(ed. Migne) TRACTATUS XI - XX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 1 3 


2 recensere

TRACTATUS XI. Ab eo quod scriptum est, Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus; usque ad id, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cap. II, V\. 23-25, et cap. III, V\. 1 5. 1. Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis hujus ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Joannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra. Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligni, aut alicujus etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec sarcina; premit, et mergit. 2. Ecce audistis quia cum esset Dominus Jesus Christus Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat. Multi crediderunt in nomine ejus: et quid sequitur? Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine ejus; et, Ipse Jesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea Jesus non se credebat eis; Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine ejus, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis illaesus (Luc. IV, 29, 30). Et quando venerunt ad eum comprehendendum, jam venditum a Juda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Judaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Jesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce audita, redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII, 4-6). In eo quod eos respondens dejecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam (Joan. X, 18). Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Jesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim quia jam crediderant in nomine ejus? Et de ipsis dicit Evangelista, Crediderunt in nomine ejus, de quibus dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit, Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 33, 34, et Luc. XXII, 33, 34). Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine ejus multi, et ipse Jesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Jesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in nomine ejus, et Jesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus. 3. Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Jam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine ejus, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa ejus quae faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Judaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine ejus. Et ipse unde crediderat? Sequitur, Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine ejus, jam in isto Nicodemo attendamus quare Jesus non se credebat eis. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus catechumeno, Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se: jam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine ejus. Interrogemus eum, Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei. 4. Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii simus (I Thess. V, 8). Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Jam credit se illis Jesus, et non nocte veniunt ad Jesum sicut Nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. Tales enim jam etiam profitentur: accessit ad illos Jesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54). Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui jam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo; secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Si ergo figura maris tantum valuit, species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, trajectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, trajecto per eum populo suo? Per baptismum suum trajicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo trajicit, fratres mei? quo trajicit per Baptismum Jesus, cujus figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat? quo trajicit? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Manna accipiunt fideles, jam trajecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? jam mare, quare et rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Judaei, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus. 5. Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Jesum. Quamvis ad Jesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intelligit quod audit a Domino, non intelligit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Jam ei Dominus dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Spiritus ei loquitur, et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Jesus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant enim hoc dicere Jesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere, et manducare: abhorrentes a verbis ejus, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim: et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt te; et ille, Numquid et vos vultis abire? Ostendere volens quia ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Ideo Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, major Deus non erit. Non ex te ille major, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus, petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. VI, 54-69). 6. Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui nocte venerat ad Jesum. Ait ei Jesus: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in cujus ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest in ventrem matris suae iterum introire, et nasci? Non noverat iste nisi unam nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat: non noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos parentes qui generant ad vitam: non noverat nisi eos parentes qui generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant permansuros. Cum ergo sint duae nativitates, ille unam intelligebat. Una est de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de Spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus nativitatem carnis: sic et tu intellige nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit? Numquid potest homo denuo in ventrem matris suae intrare, et nasci? Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritualiter iterum nascaris, responde quod dixit Nicodemus, Numquid potest homo iterum in ventrem matris suae intrare, et nasci? Jam natus sum de Adam, non me potest iterum generare Adam: jam natus sum de Christo, non me potest iterum generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec Baptismus. 7. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tanquam de Sara nascitur, de libera nascitur: qui nascitur de haeresi, tanquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Charitas vestra quam magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non erant alii patriarchae? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto genere humano cum tota domo sua meruit de diluvio liberari, in quo et in filiis ejus figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium (Gen. VII, 7). Deinde postea magni quos novimus, quos sancta Scriptura commendat, Moyses fidelis in tota domo ejus (Num. XII, 7). Et illi tres nominantur, quasi eum soli promeruerint, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III. 6, 15). Sacramentum grande! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra, ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit vobis. 8. Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob. Jam nostis filii Jacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Jacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Jacob, tres patres, et populus unus Tres patres tanquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, praesens populus. In populo enim Judaeorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo, Haec autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Jacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat: Ejice ancillam, inquit, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Apostolus hoc commemorat; et in illis duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum dilectores vitae aeternae. Ideo illa Jerusalem in terra, umbra erat coelestis Jerusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec Apostoli verba sunt (Gen. XXI, 10; Galat. IV, 22-30). Et de ista civitate unde peregrinamur, multa nostis, multa jam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ecclesia, ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni: aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur justificatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt. 9. Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quae dicimus: sed in prioribus nostris patribus ea consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. Per bonos boni: Ananias Paulum baptizavit (Act. IX, 18). Quid per malos mali? Dicit Apostolus quosdam praedicatores Evangelii, quos dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in societate christiana, et dicit, Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo (Philipp. I, 18). Numquid malevolus erat, et de alieno malo gaudebat? Sed quia et per malos verum praedicabatur, et per malorum ora Christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant, mali malos baptizabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet Dominus cum dicit, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3), mali bonos baptizabant. Boni malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus est (Act. VIII, 13). Nota sunt ergo ista quatuor genera, fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, advertite illa; cavete quae mala sunt, tenete quae bona sunt. Per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur: per malos mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie vivunt: per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui baptizantur: per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali qui baptizantur. 10. Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara peperit Isaac (Gen. XXI, 3): pariunt ancillae malos; Agar peperit Ismael (Id. XVI, 15). Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce, Jacob dilexi. Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13) Istos duos genuit Rebecca, Jacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Jacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Jacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur, Duo populi sunt in utero tuo (Gen. XXV, 22-24). Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur: et boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. 