natura, sed imitatione. Recedamus ergo a patre mendacii, curramus ad patrem veritatis. Amplectamur veritatem, ut accipiamus veram libertatem. Judaei apud patrem suum viderant, quod loquebantur. Quid? nisi mendacium? Dominus autem Patrem suum vidit, quod loqueretur. Quid? nisi seipsum? Quid? nisi Verbum Patris aeternum, et Patri coaeternum? Ideo subjunxit.

Ego veritatem dico vobis, et non creditis mihi. Nam mendax mendacium loquitur, sed veritas veritatem profert. Diabolus mendax, Christus vero veritas et (0754A)veritatis assertor, quia ex veritatis ore nihil aliud poterit procedere, nisi veritas. Sequitur ergo:

Quis ex vobis arguet me de peccato? Sicut ego arguo vos vestrumque patrem de peccato et mendacio. Ecce qualis est mansuetudo Christi. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis potuit peccatores justificare. Interrogat eos, quare veritatem non velint credere, dicens:

Si veritatem locutus sum vobis, quare non creditis mihi? Nisi quia filii diaboli estis, et non veritatis? Filii diaboli non natura, sed imitatione. Redditque causam cur veritati non crederent, cum dicit: Ideo vos non auditis, quia ex Deo non estis. Iterum noli (0754B)attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo. Natura ex Deo, vitio non ex Deo. Natura vero bona, quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit; et vitiata est: ideo medicum quaerat, quia sana non est. Agnoscatur natura, unde Creator laudetur: agnoscatur vitium, propter quod medicus advocetur. Terribile est quod subdit:

Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit, qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque vestrum, si verba Dei in aure cordis percepit, et intelligit unde sit. Coelestem patriam desiderare veritas jubet, carnis desideria conterere, mundi (0754C)gloriam declinare, aliena non rapere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque vestrum, si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscit. Dixerunt ergo Judaei:

Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat, audiamus.

Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI); et cum per Esaiam dicat: Custos quid de nocte? custos quid de nocte (Esaiae XXI)? Respondere noluit Dominus: Samaritanus non sum; sed, Ego (0754D)daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, et aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret. Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit, quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. Hic vero in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui si respondere voluisset Judaeis, Vos daemonium habetis, verumque dixisset quia nisi impleti daemonio, tam perverse de Deo loqui non possent. Sed accepta injuria, etiam quod verum erat, dicere veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus, contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re quid nobis innuitur? (0755A)nisi ut eo tempore, quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium justae correptionis in arma vertatur furoris. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subjungit:

Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet. Scimus certe, quod scriptum est, quia Pater omne judicium dedit Filio (Joan. V); et tamen ecce idem Filius injurias accipiens, gloriam suam non quaerit. Illicitas contumelias Patris judicio reservat, ut nobis profecto insinuet, quantum nos esse patientes debemus, dum adhuc se ulcisci non vult et ipse qui judicat. Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri: quod suo exemplo nos admonet, (0755B)qui postquam habere daemonium dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens:

Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est, ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio pejores fiunt, nam accepta praedicatione iterum dicunt:

Nunc cognovimus, quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, eamdem mortem cui inhaeserant, non videbant; dum solam mortis carnem aspicerent, in veritatis sermone caligabant, dicentes:

Abraham mortuus est, et Prophetae: et tu dicis, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum? Unde et ipsi veritati eumdem Abraham (0755C)et prophetas quasi venerantes praeferunt, sed aperta nobis ratio ostenditur, quod qui Deum nesciunt, Dei quoque famulos falso venerantur. Vos, inquit, dicitis, Daemonium habes; ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant: mortem non videbit in aeternum, qui servaverit sermonem meum, et irascebantur, quia jam mortui erant illa morte, quae vitanda erat: nam illam mortem vitare non potuerunt, qua mortuus est Abraham, et prophetae, id est, carnis mortem. Nam Abraham Spiritu vivebat: et ideo de eo ipsa veritas ait alio loco: Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII). Quid est quod ait, Mortem non videbit in aeternum? id est, mortem damnationis cum diabolo, (0755D)et angelis ejus. Nam ista mors corporis migratio quaedam est sanctis ad meliorem vitam, impiis vero ad poenas perpetuas: quas hic mortis nomine veritas designare voluit. Sed ista morte, quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec prophetae mortui sunt. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et mortui erant. Quem teipsum facis, inquiunt: ut dicas, mortem non videbit in aeternum, qui servaverit sermonem meum, cum scias et Abraham mortuum, et prophetas mortuos?

Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me. Hoc ait propter illud, quod dixerunt: Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Dicit Patrem suum Dominus Jesus (0756A)Christus, quem illi dicebant dominum suum, et non cognoverunt. Si enim ipsum cognovissent, ejus Filium recepissent.

Ego autem, inquit, novi eum. Secundum carnem judicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit: Ego novi eum. Sed vide quid sequitur:

Si dixero, Non novi eum, ero similis vobis, mendax. Ergo arrogantia non ita vitatur, ut veritas relinquatur.

Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur, et ipse erat verbum Patris, quod hominibus loquebatur. Et notandum, quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens:

(0756B)Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Tunc quippe diem Domini Abraham vidit: cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio recepit (Gen. XXVIII): quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est: quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura tamen unitas est divinitatis. Sed carnales mentes audientium, oculos a carne non sublevant: in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes:

Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit, dicens:

Amen, amen dico vobis, Antequam fieret Abraham, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, sum (0756C)praesentis. Et quia praeteritum et futurum tempus divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui, sed, ante Abraham ego sum. Unde et ad Moysen dicitur, Ego sum, qui sum: et Dices filiis, Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III). Ante ergo vel post, Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priore tempore incipitur, nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aeternitatis verba mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt; et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant. Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecit, ostenditur, cum protinus (0756D)subinfertur.

Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus sese abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena mortis subitae obrueret. Sed quia pati venerat, exercere judicium nolebat. Certe sub ipso passionis tempore, et quantum poterat, ostendit, et tamen hoc, ad quod venerat, pertulit. Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum (Joan. XVIII): sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit. Qui ergo hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines, et factus Redemptor (0757A)noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Qui autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut etiam, cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus?

CAPUT IX. Postquam exisset Dominus de templo Judaeorum, quid fecerit in populo gentium, imo totius humani generis, audiamus. Sequitur enim Evangelista, et ait:

Praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. Ea quippe, quae fecit Dominus noster Jesus Christus, stupenda atque miranda, et opera et verba sunt. Opera, quia facta sunt: verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc, quod factum est, cogitemus, (0757B)genus humanum est iste caecus. Haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, illuminatio est fides, quem fidelem, quando venit Christus, invenit, ideo Evangelista de Christo dicit, Et praeteriens. Sic praeterit enim Christus, et non in via peccatorum nostrorum stetit, sicut in quadam parabola ipse Dominus ait: Venit enim Samaritanus secus viam (Luc. XIX). Qui venit sanare vulneratum semivivum, praeteriens caecum illuminat. Qui vulneratus in parabola dicitur, hic in re gesta caecus illuminatur. Vidit ergo hominem caecum, non utcunque caecum, sed a nativitate caecum. Omnes enim homines praeter illum solum, qui ex virgine natus (0757C)est, originali peccato caeci, id est, cum peccato nati sunt, quod ex radice peccatrice primi parentis traxerunt. Interrogaverunt eum discipuli ejus, Rabbi. Scis quia Rabbi magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant. Quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam magistro.

Quis peccavit? hic, aut parentes ejus? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, nunquid parentes hujus caeci sine peccato erant? Nunquid ipse sine peccato originali natus erat, vel vivendo nihil addiderat? Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum, quare Dominus dixit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus? nisi ad rem respondit, (0757D)de qua interrogatus est, cur caecus nasceretur. Habebant enim peccatum parentes ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato parentum factum est, ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem. Quaerit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit, quare sit ille caecus natus, Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus.

Sed ut manifestentur opera Dei in illo. Non solum quid in hoc tantummodo caeco acturus sum, sed ut manifestetur quid in caecitate totius humani generis per me agendum sit. Deinde secutus adjunxit:

Me oportet operari opera ejus, qui misit me, donec dies est. Mementote quomodo universam gloriam illi (0758A)dat, de quo est, quia ille habet filium, qui de illo sit, ipse non habet, de quo sit. Quae sunt opera Domini, propter quae venit Filius Dei in mundum? nisi caecitatem generis humani illuminare, vulnerata quaeque sanare, perdita quaerere, deformia reformare? Sed quid est, quod dixit: Me oportet operari opera ejus qui me misit, donec dies est?

Venit enim nox, in qua nemo potest operari. Constat expressum ac definitum diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est, lumen mundi.

Quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lumen sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem in mundo? Putamus fratres eum fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si hoc putamus, jam ergo post ascensum facta est nox ista. Quid est, quod ait discipulis, (0758B)ascendens in coelum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Qui tunc corporali praesentia fuit in mundo, nunc divina potentia praesens est ubique in mundo. Audivimus diem, audiamus quae sit nox ista. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista, quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit, nox ista eorum erit, quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV). Sed et nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est, de quodam servo dicit: Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores. Operetur ergo homo, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est, ut operetur fides per dilectionem. (0758C)Et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi: ibi enim erit nox, ubi nemo possit operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis. Reddet enim unicuique secundum opera sua (Rom. II). Audiamus sollicita mente Apostolum exhortantem nos operari dum tempus habemus: dicit enim: Dum tempus habemus, operemur bonum (Gal. VI). Quid enim Christus dixerit admonendo bonos, terrendo malos, audivimus. Sed videamus quid fecerit.

Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: (0758D)Vade, et lava in natatoria Siloe, quod interpretatur missus. Quid fecit Dominus, perspicuum est. Illuminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere. Exspuit in terram, de saliva lutum fecit, quia Verbum caro factus est, et unxit oculos caeci, inunctus erat, et nondum videbat. Mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen hujus piscinae, et ait, quod interpretatur missus. Jam quis est missus, agnoscitis. Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur missus, baptizatus est in Christo. Si ergo, quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc (0759A)illuminavit: quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi et pertractari profunditas; sed hoc sufficiat charitati vestrae. Ungitur catechumenus, id est, docetur ut credat in Christum: mittitur ad piscinam baptismi, ut illuminetur, ut lumen verum agnoscat, ut remissionem peccatorum accipiat, ut ex filio irae efficiatur Filius Dei, illuminatusque veniat praedicare Christum.

Itaque vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, quia hic est; alii autem, nequaquam, sed similis est ejus. Aperti oculi vultum mutaverant.

Ille dicebat, quia ego sum. Vox grata, ne damnaret (0759B)ingrata.

Dicebant ergo ei: Quomodo sunt aperti oculi tui? Respondit: Ille homo, qui dicitur Christus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoriam, et lava, et abii et lavi, et video. Ecce annuntiator factus est gratiae. Ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum ringebatur, quia non habebant in corde, quod jam ille habebat in facie.

Dixerunt ei, Ubi est ille? ait, Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat nondum videnti. Sed ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit, et praedicat, et nescit, quem praedicat.

Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. (0759C)Erat autem Sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei, quomodo vidisset. Ille autem dixit: Lutum posuit mihi super oculos meos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec uncti?

Non est iste homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat Sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII). Haec sunt verba Dei Sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quod sit opus servile, (0759D)et a Domino audite: Omnis qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VIII). Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, Sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant.

Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti.

Et schisma erat in eis. Dies ille divisus erat inter lucem et tenebras.

Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? Quid existimas? Quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter, quod sentiebat, expressit. Ait enim:

(0760A)Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Joan. IV).

Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat, et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis, quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Responderunt parentes ejus eis, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est; quomodo autem nunc videat, nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. Scimus autem, quia filius noster est; sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt, (0760B)caecum a nativitate novimus. Loquentem olim scimus, videntem modo videmus, ipsum interrogate, ut instruamini.

Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos; jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum extra synagogam fieri. Illi expellebant, sed Christus excipiebat: propterea parentes ejus dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate.

Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid est, da gloriam Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare. Da, inquiunt, gloriam Deo.

Nos scimus, quia hic homo peccator est. Dixit ergo (0760C)ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stomachans adversus duritiam Judoeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos.

Respondit eis, Dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire? Nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Quid est, Nunquid et vos? nisi, quia ego jam sum? Nunquid et vos vultis? jam video, sed non video vos videre.

Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum est enim, si cor discutias, non si verba perpendas.

Nos autem Mosi discipuli sumus. Nos scimus, quia (0760D)Mosi locutus est Deus. Utinam sciretis quia Mosi locutus est Deus! sciretis quod per Mosen praedictus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem: Si crederetis Mosi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joann. V). Itane? sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini, nam per illum ad Dominum duceremini.

Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non exaudit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Adhuc inunctus loquitur; nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens, (0761A)et pectus suum percutiens, diceret: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII); et ista confessione meruit justificationem, quomodo iste caecus illuminationem. Sed peccatoribus lavandum est cor poenitentiae lacrymis, ut exaudiantur; et fiet in corde illorum quod factum est in facie caeci hujus; et sentient Deum illos exaudire, qui, ut peccatores salvaret, venit in hunc mundum.

A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere et constanter confessus est veritatem. Haec enim, quae facta sunt a Domino, a quo fierent, nisi a Domino? aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret?

Responderunt, et dixerunt: In peccatis natus es (0761B)totus. Quid est totus? Cum oculis clausis, sed qui aperuit oculos, salvat et totum. Ipse dabit in corde resurrectionem, qui in facie dat illuminationem. In peccatis totus natus es.

Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerant; ipsi, ut discerent, toties interrogaverunt, et interrogati docentem projecerunt. Sed quid dixi jamdudum, fratres. Illi pellunt, Dominus suscipit; magis enim quia expulsus est, Christianus factus est. Certe projectus est iste de synagoga.

Audivit Jesus, et venit ad eum, et dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis es, Domine, ut credam in eum? Videbat autem, et non videbat. Videbat oculis tantum, sed corde adhuc non videbat. Ait illi Dominus: Et vides eum, hoc est, oculis: et qui loquitur (0761C)tecum, ipse est. Audivit ergo Jesus, quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et dixit: Quis es, Domine, ut credam in eum?

Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum; et qui loquitur tecum, ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. Nunc lavat faciem cordis. Denique jam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscens illum non Filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed etiam Filium Dei, quem videbat, ait: Credo, Domine. Sed parum est dicere Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum. Si eum Dei Filium non credidisset, quem videbat, nullatenus adorasset eum. (0761D)Incumbite ergo orationibus, peccatores, confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant; tamen nolite desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dictum est: Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo (Ezech. IX; Hebr. VII). Sequitur:

In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est quod dicit: In judicium ego in hunc mundum veni, dum alio loco dicit: Non enim veni ut judicem mundum? nisi quia aliud est judicium discretionis, aliud est judicium damnationis, de quo Dominus ipse ait alibi: Qui non credit in me, jam judicatus est (Joan. III), id est, damnatus. Hic enim in hoc loco, sicut (0762A)in sequentibus verbis patet, judicium discretionis significare, dum ait: Ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est ut qui non vident, videant? id est: Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est, qui vident, caeci fiant? Id est, qui se putant videre, et medicum non quaerunt, sed in sua caecitate permanent. Ergo istam discretionem vocavit judicium, qua discernit humiles a superbis, credentes a non credentibus, medicum quaerentes, ab eis qui medicum quaerere contemnunt. O Domine, venisti ut qui non vident videant; recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia a tenebris liberas homines. Hoc omnis anima accipiat, hoc omnis anima intelligat, ut non maneant in tenebris, sed (0762B)illuminentur ab eo qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis:

Et dixerunt ei: Nunquid et non caeci sumus? Audi jam quid est quod eos movebat: Et qui vident, caeci fiant.

Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum, si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum.

Nunc vero quia dicitis, quia videmus, peccatum vestrum manet. Quare? quia dicendo Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis.

CAPUT X. (0762C) Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, fur est, et latro. Usque in eum locum: Hoc proverbium dixit eis Jesus.

Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Propter Pharisaeorum (qui se videre jactabant, cum caeci essent) venenatam et superbam, et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista contexuit, quae in hac parabola leguntur, quam ipse illis intelligentibus exponere dignatus est: in qua nos salubriter, si advertamus, admonuit non gloriari in sapientia humana, non in morum dignitate, si humilitas fidei catholicae in Christum desit. Multi enim sunt pagani qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur (0762D)boni homines, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt, deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum adversus quemquam testimonium perhibentes, et caetera, quae in lege mandata sunt, velut observant, et Christiani non sunt, et plerumque se jactant, quomodo isti Pharisaei, dicentes: Nunquid et nos caeci sumus? Sed haec omnia inaniter faciunt, quia non intrant per ostium, sed aliunde tumido fastu quasi per seipsos ascendere quaerunt. Quapropter Dominus similitudinem proposuit de grege suo, et de ostio, qua intratur ad ovile. Quid enim prodest vana jactantium de bene vivendo inflatio, dum ad finem perpetualiter bene vivendi vita eorum non perveniat? (0763A)Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper bene vivere. Nam si cui non datur semper bene vivere, quid prodest ei bene vivere? Ad tempus igitur nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper bene vivendi, nisi agnoscat vitam, quae est Christus, et per januam intret in ovile. Sunt enim quidam homines qui in suis gloriantur moribus, et alios post se trahere quaerunt, non de Christi praeceptis instruentes suos sectatores, sed suis exemplis vivere eis suadentes; de quibus alio loco ipsa Veritas ait: Docentes doctrinas hominum, et mandata Dei contemnentes (Matth. XV). Hi per aliam partem ascendere quaerunt, rapere et occidere, (0763B)non ut pastor, salvare atque conservare. De talibus hic dictum est: Sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. Non solum vero tales inveniuntur doctores inter eos qui sine nomine Christi sunt, sicut multi philosophorum, qui suam sapientiam buccis crepantibus ventilabant, et vitam beatam suis sectatoribus promittebant; verum etiam plurimi, qui Christiano nomine censebantur, et illuminatos a Christo se esse jactitabant, fingentes sibi nova quaeque nomina de Christo, eaque fidei catholicae contraria, sicut innumerabiles haeretici faciebant, existimantes se falso nomine per januam, quae Christus est, intrare. Sabellius dicit: « Qui Filius est, ipse est Pater, sed Filius non est Pater. » Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: « Aliud (0763C)est Pater, aliud Filius. » Recte diceret, si diceret: alius, non aliud; quando enim dicit aliud, ei contradicit, a quo audit: Ego et Pater unum sumus (Hic, infra ). Nec ipse ergo intrat per ostium. Praedicat enim Christum qualem sibi pingit, non qualem veritas habet. Photius dicit: « Christus homo est tantum, non Deus. » Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Huic enim nova haeresis, quae nostris temporibus orta est, consentire videtur, affirmando et praedicando: Christus, sicut quilibet sanctorum, nuncupativus est Deus, et non verus. Quid opus est multa percurrere, et multa vana haeresum dinumerare? Hoc tenete, ovile Christi, Ecclesiam catholicam esse credite. Quicunque (0763D)vult intrare ad ovile, per ostium intret, id est, per Christum, et Christum verum Deum, et verum Filium Dei praedicet. Nec solum Christum praedicet, sed Christi quoque gloriam quaerat, non suam. Nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius, quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus Deus noster, qui ait: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. (Matth. XI). Qui intrat per hanc januam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Hi sunt qui vocem veri pastoris audiunt. Hi sunt quos proprias oves nominatim verus pastor vocat: de his dictum est: Gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). Hinc enim eas vocat nominatim. Et quis alius eas emittit, nisi qui eorum (0764A)peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possunt? Et quis eas praecedit, quo eum sequuntur, nisi qui resurgens a mortuis jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur? Has vero educit a fide ad speciem; et ante istas vadit, quia prior omnium ascendit in coelum; et quae sunt oves suae, illum sequuntur, quia sciunt vocem doctrinae suae. Alienos vero ductores non sequuntur, sed fugiunt ab eis, quia non noverunt vocem, id est doctrinam, alienorum. Sed loquente Domino Jesu, non intellexerunt, qui audierunt (Isa. VI); incrassatum enim habuerunt cor, et graviter audierunt (Act. XXVIII). Nominat ostium, nominat ovile, nominat oves, commendat haec omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo quia venturus est ad ea verba in quibus (0764B)nobis aliqua quae dixit dignetur exponere; ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa quae non exposuit intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Audiamus exponentem, qui audivimus proponentem.

Dicit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium, quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, ut nos intrasse gaudeamus.

Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine? Omnes quotquot venerunt. Quid enim? tu venisti. Sed intellige: Omnes quotquot venerunt, dixit, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt prophetae; nunquid fures fuerunt et latrones? Absit. Non praeter illum (0764C)venerunt, sed cum illo venerunt. Cum illo, inquam, venerunt, quia venturus praecones mittebat, et eorum corda quos miserat possidebat. Cum illo ergo venerunt, quia cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. IV). Ipse est veritas. Cum illo venerunt, quia veraces fuerunt, et veritatem praedicaverunt. Quotquot autem praeter illum venerunt, fures sunt et latrones. Per se venerunt, quia per eum missi non fuerunt, dicente Apostolo: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X)? Et quia per se venerunt, et non sunt ab eo missi, fures sunt et latrones. Nam ante adventum Christi falsi fuerunt in populo Dei Prophetae, falsi doctores, sicut post adventum illius sub nomine Christiano quamplurimi (0764D)falsi fuerunt doctores, nec doctores, sed seductores; non praedicatores, sed praedatores, latrocinia exercentes, non sanae doctrinae inhaerentes, sed falsae, de quibus dictum est: Fures sunt, et latrones, id est, ad furandum et occidendum venerunt. Sed non audierunt eos illae quae verae sunt oves, non sub pelle ovina lupinum cor abscondentes. Igitur qui ante adventum Christi praedicaverunt, eodem spiritu praedicaverunt, quo Apostoli et sancti doctores, qui post adventum Christi veritatis viam mundo ostenderunt. Quotquot autem illo tempore crediderunt, vel Abraham, vel Isaac, vel Jacob, vel Mosi, vel aliis patriarchis, aliisque prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum crediderunt, non alienam vocem, sed ipsius Christi audierunt. Nam judex clamabat (0765A)in praecone, dum praeco judicem annuntiabat venturum. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa docentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes, sicut pseudoprophetae, sicut scribae et Pharisaei temporibus ipsius Domini. Hi sunt qui venerunt per se, et non sunt a judice missi. His vero cum doctrinis suis procul expulsis, videamus quos non Pastor bonus vocat. Dicit enim:

Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Et per hoc evidenter ostendit, non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium. Sed quid est, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet? Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde (0765B)bonum est. Exire autem de Ecclesia, sicut ait ipse Joannes evangelista in Epistola sua: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II), non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono Pastore laudari, ut diceret: Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est ille laudabilis et beatus egressus? Possim quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus, egredi autem, quando exterius aliquid operamur, et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris, egredi per Christum, esse secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari; unde et in psalmo dicitur: Exiet homo ad (0765C)opus suum (Psal. CIII); et ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V). Sed plus me delectat quod ipsa Veritas tanquam Pastor bonus, et ideo doctor bonus, quodam modo nos admonuit secundum quem modum intelligere debeamus quod ait: Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet, cum secutus adjunxit:

Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat; ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Videtur enim dixisse ut vitam habeant ingredientes. Non autem potest quisquam per ostium, id est, per Christum egredi ad aeternam vitam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est, per eumdem Christum, in Ecclesiam ejus, quod est ovile ejus, (0765D)intraverit ad vitam temporalem, quae est in fidem; ideo ait: Ego veni ut vitam habeant, hoc est, fidem, quae per dilectionem operatur; per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia justus ex fide vivit (Habac. II). Et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur, quoniam veri fideles moriuntur, et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint pascua (quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est: Et pascua inveniet, id est, et ad ingressum, et egressum), tamen vere pascua invenient ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. XV). Quidam pascua invenit, cui dictum est: Hodie (0766A)mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Sequitur de boni pastoris perfectione sententia Domini, et de mali pastoris fuga, quem mercenarium nominat.

Ego sum, inquit, Pastor bonus. Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis; mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, non pertinet ad eum de ovibus. Loquens Dominus Jesus ovibus suis, et praesentibus et futuris, quae tunc aderant, quia erant ibi jam oves ejus, erant quae futurae erant oves ejus, et in praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves ejus, quam suas amet, ostendit. Omnes ergo audient vocem pastoris sui, dicentis: Ego sum Pastor bonus, non adderet bonus, nisi essent pastores mali. Sed pastores mali ipsi sunt fures et latrones, aut certe, ut multum, (0766B)mercenarii. Omnes enim hic personas quas potuit requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim viam ad duas res Dominus, quas quodammodo clausas posuerat. Jam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, priori sententia patefactum est. Nunc autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum, nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor, et oves; in malis fures et latrones, mercenarius et lupus. Ostium Dominum Jesum Christum accipimus, pastorem ipsum. Ostiarium nobis quaerendum reliquit, et quid ait ad ostiarium?

Huic, inquit, ostiarius aperit. Cui aperit? pastori; quid aperit pastori? ostium, et quis est ipsum ostium? ipse etiam pastor. Diversa sunt nomina, (0766C)pastor, ostium, ovis, unum aliquid significantia. Nam ipsius Domini verba paulo ante audivimus: Ego sum ostium. Et hic modo lectum est nobis: Ego sum pastor, qui etiam ab amico sponsi agnus nominatur, sicut in hoc praesenti Evangelio audivimus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I), de quo multo ante propheta praedixit: Tanquam ovis ad occisionem ductus est (Isa. LIII); quamvis totum corpus suum oves illius intelligantur. Potest et ille ostiarius intelligi, quia nemo ingreditur, vel egreditur, nisi eo aperiente, quia habet clavem David; qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III). Non ergo pigeat nos secundum quamdam similitudinem ipsum ostiarium accipere, quem et ostium. Quis est ostiarius, nisi qui aperit? Quis (0766D)aperit, nisi qui se exponit? dicente ipso: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Si forte tibi voluntas est aliam quaerere personam ostiarii, Spiritus sanctus est, de quo ipse Dominus discipulis suis ait: Ipse docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI). Ostium quidem Christus, Christus quidem veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem? Dum Dominus boni pastoris opus ostendere voluit, seipsum proposuit in exemplum, dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod jussit. Animam suam posuit pro ovibus suis. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma, cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer (0767A)ovibus ejus impendere; postremum vero, si necesse sit etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Exposuimus, vel magis Domino docente intelleximus quis sit pastor, quis ostium, quis ostiarius, quae etiam et oves, necnon qui sint fures et latrones, cognovimus; sed modo de mercenario et lupo consideremus, de quibus ipse Dominus dixit:

Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Non pastor, sed mercenarius vocatur, quia non pro amore intimo oves dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum (0767B)non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt enim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hoc quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. Lupus enim super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quousque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur, et non erat, relinquit oves, et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem, nec mutando locum, sed subtrahendo solatium. Fugit, quia injustitiam vidit, et tacuit. Fugit, quia se sub silentio abscondit. Sed est alius lupus, qui sine cessatione (0767C)quotidie, non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium incidians circuit, et mortes animarum quaerit (I Petr. V); de quo lupo mox subditur:

Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus venit, et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet curam sollicitudinis non habet. Animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. Lupus rapit et dispergit oves, cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat; sed contra haec mercenarius (0767D)nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur, quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur, unde et mox adjungitur:

Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est, ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne quod diligit amittat. Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam, cui debeamus imprimi ostendit, dicens:

(0768A)Ego sum pastor bonus. Atque subjungit: Et cognosco meas, hoc est, diligo, et cognoscunt me meae, Ac si patenter dicat: diligentes obsequuntur. Unde mox subjunxit:

Sicut novit me Pater, et ego cognosco Patrem, et animam pono pro ovibus meis. Ac si aperte dicat: In hoc constat, quia et cognosco Patrem, et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; id est, ea charitate qua pro ovibus morior, quantum Patrem diligam, ostendo. Quia vero non solum Judaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat adjungit:

Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Redemptionem nostram, (0768B)quia ex gentili populo venimus, Dominus aspexerat, cum se adducere et alias oves dicebat. Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus factum hodie videtis. Quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Judaicum et gentilem populum in sua fide conjungit; Paulo attestante, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, ad ovile proprium oves deducit, de quibus profecto ovibus rursum dicit:

Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. De quibus et paulo superius dicit: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua (0768C)inveniet. Ingredietur quippe ad fidem, egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem. Pascua autem inveniet in aeterna refectione. Oves ergo ejus pascua invenient, quia quisquis illum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae autem sunt istarum ovium pascua, nisi aeterna gaudia sempiterne virentis paradisi? Pascua namque electorum sunt vultus praesentis Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur. Sequitur:

Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam. Quid dicit? Propterea me Pater diligit, quia morior ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est: Ego: Quia ego, (0768D)inquit, pono animam meam. Ego pono. Quid est, ego pono? Ego, inquit, illam pono. Non glorientur Judaei. Saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt. Saeviant quantum possunt; si ego noluero ponere animam meam, quid saeviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt, quando eis dictum est: Quem quaeritis? dixerunt Jesum, et ait eis: Ego sum; redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII). Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub vocem judicaturi? Ego, inquit, pono animam meam. Non glorientur Judaei, quasi qui praevaluerunt; ipse posuit animam suam. Sicut potestatem habuit ponendi, ita habuit et potestatem resumendi: quod aliis verbis in hoc ipso Evangelio ostendit dicens: Solvite templum hoc, et in tribua (0769A)diebus excitabo illud (Joan. II). Quod evangelista secutus exposuit: Hoc enim dicebat de templo corporis sui (Ibid.); et adjunxit discipulos suos haec verba rememorasse, cum resurrexisset Jesus a mortuis. Hoc suscitabatur, quod moriebatur. Nam Verbum mori non potuit, nec anima illa mortua fuit. Caro tantum mortua est, et resurrexit tertia die. Sed quaerendum est quid sit quod dixit: Ego pono animam meam. Quis posuit? quem posuit? Quis est qui posuit? Quid est Christus? Verbum et homo; nec sic homo, ut sola caro; sed quia homo constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo; non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset, pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in (0769B)Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Verbum caro factum est (Joan. I); id est, Deus homo factus est. Dicit enim: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit posuit, et quando voluit sumpsit animam suam. Ponere ergo animam, mori est. Sic et Apostolus Petrus Domino dixit: Animam meam propter te ponam (Joan. XIII); id est, pro te moriar carne. Caro posuit animam suam, et caro iterum sumpsit animam; non tamen potestate sua caro, sed potestate inhabitantis Verbi Dei. Verbum vero Dei nunquam posuit animam, ex quo assumpsit eam, in unitatem personae sibi; sed a carne anima posita est, et iterum resumpta (0769C)per potestatem divinitatis. Caro ergo posuit animam suam exspirando. Vide ipsum Dominum in cruce, quid dixit: Sitio (Joan. XIX). Qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori ejus. Quod cum accepisset ait: Perfectum est (Ibid.). Quid est, perfectum est? impleta sunt omnia quae ante mortem futura fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam, posteaquam dixit: Perfectum est: ait evangelista: Et inclinato capite tradidit spiritum. Quod ibi dicitur: Tradidit, hic dictum est, Ponit, quia unum est tradere et ponere. Quis tradidit? quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, (0769D)id est, extra spiritum fieri, quomodo est exsulare, extra solum fieri. Quod hic dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, ibi dictum est: Inclinato capite tradidit spiritum, qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus animam posuit? quando Verbum voluit; principatus enim in Verbo erat; ibi potestas erat, quando poneret caro animam, quando sumeret. Sicut enim unus homo anima et corpus, sic unus Christus verbum et homo. Anima et corpus duae res sunt, sed unus homo. Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. Nemo enim titubet in fide, quando audit Dominum dixisse: Potestatem habeo (0770A)ponendi animam meam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi. Sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Verbum anima caro, unus est Christus; et dum caro occisa fuit, Christus occisus fuit; et dum caro animam resumpsit, Christus animam resumpsit, quia quidquid ibi factum est in dispensatione humanae salutis, totum unus Christus egit, unus Filius Dei proprius et perfectus, unus Deus verus et omnipotens: homo propter Verbum Deus, Deus propter hominem homo: sicut dictum est: Verbum caro factum est (Joan. I). Sed haec omnia, unde implerentur, subsequenti verbo ostendit.

Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem (0770B)dicitur Filius a Patre accipere quod substantialiter habet, quomodo dictum est: Sicut Pater habet vitam in semetipso. sic dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), eam Filius ipse sit vita, non potestas minuitur, sed generatio ostenditur, quoniam Pater non quasi ei Filio qui imperfectus natus est aliquid addidit, sed ei quem perfectum genuit omnia gignendo dedit. Ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem. Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendebant.

Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? Istae fuerunt densissimae tenebrae.

(0770C)Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis, nunquid daemonium potest oculos caecorum aperire? Jam istorum oculi coeperant aperiri, et aliquid lucis videre, et veritatis agnoscere. Audivimus patientiam Domini, et inter opprobria Judaeorum salutis praedicationem. Sed illi obdurati magis eum tentare aggressi sunt, quam verbis illius obedire.

Facta sunt, inquit evangelista, encaenia in Jerosolymis, et hiems erat; et ambulabat Jesus in templo in porticu Salamonis. Encaenia autem vocabatur solemnitas dedicationis templi, quam populus Dei ex antiqua patrum traditione per annos singulos celebrare consueverat. Sed notandum est, quod haec encaenia, quae hic leguntur, non ad primam templi (0770D)dedicationem, sed ad ultimam pertinent: quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem ejusdem templi dedicatio a Salomone tempore autumni, secunda autem a Zorobabel et Jesu sacerdote tempore veris, tertia a Juda Macchabaeo tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur officiis (III Reg. VI, VIII; Isai. VI; I Mach. IV); quae etiam ad tempus usque dominicae Incarnationis observata fuit, sicut modo, cum legeretur Evangelium, audivimus. Quae etiam dedicatio salubri consuetudine in Ecclesiis Christi servari moderno tempore dignoscitur. Considerandum est quare evangelista (0771A)dixisset: Haec encaenia hiemis tempore facta esse. Omnino propter duritiam Judaeorum, et infidelitatem, quae frigoris nomine saepe designari legitur. Et ambulabat Jesus in porticu Salomonis. Si ergo Dei Filius ambulare voluit in templo, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in quo rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus ac sapientissimus, ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere atque illustrare desiderat, si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum, qui est initium sapientiae, habere perspexerit? Neque (0771B)enim putandum est quia domus solummodo, in qua ad orandum vel ad mysteria celebranda convenimus, templum sit Domini; et non ipsi, qui in nomine Domini convenimus, multo amplius templum ejus appellemur et simus, cum manifeste dicat Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo (II Cor. VI). Ostendit ergo evangelista cur dixisset hiemis tempore, dum inquit:

Circumdederunt eum Judaei. Circumdederunt itaque eum tentationis gratia, non veritatis agnoscendae voluntate, et dicebant:

Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Haec vero non veritatem fidei inquirendo, sed illi, quem interrogabant, insidiando, (0771C)et calumniam struendo, dicebant, ut invenirent quando accusarent eum, nolentes eum credere Deum, sed hominem purum tantummodo futurum, et regem caeteris hominibus excelsiorem esse venturum; qua etiam dementia posteri eorum usque in praesens, et donec Antichristum pro Christo suscipiant, errare non cessant. Et si se Dominus Jesus Christus esse responderet, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum repugnans, illicitum sibi usurparet imperium. Sed ipse nostrae saluti consulens, propter quos haec scribenda erant, id responsum temperavit suum, ut et calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est, fidelibus aperta voce panderet. Illi enim de homine Christo quaerebant, ipse autem divinitatis suae, qua (0771D)aequalis est Patri, palam mysteria narrat. Quid ergo Judaei circumdantes Dominum dixerunt, videamus: Quousque, inquiunt, animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non venit Christus in se credentibus animam tollere, sed animam vivificare. Sed ipsi sibi Judaei animam per infidelitatem tulerunt, qui tentare Christum, non in Christum credere, congregati sunt.

Respondit eis Jesus. Loquor vobis, et non creditis. Proprie ostendit quis esset, dum dixit: Loquor vobis, id est, Verbum Dei coaeternum patri, quia opera, quae facit in nomine Patris, testimonium perhibent quod est Filius Dei, qui gloriam suam non quaesivit, sed ejus qui misit illum quia una est gloria Patris (0772A)et Filii; sed hanc fidem corda infidelium accipere non quiverunt, de quibus ait:

Sed vos non creditis. Causamque reddit cur non crederent.

Quia non estis ex ovibus meis. Oves sunt credendo, oves sunt pastorem sequendo, oves sunt Redemptorem non contemnendo, oves sunt per ostium intrando, oves sunt exeundo, et pascua inveniendo. Quomodo ergo istis dixit: Non estis ex ovibus meis? quia videbat eos ad sempiternam futuros perditionem, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.

Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Dicit enim, cognosco eas. Consuetudo sanctae Scripturae (0772B)est dicere Dominum nosse quidquid eligit, Apostolo dicente: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II); et illud nescire, quod non approbat dignum vitae aeternae. Unde ad impios dicturus erit: Non novi vos (Matth. VII). Sequitur de ovibus: Et ego vitam aeternam do eis. Haec sunt pascua quae superius promisit ovibus suis, ubi nulla herba crescit, totum viret, totum viget, totum integrum permanet, et quidquid semel accipitur, semper habetur.

Et non peribunt in aeternum. Hic subaudiendum est quomodo vos peribitis, quia non estis ex ovibus meis.

Et non rapiet eas quisquam de manu mea. Id est, potestate mea.

Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est. (0772C)Quod dedit Pater Filio majus omnibus est, ut ipse illi esset unigenitus Filius, aequalis, consubstantialis. Quid est quod dedit? Utique gignendo dedit, quia non minorem sibi genuit, non tempore posteriorem, sed coaeternum, sine initio temporis semper Deum. Non est dicendum: Non erat antequam natus erat. Nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit, capit; qui non capit, credat. Nutriatur fide, ut possit capere verbum Dei, quia Verbum Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus, Filius de Patre Deus. Ideo Pater gignendo dedit ut Deus esset, (0772D)gignendo dedit ut aequalis esset, hoc est, quod majus est omnibus. Ideo transcendit iste Joannes omnes altitudines creaturarum, et millia exercitus angelorum, et magna omnia, et pervenit ad illud, quod majus est omnibus, et dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Hoc est quod majus omnibus est, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus. Ideo nemo rapit oves de manu mea.

Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Manus Patris et manus Filii una manus est, id est, una potestas, quia una divinitas, una majestas, una aeternitas, una aequalitas. Quam videlicet aequalitatem ipse Dominus in divinitate habuit, priusquam mundus (0773A)esset, apud Patrem (Joan. XVII), ipse in humilitate ex tempore Incarnationis accepit, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Aperte dans intelligi unam atque indissimilem esse manum, hoc est, virtutem suam, et Patris; atque ideo Christum se esse credendum, qui non, sicut caeteri, factus per gratiam ex tempore, sed verus semper exstiterit Filius Dei, quod etiam sequenti sententia luce clarius aperit, dicens:

Ego et Pater unum sumus. Unum, inquit, sumus; una nobis substantia, una est divinitas, una aeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Quibus profecto verbis non praesentem solummodo Judaeorum quaestionem, qua an ipse esset Christus, interrogabant, explicavit, sed etiam haereticorum perfidiam, (0773B)quam futuram praevidit, quantum sit exsecranda, monstravit. Conticescat Sabellius audiens Ego et Pater, qui unam personam Patris et Filii prava doctrina disseruit; nam Ego et Pater duae sunt personae. Item erubescat Arius audiens, Unum sumus, qui duas naturas in Patre et Filio astruit, dum unum unam naturam significat, sicut sumus duas personas. Sequamur apostolicam fidem, quam beatus Petrus princeps Apostolorum confessus est: Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI). Judaei, videlicet, verba Domini audientes, hucusque sustinuerunt; dum vero ait: Ego et Pater unum sumus, non pertulerunt, sed more suo duri, ad lapides cucurrerunt, sicut Evangelista dicit:

Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus, quia non patiebatur, quod nolebat pati, et non est passus, (0773C)nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. Sustulerunt Judaei lapides, ut lapidarent illum.

Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo; propter quod eorum opus me lapidatis? Et responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Ad illud hoc responderunt, quod dixerat: Ego et Pater unum sumus. Ecce Judaei intellexerunt quod Ariani non intelligunt. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii. Dominus autem vide quid responderit pravis. Videt eos non ferre splendorem veritatis, et eos tentavit in verbis.

(0773D)Nonne scriptum est in lege vestra (id est, vobis data) quia, Ego dixi: Dii estis? Deus dicit per prophetam in psalmo hominibus: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI); et legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas, quamvis alibi specialiter dicat legem, a prophetis eam distinguens, sicut est: Lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. XI); et in his duobus praeceptis tota lex et prophetae (Matth. XXVIII). Aliquando autem in tria distribuit easdem scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me (Luc. XXIV). Nunc vero etiam psalmos legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi: Dii estis.

Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quam Pater sanctificavit (0774A)et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum. Sermo Dei factus est ad homines, ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei, quod est apud Deum. Si ergo homines participando fiunt dii; unde participant, non est Deus? Si lumina illuminata, dii sunt, lumen quod illuminat, quomodo non est Deus? Si calefacti quodam modo igne salutari, dii efficiuntur, unde calefiunt, non est Deus? Accedis ad lumen, illuminaris, et inter filios Dei numeraris. Si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris. Illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus verbum Dei Patris?

Ergo Pater sanctificavit Filium suum, et misit in (0774B)mundum. Forte aliquis dicat: Si pater eum sanctificavit, aliquando sanctus non erat. Sic ergo sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum, quomodo dicimus Deo Patri: Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI) ?

Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in illo. Quomodo possunt dicere homines: Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est. Fideles participantes ejus gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius. Ille in Patre, (0774C)et Pater in illo, tanquam aequalis in eo, cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere: In Deo sumus, et Deus in nobis. Ego et Deus unum sumus, nunquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus continet te. Deus est in te, quia templum Dei factus es. Sed nunquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere: Qui me videt? Deum videt? quomodo Unigenitus dixit: Qui me videt, videt et Patrem? Ego et Pater unum sumus? Agnoscere proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini est aequalitas Patris, munus servi est participatio Salvatoris.

Quaerebant ergo eum apprehendere. Utinam apprehenderent, sed credendo et intelligendo, non saeviendo et occidendo. Quaerebant ergo eum apprehendere. (0774D)Dum enim apprehendere voluerunt, quid eis fecit?

Et exivit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt quia minus fidei habuerunt; et quia noluit, qui potestatem habuit animam suam ponere, non apprehenderunt eum; dum autem voluit, apprehensus est ab eis, manibus iniquitatis.

Et abiit iterum trans Jordanem ad eum locum, ubi erat Joannes baptizans primum; et mansit ibi; et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum (Joan. V). Meministis dictum de Joanne quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat. Quid ergo isti dixerunt apud se? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Joannes, non daemonia (0775A)fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus satiavit, non super mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit. Nihil horum fecit Joannes, et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Joannes nullum fecit signum.

Omnia autem quaecunque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Judaei volebant comprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.

CAPUT XI. Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania (0775B)de castello Mariae et Marthae. Plurima vero in hoc miraculo Lazari manifesta sunt. Expositionem in singulis non quaeramus, ut liberius necessaria pertractemus. In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare eum voluerunt, et discessit trans Jordanem, ubi Joannes baptizabat. Ibi ergo Domino constituto infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Jerosolymis. Maria autem erat quae unxerat Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur.

Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quia miserunt ubi erat Dominus, quoniam absens erat. Trans Jordanem, scilicet, miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater (0775C)earum, ut, si dignaretur, veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo nuntiaverunt sorores ejus?

Domine, ecce quem amas, infirmatur. Non dixerunt Veni; amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere Veni et sana. Non ausae sunt dicere: ibi jube, et hic fiet. Cur enim non hoc et iste, si fides illius centurionis, inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Marc. VIII). Nihil horum iste, sed tantummodo: Domine, ecce quem amas, infirmatur. Sufficit ut noveris, non enim amas, et deseris. Dicet aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic (0775D)amatur? Audiat eum dicentem: Non veni vocare justos, sed peccatores (Marc. II). Si enim peccatores Dominus non amaret, similitudinem carnis peccati non indueret.

Audiens autem Jesus, dixit illis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait: Non est ad mortem, quia ipsa mors non est ad mortem, sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte, quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus; ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria (0776A)Dei. Quae gloria? cujus Dei? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei per eam, per quam? per illam infirmitatem.

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Languens ille, tristes omnes dilecti; sed diligebat eos et languentium Salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator.

Ut ergo audivit, quod infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illae, mansit illic ille. Tandiu tempus ductum est, quo usque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum.

Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus, in (0776B)Judaeam iterum. Ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judaeam. Denique hoc dicto videte, quemadmodum discipuli territi fuerint.

Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Judaei, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt: Modo te volebant lapidare Judaei, et iterum vadis illuc, ut te lapident? et Dominus: Nonne duodecim horae sunt diei?

Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia non est lux in eo. De die quidem locutus (0776C)est, sed ad nostram intelligentiam quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut repellat noctem et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum subjacet altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit dubitationem illorum, et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino, ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam in alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur; et Vitae displicuit, id est, ipsi Domino (Matth. XVI). Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi domino, aegroti medico, corripuit eos, et ait: Nonne duodecim sunt (0776D)horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere. Nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet: Nonne duodecim sunt horae diei? quia ut diem esse se ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, nunquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non hora dies. Si ergo illi horae, quid ibi Judas, et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat. Si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodenarius numerus mansit. Non enim frustra duodecim discipulos elegit, nisi quia ipse spiritualis est dies. (0777A)Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, per horarum praedicationem credat mundus diem. Ergo ait de compendio: Me sequimini, si non vultis errare, et post hoc dicit eis:

Lazarus amicus noster dormit; sed vado ut a somno excitem eum. Verum dixit: sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant. Nam Dominus tanta facilitate suscitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit: De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini sicut et caeteri, qui spem non (0777B)habent (I Thess. IV). Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos pronuntiavit. Et in alio loco: Omnes quidem dormiemus, sed non omnes resurgemus (I Cor. XV); mortem nostram dormitionis nomine significans. Nam corpus, dum deseritur ab anima, dormit in sepulcro, resuscitandum in novissimo die. Animae vero dum deserunt corpora, diversas receptiones habent, gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Dum Dominus de dormitione amici diceret discipulis, responderunt, quomodo intellexerunt:

Domine, si dormit, salvus erit. Solent enim esse somnia aegrotantium salutis indicia.

(0777C)Dixerat autem Jesus de morte ejus, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste, subobscure enim dixerat dormit.

Ait ergo manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quia ibi non eram, sed scio quia mortuus est. Aeger enim non mortuus fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum, qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait: Gaudeo propter vos, ut vestra fides augeatur, sive firmetur; ut credatis, quod intelligendum est: ut amplius robustiusque credatis.

Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos suos: Eamus et nos, et moriamur cum eo. Venit itaque Jesus, et invenit eum (0777D)quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum loca, quae pro diversitate intelligentium multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus. Diversis enim modis una res significare potest. Homo, quando nascitur, jam cum morte nascitur, quia de Adam peccatum trahit; unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V). Ecce habes unum diem mortis, (0778A)quem homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV). Nunquid hoc de paganis dicitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli; et hanc legem transgrediuntur homines, ecce alter dies mortis. Data etiam lex divinitus per famulum Dei Moysen, dictum est illic: Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem; non concupisces rem proximi tui (Exod. XX). Ecce lex scripta est, et ipsa contemnitur. Adde tertium diem mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur (0778B)ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipse contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium, ecce quartus dies mortis. Merito jam putet: nunquid et talibus neganda est misericordia? absit etiam, ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.

Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut cognovit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Sed et nunc scio quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit: Sed et modo rogo te, ut suscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile foret? Hoc tantum dixit: Scio (0778C)quia potes. Si vis, facis. Utrum autem facias judicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus:

Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum.

Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita. Dicis: resurget frater meus in novissimo die. Verum est; sed per quem tunc resurget, potest modo resurgere, quia ego sum resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita, quia qui credit in me, non morietur in aeternum. Quid hoc? qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; sicut Lazarus mortuus est, et vivit, quia non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII). (0778D)De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, de Isaac, de Jacob, tale responsum Judaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed vivorum (Marc. XII), omnes enim illi vivunt. Crede ergo; et si mortuus fueris, vives. Si autem non credis, et cum vivis, mortuus es. Unde est ergo mors in anima? quia non est fides in ea. Unde est mors in corpore? quia ibi non est in anima. Ergo animae tuae anima, fides est: sicut anima corporis vita est corporis, ita fides animae vita est animae. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima, donec resurgat caro, nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet: et omnis qui vivit in carne, (0779A)et credit in me, etsi moriatur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait:

Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine. Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Quando hoc credidi, quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita. Credidi quia qui credit in te, et si moriatur, vivet; et qui vivit, et credit in te, non morietur in aeternum.

Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam, silentio dicens: Magister adest et vocat te. Advertendum est quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit quae dixit: (0779B)Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam quemadmodum evangelista non dixerit ubi, vel quando, vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis veritate servata.

Illa ut audivit surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes, quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare hoc pertinuit ad evangelistam narrare? Ut videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent, quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis (0779C)quaereret, secuti sunt eam, ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plurimos inveniret.

Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si hic fuisses, frater meus non esset mortuus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui cum illa erant, plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Aliquid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse, turbare? Itaque primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens, turbatur Christus quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, sed quia voluit. Dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit. Contristatus est Jesus, verum (0779D)est, sed quia voluit. Mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit. In illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Veram enim animam suscepit, et carnem totius hominis, sibi coactans in personae unius naturam; nam et anima Apostoli Verbo illustrata est: et aliorum apostolorum et sanctorum prophetarum Verbo illustratae sunt animae, sed de nulla dictum est: Verbum caro factum est (Joan. I), de nulla dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Anima Christi, et caro Christi, cum verbo Dei una persona est, unus Christus est; ac per hoc ubi est summa potestas, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas. Hoc est, turbavit semetipsum. Dixi potestatem, attende significationem. Magnus reus est, quem mors quatriduana (0780A)et illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim, tu vidisti te reum, computasti tibi: Illud feci, et pepercit Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi. Dic, dic lacrymando: Baptizatus sum, et iterum ad peccatum revolutus sum. Quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit Christus, quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Ubi ipsa fides est intus, ibi est Christus fremens. Si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III)? Ergo si fides tua de Christo, Christus est in corde tuo; ergo fremat (0780B)Christus in corde tuo. Flevit ergo Christus amicum mortuum, quem venit resuscitaturus. Quare enim flevit, nisi quia hominem flere docuit oppressum pondere peccatorum? Quare fremuit, et turbavit semetipsum? nisi quia fides hominis sibi merito displicentis, fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi. Et dixit: Ubi posuistis eum? Scis quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est. Non ausus sum dicere: Nescit. Quid enim ille nescit? Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in judicio: Non novi vos (Matth. VII). Video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit: Ubi posuistis eum? Talis est vox Domini in (0780C)paradiso posteaquam peccavit Adam: Adam, ubi es (Gen. XXIV)? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Quid est vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur; unde illi dicitur: Vide humilitatem meam; et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV).

Et lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, Amabat eum? Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Luc. V).

Quidam autem dixerunt ex ipsis: non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut hic non moreretur? Quid voluit facere ut non moreretur? plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.

Jesus, rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremit et in te, si disponas reviviscere. (0780D)Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Veni ad monumentum.

Erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est (Exod. XXXIV). Omnes autem rei sub lege sunt. Bene viventes enim in lege non sunt. Justo lex posita non est. Quid est ergo lapidem revolvere? Gratiam praedicare. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Nam littera, inquit, occidit, Spiritus autem vivificat (I Cor. III). Littera occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem, removete legis pondus, gratiam praedicate. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat:

Domine, jam fetet, quatriduanus enim est. Dicit (0781A)enim Jesus: Nonne dixi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est Videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum suscitat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; et ubi abundarit peccatum, superabundavit gratia (Rom. III).

Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit, fremuit, et lacrymavit. Voce magna clamavit, quia difficile surgit, quem moles malae consuetudinis praemisit; sed tamen surgit, cum occulta gratia intus vivificatur. Surgit post vocem magnam. Quid est factum? Voce magna clamavit.

(0781B)Lazare, veni foras; et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis pedibus mirararis, et non miraris quia resurrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus, adhuc involutus, tamen foras jam processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnas, sepultus jaces; quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit voce magna clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens, et adhuc reus, ut solverentur peccata ejus, (0781C)ministris hoc dixit:

Solvite illum, et sinite abire. Quae solveritis in terra, erunt soluta in coelis (Matth. XVIII). Potuit enim ligamenta solvere, qui mortuum resuscitavit; sed propter unitatem sanctae Dei Ecclesiae, et individuam charitatem, dicitur ministris, id est, discipulis Christi: Solvite eum, quia sine unitate Ecclesiae catholicae fidei, et charitate ecclesiasticae sanctitatis, peccata non solvuntur.

Multi autem ex Judaeis qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum; quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Judaeis, qui convenerant, sive (0781D)ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt quae fecit Jesus, sive annuntiando ut et ipsi crederent, sive potius prodendo ut saevirent. Sed quomodolibet, et a quibuslibet ad Pharisaeos ista prolata sunt?

Colligebant pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? Nec tamen dicebant Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent; et tamen timebant, et quasi consulebant. Dicebant enim:

Quid facimus? Quia hic homo multa signa facit, si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere noluerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt, ac sic utrumque amiserunt. Nam (0782A)et Romani post Domini passionem et glorificationem tulerunt eis locum et gentem, et pugnando, et transferendo; et illud eos sequitur, quod alibi dictum est: Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII). Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet, quoniam contra ipsum templum et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.

Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Hic docuit etiam per homines malos prophetiae Spiritum futura (0782B)praedicere: quod tamen Evangelista divino tribuit Sacramento quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Dominus statuerit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum per ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum ut plures essent, et per annos singulos vicibus ministrarent; nam de Zacharia hoc dicitur: Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum constitutionem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini (Luc. I). Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse. Nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti; et sorte etiam unum annum plures administrabant, quibus (0782C)alio anno alii succedebant, ex quibus sorte exiebat qui incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas?

Quia Jesus moriturus erat pro gente; non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum. Hoc evangelista addidit. Nam Caiphas de sola Judaeorum gente prophetavit, in qua erant oves, de quibus ait ipse Dominus: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV). Sed noverat evangelista alias esse oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor (Joan. X). Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt, quia neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, qui nondum (0782D)crediderant.

Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus jam non palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitate quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique, si vellet, et palam cum Judaeis conversaretur, et nihil ei facerent. Sed in hominis infirmitate, vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo apparet non esse peccatum, si fideles ejus, qui sunt membra ejus, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent. Sciebat Jesus tempus appropinquasse passionis suae, et redemptionis nostrae. Appropinquante tempore, in quo pati disposuit, appropinquavit ille et loco in quo ejusdem passionis (0783A)dispensationem perficere voluit. Dicit enim evangelista:

Proximum erat pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine noluerunt. Illo die festo occisus est Agnus qui vobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu. Ille, qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis.

Ascenderunt ergo multi in Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini per sanctum Moysen in lege datum, ut die festo quod Pascha erat omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. (0783B)Quid est umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri, ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut Dominus eis praeciperet per ipsum diem festum ovem occidere (Exod. XII), nisi quia ille erat de quo prophetatum est: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII)? Sanguine occisi pecoris Judaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur: et illa significatio, quae erat sanguinis agni aspersio, ab omnibus signatis prohibetis exterminatorem, in veritate exhibita est, cum Christus pro nobis occisus est, ne timeamus diabolum exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem.

(0783C)Quaerebant, inquit evangelista, Jesum, et colloquebantur ad invicem, stantes in templo: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Quaerebant ergo Judaei Jesum, sed male. Quaerebant enim ut venientem ad diem festum interficerent. Quaeramus autem nos illum stantes in templo Dei, et perseverantes unanimiter in oratione, et colloquamur ad invicem in psalmis, hymnis, canticis spiritualibus in gratia, postulantes ipsum ut venire ad diem festum nostrum, ut sua nos praesentia illustrare, sua ipse nobis dona sanctificare dignetur.

Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Mandatum ergo Judaeorum peccatum est. Quaerebant (0783D)Christum occidere, non in Christo vivere. Quaeramus nos in Christo vivere, quem illi quaerebant occidere. Illi male quaerebant, nos bene quaeramus; nam nunc est tempus quaerendi Dominum, sicut propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest (Isai. LV). Qui misericordem eum invenire velit in judicio, quaerat modo in humilitatis et charitatis officio.

CAPUT XII. Sciens ergo Dominus conspirasse de se occidendo Judaeos, non fugit insidiantium manus, sed, certus de gloria resurrectionis, primo venit Bethaniam proximam Jerosolymis civitatem, ubi Lazarum suscitaverat a mortuis; deinde etiam Jerosolymam, ubi (0784A)ipse pateretur, et resurgeret a mortuis. Jerosolymam quidem, ut ipse ibi moreretur; Bethaniam vero, ut resuscitatio Lazari cunctorum memoriae arctius imprimeretur, et magis magisque confunderentur, atque inexcusabiles convincerentur impii principes, qui occidere non timerent eum qui suscitare posset a mortuis; et nec beneficiis suscitationis provocati, nec divina suscitantis virtute perterriti, animos ab injusta caede retraherent. Nec transitorie legendum est quare ante sex dies Paschae venisset Jesus Bethaniam; magna enim dignitas senarii numeri est in sanctis Scripturis, et multa opera Domini nostri in senario numero perfecto esse demonstrantur, quia senarius numerus in seipso per suas proprias partes divisus, vel conjunctus, perfectissimus esse constat. (0784B)Habet enim partes tres in seipso denominatas, id est, unum, duo, tria, nam sexta ejus pars unum est, tertia vero duo, dimidia itaque tria, unum vero et duo, et tria, sex esse dignoscitur; nec aliud ex his tribus partibus conjunctis confici potest, nisi sex tantum nec in alias partes senarius numerus dividi potest, nisi in has tres, id est, unum duo et tria; nam ipsum Dominum creatorem omnium, hujus mundi creaturas sex diebus perfecisse notissimum est, et sexta die hominem fecisse constat (Gen. II); ad quem serpentina fraude perditum, ante sex dies Paschae venit ipse Filius Dei, per quem creatus est, Bethaniam, ad liberandum; ut qui sexta die creatus est, sexta feria liberaretur; nam sexta feria Christum esse passum, nemini ignotum esse reor. (0784C)Igitur et mense sexto, annuntiante archangelo, Virgo sacra inspiratione Spiritus sancti eumdem Redemptorem nostrum concepisse legitur (Luc. I); qui etiam sexta hora, perfecta aetate, super puteum sedens, mulieri Samaritanae divini fontis fluenta aperire dignatus est (Joan. IV); sexta quoque aetate mundi ipse Creator ad redemptionem mundi, juxta fidem sacrae historiae, venisse jam legitur. Habent quoque hae tres partes, id est, unum, duo, et tria, ex quibus, ut diximus, senarius constat, aliquid mysterii in dispensatione salutis humanae. Primo itaque tempore sub lege naturae, veluti in quadam unitate sancti patres Deo serviebant. Secundo vero tempore lex addita est ad naturam, ut quod mala (0784D)consuetudo vitiavit in natura, lex reformaret in littera; et fuerunt duo, natura et lex. Tertio itaque tempore venit gratia coelestis per Jesum Christum, et sunt tria: natura, lex et gratia. Sicut nec lex naturae bonum destruxit, ita nec gratia legem solvit, sed adimplevit, naturamque pristinae reddidit nobilitati: natura tamen et lex sine gratia impleri non potuit. Nec sic homini liberum arbitrium datum est, vel legis praeceptum, ut gratia non indigeret, sicut Pelagiana haeresis affirmat. Et ne dicerent machinatores calumniarum, phantastice suscitatum fuisse Lazarum, facta ibi Domino coena, et ipse unus erat ex discumbentibus cum eo, ut dum viventem, loquentem, epulantem, cum suis familiariter conversantem, viderent sive audirent, vel sic suscitantis potentiam agnoscerent, (0785A)et acciperent gratiam. Mystice autem coena haec dominica, ubi Martha ministrabat, et Lazarus inter alios discumbebat, fides est Ecclesiae, quae per dilectionem operatur. In qua coena Martha ministrat, cum anima quaeque fidelis operam Domino suae devotionis impendit. Lazarus vero unus fit ex discumbentibus cum Domino, cum etiam hi qui post peccatorum mortem resuscitati ad justitiam sunt, una cum eis qui in sua permansere justitia, de praesentia veritatis exsultantes, poenitentes simul cum innocentibus coelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene eadem in coena Bethania celebratur, quae est civitas in latere montis Oliveti, et interpretatur Domus obedientiae. Domus namque obedientiae Ecclesia est, quae fideliter Domini jussis obtemperat; et ipsa est (0785B)civitas quae super montem misericordiae constituta, nunquam potest abscondi (Matth. V); ipsaque de sui latere constructa redemptoris, id est, aqua ablutionis, et sanguine sanctificationis, quae de ipsius latere pro se morientis exiere, imbuta est. Ubi etiam altera soror Lazari Maria, in magnae indicium dilectionis, sicut sequentia monstrant Evangelii, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus. Quo non solum succedit indicium devotionis, sed et aliarum fidelium Deo animarum signatur pietatis obsequium. Maria autem accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi. Quid namque per libram unguenti, nisi perfectio justitiae exprimitur? quod unguentum ex nardo pistico dicitur esse confectum. Quid enim per unguentum, (0785C)nisi bonus odor opinionis insinuatus? Et hoc unguentum ex nardo pistico, id est, nardo fideli; nam πίστις Graece, fides Latine dicitur. Sine fide enim Deo placere impossibile est (Hebr. XI), nec bona fama sine fide catholica fieri poterit. O homo, unge pedes Jesu bene vivendo, dominica sectare vestigia, et capillis exterge. Quae tibi superflua sunt, pedibus Domini necessaria sunt, id est, minimis quibusque in Ecclesia, de quibus in fine dicturus erit Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis his, mihi fecistis (Matth. XXV). Domus autem repleta est odore, id est, Ecclesia, vitae religiosae bona fama; nam odor bonus est vita bona. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco (II Cor. II). Et in (0785D)Canticis canticorum: Unguentum effusum nomen tuum. Item: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I). Ubi aperte quid Maria semel fecerit, typice autem quid omnis Ecclesia, quid anima quaeque perfecta semper faciat, ostenditur.

Dicit ergo ex discipulis ejus Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae impio traditori! vae complicibus ejus nequitiae, etiam nunc membra Christi persequentibus, qui famam virtutis, quam ipsi habere non merentur, proximis qui habent invidere non cessant. Et quidem putare possemus Judam ob curam pauperum haec fuisse locutum; sed prodit mentem illius testis verax, qui ait:

Dixit autem, non quia de egenis pertinebat ad eum, (0786A)sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. Non ergo tunc Judas periit, quando pecunia corruptus Dominum prodidit, sed jam perditus Dominum sequebatur, qui loculos habens dominicos, ea quae mittebantur portabat in ministerium pauperum, quae etiam infideli mente furari solebat. Videns ergo Dominus cor illius, cupiditatis jam sorde pollutum, praevidens pejori proditionis sorde polluendum, commisit ejus fidei quidquid habebant in sacculis, eumque de his quae is vellet facere permisit, ut vel collati honoris, vel habitae memoria pecuniae, mentem ab ipsius venditione revocaret. Verum quia semper avarus eget, neque unquam beneficiorum perfidus meminit impius a furto pecuniae quam portabat, pervenit ad traditionem Domini, qui pecuniam (0786B)sibi servandam commendabat

Dixit ergo Jesus: Sine illam, ut in aiem sepulturae meae servet illud. Quasi innocenter interroganti Judae Dominus simpliciter et mansuete, quo ministerium Mariae pertineret exposuit, quia ipse videlicet moriturus, et ad sepeliendum aromatibus esset ungendus; ideoque Mariae, cui ad unctionem mortui corporis ejus, quamvis multum desideranti, pervenire non liceret, donatum sit viventi adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri resurrectione praeventa nequiret. Unde bene Marcus Dominum de illa dixisse testatur: Quod habuit haec, fecit; praevenit ungere corpus meum (Marc. XIV). Jam defuncti tangere non potuit, solum quod potuit fecit. Praevenit vivum adhuc funerandi officio donare.

(0786C)Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis. Et hic magnae moderamine patientiae Dominus non Judam arguit avaritiae, et non pauperum gratia de pecunia loqui, sed ex ratione demonstrat non esse culpandos eos qui ei inter homines conversanti de facultatibus suis ministrarent, cum tam parvo tempore ipse apud Ecclesiam corporaliter esset mansurus, pauperes autem, quibus eleemosyna fieri posset, in ea semper essent habendi.

Cognovit ergo turba multa ex Judaeis, quia illic est, et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas hos, non charitas, adduxit ad Jesum; sed nos versa vice, fratres charissimi, si cognoscimus ubi Jesus est, (0786D)ubi mansionem facit, ubi Bethaniam, id est, domum animae obedientis, in qua habitet, invenit, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum, quem a morte animae suscitatum, spiritualiter vivere donavit, sed ut bonam hominis vitam imitando, per hoc ad visionem Jesu pertingere mereamur, quia pro certo cognovimus ubi Jesus est. Resurrexit enim post mortem, et ascendit in coelum, ubi habet mansionem perpetuam. Ipsa est vera Bethania, civitas, scilicet, coelestis, quam nullus valet nisi obediens intrare.

Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. O caeca caecorum versutia, occidere velle suscitatum, quasi non posset suscitare occisum, qui poterat defunctum. Et quidem (0787A)se utrumque posse docuit, qui et Lazarum defunctum, et seipsum suscitavit occisum. Postquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit stupentibus Judaeis, et aliis eorum invidendo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, et discubuit in domo Jesus, recumbente quoque Lazaro qui fuerat a mortuis suscitatus, post unguentum diffusum super pedes ejus, unde domus odore completa est, de quibus in superioribus, quantum potuimus, tractavimus; nunc videndum est quid ante Domini passionem gentum est. Dicit enim evangelista:

In crastinum autem turba multa quae convenerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit (0787B)in nomine Domini rex Israel. Rami palmarum laudes sunt significantes victoriam, qui erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini. Notandum sane quod Hosanna verbum Hebraicum compositum est ex duobus, corrupto et integro. Salva namque, sive salvifica, apud eos dicitur hosi; anna vero interjectio est deprecantis, quomodo apud Latinos interjectio est dolentis heu, et interjectio admirantis papae. Denique in Psalmo ubi LXX Interpretes transtulerunt: O Domine, salvum me fac (Psal. CXVIII), in Hebraeo scriptum est: hosanna anna Adonai, quod interpres noster Hieronymus diligentius elucidans ita transtulit: Obsecro, Domine, salva, obsecro. Eamdem namque significationem (0787C)habet ipsum verbum obsecrationis. Hosanna itaque salva, obsecro, significat, consumpta littera vel vocali quae verbum prius terminat, cum perfecte dicitur hosi, per virtutem litterae vocalis aleph, a qua verbum sequens incipit anna; quod metrici in versibus scandendis synaloephen vocant, quamvis illi scriptam litteram scandentes transiliant: in hoc autem verbo hosanna, iod littera nec saltem scribatur, sed sensu loquentium salvo, funditus intermittatur. Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel: sic accipiendum est, ut in nomine Domini Dei Patris intelligatur; quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino. Verba ejus (0787D)melius nostrum dirigunt intellectum qui ait: Ego veni in nomine Patris mei et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V). Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II). Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. In illa Patri est aequalis, in hac nobis similis. Per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit. Per quod nobis est similis, ne periremus redemit. Has ei laudes turba dicebat: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Quam vocem mentis invidentia principes Judaeorum perpeti non poterant, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat. Sed quid fuit Domino Regem esse Israel, qui magnum fuit Regi (0788A)saeculorum, Regem fieri hominum? Non enim Rex Israel est Christus ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque debellandos, sed Rex Israel, quod mentem regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est Rex Judaeorum, in coelis est Dominus angelorum.

Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est. Nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut (0788B)appareret quod magni principes Judaeorum eum non intelligebant, in quo implebatur quod legebant. Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum.

Sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion: ecce Rex tuus veniet sedens super pullum asinae. Haec filia Sion, cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant. In illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat: ei dictum est: Noli timere, illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum loquitur, quia ille sanguis fundetur, per quem tuum delictum deleatur, et vita redimatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intellige populum gentium, qui legem Domini non acceperat; asinam (0788C)vero (quia utrumque jumentum Domino adductum est) plebem eam quae veniebat ex populo Israel, non indomita tamen, sed quae praesepe Domini agnovit.

Haec non cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est (id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit) tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem, vel in Domini passione completa sunt, ibi et hoc invenerunt, ut secundum eloquia prophetarum in pullo asinae sederet.

Testimonium perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis; propterea et obviam venit ei turba, qui (0788D)audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum abit. Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum vadit mundus per quem factus est mundus?

Erant autem gentiles quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes, Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae. Andreas rursus et Philippus dicunt Jesu. Videamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce voluerunt eum Judaei occidere, gentiles videre. Sed etiam illi ex Judaeis erant qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, isti ex praeputio, (0789A)velut arietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes. Audiamus ergo vocem lapidis angularis.

Jesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putet ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles eum volebant videre. Non ita est, sed videbat ipsos gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros, quia, sicut dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI). Ex occasione igitur istorum gentilium, qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium, et promittit jamjamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, gentes fuerant crediturae. (0789B)Unde praedictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). Haec est gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI). Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis. Ideo secutus adjunxit:

Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat ipsum esse mortificandum, et multiplicandum: mortificandum infidelitate Judaeorum; multiplicandum fide omnium populorum. Jam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia,

Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod (0789C)duobus modis intelligi potest: qui amat, perdet, id est, si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. Item, alio modo, qui amat animam suam, perdet eam; noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus. Sequitur enim:

Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo quod supra dictum est, qui amat, subintelligitur, in hoc mundo, ipse utique perdet; qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat. Si male amaveris, tunc odisti, si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt (0789D)custodiendo, ne perdant amando. Hic animae nomine vita praesens designatur, vel etiam hujus vitae delectatio, quae perdenda est, ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei, quam fortiter vicisti in hoc saeculo; nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam pro Christi nomine, dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere, quam Christum negare, implentes quod sequitur: Si quis ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur, nisi me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Pet. II). Ecce quod dictum est.

Si quis mihi ministrat, me sequatur. (Quo fructu, (0790A)qua mercede, quo praemio?) Et ubi sum, inquit, ego, illic et ministri mei erunt. Merces est amoris, et operis pretium quo ministratur Christo, esse cum illo cui ministratur. Ubi enim bene erit sine illo? aut quomodo male esse poterit cum illo? Audi evidentius:

Et si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus? Quo honore, nisi ut sit cum filio ejus? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intelligitur exposuisse cum dicit: Honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus, non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati? Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta promittitur, considerandum est. Si quis (0790B)mihi ministrat, me sequatur: hoc intelligi voluit, ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat: Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi, hoc enim est, me sequatur, vias ambulet meas, non suas, sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II). Etiam si porrigit esurienti panem, debet misericordia facere, non de jactantia, non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Illi dicitur: Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti. Nec ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera propter Christum faciens, tunc erunt bona, quoniam finis legis Christus, (0790C)ad justitiam omni credenti. Credens, minister est Christi usque ad illius opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere, hoc est enim et pro Christo ponere, quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecistis, pro me fecistis (Rom. X). De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis (Matth. XX). Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est et minister Christus. Sic ministrantem Christo honorificat Pater ejus honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat fides ejus. Communiter vero de omnibus ait: Si quis mihi ministrat. Omnis enim quicunque bene agit, Christo ministrat. Unde unusquisque (0790D)pro modulo suo ministret Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus potuerit praedicando. Qui vero bene viventes exhortatur ut permaneant in bene vivendo, ministrat Christo. Qui vero humiliter admonenti se obedit, ministrat Christo, et qui fideliter in hoc saeculo ministrat Christo, feliciter in futuro saeculo regnat cum Christo. Cum Dominus Jesus praedixisset in grano sinapis passionem suam, et suos hortaretur ministros ut sequerentur eum, ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait:

Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine Jesu, anima tua? Nunquid non ideo animam accepisti, et hominem perfectum, ut patereris in eo? (0791A)Video te, Domine, nostram infirmitatem in te transferre, et in te causam suscipere nostram. Ideo turbatus es, quia voluisti; sicut natus fuisti, quia voluisti; nam paulo ante de te dictum est, ubi Lazarum suscitasti: Turbavit semetipsum; nam his verbis ab infirmitate nostra rapuit nos ad firmitatem suam. Vox est enim fortitudinis Domini, ubi ait: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Vox est infirmitatis nostrae, dum ait: Nunc anima mea turbata est. O Domine mediator Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam. Nam quod tu tantus tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris. Audi ergo, o miles Christi, quid deinde subjungat. (0791B)Cum dixisset: Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit:

Pater, salvifica me ex hac hora, sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica tuum nomen. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo prospicere. Nam et tentari dignatus est a diabolo (Matth. IV), a quo utique si nollet non tentaretur. Et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere. Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus, ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem (0791C)hic dixit: Nunc anima mea turbata est, ita etiam ibi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem: Clarifica tuum nomen, nisi in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat nomen suum, etiam in similibus passionibus servorum suorum?

Venit ergo vox de coelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum; et iterum clarificabo resurgentem a mortuis, et (0791D)ascendentem in coelum. Et aliter intelligi potest: Et clarificavi, cum de virgine natus est (Matth. I), cum de coelo per indicem stellam a Magis adoratus est, cum a sanctis sancto Spiritu plenis agnitus est (Matth. II), cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus (Matth. III), cum in monte transfiguratus (Matth. XVII), cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit (Matth. XIV), cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit (Luc. VIII). Et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis (Joan. XI), cum mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI), cum exaltabitur super coelos Deus, (0792A)et super omnem terram gloria ejus (Psal. LVI).

Turba ergo quae stabat et audiebat, dicebat tonitruum factum esse. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me vox haec venit, sed propter vos. Hic ostendit illa vice non sibi indicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter illos divinitus facta est, sic anima ejus non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.

Nunc judicium est mundi. Non enim de futuro judicio hoc dictum esse putamus, quod in fine mundi futurum est, ubi boni et mali separabuntur aeterna divisione, sed de judicio quod quotidie in sancta Dei Ecclesia solet esse. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos simpliciorum tenebat chirographo (0792B)peccatorum, dominabatur in cordibus infidelium. Ad creaturam colendam deserendo Creatore deceptos captivosque trahebat. Per Christi autem fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu diaboli liberantur, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno ejus spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem. Denique, attende quid dicat, quasi quaereremus quid esset quod ait: Nunc judicium est mundi, secutus exposuit, ait enim:

Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi (0792C)sunt, aliis ad sinistram, aliis ad dexteram separatis; sed judicium quo princeps hujus mundi ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat? quo eum dixit ejiciendum foras? Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras, hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tantum post futurum esse in novissimo die praevidebat. Ergo Dominus, quod sciebat post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat, cui quando ex fide renuntiatur, ejicitur foras, dicit: Nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus patriarcharum et prophetarum veterumque justorum non est ejectus foras? Ejectus est plane. Quomodo ergo dictum est: Nunc ejicietur foras? (0792D)Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis jam futurum esse praedictum est? sicut illud quod dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII); potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt prophetae (I Pet. I), aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt (Luc. II), et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto tanta per Spiritum sanctum praedixerunt (Luc. I); sed Spiritus nondum erat datus, id est, illa abundantia gratiae spiritualis, qua congregati linguis omnium loquerentur, ac sic (0793A)in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur. Quid ergo, ait quispiam; quia diabolus e credentium cordibus ejicitur foras, jam fidelium neminem tentat? imo vero tentare non cessat; sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare. Aliud est vulnerare, aliud occidere. Sed si vulnerat, adest qui sanat, quia sicut pugnantibus dictum est: Haec scribo vobis, ut non peccetis (I Joan. II), ita qui vulnerantur quod sequitur audiunt: Et si peccaveritis, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio peccatorum nostrorum (Ibid.). Quid enim oramus cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra (0793B)(Matth. VI), nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus, Et ne nos inferas in tentationem? nisi, ne ille qui insidiatur, vel certe extrinsecus nullus irrumpat ex parte, vel nulla nos fraude decipiat, nullis nos subvertat machinis. Quando non tenet locum cordis, ubi fides habitat, ejectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI). Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus; sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto terrarum orbe diffusi sunt, sicut appellatur (0793C)domus in his a quibus inhabitatur, secundum quod dicimus, bona domus est, vel mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed ipsos mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est: Princeps hujus mundi, id est, princeps malorum hominum, qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt, inde dicit Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. III). Hi sunt ex quorum cordibus princeps mundi ejicietur foras. Cum ergo dixisset: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras,

Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia? nisi ex quibus ille ejicitur (0793D)foras. Non autem dixit omnes, sed omnia. Non enim omnium est fides. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, id est, spiritum et animam et corpus, et illud quod intelligimus, et illud quod videmus, et illud quod visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI), omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere, ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur. Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis, sive in gradibus honorum omnium, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest (0794A)secundum innumerabiles differentias quibus inter se per sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum: Omnia, inquit, traham post me, ut sit caput eorum, et illa membra ejus. Sed si exaltatus fuero, inquit, a terra, hoc est, cum exaltatus fuero. Non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc referatur ad illud quod superius ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit, quam in cruce passionem? quod et ipse evangelista non tacuit. Subjunxit enim, et ait: Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.

Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia (0794B)Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Quis iste? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue Filium hominis se esse. Nam hoc loco non ait: Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis, sed, sicut superius dixerat, quando nuntiati sunt gentiles illi qui eum videre cupiebant: Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait: Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo et dixerunt:

Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum; si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra? id est, quomodo crucis passione morietur? (0794C)Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligetis, quod Christus manet in aeternum.

Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem.

Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic (0794D)potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali (Rom. IX), quod fuit Dominus caecis Judaeis, sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (Matth. XXI). Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum; et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia.

Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritate. Et considerandum quod non ait: Videte lucem, sed, Credite in lucem, videndam post hujus vitae viam. Seipsum enim (ut dictum est) dicit lucem, in quam oportet credere, suam per hoc deitatem significans.

(0795A)Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant, sed ab eis qui videbant et invidebant, quia nec videbant, sed in lapidem illum caecati offendebant. Cum autem se abscondisset Jesus ab eis, qui illum occidere cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit. Praenuntiata Dominus Christus passione sua in exaltatione crucis, quod Judaei intelligentes quaestionem proposuerunt quomodo diceret se esse moriturum, cum ex lege audierint quod Christus manet in aeternum, deinde intulit evangelista, et ait:

Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant (0795B)in eum, ut sermo Isaiae prophetae adimpleretur, quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quis, pro raritate posuit, quia quod sancti prophetae a Deo audierunt, et in populo praedicaverunt, paucissimi crediderunt. Ubi in eo quod ait: Brachium Domini cui revelatum est? satis ostendit brachium Domini ipsum Dei Filium nuncupatum, non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat; sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum est brachium per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus verbum, quia per verbum operatus est mundum. Cur enim homo brachium ut aliquid operetur extendit, nisi quia non (0795C)continuo fit quod dixerit? si autem tanta potestate praevaleret, ut sine illo corporis motu fieret quod diceret, brachium ejus esset verbum ejus. Sed Dominus Jesus Dei Patris unigenitus Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum, quia cum omnia per ipsum facta sunt, Deus erat Verbum (Joan. I). Quem evangelista Verbum nominavit esse apud Deum, hunc propheta brachium Domini nominavit. Dum brachium Domini audivimus, Dei virtutem et Dei sapientiam Christum agnoscamus, per quem facta sunt omnia. Omnia enim in sapientia fecisti (Psal. CIII), dicit Psalmista. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater, et aequalis Patri, (0795D)ubique totus. Hic quaestio difficilis oritur: quid fecissent Judaei mali, vel quae culpa illorum esset, ut non crederent, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII)? Cui quaestioni respondemus Deum, praescium futurorum, per prophetam praedixisse, tamen non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua, non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter, si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum, non vera praescivit. Sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alii, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt (0796A)ergo peccatum Judaei, quod eos facere non compulit, cui peccatum non placet, sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Sed ea quae sequuntur Evangelii verba urgent, et profundiorem quaestionem faciunt. Dicitur enim hic quasi causa sit incredulitatis illorum, qui illorum oculos excaecavit, et cor induravit. Hoc omnino de Deo dicitur, non de diabolo. Sed causa quaerenda est cur propheta dixisset hoc Deum fecisse, quam, eo donante, quantum poterimus, exponamus. Non poterant credere, quia hoc propheta praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si a me quaeratur, respondeo quia nolebant. Malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non (0796B)possunt, et hanc excaecationem vel indurationem mala eorum meruisse voluntate. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo, et non adjuvando, quod occulto nobis judicio facit, sed nunquam injusto. Cum ergo Paulus apostolus hanc ipsam difficillimam quaestionem tractaret, ait: Nunquid iniquitas est apud Deum? Absit (Rom. IX). Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum, sive quando adjuvat, sive quando non adjuvat, juste facit, quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, et alius sic judicetur, quare ille Deo deserente excaecatur, ille Deo adjuvante illuminatur, non nobis judicium de (0796C)judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! De talibus vero quaestionibus vel judiciis Dei admonentem audiamus Scripturam, atque dicentem: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne perscrutatus fueris (Eccli. III). Perveniamus ergo in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus. Ipsa perducit ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi (Coloss. II). Non enim Dominus ipse Jesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI). Ambulandum (0796D)est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X), sicut de illis dicit Apostolus, justitiae Dei noluerint esse subjecti. Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt, ipso suo timore caecati offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est, non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant, quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro: Si credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II Tim. II). Sicut laus est voluntatis (0797A)divinae, quod illos salvos fieri voluit, ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Hoc de Judaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus spiritu propheta praedixit. Quod vero addidit: Et convertantur, et sanem eos, utrum subaudiendum sit, id est, non convertantur, connexa desuper sententia ostendit, ubi dictum est: Ut non videant oculis, et intelligant corde, quia et hic utique dictum est, non intelligant. Et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur: Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX). An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, quoniam perversae et supernae voluntatis erant, et justitiam suam constituere volebant, ut ad hoc desererentur, et caecarentur; ad hoc, inquam, (0797B)excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et implerentur facies eorum ignominia, et ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed justitiam Dei, qua justificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui, de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII). Sequitur:

Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit evangelista et improbaverit quosdam, quos (0797C)tamen in eum dixit credidisse, qui in hoc ingressu fidei, si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI). Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut se nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligant. Loquente Domino Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas. Quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo (0797D)quod occulto, nec tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati. Alii vero palam credentes, et cum ramis palmarum occurrentes, alii vero occulte credentes, sed propter Pharisaeos non confitentes, quos evangelista notavit cum dixit: Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Gloria Dei est publice confiteri Christum, sicut martyres sancti fecerunt: de quibus alio loco ipse Dominus ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Qui confitetur Christum confessione laudis, confitebitur, id est, laudabitur a Christo coram Deo Patre. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione.

