In Evangelium Joannis (Alcuinus)

This is the stable version, checked on 14 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Evangelium Joannis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 100


CAPUT PRIMUM. In principio erat Verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia. Ioannes missus est ante eum, qui recipientes se facit filios Dei per gratiam

1 VERS. 1. - In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
2 « Neque enim frustra beatus Ioannes, dilectus Domini discipulus, in coena supra pectus Iesu recubuisse perhibetur.
3 Sed per hoc typice docetur, quia coelestis haustum sapientiae caeteris excelsius [Beda, excellentius] de sanctissimo eiusdem pectoris fonte potaverit.
4 Unde ex [Ms., et] merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur (Ezech. I).
5 Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus.
6 Et caeteri evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino, qui, temporalem eius generationem pariter et temporalia facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate dixerunt.
7 Hic autem quasi ad coelum volat cum Domino, qui, perpauca de temporalibus eius actis edisserens, aeternam divinitatis eius potentiam, per quem [Ms., quam] omnia facta sunt, sublimius mente volando et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscendam scribendo contradidit.
8 Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Ioannes eumdem in principio iam fuisse testatur discens: » In principio erat Verbum.
9 Quod duobus modis intelligitur.
10 Nam Pater principium est, quasi dixisset: In Patre.
11 In Patre est Filius, quem Verbum nominavit iste evangelista.
12 Nec nos movere debet quod in sequentibus huius Evangelii, Iudaeis interrogantibus quis esset ipse Deus, Dei Filius respondit, Principium, qui et loquor vobis (Ioan. VIII, 25).
13 Si enim Filius principium est [Al., Si enim Filius generatus non esset a Patre], qui habet Patrem, quanto facilius Deus Pater intelligendus est esse principium, qui habet quidem Filium, cui Pater sit; Filius enim, Patris est Filius; et Pater utique Filii Pater est, et Pater Deus, sed non de Deo Deus; Filius verus [Ms., Filius vero] Deus de Deo est.
14 Et Pater dicitur lumen, sed non de lumine: Filius dicitur lumen, sed lumen de lumine.
15 Sic Pater principium, sed non de principio: Filius principium, sed a principio principium.
16 Quod enim erat in principio, non finitur tempore, non principio inchoatur [Ms. et Beda, nec principio praevenitur, om. lin. seq.].
17 Filius principium non finitur tempore, non principio praevenitur, sive ad creaturarum principium vel temporum velis referre quod ait: In principio erat Verbum.
18 Quidquid creaturarum, quodcunque principium habuit ut esset, erat tunc Verbum Dei, per quod facta sunt omnia.
19 Ideo quater dicit evangelista, Erat, erat, erat, erat, ut intelligeres omni tempore [Ms., omnia tempora] praevenisse coaeternum Deo Patri Verbum.
20 « Alii evangelistae inter homines subito apparuisse Dei Filium demonstrant [Beda, commemorant]; beatus Ioannes apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum.
21 Alii eum verum hominem, ille ipsum verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum.
22 Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens (VERS. 2): Hoc erat in principio apud Deum.
23 » Si etiam superius principium ad Patrem referri [Ms., referre] placet, et hoc sequens principium ad creaturas, intelligitur aeternaliter Verbum, id est Filium, esse [Ms. et Beda, Filium Dei esse] in Patre, et omne creaturarum principium sua essentia praeire.
24 « Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum Deus fecerit, docet, dicens (VERS. 3): Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
25 Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est.
26 Et ne quis audiens factam per Dei Filium creaturam, mutabilem credat eius voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam, quam ab aeterno nunquam ante fecisset; manifeste docet Evangelista, factam quidem in tempore creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando et qualis crearetur, semper fuisse dispositum, et hoc est quod ait: VERS. 4. - Quod factum est, in ipso vita erat.
27 Id est, quod factum in tempore, sive vivum, sive vita carens apparuit, omne hoc in spiritali factoris ratione quasi semper vixerat, et vivit; non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando creavit [Ms., crearet]; qualiter creatum gubernet, ut maneat; ad quem finem singula quae creavit perducat.
28 » Ideo ita distinguendum et subinferendum est, quasi alia voce, In ipso vita erat.
29 Quia quidquid per ipsum factum est, etiam et in ipso vivit.
30 Sicut ars in animo artificis vivit, licet arca vel aliud aliquid ab ipso factum, pereat.
31 Sequitur: « Et vita erat lux hominum.
32 Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem tantum, ut sapere possit, illuminat.
33 Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, percipere sapientiam possunt, animalia non possunt.
34 Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14).
35 Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subiunxit et de his qui, ab humanae conditionis honore procul recedentes, comparati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis, atque ideo recte veritatis luce privantur.
36 VERS. 5. - Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
37 Lux quippe est hominum Christus, quia omnia, quae illuminari merentur, corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat.
38 Tenebrae autem stulti sunt et iniqui quorum caeca praecordia, lux aeternae sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit, quamvis ipsi radios eiusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint; veluti si quilibet caecus iubare solis perfundatur, nec tamen ipse solem, cuius lumine perfunditur, aspiciat; » talibus divina consuluit misericordia, qualiter pervenire possint, ut illam veram lucem cernerent, et essent filii lucis, qui fuerunt filii tenebrarum.
39 Et huius cognitionis initium fuit, quod sequitur: VERS. 6, 7. - « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
40 Non ait, ut omnes crederent in illum.
41 Maledictus enim homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Ierem. XVII, 5).
42 Sed ut omnes, inquit, crederent per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent in lucem, quam necdum videre noverant, Dominum videlicet Iesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit [Ms., ambulat] in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12).
43 Sequitur: VERS. 8, 9. - Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine; erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in [hunc] mundum.
44 Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14).
45 Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
46 Sed multum distat inter lucem quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos qui participationem verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum in se ipsa lucere, sed et sua praesentia, quoscunque attigerit, illustrare sufficit.
47 Ad huius comparationem verae lucis, non tantum minores quilibet electi, verum etiam ipse Ioannes, quo maior inter [natos] mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim [Al., Ioannes enim], ut scriptum est: Erat lucerna ardens, et lucens (Ioan. V, 35).
48 Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione.
49 Gratiam vero lucis pectoribus infundere, solius est eius de quo dicit: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in [hunc] mundum; omnem videlicet, qui illuminatur, sive naturali ingenio, seu sapientia divina.
50 Sicut enim nemo a se ipso esse, ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. I, 1).
51 Cuius utramque naturam, et divinam videlicet qua semper ubique totus manet, et humanam ex qua in tempore natus, loco inclusus apparuit, consequenter evangelista descripsit, dicens: VERS. 10, 11. - In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
52 In propria venit, et sui eum non receperunt.
53 In mundo [quippe] erat, et mundus per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suae praesentia maiestatis, sine labore regens et sine onere continens quod fecit.
54 Et mundus eum non cognovit.
55 Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
56 Mundum namque hoc in loco dicit homines, mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae, ab agnoscenda creatoris sui maiestate reflexos.
57 In propria venit, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit.
58 In propria venit, quia in gente Iudaea, quam sibi prae caeteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est.
59 In mundo erat ergo, et in mundum venit.
60 In mundo erat per divinitatem: in mundum venit per incarnationem. Venire quippe et [Ms., vel] abire, humanitatis est; manere et esse, divinitatis.
61 Quia ergo, cum in mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit, dignatus est venire in mundum per humanitatem, ut vel sic eum mundus cognosceret.
62 Sed videamus quid sequitur In propria venit, et sui eum non receperunt.
63 Quem enim in potentia divinitatis cuncta creantem regentemque cognoverant [Beda et ms., non cognoverunt], ipsum in carnis infirmitate, miraculis coruscantem recipere noluerunt.
64 Et quod gravius est, sui eum non receperunt, homines scilicet, quos ipse creavit; Iudaei, quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere venientem magna ex parte recusarunt.
65 Neque enim omnes recusarunt; alioquin nullus esset salvus, et supervacua eius esset incarnatio.
66 Nunc autem multi eum ex utroque populo non credendo [respuerunt, multi credendo] receperunt: de quibus evangelista consequenter insinuat dicens: VERS. 12. - Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius.
67 Consideremus, fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis eius.
68 Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere unus.