Jesus clamavit et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Jam dixerat quodam loco: (0798A)Doctrina mea non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII). Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse verbum Patris, quod est ipse; et hoc significasse dicendo: Doctrina mea non est mea, sed ejus qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset. Deus enim de Deo filius Patris; Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater filii. Nunc autem quod ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; quomodo intellecturi sumus nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum sed volens credi qualis et quantus est Pater: Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, quod videt, sed in eum qui misit me, id est in Patrem; unde necesse est ut eum (0798B)credat filium habere; et dum Patrem credit aeternum, credat et filium habere coaeternum sibi, et consubstantialem sibi. Propterea dixit: Qui credit in me, non credit in me, nolens ut totum quod de Christo creditur secundum hominem crederetur. Ille bene credit in me, qui secundum id quod videt me, non tantum credit in me, sed secundum id quod credit in me credit aequalem esse Patri. Ac ne putaretur sic voluisse intelligi Patrem, tanquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subjecit:

Et qui videt me, videt eum qui misit me. Usque adeo non distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui misit me. Haec visio intellectualis, non carnalis, (0798C)debet intelligi, quae modo in laude est sanctorum, post resurrectionis ultimae diem in re aeternae beatitudinis erit, de qua alibi ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Attendamus caetera. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lumen mundi. Non potest abscondi civitas super montem constituta; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Non tamen dixit: Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. (0798D)Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo illuminantur ab eo, a quo si quis recesserit, tenebrabitur. Lumen autem illud quod illuminat, a se recedere non potest, quia incommutabile omnino est. Cum autem dicit: Omnis qui credit in me, in tenebris non manet, satis manifestat omnes se in tenebris invenisse; sed ne in eis tenebris remaneant, in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in hunc mundum, quia per illam factus est mundus.

Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit, ego non judico eum. Audite, quomodo dicit Filius: Ego non judico eum, cum dicit alio loco: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V): nisi quia intelligendum est quod sequitur:

(0799A)Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit judicii, quia misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C). Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat:

Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego eum non judico in novissimo die. Venit enim Filius Dei ad salvandum, non ad judicandum. Ideo dixit: Non judico eum, id est modo in praesenti, sed judico eum in novissimo die. Cum enim dixisset: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum, exspectantibus (0799B)quisnam ille esset, cautus adjunxit: Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Satis manifestavit seipsum judicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, et qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine lege peccaverunt, ait Apostolus, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II).

Quia ego, inquit, ex me non sum locutus. Ideo se dicit non locutum ex seipso. Jam hoc saepe diximus, quod Filius a se non est, sed a Patre, ideo adjunxit:

Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit (0799C)quid dicam, et quid loquar. Non enim locorum spatio, non syllabarum expressione, non vocali sono Pater filio loquitur, ut filius mandatum Patris audiat, sicut Filius hominis ab homine audire solet quid Pater mandet illi; sed unicus Filius est Verbum Patris, et Sapientia Patris, in illo sunt omnia mandata Patris. Neque enim mandatum Patris aliquando Filius nescivit, ut eum necesse esset ex tempore habere quod accepit, ut nascendo accipere, dederitque illi gignendo Pater quod non haberet, sed eum genuit vitam habentem, sicut superius ait: Sicut Pater habet vitam, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. Sic dicit hic: Sicut mandatum dedit mihi. Et quia aeterna ipsa nativitas nunquam (0799D)non fuit, Filius qui est vita, et sicut est vita aeterna, sic est qui natus est vita aeterna, ita et mandatum, non quod Filius non habeat, Pater dedit, sed, sicut dixi, in sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Sequitur enim:

Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Si ergo vita aeterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est, quam: Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adjungit et dicit:

Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Non accipiamus dixit mihi, quasi verbo locutus sit unico Verbo, aut egebat Deus verbis Dei. Verbum dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio, non quod nesciebat, vel non habebat, sed ipse Filius (0800A)erat. Quid est autem Sicut dixit mihi, sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita iste loquitur ut veritas. Verax autem genuit Veritatem. Quid ergo jam diceret Veritati? Non enim imperfecta erat Veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo Veritati qui genuit Veritatem. Porro ipsa Veritas sic loquitur ut ei dictum est, sed intelligentibus quos docet ut nata est. Ut autem crederent homines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt. Transvolantes soni strepuerunt peractis morulis temporum suorum; sed res ipsae quarum signa sunt soni, tractae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras, quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur Veritas: intelligentibus (0800B)mentibus intus loquitur; sine sono instruit; intelligibili voce perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis ejus aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae; sed crescendo capiamus, ambulando crescamus, proficiendo ambulemus, ut pervenire possimus per seipsum, ad seipsum seipso ducente nos, et promittente nobis: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV): Via quaerentibus, veritas invenientibus, vita permanentibus.

CAPUT XIII. Scripturus evangelista Joannes memorabile illud Domini ministerium, quo discipulis in Pascha priusquam (0800C)ad passionem iret, pedes lavare dignatus est, primo ipsum nomen Paschae quid mystice signaret, aperire curavit, ita incipiens:

Ante diem autem festum Paschae sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha quippe transitus interpretatur, nomen ex eo vetus habens, quod transierit in eo Dominus per Aegyptum percutiens primogenita Aegypti, et filios Israel liberans, et quod ipsi filii Israel transierint illa nocte de Aegyptia servitute, ut venirent ad terram promissae olim haereditatis et pacis (Exod. XII). Mystice autem significans quod in eo Dominus transiturus esset ex hoc mundo ad Patrem, et quod ejus exemplo fideles, abjectis temporalibus desideriis, (0800D)abjecta vitiorum servitute, continuis virtutum studiis transire debent ad promissionem patriae coelestis. Quomodo autem transierit Jesus ex hoc mundo ad Patrem, pulchro sermone designat evangelista cum dicit: Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos (I Cor. V), id est, in tantum dilexit, ut ipsa dilectione vitam ad tempus finiret corporalem, mox de morte ad vitam, de hoc mundo transiturus ad Patrem. Majorem enim hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV). Unde recte uterque transitus, et legalis videlicet, et evangelicus, sanguine consecratus est, ille agni paschalis, iste ejus de quo dicit Apostolus: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Iste sanguine fuso in cruce, ille in crucis modum medio (0801A)limine et superliminari medius asperso in postibus. Pascha non (sicut quidam existimant) Graecum nomen est, sed Hebraeum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim patitur, Graece πάσχη dicitur, ideo pascha passio putata est; vel hoc nomen a passione sic appellatum. In sua vero lingua, hoc est Hebraea, pascha transitus dicitur, propterea quod tunc primum pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt. Hoc itaque nomen, id est, pascha, quod Latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus evangelista: Ante diem, inquit, festum paschae sciens Jesus quia venit ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce pascha, ecce transitus. Unde, (0801B)et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite est data, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab ejus corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? Transeunt plane et ipsi. Sed aliud est transire de mundo, aliud transire cum mundo, aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt, non enim persequendo manserunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed inmari ad interitum (Exod. XIV). Sciens ergo Jesus quia venit ejus hora, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique, ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput quod hinc transisset, ejus dilectione transirent. Quid est enim in finem, nisi in Christum? (0801C)Finis enim legis Christus, ait Apostolus, ad justitiam omni credenti (Rom. X). Finis perficiens, non interficiens; finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intelligendum est, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Ipse est enim finis noster, in illum est transitus noster. Intelligendum, in finem dilexit eos, usque ad mortem dilexit eos, quia tantum dilexit, ut ipse moreretur propter eos.

Et coena, inquit, facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes. Coena ergo facta dictum est jam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta. Quod autem ait: Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes, si quaeris quid missum sit in cor (0801D)Judae? hoc utique, ut traderet eum. Missio ista spiritualis suggestio est, quae non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritualiter. Neque enim spirituale quod dicitur, semper in laudem accipiendum est. Novit Apostolus quaedam spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis colluctationem esse testatur (Ephes. VI). Non autem essent etiam maligna spiritualia, si non essent etiam maligni spiritus; a spiritu enim spiritualia nominantur.

Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. Cum ergo illi Pater omnia dedisset in manus, cur ille discipulorum non manus, sed pedes lavit? Sciebat quia per humilitatem Incarnationis a Deo exivit, et per victoriam resurrectionis (0802A)ad Deum erat rediturus, nec Deum cum inde exiret, nec nos deserens cum rediret. Sciebat quidem omnia haec, et tamen in magnae suae indicium, in magnae nostrae exemplum humilitatis, surgit a coena, ponit vestimenta sua, lavat pedes discipulorum: non Dei Domini, sed hominis servi implens officium; et eis quoque pedes humiliter abluens, cujus manus in sua traditione noverat, procaciter esse polluendas. Quod si altiori indagine mysterium hoc humillimum nostri Salvatoris pertractare delectet, coena haec sacrosancta, in qua cum discipulis recubuit Dominus, tempus significat universum quo corporaliter in Ecclesia demoratus, et dapibus verbi salutaris, ac miraculorum suorum dulcedine cunctos longe lateque pavit, et ipse audientium fide ac dilectione (0802B)pastus est, quia quotquot ad gratiam veritatis convertit, per Ecclesiam quasi more vescentium fecit augmentum.

Surrexit autem a coena, et posuit vestimenta sua. Quando temporaliter cum hominibus amplius conversari desistens, membra corporis assumpti deposuit in cruce.

Accepto linteo praecinxit se. Quando, accepto a Patre mandato patiendi pro nobis, in ipso passionis exercitio sua membra circumdedit. Solet namque per linteum, quod multifario tormentorum labore conficitur, afflictio passionum figurari. Et Dominus ponens vestimenta, linteo praecingitur, ut significet se habitum corporis quem induit, non sine pressura dolorum, sed longa crucis tribulatione deponere.

(0802C)Misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Quando defunctus in cruce aquam una cum sanguine de latere suo profudit in terram, quibus credentium opera mundaret, eademque opera non solum passionis sacramentis sanctificare, sed etiam eisdem exemplis confirmare dignatus est.

Venit ergo ad Simonem Petrum. Quasi aliquibus jam lavisset, et post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intelligendum est, quod post aliquos ad illum venerit, sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum, et tunc (0802D)Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait:

Domine, tu mihi lavas pedes? Tu mihi? quid est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda, ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicit lingua.

Sed respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea. Nec tamen ille, dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat, sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest sustinere.

Non lavabis, inquit, mihi pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam. Hoc quippe in aeternum non (0803A)fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem de ipsius salutis periculo exterrens:

Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur, quomodo dici assolet: calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore turbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad pedes suos humiliari:

Domine (ait) mi, non tantum pedes meos, sed manus, et caput. Quandoquidem sic minaris, lavanti tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem.

Dicit ei Jesus: Qui lotus est non indiget nisi pedes (0803B)lavare, sed est mundus totus. Totus utique praeter pedes, vel nisi pedes, quos habet opus lavare. Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hic necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, Veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi quia homo in sancto quidem baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur: et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit (Joan. I). Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis; et quotidie (0803C)nos opus habere ut pedes lavemus, in ipsa oratione Dominica profitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (Joan. I), id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra. Lavatio pedum illa remissionem quidem peccatorum designat; non tamen eam quae semel in baptismate datur, sed illam potius qua quotidiani fidelium reatus, sine quibus in hac vita non vivitur, quotidiana ejus gratia mundantur. Pedes namque, quibus incedentes terram tangimus, ideoque eos a contagio pulveris, (0803D)sicut reliquum corpus, immunes custodire nequimus, ipsam terrenae inhabitationis necessitatem designant. Qui ergo lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, quia qui ablutus est fonte baptismatis in remissionem omnium peccatorum, non indiget rursus, imo non potest eodem modo ablui; sed quotidiana tantum mundanae conversationis contagia, necesse habet quotidiana sui Redemptoris indulgentia tergantur. Est enim toto actionum suarum corpore mundus, exceptis duntaxat iis quae menti necessitate curae temporalis adhaeserunt: ob quorum quotidianam sordidationem simul et mundationem quotidie dicimus orantes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Verum haec de apostolis (0804A)eorumque similibus. At nos, qui, divini saepe timoris obliti, iter laevum incedimus, non illa levi et quotidiana orationum solemnitate possumus ab erratuum nostrorum sorde liberari, sed major necesse est inquinatio majori orationum, vigiliarum, vel jejuniorum, lacrymarum atque eleemosynarum exercitio purgetur.

Postquam vero lavit pedes discipulorum Dominus, accepit vestimenta sua, et cum recubuisset iterum. Aperuit verbo mysterium lavationis, quod eis paulo ante facto necdum scientibus exhibuerat, quia postquam patiendo in cruce lavacrum nobis remissionis consecravit, accepit membra jam immortalia, quae mortalia posuerat; et cum post resurrectionem apparuisset discipulis, ac familiariter cum eis esset etiam in convescendo per dies quadraginta conversatus, exposuit (0804B)eis utilitatem suae passionis, cujus eatenus quia virtutem mysticam nesciebant, eventum satis timebant.

Si ergo, inquit, ego lavi vestros pedes Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Quae videlicet sententia et ad litteram et ad mysticum sensum recte accipi, et devote debet impleri. Ad litteram quidem, ut per charitatem serviamus invicem, non solum in lavando pedes fratrum, sed in quibuslibet eorum necessitatibus adjuvandis. Ad mysticum vero intellectum, ut sicut Dominus nobis peccata poenitentibus dimittere consuevit, vita etiam nos peccantibus in nos fratribus dimittere festinemus. Sicut ille nos a peccatis nostris interpellando Patrem pro nobis, ita et nos si scimus fratrem nostrum peccare peccatum non ad mortem, petamus ut detur ei (0804C)vita peccanti non ad mortem. Et, sicut apostolus Jacobus admonet, Confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem ut salvemur (I Joan. V). Sicut ille qui pro nobis animam suam posuit, sic et nos, instante temporis articulo, pro fratribus animam ponamus. Sequitur:

Scitis quid fecerim vobis. Nunc est ut beato Petro reddatur illa promissio; dilatus enim fuerat, quod expavescenti et dicenti: Non lavabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Ecce est ipsum postea jam tempus, ut dicatur quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse jamdudum scientiam facti sui, tam inopinati, tam admirabilis, (0804D)tam expavescendi, et nisi vehementer ipse terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed et angelorum, et Dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum suorum. Hujus ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam, dicens Scies postea, quid sit quod fecit, docere nunc incipit. Vos, inquit, vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis, sum et enim. Bene dicitis, quia verum dicitis, sum quippe quod dicitis. Homini praeceptum est: Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII). Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia, quantumcunque se laudet, non se extollit excelsus. Nec potest recte dici arrogans Deus, nobis namque expedit (0805A)eum nosse, non illi. Nec eum quisquam cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo non se laudando, quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet, quoniam id profiteretur, quod et ipsi homines in quibuslibet artibus, usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero Dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur, nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis. Nobis subjacere illi utile est celsitudini. Nobis servire utile est Veritati. Quod se Dominum dicit, non illi est vitium, sed nobis est (0805B)beneficium. Dicat verum qui Veritas est, ne non dicam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus Paulus non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Filii Dei servus et apostolus, non Veritas, sed particeps Veritatis, ait libere atque constanter: Et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dico (II Cor. XII). Neque enim in seipso, sed in ipsa Veritate, quae superior est ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur, quoniam et ipse praecipit ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I). Ita ne non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator sapientiae, et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam, qui dixit: In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII); et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, (0805C)in quo laudabitur anima servi? Vos, inquit, vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim. Ideo bene dicitis quia sum. Nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. Si ergo ego, inquit, lavi pedes vestros Dominus et magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes.

Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit magister tuus et Dominus Deus tuus lavans pedes tuos. Est enim apud plerosque consuetudo hujus humilitatis, usque ad factum quod cernatur expressa. Unde et Apostolus cum bene meritam viduam commendaret: (0805D)Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lavit (I Tim. V). Et apud sanctos ubicunque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum trium virorum: Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum (Dan. III). Multo autem melius, et sine controversia verius, ut etiam manibus faciat; nec dedignetur quod fecit Christus, facere Christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si jam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus. Sed excepto isto mortali intellectu, ita nos hujus dominici facti altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes jam lotorum atque mundatorum discipulorum significaverit Dominus (0806A)propter humanos quibus in terra versamur affectus, quantumlibet profecerimus in apprehensione justitiae, nos sine peccato non esse, quos subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem, dicens: Si ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis? Nunquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit cogitatione mundare? Imo vero id etiam nos esse admonitos in ejus dominici operis altitudine noverimus, ut confessi (0806B)invicem delicta nostra, oremus pro nobis, sicut Christus interpellat pro nobis. Audivimus apostolum Jacobum hoc ipsum evidentissime praecipientem ac dicentem: Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis (Jac. V), quia ad hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui nullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris, quanto magis nos invicem pro nostris orare debemus! et si dimittit nobis ille, cui non habemus quod dimittamus, quanto magis dimittere debemus invicem nobis, qui sine peccato hic vivere non valemus? Quid enim videtur in hac altitudine sacramenti Dominus significare cum dicit: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis? nisi quod apertissime dicit Apostolus: (0806C)Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos (Ephes. IV). Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus.

Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum. Hoc ideo dixit, quia laverat pedes servorum Dominus, et ipse qui misit eorum quos misit. Ἀπόστολος Graece, Latine dicitur missus, ut ostenderet ea quae Excelsus fecit humiliter, multo magis humilibus et infirmis humiliter esse facienda. Sed ut et hoc in loco spiritualis intellectus commoneret, quia si ipse qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, (0806D)interpellat pro nobis excessibus (I Petr. II), multo magis ipsi debemus orare pro invicem. Sed et si dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus, multo magis oportet nos alterutrum dimittere nobis debita nostra: quod ipsum Apostolus quoque praecipiens, ait: Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV).

Si haec, inquit, scitis, beati eritis, si feceritis ea. Salutaris haec multum nostri Salvatoris et sedulo est cogitanda sententia, quia beati erimus sciendo coelestia praecepta, si tamen ea quae novimus, operando sectemur. Qui enim cognita ejus mandata servare negligit, beatus esse non valet, qui haec vel cognoscere contemnit, multo longius a beatorum (0807A)sorte secluditur. Cum ergo haec Dominus praemisisset, adjunxit:

Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat meum panem levabit super me calcaneum suum. Hoc quid est aliud, nisi, Conculcabit me? Notum est de quo loquatur. Judas ille traditor ejus attingitur. Ergo ipsum non elegerat; unde ab eis quos elegit isto sermone discernit. Quod ergo dico, inquit, beati eritis, si feceritis ea, non de omnibus vobis dico, est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos? nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda commonstravit, qui efficere beatos potest. Non est igitur traditor Judas electus? Quid est ergo quod alio loco dicit: Nonne (0807B)ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? An et ipse ad aliquid est electus? ad quod utique erat necessarius, non autem ad beatitudinem, de qua modo ait: Beati eritis si feceritis ea. Hoc non de omnibus dicit. Scit enim quos ad societatem beatitudinis hujus elegerit. Non est ex eis iste, qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem dominicum, ille panem Domini contra Dominum. Illi vitam, ille panem. Qui enim manducat indigne, ait Apostolus, judicium sibi manducat (I Cor. XI).

Amodo, inquit, dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. Id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est: Qui manducat meum panem, levabit super me calcaneum. (0807C)Deinde sequitur, et dicit:

Amen, amen dico vobis quia qui accipit eum, si quem misero, me accipit. Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Si enim voluerimus intelligere hoc ideo dictum: Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater, Filius, consequens videbitur ex eorumdem verborum regula, qua dictum est: Qui accipit, si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Possit quidem et hoc non inconvenienter intelligi, quoniam geminae est gigas illae substantiae, quae exsultavit ad currendam viam (Psal. XVIII). Verbum enim caro factum est (Joan. I), hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse possit videri: Qui accipit eum quem misero, (0807D)me secundum hominem accipit. Qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas, sed in eo qui mittitur mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque unusquisque eum qui est missus accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem. Si autem attendas Patrem in Filio, invenies unigeniti Genitorem. Ac sic in eo qui missus est sine ullo accipis errore mittentem.

Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dicit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Hinccine turbatus est Jesus non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat: Unus ex vobis tradet me? Nunquidnam illi hoc tum primum (0808A)venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitate turbavit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens: Qui manducat meum panem, levavit super me calcaneum? Nonne etiam superius jam dixerat: Et vos mundi estis, sed non omnes? Ubi evangelista subjunxit: Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum: quem jam et ante significaverat dicens: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Quid est ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An quia jam cum fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? et quia ipse traditor jam fuerat, ut Judaeos quibus Dominus (0808B)ab eo traderetur adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animus? Tale quippe hoc est, quod Jesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod ait: Nunc anima mea turbata est, et quid dicam? Pater, salva me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc (Joan. XII). Sicut ergo hic ejus anima turbata est hora propinquante passionis, ita etiam nunc exituro Juda, atque venturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu. Turbatur ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam. Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas, an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero nihil indignum credant servi de domino suo, (0808C)sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, prius turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est. Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae suae (Philipp. III), transfiguravit in se etiam affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit; nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Nam quando turbatur, qui non turbaretur nisi volens, consolatur qui turbatur et nolens. Turbetur plane animus Christianus (0808D)non miseria, sed misericordia. Timeat ne pereant homines Christo. Contristetur cum perit aliquis Christo. Laetetur, cum acquiruntur homines Christo. Concupiscat acquiri homines Christo. Timeat et sibi, ne pereat Christo. Contristetur peregrinari se a Christo, concupiscat regnare cum Christo. Laetetur dum sperat se peregrinaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habent eas justis de causis animi Christiani. Firmissimi quidem sunt Christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur. Sed nunquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine (0809A)consolatus est? ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, pejore desperationis morte sorbeantur. Quantum itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Judam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est. Non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum, ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed quia non solum homo, verumetiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus (0809B)humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum: quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit. Nam ibi scriptum est quod turbavit semetipsum, ut hoc intelligatur et ubi non legitur scriptum, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse judicavit, in semetipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit. Etiam hoc nobis Dominus significare sua turbatione dignatus est, quod scilicet falsi fratres, et dominici agri illa zizania ita necesse est, usque ad messis tempus, inter frumenta tolerari (Matth. XIII), ut quando ex his aliqua separari etiam ante messem urgens causa compellit, fieri sine Ecclesiae (0809C)perturbatione non posset. Hanc perturbationem sanctorum suorum per schismaticos et haereticos futuram quodammodo praenuntians Dominus, praefiguravit in seipso, cum, exituro Juda homine malo, et commistionem frumenti in qua diu fuerat toleratus, separatus separatione apertissima, relicturo, turbatus est non carne, sed spiritu. Spirituales enim ejus in hujusmodi scandalis non perversitate, sed charitate turbantur, ne forte in separatione aliquorum zizaniorum simul aliquod eradicetur et triticum. Turbatus est itaque Jesus spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Unus ex vobis, numero, non merito; specie, non virtute; commistione corporali, non vinculo spirituali; carnis admiratione, non cordis (0809D)totius unitate. Proinde non qui ex vobis est, sed qui ex vobis exiturus est. Nam quomodo erit verum quod protestatus est Dominus, et dixit: Unus ex vobis, si verum est quod ait idem ipse in epistola sua, cujus est hoc Evangelium: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II). Non erat igitur ex illis Judas; mansisset enim cum illis, si esset ex illis. Quid est ergo: Unus ex vobis tradet me? nisi: Unus ex vobis exiturus est, qui tradet me? quia et ille qui ait: Si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum: jam dixerat, ex nobis exierunt, ac per hoc utrumque verum est, ex nobis, et non ex nobis. Secundum (0810A)aliud ex nobis, secundum aliud non ex nobis. Secundum communionem sacramentorum ex nobis, secundum suorum proprietatem criminum non ex nobis.

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. Sic quippe in eis erat erga magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. Nota quidem sibi erat cujusque conscientia; verumtamen quia proximi erat ignota, ita sibi singulis quisque erat certus, ut incerti essent et caeteris singuli, et singulis caeteri.

Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Quod dixerat in sinu, paulo post ait, ubi dicit super pectus Jesu. Ipse est Joannes, cujus est hoc Evangelium, sicut postea manifestat. Erat enim haec eorum consuetudo qui sacras (0810B)nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur, et sic insereret ordini narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator. Quocirca quod etiam hic beatus evangelista non ait: Eram recumbens in sinu Jesu, sed ait: Erat recumbens unus ex discipulis, nostrorum auctorum consuetudinem agnoscamus potius quam miremur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi jactantia devitatur? Hoc quippe narrabat, quod ad ejus laudem maximam pertinebat. Quid est autem quem diligebat Jesus? quasi alios non diligeret, de quibus idem ipse Joannes superius ait: In finem dilexit eos (Joan. XIII), et (0810C)ipse Dominus: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis (Joan. XV). Et quis enumeret omnia divinarum testimonia paginarum, quibus Dominus Jesus non illius, nec eorum qui tunc erant tantum, sed etiam post futurorum membrorum suorum, et totius Ecclesiae suae dilector ostenditur? Sed profecto latet hic aliquid, et pertinet ad sinum in quo recumbebat qui ista dicebat. Per sinum quippe quid significatur aliud quam secretum.

Innuit ergo Simon Petrus, et dicit ei. Notanda est locutio, dici aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo. Innuit, inquit, et dicit. Utique innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut Scriptura loquitur: Dixerunt apud semetipsos (Joan. VII), (0810D)quanto magis innuendo, ubi jam foras qualibuscunque signis promitur quod fuerat corde conceptum? Quid ergo dixit innuendo? quid? nisi quod sequitur:

Quid est de quo dicit? Haec verba Petrus innuit, quia non sono vocis, sed motu corporis dixit.

Itaque cum recubuisset ille super pectus Jesu: Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum.

Dicit ei, Domine, quis est? Respondit Jesus. Ille est cui intinctum panem porrexero; et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. Et post panem tunc introivit in illum Satanas. Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum (0811A)malus accepit. Multum quippe interest, non quod accipiatur, sed quis accipiat; nec quale sit quod datur, sed qualis ipse cui datur. Nam et bona obsunt, et mala prosunt, sicut fuerint quibus dantur. Peccatum, inquit Apostolus, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (I Cor. XI). Ecce per bonum factum est malum, dum male accipitur bonum. Quid ergo miraris, si datus Judae panis Christi, per quem manciparetur diabolo, cum videas e contrario datum Paulo angelum diaboli, per quem perficeretur in Christo? Ita et malo bonum obfuit, et bono malum profuit. Recordamini unde sit scriptum: Quicunque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Et de his erat sermo, cum hoc Apostolus (0811B)diceret, quia Domini corpus velut quemlibet alium cibum indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur qui non dijudicat, hoc est, non discernit a caeteris cibis dominicum corpus, quomodo damnatur qui ad ejus mensam fingens amicum accedit inimicus? Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua poena percutitur venditor invitantis? Quid erat autem panis venditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus? Intravit ergo post hunc panem Satanas in Domini traditorem, ut sibi jam traditum plenius possideret in quem prius intraverat, ut deciperet. Neque enim non in illo erat quando ad Judaeos perrexit, et de pretio tradendi Domini pactus est, cum hoc apertissime (0811C)Lucas evangelista testetur et dicat: Intravit Satanas in Judam, qui cognominatur Iscariotes, unum de duodecim, et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum (Luc. XXV). Ecce ubi ostenditur quod jam intraverat Satanas in Judam. Prius ergo intraverat immittendo in cor ejus cogitationem qua traderet Christum. Talis enim jam venerat ad coenandum. Nunc autem post panem intravit in eum, non ad hoc ut alienum tentaret, sed ut proprium possideret. Non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod jam omnibus eis distribuerat Dominus sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat. Ac deinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem (0811D)Joannis apertissime Dominus per buccellam intinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortasse per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae tinguntur abluuntur, sed ut inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid hic significat tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio. Adhuc tamen Judae possessio non a Domino, sed a diabolo, cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem; adhuc, inquam, tanti mali jam corde concepti plenus restabat effectus, cujus jam praecesserat damnandus affectus. Itaque Dominus, cum panis vivus panem mortuo tradidisset, et panem tradendo panis traditorem ostendisset:

Quod facis, inquit, fac citius. Non praecepit facinus, (0812A)sed praedixit. Judae malum, nobis bonum. Quid enim Judae pejus, et quid nobis melius, quam traditus Christus, ab illo adversus illum, pro nobis praeter illum? Quod facis, fac citius. O verbum libentius parati quam irati, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando, quia traditus est propter delicta nostra, et dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea (Rom. IV). Unde et de hoc dicit Apostolus: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Eph. V). Nisi ergo se traderet Christus, nemo traderet Christum. Quid habet Judas, nisi peccatum? Neque enim in tradendo Christo salutem nostram cogitavit, propter quam est traditus Christus, sed cogitavit pecuniae lucrum, et invenit animae detrimentum. Quod facis, fac citius, non quia tu potes, sed quia hoc (0812B)vult, qui totum potest.

Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant quia loculos habebat Judas, quia dicit ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret. Habebat ergo Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus quod praecipit non cogitandum esse de crastino (Matth. VI), non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servaretur a sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur. Nam et Apostolus in posterum providens (0812C)ait: Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat eis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (Tim. V).

Cum ergo accepisset buccellam, exiit continuo. Erat autem nox (Et ipse qui exiit, erat nox. Cum ergo exisset nox) ait Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis. Dies ergo diei eructat verbum (Psal. XVIII), id est, Christus discipulis fidelibus ut audirent eum, et amarent sequendo, et nox nocti annuntiavit scientiam (Ibid.), id est Judas Judaeis infidelibus, ut venirent ad eum, et apprehenderent persequendo. Quid ergo ait Dominus, posteaquam Judas exiit, ut citius faceret quod erat facturus, hoc est Dominum traditurus? Quid ait dies, cum exisset nox? Quid ait Redemptor, cum exisset venditor? Nunc, (0812D)inquit, clarificatus est Filius hominis. Quare nunc? Nunquid quia exiit qui tradat, quia imminent qui teneant et occidant? Itane nunc clarificatus est, quia prope est ut amplius humilietur, quia jam impendet ut alligetur, ut judicetur, ut condemnetur, ut irrideatur, ut crucifigatur, ut interimatur? Haeccine est glorificatio, an potius humiliatio? Nonne quando miracula faciebat, ait tamen de illo iste ipse Joannes: Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII)? Tunc ergo nondum erat glorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorificatus, cum morti propinquaret? Nondum erat clarificatus, faciens divina, et glorificatus est passurus humana? Mirum si hoc Deus ille magister significabat, et dicebat his verbis. Altius est (0813A)perscrutandum Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et iterum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenienda tanquam passibus innitamur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum aliquid. Exiit Judas, et clarificatus est Jesus. Exiit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Ille quippe exierat, propter quem dictum eis erat: Et vos mundi estis, sed non omnes (Hic, supra ). Exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore remanserunt. Tale aliquid erit, cum victus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus, cum, zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII). Hoc futurum praevidens Dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente (0813B)Juda, tanquam zizaniis separatis, remanentibus tanquam tritico apostolis sanctis: Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis, tanquam diceret: Ecce in mea illa clarificatione quid erit ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum: Nunc significata est clarificatio Filii hominis, sed dictum est: Nunc clarificatus est Filius hominis; quemadmodum non est dictum: Petra significabat Christum, sed Petra erat Christus (I Cor. XIX). Nec dictum est: Bonum semen significat filios regni, aut zizania significant filios maligni, sed dictum est: Bonum semen, hi sunt filii regni, zizania autem filii maligni (Matth. XIII). Sicut ergo solet loqui Scriptura, res significantes tanquam illas quae significantur appellans, ita (0813C)locutus est Dominus dicens: Nunc clarificatus est Filius hominis, posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanentibus sanctis, significata est clarificatio ejus, quando, separatis iniquis, manebit in aeternitate cum sanctis. Cum autem dixisset: Nunc clarificatus est Filius hominis, adjunxit:

Et Deus clarificatus est in eo. Ipsa enim clarificatio Filii hominis est, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non ipse in seipso, sed Deus clarificatur in illo, tunc Deus illum in se clarificat. Denique tanquam ista exponens adjungit et dicit:

Si Deus clarificatus in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Hoc est, si Deus clarificatus est in eo, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem (0813D)ejus qui misit illum; et Deus clarificavit eum in semetipso, ut natura humana, in qua est Filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur; et continuo, inquit, clarificabit eum, resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac attestatione praedicens. Ipsa est enim clarificatio de qua evangelista jam dixerat, quod paulo ante commemoravi, quia propterea nondum erat spiritus datus, illo utique novo modo in eis quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia Jesus nondum erat clarificatus, id est, nondum fuerat mortalitas immortalitate vestita, et in aeternam virtutem temporalis infirmitas commutata. Potest et de ista clarificatione dictum videri: (0814A)Nunc clarificatus est Filius hominis, ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur, tanquam fuerit factum, quod erat tam proxime jam futurum.

Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis conjungeretur ulterius ea conversatione qua in terra est, Adhuc, inquit, modicum vobiscum sum; tanquam diceret: Continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus sum in coelum, sed adhuc modicum vobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus apostolorum: Fuit cum eis post resurrectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens (Act. I), non quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad (0814B)ista carnis insinuans veritatem, quia cibandi et potandi jam non habebat necessitatem, sed potestatem. Hoc ergo, quadraginta dies, significavit dicendo: Adhuc modicum vobiscum sum; an aliquid aliud? Potest enim et sic intelligi: Adhuc modicum vobiscum sum, adhuc sicut vos in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur, ac resurgeret, quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta, exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae. Est et alia divina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Hoc certe non est Adhuc modicum vobiscum sum. Non enim modicum est usque ad consummationem (0814C)saeculi. Aut si et hoc modicum est (volat enim aetas, et in oculis Dei mille anni sicut dies unus, aut sicut vigilia in nocte [Psal. LXXXIX] ), non tamen hoc significare voluisse credendus est nunc, quandoquidem secutus adjunxit:

Quaeretis me, et, sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire. Utique post hoc modicum quo vobiscum sum, quaeretis me, et quo ego vado, vos non potestis venire. Nunquid post consummationem saeculi, quo ipse vadit, venire non poterunt, et ubi est, quod aliquanto post in hoc ipso sermone dicturus est: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII)? Non ergo de illa sua cum suis praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem (0814D)saeculi, nunc locutus est ubi ait: Adhuc modicum vobiscum sum; sed vel de infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem suam; aut de praesentia corporali, qua cum illis futurus erat usque ad ascensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat. Ne cui autem videatur abhorrere iste sensus a vero, quod dicimus Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo: Adhuc modicum vobiscum sum, apud alium quoque evangelistam post resurrectionem ejus verba attendat, ubi ait: Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV), quasi [ An leg. etsi?] tunc erat cum ipsis simul assistentibus, videntibus, tangentibus, colloquentibus. Quid est ergo cum adhuc essem (0815A)vobiscum, nisi: Cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc enim in eadem carne quidem resuscitata, erat, sed cum illis in eadem mortalitate jam non erat. Quapropter sicut ibi jam in mortalitate carnis veraciter ait: Cum adhuc essem vobiscum, ubi nihil aliud intelligere possumus quam: Cum adhuc essem in carnis mortalitate vobiscum: ita et hic non absurde dixisse intelligitur: Adhuc modicum vobiscum sum, tanquam diceret: Adhuc modicum, sicut vos estis, mortalis sum. Ergo sequentia videamus: Quaeretis me; et, sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire. Et vobis dico modo, hoc est, modo non potestis. Judaeis autem cum hoc diceret non addidit modo. Isti itaque non poterant venire tunc quo ille ibat, sed poterant postea. Nam hoc apostolo Petro (0815B)apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset ille: Domine, quo vadis? respondit ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea. Sed hoc quid sit non negligenter est praetereundum. Quo enim sequi tunc non poterant discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem, homini nato quod invenitur tempus quo ad moriendum non sit idoneus, quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit ea facilior vita quam mors? Non igitur adhuc minus idonei erant sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad vitam quae non habet mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut resurgens a mortuis jam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur (0815C)(Rom. VI). Moriturum quippe Dominum pro justitia, quomodo jam fuerant secuturi, adhuc martyrio non maturi? aut iterum Dominum ad immortalitatem carnis quomodo jam fuerant secuti quandolibet morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? Aut iterum Dominum ad sinum Patris, nec relicturum eos, unde non recessit cum venisset ad eos, quomodo jam fuerant secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate, nisi perfectus in charitate? Ideoque docens quomodo idonei esse possent pergere quo ille antecedebat:

Mandatum novum, inquit, do vobis, ut diligatis invicem. Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus. Nonne jam hoc erat mandatum in antiqua Dei lege, ubi scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX)? Cur ergo novum mandatum appellatur (0815D)a Domino, quod tam vetus esse convincitur? An ideo est mandatum novum, quia exuto vetere induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit: Sicut dilexi vos. Nam diligunt invicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecunque alia homines inter se necessitudo humana devinxerit, ut taceamus de dilectione culpabili atque damnabili qua diligunt invicem adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed humanae vitae noxia turpitudo conjungit. Mandatum ergo novum nobis dedit Christus, ut diligamus invicem, sicut ipse dilexit nos. Dilectio sta nos innovat, ut simus homines novi, haeredes (0816A)testamenti novi, cantatores cantici novi. Haec dilectio, fratres charissimi, antiquos etiam justos tunc patriarchas et prophetas, sicut postea beatos apostolos, innovavit, ipsa et nunc innovat gentes, et ex universo genere humano, quod diffunditur in toto orbe terrarum, facit et colligit populum novum, corpus novae nuptae, Filii Dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. III, VIII)? Utique dealbata, quia innovata. Unde, nisi mandato novo, propter quod pro invicem in ea sollicita sunt membra? Audiunt enim atque custodiunt. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt quia homines, sed se diligunt, quoniam dii sunt, et filii Altissimi omnes, ut sint Filio ejus (0816B)unico fratres, ea dilectione invicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem qui sufficiat eis, ubi satietur in bonis desiderium eorum. Tunc enim aliquid desiderio non deerit, quando omnia in omnibus Deus erit. Nolite itaque putare, fratres mei, in hoc quod ait Dominus: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, illud magnum praetermissum esse, quo praecipitur ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente (Matth. XXII). Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non potest eum contemnere praecipientem ut diligat proximum, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione (0816C)discreta: quam distinguendo addidit Dominus: Sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quod habebamus, sed ut haberemus, ut perducat nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV)? Sic etiam medicus recte dicitur aegros diligere; et quid in eis diligit, nisi salutem, quam cupit utique revocare; non morbum, quem venit expellere? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut, quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Hanc dilectionem donat ipse nobis qui ait:

Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus invicem, hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione (0816D)constringamur inter nos, et tam dulci vinculo connexis membris, corpus tanti capitis simus.