69 Descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum Patris sui dare posset, acquireret.
70 Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere; hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat; ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriaeque suae faceret cohaeredes, qui, quod ipse semper habebat per naturam, inciperent habere per gratiam.
71 Consideremus, quanta virtus est fidei, cuius merito potestas datur hominibus filios Dei fieri.
72 Unde bene scriptum est, quia iustus ex fide vivit (Heb. II, 4; Rom. I, 17).
73 Vivit iustus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione profertur, sed ea quae per dilectionem operatur.
74 Alioquin fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa (Iacob. II, 17).
75 Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet, curramus [Beda, curremus] omnes, curramus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi.
76 Videamus quod dicitur: Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; Quotquot, inquit, receperunt eum.
77 Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
78 Quo autem ordine credentes filii Dei possunt fieri, et quantum haec generatio a carnali distet, subsecutus evangelista designat.
79 VERS. 13. - Qui non ex sanguinibus, inquit, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
80 Carnalis quippe nostra singulorum generatio, ex sanguinibus, id est, ex semine maris et feminae, a coniugii duxit originem complexu.
81 At vero spiritalis Spiritus sancti gratia ministratur, quam carnaliter distinguens Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.
82 Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est de spiritu, spiritus est (Ioan. III, 5, 6).
83 Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei cohaeredem Christi posse fieri, dat exemplum evangelista, quia et ipse Filius Dei homo fieri, et habitare inter homines dignatus sit, ut humanae particeps existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae donaret esse participes.
84 VERS. 14. - Et Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis.
85 Quod est dicere, et Filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus est.
86 Solet namque Scriptura modo animae, modo carnis vocabulo, totum designare hominem; animae videlicet, ut scriptum est: Quia descendit Iacob in Aegyptum, in animabus septuaginta (Deut. X, 22); carnis vero, ut rursus scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6).
87 Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid potest; sed hic per animam, totus homo, ibi signatur per carnem.
88 Sic ergo hoc in loco, quod dicitur: Et Verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi, quam si diceretur: Et Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam.
89 Ut sicut quisque nostrum unus homo ex carne constat et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate, carne et anima constat: Deus ab aeterno in aeternum existens verus, ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suae personae verum, quem non habuerat.
90 Sequitur: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
91 Gloriam Christi quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem; illi maxime, qui et eius claritatem, ante passionem transfigurati in monte sancto, contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII, 5).
92 Et post passionem, resurrectionis, ascensionisque ipsius gloria conspecta, Spiritus eius sunt dono mirifice refecti.
93 Quibus omnibus manifeste cognoverunt, quod huiusmodi gloria non cuilibet sanctorum, sed illi soli homini, qui esset in divinitate unigenitus a Patre, conveniret.
94 Quod autem sequitur: Plenum gratiae et veritatis.
95 Gratiae plenus erat et est, homo Christus Iesus, cui singulari munere prae caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipi et homo fieri inciperet, verus esset et Deus.
96 Unde et eadem gloriosa semper virgo Maria, non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix recte credenda et confitenda est.
97 Idem veritatis plenus erat et est, ipsa videlicet Verbi divinitate, quae hominem illum singulariter electum, cum quo una Christi persona esset, assumere dignata est; non aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans; sed ipse apud Patrem manens, totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis quam non habebat, suscipiens.
98 » VERS. 15. - « Ioannes testimonium perhibet de ipso.
99 Redemptoris nostri praecursor testimonium de ipso perhibens, celsitudinem humanitatis eius pariter et divinitatis aeternitatem manifesta voce pronuntiat.
100 Clamat enim dicens: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat (Ioan. I, 15).
101 In eo namque quod ait, qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis, qua post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus, et mortem erat passurus insinuat.
102 In eo vero quod subiungit, ante me factus est, sublimitatem eiusdem humanitatis, qua caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat.
103 Quod enim ait, ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, iuxta quod de Ioseph filiis benedicente Iacob scriptum est: Constituitque Ephraim ante Manassen (Gen. XLVIII, 20), ubi recte potuit dicere Manasses, qui post me venit, ante me factus est, id est, qui post me natus est, potentia me regni antecessit.
104 Quemadmodum Ioannes de Domino, qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est, id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit.
105 Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit, cum subiunxit: Quia prior me erat, id est, quia aeternus ante saecula Deus erat, propterea me licet posterior natus, gloria maiestatis etiam in assumpta humanitate praeibit.
106 Exposito autem evangelista praecursoris Domini testimonio quod de illo perhibuerat, reddit statim suae quoque assertionis, quod coeperat, illi testimonium dare.
107 Nam sequitur: VERS. 16. - Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia.
108 Superius namque dixit: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
109 Quod cum praecursoris [Al., praecursor] quoque eius testimonio confirmasset, dicentis: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat, rursus ipse, quod coeperat exsequitur dicens: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia.
110 Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate, quia sicut Apostolus ait: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9); de cuius plenitudine nos omnes (iuxta modum nostrae capacitatis) accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7).
111 De solo namque mediatore Dei et hominum, homine Iesu Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2).
112 Omnes vero sancti non plenitudinem spiritus eius, sed de plenitudine eius, quantum ille donat, accipiunt.
113 Quia alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum.
114 Alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu.
115 Alii operatio virtutum, alii prophetatio [Ms., prophetia], alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
116 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8-11).
117 Quia ergo de plenitudine conditoris nostri, non quidam [Beda, non quiddam], sed omnes, quidquid boni accepimus, habemus, curandum summopere est ne quispiam de bona se sua actione vel cogitatione incautus extollat; ne si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit.
118 Cum autem dixisset evangelista, nos omnes de plenitudine Christi accepisse, confestim subiunxit et ait: Gratiam pro gratia.
119 Geminam ergo nos gratiam accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram vero in futuro.
120 In praesenti quidem fidem, quae per dilectionem operatur; in futuro autem vitam aeternam.
121 Fides quidem [Ms., quippe], quae per dilectionem operatur, gratia Dei est, quia quod credimus, et [Ms., quia ut crederemus, ut] ut diligamus, ut operemur bona quae novimus, non ullis praecedentibus meritis nostris, sed ipso largiente percepimus, qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis (Ioan. XV, 16).
122 Et ut vitam, propter fidem et dilectionem, per opera bona percipiamus aeternam, gratia Dei est; quia ne a bono deviemus itinere, ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11).
123 » Notandum est quod quidam libri habent, Nos omnes accepimus de plenitudine eius, et gratiam pro gratia.
124 Aliquid primo de plenitudine eius accepimus; et postea gratiam pro gratia, id est, de plenitudine eius accepimus remissionem peccatorum; et gratiam, id est, vitam aeternam, pro gratia fidei, quae per dilectionem operatur.
125 Quae omnia ex uno fonte plenitudinis Christi nobis provenire certissimum est.
126 Quid ergo accepimus de plenitudine bonitatis illius? Scilicet remissionem peccatorum, ut iustificemur in fide.
127 Insuper quid? Et gratiam pro gratia, id est pro gratia, in qua, ex fide vivimus, recepturi sumus aliam.
128 Quid tamen, nisi gratiam? hoc est, vitam aeternam.
129 Sequitur: VERS. 17. - « Quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
130 Lex quidem per Moysen data est, in qua quod agendum, quod vitandum sit, coelesti iure decernitur.
131 Sed quod illa praecipit, non nisi gratia Christi completur.
132 Illa siquidem monstrare peccatum, iustitiam docere, et transgressores sui reos ostendere valebat.
133 Porro gratia Christi diffusa per spiritum charitatis in cordibus fidelium facit, ut quod lex praecipit impleatur.
134 Unde illud quod scriptum est, non concupisces, lex est per Moysen, quae iubet [Al., quia iubetur]; sed per Christum fit gratia, quando quod iubetur, impletur.
135 Veritas autem facta est per Christum, quia umbram habebat lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.
136 Et sicut alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X, 11).
137 Sed pro umbra lucem veritatis, pro figura legis ipsam imaginem rerum quae figurabatur, exhibuit Christus, quando data spiritus gratia, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas.
138 Lex per Moysen data est, cum populus aspersione sanguinis agni mundari praeceptus est.
139 Gratia et veritas quae in lege figurabatur, per Iesum Christum facta est, cum ipse passus in cruce, lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
140 Lex per Moysen data est, quia populum praeceptis salutaribus instituit, quae si servaret [Al., instituit si haec servaret], terram repromissionis intraturum et in ea perpetuo victurum promisit; sin alias, prosternendum ab hostibus praedixit.
141 Gratia et veritas per Iesum Christum facta est, quia dato spiritus sui dono, et legem spiritaliter intelligi ac servare posse donavit: et eos qui servant, in veram coelestis vitae beatitudinem, quam terra repromissionis signabat, introducit.
142 Quae sit autem summa gratiae et veritatis, quae per Iesum Christum facta est, evangelista subdendo manifestat: VERS. 18. - Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
143 Nulla etiam gratia maior hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus cognosci, quam ea de qua unigenitus Filius Dei suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Dominum [Ms., Deum] videbunt (Matth. V, 8).
144 Et de qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum, et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3).
145 Quae nimirum beatissima perceptio gratiae et veritatis, quoniam in huius saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum nemo vidit unquam (I Ioan. IV, 2), id est, nemo corruptibili adhuc, et mortali carne circumdatus, incircumscriptam divinitatis potest lucem contueri.
146 Unde manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum, nec videre potest (I Tim. VI, 16).
147 Nemo enim hominum dicitur, id est, nemo humano adhuc habitu aggravatus, humana conversatione caducus.
148 Hinc est enim, quod Moyses, qui Deum, quem in angelo videbat, in ipsa eius natura videre desiderans orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam tuam, audivit: non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet (Exod. XX, 18-20).
149 Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis pervenire debeat, evangelista consequenter exposuit, dicens: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
150 Cui simile est, quod Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Ioan. XIV, 6); et alibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27).
151 Ipsius quippe ducatu ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et Filium, nec non et Spiritum sanctum [unum] Deum et Dominum nosse debemus: quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens nobis, quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad eius contemplationem fidelibus properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit.
152 Ipse sacramentis suae incarnationis nos imbuens, sui nos spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus, adiuvat.
153 Ipse peracto in hominis forma iudicio, novissime [Ms., iudicio novissimo] ad visionem nos divinae maiestatis sublimiter introducet [Ms., introducit] atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit [Ms., enarravit].
154 Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto Patris significat.
155 Neque enim sinus Patris pueriliter est cogitandus, in similitudinem nostri sinus, quem habemus in vestibus; aut putandus est Deus, qui humanorum forma membrorum compaginatus non est, sic sedere quemadmodum nos.
156 Sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit [Ms., dicitur] quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi.
157 Non tunc autem solum enarrabit [Ms., enarravit] unigenitus Filius Deum, id est, sanctae et individuae Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit [Ms., manifestavit] hominibus, cum post universale iudicium omnes pariter electos ad visionem claritatis eius inducet: sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelium perfectorum mox a carnis corruptione [Edit., incorruptione] solutis, implere coeperit, quod promisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
158 Meipsum, inquit, manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua cognoverunt mortalem, in mea tamen [Ms., et Beda, in mea iam] natura, Patri et Spiritui sancto videre possint aequalem.
CAPUT II. Ioannes negat se esse Christum, sed missum se ante ipsum, vocemque clamantis in deserto secundum Isaiam enuntiat.
1 VERS. 19. - Hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es, etc. « Ex his verbis Ioannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset, ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se.
2 VERS. 20. - Et confessus est, et non negavit, et confessus est, quia non sum ego Christus.
3 Sed quia dixit, Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat; ut veritatem loquens, eius membrum fieret cuius sibi nomen fallaciter non usurparet.
4 Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi: quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere.
5 Quisnam sit, continuo exprimit, cum subiungit: VERS. 23. - Ego vox clamantis in deserto.
6 Scitis quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Ioanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et ex ipsa vestra locutione cognoscitis, quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri.
7 Ioannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit.
8 Adventum itaque Dominicum praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium, Patris verbum ab hominibus [Ms., omnibus] auditur; qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Iudaeae, solatium redemptoris annuntiat.
9 Quid autem clamet insinuat, cum subiungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
10 Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur.
11 Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur.
12 Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 23).
13 Quisquis ergo in superbia mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat.
14 Sed adhuc qui missi sunt, percunctantur [Greg., percontantur].
15 VERS. 25. - Quid ergo baptizas, si tu non es Elias, neque Christus, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, evangelista tacite innotuit, cum subiunxit [dicens]: VERS. 24. - Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis.
16 Ac si aperte dicat: Illi Ioannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere.
17 Sed sanctus quisque, etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur.
18 Unde Ioannes quoque ad verba invidiae, praedicamenta respondit vitae.
19 Nam protinus adiungit: VERS. 26. - Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
20 Ioannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora aqua lavat, sed tamen per veniam [Greg., mentem per veniam] non lavat.
21 Cur ergo baptizat, qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret? Et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret, imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium Redemptoris nostri annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit et nesciri; quia per carnem Dominus apparens, et visibilis stetit corpore et invisibilis maiestate.
22 De quo etiam subdidit: Qui post me venit, ante me factus est.
23 Sic namque dicitur: Ante me factus est, ac si dicatur, ante [me] positus.
24 Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante autem factus est, quia mihi praelatus.
25 Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis eius causas aperuit cum subiunxit: Quia prior me erat.
26 Ac si aperte dicat: inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non augustant.
27 Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre generatus: cui quantae reverentiae humilitatem debeat, subdendo manifestat, cum ait: VERS. 27. - Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti.
28 Mos apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret.
29 Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Ioannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est (Ioan. III, 29).
30 Sed quia Ioannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Ioannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam eius calceamenti denuntiat.
31 Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo.
32 Quod tamen intelligi et aliter potest.
33 Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina [Ms., morticinam] nostrae corruptionis assumpsit.
34 Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX, 10).
35 Per Idumeam quippe gentilitas designatur.
36 In Idumeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit.
37 Sed huius incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit.
38 Investigari enim nullatenus potest, quomodo incorporatur [Greg., corporatur] verbum; quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur; quomodo is qui initium non habet, et existit et concipitur.
39 Corrigia vero calceamenti est ligatura mysterii.
40 Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit.
41 Quid est ergo dicere, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum, si mihi ille praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis eius mysterium non apprehendo? » VERS. 28. - Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
42 Bene praecursor Domini nostri in Bethania dicitur baptizasse; nam Bethania domus obedientiae interpretatur; ut demonstraret per obedientiam fidei omnes ad Christi baptisma debere pervenire.
43 Sicut Magis mandatum est per aliam viam reverti in patriam, ita nobis praeceptum est per aliam ad paradisi gaudia pervenire: nam nostri parentes per inobedientiae culpam inde eiecti sunt; nos vero per obedientiae bonum et observationem mandatorum Dei, ad aeternae beatitudinis paradisum pervenire debemus.
44 VERS. 29. - Altera die vidit Ioannes Iesum ad se venientem.
45 Ioannes interpretatur gratia Dei.
46 Altera dies populo Christiano [Ms., populus Christianus] est sub gratia, qui pretioso sanguine Christi redemptus est.
47 Altera dies fuit populo priori sub lege, qui mystice sanguine agni redemptus est a servitute Aegyptiaca.
48 Ille agnus significabat istum agnum, quem praesentem beatus Baptista digito ostendebat, dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
49 Ecce agnus Dei, ecce innocens et ab omni peccato immunis, ut pote qui os quidem de ossibus Adam, et carnem [Beda, et caro] de carne Adam, sed nullam de carne peccatrice traxit maculam culpae.
50 Ecce qui tollit peccata mundi; ecce qui iustus inter peccatores, mitis inter impios, hoc est, quasi agnus inter lupos apparens, etiam peccatores et impios iustificandi habet potestatem.
51 Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine iustificet impios, apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus, argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi (I Petr. I, 18, 19).
52 Sequitur: VERS. 30. - Ioannes testimonium perhibet de Domino.
53 Hic est de quo dixi, post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
54 Post me venit vir, post me natus est in mundo, post me praedicare incipiet mundo; qui ante me factus est, qui me potentia maiestatis tantum, quantum praeconem iudex, quantum sol Luciferum, licet post apparens, antecellit.
55 Quia prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
56 Post me venit vir, tempus humanae nativitatis designat, in quo Ioanne posteriorem Christum intellige; Qui ante me factus est, primatum regiae potestatis, quo etiam angelis praesidet, intuere; quia prior me erat, aeternitatem divinae maiestatis, qua Patri est aequalis, intellige.