In hoc, inquit, cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. Tanquam diceret: Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus peccatoribusque communis est, verum etiam linguas, sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut ardeant, sed quoniam charitatem non habentes, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil eis prodest (I Cor. XI). Non ergo in illis quamvis bonis muneribus meis, quae habere (0817A)possunt etiam non discipuli mei, sed in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in invicem. O sponsa Christi, pulchra inter mulieres! o dealbata ascendens, et incumbens super fratruelem tuum, quoniam cujus lumine illustraris ut candeas, ejus adjutorio fulciris ne cadas! o quam bene tibi cantatur in illo Cantico canticorum, velut epithalamio tuo: Quia charitas in deliciis tuis (Cant. VIII)! Ipsa non comperdit cum impiis animam tuam. Ipsa non discernit causam tuam, et sicut mors valida est, et in deliciis tuis est. Quam mirandi generis mors est, cui parum fuit non esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis?

Dicit ei Simon Petrus, Domine, quo vadis? Sic (0817B)utique hoc dixit magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui ejus animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit:

Quo ego vado, non potes me modo sequi. Tanquam diceret: Propter quod interrogas, non potes modo. Non ait Non potes, sed non potes modo. Dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce confirmavit, addendo atque dicendo:

Sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidavit petra. Noli extolli praesumendo, non potes modo. Noli dejici desperando, sequeris postea. Sed adhuc ille quid (0817C)dicit?

Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam. Quid in animo suo esset cupiditatis videbat, quid virium non videbat. Voluntatem suam jactabat infirmus, sed inspiciebat valetudinem medicus. Iste promittebat, ille praenoscebat. Qui nesciebat audiebat, qui praesciebat docebat quantum sibi assumpserat Petrus, intuendo quid vellet, ignorando quid posset; quantum sibi assumpserat, ut cum Dominus venisset animam suam ponere pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre confideret, et nondum pro se posita anima Christi, animam suam pollicetur positurum esse pro Christo.

Respondit ergo Jesus: Animam tuam pro me pones. (0817D)Itane? facies pro me, quod nondum ego pro te? Animam tuam pro me pones? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? Quid de te sentis? Quid esse te credis? Audi quid sis.

Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter me negabis vitam tuam. Qui te jam putas mori posse pro me, prius vive pro te. Nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. Non enim ait: Non cantabit gallus, donec hominem neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consuevit: Non cantabit gallus, donec Filium hominis ter neges; sed ait, donec ter me neges. Quid est, me, nisi quod erat? et quid nisi (0818A)Christus erat? Quidquid ergo ejus negavit, ipsum negavit: Christum negavit, Dominum Deum suum negavit, quia et ille condiscipulus ejus Thomas quando exclamavit, Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX), non Verbum, sed carnem tetigit: non incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus contrectavit. Hominem itaque tetigit, et tamen Deum cognovit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus negavit: quod iste clamavit, hoc Petrus offendit. Non cantabit gallus, donec me ter neges. Dicas licet, Hominem nescio; dicas licet: Homo, nescio quid dicis; dicas licet: Non sum ex ejus discipulis: me negabis. Si, quod dubitare nefas est, hoc Christus dixit, verumque praedixit, procul dubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum, (0818B)cum defendimus Petrum. Peccatum agnoscat infirmitas: nam mendacium non habet veritas. Agnovit plane peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnovit, et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Ipse suos redarguit defensores, et unde illos convincat, producit lacrymas testes. Neque nos cum ista dicimus, primum apostolorum accusare delectat; sed hunc intuendo, admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem salvatoremque nostrum, nisi ut nobis, nequaquam de se quemquam debere praesumere, in ipso primo apostolorum demonstraret exemplum? In anima itaque contigit Petri, quod offerebat in corpore: non tamen pro Domino, ut temere praesumebat, praecessit, (0818C)sed aliter quam putabat? Nam quae ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et revixit plorando. Sed mortuus est, quia superbe ipse praesumpsit, revixit autem quia benigne ille respexit.

CAPUT XIV. Et ait discipulis: Non turbetur cor vestrum: creditis in Deum, et in me credite. Ne mortem sibi tanquam tantum homini timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse contestans. Creditis, inquit, in Deum, et in me credite. Consequens est enim, ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis, quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Creditis in Deum, et in eum (0818D)credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo. Semetipsum enim exinanivit (Philip. II), non tamen formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Mortem metuitis huic formae servi? Non turbetur cor vestrum: Deus suscitabit illam formam Dei. Sed quid est quod sequitur:

In domo Patris mei mansiones multae sunt? nisi quia et sibi metuebant: unde audire debuerunt: Non turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset, fidentiori atque promptiori: Non cantabit gallus, donec ter me neges? Tanquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur. Sed cum audiunt: In domo Patris mei mansiones multae sunt,

Si quominus dixissem vobis quia vado parare vobis (0819A)locum, a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros: quia et si alius alio fortior, alius alio sapientior, alius alio justior, alius alio sanctior, in domo Patris mei multae mansiones sunt. Nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea, jubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus, et qui amplius laborarunt (Matth. XX). Quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alius nemo vivit, quoniam non est vivendi diversa in aeternitate mensura; sed multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Alia enim gloria solis, alia gloria (0819B)lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria. Sic et resurrectio mortuorum (Cor. XV). Tanquam stellae sancti, diversas mansiones diversae charitatis, tanquam in coelo sortiuntur in regno. Sed propter unum denarium nullus separatur a regno; atque ita erit Deus omnia in omnibus: ut quoniam Deus charitas est, per charitatem fiat, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque habet, cum amat in altero, quod in se non etiam ipse habet. Non erat itaque alia invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas charitatis. Proinde respuendi sunt a corde Christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid ubi beate maneant innocentes, qui sine baptismo ex hac (0819C)vita emigraverunt, quia sine illo in regnum coelorum ingredi non potuerunt. Haec fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Non ait Dominus: In universo mundo, aut in universa creatura, aut in vita vel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt; sed: In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt (II Cor. V). Nonne ista est domus, ubi aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis? Nonne ista est domus de qua cantamus: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII)? Ergone vos non domum cujusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI), a regno separare coelorum, aut eam sic dividere audebitis, (0819D)ut aliquae mansiones ejus sint in regno coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit, ut qui volunt in regno habitare coelorum, in hac stultitia velint habitare vobiscum. Absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi, nisi in regno ipsius regiae domus, pars aliqua non sit in regno.

Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis. Quomodo vadit et parat locum, si tam multae mansiones sunt? Si quominus dixisset, Vado parare; aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset, Vado parare? An istae mansiones et sunt, et parandae sunt? Si quominus enim essent, (0820A)dixisset, Vado parare; et tamen quia istae sunt ut parandae sint, non eas vadit parare sicut sunt; sed si abierit, et praeparaverit sicut futurae sunt, iterum veniens accipiet suos ad semetipsum: ut ubi ipse est, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio jam sunt sicut parandae non sunt? Quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta praedicat Deum, quia facit quae futura sunt? Non enim ait, qui facturus est quae futura sunt, sed qui fecit quae futura sunt, ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt si ipse non fecit, neque futura sunt si ipse non fecerit. Fecit ergo ea praedestinando, facturus est operando: sicut discipulos quando elegerit, satis indicat Evangelium (Matth. IV), tunc utique quando (0820B)eos vocavit; et tamen ait Apostolus: Elegit nos ante constitutionem mundi (Ephes. I), praedestinando utique, non vocando. Sic et mansiones praeparavit, et praeparat; nec alias; sed quas praeparavit, has praeparat, qui fecit quae futura sunt. Has praeparavit praedestinando, praeparat operando. Jam ergo sunt in praedestinatione. Si quominus dixisset, Ibo et parabo, id est, praedestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione: Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Parat autem mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit: In domo Patris mei mansiones multae sunt, quid putabimus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quid autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum Dei sanctum est, quod (0820C)estis vos (I Cor. III). Hoc etiam regnum Dei quod Filius traditurus est Patri, unde dicit idem Apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia ejus, deinde finis, cum tradiderit regnum Deo, et Patri (I Cor. XV); id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo.

Ad haec dicit ei Thomas, Domine, nescimus quo vadis, quomodo possumus viam scire? Utrumque illos Dominus dixerat scire: utrumque dixit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri: ergo isti sciebant, et se scire nesciebant. Convincat eos jam scire quod se putant adhuc usque nescire.

Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. (0820D)Nunquid non poterant ei dicere apostoli ejus, cum quibus loquebatur: Nescimus te? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant. Si eum sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant. Si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant. Quid igitur et nos in isto sermone concipimus? quid putatis, fratres mei? nisi quia dixit: Et quo vado, scitis, et viam scitis. Et ecce cognovimus quod sciebant vitam, et quia sciebant ipsum qui est via. Sed via est qua itur, nunquid via est quo itur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret: Ego sum via: ut ostenderet, eos, quia scirent eum viam scire, quam putaverant se nescire. Quid autem opus erat ut diceret: Ego sum (0821A)via et veritas, et vita: cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret? nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum per seipsum; et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per seipsum, nos ad ipsum per ipsum: imo vero ad Patrem et ipse ad nos. Nam et de seipso alibi dicit: Ad Patrem vado, et hoc loco propter nos.

Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me. Ac per hoc et ipse per seipsum, et ad seipsum, et ad Patrem; et nos per ipsum, et ad ipsum, et ad Patrem. Dic mihi, Domine Deus meus, dic mihi, obsecro, quomodo vadis ad te? Nunquidnam ut venires ad nos, reliqueras te, maxime quia non a te ipso venisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisti, (0821B)sed quia formam servi accepisti, non quia formam Dei vel ad quam redires dimisisti, vel quam reciperes amisisti; et tamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum etiam usque ad manus hominum pervenisti: quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti, manens ubi eras. Per hanc redisti, non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti, et redisti, per hanc procul dubio, non solum nobis qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti, eamdem profecto carnem tuam ad vitam de morte duxisti. Aliud quippe Verbum Dei est, aliud homo; sed Verbum caro factum est, id est, homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona: quoniam utrumque est Christus, una est persona. Ac per hoc (0821C)quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus sepultus est (sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem), ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam; et quia Verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nunquam dimisit vel admisit seipsum, venit ad seipsum. Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, Veritas ad mendaces. Deus enim verax, omnis autem homo mendax. Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit: idem ipse quia Verbum caro factum est, per seipsum velut per carnem ad veritatem, quod est ipse, remeavit: (0821D)quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, et in morte servavit. Aliquando enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus. Accipite quamvis diversum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intelligendum Deum ex his quae proprius subjecta sunt Deo. Ecce ego ipse quantum attinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum. Si autem loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo, et quodammodo vobiscum maneo si tenueritis quod audistis in sermone quem dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata (0822A)imago Dei Deus? Cujus illud quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod itaque ait: Ut ubi ego sum, et vos sitis; ubi erant futuri, nisi in ipso? ac per hoc est etiam ipse in seipso; et ideo ibi illi, ubi et ipse, hoc est, in ipso. Ipsa est igitur vita aeterna, in qua futuri sumus cum acceperit nos ad se: et ipsa vita aeterna, quod ipse est, in ipso est. Ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso: sicut Pater habet vitam in semetipso. Et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet. Sic dedit Filio habere vitam in semetipso, cum ipse sit eadem vita, quam habet in semetipso. Nunquid autem nos vita quod est ipse, (0822B)hoc erimus, cum in illa vita, hoc est in ipso esse coeperimus? Non utique, quia ipse existendo vita, habet vitam, et ipse est quod habet; et quod vita est in ipso, ipse est in seipso. Nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitae participes sumus; atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est, esse possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum habet vitam, eo quod ipse est vita. Denique ipse et in seipso est immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus: unde illa vox est: Ad meipsum turbata est anima mea (Psal. XLII); atque in deterius commutati, neque id quod fuimus manere potuimus. Cum autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait: Nemo venit ad Patrem, (0822C)nisi per me: manentes in illo, nec a Patre nos quisquam poterit separare, nec ab illo.

Si cognovissetis me, inquit, et Patrem meum utique cognovissetis. Hoc est, quod ait, Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Deinde subjungit

Et amodo cognoscitis eum, et vidistis eum. Sed Philippus, unus ex apostolis quid audierit non intelligens;

Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui Dominus: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? qui videt me, videt et Patrem. Quomodo nunc dicit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? cum profecto et quo iret, et viam scirent, non ob aliud, nisi quod (0822D)ipsum utique scirent? Sed facile ista solvitur quaestio, si dicamus, quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant Philippus erat; et quod ait: Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. Illis dixisse intelligatur, qui sciebant: non Philippo, cui dictum est: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? His ergo qui Filium jam noverant, etiam illud de Patre jam dictum est: Et amodo cognoscitis eum, et vidistis eum. Dictum est enim, propter omnimodam similitudinem, quae illi cum Patre est: ut ideo amodo dicerentur nosse Patrem, qui noverant similem Filium. Ergo jam sciebant Filium, et si non omnes, certe quidam eorum, quibus dicitur: Et quo vado scitis, et viam scitis. Ipse est enim via. Sed Patrem nesciebant: (0823A)ideo audiunt: Si cognovissetis me, et Patrem meum cognovissetis: per me utique et illum. Alius enim ego sum, alius ille. Sed ne putarent dissimilem, Et amodo, inquit, cognoscitis eum. Viderunt enim ejus simillimum Filium. Sed admonendi fuerant talem esse etiam Patrem, quem nondum videbant, qualis est Filius quem videbant. Et ad hoc valet quod postea Philippo dicitur, Qui videt me, videt et Patrem: non quod ipse sit et Pater, et Filius: quod in Sabellianis, qui vocantur etiam Patripassiani, catholica fides damnat; sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui unum norit, ambos noverit. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum vident, et qualis sit alius, volunt nosse, ut dicamus, Vidistis istum? illum vidistis. Sic ergo dictum (0823B)est, Qui videt me, videt et Patrem: non quia ipse est Pater qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius. Nam nisi duo essent Pater et Filius, non dictum esset: Si cognovissetis me, et Patrem meum cognovissetis. Utique enim, quia nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me: si cognovissetis me, et Patrem meum cognovissetis: quoniam ego, per quem venitur ad Patrem, perducam vos ad eum, ut ipsum etiam cognoscatis. Sed quoniam illi sum omnino simillimus, amodo cognoscitis eum, cum cognoscitis me: et vidistis eum, si oculis cordis vidistis me. Quid ergo est quod dicis, Philippe, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me videt, videt et (0823C)Patrem. Quod si a te multum est hoc videre, saltem quod non vides, crede.

Quomodo enim dicis, inquit, Ostende nobis Patrem? Si me vidisti, qui illi omnimodo similis sum, vidisti illum cui similis sum. Quod si videre non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Poterat hic dicere Philippus, Video quidem te, et credo te esse simillimum Patri: sed nunquid arguendus et objurgandus est, cui cum similem videt, etiam illum cujus est similis, vult videre? Similem quidem novi, sed adhuc alterum sine altero novi. Non mihi sufficit, nisi et illum cui iste est similis, noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam (0823D)cor postulantis videbat; tanquam enim melior Pater esset quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat, et ideo nec Filium sciebat, quo melius aliquid esse credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est, Qui videt me, videt et Patrem: quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicas: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem.

Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis cernere? Cur inseparabiles separatim desideras nosse?

Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin, etc. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto (0824A)qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, A me ipso non loquor, nisi, A me ipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo ipse est qui facit

Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia majus fuit umbrae suae transitu (quod discipuli fecerunt) quam fimbriae suae tactu (quod ipse Dominus fecit) sanare languentes (Matth. IX): et quia plures apostolis quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt, ut haec viderentur opera, intelligenda esse majora, non quod (0824B)major esset magistro discipulus, vel domino servus, vel adoptivus unigenito, vel homo Deo, sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit eis alio loco, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Ipse quippe, ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit ipsos, sine ipsis fecit hunc mundum: et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum? Denique et hic quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit. Cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, continuo secutus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado:

Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Qui dixerat, faciet, postea faciam dicit. Porro autem (0824C)majora per eum facere, quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino pro omnibus quae retribuit eis? quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore ipsius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quod quaesivit, auditum abjecit (Luc. XVIII)? Et tamen posteaquam ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. Verum hoc adhuc movet quod haec majora per apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait: Opera quae ego facio, et vos facietis, (0824D)et majora horum facietis; sed omnes ad suam familiam pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet; sicuti est: Qui diligit me, mandata mea custodit (Matth. VII): unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram. Qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba mea haec audit et non facit, aut omnino nec audit, nec facit. Qui credit in me, inquit, licet moriatur, vivet. Qui ergo in me non credit, non utique vivet. Tale etiam hoc est: Qui credit in me, faciet (Joan. XI). Non itaque credit qui non faciet, (0825A)Quid est hoc, fratres? Nunquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest, non toleratur, nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV). In hoc opere facimus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi jam ergo, et intellige: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet. Prius ergo faciam, deinde et ipse faciet, quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio justus fiat? Et majora horum faciet. Quorum obsecro? nunquidnam omnium operum Christi majora facit, qui cum timore et tre nore suam ipsius salutem operatur. (0825B)(Philipp. II), quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur? Prorsus majus hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecunque cernuntur in coelo et in terra. Et coelum enim et terra transibit, praedestinatorum autem salus et justificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem est etiam imago Dei. Sed in coelis sedes, dominationes, principatus, potestates, archangeli, angeli, opera sunt Christi: nunquid etiam his operibus majora facit, qui operante in se Christo cooperatur aeternam salutem ac justificationem suam? Non hic audeo praecipitare sententiam. Intelligat qui potest, judicet qui potest, utrum majus sit justos creare quam impios justificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc majoris est misericordiae. Hoc est enim pietatis sacramentum, (0825C)quod manifestum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria. Sed omnia opera Christi intelligere, ubi ait, Majora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit quae ille faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus, dicens: Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit operam. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios justificare, quod ita fecit in nobis, ut faciamus et nos.

Quia ego ad Patrem vado: et quodcunque petieritis in (0825D)nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcunque petieritis, cum videamus plerumque fideles ejus petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? nam hoc exprobravit apostolus Jacobus dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Jacob. IV). Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur, unde homo laeditur exauditus, magis metuendum est, ne quod posset non dare propitius, det iratus. Annon videmus Israelitas malo suo impretrasse? Concupierant enim carnibus vesci, quibus pluebatur manna de coelo (Num. XI). Evigila igitur, homo fidelis, et (0826A)vigilanter audi quod illic positum est: In nomine meo. Ipsum enim, Quodcunque, non ait, petieritis, utcunque, sed in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quis vocatur? Utique Christus Jesus. Christus significat regem, Jesus significat Salvatorem. Non itaque salvos nos faciet quicunque rex, sed rex Salvator. Ac per hoc quodcunque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris: et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit: quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo, potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus: et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando (0826B)volumus ut faciat quodcunque petimus, non utcunque, sed in nomine ejus petamus. Quod si fecerit, ut Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse salvator. Qui ergo credit in eum, quodcunque petierit in nomine quod est illis qui credunt in eum, hoc facit, quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra salutem suam petit, non in nomine Salvatoris petit, quia Salvator ei non erit, si quod ejus salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcunque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quod petamus, ut (0826C)etiam sic intelligamus non petere nos in nomine magistri quod petimus praeter regulam ipsius magisterii. Sane quaedam quamvis in nomine ejus petamus, id est, secundum magistrum petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Neque enim qui et illud petimus facit, ut veniat regnum Dei (Matth. VI), propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus. Differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes, tanquam seminantes non deficiamus (Galat. VI): tempore enim proprio metemus. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset: (0826D)Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam: continuo subjecit:

Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre. Et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio: quoniam unum sunt Pater et Filius. Spiritum paracletum Christus promisit apostolis. Quo autem modo promiserit, advertamus:

Si diligitis me, inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec ejus mandata (0827A)servare: quomodo diligimus, ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus? Quomodo mandata servabimus, ut eum accipiamus quem nisi habeamus mandata servare non possumus? Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Jam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc sic habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi erant manifeste: quia et hoc ad majus donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret (0827B)quod habebant. De quo munere Apostolus loquens ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accipimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor II). Nam et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti, non semel, sed bis Dominus numero egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX). Nunquid igitur qui tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ex ipso, et post ab ipso missus e coelo? Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio ejus, bis facta fuerit, alia quaestio est. Fortassis enim propter duo praecepta dilectionis, proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere. (0827C)Quod vero ait: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse Paracletum: Paracletus enim Latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo: Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II). Sic autem mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum est: Prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subjecta: nec enim potest, velut si dicamus, Injustitia justitia esse non potest; mundum quippe ait, hoc in loco significans dilectores mundi: quae dilectio non est a Patre; et ideo dilectioni hujus mundi, de qua satagimus, ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis: mundus ergo (0827D)eum accipere non potest;

Quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus sanctus nisi invisibiliter non potest.

Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit. Prius enim est esse alicui, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes visibiliter manere consuevit, exposuit quid dixerat, apud vos, cum adjunxit et dixit, in vobis. Ergo invisibiliter videtur: nec si non sit in nobis, potest esse in nobis ejus scientia. Sic enim a nobis (0828A)videtur in nobis et nostra conscientia. Nam faciem quidem videmus alterius, nostram non videmus: conscientiam vero nostram videmus, alterius non videmus. Sed conscientia nunquam est nisi in nobis, Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis. Datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri quemadmodum videndum videndus est et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.

Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Orphani pupilli sunt. Illud enim Graecum ejusdem rei nomen est, hoc Latinum. Nam et in Psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adjutor (Psalm. IX), Graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per (0828B)naturam, tamen etiam ipse erga nos paternum quodammodo demonstrat affectum, cum dicit: Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii sponsi (Luc. V). Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus? Deinde sequitur et dicit:

Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Quid enim? tunc non videbat eum mundus, quandoquidem mundi nomine vult intelligi eos de quibus et superius locutus est, dicens de Spiritu sancto: Quem mundus accipere non potest, quia non videt eum, neque cognoscit eum? Videbat eum plane mundus oculis in carne conspicuum; non autem videbat quod in carne Verbum latebat. Videbat hominem, (0828C)non videbat Deum. Videbat indumentum, non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, voluit demonstrare non suis, hinc fortasse intelligendum est esse dictum: Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros? nisi quia victuros etiam carnis vita, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam: et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem, quoniam saeculi differtur in finem, non ait Vivitis, sed vivetis. Duas (0828D)ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri eleganter breviterque promisit, quia ego vivo, inquit, et vos vivetis. Quia vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV); quoniam nemo ad mortem, nisi per illum; nemo ad vitam, nisi per Christum. Quia nos viximus, mortui sumus. Quia vivit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis. Quia vero mortuus est ille pro nobis, et sibi vivit, et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut (0829A)per nos mortem potuimus, non sic et vitam per nos habere possemus. In illo die, inquit,

Vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait, Et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus, nam et nunc est in nobis, et nos in illo. Sed hoc nunc credimus, tunc autem etiam cognoscemus: quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando noscemus. In illo ergo die quando vivemus ea vita qua mors absorbetur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est jam per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso.

Qui habet, inquit, mandata mea, et servat ea, ille (0829B)est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus: qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando: ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio.

Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, Diligam eum: ad eum quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo: (0829C)id est, ad hoc diligam ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus, quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus, tunc autem diligemus videndo quod credimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videtis me: interrogavit eum de hoc ipso Judas, non ille traditor ejus qui Iscariotes cognominatus est, sed cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur.

Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Judas enim sanctus, non immundus, (0829D)nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Jesus? quare adhuc modicum, et mundus non videret eum?

Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ecce exposita est causa quare suis se manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa causa est quod hi diligant, illi non diligant. Ipsa est causa de qua sacer insonat psalmus, Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII). Qui enim diliguntur, quia diligunt diliguntur; qui vero non diligunt, si linguis hominum loquantur, et angelorum, fiunt aeramentum sonans, et cymbalum tinniens: (0830A)et si habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem fidem, ut montes transferant, nihil sunt: et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. XIII). Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo (Psal. LXVII). In qua domo facit Pater et Filius mansionem, qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fide etiam suam manifestationem; de qua discipulus interrogavit magistrum, ut non solum illi qui tunc audiebant per os ejus, sed etiam nos per Evangelium ejus hoc nosse possemus. Quaesiverat enim de Christi manifestatione, et audivit de dilectione et mansione. Est ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii (0830B)non noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla est, Filii vero esse potuit, sed in carne: quae nec talis est qualis illa; nec semper illis adesse potest, qualiscunque sit, sed ad modicum tempus, et hoc ad judicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium. Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quo modo dictum sit: Adhuc modicum, et mundus me non videt; vos autem videtis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum, in quo eum poterant et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus, quandoquidem post resurrectionem nemo eum vidit illorum. Sed quoniam dictum est, testantibus angelis, sic veniet quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I): nec aliud credimus quam illum in eodem (0830C)corpore ad judicium vivorum et mortuorum esse venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur aliud jam tempus significare voluisse in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei. De hoc quippe modico iste Joannes evangelista, Filioli, inquit, novissima hora est (I Joan. II). Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere (0830D)mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum; vos autem cognoscitis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem: intus utique, tanquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos. Veniunt subveniendo, venimus obediendo. Veniunt illuminando, venimus intuendo. Veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna, et in nobis non transitoria mansio, sed aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat. Mundus enim est dictus hoc loco, de quibus continuo subjunxit atque ait:

(0831A)Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident, Filium autem, non ut beatificentur, sed ut judicentur, ad modicum vident: nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto invisibilis, sed in forma hominis, ubi esse in mundo voluit patiendo contemptibilis, judicando terribilis. Quod vero adjunxit:

Et sermo quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me, Patris, non miremur, non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso. Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones. Nunquid sibi est ipse contrarius ubi rursus dixit: Et sermo (0831B)quem audistis, non est meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem ubi suos dixit, pluraliter dixit hoc est sermones. Ubi autem sermonem, hoc est verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo nec sua imago, sed Patris, nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur actori tribuit quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis.

Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa utique mansio alia est, quam promisit futuram; haec vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritalis est, atque intrinsecus mentibus redditur, haec (0831C)corporalis extrinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos, haec in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit, secundum hanc, it et redit. Haec, inquit, locutus sum vobis apud vos manens, utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.

Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia quaecunque dixero vobis. Nunquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem verba intelligamus? quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio? Aut vero non et Filius doceat, et Spiritus (0831D)sanctus dicat? et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat ejus singulas insinuare personas, eademque nos distincte audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem dicentem ubi legis, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II). Audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI). Filium vero dicentem modo audisti; de se quippe ait: Quaecunque dixero vobis: quem et si docentem vis nosse, magistrum recole. Unus est, inquit, magister vester Christus (Matth. XXIII). Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem, ubi dictum est: Ipse vos docebit omnia: audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus apostolorum B. Petro dixisse Spiritum sanctum: Vade cum illis, (0832A)quia ego misi eos (Act. X). Omnis igitur et dicit et docet Trinitas. Sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utcunque posset infirmitas. Cum ergo sit omnino inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur. Nam et cum dicimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero addidit: Commemorabit vobis, intelligere debemus etiam quod jubemur non oblivisci, saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, qua nos commemorat Christus.

Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam: Pacem super pacem. Pacem nobis relinquit iturus, pacem (0832B)suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem nobis relinquit, in qua manentes, hostem vincimus: pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus; quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti est. Sed quid est quod ubi ait: Pacem relinquo vobis, non addit meam: ubi vero ait, do vobis, ibi dicit meam? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia postea dictum est, et potest referri ad utrumque, etiam quod semel dictum est? An (0832C)forte et hic aliquid latet, quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid enim si pacem suam eam voluit intelligi, qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra potius est dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, quia nullum habet omnino peccatum. Nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI). Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII): sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae. Itemque inter nos ipse est nobis pax, quia invicem nobis credimus, quod invicem diligamus. Sed nec ista plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus; (0832D)et quaedam de nobis, quae non sunt in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiam si ab illo nobis relicta est pax, nostra est. Nisi enim ab illo, non haberemus et talem: sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem, qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem sententiae repetitio videatur.

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Ut quod dixerat pacem, hoc repetiverit, dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit, dicens: Do vobis. Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat (credo quod et vos, fratres mei dilecti), sic (0833A)tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus. Quod vero Dominus adjunxit, atque ait:

Non quomodo mundus dat, ego do vobis, quid est aliud, nisi, quomodo homines dant, qui diligunt mundum, ita do vobis? qui propterea sibi dant pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando justi dant pacem, ut non eos persequantur, pax esse non potest vera, ubi non est vera concordia, quia disjuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur qui sortem jungit, ita ille concors dicendus est qui cor jungit. Nos ergo, charissimi, quibus Christus pacem reliquit, et pacem suam non nobis dat sicut mundus, sed sicut (0833B)ille per quem factus est mundus; ut concordes simus, jungamus invicem corda, et cor nostrum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra.

Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis, Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat: idem ipse Christus, homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. Ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque turbarentur et formidarent, quando (0833C)sic deserebat oculos, ut non desereret cor? quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco, discedat ab eorum cordibus qui eum relinquunt moribus, non pedibus, et veniat ad illos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat, cum dixisset: Vado et venio ad vos, adjecit atque ait: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Per quod ergo Filius non est aequalis Patri, per hoc erat iturus ad Patrem, a quo et venturus est judicaturus vivos et mortuos. Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, major est et seipso, quia major est forma (0833D)Dei quae amissa non est, quam servi, quae accepta est (Philip. II). Quid itaque mirum, vel indignum, si secundum hanc servi formam loquens ait Dei Filius, Pater major me est? Et secundum formam Dei loquens ait idem ipse Dei Filius: Ego et Pater unum sumus (Joan. X)? Unum sunt enim secundum id quod Deus erat Verbum; et major est Pater secundum id quod Verbum caro factum est. Secundum hanc servi formam, puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus majoribus, sicut scriptum est, subditus erat (Luc. II). Aequalis enim Patri Filius, per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo. Quod nisi fieret, quid est homo? Dicat plane Dominus et magister noster: (0834A)Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater: utrumque autem simul, non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo. Ac per hoc Christus est Deus anima rationalis et caro. Christus in his omnibus, et Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus (0834B)triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus Jesus: verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo: atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem: nam profecto ad illum ibat, qui cum illo erat. Sed hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in coelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, (0834C)ut suam naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque id speret futurum esse per Christum?

Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Quid est hoc, cum magis credere homo debeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur, non videtur. Nam quid magnum est, si creditur quod videtur? secundum illam ejusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit, dicens, Quia vidisti, credidisti: beati qui non vident, et credunt (Joan. XX). Et nescio utrum credere dicendus est quisquam quod videt. Nam ipsa fides in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita est definita, Est autem fides, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI). Quapropter si fides est rerum (0834D)quae creduntur, eademque fides earum rerum est quae non videntur, quid sibi vult quod Dominus ait: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit, Et nunc dixi vobis prius quam fiat, quod cum factum fuerit, videatis? Nam et ille cui dictum est, Quia vidisti, credidisti, non hoc credit quod vidit, sed aliud vidit, aliud credidit. Vidit enim hominem, credidit Deum. Sed et si dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quae videntur, agitur nobis ut ea credantur quae non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc sermo est, quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis prius quam fiat, ut cum (0835A)factum fuerit, credatis, illud, utique dicit, cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem, et ad Patrem ascendentem: quo viso illud fuerant credituri quod ipse esset Christus Filius Dei, qui potuit hoc et facere cum praedixisset, et praedicere antequam faceret: credituri autem hoc non fide nova, sed aucta, aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta. Neque enim eum Filius Dei non et ante credebant: sed cum in illo factum esset quod ante praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene jam nulla, et revixit, et crevit. Deinde quid dicit?

Jam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi hujus. Quis, nisi diabolus?

Et in me non habet quidquam. Nullum scilicet omnino (0835B)peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum sed peccatorum principem diabolum, quos nunc nomine mundi hujus appellat. Et quotiescunque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores, de quibus alibi scriptum est: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jacob. IV). Absit ergo ut sic intelligatur diabolus princeps mundi, tanquam gerat universi mundi, id est, coeli et terrae, atque omnium qui in eis sunt, principatum: de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo esset, Et mundus per eum factus est (Joan. I). Universus itaque mundus, a summis coelis usque ad infimam terram Creatori est subditus, non desertori; Redemptori, non interemptori; liberatori, non (0835C)captivatori; doctori, non deceptori. Quemadmodum autem sit intelligendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit apostolus Paulus, qui cum dixisset, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines, subjecit atque ait, sed adversus principes et potestates, el rectores mundi tenebrarum harum. (Ephes. VI). Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset mundi, cum subjecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine intelligeret universam creaturam, cujus nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum. Ex quibus tamen electi non sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam: quibus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc (0835D)autem lux in Domino (Ephes. V). Omnes ergo fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tanquam tenebrae sub tenebris. Sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem Apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I): in quo princeps hujus mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam, quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine Virgo pepererat; et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris, si non habes peccatum, qui debeatur mortis supplicium? continuo subjecit:

Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio, surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. (0836A)Eamus autem dicit. Quo? nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis, sed habebat ut moreretur, mandatum Patris, tanquam ille de quo praedictum erat, Quae non rapui, tunc exsolvebam: mortem sine dubio soluturus, et nos a morte debita redempturus.

CAPUT XV. Ego sum vitis vera, etc. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra ejus, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, unius quippe naturae sunt vitis et palmites. Propter quod cum esset Deus, cujus naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cujus et nos homines palmites (0836B)esse possumus. Quid est ergo, Ego sum vitis vera? nunquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis per similitudinem, non per proprietatem, quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera hujusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus dicuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit, Ego sum vitis vera; ab illa se utique discernitur, cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II; Isa. V)? Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas? Ego sum, inquit, vitis vera.

Et Pater meus agricola est. Omnem palmitem non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, (0836C)purgabit eum, ut fructum plus afferat. Nunquid unum sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait: Pater major me est. Secundum id autem quod ait: Ego et Pater unum sumus, et ipse agricola est. Nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium, sed talis, ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). Et utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum (Joan. I), unde ipse et Pater unum sunt, et si Verbum caro factum est, quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tanquam de agricola dixisset, quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget, ut (0836D)plus afferant fructum, continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens:

Jam vos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adjumentum, sed non de suo, quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem palmitem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis est enim in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? ubi si dixerimus (0837A)quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I). Mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores. Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare non ait, Mundi estis propter baptismum quo abluti estis, sed ait: Propter verbum quod locutus sum vobis? nisi quia et in aqua verbum mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam de hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est (0837B)mundus totus. Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo? non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei, quod praedivamus, ait Apostolus: quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Unde et in Actibus apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum (Act. XV); et in epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. Hoc est verbum fidei, quod praedicamus (I Petr. III): quo sine dubio, ut mundare (0837C)possit, consecratur et baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V). Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo.

Manete, inquit, in me, et ego in vobis. Non quomodo illi in ipso, sic ipse in illis; utrumque enim prodest, non ipsi, sed illis. Ita sunt quippe in vite palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant. Ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non (0837D)Christo: nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere. Denique adjungit et dicit:

Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio, fratres mei. Corda illustravit humilium, ora obstruit superborum. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest sine quo nihil fieri potest; quia etsi parvum attulerit palmes cum purgat agricola ut plus afferat, tamen nisi in vite manserit, et vixerit de radice quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre.

Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem (0838A)mittent, et ardet. Ligna itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. Denique sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur (Ezech. XV). Unum e duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis: si in vite non est, in igne erit. Ut ergo in igne non sit, in vite sit.

Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint: quodcunque volueritis petetis, et fiet vobis. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt, nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non alienum est a salute? Aliud quippe volumus, quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De (0838B)mansione namque hujus saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus: sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit, quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba ejus in nobis manent, quodcunque voluerimus petimus, et fiet nobis; quia si petimus, et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba ejus quae manent in nobis, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba ejus: nam utique ad verba ejus pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI); ab hujus orationis verbis et sensibus non recedamus in petitionibus nostris, et quidquid petimus, fiet nobis. Tunc (0838C)enim dicenda sunt verba ejus in nobis manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit. Quando autem verba ejus manent in memoria, nec inveniuntur in vita, non amputatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. In his verba Christi non manent, qui tangunt quodammodo, non cohaerent: et ideo illis non erunt in beneficium, sed in testimonium; et quia sic insunt in eis, ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis ut judicentur ex eis.

In hoc, inquit, glorificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Δόξα enim quae Graece dicitur, Latine gloria est. Quod ideo commemorandum existimavi, quia dicit Apostolus, Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV). Haec (0838D)est ad Deum gloria (qua glorificatur non homo, sed Deus) si non ex operibus, sed ex fide justificatur, ut ex Deo illi sit etiam quod bene operatur, quoniam palmes non posset ferre fructum a semetipso. Si ergo in hoc glorificatus est Deus Pater, ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli, non hoc nostrae gloriae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia: et ideo in hoc non nostra, sed ejus est gloria. Unde et alibi cum dixisset, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V): ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit, Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Psal. LXXXIII). In hoc enim glorificatur Pater, ut (0839A)fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli. A quo efficiamur, nisi ab illo cujus misericordia praevenit nos? Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II). Quod autem ait, Sicut dilexit Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus. Mediator quippe monstratur, cum dicit, Diligit me Pater, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur ejus discipuli.

Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Ostendit non (0839B)unde dilectio generetur, sed unde monstretur, tanquam diceret: Nolite vos putare manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea. Si enim servaveritis, manebitis; hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si mea praecepta servabitis, ut nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum ejus praecepta servamus. In quantum autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis quod ait, Manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse nos diligit; sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe, Et ego dilexi vos, cui verbo continuo subjunxit, Manete in dilectione mea. Illa ergo, qua dilexit eos. Quid est ergo, Manete in dilectione mea, nisi, manete (0839C)in gratia mea? Et quid est, si praecepta mea servaveris, manebitis in dilectione mea, nisi, hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo manebitis, si mea praecepta servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius ejus praecepta servamus, sed nisi nos diligat, praecepta ejus servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. Sed quid illud est quod adjungitur

Sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in ejus dilectione. Utique etiam hic hanc dilectionem Patris intelligi voluit qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque his verbis illa subjunxit, Manete in dilectione mea: illa procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre, maneo in ejus dilectione, illa scilicet (0839D)accipienda est, qua dilexit eum Pater. Sed nunquid et hic gratia intelligenda est qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius, cum simus nos filii gratia, non natura: Unigenitus autem, natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane: nam dicendo, sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: gratiam Mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Christus Jesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur: Et Jesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines (Luc. II). Secundum hoc igitur recte possumus dicere quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, (0840A)ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura, et tantam gratiam, ut nulla sit major, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita ejus cuncta coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta ejus. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est ejus? Deus enim erat Verbum, unigenitus gignenti coaeternus. Sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quod est gaudium Christi in nobis, nisi quo dignatur gaudere de nobis? Et quod est gaudium nostrum, quod dicit implendum, (0840B)nisi ejus habere consortium? propter quod beato Petro dixerat, Si non lavero te, non habebis partem mecum. Gaudium ergo ejus in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa est ut gaudium nostrum; sed de hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I). Nec recte possumus dicere quod gaudium ejus plenum non erat. Non enim Deus imperfecte aliquando gaudebat; sed illud ejus gaudium in nobis non erat, quia nec nos, in quibus esse posset, jam eramus; nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae veritate gaudebat. Gaudium igitur ejus de salute nostra, quod in illo semper fuit cum praescivit et praedestinavit nos, coepit (0840C)esse in nobis quando vocavit nos. Et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus. Sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce unde dictum existimo: Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. In vobis sit meum, impleatur vestrum. Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a me praesciremini. Sed sit et in vobis, cum hoc efficiemini quod praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum, quia beati eritis, quod nondum estis, sicut creati estis qui non fuistis. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Sive dicatur (0840D)praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo Graeco utrumque interpretatur, quod est ἐντολὴ. Jam vero istam sententiam et ante dixerat: Mandatum novum do nobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos invicem diligatis (Joan. XIII). Hujus itaque mandati repetitio, commendatio est, nisi quod ibi mandatum novum, inquit, do vobis; hic autem, hoc est, inquit, mandatum meum. Ibi tanquam non fuerit antea tale mandatum, hic tanquam non sit aliud ejus mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate nostra perseveremus; hic dictum est meum, ne contemnendum putemus. Quod autem hic ita dixit, hoc est mandatum meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei? Nunquid non solum ejus de ista (0841A)de sola nobis Deus dilectione mandavit, ut alia non inquiramus? Tria certe commendat Apostolus dicens: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec, major autem his est charitas (I Cor. XIII). Etsi in charitate, hoc est in dilectione, concluduntur duo illa praecepta, major tamen dicta est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta colligere? quis enumerando sufficere? Sed intueamur quod ait idem Apostolus: Plenitudo legis charitas (Rom. XIII). Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit, nec diligit (Jac. II). Nemo diligit qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui non diligit. (0841B)Nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes; et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum, quomodo diligit proximum tanquam seipsum? Est quippe impius et iniquus. Qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam (Tob. XII). Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus, et quidquid aliud praecipit, faciemus, quoniam quidquid est aliud, hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab ea dilectione qua se invicem diligunt homines sicut homines. Nam ut discerneretur, adjunctum est: sicut dilexi vos. Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut (0841C)dilectionem nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Plenitudinem dilectionis, qua nos invicem diligere debemus, fratres charissimi, definivit Dominus dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius dixerat: Hoc est mandatum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, quibus verbis addidit quod nunc audistis: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista Joannes in Epistola sua dicit (I Joan. III), ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus animas pro fratribus ponere, diligentes utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui (0841D)pro nobis animam suam posuit. Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares esse possumus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Nos autem nec quantum volumus vivimus, et morimur etiamsi nolumus. Ipse se nobis praebuit palmitibus vitem, nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo etsi fratres pro fratribus moriamur, tamen in peccatorum fraternorum remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro nobis; neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur, contulit nobis.

Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna dignatio, cum servus bonus (0842A)esse non possit nisi praecepta Domini sui fecerit, hinc amicos suos voluit intelligi, unde boni servi possunt probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut Dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum officium pertinere praecepta sui Domini facere, alio loco servos utique objurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI)? Cum ergo dicitis, inquit, Domine, jussa faciendo quid dicatis ostendite. Nonne servo obedienti ipse dicturus est: Euge, serve bone, quoniam in paucis fidelis fuisti, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV)? Potest igitur esse et servus, et amicus, quia servus bonus. Sed quod sequitur attendamus:

(0842B)Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Ita nomen constituit amici, ut auferat servi, non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero discedente succedat. Quid est hoc? nec cum praecepta Domini fecerimus, servi erimus? Itane tunc servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis potest contradicere Veritati, quae ait: Jam non dico vos servos? et cur hoc dixerit docet: Quia servus, inquit, nescit quid faciat dominus ejus. Nunquidnam servo bono et probato dominus ejus non etiam sua secreta committit? Quid est ergo quod ait: Servus nescit quid faciat dominus ejus? Verum esto nescit quid faciat, nunquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit? aut quomodo servus est, qui (0842C)non servit? Et tamen ipse Deus loquitur: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos. O rem mirabilem! Cum servire non possimus, nisi praecepta Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo servus non ero. Sicut enim duo sunt timores qui faciunt duo genera timentium, sic duae sunt servitutes quae faciunt duo genera servorum. Est timor quem perfecta charitas foras mittit (I Joan. IV), et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Illum timorem qui non est in charitate, attendebat Apostolus cum dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII). Illum autem (0842D)timorem castum attendebat, cum dicebat: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI). In illo timore quem foras charitas mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda. Utrumque enim junxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem, dicendo: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Ad hanc servitutem ad servum pertinentem intuebatur et Dominus dicens: Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Non ille utique servus ad timorem pertinens castum, cui dicitur: Euge, serve bone, intra in gaudium domini tui (Matth. XXV); sed ille servus pertinens ad timorem foras a charitate mittendum, de quo alibi dicit: Servus non manet in domo in aeternum; (0843A)filius autem manet in aeternum (Joan. VIII). Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri (Joan. I), ut non servi, sed filii simus: miro quodam et ineffabili, sed tamen vero modo, servi, non servi esse possumus. Servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans in domini sui gaudium; non servi autem, timorem foras mittendo, ad quem pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non servi simus, dominum facere scimus. Hoc servus ille nescit, qui nescit quid faciat dominus ejus: et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non dominus ejus; et gloriatur in se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur quasi non acceperit. Nos autem, charissimi, ut (0843B)amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam justos ipse facit nos, et non ipsi nos. Ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit?

Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire omnia quaecunque a Patre audivit unigenitus Filius, quando nec hoc idem quisquam capit, quomodo audiat a Patre ullum verbum, cum ipse sit Patris unicum Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc ipso tamen sermone: Multa, inquit, habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis quaecunque audivit a Patre cum propterea quaedam (0843C)multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, quia ea quae futura sunt fecit (Eccle. I). Sicut enim ait per Prophetam: Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI), ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse discipulis, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae de qua dicit Apostolus: Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII). Ibi quippe dicit: Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (Ibid.). Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit factos per lavacrum regenerationis (Tit. III), qui tamen alio loco: Spe, (0843D)inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Unde etiam ejus coapostolus Petrus: In quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem fidei salutem animarum vestrarum (I Petr. I). Itaque sicut immortalitatem carnis, et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis jam pignore accepto salvi facti esse dicamur, ita omnium notitiam quaecunque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare debemus, quamvis jam se hoc fecisse dixerit Christus.

Non vos me elegistis, inquit, sed ego elegi vos. Haec est illa ineffabilis gloria. Quid enim eramus (0844A)quando Christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui non eum eligit, quomodo diligit? Nunquid jam in nobis erat quod in psalmo canitur: Elegi abjectus esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII)? Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim jam credideramus in eum, ut eligeret nos. Nam si jam credentes elegit, electos elegit. Cur ergo diceret: Non vos me elegistis, nisi quia misericordia ejus praevenit nos (Psal. LVIII)? Non est ut dicas: Antequam crederem, jam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV)? Quid ergo dicturi sumus audiendo: Non vos me elegistis, nisi quia mali eramus, (0844B)et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est enim gratia, si praecesserunt merita. Est autem gratia. Haec igitur non invenit, sed efficit merita. Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit faciat bonos.

Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Nonne iste est fructus de quo jam dixerat: Sine me nihil potestis facere? Elegit ergo nos et posuit ut eamus, et fructum afferamus. Nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est via qua imus, in qua nos posuit, ut eamus. Proinde in omnibus misericordia ejus praevenit nos. Et fructus, inquit, vester maneat.

Ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, (0844C)det vobis. Maneat ergo dilectio, ipse est ergo fructus noster, quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate; et ipso desiderio quodcunque petierimus in nomine unigeniti Filii, dabit nobis Pater. Quod autem accipere salvandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris; sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quando pertinet ad orationem salutis.

Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum de quo ait: Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adjunxit: Ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis; tunc utique dabit nobis, si diligamus invicem, (0844D)cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus. De fructu itaque nobis mandans: Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et apostolus Paulus cum contra opera carnis commendare fructum Spiritus vellet, a capite hoc posuit: Fructus, inquit, Spiritus est charitas (Galat. V). Ac deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et religata contexuit. Merito itaque Magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus. Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam odia mundi sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed (0845A)plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset; Haec mando vobis, ut diligatis invicem, adjecit atque ait:

Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Cur ergo se membrum supra verticem extollit? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite.

Si de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret. Universae itaque hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat, sicut illud est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Itemque illud: Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III). Et Epistola sua Joannes ait: Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum (0845B)justum; et ipse est propitiatio peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi (I Joan. II). Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex eadem quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem, quem mundus odit ex eadem massa pertinens ad vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem (Rom. IX). Denique cum dixisset: Si de mundo essetis, mundus quod suum (0845C)esset diligeret, continuo subjecit:

Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent electi sunt, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera, non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata, sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret, non invenit, quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI). Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemptionis, diligit se utique falsa dilectione, non vera; proinde falso se diligit, et (0845D)vere odit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X). Sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit. Et rursum odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se naturam, diligit vitium. Odit quod factus est per Dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam voluntatem. Unde nos quoque illum diligere et prohibemur, si recte intelligamus, et jubemur. Prohibemur scilicet ubi nobis dicitur: Nolite diligere mundum (II Joan. II). Jubemur autem ubi nobis dicitur: Diligite inimicos vestros (Matth. V). Ipsi sunt enim mundus, qui nos odit. Ergo prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in seipso, et jubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, jubemurque diligere (0846A)naturam, cum ipse in se diligat vitium, oderitque naturam, ut nos eum et diligamus, et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque perverse.

Mementote, inquit, sermonis mei, quem ego dixi vobis. Non est servus major Domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Manifestum est igitur illum servum qui non manet in domo in aeternum (Joan. VIII), illum pertinentem ad timorem quem foras charitas mittet (I Joan. IV), esse intelligendum, ubi dictum est: Jam non dico vos servos (Hic supra ); hic autem ubi dicitur: Non est servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur; illum significari servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi. (0846B)(Psal. XVIII). Hic enim servus est auditurus: Euge, serve bone, intra in gaudium domini tui (Matth. XXV).

Sed haec omnia, inquit, facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui me misit. Quae omnia facient, nisi quae dixit: odio habebunt, scilicet, et persequentur sermonem quem contemnunt? Quoniam si sermonem [ F. addend. non] servarent eorum, nec tamen odissent eos, neque persequerentur; vel etiam si odissent, nec tamen persequerentur, non omnia facerent. Haec autem omnia facient vobis, inquit, propter nomen meum. Quid est aliud dicere, quam, Me in vobis odio habebunt; me in vobis persequentur; et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Haec enim omnia facient vobis propter nomen meum; non vestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores, (0846C)qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores, qui propter hoc nomen ista patiuntur; sicut ipse alio loco dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V); hoc est enim, propter me, vel propter nomen meum. Si eo modo intelligamus dictum: Haec omnia facient vobis propter nomen meum, totum referatur ad justos, tanquam dictum sit: Haec omnia patiemini ab eis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tanquam diceret: Propter nomen meum, quod in vobis oderunt, ita potest accipi, et propter justitiam, quam in vobis oderunt; ac per hoc et boni, cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter justitiam facere, cum diligendo persequuntur malos; (0846D)et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis; ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatem, quae in illis punitur, et propter justitiam, quae in eorum poena exercetur. Item quaeri potest si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges et judices, cum essent persecutores piorum, et utique homicidas, et adulteros, et quosque maleficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant, quomodo intelligendum est quod ait Dominus: Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret? neque enim quos punit diligit mundus, a quo videmus supra dicta scelerum genera plerumque puniri; nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, mundus et in eis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus (0847A)itaque ille, qui intelligitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocet; et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis cum consceleratis favet. Ergo haec omnia facient vobis propter nomen meum, vel ita dictum est, propter quod vos patimini; vel ita, propter quod et ipsi faciunt, quia hoc in vobis dum persequuntur, oderunt; et addidit: Quia nesciunt eum qui me misit. Hoc secundum eam scientiam dictum intelligendum est, de qua et alibi scriptum est: Scire autem te, sensus est consummatus (Sap. VI). Hac quippe scientia, qui sciunt Patrem, a quo missus est Christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit Christus, quia et ipsi cum eis colliguntur a Christo.

Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum (0847B)non haberent. Judaeos ostendit expressius; de his ergo et illa dicebat. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium. Judaeis locutus est Christus, non aliis gentibus. In eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos ejus. Imo vero non in his solis, sed hos quoque ad eumdem mundum pertinere monstravit. Quid ergo? Si non venissem, peccatum non haberent? Nunquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata: quod unusquisque si non habeat, dimittuntur (0847C)ei cuncta peccata. Hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit, ut credatur in eum: hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe ejus, quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est. Sed adjunxit atque ait:

Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Potest movere quaerentes utrum hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur dictum est propterea istos non habere, quia venit, et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant, ut a poenis alienentur, an ut minus puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu Domino dante respondeo habere illos excusationem, non de omni (0847D)peccato suo, sed de hoc peccato, quia in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus; sed non in eo sunt numero, ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus: quod et tunc facit, nam per Ecclesiam suam venit ad gentes, et per Ecclesiam suam loquitur gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere ejus qui in me loquitur (II Cor. XIII)? Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus per Ecclesiam veniret ad gentes, et priusquam Evangelium ejus audirent, vitae hujus fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint habere hanc excusationem. Possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. (0848A)Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. III). Isti certe, ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possent dicere: Non vidimus, non audivimus; sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cujus inscrutabilia sunt judicia, sive acceptaretur; et si non ab omni damnatione liberarentur, certe aliquanto levius damnarentur. Audistis Dominum dicentem:

Qui me odit, et Patrem meum odit. Qui superius dixerat: Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Si interrogarentur Judaei utrum diligerent Deum, quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? (0848B)Quomodo enim diligerent patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari; et hoc habet veritas, ut talia facta damnentur. Tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat. Oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc, quia Veritatem, qua judicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt, utique etiam ipsum nesciunt, et oderunt.

Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Peccatum illud, scilicet magnum, de quo et superius ait: Si non venissem, et (0848C)locutus fuissem eis, peccatum non haberent, hoc est peccatum, quod in eum loquentem et operantem non crediderunt. Hoc peccatum, quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso [ F. illo] peccato tenentur et caetera; hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera. Sed quid est hoc, cum dixisset: Si opera non fecissem in eis, mox addidit quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse majora quam suscitatio mortuorum: quod scimus etiam antiquos fecisse prophetas. Fecit enim Elias (III Reg. XVII), fecit Eliseus (IV Reg. IV), et cum in hac carne viveret, et cum in suo monumento sepultus jaceret. Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit, quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor (0848D)millia de septem panibus pavit (Luc. IX; Marc. VIII; Matth. XIV); quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret praestitit; quod aquam mutavit in vinum (Joan. II); quod aperuit oculos caeci nati (Joan. IX); et alia multa, quae commemorare longum est. Sed respondetur a nobis et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque percussit (Exod. VII, VIII, IX seq.), diviso mari populum duxit (Exod. XIV), manna de coelo esurientibus impetravit, aquam de petra sitientibus fudit (Exod. XVI)? Quis nisi Jesus Nave populo transitu Jordanis fluenta divisit, et currentem solem emissa ad Dominum oratione frenavit et fixit (Josue III)? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini (0849A)exundante satiatus est (Judic. XV)? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est (IV Reg. II)? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus (Dan. III)? Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et alios sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam multa vitia, et malas valetudines, vexationesque mortalium tanta potestate sanarit, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceantur, quos jubendo sicut occurrebant salvos singulos fecit; Marcus evangelista quodam loco ait: Vespere autem facto, cum sol occidisset, afferebant ei omnes male habentes, et daemonia habentes; et erat omnis civitas congregata ad januam; et curavit multos (0849B)qui vexabantur variis languoribus; et daemonia multa ejiciebat (Marc. I). Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit, dicens: Ut adimpleatur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes portavit (Matth. VIII; Isa. LIII). Item alio loco dicit Marcus: Et quocunque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant (Marc. VI). Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim est intelligendum, quod ait in eis, non inter eos, vel coram eis, sed prorsus in eis, quia sanavit eos. Haec quippe intelligi voluit, quae non solum facerent admirationem, verum etiam manifestam (0849C)conferrent salutem: pro quibus beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine, matrisque integritatem solus potuit nec conceptus violare, nec natus. Sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. Ad cognoscendam quippe hujus miraculi veritatem, non communi cum eis aspectu, sed discreto ab eis discipulatu apostoli pervenerunt. Jam vero illud, quod die tertio in carne, in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et nunquam deinde moriturus, cum illa ascendit in coelum, super etiam cuncta quae fecit. Sed neque hoc factum est in Judaeis, neque coram eis: et nondum hoc fecerat, quando dicebat: Si opera non fecissem in eis, (0849D)quae nemo alius fecit. Nimirum ergo illa sunt, quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta illis antea nemo donavit; haec enim viderunt, et hoc eis exprobrans adjunxit, et dicit:

Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum, sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Eorum legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam, sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum (Matth. VI), quem tamen a Deo petimus, addendo, da nobis. Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit. Sic oderunt Deum impii, sic diligunt justi, hoc est, gratis, ut alia propter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia (Coloss. III). Quisquis vero (0850A)altius attenderit Christum dicentem: Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, inveniet ipsum fecisse, si quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe ipse cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non tres dii, sed unus Deus; de quo scriptum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI). Nemo ergo alius fecit, quaecunque in eis opera fecit, quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit; haec autem ipse non illis facientibus fecit.

Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Quid hoc (0850B)pertinet ad illud, quod dixerat: Nunc autem et oderunt et me, et Patrem meum; sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis (Hic, supra )? An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt et oderunt, testimonio manifestiore convicit, imo vero etiam aliquos ex illis qui viderant, et adhuc oderant, ad fidem, quae per dilectionem operatur, sui manifestatione convertit? Hoc ut intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus apostoli omnes erant; qui illo adimpleti, cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui aderant tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque (0850C)divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille, qui occisus ab eis, inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde, conversi sunt, et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem fuderunt (Act. I). Christi enim sanguis sic in remissionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum possit delere, quo fusus est. Haec ergo intuens Dominus dicebat: Odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Spiritus Paracletus, ille testimonium perhibebit de me, tanquam diceret: Odio me habuerunt, et occiderunt videntes: sed tale de me testimonium Paracletus perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes. Et vos, inquit, (0850D)testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, ut vos perhibeatis. Dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi, charitas diffusa in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui dabitur vobis (Rom. V). Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere, sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare (Joan. XVIII). Timor autem iste non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Ille testimonium perhibebit de (0851A)me, et vos testimonium perhibebitis (I Joan. IV). Itaque quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis. Ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille in spirando, vos sonando, ut possit impleri: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus, cum jam verba ejus audisset, ubi dixerat: Non est servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur (Hic, supra ); et hoc in illo jam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari, succubuit, et negavit, non utique ferens, quod illum ferre cernebat. Cum vero accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat, praedicavit, et quem confiteri timuerat, non timuit (0851B)profiteri. Prius enim exemplo fuerat edoctus, ut quod convenerat nosset. Sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat faceret. Instructus erat ut staret, sed non erat firmatus, ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem. Ideo subinfert Dominus:

CAPUT XVI. Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in psalmo: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit: Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V), fit pax multa diligentibus (0851C)legem Dei, ut non sit in eis scandalum. Deinde quae passuri essent jam exprimens ait:

Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat apostolis expelli de Judaicis synagogis, quasi non inde se fuerant separaturi, etiam si eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, qui Judaei Christum non fuerant recepturi; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo ab eis qui esse nollent in illo hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei, quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum tanquam rami naturales in olea permanerent (Rom. XI), nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae synagogae Judaeorum; eaedem quippe essent, si (0851D)in eodem esse voluissent: quod quia noluerunt, quid restabat, nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes ejus effecti, non utique tales essent, de qualibus dicitur: Multi principes Judaeorum crediderunt in eum (Joan. XII); sed propter metum Judaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei (Ibid.). Crediderunt ergo in eum, sed non sic, quomodo volebat eos credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes (Joan. V)? Discipulis ergo sic in eum credentibus, illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta: Domine, in lumine (0852A)vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur, quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII). Merito eis dicitur: Extra synagogas facient vos, illi scilicet, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X); nec expulsi ab hominibus erubescent, quoniam gloria virtutis eorum ipse est. Denique cum hoc eis dixisset, adjecit:

Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo, et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem, neque me; hoc est, non cognoverunt Deum, nec ejus Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subjecit, tanquam ex hoc consolarentur, qui de synagogis Judaicis pellerentur. Praenuntians (0852B)enim, quae mala essent pro ejus testimonio perpessuri, extra synagogas, inquit, facient vos. Quid ergo ibi facit hoc verbum, quod ait: Sed venit hora, non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret? An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent quam in hac vita sine Judaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, extra synagogas facient vos, sed venit hora, cum potius dicere debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est, Sed venit (0852C)hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret: sed venit, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Judaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficerent pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Judaismi tanquam divinae veritatis averterent. Hoc enim de Judaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerit: Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est, martyres Christi, etiam si occisi sunt a gentibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se (0852D)praestare, cum hoc facerent. Judaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium, credens quod desererent Deum Israel, quicunque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt; nam eorum de hac etiam re verba conscripta sunt: Videtis quia totus mundus post eum abiit (Joan. XI); si dimiserimus eum vivere, venient Romani, tollent nobis et locum, et gentem (Ibid.), et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo pro populo moriatur, et non tota gens pereat (Ibid.). Et in hoc ergo suo discipulos exerit exemplo, quibus dixerat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestare obsequium putaverunt, sic etiam illos. Iste itaque sensus (0853A)est in his verbis, Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare. Separati quippe a congregatione eorum, tam multos in meo nomine congregabitis, ut illi metuentes ne templum, quod erat apud eos, et omnia legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos: sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud, quod de illis dixit Apostolus: Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X). Obsequium se praestare putabant Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo? et Dei templum vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret (0853B)(Rom. XI). Sed pro illis occisus colligebat eos qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerit eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit, adjungens:

Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum, hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam (Psal. XLI), et nocte declaravit, quando nox Judaeorum, separatum a se diem Christianorum in illa confusione fuscavit, et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare (0853C)non potuit.

Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram; nunc autem vado ad eum, qui me misit. Ubi primum videndum est utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant antequam ventum esset ad coenam, qua perfecta secundum Joannem ista locutus est, ubi ait: Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse, cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, qui jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus haec dixit; et ideo etiam secundum illos evangelistas verum hoc est, quod hic dictum est: Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid (0853D)agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum jam esset Pascha, cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur apostoli, et ad opera divina mittuntur? Quid sibi ergo vult, quod hic ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram? nisi quia et ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos, et testimonium perhibiturus, quando illi mala passuri sunt, haec eis ab initio non dixit, quia cum ipsis erat. Consolator ergo ille, vel advocatus (utrumque enim interpretatur, quod est Graece παράκλητος), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio, quando cum illis erat, (0854A)quia ejus praesentia consolabantur. Abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut, charitate diffusa in cordibus suis, verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent, neque scandalizarentur, cum inimici Judaei absque synagogis facerent eos, et interficerent, arbitrantes obsequium se praestare Deo, quoniam charitas omnia tolerat, quae diffundenda erat in cordibus eorum per sancti Spiritus donum. Hinc ergo iste totus dicitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est, testes suos per Spiritum sanctum, ut illo in eis operante, persecutionum quaecunque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo (0854B)divino igne succensi. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea praesentia corporali exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis. Nunc autem vado ad eum qui me misit, et nemo, inquit, ex vobis interrogat me: Quo vadis? Significat sic se iturum, ut nullus interrogaret quod palam fieri visu corporis cerneret. Nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis eo se iturum quo ipsi tunc venire non possent. Nunc vero ita ipse promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum, quando ascendit ab eis, et euntem in coelum, non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt (Act. I).

(0854C)Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat itaque quid illa sua verba in eorum cordibus agerent. Spiritualem quippe nondum habentes interius consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus, non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adjungit:

Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis ut ego (0854D)vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Tanquam diceret: Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis. Caro quidem factum Verbum habito in vobis, sed nolo adhuc me carnaliter diligatis, et isto lacte contenti, semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera, quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum meum non esurietis. Si carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos? Nunquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim, ubi ille erat, iste inde recesserat, et sic venerat a Patre, ut maneret in Patre. Postremo, quomodo (0855A)eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse, atque mansisse (Joan. I.), imo vero a quo scimus, eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos? nisi: Non potestis capere Spiritum sanctum, quandiu secundum carnem nosse persistetis Christum? Unde ille qui jam coeperat Spiritu: Et si noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Ipsam quippe carnem Christi, non jam secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus, dicendo: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Christo enim discedente corporaliter, (0855B)non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo esset Spiritus sanctus, ubi est ejus promissio, dicentis: Ecce vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII)? et: Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV)? cum Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum; ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo ergo credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto; sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus est unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis (0855C)nulla esset diversitas substantiarum, sigillatim tamen commendaretur distinctio personarum.

Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Quid est hoc? Nunquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV)? Sed ne forte quis dicat hoc ad Judaeos proprie pertinere, non ad mundum, nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret (Matth. XXV)? Nunquid non arguit de justitia, ubi ait: Pater juste, mundus te non cognovit? Nunquid non arguit de judicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, (0855D)qui paratus est diabolo, et angelis ejus? et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguet mundum. Quid est ergo, quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte quia Christus ad Judaeorum gentem locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui, qui audit arguentem: Spiritus autem sanctus in discipulis ejus, toto orbe diffusis, non unam gentem intelligatur arguisse, sed mundum? Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I). Hoc est, arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi (0856A)arguat mundum Spiritus sanctus, et non arguat mundum ipse Christus, cum clamet Apostolus: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Quos itaque arguit et Spiritus sanctus, arguit utique Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum, quae foras mittit timorem, quo impediri possent, ne arguere mundum, qui persecutionibus fremebat, auderent, propterea dixit: Ille arguet mundum, tanquam diceret: Ille diffundet in vestris cordibus charitatem. Sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia esse opera Trinitatis, sed sigillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et (0856B)unitas intelligatur, et Trinitas.

De peccato quidem, inquit, quia non credunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum prae caeteris posuit, quia hoc manente caetera retinentur, et hoc discedente caetera remittuntur.

De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Hinc primo videndum est, si recte quisquam arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de justitia. Nunquid enim, si arguendus est peccator, propterea quia peccator est, arguendum quisquam putabit et justum propterea quia justus est? Absit; nam et si aliquando justus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est: Non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII). Quocirca etiam cum justus arguitur, de (0856C)peccato arguitur, non de justitia, quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum: Noli effici justus multum (Ibid.), non est notata justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit justus multum, ipso nimio fit injustus. Multum enim se facit justum, qui dicit se non habere peccatum, aut qui se putat non gratia, sed sua voluntate sufficiente, effici justum. Nec recte videndo justus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de justitia, nisi de justitia credentium? Arguitur namque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de justitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa (0856D)expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit: De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non ait, Et jam non videbunt me, de quibus dixerat, Quia non credunt in me; sed peccatum quid vocaret, exponens, de illis locutus est, dicens: Quia non credunt in me. Exponens autem, quam diceret justitiam, de qua dixit, mundus arguitur, ad ipsos, quibus loquebatur, se convertit, atque ait: Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de justitia vero arguitur aliena: sicut arguuntur de lumine tenebrae. Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur (Ephes. V) Quantum enim malum fecit [ F. leg. fuit] eorum, qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam (0857A)ex bono potest eorum apparere, qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: Quomodo credemus, quod non videmus? Ideo credentium justitiam sic oportuit definiri, Quia ad patrem vado, et jam non videbitis me. Beati enim qui non videbunt, et credent (Joan. XX). Nam et qui viderunt Christum, non eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est, Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est, Filium Dei. Cum ergo et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit (Rom. I). Est enim fides, sicut in Epistola, quae ad Hebraeos est, definitur, sperantium substantia, convictio rerum, quae non videntur. Sed quid est: Jam non videbitis me? (0857B)Non enim ait: Ad Patrem vado, et non videbitis me, ut temporis intervallum, quo non videbitur, significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum; sed dicendo Jam non videbitis, velut nunquam eos de caetero visuros Christum Veritas pronuntiavit. Haec injustitia est, nunquam Christum videre, et in eum tamen credere? cum propterea laudetur fides, ex qua justus vivit, quoniam credit, quem modo non videt, Christum se aliquando esse visurum? Postremo secundum justitiam, nunquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse justum, confitentem se vidisse Christum post ascensionem ejus in coelum (I Cor. XV), de quo utique jam tempore dixerat: Jam non videbitis me? Nunquid secundum justitiam hanc justus non (0857C)erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. VII)? Quid ergo est: ad Patrem vado, et non videbitis me? nisi quod modo sum vobiscum. Tunc enim erat adhuc mortalis in similitudine carnis peccati (Rom. VIII), qui esurire poterat, ac sitire, fatigari poterat atque dormire. Hunc ergo Christum, id est, talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant jam visuri; et ipsa est justitia fidei, de qua dicit Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. V). Erit itaque (inquit) vestra justitia, qua mundus arguitur, quia vado ad Patrem, et jam non videbitis me. Non videbitis humilem, (0857D)sed excelsum. Non videbitis mortalem, sed sempiternum. Non videbitis judicandum, sed judicaturum; et hac fide vestra, id est, justitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum. Arguet etiam

De judicio, quia princeps mundi hujus judicatus est. Quis est iste? nisi de quo ait alio loco: Ecce venit princeps mundi hujus; et in me nihil invenit, id est, nihil juris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum; per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli et terrae, et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intelligitur mundus, ubi dictum est: Et mundus per eum factus est (Joan. I); sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo (0858A)subjungit atque ait: Et mundus eum non cognovit, hoc est, homines infideles, quibus toto orbe terrarum plenus est mundus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus: de quo ipse dicit: Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III). Mundus eo judicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps ergo mundi hujus, hoc est, princeps tenebrarum harum, id est, infidelium, de quibus eruitur mundus, de quibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V), princeps mundi hujus, de quo alibi dixit: Nunc princeps mundi hujus missus est (0858B)foras (Matth. XXV), utique judicatus est, quoniam judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. De hoc itaque judicio, quo princeps judicatus est mundi, arguitur a sancto Spiritu mundus, quoniam cum suo principe judicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos servari (II Petr. II), quomodo non a sancto Spiritu de hoc judicio mundus arguitur, quando in sancto Spiritu haec Apostolus loquitur? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccato omnia detinentur. Transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum, quos justificatos non imitantur. Caveant futurum (0858C)judicium, ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum. Quod itaque ait Dominus:

Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Adjicienda illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant evertenda. Et ille quidem potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa, quae docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo conspiciuntur ab angelis, haec infirmitas humana, in qua adhuc erant, ferre non posset. Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et (0858D)ipse doctor aliquid amplius addiscere poterit, ut sint ambo docibiles Dei (Joan. VI). Qua occasione vani quidam Apocalypsin Pauli, quam sanitas non recipit Ecclesiae, nescio quibus fabulis plenam, stultissima praesumptione finxerunt, dicentes hanc esse, unde dixerit raptum se fuisse in tertium coelum, et illic audisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: ubi si dixisset: Quae adhuc non licet homini loqui, utcunque istorum tolerabilis esset audacia. Cum vero dixerit quae non licet homini loqui (II Cor. XII), isti sunt, qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui. Quid est quod ait Dominus de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate? Non enim loquetur a semetipso, (0859A)sed quaecunque audiet, loquetur. Simile enim est hoc ei, quod de seipso dixit: Non possum a me facere quidquam; sicut audio, judico (Joan. V). Sed illud cum exponeremus, secundum hominem accipi posse diximus, ut obedientiam suam, qua factus est obediens usque ad mortem (Philipp. II), praenuntiasse Filius videretur et in judicio futuram, quo vivos et mortuos judicabit (II Tim. IV), quia hoc per id facturus est, quod Filius hominis est, propter quod dixit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium Filio dedit (Joan. V), quia in judicio non forma Dei, qua coaequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab angelis (Psal. VIII), quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate (0859B)venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam Filius hominis est (Joan. V). In quibus verbis ejus manifestatur non eam formam praesentandam esse in judicio in qua cum esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II). In quo videtur etiam ad faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit: Non possum a meipso facere quidquam; sicut audio, judico. Adam namque, per cujus unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, judicavit, quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit (0859C)malum, quia non Dei voluntatem, sed suam fecit. Iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi constituuntur multi, non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis, sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis judicaturus et mortuis. Non possum, inquit, a meipso facere quidquam; sicut audio, judico. Sed nunquid de Spiritu sancto quod dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur (Hic, supra ), secundum hominem, vel secundum assumptionem cujusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit: quae forma illi ad veritatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et Filius hominis unus sit (0859D)Jesus Christus, ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur a nobis, quod absit a nobis: propter quam personam, profecto unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); aliquando secundum id quod homo est, sicut et illud: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV), secundum quod accipimus, esse ab eo dictum, et hoc unde nunc disputo: Non possum a meipso facere quidquam; sicut audio, judico (Joan. V). In persona vero Spiritus sancti, quomodo id accipimus, quod ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cujuscunque substantia, magna exoritur (0860A)difficultas. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cujuspiam creaturae creatura sit factus, quomodo de illo intelligendum est, quod Dominus ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem, sicut eam cogitare possum, sic eloqui possim, ac sic ad intelligentiam vestram, pro mei moduli facultate, perveniat. Prius itaque nosse debetis et intelligere, qui potestis, credere autem, qui intelligere nondum potestis, in ea substantia, quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis esse distributos, sicut in carne mortali quorumcunque animalium alibi est visus, alibi auditus, (0860B)alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi, et videre, idipsum est. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia, et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere, sine ulla hujus mutatione substantiae, sine ulla mole, quae in alia parte major, in alia minor, etiam in sensibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex vel intelligenda est, vel credenda, quae longe naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis est quippe mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et verisimilitudine (0860C)fallitur, ut pro vero approbet falsum; et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum; et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non est hoc esse quod nosse. Potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest ita esse, quia id quod habet est, ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia, qua scit, aliud essentia, qua est; sed utrumque unum; quamquam nec utrumque dicendum est quod simpliciter unum est; sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita, quae in illo est: Et dedit Filio vitam, habere in semetipso (Joan. V); hoc est, genuit Filium, qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, (0860D)loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso; Pater quippe solus de alio non est; nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit. Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae. Nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illuc intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia et menti utcunque comprehendere, et quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet sit auditor. Non ergo loquetur a semetipso, quia non (0861A)est a semetipso; sed quaecunque audiet, loquetur. Ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est, sicut superius disputatum est. Quia ergo non a semetipso, sed ab illo a quo procedit, a quo illi est essentia, ab illo et scientia. Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam essentia. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est; non enim dictum est: Quaecunque audivit, aut quodcunque aliud, sed, Quaecunque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio, et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est (ipsa enim veraciter est, (0861B)quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos [Exod. III]; tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas, et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus et Fuit, et Est, et Erit. Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde, cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, quia per nulla deesse potuit, aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. (0861C)Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit; ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet, quia, sicut jam diximus, hoc illi est audire, quod scire; et scire illi, hoc est, quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, audiet, a quo est. Ab illo est, a quo procedit. Sed quod adjungit:

Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in credentium cordibus charitatem, spiritalesque faciendo, declarabit eis quomodo Patri Filius esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines (0861D)cogitabant; vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum, ac sic ejus fama diffusa est toto orbe terrarum, ut sic dixerit: Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi erant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum, quale est etiam illud: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. III). Verbum quippe Graecum, quod est δοξάσει, alius clarificabit, alius glorificabit, Latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt, quoniam ipsa, quae Graece dicitur δόξα, unde dictum est δοξάσει, et claritas (0862A)interpretatur, et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc, quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui Latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudando, sed laudantibus prodest. Quapropter, quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant, quia de gloria ejus loquitur, qua est glorificatus in mundo, non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera in terris gloria non (0862B)potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude, vera ejus gloria in Ecclesia catholica sic per Prophetam cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI). Quia itaque post ejus exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum. Quod autem ait: De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus, quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, quibusdam gradibus naturarum: absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a Christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse quaestionem, (0862C)et cur hoc dixerit, explanavit.

Omnia, inquit, quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accepit Spiritus sanctus, unde accepit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus; qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater est solus. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius: Omnia quae habet Pater, mea sunt, quia utique non sic quemadmodum dictum est illi filio non unigenito, sed ex duobus majori: Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt (Luc. XV), eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri: Et (0862D)mea omnia tua sunt, et tua mea sunt.

Modicum et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Haec ita obscura erant discipulis antequam id, quod dicit, esset impletum, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se nescire faterentur. Sequitur enim Evangelium:

Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me? et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo, quid est hoc, quod dicit, Modicum? Nescimus quid loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit modicum, et non videbitis me. Nam in praecedentibus quia non dixerat modicum, sed dixerat Ad patrem vado, et jam non videbitis me (0863A)tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, jam nobis utique manifestum est; post paululum enim passus est, et non viderunt eum. Rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait: Jam non videbitis me, quia isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit, quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus, quomodo accipiendum sit, ubi dixit: De justitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me, quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.

Cognovit autem Jesus, sicut sequens evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc (0863B)quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me? Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli Domini de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati sunt. Mundus autem, quo nomine significati sunt inimici, a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine militia potest mundi hujus intelligi, id est, hominum mundi hujus amicorum. Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituetur (Jac. IV). Quibus inimicis Dei factum est, ut nec (0863C)ejus Unigenito parceretur. Deinde subjungit, et dicit:

Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis, quoniam comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur, quod tunc majus esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait: Gaudium vestrum nemo auferet (0863D)a vobis, quia gaudium ipsorum est ipse Jesus, significatum [ F. leg. significat] quod ait Apostolus: Christus surgens a mortuis, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI). Hujusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt. Acrior necessaria est, in his quae sequuntur, intentio.

Quid est enim quod ait: Et in illo die me non rogabitis quidquam? Hoc verbum, quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et Graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum, quo utrumque possit intelligi, ut haec ambiguitas, nec inde solvatur; quanquam et si solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum enim Christum, posteaquam (0864A)resurrexit, et interrogatum legimus, et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel (Act. I). Cum vero jam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut Spiritum ejus acciperet (Act. VII). Et quis audeat, vel cogitare, vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogandum fuisse? Rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis hujus ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit. Puto enim quod ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum, quo resurrexit, eisque (0864B)suam carnem cernendam tangendamque monstravit, sed potius ad illud, unde jam dixerat: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. Jam quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse Apostolus Joannes, cujus et hoc Evangelium est, in Epistola sua, dicens: Nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quod erimus; scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Ista visio non vitae hujus est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. Haec est vita aeterna, dicente ipsa Vita, Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). De hac visione et cognitione (0864C)dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII). Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo. Parturit gemendo, paritura laetando. Parturit orando, paritura laudando; et ideo masculum, quoniam ad istum fructum contemplationis, cuncta officia referuntur actionis. Solus enim est liber, quia propter se appetitur; non refertur ad aliud, huic servit actio. Ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur. Ipse autem non propter aliud, sed propter seipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis, qui sufficit nobis; aeternus igitur erit. Neque enim nobis sufficit (0864D)finis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo, quando dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). In qua ostensione promisit et Filius, dicens: Non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est (Ibid.). De hoc itaque, quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi: Modicum, et jam non videbitis; et iterum modicum, et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium, quo praesens pervolat saeculum. Unde dicit ipse evangelista in Epistola sua: Novissima hora est (I Joan. II). Ideo namque addidit: Quia vado ad Patrem; quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait: Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, (0865A)facturus erat, ut non eum viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus, sed quod esset iturus ad Patrem: quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus, ascendit in coelum. Illis ergo ait: Modicum, et jam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erat ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur, videbant. Quod vero addidit: Et iterum modicum, et videbitis me, universae promisit Ecclesiae, sicut universae promisit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus, quia (0865B)nihil interrogandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum, longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus, quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum, quale habet mundus, de quo dictum est: Mundus autem gaudebit. Nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed, sicut ait Apostolus, spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII), quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore.

Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superioribus hujus Dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in nomine Christi, nec (0865C)accipiunt: non petitur in nomine Salvatoris, quidquid petitur contra rationem salutis. Non enim solum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligatur, hoc accipiendum est, cum dicit in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo, quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in ejus nomine, etiam si non taceat litteris ac syllabis Christum, quoniam in ejus nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in ejus nomine petit; et accipit quod petit, si non contra salutem sempiternam petit. Accipit autem, quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore, differuntur. Ita sane (0865D)intelligendum est, quod ait Dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur, vel amicis, vel inimicis, vel quibuslibet aliis, quia non utcunque dictum est, Dabit, sed Dabit vobis.

Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit, Gaudium plenum, profecto non carnale, sed spiritale gaudium est. Et quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur, quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est, in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus (0866A)gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur, non quia omnino nulla res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum sit nihil. In comparatione quippe spiritalis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, si quis vana praesumit, nihil est etiam. Sic ergo recte intelligi potest: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, ut hoc quod ait, Si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil; et quod sequitur: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest, vel, quia non in nomine meo petistis, (0866B)quod nomen non sicut cognoscendum est, cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei, quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium plenum petant, quoniam si aliquid aliud petunt, id aliquid nihil est, exhortatur, dicens: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Iste enim bene in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.

Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Possem dicere hanc, de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum (0866C)intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem (I Cor. III), ut quod ait: Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit, quod ab eodem Apostolo dictum est: Videmus nunc per speculum in aenigmate (Ibid.). Annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait: Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X). Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur:

In illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III), quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psal. CII)? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor, cum manifestabitur gloria tua (0866D)(Psal. XVI). Petitio namque alicujus est indigentiae, quae ibi nulla erit, ubi haec satietas erit. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Dominus Jesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales, quales erimus, quando spiritale etiam corpus habebimus, sed qualis erat, qui dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II); et: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III); et: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed docti Spiritu, spiritalibus spiritalia comparentes. Animalis autem non (0867A)percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II). Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei, homo animalis, sic audit quaecunque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum corpus. Tamen ideo proverbia illi sunt quaecunque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia: non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere. Cum vero spiritalis coeperit omnia dijudicare, ipse autem a nemine dijudicari (I Cor. II) (etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte perspicit, tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione, qua capit aut fingit qualescunque similitudines corporum, sed (0867B)mentis certissima intelligentia, ita Deum non corpus esse, sed spiritum, ita palam de Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiae conspiciatur et ipse, qui annuntiat) tunc in ejus nomine petunt, quia in sono ejus nominis non aliud quam res ipsa est, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum, in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, et nos exaudire cum Patre; quod eum significasse arbitror, ubi ait:

Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum, quomodo non rogat Patrem Filius; sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, non nisi spiritalis oculus mentis ascendit.