57 Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
58 Post me venit humanitate, qui ideo me praecellit dignitate, quia prior me erat divinitate.
59 VERS. 31. - Et ego nesciebam, inquit, eum.
60 Certum est quia sciebat Dominum Ioannes, cui testimonium perhibere missus est, quem iudicem omnium venturum praedicabat, dicens: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. III, 12); a quo Spiritum sanctum dari debere testabatur, ipse vos baptizabit, inquiens, Spiritu sancto; a quo se ipsum ablui desiderabat, dicens: Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me? Quomodo ergo dicit, et ego nesciebam eum, nisi quia eum quem et antea noverat, perfectius iam cum baptizaretur agnovit? Quem mundi Salvatorem et iudicem noverat, huius potentiam maiestatis altius, Spiritu sancto super eum descendente, cognovit.
61 Neque enim dubitandum est, quia beatus Ioannes, cum Spiritum sanctum, licet corporali specie videre; cum vocem Patris, licet corporaliter sonantem, meruisset audire, multum ex hoc visu et auditu profecerit, multum de divinae potestatis excellentia, revelatis oculis mentis, scientiae coelestis acceperit: adeo ut [Beda, acceperit a Deo, ut] ad comparationem intelligentiae qua tunc illustrari coeperat, eatenus illum quantus esset, omnimodis sibi videretur ignorasse.
62 Qui testimonium, in quo [Beda, in quod] missus est, Domino diligenter perhibens adiungit: Sed ut manifestaretur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
63 Quod est aperte dicere: non ideo veni in aqua baptizans, quia peccata mundi baptizando tollere possum, sed ut eum baptizando ac praedicando manifestarem populo Israel, qui in spiritu sancto baptizans, ad tollenda peccata non solum Israel, sed et totius mundi, si ei credere voluerit, idoneus est.
64 Propterea veni ego in aqua [Al., in poenitentiam] baptizans, ut sic baptizando, illi viam pararem, qui baptizaret in remissionem peccatorum.
65 VERS. 32. - Et testimonium perhibuit Ioannes dicens, quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Bene autem [in] columbae specie descendit super Dominum Spiritus, ut discant fideles non aliter se membra eius fieri; non aliter eius Spiritu se posse repleri, nisi simplices fuerint, nisi veram cum fratribus habuerint pacem, quam significant oscula columbarum.
66 Habent autem oscula et corvi, sed laniant, quod columbae omnimodo non faciunt: significantes eos, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum (Psal. XXVII, 3).
67 Columbae autem natura, quae laniatu innocens est, illis aptissime congruit, qui pacem sequuntur cum omnibus et sanctimoniam, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3).
68 Atque ideo Spiritus in columbae specie descendendo, non suam tantummodo, vel eius in quem descendit, innocentiam simplicitatemque designat, sed eorum aeque qui sentiunt de illo in bonitate et in simplicitate cordis quaerunt illum (Sap. I).
69 Et ego, inquit, nesciebam eum.
70 Subaudis, tam subtiliter, quam Spiritu in eum descendente [Beda, spiritum . . . descendentem], cognovi.
71 VERS. 33. - Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
72 Baptizat Dominus in Spiritu sancto, per Spiritus sancti gratiam peccata dimittendo.
73 Sive enim ipse aqua aliquos discipulorum suorum primus baptizaverit, per quos ad caeteros fideles rivus baptismi proflueret, eosdem etiam spiritu baptizabat, peccata illis relaxando et Spiritus sancti dona ministrando; sive fideles eius, invocato nomine ipsius, aqua baptizent electos, et chrismate sancto perungant, eosdem nihilominus ipse Spiritu sancto baptizat; quia nemo praeter ipsum peccatorum nexus solvere, et Spiritus sancti valet dona tribuere.
74 Sed diligentius intuendum est, quia cum dixisset: Super quem videris Spiritum descendentem, adiecit: et manentem super eum.
75 Et in sanctos enim eius spiritus descendit: verum quandiu sunt in corpore, peccato carere nequeunt, quia coelestium contemplationi semper oculum mentis intendere non sufficiunt; sed saepius hunc ad terrenae curam conversationis inflectunt: in eorum procul dubio cordibus Spiritus aliquando venit, aliquando recedit.
76 Unde dictum est, Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis, unde veniat, et quo vadat (Ioan. III, 8).
77 Venit quippe ad sanctos, vadit a sanctis Spiritus, ut quem semper [habere] idonei non sunt, eius per tempora redeuntis crebra luce reficiantur.
78 In solo autem mediatore Dei et hominum homine Iesu Christo Spiritus perpetuo veraciter manet, in quo nec sordidae cogitationis maculam, quam refugeret, ullam invenit.
79 Mansit autem totus in illo, non ex eo solum tempore quo hunc Ioannes super eum vidit descendentem; sed ex quo homo [fieri] incipiens, eius ministerio et opere conceptus est.
80 Idcirco autem super eum, in quo semper manebat, baptizatum descendere Spiritus ostenditur, ut et Baptista ipse [Ms., ipsum] celsius iam quem praedicaret, agnosceret; et credentibus daretur indicium, nequaquam se nisi baptizatos aqua, Spiritus eiusdem posse baptisma mereri.
81 Quaerendum est interea quomodo speciale filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit, et manserit Spiritus? Cum etiam discipulis ipse promittat, dicens eis: Ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Ioan. XIV, 15).
82 Et paulo post: Quia apud vos manebit, et in vobis erit.
83 Si enim apud servos Dei electos manet, et in illis erit Spiritus, quid est magnum [Ms. et Beda, magni est] Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum quoque quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus: in sanctis autem hominibus, quandiu mortale corpus gestaverint, partim maneat in aeternum, partim rediturus secedat.
84 Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant mansuetudinem sequantur [Beda, consequantur], pro aeternorum desiderio lugeant, esuriant, et sitiant iustitiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur.
85 Sed et pro observatione iustitiae, persecutionem pati non vereantur, eleemosynis, orationibus, et ieiuniis, caeterisque spiritalibus [Ms. et Beda, Spiritus] fructibus insistere desiderent.
86 Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, leprosos mundandi, daemones eiiciendi, vel etiam prophetandi possint habere virtutem.
87 Manet semper, ut mirabiliter ipsi vivant: venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant.
88 VERS. 34. - Ego, inquit, vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.
89 Supra dixerat: Post me venit vir, qui ante [me] factus est: nunc testimonium perhibet, quia hic est Filius Dei: utriusque naturae veritatem, et humanae videlicet et divinae, in una eademque Christi persona, manifeste designans.
90 Erubescat Manichaeus, audiens: Venit vir.
91 Conticescat Photinus, audiens: Hic est Filius Dei.
92 Audiant mansueti et laetentur, quia venit vir post Ioannem, fortior Ioanne, qui baptizat in Spiritu sancto, et quia hic est Filius Dei.
93 Quia enim per superbiam recessimus omnes a Deo, Filius Dei per misericordiam factus est homo, ut idem ipse et per divinitatem Patri et per humanitatem congrueret nobis; ac per humanitatem nostri similem pro nobis cum hoste configere, per divinitatem Patri consubstantialem, ad imaginem nos Dei et similitudinem, quam peccando amisimus, posset digne recreare; [ut] per mortem nostrae fragilitatis destrueret eum qui habebat mortis imperium, et per impassibilem suae divinitatis potentiam reconciliaret nos Deo Patri.
94 » VERS. 35. - Stabat Ioannes et ex discipulis eius duo.
95 Stabat Ioannes, quia credebat in Domino, et duo ex discipulis eius; statim enim crediderunt, et secuti sunt Iesum ambulantem.
96 VERS. 36. - Et respiciens Iesum, ambulantem.
97 Debemus singula Scripturarum verba tractare, quare Ioannes stans, et Iesus ambulans dicitur: Et aspiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
98 Lex dat testimonium: ecce agnus Dei, agnus immaculatus, agnus anniculus, agnus qui tollit peccata mundi, agnus qui exterminatorem Aegypti populum Israel percutere non sinit.