(0867C)Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus? An potius quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat. Nos diligimus, inquit, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV). Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium, cum a Patre et Filio acceperimus, ut Patrem amemus et Filium. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus, per quem Spiritum et Patrem amamus, et Filium, et quem Spiritum cum (0867D)Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium, quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est; ideo quippe nos amavit ipsos, quia amavit ipse quod fecit. Sed non in nobis faceret quod amaret, nisi antequam id faceret nos amaret.

Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum. Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credimus. Neque enim propterea incredibile debet videri, quia sic ad mundum veniens exit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem, relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est; et in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit, quod de virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis (0868A)ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione, quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post ejus resurrectionem, vel ipso insufflante, vel desuper, acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, ut multis indiciis per totum Evangelium declaratur. Unde et hoc est, quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista:

Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroges. In hoc credimus, quod a Deo existi. Ipse Dominus paulo ante dixerat: Haec in proverbiis locutus sum vobis; (0868B)venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis. Quomodo ergo isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Nunquid hora jam venerat, qua non jam in proverbiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum ejus ostendit, quae adhuc illam promittat horam qua non jam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis: in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit, et venerit in mundum, iterum relicturus mundum, et iturus ad Patrem. Cum ergo adhuc promittatur illa hora, in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium (0868C)nullum dicis? nisi quia illa quae scit ipse, non intelligentibus proverbia sunt? quae adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant. Parvuli enim erant, nondum spiritualiter dijudicabant, qui de rebus non ad corpus, sed ad Spiritum pertinentibus, audiebant. Denique de ipsa horum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens:

Respondit eis Jesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis; et tamen non sum solus, quia Pater mecum est. Paulo ante dixerat: Relinquo mundum, et vado ad Patrem; nunc dicit: Pater mecum est. Quis vadit ad eum, qui cum illo (0868D)est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium; sic tamen quomodo a parvulis non intelligitur, utcunque fugitur, et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget. Quod quidem cur dixerint quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum: Non opus est tibi ut quemquam interroges, non, Ut quis te interroget. Dixerant quippe: Scimus quia nosti omnia; et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant, quod volunt, ab eo qui novit omnia, non ipse interrogare tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult quod ei quem (0869A)sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur: Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt: Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur, quia hoc non ei, sed illis opus erat, quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret; et qui interrogabant eum, volentes ab illo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo, qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea ei non opus erat ut eum quis interrogaret, quoniam nos, quando interrogamur ab eis qui volunt a nobis aliquid scire, ex ipsis interrogationibus (0869B)eorum cognoscimus quid velint discere. Opus est ergo nobis ab eis interrogari quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum, quibus respondendum est, noverimus. Illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire velit per ejus cognoscere interrogationem, quia priusquam interrogaretur interrogatoris noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc erant vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent a quibus interrogabatur ostenderet, eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, (0869C)magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant: In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem majus erat ad quod intelligendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent: A Deo existi, ait ille: Pater mecum est, ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens:

Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Illud initium fuerat habitura ista pressura, de qua superius, ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intelligentibus, et aliud pro (0869D)alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecunque magna et divina dixisset: ait: Modo creditis: ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque vestrum in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseveraturae. Quod enim adjunxit: Et me non solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequente pressura, quam post ejus ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum, sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait: Modo creditis; ecce venit hora ut dispergamini in propria, et me relinquatis. Tanquam diceret: Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis relinquatis. Venerunt enim (0870A)ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei (ut ita dixerim) mortem, quanta apparuit in illo Cleopa, qui post ejus resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans: Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel (Luc. XXIV). Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem, qua in eum ante crediderant. In ea vero oppressura, quam post ejus glorificationem accepto sancto Spiritu pertulerunt, non eum reliquerunt; et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed habentes pressuram in mundo, ut in illo pacem tenerent, ab ipso refugi fuerunt [ An leg. non fuerunt?], sed ipsum refugium potius habuerunt. Dato quippe sancto Spiritu, factum est in eis quod nunc dictum est eis: Confidite, quia (0870B)ego vici mundum.

Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si membra ejus vinceret mundus. Unde ait Apostolus: Gratia Deo, qui dat nobis victoriam (I Cor. XV), continuoque subjecit: Per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid.), qui dixerat suis: Confidite, quia ego vici mundum. Ante ista, quae nunc sumus, adjuvante Domino, tractaturi, dixerat Jesus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecunque illis locutus est, ex quo eos coepit habere discipulos, sive certe, ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam, cur eis sit locutus, ut ad (0870C)eum finem rectissime referantur, vel omnia quae locutus est eis, vel ea maxime quae dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille, qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim causam commendavit sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod Christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, et omni spei nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc sacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus operibus et sermonibus erudimur, propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore, quantum donat, accendimur. Hac in pace in pressuris omnibus consolamur, hac pressuris omnibus liberamur. (0870D)Propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba quae parum intelligentibus discipulis erant proverbia. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque fuisset ut fiderent, quoniam ipse vicit mundum, eo qui erat ad illos sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare jam coepit. Sic enim evangelista sequitur, dicens:

CAPUT XVII. Haec locutus est Jesus, et, sublevatis oculis in coelum, dixit, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Poterat Dominus unigenitus et coaeternus Patri, in forma servi, et ex forma servi, si hoc opus esset, orare (0871A)silentio; sed ita se Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset se nostrum esse doctorem. Proinde quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis, quoniam tanti Magistri nostri non solum ad ipsos est sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio; et si illorum qui ad haec dicta aderant audituri, profecto et nostra, qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret, vel fieri sineret, ab illo esse dispositum, qui tempori subditus non est, quoniam quae futura fuerant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante, nec siderea necessitas (0871B)Christi connexuit passionem. Absit enim, ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum tempus ut moreretur impegit, sed tempus Christus quo moreretur elegit, qui etiam tempus quo de Virgine natus est cum Patre constituit, de quo sine tempore natus est. Secundum quam veram sanamque doctrinam etiam Paulus apostolus: Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV); et Deus per prophetam: Tempore, ait, acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isa. LXIX); et rursus Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Dicit ergo: Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas, tanquam dicens: Pater, quam propter (0871C)homines et apud homines ad me clarificandum simul constituimus, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Clarificatum a Patre Filium, nonnulli accipiunt in hoc, quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom VIII). Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis ejus humilitas quam claritas commendatur, Apostolo teste, qui dicit: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Deinde sequitur et de ejus clarificatione, cum dicit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria (0871D)est Dei Patris (Ibid.). Haec est clarificatio Domini Jesu Christi, quae ab ejus resurrectione sumpsit exordium. Humilitas autem ejus incipit in sermone Apostoli ab eo loco, ubi ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Ibid.), et pervenit usque ad mortem crucis. Claritas vero ejus incipit ab eo loco ubi ait: Propter quod et Deus eum exaltavit, et pervenit quo in gloria est Dei Patris. Ut ergo Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est passione; non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset. Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Sed hoc totum factum est in forma servi. In forma vero Dei semper fuit, semper erit claritas; imo non fuit, quasi (0872A)jam non sit; nec erit, quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est claritas. Quod ergo ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, sic intelligendum est, tanquam dixerit: Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult, quod sequitur:

Ut Filius tuus clarificet te? Clarificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater suscitavit a mortuis et ad suam dexteram collocavit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit: Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam ut Filius tuus clarificet te, merito quaeritur quomodo Patrem glorificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. (0872B)Sed in seipsa claritas Patris nec minui nec augeri potest: apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Judaea tantummodo Deus notus erat (Psal. LXXV): et nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini (Psal. CXII). Hoc autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus, profecto Patrem clarificavit et Filium. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset. Nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificet Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse verborum. Clarifica, inquit, Filium tuum ut Filius tuus clarificet te, (0872C)tanquam diceret: Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Deinde magis magisque pandens, quomodo clarificet Patrem Filius:

Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Omnem carnem, dixit omnem animam, a parte totum significans, quemadmodum rursus a parte superiore significatus est homo totus, ubi ait Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII). Quid enim dixit omnis anima, nisi, omnis homo? Hoc autem, quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est; nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt, et in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I). Sicut ergo dedisti ei potestatem, (0872D)inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius, id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam.

Haec est autem vita aeterna, inquit, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ordo verborum est: ut te, et quem misisti Jesum Christum, cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim et Spiritus sanctus intelligitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et consubstantialis amborum quoniam non duo dii Pater et Filius; nec tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater aut Filius, quoniam tres sunt, Pater, et Filius, (0873A)et Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam, et haec est vita aeterna, ut cognoscant te: sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna. Tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. Summa tunc Dei clarificatio, quia summa gloria. A veteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est definita: Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur, cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur, quando ipse videbitur? (0873B)Propter quod scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo clarificatio, vel glorificatio. Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur, propter quod dicit:

Ego te clarificavi super terram: opus consummavi quod dedisti mihi, ut faciam. Non ait jussisti, sed dedisti, ubi commendatur evidens gratia. Quid enim habet, quod non accepit, etiam in unigenito humana natura? An non accepit ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo (0873C)consummavit opus, quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II): nisi quia consummasse dicit quod se consummaturum certissime novit? sicut longe ante in prophetia praeteriti temporis usus est verbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat. Foderunt, inquit, manus meas, et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI). Non ait Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso evangelio: Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Quibus ait postea: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (0873D)(Joan. XVI). Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit. Nam et per prophetam dictum de illo est: Qui fecit quae futura sunt. Secundum hoc etiam quod sequitur dicit:

Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate quam habui prius quam mundus esset apud te. Nam supra dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. In quo verborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret et Filius. Modo autem dicit: Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam; et nunc clarifica me. Tanquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde, ut clarificetur, exposcit. Ergo intelligendum est utroque (0874A)verbo superius usum secundum id quod futurum erat: Clarifica Filium, ut clarificet Filius; modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait: Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo: Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificaverat, quid ostendit, nisi superius ubi ait: Ego te clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tanquam fecisset quod facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius esset clarificaturus Patrem? Denique si de re quae futura erat ponamus etiam futuri temporis verbum, ubi pro tempore (0874B)futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscuritas, velut si dixisset: Ego te clarificabo super terram; opus consummabo, quod dedisti mihi ut faciam, et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait: Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Et ipsa est omnino sententia, nisi quia hic dictus est ejusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus, tanquam illud isto exponeretur eis quos poterat permovere quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret Filius. Dicendo enim clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando. Pater (0874C)vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Sed ideo postea de clarificando Patre, ubi ait: Ego te clarificavi, verbum praeteriti temporis ponere maluit, ut monstraret in praedestinatione jam factum, et pro jam facto habendum quod certissime fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus, Patrem super terram glorificaret et Filius. Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo, quod adjunxit: Claritate quam habui priusquam mundus esset apud te. Ordo verborum est quam habui apud te priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait: Et nunc clarifica me. Hoc est, sicut tunc, ita et nunc. Sicut tunc praedestinatione ita et nunc perfectione fac in mundo, quod apud te jam fuerat ante (0874D)mundum. Fac in suo tempore quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intelligendum putaverunt tanquam natura humana, quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum, et homo mutaretur in Deum, imo si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis vel duplicari Dei Verbum dicturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conversa Verbum Dei quantum erat, et quod erat? Hoc erit: ubi est homo, si non periit? Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non video convenire, nihil nos urget, si Filio dicente: Et nunc clarifica me, tu Pater, (0875A)apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus esset apud te, intelligamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et hoc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam, si toto tempore fieret. Si enim de nobis dixit Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I), cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum glorificavit, quando nos in ipso, ut membra ejus essemus, elegit? Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus, quia priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (Rom. IV). Sed ille qui per ipsum, in quantum verbum ejus est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat (0875B)ea quae non sunt tanquam sint (Rom. IV), profecto secundum id, quod Mediator Dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, sicut tunc elegit etiam nos in ipso. Quid enim dicit Apostolus? Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit. Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum, ut efficiamur, conformes imaginis ejus, hoc dixisse videtur Apostolus. Recte quippe dicitur, non praedestinatus, secundum id, quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Ut quid enim praedestinaretur, (0875C)cum jam esset quod erat, sine initio, sine termino, sempiternus? Illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem Filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum in suarum exordio litterarum: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum. Secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus est, priusquam (0875D)mundus esset, ut esset claritas ejus, ex resurrectione mortuorum, apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. Cum ergo videret illius praedestinatae suae clarificationis venisse jam tempus, ut et nunc fieret in redditione quod fuerat in praedestinatione jam factum, oravit, dicens: Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, tanquam diceret claritate quam habui apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut habeam etiam vivens in dextera tua.

Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Quod si de his tantum dicit discipulis, cum quibus coenavit, et ad quos antequam (0876A)orare inciperet, tam multa locutus est, non pertinet hoc ad illam clarificationem, sive (ut alii interpretati sunt) glorificationem, de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat, vel glorificat Patrem. Quanta est enim, vel qualis gloria, duodecim vel undecim potius innotuisse mortalibus? Si autem quod ait: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes hic intelligi voluit, etiam qui in eum fuerant credituri, ad ejus magnam, quae futura erat ex omnibus gentibus, Ecclesiam, pertinentes, de qua in psalmo canitur: In Ecclesia magna confitebor tibi (Psal. XXXIV), est plane ista clarificatio, qua Filius clarificat Patrem, cum ejus nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale hoc est quod hic (0876B)ait: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale illud quod paulo ante dixerat: Ego te clarificavi super terram; pro tempore futuro, et illic et hic praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens, quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sed de his qui jam erant discipuli ejus, non de omnibus qui in illum fuerant credituri, eum dixisse quod dixit: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur credibilius esse demonstrent. Cum enim hoc dixisset, adjunxit:

Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt, quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exii, (0876C)et crediderunt, quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerunt specie perfecta, cum adhuc essent futura, sed ut de his solis quod tunc habebat discipulis haec loqui intelligatur, illud magis urget, quod paulo post ait: Cum essem cum eis, ego salvabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex iis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Judam significans, qui tradidit eum. Ex isto quippe duodenario numero apostolorum solus ille periit. Deinde subjungit: Nunc autem ad te venio. Unde manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia: Cum essem cum eis, ego servabam eos, veluti jam cum eis ea praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem suam mox futuram, de qua (0876D)dixit: Nunc autem ad te venio, iturus utique ad dexteram Patris, unde venturus est vivos et mortuos judicare, praesentia itidem corporali secundum fidei regulam sanamque doctrinam; nam praesentia spirituali cum eis erat utique futurus post ascensionem suam, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi. Unde non utique recte intelliguntur de quibus dixerit: Cum essem cum eis, ego servabam eos, nisi hi quos in se credentes servare jam coeperat praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut eos cum Patre servaret praesentia spirituali. Post vero adjungit et caeteros suos, ubi dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt (0877A)in me per verbum eorum; ubi manifestius ostendit quod non de omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur, ab eo loco ubi ait: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, sed de his tantum qui cum eum illa diceret audiebant. Ab ipso itaque orationis ejus exordio, ubi, sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait: Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate quam habui antequam mundus esset, apud te, omnes suos volebat intelligi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset: Ut Filius tuus clarificet te, mox quemadmodum id fieret demonstravit, dicens: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det (0877B)eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Non enim potest cognitione hominum clarificari Pater, nisi et ille cognoscatur, per quem clarificatur, id est, per quem populis innotescit. Haec est clarificatio Patris, quae non circa solos illos apostolos facta est, sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Neque enim de solis apostolis potest intelligi: Sicut dedisti eis potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam, sed utique de omnibus quibus in eum credentibus vita aeterna donatur. Jam nunc ergo videamus quid de illis a quibus tunc audiebatur discipulis suis dicat: Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Non ergo noverant (0877C)Dei nomen, cum essent Judaei? et ubi est, quod legitur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV)? Ergo manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem, non illud nomen tuum, quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus, quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur, etiam omnibus gentibus ante quam in Christum crederent, non omnimodo esse potuit hoc nomen incognitum. Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali jam ratione utenti non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis, in quibus natura nimium depravata est, universum genus (0877D)humanum Deum mundi hujus fatetur auctorem. In hoc ergo, quod fecit hunc mundum coelo terraque conspicuum, etiam antequam imbuerentur in fide Christi, notus est omnibus gentibus. In hoc autem, quod non est injuriis suis et cum diis falsis colendus, notus in Judaea Deus. In hoc vero, quod Pater est hujus Christi, per quem tollit peccatum mundi (Joan. I), hoc nomen ejus prius occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat quod veniret hora cum jam non in proverbiis, inquit, loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis? An vero annuntiatio manifesta putabitur in proverbiis? Cur ergo dictum est, palam annuntiabo, nisi quia in (0878A)proverbiis non est palam? Quod autem non proverbiis occultatur, sed verbis manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestavit, quod nondum palam dixit? Proinde sic intelligendum est pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud. Omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis, quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset quod immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret. Quid est autem Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de illis quod non essent de mundo. Sed hoc regeneratio praestitit, non generatio. Quid est etiam, quod sequitur: Tui erant, et mihi eos dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti Filii ejus? et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit; veruntamen habuit (0878B)aliquando aliquid Deus Filius, quod nondum habuit idem ipse homo Filius, quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat universa cum Patre; quapropter dixit Tui erant. Non se inde separavit Deus Filius, sine quo nihil unquam Pater habuit; sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et id simul utrumque semper habuit, quia nunquam fuit, et non potuit. Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo fuit et potuit, quoniam ille qui nunquam non fuit, et nunquam non potuit, nunquam sine Patre fuit, nunquam sine illo Pater fuit. Quod itaque ait: Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem, ut eos haberet, ostendit, quoniam qui super omnes fuit non (0878C)semper homo fuit. Quamobrem cum Patri potius tribuisse videatur ut ab eo illos acceperit, quoniam ex ipso est quidquid est, de quo est, etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus homini Christo, quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui hoc loco dicit: Tui erant, et mihi eos dedisti, jam superius eisdem discipulis dixerat: Ego vos de mundo elegi. Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. De mundo sibi a Patre dicit Filius datos homines, quibus alio loco dicit: Ego vos de mundo elegi. Cum Patre idem ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre. Non enim Pater illos filio dedisset, nisi elegisset. Ac per hoc Filius, sicut non inde separavit Patrem, quando dixit: Ego vos de mundo elegi, quoniam simul eos elegit et Pater, sic (0878D)non inde separavit et se, quando dixit Tui erant, quia et ipsius filii Pater erat. Nunc autem homo idem ipse Filius accepit eos, qui non erant ipsius, quia et formam servi ipsius accepit, id est, quae non erat ipsius. Sequitur ac dicit: Et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt, id est, cognoverunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit, qui haberet omnia. Quia verba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt, id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur.

Et cognoverunt vere quia a te exii, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est vere. (0879A)Quod enim dixit: Cognoverunt vere, exponere voluit adjungendo: Et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere quod cognoverunt vere. Id enim est a te exii, quod est: Tu me misisti. Cum ergo dixisset Cognoverunt vere, ne quisquam putaret istam cognitionem jam per speciem factam, non per fidem, exponendo addidit et crediderunt, ut subaudiamus vere, et intelligamus hoc dictum esse: Cognoverunt vere, quod est: Crediderunt vere; non eo modo, quem significavit paulo ante, cum dixit: Modo creditis, venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis, sed crediderunt vere, quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter, fortiter, non jam in propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant (0879B)tales, quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi jam essent, praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia: quem priusquam acciperent, quomodo servaverunt ejus sermonem (quod de illis quasi fecerint dixit), quando primus eorum ter eum negavit, cum ex ore ejus audisset quid futurum esset homini qui eum coram hominibus negavisset? Dedit ergo eis verba, sicut dicit, quae dedit ei Pater. Sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritualiter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt. Vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Ipsi autem Filio quomodo Pater ea verba dederit, quibus verbis homo poterit explicare? Facilior sane quaestio videtur, si (0879C)secundum id quod Filius est hominis accepisse a Patre illa verba credatur, quanquam natus ex Virgine, quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit? quando etiam ipsam quae de Virgine facta est generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? Si vero secundum id quod est de Patre genitus, Patrique coaeternus, accepisse a patre ista verba cogitetur, nihil ibi temporis cogitetur, quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet quae non haberet acceperit, quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo aliter verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?

(0879D)Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro his quos ei Pater dedit rogare se dicit. Per hoc enim quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum, pro quo non rogat. Deinde subjungit:

Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse, quos dedit, cum adhuc Filius sequatur, et dicat:

Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique, quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis, non quomodo dictum (0880A)est uni ex duobus filiis, majori scilicet: Tu mecum semper es, et omnia mea tua sunt (Luc. XV); Illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur Ecclesiae. In qua universa Ecclesia et illi duo intelliguntur filii major et minor cum omnibus angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei. Hoc autem ita dictum est: Et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset aequalis. De ipsa quippe agebat, cum diceret: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, qui tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea. (0880B)Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cujusquam sint, nisi ejus a quo creati et sanctificati sunt. Ac per hoc omnia quae ipsorum sunt necesse est ut ejus sint cujus et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos esse demonstrat, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum de Spiritu sancto loqueretur: Omnia quae habet Pater, mea sunt, propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet, sed utique de Patre, de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius.

(0880C)Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem tanquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura: superius autem a Patre poscebat ut fieret. Sed utrum ipsa sit clarificatio de qua dixerat: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui prius quam mundus esset, apud te, utique requirendum est. Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis, possumus plane sic intelligere dixisse Dominum de Apostolis quod clarificatus sit in eis? Dicendo enim esse jam factum, ostendit jam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum.

Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo (0880D)sunt. Si horam prorsus illam qua loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo erant, et ipse, scilicet, et illi de quibus hoc dicebat. Non enim secundum profectum cordis et vitae id accipere possumus vel debemus, ut illi propterea esse adhuc dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant; ille autem jam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum est enim hic unum verbum quod nos ita intelligere omnino non sinat, quia non ait: Et non sum in mundo, sed: Jam non sum in mundo, per hoc ostendens se fuisse in mundo, jam non esse. Nunquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum, jam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod etiam ipse in mundo (0881A)prius erat, in mundo se dixerit jam non esse, profecto praesentia corporali, a mundo, scilicet, absentiam suam jam cito futuram, illorum autem tardius: per hoc ostendens, quod se jam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic, et illi hic, adhuc essent. Sic enim est locutus homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus: Jam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hoc de morituris solet dici, quanquam et ipse Dominus, tanquam praevidens quid lecturos movere posset, adjecit:

Et ego ad te venio. Sic exponens quodammodo cur dixerit: Jam non sum in mundo. Commendat ergo Patri eos quos corporali absentia relicturus est, dicens:

(0881B)Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur:

Ut sint, inquit, unum, sicut et nos. Non ait: Ut nobiscum sint unum; aut: Ut simus unum et ipsi, et nos, sicut unum sumus nos; sed ait: Ut sint unum, sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio verum non diceret, nisi Deus hoc diceret, quod ejusdem naturae Deus est, cujus et Pater, secundum quod alibi dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X), non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc, Pater major me est dixit (Joan. XIV).

Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. (0881C)Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo, in quo eos, quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana praesentia constitutus. Sed etiam Pater in nomine Filii servabat, quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere, veluti vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius. Simul enim nos custodiunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui est unus verus beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, (0881D)nisi descendat ad nos, sicut Verbum caro factum descendit ut levaret, non cecidit ut jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus, et intelligamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo servabat discipulos suos Filius praesentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti, sed eos ambo servabant potentia spirituali; et quando abiens abstulit Filius praesentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritualem, quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodiae paternae non eos abstulit; et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit, sed homini Filio non sine Deo, eodem ipso utique Filio. Sequitur ergo Filius, et dicit:

(0882A)Quos dedisti mihi, ego custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Filius perditionis dictus est tradito. Christi, perditioni praedestinatus, secundum Scripturam, quia de illo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.

Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat: Jam non sum in mundo. Quod cur dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo jam non erat. Quod sit autem hoc gaudium, de quo ait: Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius (0882B)expressum est, ubi ait: Ut sint unum, sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum, propter quod se locutum dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo; propter quam consequendam, temperanter et juste et pie vivendum est in hoc saeculo. Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit:

Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subjiciens cur eos odio habuit mundus:

Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non (0882C)sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est. Nam generatione de mundo erant: propter quod jam eis dixerat: Ego vos de mundo elegi. Donatum est ergo eis, ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit, qui etiam secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi jam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto, propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto:

Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis jam non essent de mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam.

De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum (0882D)de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo jam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant? aut si jam erant, cur poscat ut sint? An quia et sanctificati, in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores, neque hoc sine adjutorio gratiae Dei, sed illo eorum sanctificante profectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I). Sanctificantur itaque in veritate haeredes testamenti novi; cujus veritatis umbrae fuerant sanctificationes veteris testamenti. Et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter (0883A)dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Item quando ait: Veritas liberabit vos (Joan. VIII), paulo post exponens quid dixerit: Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ibid.). Ut ostenderet hoc prius dixisse Veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit: Sanctifica eos in veritate, nisi: Sanctifica eos in me? Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit.

Sermo tuus, inquit, veritas est. Quid aliud dixit quam: Ego veritas sum? Graecum quippe Evangelium Λόγος habet, quod etiam ibi legitur ubi dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Et utique ipsum Verbum novimus unigenitum Dei Filium, quod (0883B)caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid.). Unde et hic poni potest, et in quibusdam Codicibus positum est: Verbum tuum veritas est, sicut in quibusdam Codicibus etiam ibi scriptum est: In principio erat sermo. In Graeco autem sine ulla varietate et ibi et hic Λόγος est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in unigenito suo, suos haeredes, ejusque cohaeredes. Sed nunc adhuc de apostolis loquitur, nam secutus ita adjungit:

Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi apostolos suos? Nam et ipsum nomen ἀπόστολος, quoniam Graecum est, nihil nisi missum significat in Latino. Misit ergo Deus Filium suum, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII); et misit Filius ejus eos quos natos (0883C)in carne peccati sanctificavit a labe peccati. Sed quoniam per hoc quod Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt ejus; ideo ait quod sequitur:

Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim: Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi: Eos in meipso sanctifico? cum et ipsi sint ego, quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt ejus, et unus est Christus caput et corpus, docente Apostolo, atque dicente de semine Abrahae: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III), cum dixisset superius: Non dicit: Et seminibus, tanquam in multis, sed, tanquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Ibid.). Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est, quibus dictum est: Ergo (0883D)Abrahae semen estis, nisi: Ergo Christi estis? Inde est quod alio loco idem ipse Apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. I). Non dixit pressurarum mearum, sed Christi, quia membrum erat Christi. Mox addit:

Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quod quid est aliud, quam in me? secundum id quod Veritas est Verbum illud in principio, Deus, in quo et ipse Filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro, quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est hominem se, in Verbo se, quia unus est Christus Verbum et homo, sanctificans hominem (0884A)in Verbo. Propter sua vero membra: Et pro eis, inquit, ego. Id est, quod promisi etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis, et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me, tanquam meipsum, sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est: Et ipsi, nisi: quemadmodum ego in Veritate, quod sum ego?

Non pro eis autem rogo tantum. Id est, pro discipulis qui cum illo tunc erant.

Sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum apostolorum sine dubio crediderunt, et (0884B)donec veniat credituri sunt. Ipsis enim dixerat: Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Et per hos Evangelium ministratum est, etiam antequam scriberetur. Et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque hi tantum intelligendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent, apostolos audiebant, sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credimus in Christum, quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt quod ab illo audierunt caeteris praedicaverunt; atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicunque est ejus Ecclesia, et perventurum est ad posteros, quicunque ubicunque in eum postea credituri sunt. Potest itaque videri Jesus in hac oratione, (0884C)non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione verba ejus. Si enim pro eis prius oravit, sicuti jam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis, qui per verbum eorum in illum fuerant credituri, potest dici non orasse pro illis, qui neque tunc erant cum illo, quando ista dicebat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant. Nunquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Nunquid Joseph ille ab Arimathia, qui corpus ejus a Pilato petivit, quem jam discipulum ejus fuisse iste ipse Joannes Evangelista testatur? Nunquid Maria mater ejus, et aliae feminae quas ejus discipulas in Evangelio jam tunc fuisse didicimus, nunquid cum illo tunc erant, de quibus saepe dicit (0884D)idem Joannes evangelista: Multi crediderunt? Nam unde erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem jumento, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. VIII)? Et cum eis pueri, de quibus ait fuisse praedictum? Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (I Cor. XV)? Unde quingenti fratres, quibus simul post resurrectionem non apparuisset, nisi in eum ante credidissent? Unde illi centum et novem, qui cum istis undecim centum viginti erant, quando simul congregati post ejus ascensionem exspectaverunt et acceperunt promissum Spiritum sanctum (Act. I)? Unde erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est: Multi crediderunt in eum (Joan. II)? (0885A)Non ergo pro eis tunc Salvator oravit, quoniam pro eis oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum eorum in eum jam non crediderant, sed fuerant credituri? Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum jam ante crediderant. Omitto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna prophetissa (Luc. II); de Zacharia, et Elizabeth (Luc. I), qui eum prophetaverunt antequam de Virgine nasceretur; de filio eorum Joanne, praecursore ejus, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem praedicavit, et aliis agnoscendum, cum praesens esset, ostendit (Joan. I). Hos omitto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant, hoc enim (0885B)de antiquis justis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei et hominum in carne venturum, revelante Spiritu, credidisset? Sed nunquid ei pro apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et ante jam crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit? Intelligendum est igitur quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se ipse credi volebat, quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus est Satanas (0885C)(Marc. VIII). Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti jam fuerant, et resurrecturum Christum, revelante Spiritu, non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redempturum Israel, visa ejus morte, spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus quam post ejus resurrectionem, impartito Spiritu sancto, edoctis et confirmatis apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credisse, quemadmodum in Christum credi oportebat; id est, ut fidem resurrectionis ejus tenerent, ac per hoc, et illos omnes qui jam in eum credidisse videbantur ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum (0885D)eorum in me. Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc solvendam beatus apostolus Paulus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, se factum dicit apostolum (Galat. I), et de ipso suo loquens evangelio ait: Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Ibid.). Quomodo igitur erit in eis, de quibus dictum est: Credituri sunt per verbum eorum in me? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscunque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Jesum, et tamen sic credidit, ut quem videbat crucifixum, confiteretur (0886A)non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo: Memento mei cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). Proinde relinquitur, ut si Dominus Jesus in hac oratione pro suis omnibus quicunque in hac vita ( quae tentatio est super terram [Job. VII] ) vel tunc erant, vel futuri erant, orasse credendus est, sic intelligamus quod dictum est, per verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, hic significatum esse credamus: dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Jam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Jesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit; unde et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum cucurrisset, aut curreret (Galat. II); et dextras ei dederunt, quia (0886B)et in illo quamvis non per eos illi datum, tamen verbum suum, quod jam praedicabant, et in quo fundati fuerant, invenerunt; de quo verbo resurrectionis Christi idem dicit Apostolus: Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis (I Cor. XV). Et iterum: Hoc est, inquit, verbum fidei, quod praedicamus, quia si confessus fueris in ore tuo, quod Dominus est Jesus Christus, et credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X). Et in Actibus apostolorum legitur, quod in Christo Deus definierit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis. Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per apostolos qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo verbum eorum, dictum est (Act. XVII). Neque enim propterea non verbum Dei, quia dictum est (0886C)verbum eorum, cum dicat idem Apostolus Thessalonicenses accepisse a se non ut verbum hominum, sed sicut est, inquit, vere verbum Dei (I Thes. II). Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit. Eorum vero verbum dictum est, quia hoc praedicandum, illis Deus primitus ac praecipue commendavit. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Redemptor noster oravit, cum rogans pro apostolis qui cum illo tunc erant, adjunxit etiam illos qui per eorum verbum in eum fuerant credituri. Cum ergo Dominus Jesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum habebat, atque adjunxisset suos alios, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, velut quaereremus (0886D)quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit dicens:

Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et superius cum adhuc pro solis discipulis quos secum habebat oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. Hoc ergo etiam nunc et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est, et nos, et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum: ut omnes unum simus, sed ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, subintelligitur unum sumus. Quod aptius dicitur postea, quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant ut sint unum, (0887A)sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt. Nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus, quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, ejusdem substantiae est cujus et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commmendare, quod alio loco ait: Ego et Pater unum sumus. Ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam, ac per hoc cum et in nobis sint Pater et Filius, vel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tanquam Deus in (0887B)templo suo. Sumus autem nos in illis, tanquam creatura in Creatore suo. Deinde cum dixisset ut et ipsi nobis unum sint, adjunxit:

Ut mundus credat quia tu me misisti. Quid est ergo omnes unum sint, ut mundus credat? Ipsi quippe Omnes, mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erant, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erant, cum procul dubio de his dicat: Ut omnes unum sint, de quibus dixerat: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, continuo subjungens ut omnes unum sint. Isti autem omnes, qui nisi mundus est, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat Non pro mundo rogo, pro mundo rogat, ut credat, quoniam est mundus de quo scriptum (0887C)est: Ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI). Pro isto mundo non rogat; neque enim quo sit praedestinatus ignorat. Est et mundus de quo scriptum est: Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III). Unde et Apostolus: Deus erat, inquit, in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Pro isto mundo dicens: Ut mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum, qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait: Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, nisi quia non in eo causam posuit, ut credat mundus quia illi unum sunt, tanquam ideo credat quod eos esse unum videt, cum ipse mundus sit, omnes qui credendo (0887D)unum fiunt; sed orando dixit: Ut mundus credat, sicut orando dixit: Ut omnes unum sint, orando dixit: Ut et ipsi in nobis unum sint; hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat, quoniam credendo unum fiunt, et perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno, non erant unum? Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius, quod plenius fiat, ubique ponamus, erit hujus expositio sententiae manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te. Rogo ut et ipsi in nobis unum sint. Rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit quod dixit, In nobis, ut quod unum efficimur fidelissima charitate, gratiae Dei noverimus tribuendum esse, (0888A)non nobis, sicut Apostolus cum dixisset: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit (Ephes. V); et ne sibi hoc tribuerent, adjecit in Domino (Ibid.). Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat. Nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat:

Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis verbis futurum significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in finem. Simile est hoc ei (0888B)quod alibi dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V). Et quos, nisi eosdem quos Pater? Quaecunque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius, nec aliter, sed similiter facit; ac per hoc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam unde est: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud? Proinde immortalitatis claritatem quam sibi a Patre datam dicit, etiam sibi ipse dedisse intelligendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit, ut cum Patre quidquid est, ei tribuat de quo est. Sed aliquando etiam tacito Patre se dicit facere, quod facit cum Patre, ut intelligamus ita Filium non esse a Patris opere separandum quando se tacito Patrem dicit aliquid operari, quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur (0888C)quando ipso tacito Filius operari dicitur quod nihilominus Pater operatur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem suam commendat, ut sit nobis salubrior. Cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendat, ne credatur inferior. Isto modo igitur et hoc loco nec se fecit alienum a Patris opere, quamvis dixerit: Claritatem quam dedisti mihi, quia et ipse dedit eam sibi. Nec Patrem fecit alienum ab opere suo, quamvis dixerit dedi eis, quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit, ut omnes unum sint; ita ex hoc etiam suo beneficio (0888D)quod ait: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit. Nam continuo subjunxit:

Ut sint unum, sicut nos unum sumus; deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ita dictum est, tanquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus, cum et alio loco dixerit: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV); et hic paulo ante non dixerit: Ego in eis, et tu in me, quod dixit modo: Aut ipsi in me, et ego in te, sed tu in me, et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait: Ego in eis, et tu in me, ita dictum est ex (0889A)persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait: Vos Christi, Christus vero Dei (II Cor. III). Quod vero addit: Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui nihil jam possit adjici, perfruamur. Unde id quod sequitur: Ut cognoscat mundus, quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tanquam iterum dixerit: Ut credat mundus. Aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius: Et cognoverunt vere quia a te exii, et crediderunt quia tu me misisti. Hoc dixit posterius crediderunt, quod prius dixerat cognoverunt. Sed hic, quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc (0889B)est per fidem. Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit: Ut credat mundus; hic autem: Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen sint consummati in unum, atque ita subnexuit: Ut credat mundus, quia tu me misisti. Hic vero: Ut sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit ut credat mundus, sed ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quandiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi ait: Ut credat mundus; hic: Ut cognoscat mundus. Tamen et ibi et hic, quia tu me misisti, ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem charitatem, hoc nos modo (0889C)credere, quo tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret: ut cognoscant quia tu me misisti, tantumdem valeret, quantum hoc quod ait: Ut cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus, sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V); ideo dixit: Ego in eis, et tu in me, tanquam diceret: Ego in eis ad quos misisti me, et tu in me, mundum reconcilians tibi per me. Propterea sequitur etiam illud quod ait:

Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante mundi constitutionem. Qui enim diligit unigenitum, (0889D)profecto diligit et membra ejus, quae adoptavit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio, per quem creati et recreati sumus, quia dictum est: Dilexisti eos, sicut et me. Neque enim semper aequalitatem significat, qui dicit: Sicut illud, ita et illud; sed aliquando tantum, quia est illud, est et illud; aut quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo apostolos missos, quo modo ipse est missus a Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum jam homines essent, missus est autem ipse, ut homo esset; et tamen superius ait: Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, tanquam diceret: Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco: Dilexisti (0890A)eos, inquit, sicut et me dilexisti, quod aliud nihil est quam dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret: qui diligit Filium. Aut alia causa est diligendi membra ejus, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum divinitatem, quia genuit illum aequalem sibi. Diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est (Joan. I), et propter Verbum ei chara Verbi caro. Nos autem diligit, quoniam sumus ejus membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus, neque mutabilis. Non enim ex eo quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii ejus, nos coepit diligere; sed ante mundi constitutionem dilexit (0890B)nos, ut cum ejus unigenito etiam nos filii ejus essemus, priusquam omnino aliquid essemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi ideo nos reconciliaverit ei Filius, ut jam inciperet amare quos oderat: sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant, qui oderant invicem; sed jam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat, inquit, dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Habebat itaque ille erga nos charitatem, etiam cum inimicitias adversus eum exercentes, operaremur iniquitatem; et (0890C)tamen ei verissime dictum est: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem. Proinde miro et divino modo, et quando nos oderat, diligebat; oderat enim nos quales ipse non fecerat, et quia iniquitas nostra opus ejus non omni ex parte consumpserat, noverat simul in unoquoque nostrum et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem in omnibus intelligi potest de illo cui veraciter dicitur: Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI). Non enim quod odisset, esse voluisset, aut omnino esset, quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret. Merito quippe odit, et, velut regula suae artis, alienum improbat vitium; amat tamen suum etiam in vitio pro sua vel sanatione beneficiorum, vel damnatione judicium. Ita (0890D)Deus nihil odit eorum quae fecit. Naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quae odit, ipse non fecit, et de malis eisdem, vel sanando ea per misericordiam, vel ordinando per judicium, bona sunt ipsa quae fecit. Cum igitur eorum quae fecit, nihil oderit, quis digne possit eloqui quantum diligat membra unigeniti sui, et quanto amplius ipsum unigenitum, in quo condita sunt omnia visibilia et invisibilia, quae in suis generibus ordinata, ordinatissime diligit? Membra quippe unigeniti ad angelorum sanctorum aequalitatem gratiae suae largitate perducit; unigenitus autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus angelorum, natura qua Deus est, non angelis, sed potius Patri aequalis; gratia vero qua (0891A)homo est, quo modo non excedit excellentiam cujuslibet angeli, cum sit una persona carnis et Verbi? In magnam spem Dominus Jesus suos erigit, qua major omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in ejus tribulatione patientes. Audite, inquam, et quo spes nostra levetur, attendite. Christus Jesus dicit; Filius Dei unigenitus, qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit, qui propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit; qui nondum vicit, de his quibus vicit, dicit; audite, credite, sperate, desiderate quod dicit:

Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego (0891B)sum, et illi sint mecum. Qui sunt isti, quos dicit a Patre datos sibi? Nonne illi de quibus alio loco dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI)? Jam quomodo ea quae fieri dicit a Patre, faciat et ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse de mundo elegit. Ad quae elegit? ut jam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo, et sint tamen etiam ipsi mundus credens, et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sicut enim ait in hujus orationis exordio, dedit ei potestatem omnis carnis, id est, omnis hominis, ut liberet quos voluerit, damnet (0891C)quos voluerit, qui vivos et mortuos judicabit; sed eos sibi dicit esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedit ei, det eis vitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam, quamvis et ipsorum potestas ei data sit, cum potestas ei data est omnis carnis, id est, omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberatur mundo, cum in illo exercet potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam; hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput, promisit hoc praemium, ut ubi est ipse, et nos cum illo simus, nec poterit nisi fieri quod omnipotenti (0891D)Patri se velle dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI), quasi alia Patris, alia Filii sit voluntas, aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis quamvis fidelis, quam in se caput nostrum transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adjuncto agnoscimus Trinitatem, etsi intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas. Sed quoniam quibus promiserit, et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate jam diximus, hoc ipsum, quantum valemus, (0892A)quid sit quod dignatus est promittere videamus. Quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem, nec ipse adhuc erat, ubi futurus erat; sed eo modo dicere potuit Ubi ego sum, quod intelligere debemus, quod cito fuerat ascensurus in coelum, ut jam ibi esse se diceret, ubi erat mox futurus. Potuit et illo modo quo ante jam dixerat loquens ad Nicodemum: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Nam et ibi non dixit Erit, sed Est, propter unitatem personae, in qua Deus et homo est, et homo Deus. In coelo ergo nos futuros esse promisit. Illo enim forma servi levata est, qua sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram (0892B)collocata. Propter spem tanti hujus boni et Apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvati, et simul excitavit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II). Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus: Ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi jam esset, de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod jam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut fieret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait: Excitaturus est nos, et in coelestibus sedere facturus, sed: Excitavit, et sedere in coelestibus fecit, quia non inaniter sed fideliter jam deputat factum, quod futurum (0892C)esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei, in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est: Volo ut ubi ego sum, ut illi sint mecum, abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio. Quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel finita vel infinita diffusum: ab his omnibus quantum potest aciem suae contemplationis vel intentionis avertat; et non inquiratur aequalis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit; sed qui vult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit, non ubique sicut ille, sed ubicunque esse poterit. Qui enim homini poenaliter pendenti et salubriter confitenti ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII), secundum (0892D)id quod homo erat, anima ejus ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro. Secundum id autem quod Deus erat, utique et in paradiso erat; et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere jam beata, quamvis ubique sicut ille esse non poterat, tamen etiam ipso die cum illo in paradiso poterat, unde ille qui ubique semper est non recesserat; propterea nimirum non ei satis fuit dicere: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint, sed addidit mecum. Esse cum illo enim bonum magnum est. Nam et miseri possunt esse ubi est ille, quoniam quicunque ubicunque fuerint, est et ille. Sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt, nisi ex illo. An non Deo veraciter dictum (0893A)est: Si ascendero in coelum, tu ibi es. Si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII). Aut vero Christus, non est Dei sapientia, quae attingit ubique propter suam munditiam? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehenderunt (Joan. II). Ac per hoc, ut de re visibili quamvis longe dissimili qualecunque sumamus exemplum, sicut caecus etiam si ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente, ita infidelis atque impius, aut etiam fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum sapientiae lumen idoneus, etiam si esse nusquam possit, ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem; propter quod dicit: Qui non est mecum adversum (0893B)me est (Luc. XI). Sed cum Patri Deo dicebat: Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, de specie illa omnimodo dicebat, in qua videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet. Consequentia perhibeant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum dixisset: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, continuo secutus adjunxit:

Ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit, non Ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides ad Hebraeos in Epistola recte definita est convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI), cur non merces fidei definiatur visio rerum quae creditae sperabantur? Cum viderimus enim claritatem (0893C)quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intelligamus, non quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis Filio dedit ei post mortem crucis, quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet judicium vivorum atque mortuorum. Tunc tolletur impius, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI). Quam autem, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundi cordis, quia ipsi Deum videbunt (Matth. XXV). Nec mundi cordis sunt impii; propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum (sic enim tolletur impius, ne videat claritatem Domini), justi autem ibunt in vitam aeternam (Matth. XXVI). Et quae est vita aeterna? ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum. Non (0893D)utique sicut eum cognoverunt qui, licet non mundi cordis, tamen in forma servi clarificata judicantem videre potuerunt, sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus cum Patre, et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus, accipiamus hoc dictum: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicunque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est, locus Christi aeternus ubi semper est, ipse Pater est, et locus Patris filius est, quia ego, inquit, in Patre, et Pater in me est, (0894A)et in hac oratione: Sicut tu, Pater, inquit, in me, et ego in te. Et locus noster ipsi sunt, quia sequitur: Ut et ipsi in nobis unum sint. Et nos locus Dei sumus, quoniam templum ejus sumus, sicut orat pro nobis, qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis. In ipsis unum sumus, quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV), quae nos sumus. Sed quis idoneus est loca ista, vel quae sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus, et sine corporeis mobilibus cogitare? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrerit negatur, respuitur, improbatur, et lux quaedam in qua ista neganda respuenda, improbanda, cernuntur, sicut potuerit, cogitatur, et quamsit certa cognoscitur et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora (0894B)tendatur. Quae cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt pura, nequiverit non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pellatur, et patienter ferat, quandiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparetur. Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre cum illo erimus, in quo est? Neque hinc Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus tacuit. Ait enim: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est, quia cum (0894C)Christo in Deo est. Ecce velut jam factum est quod oravit ut fieret dicens: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, sed nunc per fidem, quando autem fiet per speciem? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Ibid.). Tunc apparebimus quod tunc erimus, quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus. Faciet hoc ille, cui Filius cum dixisset: Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subjunxit: Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi; et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi.