99 Ecce agnus Dei.
100 VERS. 37. - Et audierunt eum discipuli.
101 Quare voluit dicere, ecce? Quando dicitur ecce, quodammodo ille qui ostenditur, digito demonstratur.
102 Dicit ergo ad discipulos suos: Quid me sequimini? Quid me putatis magistrum habere? Ecce agnus Dei.
103 Illum sequimini, illum oportet crescere, me autem minui.
104 Nemo prudentum eum qui minuitur, sequitur, et relinquit eum qui crescit.
105 Et audierunt eum duo discipuli loquentem magistrum: Magistri imperium sunt secuti.
106 Testimonium Ioannis fides est discipulorum.
107 Et secuti sunt Iesum.
108 Sequentes Iesum, relinquerunt Ioannem; sequentes Evangelium, Legem amiserunt.
109 Sic tamen secuti sunt Evangelium, ut testimonio uterentur e Lege.
110 Conversus autem Iesus, et videns eos.
111 Discipuli Ioannis cominus, et coram, et antecessu Iesum videre non poterant, sed tergum illius sequebantur ut viderent. Ergo [illi] discipuli faciem Domini videre non poterant.
112 Convertit se et quodammodo de sua maiestate descendit, ut possent discipuli contemplari faciem illius: convertit se ut ex Lege a discipulis cerneretur.
113 VERS. 38. - Conversus autem et videns eos sequentes dixit: Quid quaeritis? Non quasi ignorans interrogat; sed interrogat, ut mercedem habeant respondentes.
114 Quid quaeritis? Nec dixit quem quaeritis, ne se videretur ostendere.
115 Quid quaeritis? Rem interrogat, ut illi personam significent.
116 Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi.
117 Ipsa appellatio responsionis indicium est fidei.
118 Quando enim dicunt Rabbi, quod intelligitur magister, et sequuntur eum, utique magistrum sequuntur et dicunt: VERS. 39. - Ubi habitas? Dicit eis: Venite et videte.
119 Volunt habitaculum nosse Iesu, volunt sibi ostendi qualem habitationem habeat Salvator, ut cum ille ostenderit in quibus Christus habitet, tales se exhibeant, in quibus Dominus possit habitare.
120 Et dixit eis: Venite et videte.
121 Vultis videre habitaculum meum? Sermone explicari non potest, opere demonstratur.
122 Venite et videte.
123 Isti quia de testimonio legis venerant, qui [Forte, Isti, qui a testimonio. . . venerant, statim] statim in ipso nomine confitentur, et dicunt: Rabbi, quod interpretatur magister.
124 Iesus autem respondit eis, et dixit: Vos autem, qui discipuli estis Ioannis, qui ex ipso nomine confessionem vestram demonstratis, et dicitis: Rabbi, venite et videte [Ms. add. ubi maneo].
125 Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo.
126 Quia credebant, non in nocte manserunt, sed in die.
127 Nox illa tenebras non habebat, ubi erat fides veri luminis.
128 Et apud eum manserunt die illo.
129 Hora erat quasi decima.
130 Ex Lege veniebant ad Evangelium; ad fidem Christi mittebat illos legis decalogus, qui per Ioannem significabatur.
CAPUT III. Quod ex duobus Ioannis discipulis, qui secuti fuerant Dominum, unus Andreas adduxit fratrem suum ad Iesum, qui Petrus ab ipso nuncupatur. Philippus quoque vocatus Nathanaeli indicat. Qui mox inter caetera Dei Filium confitetur. Hinc Iesus aquam convertit in vinum, creduntque in eum discipuli eius.
1 VERS. 40. - Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.
2 In fide non est ordo: ubicunque fidelis est anima, ibi annorum multitudo non quaeritur, nec paucitas.
3 Andreas minor erat Simone Petro, et tamen non quaeritur aetatis ordo, sed fidei: Iesum primus invenit.
4 Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus.
5 Nisi forte et haec dignitas est Andreae, quia Petri appellatur frater, super quem erat fundata [Ms., postea fundanda] Ecclesia.
6 Qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant Dominum.
7 VERS. 41. - Invenit hic primum fratrem suum.
8 O vera pietas! statim ut invenit Iesum, statim ut invenit margaritam, statim ut invenit thesaurum, fratri nuntiat.
9 Fratrem suum Simonem vocat; fratrem, non tam sanguine quam spiritu.
10 Quem fratrem habebat germanitate, et sanguine, voluit habere et fide germanum.
11 Et dicit ei: Invenimus Messiam.
12 Nemo invenit, nisi qui quaerit.
13 Iste qui invenisse se dicit, ostendit, quia diu quaesivit.
14 Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus.
15 Diu quaesivimus Christum in Moyse, et in omnibus prophetis; et quem invenire cupiebamus, ipse nos invenit, et inventi invenimus.
16 VERS. 42. - Et adduxit eum ad Iesum.
17 Non dedignatur maior minorem sequi, quia non erat ordo aetatis, ubi erat meritum fidei.
18 Intuitus autem Iesus eum dixit: Tu es Simon filius Iona: ut vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
19 Necdum aliquid Petrus fecerat, et iam meruit nomen mutari [Ms., mutare].
20 Nunquid plus ab Andrea crediderat? Quid maius fecit, ut a fratre plus acciperet? [Quid maius fecerat?] Minorem fratrem secutus est, et quem habebat discipulum, non dedignatus est habere magistrum.
21 Tu es Simon filius Iona.
22 Iona lingua nostra dicitur columba.
23 Tu es ergo filius Iona, tu es filius Spiritus sancti.
24 Filius ergo dicitur Spiritus sancti, quia humilitatem de Spiritu sancto acceperat.
25 VERS. 43. - In crastinum voluit exire in Galilaeam.
26 In crastinum, inquit, voluit Iesus exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei: Sequere me.
27 « Iam patet ex superioribus, unde voluerit Iesus exire in Galilaeam, videlicet a Iudaea, ubi erat Ioannes baptizans, et testimonium illi perhibens, quod esset agnus Dei.
28 Duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit, e quibus unus Andreas, ad illum etiam fratrem Petrum adduxit.
29 Patet iuxta sensum spiritalem, et crebra expositione vestrae fraternitati iam cognitum est, quid sit Dominum sequi [Ms., quod Dominum sequitur?].
30 Sequitur namque Dominum, qui imitatur; sequitur Dominum, qui quantum fragilitas humana patitur, ea quae in homine monstrat Filius Dei, humilitatis exempla non deserit; sequitur Dominum, qui socius passionum existendo, ad consortium resurrectionis eius, et ascensionis pertingere sedulus exoptat.
31 Sed non sine certi ratione mysterii refertur, quod dicturus est Philippo Iesu, sequere me.
32 Voluit exire in Galilaeam.
33 Galilaea namque transmigratio facta, vel revelatio interpretatur.
34 In eo quippe quod transmigratio facta dicitur, profectum fidelium designat: quod [vel] de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsis virtutibus paulatim proficere, ac de minoribus ad maiora quotidie subire contendunt, quousque de hac convalle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis, Domino auxiliante, perveniant; in eo autem, quod revelationem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti sancti laborant, insinuat.
35 Cuius utramque interpretationem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus Deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8).
36 Haec est namque visio, de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu [Al., a Domino praesenti] (II Cor. III, 18).
37 Bene ergo vocaturus ad sequendum se discipulum, Iesus voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam, sive revelationem, ut videlicet [sicut] ipse teste Evangelio proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52); sicut passus est et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam: sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere.
38 Sequitur: VERS. 44. - Erat autem Philippus a Betsaida, civitate Andreae et Petri.
39 Non est putandus evangelista fortuito et absque ratione mystica nomen civitatis, de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset, voluisse monstrare: sed per nomen civitatis typice, qualis tunc iam animo Philippus, qualis officio esset futurus, quales etiam Petrus et Andreas, ostendere curasse.
40 Betsaida quippe domus venatorum dicitur, et venatores utique erant futuri, qui audiebant a Domino: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth., IV, 19).
41 Venator et ille, qui et antequam ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quantum capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit.
42 VERS. 45. - Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. [Videamus] quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis miraculis [Ms., maculis] intextum invento fratri circumdet, quem ad aeternam cupit providus captare salutem.
43 Illum dicit inventum, quem Moses et prophetae venturum suis scriptis signaverunt, ut cunctis sequentibus intelligatur quod ipse sit cuius adventui praeconando universa veterum scripta serviunt [Al., servierint].
44 Iesum nuncupat, quod nomen Christi futurum, prophetarum oracula concinebant.
45 Filium Ioseph appellat, non ut hunc ex coniunctione maris et feminae natum asseveret, quem de virgine nasciturum in prophetis didicerat, sed ut de domo ac familia David, unde Ioseph ortum noverat, secundum vaticinia prophetarum, eum venisse doceret.
46 Neque enim mirandum si Philippus eum filium Ioseph vocet, cum et ipsa genitrix illius intemerata semper Virgo Maria, quae virum non noverat, consuetudinem vulgi sequens sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II, 48).
47 Addit et patriam a Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerat in prophetis, quoniam Nazareus vocabitur.
48 Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantas undique veritatis casses praetendit.
49 Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
50 Neque immerito a Betsaida, id est, domo venatorum oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter, et gratiam accepisse monstratur.
51 Nam sequitur: VERS. 46. - Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse.
52 Nazareth, munditia sive flos eius, aut separata interpretatur.
53 Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Philippi Nathanael, a Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse.
54 Ac si patenter dicat: Potest fieri, ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur, vel ipse videlicet mundi Salvator Dominus, qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, quique loquitur in Canticis canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1).
55 Et de quo Propheta: Exiet, inquit, virga de radice Iesse, et Nazareus, id est, flos de radice eius ascendet (Isai. XI, 1).
56 Vel certe aliquis doctor eximius, qui florem nobis virtutum munditiamque sanctitatis praedicare sit missus.
57 Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod dicente Philippo: Quem scripsit Moses in lege et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth, Nathanael caetera quidem bene intellexerit, miratus sit autem quomodo a Nazareth Christum venisse dixerit, quem de domo David, et de Bethleem civitate, ubi erat David, venturum prophetae canebant; adeoque admirando responderit: a Nazareth? sed continuo reminiscens quantum etiam vocabulum Nazareth mysteriis Christi congrueret, caute assenserit praedicanti; Potest, inquiens, aliquid boni esse.
58 Utrique autem sensui potest convenire quod sequitur: Dicit ei Philippus, veni et vide.
59 Ipsum namque venire et videre monebat, ut si quid ei verbo [Beda, ad verba] praedicantis ambigui in corde resedisset, totum hoc visio et allocutio praesens eius quem praedicabat, abstergeret.
60 Nec distulit pius auditor praedicatum sibi lumen veritatis sollicite quaerendo ac pie pulsando, ut percipere mereretur, insistere.
61 Unde mox Dominus satiare in bonis desiderium eius accelerans, salutaria eius coepta provida laudatione remunerat, ut hunc paulatim ad altiora quaerenda simul et capienda provehat.
62 VERS. 47. - Vidit namque eum venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
63 Ubi notandum quod laudans hominem qui novit corda Deus, non eum absque peccato, sed absque dolo exstitisse confirmat.
64 Non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet: multi autem sine dolo incessisse, id est, simplici et mundo corde conversati esse leguntur: imo etiam cuncti fideles tales vivere docentur, dicente Scriptura: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quarite illum (Sap. I, 1).
65 Et ipse Dominus: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16).
66 Talis erat exemplar patientiae Iob, de quo scriptum est: Erat autem vir ille simplex et rectus (Iob. I, 1).
67 Talis Iacob patriarcha, de quo scriptum est: Iacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis (Gen. XXV, 27); qui quoniam puritate conscientiae simplicis videre Deum meruit, etiam Israel, id est vir videns Deum, appellatus est.
68 Talis iste Nathanael, quem Dominus ob parilitatem innoxiae conversationis eiusdem patriarchae meritis simul et nomine dignum ducit, Ecce, inquiens, vere Israelita, in quo dolus non est.
69 Ecce qui vere a patriarcha Deum vidente genus ducit, cui, sicut et ipsi patriarchae, doli duplicitas nulla inesse probatur.
70 O quam pulchrum auspicium veniendi [Beda, venienti] ad Dominum, et videre illum cupienti! Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
71 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
72 Et hic videre Deum desiderans, non ab alio, sed ab ipso, qui scrutatur renes et corda, Deo mundus corde laudatur, et Israelita, id est, a viro Deum videnti generatus, astruitur.
73 O quam magnus nobis quoque, qui de gentibus ad fidem venimus, in hac sententia nostri Redemptoris spiritus [Beda, quam magna spes] aperitur salutis.
74 Si enim vere Israelita est qui doli nescius incedit, iam perdidere Iudaei nomen Israelitarum, quamvis carnaliter [nati] de Israel, quotquot doloso corde a simplicitate patriarchae sui degeneraverunt; et adsciti sumus ipsi in semen Israelitarum, qui quamlibet aliis de nationibus genus carnis habentes, fide tamen veritatis et munditia corporis ac mentis vestigia sequimur Israel, iuxta illud Apostoli: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 6).
75 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt repromissionis, aestimantur in semine.
76 Sequitur: VERS. 48, 49. - Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
77 Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
78 Quia cognovit Nathanael vidisse et nosse Deum [Ms. et Beda, Dominum] quae alio in loco gererentur, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic maiestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est magistrum, sed et Filium Dei ac regem Israel, id est Christum, confessus est.
79 Et libet intueri quam prudens laudantis servi confessio respondeat Domino [Ms. et Beda, laudanti Domino confessio respondeat servi].
80 Ille hunc vere Israelitam, id est virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime haberet, astruxit; iste eum non magistrum tantummodo, qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei, qui coelestia dona tribueret, et regem Israel, id est populi Deum videntis, religiosa devotione fatetur: ut hac confessione suum quoque hunc regem, et se eius regni militem significet.
81 Potest etiam Domini haec sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo, cum esset sub ficu, vidisse, super electione spiritalis Israel, id est populi Christiani, mystice intelligi, quem Dominus necdum se videntem, necdum per apostolos eius ad fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum, misericorditer videre dignatus est, Paulo attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate (Ephes. I, 3).
82 Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem supernae dilectionis insinuat; unde scriptum est: Qui servat ficum, comedet fructum eius: et qui custos est Domini sui, glorificabitur (Prov. XXVII, 18).
83 Sed quia primi parentes nostri, reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt (Gen. III), potest arbor fici non incongrue male dulcoratam generi humano consuetudinem peccandi signare, sub qua positos adhuc electos suos, sed necdum electionis suae gratiam cognoscentes, quasi sub ficu constitutum, nec se iam videntem, Dominus videt Nathanael; novit enim Dominus, qui sunt eius (I Tim. II, 19).
84 Quorum salvationi ipsum quoque nomen Nathanael aptissime convenit; Nathanael namque donum Dei interpretatur, et nisi dono Dei quisque vocatus fuerit, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia augescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum.
85 Unde dicit Apostolus: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8, 9).
86 Sequitur: VERS. 50. - Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; maius his videbis.
87 [Quid sit maius] de quo dicit, ipse subsequenter aperit, futuram credentibus spondendo apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos a se illuminandos praevidit.
88 Maius est enim quod nos salvatos gratia suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundo dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae maiestatis ante saecula praescivit.
89 VERS. 51. - Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos dei ascendentes et descendentes supra filium hominis.
90 Iam completum cernimus promissi huius effectum.
91 Videmus etenim coelum apertum, quia postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in eum credentibus, supernae patriae patefactum cognoscimus ingressum [Al., introitum].
92 Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra filium hominis, quia praedicatores sanctos novimus sublimitatem divinitatis Christi simul et humanitatis eius infirma nuntiare.
93 Ascendunt super filium hominis angeli, cum docent praedicatores, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan I, 1).
94 Descendunt super filium hominis angeli, cum adiungunt iidem [Ms., id est], quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
95 Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum conceditur; ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae praedicationis officium, boni nuntii cognominentur.
96 Et notandum quod Dominus seipsum filium hominis nuncupat: Nathanael eumdem Filium Dei praedicat.
97 Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interrogat: Quem dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, etc. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16).
98 Et quidem iustae dispensationis moderamine actum est ut cum utraque eiusdem mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret: ipse suam humilitatem, ille eius fateretur altitudinem.
99 Notandum quippe etiam quod Dominus, qui beatum Nathanael vere Israelitam nuncupat, in hoc quoque verbo quo ait: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis (Ioan. I, 33), visionem Iacob patriarchae (Gen. XXVIII), qui per benedictionem vocatus est Israel, ad memoriam reducit.