Pater, inquit, juste, mundus te non cognovit. Quia (0894D)justus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognovit, mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim eum cognoscere, nisi vita aeterna, quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit? Propterea itaque mundus non cognovit, quia justus es, et meritis ejus ut non cognosceret retribuisti. Et propterea itaque mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut cognosceret, ei non merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur:

Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est, Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et virgine, ineffabili gratia. Denique propter ipsum, quia gratia (0895A)Dei per Jesum Christum est Dominum nostrum (Rom. VII).

Et hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt; ergo gratia cognoverunt.

Et notum feci, inquit, eis nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem. Notum feci cum fide peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus.

Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio, dilectio quam dilexisti me. Usitate quippe diceretur, dilectio quam dilexisti me. De Graeco quidem ista translata est; sed sunt similes et Latinae, sicut dicimus: Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit; (0895B)quod dici debuisse videatur: Fideli servitute servivit, strenua militia militavit. Qualis autem ista locutio est: Dilectio quam dilexisti me, tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi (III Tim. IV); non ait: Bono certamine, quod usitatius et tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio qua dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est, caput et corpus? Ideo subjunxit: Et ego in ipso, tanquam diceret: Quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo, aliter autem quia et nos ipse sumus, cum, secundum id quod, ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus ejus sumus.

Finita est Salvatoris oratio. Incipit Passio.

CAPUT XVIII. (0895C) Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis, etc. Hoc, quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est cum ejus illa finita esset oratio, de cujus verbis ait: Haec cum dixisset Jesus; sed alia quaedam interposita, quae ab isto praetermissa, apud alios evangelistas leguntur, sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat. Non ergo sic accipiamus quod ait: Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi (0895D)erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus, sed ad hoc valeat quod dictum est: Haec cum dixisset Jesus, ut non eum ante opinemur ingressum quam illa verba finiret.

Sciebat autem, inquit, et Judas qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est: Sciebat locum, qui tradebat eum, quia frequenter, inquit, Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem (Zach. XIII).

Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a (0896A)principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus et armis. Cohors, non Judaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere. Quanquam et manus tanta fuerit congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret, vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe ejus abscondebatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum in quem nihil valuissent, nisi quod ipse voluisset, bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis, et discernendos a malis.

Jesus itaque (sicut evangelista secutus adjungit) (0896B)sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quid quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas qui tradebat eum cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Ubi nunc militum cohors et ministri principum ac Pharisaeorum? Ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis Ego sum tantam turbam odiis ferocem, armisque terribilem, sine telo ullo perculit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur. Occidendus a tenebris, Ego sum dicit, et impios dejecit. Quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc (0896C)potuit? Et nunc ubique per Evangelium Ego sum dicit Christus, et a Judaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes coelestia, terrena desiderant. Certe ad comprehendendum Jesum persecutores cum traditore venerunt: quem quaerebant invenerunt. Audierunt Ego sum. Quare non comprehenderunt, sed abierunt retrorsum, et ceciderunt, nisi quia hoc voluit, qui potuit quidquid voluit? Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi, non quidem illi facerent propter quod venerant; sed hoc ipse faceret propter quod venerat? Eum quippe illi occidendum quaerebant saeviendo; sed quaerebat nos et ipse moriendo. Proinde quia temere volentibus nec valentibus ostendit potestatem suam, jam teneant eum, ut (0896D)faciat de nescientibus voluntatem suam.

Iterum ergo eos interrogavit: Quid quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum, si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam. Si me, inquit, quaeritis, sinite hos abire. Inimicos videt, et hoc faciunt quod jubet. Sinunt eos abire, quos non vult perire. Nunquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant, quomodo credunt quicunque non pereunt?

Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit principis servum, et abscidit auriculam ejus (0897A)dextram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen servi hujus expressit, sicut Lucas solus quod ejus auriculam Dominus tetigerit et sanavit eum (Luc. XXII). Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata, et a Domino sanata significat, nisi auditum amputatum vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae? Quod cum praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem, quae in servitutem generat, quod est Agar (Galat. III). Sed cum accessit sanitas, figurata est libertas. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit, dicens:

(0897B)Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, non quod significatum est cogitavit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod Apostolus ait: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII). Verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde idem Apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V).

Cohors ergo et tribunus et ministri Judaeorum comprehenderunt (0897C)Jesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt ad quem non accesserunt, quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt; nec audierunt: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII). Si enim sic accenderent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab eo longius recesserunt, et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt: Dirupisti vincula mea. Haec hodie satis sint, tractabuntur, Deo volente, sermone alio quae sequentur.

Posteaquam persecutores, tradente Juda, comprehensum Dominum ligaverunt, qui, ut Apostolus (0897D)inquit, nos dilexit et tradidit semetipsum (Ephes. V), pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII), ut intelligatur Judas non laudabilis utilitate traditionis hujus, sed sceleris voluntate damnabilis,

Adduxerunt eum (sicut hic Joannes evangelista narrat) ad Annam primum. Nec tacet causam cur ita factum sit.

Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui consilium dederat Judaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo. Merito et Matthaeus cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ducturum fuisse commemorat, quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer ejus fuerit. Ubi intelligendum (0898A)est hoc eumdem Caipham fieri voluisse.

Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Quisnam sit iste discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem idem Joannes se ita significare, et addere: Quem diligebat Jesus. Fortassis ergo et hic ipse est. Quisquis tamen sit, sequentia videamus.

Discipulus autem ille, inquit, erat notus pontifici, Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo discipulus qui erat notus pontifici et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dixit ille: Non sum. Ecce est illa promittentis audacia, et de se plurimum praefidentis. Ubi sunt verba illa quando ait: Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro (0898B)te ponam (Joan. XIII). Hoccine est sequi magistrum, se negare discipulum? Siccine pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae jam coepta negatione apostoli Petri debemus advertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui cum sit negat se esse Christianum. Dominus enim non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum. Quid autem aliud isto modo, quam se negavit esse Christianum? Quamvis enim discipuli Christi nondum appellarentur hoc nomine (post ascensionem quippe ejus in Antiochia primum coeperunt (0898C)appellari discipuli Christiani), jam tamen erat, res ipsa illo postea vocabulo nuncupanda. Jam erant discipuli, qui postea sunt appellati Christiani, et hoc commune nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui ergo se Christi negavit esse discipulum, ipsam rem negavit, cujus nomen est vocari Christianum. Quam multi postea, non dico senes et anus (in quibus hujus vitae satietas facilius potuit mortem pro Christi confessione contemnere), nec solum juventus utriusque sexus (de qua aetate convenienter videtur exigi fortitudo), sed etiam pueri puellaeque potuerunt. Et innumerabilis societas sanctorum martyrum in regnum coelorum fortiter et violenter intravit, quod tunc iste non potuit, qui claves regni ejus accepit? (0898D)Ecce unde dictum est: Sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos redemit, ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus, si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret?

Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Non hiems erat, sed tamen frigus erat, quale solet etiam aequinoctio verno aliquando contingere.

Erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga, (0899A)et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil; quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt, quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego. Non praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit Dominus Jesus: Ego palam locutus sum mundo, et maxime illud quod ait: In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc ipso recentiore sermone quem post coenam discipulis est locutus, ait illis: Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis? Si ergo ipsis conjunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam esset locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas (0899B)(Matth. IV; Luc. VIII), in eorum comparatione qui discipuli ejus non erant, multo utique manifestius loquebatur quando cum eis remotus erat a turbis. Tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo: In occulto locutus sum nihil? Sed intelligendum est ita eum dixisse: Palam locutus sum mundo, ac si dixisset: Multi me audierunt. Ipsum autem palam, modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur? cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium, stabit (0899C)omne verbum (Deut. XVII), praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis, sicut ipse Dominus ait illis quod adhuc paucos habebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in ore auditis, praedicate super tecta (Matth. X). Ergo et hoc ipsum quod ab eo dici videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto, quia non ita dicebatur eis quibus dictum fuerat, ut taceretur, sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. Si ergo dici potest aliquid et palam simul et non palam, vel in occulto simul et non in occulto, quomodo dictum est ut videntes videant, et non videant (Marc. IV)? Quomodo enim videant, nisi quia palam, non in occulto? et quomodo rursus iidem ipsi non videant, nisi quia non palam, sed in occulto? Ea tamen ipsa quae audierant, (0899D)sed non intellexerant, talia erant, ut non possent juste ac veraciter criminari; et quotiescunque interrogando tentaverunt, ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae fustrarentur. Ideo dicebat: Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego.

Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu. dicens: Sic respondes pontifici? Respondit Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, justius? Ejus enim est de quo prophetica vox praecesserat: Intende (0900A)prospere, procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV). Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut aliqua hujusmodi qualibet poena vel etiam graviore puniri? Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset, per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, qua vincitur mundus? Hic dicit aliquis: Cur non fecit quod ipse praecepit? Percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praeparare (Matth. V). Quid? quod et veraciter, et mansuete, justeque respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? (0900B)et hinc potius demonstravit quod daemonstrandum fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae, non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter homo praebeat et iratus. Quanto ergo melius et respondit vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fuit paratus? Beatus est enim qui omnibus quae in justa pro justitia patitur, potest veraciter dicere: Paratum cor meum Deus, paratum cor meum (Psal. CVII). Hinc fit quippe quod sequitur: Cantabo et psallam (Ibid.); quod Paulus et Barnabas etiam in vinculis durissimis facere potuerunt (Act. XVI). Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus

Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. (0900C)Ad illum enim, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum (Matth. XXVI). Alterius quippe intelligendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est, principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore coeperit Dominus praecursore Joanne praedicare regnum coelorum, et congregare discipulos. Sic enim dicit: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto (Luc. III), etc. Proinde isti ambo pontifices vicissim suos annos agebant, et erat annus Caiphae quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus esset, ad illum ductus est, sed prius ad Annam (secundum (0900D)Joannem) venerunt cum illo, non quia collega, sed quia socer ejus erat. Et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum, vel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri. Sed cum dixisset evangelista, quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina ejus negatione contigerat.

Erat autem, inquit, Simon Petrus stans, et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante jam dixerat; deinde quae secuta sunt, jungit. Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Jam semel negaverat, ecce iterum. (0901A)Deinde ut tertia negatio compleretur: Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Ecce medici est completa praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste praedixerat: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII), sed factum est quod ille praedixerat: Ter me negabis (Matth. XXVI).

Adducunt ergo, inquit, Jesum ad Caipham, in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium, quod nihil aliud vult intelligi quam ubi praeses Pilatus habitabat? Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quod ad audiendum (0901B)Jesum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo Jesum reliquerat audiendum; aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem Dominum suum, seorsum judicem ferret.

Erat autem mane, et ipsi (id est, qui ducebant Jesum) non introierunt in praetorium. Hoc est, in eam partem domus quam Pilatus tenebat. Ipsa erat domus Caiphae; cur autem non introierint in praetorium exponens causam: Ut non contaminarentur, inquit, sed manducarent Pascha. Dies enim agere coeperant Azymorum, quibus diebus contaminatio illis, erat in alienigenae habitaculum intrare. O impia caecitas! Timebant ne habitaculo videlicet contaminarentur (0901C)alieno, et non contaminarentur scelere proprio. Alienigenae judicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant; ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et vitae dator occidebatur, non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur.

Exiit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, (0901D)caeci videntes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Jesus; sed ista dicebant de quibus prophetia jam ipse dixerat: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV).

Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non interficit? Sic desipiunt, qui non sectantur sed insectantur sapientiam. Quid est autem: Nobis non licet interficere quemquam (Exod. XXII)? si malefactor est, cur non licet? Nonne lex eis praecipit ne malefactoribus, praesertim qualem istum (0902A)putabant, a suo Deo seductoribus, parcant? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam ea paschae festivitate quam celebrare jam coeperant, propter quam de ingressu etiam praetorii contaminari metuebat. Ita ne obduruistis, falsi Israelitae? Itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri traditis? Numquid et Pilatus illum qui potestati ejus a vobis ingeritur occidendus suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxistis, adduxistis, odistis, si non occidendum gentilium manibus obtulistis, vocibus poposcitis, non eum a vobis interfectum jactate. (0902B)Si autem illis omnibus vestris praecedentibus factis, etiam Crucifige, Crucifige, clamastis, audite quod contra vos etiam Propheta clamat, Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI). Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera justum interfecistis, quando vobis interficere quemquam non licere dixistis. Hinc est quod ad comprehendendum Jesum, cum sacerdotum non venissent principes, sed misissent, Lucas tamen evangelista in eodem suae narrationis loco: Dixit autem, inquit, Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis, etc. (Luc. XXII). Sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per quos miserunt ad comprehendendum Christum, (0902C)quid aliud quam ipsi in suae jussionis potestate venerunt? sic oves qui crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos, sed eum tamen ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est occiderunt. Quod vero Joannes evangelista subjungit: Ut sermo Jesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus. Non hic mortem crucis vult intelligi, sed quod eum Judaei forent gentibus tradituri, hoc est, Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eum qui in Judaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum gentes interficerent, quod Jesus futurum esse praedixerat, ideo Pilatus, qui Romanus Judex erat, cum vellet (0902D)eum reddere Judaeis, ut secundum suam legem judicarent eum, noluerunt eum accipere, dicentes, Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic impletus est sermo Jesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum interficerent gentes, minore scelere quam Judaei, qui se isto modo, ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed dementia monstraretur.

Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? et respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut conscriberetur quod nos ut sciremus voluit.

(0903A)Respondit Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum neum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Hoc est quod bonus Magister scire nos voluit. Sed prius nobis demonstranda fuerat hominum de regno ejus opinio, sive gentium, sive Judaeorum, a quibus id Pilatus audierat, quasi propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum, vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes. Et videlicet cavendum erat, ne hujus regnum sive Romanis, sive Judaeis, esset adversum. Poterat autem Dominus quod ait: Regnum meum non est de mundo hoc, etc., ad (0903B)primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit: Tu es Rex Judaeorum? Sed cum vicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente ostendere voluit hoc sibi apud illum fuisse a Judaeis velut crimen objectum, patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse noverat quoniam vanae sunt (Psal. XCIII). Eisque post responsionem Pilati jam Judaeis et gentibus opportunius aptiusque respondens: Regnum, inquit, meum non est de mundo hoc. Quod si interrogante Pilato continuo respondisset, non etiam Judaeis, sed solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Nunc vero quoniam respondit Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt (0903C)te mihi; quid fecisti? abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso dixisse quod Jesum regem dixerat esse Judaeorum, id se a Judaeis audisse demonstrans. Deinde dicendo: Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine objectum, tanquam diceret: Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? quasi mirum non esset si puniendus judici traderetur, qui se diceret regem. Si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud fore fecisset, unde tradi judici dignus esset. Audite ergo, Judaei et gentes, Audi, circumcisio, audi, praeputium. Audite, omnia regna terrae. Non impedio dominationem vestram in hoc mundo. Regnum meum non est de hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo, quo Herodes ille major cum Christus natus (0903D)nuntiaretur expavit, et tot infantes, ut ad eum mors perveniret, occidit, timendo quam irascendo crudelior (Matth. II). Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad regnum quod non est de hoc mundo. Venite credendo, et nolite saevire metuendo. Dicit quidem in prophetia de Deo patre: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II); sed Sion illa, et mons ille, non est de hoc mundo. Quod enim ejus regnum, nisi credentes in eum de quibus dicit: De hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo, quamvis eos esse vellet in mundo. Propter quod de illis dixit ad Patrem: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Joan. XVII). Unde et hic non ait: Regnum meum non est in hoc mundo, (0904A)sed non est de hoc mundo. Et cum probaret dicens: Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent ut non traderer Judaeis, non ait: Nunc autem meum regnum non est hic, sed non est HINC. Hic est enim regnum ejus usque in finem saeculi, habens inter se commista zizania usque ad messem. Messis enim est finis saeculi, quando messores venient, id est, angeli, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). Quod utique non fieret, si regnum ejus non esset hic. Sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo (II Cor. V). Regno quippe suo dicit: De mundo non estis, sed ego vos de mundo elegi (Joan. XV). Erant ergo de mundo, quando regnum ejus non erant, sed ad mundi principem pertinebant. De mundo est ergo quidquid humanum a (0904B)vero quidem. Deo creatum, sed ex Adam vitiata atque damnata stirpe generatum est. Factum est autem regnum non jam de mundo, quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim Deus nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I); de quo regno dicit: Regnum meum non est de hoc mundo, vel: Regnum meum non est hinc.

Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Non quia se regem timuit confiteri, sed tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim, cujus regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cujus regnum putetur de hoc mundo. Talem quippe sentiebat qui dixerat: Ergo rex es tu? (0904C)cui responsum est: Tu dicis quia rex sum ego. Dictum est enim Tu dicis ac si dictum esset: Carnalis carnaliter dicis. Deinde subjungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Nam producenda hujus pronominis syllaba, quod ait, in hoc natus sum, tanquam dixerit: In hac re natus sum; sed corripienda, tanquam dixerit: In hanc rem natus sum, vel: Ad hoc natus sum, sicut ait: Ad hoc veni in mundum. In Graeco namque Evangelio nihil est hujus locutionis ambiguum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, quia incarnatus venit in mundum: non illam sine initio, qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum. In hoc ergo (0904D)se dixit natum, id est, propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides, adjunxit atque ait: Omnis qui est ex veritate audit vocem meam. Audit utique interioribus, id est, obaudit voci meae: quod tantumdem valeret ac si diceret: Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium perhibeat veritati, profecto testimonium perhibet sibi. Ejus quippe vox est: Ego sum Veritas (Joan. XIV). Et dixit alio quoque loco: Ego testimonium perhibeo de me (Joan. VIII). Quod vero ait: Omnis qui est ex veritate audit vocem meam: gratiam eam commendavit, qua nos secundum propositum vocat; de quo proposito dicit Apostolus: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, (0905A)eis qui secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII). Propositum, scilicet vocantis, non vocatorum. Quod alibi apertius ita positum est: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua secunda, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam (II Tim. I). Nam si naturam cogitemus, in qua creati sumus, cum omnes Veritas creaverit, quis non est ex Veritate? Sed non omnes sunt quibus datum est ut audiant Veritatem, hoc est, obediant Veritati, et credant in Veritatem, quia id ex ipsa Veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset: Omnis qui audit vocem meam, ex veritate est, ideo dictum ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati; non (0905B)autem hoc ait, sed ait: Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Ac per hoc non ideo est ex Veritate, quia ejus audit vocem, sed ideo audit, quia ex Veritate est, id est, quia hoc illi donum ex Veritate collatum est. Quod quidquid est aliud, quam donante Christo, credi in Christum?

Dixit ei Pilatus: Quid est veritas? (Nec exspectavit audire responsum.) Sed cum hoc dixisset, iterum exiit ad Judaeos, et dixit eis: Nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha. Vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Credo, cum dixisset Pilatus Quid est veritas? in mentem illi venisse continuo consuetudinem Judaeorum, qua solet eis dimitti unus in Pascha; et ideo non (0905C)exspectavit ut responderet ei Jesus quid est veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per Pascha dimitti, quod eum valde cupivisse manifestum est. Avelli tamen ex ejus corde non potuit Jesum esse regem Judaeorum, tanquam hoc sibi, sicut in titulo, ipsa Veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit. Sed hoc audito, clamaverunt rursum omnes dicentes:

Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Non reprehendimus, o Judaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem. Quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Judaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione divinae sapientiae, per homines fallaces ejusdem umbrae veritatis implebatur, (0905D)quia, ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur.

CAPUT XIX. Cum Judaei clamassent non Jesum sibi a Pilato velle dimitti per Pascha, sed Barabbam latronem, non salvatorem, sed interfectorem, non datorem vitae, sed ademptorem,

Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Hoc autem Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judaei satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses etiam cohortem suam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et jussit; quamvis hoc evangelista tacuerit. (0906A)Dixit enim quid deinde fecerint milites, Pilatum tamen id jussisse non dixit.

Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judaeorum, et dabant ei alapas. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus. Sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere perferenda. Sic paulisper occultata tremenda potentia. Sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum, non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate, vincebat. Sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.

Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco (0906B)eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive jusserit ea, sive permiserit, illa scilicet causa quam supra diximus, ut haec ejus ludibria inimici libentissime biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum; non clarus imperio, sed plenus opprobrio, et dicitur eis: Ecce homo. Si regi invidetis, jam parcite, quia dejectum videtis. Flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amarissimis conviciis illusus est, alapis caesus. Fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius (0906C)et increscit.

Cum enim vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite eum. Ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Ecce altera major invidia: parva illa quippe videbatur, velut affectatae illicito ausu regiae potestatis; et tamen neutrum sibi Jesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex a Deo constitutus super Sion montem sanctum ejus (Psal. II). Et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.

(0906D)Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit, et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini Jesu Christi non semel factum, collatis omnium evangelistarum narrationibus, reperitur et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum (Luc. XXIII), et apud ipsum, ut non frustra de illo prophetia praecesserit: Sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII). Tunc utique, quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit, tamen propter illa in quibus noluit respondere ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur, (0907A)Cum ergo judicaretur ubicunque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit, id est, non sicut male sibi conscius, qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus, qui pro peccatis immolabatur alienis.

Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere? Respondit Jesus: Non haberes adversus me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Ecce respondit, et tamen ubicunque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus (0907B)ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII); et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa, si eum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Deus Pilato dederat potestatem, ut esset etiam sub Caesaris potestate. Quapropter: Non haberes, inquit, adversus me potestatem ullam, id est, quantulamcunque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit, non enim tantum est, ut tibi omnimodo liberum sit, propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Ille me quippe tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exerciturus es metuendo. Nec timendo quidem praesertim innocentem homo (0907C)hominem debet occidere, sed tamen id zelando facere multo majus malum est quam timendo; et ideo non ait verax Magister: Qui me tibi tradit, ipse peccatum habet, tanquam ille non haberet; sed ait: Majus habet peccatum, ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia majus est.

Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea jam non quaerebat? Lege superiora, et invenies jamdudum eum quaerere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum est, propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Judaei, qui eum (0907D)illi tradiderunt occidendum. Exinde ergo, id est, ideo, ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebant eum dimittere.

Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit. Eorum legem quippe ille non timuit ut occideret, sed magis Filium Dei timuit ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem, auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae. Adhuc tamen evangelista sequitur, et dicit:

Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit (0908A)foras Jesum, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve paschae hora quasi sexta. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium, qui dixit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV): quoniam magna disceptatio solet oboriri, cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus. Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus,

Dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quem de Caesare injecerant superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere, dicendo: Regem vestrum (0908B)crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non poterat, sed timore mox vincitur.

Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus alium regem velit ingerere, dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderunt occidendum. Tradidit ergo eis illum, ut crucifigeretur. Sed nunquid aliud ante cupiebant, quando dicebat: Accipite eum vos, et crucifigite? vel etiam superius: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum? Cur autem hoc illi tantopere voluerunt, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam? et omni modo instantes ut non ab eis, sed a praeside occideretur, (0908C)et ideo eum occidendum accipere recusantes, si tunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non sit, cur dictum est: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigerent eum, sed ut crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate praesidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum dicit evangelista, ut eos crimine implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet. Non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat impleret. Quod ergo sequitur;

Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Potest ad milites jam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur: Milites ergo cum crucifixissent eum. Quamvis evangelista etiam si totum Judaeis (0908D)tribuit, merito facit. Ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverant, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum nostrum Jesum Christum hora quasi sexta susceperunt et eduxerunt.

Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV), nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta manibus militum, ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum, quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Joanne, hora quasi sexta? (0909A)Et cum duceretur ut ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta ejus crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam, sole obscurato, tenebras factas, trium evangelistarum, Matthaei, Marci, Lucae contestatur auctoritas. Est et alia hujus quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Joannes ait: Erat autem hora diei quasi sexta; sed ait: Erat autem Parasceve paschae hora quasi sexta. Parasceve autem Latine praeparatio est: Sed isto verbo Graeco libentius utuntur Judaei, in hujusmodi observationibus, etiam qui magis Latine quam Graece loquuntur. Erat autem praeparatio paschae. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus (I Cor. V). Cujus paschae praeparationem, si (0909B)ab hora noctis nona computemus (tunc enim videntur principes sacerdotum praenuntiasse Domini immolationem, dicentes: Reus est mortis, cum adhuc in domo pontificis audiretur; unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cujus umbra erat pascha Judaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus praenuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae nona fuisse convincitur, usque ad horam diei tertiam, qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae, tres diurnae. Unde in hac Parasceve paschae, id est, praeparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coepta erat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta, jam sexta currere coeperat, quando (0909C)Pilatus tribunal ascendit. Adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi immolatio, quae facta est, hora (secundum Marcum) tertia, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istius difficilis quaestionis eligat quisque quam volet. Melius autem quid eligat judicabit, qui de consensu Evangelistarum, quae operosissime disputata sunt, legerit. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt eum; et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Ibat ergo ad locum ubi erat crucifigendus, (0909D)portans crucem suam Jesus. Grande spectaculum; sed si spectet impietas, grande ludibrium. Si pietas, grande mysterium; si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei monumentum. Si spectet impietas, ridet regem, pro virga regni, lignum sui portare supplicii. Si pietas, videt regem bajulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum; in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo: Mihi enim absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI), ipsam crucem suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae, quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat. Bajulans ergo sibi crucem, (0910A)exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos, hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus (Marc. XV; Luc. XXIII), cum quibus crucifixus, et inter quos fixus est Christus, de quo praemissa dixerat prophetia: Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIV).

Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus; et scriptum Hebraice, Grece et Latine: Rex Judaeorum. Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: Hebraea propter Judaeos in lege Dei gloriantes; (0910B)Graeca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.

Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere: Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est: Ne corrumpas tituli inscriptionem? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit. Quod scripsit, scripsit; sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, qui dicebant: Noli scribere, inquiunt, Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum. (0910C)Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo puncto potestis? Nunquid enim propterea non erit verum quia Jesus ait: Rex sum Judaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod Veritas dixit? Sed Judaeorum tantum rex Christus est, an et gentium? Imo et gentium. Cum enim dixisset in prophetia, Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini (Psal. II), ne propter montem Sion solis Judaeis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subjecit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos (0910D)terrae (Ibid.). Unde et ipse jam per os proprium loquens apud Judaeos: Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient; et erit unus grex, et unus pastor (Joan. X). Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat Rex Judaeorum, si Rex est Christus et gentium? quia, scilicet, oleaster factus est particeps pinguedinis oleae (Rom. XI). Nam olea particeps facta est amaritudinis oleastri. Nam in eo qui de Christo veraciter scriptus est titulus: Rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi Abrahae semen, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei, quoniam non qui filii promissionis, deputantur in semine (Rom. IX); et gentes erant, quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo semen (0911A)Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III). Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis; spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est, pertinentium ad Jerusalem liberam, matrem nostram, aeternam in coelis, Saram spiritualem ancillam, et filios ejus de domo libertatis ejicientem (Rom. II). Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit, quia Dominus quod dixit, dixit.

Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo adinvicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit, ut Scriptura impleretur dicens: Partiti sunt (0911B)vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. Factum est quod voluerunt Judaei. Non ipsi, sed milites qui parebant Pilato, judicante ipso, crucifixerunt Jesum; et tamen si voluntates, si insidias, si opera, si traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique Judaei crucifixerunt Jesum; sed de partitione et sortitione vestimentorum ejus, non est praetereunter loquendum. Quamvis enim omnes evangelistae quatuor hujus rei meminerint, caeteri tamen brevius quam Joannes, et clause illi, iste vero apertissime, et quot partes de vestimentis ejus fecerint, dixit, id est quatuor, ut singulas tollerent. Unde apparet quatuor milites fuisse, qui eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait Milites ergo cum crucifixissent (0911C)eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Subaudiendum est, acceperunt, ut iste sit sensus. Acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem. Acceperunt et tunicam; et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus, sed de tunica, quam simul cum caeteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens: Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserint, narrans: Dixerunt ergo, inquit, adinvicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse (0911D)non fuerit; in illa vero una, non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos ejus inutiliter tollerent. Quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Hujus evangelistae narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo subjungens: Ut Scriptura, inquit, impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sorem. Non enim ait sortiti, sed partiti. Nec ait: Sortientes partiti sunt in caeteris vestimentis sortem, omnino non nominans, postea dixit: et in vestem meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam quod ipse donaverit, cum prius eam quae oboriri potest, tanquam evangelistae inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans (0912A)nullius caeterorum verba narrationi Joannis esse contraria. Matthaeus enim dicendo: Diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes (Matth. XXVII), ad totam divisionem vestimentorum voluit intelligi etiam illam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt, quia utique omnes vestes dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est quod ait etiam Lucas: Dividentes vestimenta ejus, miserunt sortes (Luc. XXIII). Dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut inter eos universa vestimentorum ejus divisio compleretur. Quid autem interest utrum dicatur: Dividentes miserunt sortes, quod ait Lucas, an: Diviserunt sortem mittentes, quod ait Matthaeus? nisi quod Lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numerum posuit: quae locutio Scripturis (0912B)sanctis insolita non est, quamvis nonnulli Codices sortem reperiantur habere, non sortes. Marcus itaque solus videtur aliquam intulisse quaestionem. Dicendo enim: Mittentes sortem super eis, quis quid tolleret (Marc. XV), tanquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors sit missa, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas obscuritatem facit. Sic enim dictum est mittentes sortem super eis, ac si diceretur: Mittentes sortem cum dividerentur. Quod et factum est; omnium quippe vestimentorum ejus divisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo ait: Quis quid tolleret, (0912C)quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quae divisa sunt vestimenta referendum est. Sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret, de qua quoniam narrare praetermisit qualis fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit, quae ne conscinderetur, venit in sortem, pro ea positum est quod ait: Quis quid tolleret, id est: Quis eam tolleret, tanquam si totum ita diceretur: Diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes super eis, quis tunicam, quae partibus aequalibus superfuerat, tolieret. Quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita vestis Domini nostri Jesu Christi quadripartitam figuravit ejus Ecclesiam, toto, scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe (0912D)diffusam, omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer, distributam. Propter quod alibi dicit missurum se angelos suos, ut colligant electos ejus a quatuor ventis (Marc. XIII). Quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente, Occidente, Aquilone, et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. De charitate autem locuturus Apostolus: Supereminentiorem, inquit, vitam vobis demonstro (Ephes. IV). Et alio loco ait: Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III). Itemque alibi: Super omnia autem haec, charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III). Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito (0913A)vestis quae significatur, desuper contexta perhibetur: inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur, et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit, sicut in apostolis, cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est, quadripartitus inter omnes, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. VI). Et ei dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum (Ibid.); tanquam ligandi et solvendi solus acceperit potestatem, cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus, tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit. Ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset desuper contexta, addidit per totum. Quid si referamus ad id quod significat: nemo ejus est expers, qui pertinere (0913B)invenitur ad totum a quo toto, sicut Graeca indicat lingua catholica vocatur Ecclesia? In sorte autem quid nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit; et cum sors mittitur, non personae cujusquam, vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur. Nec ideo ista, non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos, qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intelligitur, quod ait Apostolus: Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Ephes. III). Postremo quid est quod omnes noverunt (0913C)signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt nihil boni significatur, quando per crucem Christi quam fecerunt mali, in celebratione sacramentorum ejus, bonum nobis omne signatur? Et milites quidem, inquit, haec fecerunt.

Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus; deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex (0913D)illa hora accepit eam discipulus in sua. Haec nimirum est illa hora de qua Jesus aquam conversurus in vinum dixerat matri: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Joan. II). Hanc itaque horam praedixerat, quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus de qua fuerat mortalis natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis, matrem velut incognitam repellebat; nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat innotescebat virtute; nunc vero quod Maria pepererat pendebat in cruce. Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet. Exemplo suo instruit Praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus, tanquam (0914A)lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit Magistri docentis. Ex hac doctrina sua didicerat Paulus apostolus, quod docebat quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negat, et est infideli deterior (I Tim. V). Quid autem cuique tam domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus itaque saluberrimi praecepti, ipse magister sanctorum, de seipso constituebat exemplum, quando non ut famulae Deus, quam creaverat et regebat, sed ut matri homo de qua creatus fuerat, et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat. Ait enim evangelista: Ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens; sic quippe de se commemorare solet, quod (0914B)eum diligebat Jesus, qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret. Credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. Sed in quae sua Joannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerant ei: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; sed ibi quoque audierat: Quicunque ista dimiserit propter me, accipiet in hoc saeculo centies tantum (Matth. XIX). Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quae susciperet ejus matrem qui illa donaverat. Sed in ea societate beatus Joannes perceperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia, sicut in Actibus apostolorum (0914C)scriptum est (Act. II). Sic enim apostoli erant quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI), et distribuebatur unicuique prout cuique opus erat (Act. II); unde intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris ejus portio poneretur. Magisque sic debemus accipere quod dictum est: Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad ejus curam quidquid ei esset necessarium, pertineret. Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla proprie possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exsequenda curabat. Deinde subjungit:

Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo (0914D)positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste qui passus est? Sed homo Mediator Dei et hominum, homo de quo praedictum legitur: Et homo est, et quis agnoscit eum? quoniam omnes per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo namque apparebat, qui Deus latebat. Patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia, qui latebat. Vidit ergo quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum, et traderet spiritum. Atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura (0915A)praedixerat: Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXIII). Sitio, inquit, tanquam diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, et tanquam de pleno vase iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopo autem circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo quinquagesimo: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor. Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis (0915B)(Philipp. II), non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus. Nec moveat quomodo spongiam ori ejus potuerint admovere, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur (quod hic praetermisit) in arundine est factum (Matth. XXVII; Marc. XV), ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur, vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet, sonus significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur. Sed sonos significantis vocis humanae usitatissime dicimus linguas; Scripturarum vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo magis est (0915C)mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur ista misericors Christus. Qui faciebat quid facere nesciebat. Qui patiebatur autem, non solum quid fieret, et cur fieret, sciebat, verum etiam de male facientibus bene ipse faciebat. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit, Consummatum est (Joan. X). Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Deinde, quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille qui potestatem haberet ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, inclinato capite, tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Christus mortuus est quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo (0915D)cum voluit abiit? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta morientis? Tacet autem Joannes verba quae dixit tradendo spiritum: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et dicit spiritum, quia spiritus nomen est rei ita incorporeae, quod etiam independens est a corpore, juxta id quod superius dictum est: Spiritus est Deus.

Judaei ergo, inquit, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora Sabbato (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur, ut morerentur et auferrentur ex ligno, ne pendentibus in (0916A)crucibus, magnum diem festum sui diuturni cruciatus horrore foedarent.

Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Vigilanti verbo evangelista usus est, ut non diceret: Latus ejus percussit, aut vulneravit, aut quid aliud, sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum. Aqua illa salutare temperat poculum. Haec et lavacrum praestat, et potum. Hoc praenuntiabat quod (0916B)Noe in latere arcae ostium facere jussus est, quia intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc, prima mulier facta est de viri latere dormientis, et appellata est vita, materque vivorum. Magnum quippe significavit bonum ante magnum praevaricationis malum. Et hic secundus Adam inclinato capite, in cruce dormivit, ut inde formaretur ei conjux, quae de latere dormientis effluxit. O mors, unde mortui reviviscunt. Quid isto sanguine mundius? Quid vulnere isto salubrius?

Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit; et verum est ejus testimonium; et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Non dixit: Ut et vos sciatis, sed ut credatis. Scit enim qui vidit, cujus credat testimonio (0916C)qui non vidit. Magis autem ad fidem credere pertinet, quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem accommodare?