100 Is namque cum, volens in quodam loco requiescere, lapidem capiti suo supposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes, et descendentes super eam, et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: surgensque mane debito cum pavore laudes Domino referens, tulit ipsum lapidem, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
101 Huius ergo loci Dominus facit mentionem, et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur.
102 » CAP. II, VERS. 1. Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi.
103 « Nec vacat a mysterio quod die tertio, post ea quae superior [Ms., superius] sermo Evangelii descripserat, nuptiae factae referuntur.
104 Sed tertio tempore saeculi Dominum ad aptandum sibi Ecclesiam venisse designat.
105 Primum quippe saeculi tempus ante legem patriarcharum exemplis, secundum sub lege Prophetarum scriptis, tertium sub gratia praeconiis evangelistarum, quasi tertia diei luce mundo refulsit, in quo Dominus et Salvator noster, pro redemptione generis humani in carne natus apparuit.
106 Sed et hoc quod in Cana Galilaeae, id est in zelo transmigrationis perpetratae, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat, eos maxime gratia Christi dignos existere, qui zelo fervoris ac piae devotionis [Beda, qui zelo fervere piae devotionis], et aemulari charismata maiora, ac de vitiis ad virtutes, bona operando, de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando transmigrare.
107 Discumbente autem ad nuptias Domino vinum defecit, ut, vino meliore per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur gloria latentis in homine Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret.
108 Quod si mysterium novimus [Ms. et Beda, quaerimus], apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat, ob carnalem Pharisaeorum interpretationem, a prisca sua virtute deficere.
109 Qui mox ea, quae carnalia videbantur, mandata ad spiritalem convertit doctrinam, cunctamque litterae legalis superficiem evangelica coelestis gratiae virtute mutavit, quod est vinum fecisse de aqua.
110 Sed primo videamus quid sit quod, deficiente vino, dicit [Beda, cum. . . diceret] mater Iesu ad eum: VERS. 3, 4. - Vinum non habent.
111 Respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea.
112 Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nos iubet honorare patrem et matrem; aut eam sibi esse matrem negaret, ex cuius carne virgine [Ms., virgineam] carnem suscipere non despexit, Apostolo etiam testante, qui ait: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3).
113 Quomodo enim ex semine David secundum carnem, si non ex corpore Mariae secundum carnem, quae ex David semine descendit? sed in eo quod, miraculum facturus, ait: Quid mihi et tibi est, mulier? significat se divinitatis, qua miraculum erat patrandum, non principium temporaliter accepisse de matre, sed aeternitatem semper habuisse de Patre.
114 Quid mihi, inquit, et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea.
115 Quid divinitati, quam ex Patre semper habui, cum tua carne, ex qua carnem suscepi, commune est? Nondum venit hora ut fragilitatem sumptae ex te humanitatis moriendo demonstrem.
116 Prius est ut potentiam aeternae deitatis virtutes operando patefaciam.
117 Veniet autem hora ut quod sibi et matri commune esset, ostenderet, cum eam moriturus in cruce discipulo virgini virginem commendare curavit.
118 Carnis namque infirma perpessus, matrem, de qua haec susceperat, pie cognitam, eidem, quem maxime diligebat, discipulo commendavit: quam, divina facturus, quasi incognitam se nosse dissimulat, quia hanc divinae nativitatis auctricem non esse cognoscit.
119 » Huius vero [Al., ergo] horae dominus in cruce pendens commemorat, cum dixit [Ms., commemorans dixit] matri: Mater, ecce filius tuus; quasi dixisset: ecce hoc quod ex te sumpsi modo ostenditur, moriendo quidem; quae tamen natura postmodum clarificanda erat in resurrectionis gloria.
120 VERS. 5. - Dixit mater eius ministris: quodcunque dixerit vobis, facite.
121 Sciebat quidem mater eius humanitatem filii sui, licet quoquomodo videtur [Ms., hoc modo videretur] negatum quod poscebat, mater tamen sciebat pietatem filii, quod non esset negaturus [Ms., negare noluit] quod petebatur: ideo fiducialiter mandavit ministris ut mandata implerent filii iubentis.
122 VERS. 6. - Erant autem lapideae hidriae sex positae, secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
123 « Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata, Graece enim aqua ὕδωρ dicitur.
124 Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere et divinae cognitionis solet fonte potare.
125 Vasa sex quibus aqua continebatur, corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi proposita est generi humano per sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae praedicationis [Beda, passionis].
126 Et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt praecordia iustorum, ut pote illius fide et dilectione lapidis solidata quem vidit Daniel praecisum de monte sine manibus, factumque in montem magnum, et implesse omnem terram (Dan. II, 34).
127 Et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem oculi sunt (Zach. III, 9), id est, in Christo universitas scientiae spiritalis inhabitat; cuius et apostolus Petrus meminit ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 4).
128 Bene secundum purificationem Iudaeorum [Beda add. tantum] positae erant hydriae, quia Iudaeorum tantum populo lex per Mosen data est; nam gratia et veritas Evangelii non minus gentibus quam Iudaeis per Iesum Christum facta est.
129 Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas.
130 Quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae, modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24), virtus enim Dei et sapientia Christus est: modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, iuxta illud eiusdem Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6).
131 Verbum, Dominus, et Spiritus, totusque unus Deus est intelligendus in Trinitate [Ms. et Beda, Verbum, Dominum, et Spiritum totam, quae unus Deus est, intellige Trinitatem].
132 Sed quantum inter aquam et vinum, tantum distat inter sensum illum quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit apostolis eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit.
133 Et quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias vino, qui in exordio mundanae creationis cuncta creavit ex nihilo; sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret, non se ad solvendam improbandamque, sed ad implendam potius legem prophetasque venisse, neque alia super [Beda, se per] evangelicam gratiam facere et docere quam quae legalis et prophetica Scriptura eum facturum docturumque signaret.
134 Videamus ergo sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas, videamus eamdem aquam in suavissimum vini odorem gustumque conversam.
135 In prima aetate saeculi, Abel iustum frater invidens occidit (Gen. IV), et ob hoc ipse perpetua martyrii gloria beatus, etiam in evangelicis et apostolicis litteris iustitiae laudem accepit (Matth. XXIII, Luc. XI).
136 Fratricida vero impius aeternae maledictionis poenas luit.
137 Quicunque his auditis, metuentes [Beda, metuunt] cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis, omnem odiorum et invidiae fomitem abiiciunt, Deo placere per sacrificium iustitiae; modestiae et innocentiae, virtuteque [Ms., modestiam, innocentiam, virtutem] patientiae curant, vas profecto aquae in Scriptura invenerunt, unde salubriter abluti potatique gaudeant.
138 Sed si intellexerint in Cain homicidam Iudaeorum esse perfidiam; occisionem Abel passionem esse Domini Salvatoris; terram, quae aperuit os suum et suscepit [eius] sanguinem de manu Cain, Ecclesiam esse, quae effusum a Iudaeis Christi sanguinem in mysterium suae redemptionis accepit; nimirum aquam in vinum mutatam reperiunt [Beda, repererunt], quia sacrae dicta legis sacratius intelligunt.
139 Secunda aetate saeculi inchoante, deletus est aquis diluvii mundus, ob peccatorum magnitudinem; sed solus Noe per iustitiam cum domo sua liberatus in arca (Gen. VII).
140 Huius plagae audita vastatione horribili, paucorumque liberatione mirabili, quisquis emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum electis, timens exterminari cum reprobis, hydriam profecto aquae, qua mundetur vel reficiatur, accepit.
141 At dum altius sapere [Beda, altius respicere] coeperit, et in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua diluente peccatores aquam baptismi quae peccata diluit, in hominibus et in animalibus quae arca continebat, multifariam baptizatorum differentiam, in columba, quae post diluvium ramum olivae intulit in arcam, unctionem Spiritus sancti, quo baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum libat [Beda, factum miratur]; quia in veteris historia facti [Ms., historiae factis] suam ablutionem, sanctificationem, iustificationem prophetari contemplatur.
142 Tertia saeculi aetate, Deus tentans obedientiam Abrahae, filium unicum, quem diligebat, in holocaustum sibi offerre praecepit (Gen. XXII).