Facta sunt enim haec, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat: Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, ad hoc pertinet testimonium: Os non comminuetis ex eo (Exod. XII), quod praeceptum est eis qui celebrare pascha jussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae dominicae passionis umbra praecesserat; unde Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V); de quo et Isaias (0916D)propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII). Item quia subjunxerat: Unus militum lancea latus ejus aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium: Videbunt in quem confixerunt (Zach. XII), ubi promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne venturus.

Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Jesu, ut tolleret corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens misturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Non ita distinguendum est ut dicamus: Primum ferens misturam myrrhae, seu ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim ad Jesum Nicodemus nocte primum, (0917A)quod idem Joannes narravit ipse in prioribus Evangelii sui partibus (Joan. III). Hic ergo intelligendum est ad Jesum non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea, ut fieret audiendo discipulus, quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur.

Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Judaeis est sepelire. Non mihi videtur evangelista frustra dicere voluisse, sicut mos Judaeis est sepelire. Ita quippe, nisi fallor, admonuit in hujusmodi officiis, quae mortuis exhibentur, mortem cujusque gentis esse servandam

Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam (0917B)positus erat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.

Ibi ergo propter Paraceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret, quando jam propter Parasceven, quam coenam puram Judaei Latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquis non licebat.

CAPUT XX. Una autem Sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Una Sabbati est, quam jam diem Dominicam propter Domini resurrectionem (0917C)mos Christianus appellat: quam Matthaeus solus in evangelistis primam Sabbati nominavit.

Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Nonnulli Codices etiam Graeci habent: Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore charitatis vel famulatus affectu. Sed hoc in pluribus Codicibus, quos in promptu habuimus, non invenimus.

Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Advertenda hic et commendanda (0917D)recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum, et tamen quasi hoc sequeretur, adjunctum est. Cum enim jam dixisset: Venerunt ad monumentum, regressus ut narret quomodo venerint, atque ait: Currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit alius ille discipulus quem seipsum significat, sed tanquam de alio cuncta narrat.

Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Putamusne nihil ista significant? Nequaquam id putaverim, sed ad alia festinamus, in quibus (0918A)immorari quaestionis vel obscuritatis alicujus necessitate compellimur. Nam ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent quaerere, sanctae quidem deliciae sunt, sed otiosorum, quod non sumus nos.

Tunc ergo introiit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. Prior venit, posterior intravit. Nec hoc utique vacat, sed mihi ad ista non vacat.

Et vidit, inquit, et credidit. Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Joannem credidisse quod Jesus resurrexerit. Sed quod sequitur, non hoc indicat. Quid sibi enim vult quod statim adjunxit:

Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid (0918B)ergo vidit? quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur, consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sublatum esse Dominum de monumento discipulis ejus Petro et Joanni nuntiaverat Maria Magdalene; quo illi venientes invenerunt sola linteamina quibus corpus fuerat involutum. Et quid aliud credere potuerunt, nisi quod illa dixerat, quod etiam ipsa crediderat?

Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli (id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant); (0918C)Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus; et oculi qui Dominum quaesierant, et non invenerant, lacrymis jam vacabant, amplius dolentes quod fuerat sublatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno, quoniam magistri tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Tenebat itaque ad monumentum jam dolor iste mulierem.

Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit, nescio; non enim nesciebat non ibi esse jam quem quaerebat, quando quidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat, et illi ad monumentum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus Domini quaesierant, nec (0918D)invenerant. Quid ergo sibi vult quod ista cum fleret, rursus in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? An potius divino instinctu in animo ejus effectum est ut prospiceret? Prospexit enim:

Et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod unus ad caput, ad pedes alter sedebat? An quoniam qui Graece angeli dicuntur, Latine sunt nuntii, isto modo Christi evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque ad finem significabant esse nuntiandum?

Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia (0919A)tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Angeli lacrymas prohibebant, ubi quid aliud quam futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt Quid ploras? ac si dicerent: Plorare noli. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodidit lacrymarum: Quia tulerunt, inquit, Dominum meum. Dominum suum vocans, Domini sui corpus exanime, a toto partem significans: sicut omnes confitentur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique est simul et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora jam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat (0919B)ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus.

Denique cum haec dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum: et ego eum tollam. Dicit ei Jesus, Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Nemo calumnietur mulierem, quod hortulanum dixerit Dominum, et Jesum magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat. Ibi honorabat hominem, a quo beneficium postulabat: appellabat dominum, cujus ancilla non erat, ut per eum perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit: Sustulerunt (0919C)Dominum meum, aliter autem: Domine, si tu sustulisti eum. Nam et prophetae appellaverunt dominos eos qui homines erant, sed aliter illum de quo scriptum est: Dominus nomen ei (Amos IX). Sed ista mulier quae jam fuerat conversa retrorsum, ut videret Jesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ei diceret Rabboni, nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat putavit: nunc corde conversa, quod erat agnovit?

Dicit ei Jesus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dicito eis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, et Deum meum, et Deum vestrum. Est in his (0919D)verbis quod breviter quidem, sed tamen attentius pertractare debeamus. Jesus quippe mulierem quae illum magistrum agnovit et appellavit, cum haec ei responderet, fidem docebat; et hortulanus ille in ejus corde tanquam in horto suo granum sinapis seminabat. Quid est ergo: Noli me tangere? et tanquam hujus prohibitionis causa quaereretur, adjunxit: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid est hoc? Si stans in terra non tangitur, sedens in coelo quomodo ab homine tangeretur? qui certe antequam ascenderet, discipulis se tangendum obtulit, dicens, sicut Lucas evangelista testatur: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). Vel quando dixit discipulo Thomae: Infer digitum tuum hic, et vide manus meas; (0920A)et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Quis autem sit tam absurdus, ut dicat eum a discipulis quidem antequam ad Patrem ascendisset, voluisse se tangi, a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad Patrem? Sed ne qui sic vellet desipere sineretur, leguntur etiam feminae post resurrectionem, antequam ad Patrem ascenderet, tetigisse Christum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrit illis Jesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum (Matth. XXVIII). Hoc a Joanne praetermissum est, sed a Matthaeo verum dictum. Restat ergo ut aliquod in his verbis lateat sacramentum: quod sive inveniamus, sive invenire minime valeamus, inesse tamen nullo (0920B)modo dubitare debemus. Aut ergo sic dictum est: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus, quae in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem, aut sic in se credi voluisse Jesus, hoc est sic se spiritualiter tangi, quod ipse et Pater unum sint. Ejus quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit, ut Patri agnoscat aequalem. Aliter non recte tangitur, id est, aliter in eum non recte creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem Patri. Quod utique prohibetur cum dicitur ei: Noli me tangere, id est, noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis. Noli tuum sensum hucusque (0920C)pertendere, quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta es. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem meum. Ibi me tanges, quando me credideris Patri non imparem Deum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum. Non ait Patrem nostrum. Aliter ergo meum, aliter vestrum. Natura meum, gratia vestrum. Et Deum meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit Deum nostrum. Ergo et hic aliter meum, aliter vestrum. Deum meum, sub quo et homo sum. Deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum.

Venit Maria Magdalene nuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero (0920D)die illa una Sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio discipulorum, et dicit eis: Pax vobis; et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Clavi enim manus fixerant, lancea latus aperuerat. Ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli autem corporis, ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe eis non apertis intrare potuit, quo nascente virginitas inviolata permansit.

Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Iteratio, confirmatio est. Ipse quippe per Prophetam promisit pacem super pacem.

Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos. Aequalem Patri filium novimus, sed hic verba Mediatoris (0921A)agnoscimus, medium quippe se ostendit dicendo. Ille me, et ego vos.

Haec cum dixisset, insufflanit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum, non Patris solius esse spiritum, sed et suum.

Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit. Eorum autem qui non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo de peccatorum remissione subjecit:

Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, (0921B)non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum; ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam, etc. Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat, neque tangebat. Sed per hoc quod videbat, atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat; dicit ei Jesus:

Quia vidisti me, credidisti. Non ait Tetigisti me, (0921C)sed vidisti me, quoniam generalis quodammodo sensus est visus. Nam et per alios quatuor sensus nominari solet, velut cum dicimus: Audi et vide quam bene sonet, Olfac et vide quam bene oleat, Gusta et vide quam bene sapiat, Tange et vide quam bene caleat. Ubique sonuit vide, cum visus proprie non negetur ad oculos pertinere. Unde et hic ipse Dominus:

Infer, inquit, digitum tuum, et vide manus meas. Et quid aliud ait quam tange et vide? nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo. Quia vidisti me, inquit, credidisti, quamvis dici posset, non ausum fuisse discipulum tangere cum se offerret ille tangendum. Non enim scriptum est: (0921D)Et tetigit Thomas, sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque commendat.

Beati qui non viderunt, et crediderunt. Praeteriti temporis usus est verbis, tanquam ille qui quod erat futurum in sua noverat praedestinatione jam factum.

Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut, credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Hoc capitulum libri hujus indicat finem. Sed narratur hinc deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, (0922A)qualis futura est in ultima resurrectione mortuorum. Ad hoc itaque commendandum valere arbitror, quod tanquam finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum.

Apostolorum Piscatio.

CAPUT XXI. Quaeri solet de hac piscatione discipulorum utrum redierint Petrus et filii Zebedaei ad id quod prius fuerant quam a Domino vocarentur. Erant enim piscatores quando eis dixit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. XIV). Tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio ejus, relictis omnibus, adhaererent, in tantum, ut cum ab eo (0922B)dives ille tristis abscederet, cui dixerat: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX), diceret ei Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Ibid.). Quid est ergo quo nunc quasi apostolatu relicto fiunt quod fuerant, et quod dimiserant repetunt, tanquam obliti quod audierant, Nemo ponens manum super aratrum, respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX)? Quod si fecissent defuncto Jesu prius quam resurrexisset a mortuis (quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est totos eos tenebat attentos usque ad ejus sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat Sabbati, quando eis patrium morem servantibus operari utique licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, (0922C)eosque revocavit ad spem quam de illo non habere jam coeperant), tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat desperatione fecisse; nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus non solum videndam, verum etiam tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem, post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat, post acceptum ejus insufflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures ejus ore prolata: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt, subito fiunt, sicut (0922D)fuerant, non hominum, sed piscium piscatores? His ergo quos hoc movet respondendum est non fuisse eos prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, victum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate servata, si quando unde viverent, aliud non haberent. Nisi forte quispiam putare audebit aut dicere apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem, qui, relictis omnibus, Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum gravaret quibus Evangelium praedicabat, suum victum suis manibus transigebat (II Thes. II). Ubi magis impletum est quod ait: Plus omnibus illis laboravi (I Cor. XV); et adjunxit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (Ibid.). Ut hoc quoque appareat Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque (0923A)adeo plus omnibus illis laborare, ut neque cessaret ab Evangelio praedicando, neque tamen ex Evangelio, sicut illi, sustentaret hanc vitam, cum id per tot gentes, in quibus Christi nomen non fuerat prophetarum, multo latius atque fertilius seminaret. Ubi ostendit ex Evangelio vivendi, hoc est victum habendi, non necessitatem apostolis impositam, sed potestatem datam. Quam potestatem commemorat idem Apostolus dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi, inquit, hac potestate (I Cor. IX). Et paulo post: Qui altari serviunt, inquit, altari compartiuntur. Sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem (0923B)nullo horum usus sum (Ibid.). Satis igitur apertum est, non imperatum, sed in potestate apostolis positum, ut aliunde non viverent, nisi ex Evangelio, et ab eis quibus Evangelium praedicando, spiritalia seminabant, carnalia meterent, hoc est, carnis hujus sustentaculum sumerent, et tanquam milites Christi stipendium debitum acciperent, sicut a provincialibus Christi. Unde idem ipse miles egregius paulo superius de hac re dixerat. Quis militat suis stipendiis unquam (I Cor. IX)? quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam profecto cum caeteris Evangelii praedicatoribus habebat, non cum caeteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas, doctrina ejus quasi (0923C)venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor; quanto magis beatus Petrus, qui jam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens illud tempus aliud unde viveret, non invenit? Sed respondebit quispiam: Et cur non invenit, cum Dominus promiserat dicens: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI)? Prorsus etiam sic Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit, qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam, qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum, ut simul et praedicatores Evangelii sui pasceret, et ipsum Evangelium tanto sacramento quod (0923D)erat de numero piscium commendaturus augeret?

Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum illo erant: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt navem, et illa nocte nihil apprehenderunt, usque Et cum tanti essent, non est scissum rete. Hoc est magnum sacramentum in magno Joannis Evangelio, et ut vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerint in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isto suo septenario numero fidem significant temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod mane facto Jesus stetit in littore, quia etiam littus finis est (0924A)maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit, et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus: quod ipse Dominus aperuit, ubi alio loco de sagena in mare missa similitudinem dedit, et eam trahunt, inquit, ad littus. Quo littus quid esset exponens ait: Sic erit in consummatione saeculi (Matth. XIII). Sed illa verbi est, non rei gesta parabola. Re autem gesta, sicut hoc loco, qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud fecit initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium bonos et malos significare quos nunc habet Ecclesia, istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum completa in fine hujus saeculi (0924B)resurrectione mortuorum. Denique ibi Dominus non sicut hic in littore stabat, quando jussit pisces capi, sed ascendens in unam navem quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam (Luc. V). Et illic quod captum est piscium, in naviculis fuit, non sicut hic rete traxerunt in terram. His signis, et si qua aliqua potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem Domini factum est, quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos; nec in sinistram, ne solos malos, sed indifferenter: Laxate, (0924C)inquit, retia vestra in capturam, ut permistos intelligamus bonos et malos. Hic autem: Mittite, inquit, in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram solos bonos. Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur; hic vero, quoniam tunc jam in illa summa pace sanctorum nulla erant schismata, pertinuit ad evangelistam dicere: Et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete, tanquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo navigia mergerentur, id est, in submersionem premerentur. Non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim existunt in Ecclesia tanta quae gemimus, (0924D)nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Quid est, et jam non valebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id est, ad dexteram, et intra Christiani nominis retia defunguntur, non nisi in littore, id est, in fine saeculi, cum resurrexerint, apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia, ut in navem refunderent quos ceperant pisces, sicut de illis factum est quibus rete diruptum, et naviculae pressae sunt. Habet istos dextros Ecclesia post finem vitae hujus in somno pacis, velut in profundo latentes, (0925A)donec ad littus rete perveniat, quod trahebatur quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus naviculis, propter circumcisionem et praeputium, hoc isto loco ducentis cubitis existimo figuratum propter utriusque generis electos, et circumcisionis, et praeputii, tanquam centum et centum, quia in summa centenaria numerum ad dexteram transiit. Postremo in illa piscatione numerus non exprimitur, tanquam illud ibi fiat quod praedictum est per Prophetam: Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). Hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres. Cujus numeri ratio, Domino adjuvante, reddenda est. Si enim numerum constituamus qui legem significet, quid erunt nisi decem? (0925B)Decalogum quippe legis, id est, decem novissima illa praecepta, digito Dei in duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta (Exod. XXXI), certissimum est nobis. Sed lex, quando non adjuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo in littera est. Propter hoc enim maxime ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III). Accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quam non vivificat spiritus; sed ut operemur praecepta legis, non viribus nostris, sed gratia Salvatoris. Cum autem accedit ad legem gratia, id est, ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe numero, id est, septenario, significari Spiritum sanctum, advertenda litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enim sanctitas (0925C)vel sanctificatio ad centum proprie pertinet spiritum. Unde cum et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est (Joan. IV), et Pater sanctus, et Filius sanctus sit, proprio tamen nomine amborum, Spiritus vocatur Spiritus sanctus. Ubi ergo primum in lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non enim sanctificavit Deus diem primum, in quo fecit lucem, aut secundum, in quo fecit firmamentum, aut tertium, in quo discrevit mare a terra, et terra herbam lignumque produxit, aut quartum, in quo sidera sunt creata, aut quintum, in quo animalia quae in aquis vivunt, et in aere volitant, aut sextum, in quo terrestris anima viva, et ipse homo; sed sanctificavit (0925D)diem septimum, in quo requievit ab operibus suis (Gen. II). Convenienter igitur septenario numero significatur Spiritus sanctus. Isaias autem Propheta: Requiescet in eo, inquit, spiritus Domini (Isai. XI), eumque deinceps commendans ab opere vel munere septenario, Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et implebit illum spiritus timoris Domini (Ibid.). Quid? in Apocalypsi nonne septem spiritus Dei dicuntur (Apoc. I), cum sit unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII)? Sed operatio septenaria unius spiritus sic appellata est ab eodem spiritu qui scribenti adfuit, ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque legis denario Spiritus sanctus per septenarium numerum (0926A)accedit, fiunt decem et septem: qui numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus crescens, usque ad centum quinquaginta tres pervenit. Ad unum enim si adjicias duo, fiunt utique tres: his si adjicias tres, et quatuor, fiunt omnes decem. Deinde si addas omnes numeros qui sequuntur, usque ad decem et septem, ad supradictum numerum summa perducitur. Id est, si ad decem quo ab uno usque quatuor perveneras, addas quinque, et fiant quindecim; his si addas sex, et fiant viginti unus; his si addas septem, et fiant viginti octo, his si addas octo, et novem et decem, et fiant quinquaginta quinque; his si addas undecim et duodecim et tredecim, et fiant nonaginta unum; his rursum quatuordecim et quindecim et sedecim, (0926B)et fiant centum triginta sex; huic numero adde illum qui restat de quo agitur, id est, decem et septem, et piscium numerus ille complebitur. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur aeternam, qui numerus ter habet etiam quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis. Quinquagenarius autem, multiplicatis septem per septem, et unius adjectione, completur. Nam septies septem fiunt quadraginta novem. Unus autem additur, ut eo significetur unum esse qui per septem, propter operationem septenariam demonstratur. Et novimus Spiritum sanctum post ascensionem Domini quinquagesimo die missum, quem discipuli jussi sunt exspectare promissum (Act. I, II; Luc. XXIV). Non igitur (0926C)frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est, et centum quinquaginta tres, et magni. Sic enim scriptum est: Et traxerunt rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V), daturus utique Spiritum, per quem lex possit impleri, tanquam septem additurus ad decem, paucissimis verbis interpositis, ait: Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Ibid.). Iste ergo poterit pertinere ad numerum piscium magnorum; minimus autem ille, qui solvit factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia et ipsa dicitur regnum coelorum, propter (0926D)quod ait: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII), ubi vult intelligi etiam bonos et malos, quos dicit in littore vel in fine saeculi separandos. Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros, cum dixisset: Minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V), continuo subjecit: Dico autem vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Ibid.). Consequens est ergo, ut qui minimus est in regno coelorum qualis nunc est Ecclesia, non intret in regnum coelorum (0927A)qualis tunc erit Ecclesia, quoniam docendo quod solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent non pertinebit; et ideo non erit in numero piscium magnorum, quoniam qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Ibid.); et quia hic magnus erit, ideo ibi minimus ille non erit. Usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui ibi minor est, major sit eo quo hic nemo major est. Sed tamen hic qui magni sunt, id est, qui in hoc regno coelorum ubi sagena congregat bonos et malos, faciunt bona quae docent, ipsi erunt in illa regni coelorum aeternitate majores, quos isti ad dexteram, et ad resurrectionem vitae pertinentes indicant pisces. Potest etiam si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Jesum Christum (0927B)facta est, ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae, et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis significetur, ducanturque tria septies, quia Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus sancti de virgine natus est. Haec sunt tria, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Septies autem ipse homo temporali dispensatione susceptus, ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, vel tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiae, cui ille caput est. Ac ipsa Ecclesia propter animam et corpus in eodem septenario numero reperitur. Ducantur itaque viginti unum item septies propter eos qui per hominem dominicum liberantur, et fiunt simul CXLVII, cui additur senarius (0927C)numerus signum perfectionis, quia partibus suis quae illum metiuntur, constat ita ut nihil minus, nihil amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum quod habes sexies, et duo, quae habet ter, et tria, quae habet bis, quae simul ducta unum, et duo, et tria, sex fiunt. Quod fortassis ad illud etiam sacramentum pertineat, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua (Gen. II). Ad centum igitur et quadraginta septem cum sex addideris, quod signum perfectionis est, fiunt centum quingenta tria: qui numerus piscium invenitur posteaquam jussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores, qui ad sinistram pertinent, non inveniuntur. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis, quod pro (0927D)nobis temporaliter gestum est, ascendit in coelum, et post alios quadraginta dies misit Spiritum sanctum, quo perficerentur spiritualiter ad invisibilia capienda, qui visibilibus temporalibusque crediderant, ipsis, videlicet, decem diebus, post quos misit Spiritum sanctum, eamdem perfectionem, quae per Spiritum sanctum confertur, denario indicans. Ergo quoniam perfectio, quae fit per Spiritum sanctum, quandiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa temporali dispensatione copuletur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed jam purgatam atque perfectam, quae temporalis dispensationis fidem, atque aeternitatis futurae spem charitate amplectitur, (0928A)id est, quasi quadragenarium numero denario copulat. Haec autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, quia ex tribus generibus hominum eligitur, Judaeis, gentibus, et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ad centenarium et quinquagenarium pervenit; quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta; quo cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse, quod in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti lavacro regenerationis abluitur, fiunt centum quinquaginta tria; qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia, et ideo magnos, id est, perfectos, et regno coelorum aptos habet; ubi jam conquiescente dispensatione, quae quadragenario (0928B)numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt. Peracta quippe illa piscatione, dixit eis Jesus:

Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, Tu quis es? scientes quia Dominus est. Si ergo sciebant, quid opus erat, ut interrogarent? Si autem non opus erat, quare dictum est Non audebant, quasi opus esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est: Tanta erat evidentia veritatis qua Jesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed ne dubitare quidem nullus auderet, quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est: Nemo audebat interrogare. Tu quis es? ac si diceretur: Nemo audebat dubitare quin ipse esset.

(0928C)Et venit Jesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem similiter. Ecce dictum est etiam quid pranderint; de quo prandio aliquid suave ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. Superius narratum est quod isti discipuli quando descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Ubi non est intelligendum etiam panem fuisse superpositum prunis, sed tantum subaudiendum, viderunt: quod verbum si repetamus ex loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Jubente etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant. Quod eos fecisse, quamvis a narrante non (0928D)est expressum, tamen Dominum jussisse non tacitum est; ait enim: Afferte de piscibus quos nunc prendidistis. Et utique jubente illo eos non fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem discipulis suis, de pisce, scilicet, quem prunis superpositum viderant, huic adjungens ex illis quos ceperant. De pane quidem nihilominus eos vidisse narratum est. Piscis assus, Christus est passus: ipse et panis qui de coelo descendit. Huic concorporatur Ecclesia ad participandum beatitudinem sempiternam. Propter quod dictum est: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc, ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra universitas intelligi figurata, (0929A)tanto sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Hoc Domini prandium est cum discipulis suis, quo Joannes Evangelium suum, cum haberet de Christo alia multa quae diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium et eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc prandium.

Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus, id est, primo die cum resurrexit, et post dies octo quando discipulus Thomas vidit et credidit, et hodie (0929B)quando hoc de piscibus fecit. Post quot autem dies id fecerit, dictum non est. Nam ipso primo die non semel visus est, sicut evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant, sed, sicut dictum est, numerandae sunt manifestationes ejus, ut ista sit tertia. Prima quippe habenda est eademque una, propter unum diem quotiescunque se, et quibuscunque et die illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo; et haec tertia; et deinde quoties voluit, usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis non scripta sint omnia.

Cum ergo prandisset, dicit Simoni Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? etc. Hunc invenit exitum ille negator, et amator praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo (0929C)coronatus. Hunc invenit exitum, ut pro ejus nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Faciet ejus resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur. Praeposterum fuit quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem veritas. Animam suam positurum se pro Christo Petrus putabat, pro liberatore liberandus, cum Christus venisset animam suam positurus pro suis omnibus, in quibus erat et Petrus, quod ecce jam factum est. Nunc jam firmitas cordis ad suscipiendam mortem pro nomine Domini vera ipso donante (0929D)sumatur, non falsa nobis errantibus praesumatur. Nunc est ut vitae hujus non metuamus interitum, quia, resurgente Domino, vitae alterius praecessit exemplum. Nunc est, Petre, ut mortem non timeas: vivit quem mortuum dolebas; et quem pro nobis mori carnali amore prohibeas, ausus es praevenire doctorem, formidasti ejus persecutorem. Jam pretio pro te fuso, nunc est ut sequaris emptorem (Matth. XVI), et sequeris omnino utque ad mortem crucis. Verba ejus audisti, quem jam veracem probasti. Passurum te ipse praedixit, qui te praedixerat negaturum. Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas (0930A)oves pasci. Redditur negationi trinae trina confessio ne minus amori lingua serviat, quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens quam vita praesens. Sic amoris officium, pascere dominicum gregem, si fuit timoris indicium negare pastorem. Qui hoc animo pascunt oves Christi, ut suas velint esse, non Christi, se convincuntur amare, non Christum, vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi charitate. Contra hoc ergo vigilat toties inculcata ista vox Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Jesu Christi (Philipp. II). Nunquid est aliud Diligis me? pasce oves meas, quam si diceretur: Si me diligis, non te, pascere te, cogita oves meas; et sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam (0930B)meam in eis quaere, non tuam; Dominum meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eorum societate qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos amantes, et caetera quae huic malorum initio connectuntur (II Tim. III). Quod vitium maxime cavendum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quaerant, non quae Jesu Christi, et in usus cupiditatum suarum conferant, pro quibus sanguis fusus est Christi. Cujus amor in eo qui pascit oves ejus, in tam magnum debet spiritualem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, et quando cum Christo vivere volumus. Nam et apostolus Paulus dicit se habere concupiscentiam dissolvi et esse cum Christo: ingemiscit tamen gravatus, et non vult spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur (0930C)mortale a vita (Philip. I). Et huic Dominus dilectori suo.

Cum senueris, inquit, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis. Hoc enim dixit ei, significans qua morte clarificaturus erat Deum. Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet non quo vis, sed quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique crucifigendus, quo nollet est ductus. Nam crucifixus, non quo nolebat abiit, sed potius quo volebat. Solutus quippe a corpore, volebat esse cum Christo; sed, si fieri posset, praeter mortis molestiam, vitam concupiscebat aeternam: ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea volens eductus est. Nolens ad eam venit, (0930D)sed volens eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut cum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est: Cum senueris, duceris quo non vis. Quem quidem affectum propter nos consolandos etiam in se transfiguravit ipse Salvator dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI); qui utique mori venerat, et habebat mortis necessitatem, sed voluntaria potestate positurus animam suam, et rursus eadem potestate sumpturus. Sed molestia quantacunque sit mortis, debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille qui, cum sit vita nostra, etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel parva molestia, (0931A)non esset tam magna gloria martyrum. Sed si pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis, ex ipsis ovibus tam multos martyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritate certare, et usque ad sanguinem adversus peccatum, quibus oves ipsas pascendas, hoc est, docendas regendasque, committit? Ac per hoc praecedente passionis ejus exemplo, quis non videat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum multae etiam imitatae sunt oves? sub quo pastore uno, in grege uno, et pastores ipsi sunt oves. Omnes quippe fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus, quia et ipse ut pro nobis pateretur ovis est factus. Cum ergo praenuntiasset Dominus Petro qua morte clarificaturus esset Deum, dicit ei: Sequere me, etc., usque Sed si eum (0931B)vólo manere donec veniam, quid ad te? Cur enim dicitur Petro Sequere me, nec dicitur caeteris qui simul aderant, et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur? Et si ad passionem intelligendum est, nunquid solus pro Christiana veritate passus est Petrus? nonne ibi erat in illis septem alius filius Zebedaei, frater Joannis, qui post ejus ascensionem ab Herode manifestatur occisus? Verum aliquid dixerit, quoniam non est Jacobus crucifixus, merito dictum esse Petro sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut Christus, expertus est. Si hoc et nihil aliud quod sit convenientius potuerit inveniri, cur ergo de Joanne dictum est: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? et repetitum est, Tu me sequere, tanquam ille ideo non sequeretur, (0931C)quoniam eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud dictum esse credat, quam quod fratres crediderunt, qui tunc erant, quod scilicet non esset discipulus ille moriturus, sed donec Jesus veniret, iste maneret in vita? Sed hanc opinionem Joannes ipse abstulit, non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim subjungeret:

Non dixit Jesus, non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret? Sed cui placet, adhuc resistat, et dicat verum esse quod ait Joannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus verbis, qualia eum dixisse narravit; et asserat Joannem apostolum vivere, atque in illo sepulcro ejus quod est apud Ephesum, dormire potius eum, quam (0931D)mortuum jacere contendat, assumatque in argumentum quod illic terra sensim scatere et quasi ebullire perhibetur, atque hoc ejus anhelitu fieri, sive constanter, sive pertinaciter, asseveret. Non enim possunt deesse qui credant, si non desunt qui etiam Moysen asserant vivere, quia scriptum est, ejus sepulcrum non inveniri (Gen. XXXIV), et apparuit cum Domino in monte ubi et Elias fuit (Matth. XVII), quem mortuum legimus non esse, sed raptum (IV Reg. II). Quasi Moysi corpus non potuerit alicubi sic abscondi; ut prorsus homines lateret ubi esset, atque inde ad horam divinitus excitari, quando cum Christo Elias et ipse sunt visi, sicut ad horam multa sanctorum corpora surrexerunt quando passus (0932A)est Christus, et post ejus resurrectionem apparuerunt multis in sancta, sicut scriptum est, civitate (Matth. XXVII). Sed nunquid hinc tanta ista solvitur quaestio, si magno miraculo, qualia potest facere Omnipotens, tandiu vivum corpus in sopore sub terra est, donec veniat terminus saeculi? Quinimo fit amplior et difficilior, cur discipulo Jesus quem prae caeteris diligebat, in tantum ut supra pectus ejus discumbere mereretur, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum, cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam ab onere ipsius corporis solverit, eique concesserit quod apostolus Paulus se concupisse dixit et scripsit, dissolvi et esse cum Christo (Philip. I)? Si autem, quod magis creditur, ideo sanctus Joannes ait non dixisse Dominum non (0932B)moritur, ne illis verbis quae dixit hoc voluisse intelligi putaretur, corpusque ejus in sepulcro ejus exanime, sicut aliorum mortuorum, jacet, restat ut si vere ibi sit, quod sparsit fama de terra quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat, ut eo modo commendetur pretiosa mors ejus, quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum pro fide Christi persecutor occidit), aut propter aliquid aliud, quod nos latet, manet tamen quaestio cur dixerit Dominum de homine morituro: Si eum volo manere donec veniam. Illud etiam in his duobus apostolis Petro et Joanne quem non moveat ad quaerendum, cur Joannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus? ubicunque enim se commemorat Joannes, ut nomine suo tacito ipse possit intelligi, (0932C)hoc addit quod eum diligebat Jesus, quasi solum diligeret, ut hoc signo discerneretur a caeteris, quos omnes utique diligebat. Quid ergo nisi amplius se dilectum, cum hoc diceret, volebat intelligi? quod absit ut mendaciter diceret. Quod autem majus dare potuit Jesus majoris erga eum suae dilectionis indicium, quam ut homo cum caeteris condiscipulis suis socius tantae salutis, solus tamen recubuerit super pectus ipsius Salvatoris? Porro quod apostolus Petrus plus aliis dilexerit Christum, possunt quidem documenta multa proferri; sed ut longe in alia non eamus, in ipsius tertiae manifestationis paulo superius lectione quae istam praecedit, satis evidenter apparet, ubi interrogans eum dixit: Diligis me plus his? quod utique sciebat, et tamen interrogabat, (0932D)ut etiam nos qui legimus Evangelium amorem Petri erga Dominum, et illo interrogante, et isto respondente, nossemus. Quod autem in eo quod respondit Petrus, Amo te, non addit plus his; hoc respondit quod de seipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius videre non poterat; sed tamen superioribus verbis dicendo: Etiam, Domine, tu scis, satis et ipse declaravit scientem Dominum interrogasse quod interrogavit. Sciebat igitur Dominus non solum quod diligeret, verum etiam quod plus illis eum diligeret Petrus; et tamen si proponamus quaerentes, quis duorum sit melior, utrum qui plus, an qui minus diligit Christum, quis dubitabit respondere (0933A)eum qui plus diligit esse meliorem? Item si proponamus quis duorum sit melior, utrum quem minus, an quem plus diligit Christus, eum qui plus diligitur a Christo meliorem procul dubio respondebimus. In illa ergo comparatione quam prius proposui, Petrus Joanni, in hac vero altera Joannes anteponitur Petro. Proinde tertiam sic proponimus: Quis est duorum discipulorum melior, qui minus quam condiscipulus ejus diligit Christum, et plus quam condiscipulus ejus diligitur a Christo; an ille quem minus quam condiscipulum ejus diligat Christum? Hic plane cunctatur responsio, et augetur quaestio. Quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, (0933B)facile responderem, si justitiam liberatoris nostri minus eum diligentis a quo plus diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum defenderem perviderem. Aggrediar tamen de solvenda quaestione tam ingenti, pro viribus quas ipse donaverit, disputare. Hucusque enim proposita est, non exposita. Exponendae vero ejus hoc sit exordium, ut meminerimus in hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam (Sap. IX), vitam nos miseram vivere, sed qui jam redempti per Mediatorem sumus, et Spiritum sanctum pignus accepimus, beatam vitam in spe habemus, etsi re ipsa nondum tenemus. Spes autem quae videtur non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Hanc (0933C)itaque vitam, de qua scriptum est: Nunquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII)? in qua quotidie clamamus ad Deum: Libera nos a malo (Matth. VI), cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis, quamvis ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa peccati; productior est enim poena quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Haec est istorum dierum, quos in hac mortalitate agimus malos, quamvis in eis diligamus videre dies bonos, flenda quidem, sed non reprehendenda conditio (Psal. XXXIII). Venit enim de ira Dei justa, de qua Scriptura legens: Homo, inquit, natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae (Job. XIV). In hac ira sua continens, sicut scriptum (0933D)est, miserationes suas Deus (Psal. LXXVI), praeter alia solatia miserorum quae generi humano praebere non cessat, misit Filium suum unigenitum, per quem creavit universa, ut manens Deus fieret homo, ut esset mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: in quem credentes, per lavacrum regenerationis soluto reatu omnium peccatorum, liberarentur a damnatione perpetua, et viverent in fide, et spe, et charitate. Et quia in ipso quoque ambulantes, non sunt sine peccatis, quae de hujus vitae infirmitate subrepunt, dedit eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adjuvaretur oratio, ubi eos dicere docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa: cujus Ecclesiae (0934A)Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus Christianus, abundantiore gratia unus idemque primus apostolus. Sed quando ei dictum est: Tibi dabo claves regni coelorum: quod ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI), universam significabat Ecclesiam, quae in hoc saeculo diversis tentationibus, velut imbribus, fluminibus, et tentationibus qua utitur [ F. quibus quatitur], non cadit, quoniam fundata est super petram, unde Petrus nomen accipit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a Petra; sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus: (0934B)Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, quia dixerat Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi; super hanc ergo, inquit, petram, quam, confessus est, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus (I Cor. X), super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum accepit in Petro, id est, potestatem, solvendi ligandique peccata. Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est, per significationem Petrus in petra, qua significatione intelligitur Christus petra, Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia, quam significabat Petrus, quandiu degit in malis, amando et sequendo (0934C)Christum, liberatur a malis. Magis autem sequitur in eis, qui certant pro veritate usque ad mortem. Sed universitati dicitur Sequere me; pro qua universitate passus est Christus, de quo dicit idem Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II). Ecce propter quod ei dictum est Sequere me. Est autem alia vita immortalis, quae non est in malis. Ibi facie ad faciem videbimus, quod hic per speculum et in aenigmate videtur (I Cor. XIII), quando multum in concupiscenda veritate proficitur. Duas itaque vitas sibi divinitus praedicatas et commendatas novit Ecclesia, quarum una est in fide, altera in specie; una in tempore peregrinationis, altera in aeternitate (0934D)mansionis; una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis; una declinat a malo, et facit bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum quo fruatur bonum; una cum hoste depugnat, altera sine hoste regnat; una carnales libidines frenat, altera spiritalibus delectationibus vacat; una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata, ut sua sibi ignoscantur, ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscit ignosci; una bona et mala discernit, altera quae bona sunt cernit. Ergo una bona est, sed adhuc misera, altera melior, et beata. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Joannem. Tota hic agitur ista usque (0935A)in hujus saeculi finem, et illic invenit finem; differtur illa complenda post hujus saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet finem. Ideo dicitur huic Sequere me; de illo autem: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. Quid enim et hoc, quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest: Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo, inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Sequitur enim Christum perveniens usque ad mortem pia plenitudo patientiae; manet autem donec veniat Christus, tunc manifestanda plenitudo scientiae. Hic quippe tolerantur (0935B)mala hujus mundi in terra morientium, ibi videbuntur bona Domini in terra viventium. Quod enim ait: Volo enim manere donec veniam, non sic intelligendum est quasi dixerit remanere, vel permanere, sed exspectare: quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum venerit Christus, implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est, Tu me sequere, nisi nunc agatur, nec pervenietur ad illud quod exspectatur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo. At ipse nos minus diligit quales nunc sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi vero amplius nos diligit, quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus. Nec ob aliud hic nos diligit, nisi ut sanet, (0935C)et transferat ab iis quae non diligit. Hic ergo minus, ubi non vult, remaneamus; ibi amplius, quo vult, transeamus, et unde non vult pereamus. Amet ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur ab eo Joannes, ut in illa immortalitate servemur. Sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius Joannem quam Petrum amaverit Christus, non cur amplius Petrus quam Joannes amaverit Christum. Neque enim sic plus nos diligit Christus in futuro saeculo (ubi cum illo sine fine vivemus) quam in isto, unde eruimur, ut illic semper simus; et propterea nos tunc eum minus dilecturi non sumus, quando meliores erimus, cum meliores utique, nisi amplius eum diligendo, nullo modo esse possimus. Cur ergo Joannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam (0935D)vitam significabat in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est, Volo eum manere, id est, exspectare, donec venio, quoniam et ipsum amorem, qui tunc amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse venerit, habeamus? Nam sicut in Epistola sua idem dicit Apostolus: Nondum apparuit quod erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Tunc ergo amplius quod videbimus, diligemus. Ipse autem Dominus illam quae futura est vitam nostram, qualis in nobis futura sit, sciens praedestinatione, plus amat, ut ad eam nos amando perducat. Quocirca, quoniam universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. (0936A)XXIV), miseriam nostram praesentem novimus, quia sentimus; et ideo misericordiam Domini, quam nobis de miseria liberandis exhiberi volumus, plus amamus, eamque quotidie maxime peccatorum remissione poscimus et habemus. Hoc per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis enim contemplationem, qualis tunc futura est, minus amamus, quia nondum novimus, nec habemus. Haec per Joannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et ad ejus in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec veniat Dominus, exspectantem, sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum. Nemo istos tamen insignes apostolos separat; et in eo (0936B)quod significabat Joannes, ambo futuri erant. Significando sequebatur iste, manebat ille. Credendo autem ambo mala praesentia hujus miseriae tolerabant. Ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda: quas duas vitas Petrus et Joannes, figuraverunt, singuli singulas, verum et in hac temporaliter ambulaverunt ambo per fidem, et illa in aeternum fruentur ambo per speciem. Omnibus igitur sanctis ad Christi corpusinseparabiliter pertinentibus, propter hujus vitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et solvenda peccata, claves regni coelorum primus apostolorum Petrus accepit, eisdemque omnibus sanctis, (0936C)propter vitae illius sacratissimae quietissimum sinum, super pectus Christi Joannes evangelista discubuit, quoniam nec iste solus, sed universa Ecclesia ligat solvitque peccata; nec ille de Christi divinitate, et de totius divinitatis Trinitate atque unitate sublima (quae in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo atque aenigmate contuenda sunt) quae praedicando ructaret de fonte dominici pectoris solus bibit, sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro sua cujusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. Sunt qui senserint, et hi quidem non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Joannem apostolum propterea plus amatum, quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte (0936D)pueritia castissimus vixerit. Hoc quidem in Scripturis canonicis non evidenter apparet; verumtamen id quoque multum adjuvat congruentiam hujusce sententiae, quod illa vita per eum significata est, ubi non erunt nuptiae.

Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt autem, inquit, et alia multa quae fecit Jesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse quae in eo scribi quo modo possent, si scripta non ferret, sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent; quamvis, salva rerum (0937A)fide, plerumque verba excedere videantur fidem, quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita, exponitur, sed quando id quod apertum est, vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est, vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum Graeco nomine hyperbolem (0938A)vocant, qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis litteris invenitur, ut est: Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII), et: Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psal. LXVII), et multa hujusmodi, quae Scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi, de quibus operosius disputarem, nisi, evangelista terminante Evangelium suum, etiam compellerer meum terminare sermonem.