143 Non differt Abraham facere quae iubetur, sed pro filio immolatur aries; ipse tamen, pro obedientiae virtute eximia, perpetuae benedictionis haereditate donatur.
144 Ecce habes hydriam tertiam.
145 Audiens enim quanta virtus obedientiae [quanta] mercede remuneretur, et ipse obedientiam discere atque habere satagis: quod si in immolatione filii unici dilecti passionem eius intelligis de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII, 5), in qua quia, divinitate impassibili permanente, sola humanitas mortem passa est et dolorem, quasi filius offertur, sed aries mactatur.
146 Si intelligis benedictionem quae promissa est Abrahae, in te, qui de gentibus credis, munus esse completum, nimirum de aqua vinum fecit tibi, quia spiritalem sensum, cuius nova fragrantia debriaris [Ms., ebriaris; Beda, inebriaris], aperuit.
147 Quartae aetatis initiis, David pro Saule regnum Israeliticae gentis sortitur, humilis innocens et mitis, exsul: porro ille, cuius iniusta diu persecutione cruciabatur, abiectus est [Beda, exsul pro illo cuius iniusta diu persecutione cruciabatur].
148 Ecce hydria quarta fonte salutari repleta.
149 Quisquis haec audiens humilitati atque innocentiae studere, et superbiam coeperit atque invidiam suo de corde repellere, quasi haustum aquae limpidissimae, quo reficiatur, invenit.
150 At si in Saule Iudaeos persequentes, in Davide Christum et Ecclesiam significare cognoverit, illorumque perfidia [Beda, ob perfidiam], et carnale simul imperium et spiritale destructum, Christi autem et Ecclesiae regnum semper esse mansurum, poculum utique vini [Ms., non solum utique vinum] de aqua factum sentiet, quia se suamque vitam et regnum, sed et ipsum regem ibi scriptum legere novit, ubi prius quasi de aliis veterem legebat historiam.
151 Quinta aetate saeculi, populus peccans, captivante [Beda, captivitate] Nabuchodonosor, Babyloniam transmigrat.
152 Sed post septuaginta annos poenitens et correctus ad patriam per Iesum sacerdotem magnum reducitur, ubi domum Dei, quae incensa est, et civitatem sanctam, quae destructa est, reaedificat.
153 Haec legens sive audiens quisque peccandi metum corripit, ad poenitendi remedium confugit, aqua hydriae purificantis ablutus est.
154 Si vero intelligere didicerit Hierusalem et templum Dei Ecclesiam Christi, Babylonem confusionem peccatorum, Nabuchodonosor diabolum, Iesum sacerdotem magnum, verum aeternumque pontificem esse Iesum Christum, septuaginta annos bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur, videlicet propter decalogum et septiformem eiusdem spiritus gratiam, videritque hoc quotidie fieri, alios nimirum a diabolo de Ecclesia peccando raptos, alios gratia Spiritus sancti per Iesum resipiscendo ac poenitendo reconciliatos [Beda, aliis . . . raptis . . . reconciliatis], vinum de aqua factum habet, quia ad se pertinere quae scripta sunt intelligens, magno mox compunctionis quasi musto incalescens, quidquid sibi peccati captivantis inesse deprehenderit [Al., intellexerit], per Christi gratiam liberari deposcit.
155 Sexta inchoante saeculi aetate, Dominus in carne apparens, octava die nativitatis, iuxta legem circumcisus est.
156 Tricesima et tertia post haec ad templum delatus, et legalia pro eo sunt munera oblata.
157 Haec intuentes ad litteram, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt evangelicae fidei subeunda mysteria, quando ipse benedictionem gratiae afferens, qui legem litterae dedit, veterum primo caeremoniarum ritu consecrari, qui [Beda, quo] cuncta divinitus consecrat, et sic nova gratiae sacramenta suscipere simul et tradere curavit.
158 Ecce hydria sexta, ad abluenda peccati contagia, ad potanda vitae gaudia, mundiorem caeteris afferens undam.
159 Verum si in octava [Beda, octavi] diei circumcisione baptisma, quod in mysterium Dominicae resurrectionis a peccatorum nos morte redemit, intelligis; in inductione in templum et oblatione, oblationem hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque [Ms., in inductione in templum et oblatione hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque] de baptisterio ad altare sanctum ingredi, ac Dominici corporis et sanguinis victima singulari debere consecrari, vino quidem de aqua facto et quidem meracissimo donatus es.
160 Porro si circumcisionis diem ad generalem humani generis resurrectionem, quando mortalis propago cessabit, mortalitas vero tota in immortalitatem mutabitur, interpretaris; et circumcisos induci in templum cum hostiis intellexeris, quando post resurrectionem, universali expleto iudicio, sancti iam incorruptibiles facti, ad contemplandam perpetuo speciem divinae maiestatis cum bonorum operum muneribus intrabunt; tunc profecto vinum de aqua fieri videbis, cuius conditori recte protesteris, et dicas: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Ergo Dominus vinum in aqua [Al., in gaudio; Ms. et Beda, in gaudia] nuptiarum, non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua praecipiens, hanc mirabiliter convertit in vinum, quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate donavit, quam tamen ipse veniens, sublimioris sensus virtute fecundavit.
161 Namque [Beda, Nam quo] carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritalibus spiritaliter sentienda reseravit.
162 Vultis scire qualiter de aqua vinum fecerit? Apparuit post resurrectionem suam duobus discipulis ambulantibus in via, ibatque cum illis, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant (Luc. XXIV).
163 Vultis iterum audire quomodo eodem sint vino inebriati? Postmodum cognoscentes, quis esset qui eis verbum vitae propinabat, dicebant ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? VERS. 7. - Dicit ergo ministris Iesus: Implete hydrias aqua.
164 Et impleverunt eas usque ad summum.
165 Quid per ministros qui haec facere iubentur, nisi Christi signantur discipuli, qui impleverunt hydrias aqua? Non quidem ipsi praeteritas mundi aetates legalibus ac propheticis scriptis implendo, sed intelligendo ipsi prudenter et aperiendo fideliter: quia Scriptura, quae a prophetis ministrata est, et salubris esset ad haustum sapientiae coelestis et ad operum castigationem utilis.
166 Impleverunt autem eas usque ad summum; quia recte intellexerunt nullum fuisse tempus saeculi a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam scriptis, viam vitae mortalibus panderent.
167 VERS. 8. - Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino.
168 Et tulerunt.
169 Architriclinus aliquis legisperitus illius temporis est, fortasse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc eius Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus.
170 Et dum talibus verbum evangelii creditur, quod in littera legis, et prophetae [Ms., prophetiae; al., prophetia] latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur.
171 » Et bene in domo harum nuptiarum, quae Christi et Ecclesiae sacramenta figurarent, triclinium, id est, tres ordines discumbentium, altitudine distantes [Al., distentas] inesse describuntur; quia nimirum tres sunt ordines fidelium, quibus Ecclesia constat: coniugatorum videlicet, continentium, et doctorum.
172 Primus ordo discumbentium ad nuptias sponsi coelestis, id est, in Ecclesia fide et operatione gaudentium, gradus est coniugatorum fidelium.
173 Secundus continentium.
174 Supremus praedicatorum.
175 « Unde convenienter perhibetur, quod architriclinus vocato sponso dixerit: (VERS. 10) Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est.
176 Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
177 Quia doctorum est cognoscere distantiam Legis et Evangelii, veritatis et umbrae, cunctisque veteribus institutis, cunctis regni terreni promissis, novam evangelicae fidei gratiam, et perpetua coelestis patriae dona praeferre [Beda, proferre].
178 VERS. 11. - Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam.
179 Manifestavit hoc signo, quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi [Ms., quia] coeli et terrae Dominus, elementa, prout voluisset, converteret.
180 Pulchra autem rerum convenientia.
181 Qui initio signorum quae mortalis adhuc mortalibus erat ostensurus, aquam convertit in vinum; ipse initio signorum, qui [Beda, quae] immortalis iam per resurrectionem effectus, immortalis vitae studia sola sectantibus ostenderet, carnalem prius, et quasi insipidam mentem eorum, sapore scientiae coelestis imbuit: » post verae [Al., vero] resurrectionis gloriam, maiori eos spiritalis gratiae munere completurus.