11. Jam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos, Esau de Rebecca. De malis bonos ubi inveniemus? Restat Jacob, ut in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur. Habuit uxores Jacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberae, pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii Israel (Gen. XXIX, XXX, XXXV). Si numeres omnes de quibus nati sunt, non omnes de liberis, non omnes de ancillis: sed tamen omnes ex uno semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis? Invenimus ibi bonos filios Jacob natos de ancillis, et bonos filios Jacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Jacob non obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex aequo acciperent; non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur, tanquam de ancillis videntur nati; sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Jacob, non contristentur, simul haereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde enim filii Jacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab haereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo. 12. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris ejus. Jam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Ejice ancillam et filium ejus. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9-12; Galat. IV, 29, 30). Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris, et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. 13. Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas; tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum: responde, Habeo jam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit, Ejice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI, 5-9). Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus haereditatem tenebit. 14. Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Judaeus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit majestatem Dei praesentis in igne, quid ait? « Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra. » Quale decretum? « Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem » (Dan. III). Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt (II Machab. VII). Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo. quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt. 15. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore: sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur? Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent nostri? Quid sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri? Quia ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit. Dicunt nostri illos se praecipitasse: si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente praecipitant, non credamus: quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates Romanae nunquam talibus suppliciis usae sunt. Num enim non poterant occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam. Locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum evangelicae lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat interim Charitati vestrae, ne haec quae dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus vestris. Haec tenete, talia dicite, flammantes illuc procedite, accendite frigidos. TRACTATUS XII. Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Cap. III, V\. 6-21. 1. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram, intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet; deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundit? Meminit autem Charitas vestra Dominico praeterito, quantum Dominus adjuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali regeneratione ( In superiori Tractatu ): quam lectionem vobis iterum legi fecimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine adjuvantibus orationibus vestris impleamus. 2. Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa jam aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat, Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de ancilla exhaeredatum, natum de libera haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael (Gen. XXI, 10), natus de libera haeres Isaac (Id. XXV, 5); natus de libera exhaeredatus Esau (Id. XXVII, 35), nati de ancillis haeredes filii Jacob (Id. XLIX). In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum (Exod. III, 6, 15). Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit. 3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum jam in illum credidissent. Sic habes scriptum: « Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum illis. Non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine » (Joan. II, 23-25). Ecce jam illi credebant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quare? Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, jam crediderunt in Jesum: sed quia nondum carnem ejus et sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit Jesus. Quid faciant, ut se illis credat Jesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem: habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant. 4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex semine viri, et non utero, sed solo placito uxoris (Gen. XVI, 2-4). Numquid quia de ancilla, ideo exhaeredatus? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad haereditatem. Filii Jacob admissi sunt ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim ejus magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas accessit; non faceret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9, 10). Non ergo illum viscera ancillae ejecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est; et quod pejus est, malae dominae, ipsius superbiae. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem. Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, et dixit Abrahae, Ejice ancillam et filium ejus. Displicuit Sarae lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quae filios habent, videre ludentes filios suos? Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, ejecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Jacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua quaerentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et spiritualiter haereditatem quaerere Christi, ut sit tanquam filius Jacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haec, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nec vobis; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est dicere, ne male judicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum. 5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem intelligis, cum dicis, Numquid potest homo redire in viscera matris suae? ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex visceribus matris carnalis: si propter haereditatem patris Dei sempiternam, nascatur ex visceribus Ecclesiae. Generat per uxorem filium pater moriturus successurum: generat Deus de Ecclesia filios non successuros, sed secum mansuros, Et sequitur: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est. Spiritualiter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitur enim, et dicit: Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Nemo videt Spiritum: et quomodo audimus vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est Spiritus. Vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo vadat. Sed si nascaris et tu de Spiritu, hoc eris, ut ille qui non est adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas. Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu. 6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Judaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde (Psal. XXXIII, 19). Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judaeorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat tanquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fueris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret. Pertulit superbos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in coelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite unde docti sunt; et invenietis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad portandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 30). 7. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Quae terrena dixit, fratres? Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt, cum quaereretur ab eis quid terrenum dixerit Dominus, dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si coelestia dixero, credetis? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si coelestia dixero, credetis? Hoc est, si non creditis quia templum possum resuscitare dejectum a vobis; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari? 8. Et sequitur: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Ecce hic erat, et in coelo erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duae nativitates Christi intelliguntur; una divina, altera humana: una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Coeleste autem quiddam dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei (Id. III, 5). Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Non ergo ascensuri sunt in coelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: haec nobis promissio est, Erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Miraris quia et hic erat et in coelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in coelo et in terra? 9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quae spes est caeteris? Ea spes est caeteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, qui per illum ascensuri essent. Non dicit, Et seminibus, ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 16, 29). Quod dixit unum, hoc dixit omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus. Propterea unus sanabatur in illa piscina (Joan. V, 4); et quisquis alius descendebat, non sanabatur. Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qui volebat eos facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Et ille: Divisus est Christus (Id. I, 12, 13)? In uno estote, unum estote, unus estote: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Ecce volumus esse tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed ejus estote cujus est vobiscum Paulus. 10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia (Sap. I, 13, 14). Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Id. II, 24). Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 13, 14). 11. Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos, commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Deinde audiant vel qui non legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in eremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna strages multarum mortium: plaga enim Dei erat corripientis, et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futurae, ipse Dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret in ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in ligno exaltatum attenderet. Factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur (Num. XXI, 6-9). Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors, ut nihil valeat mors. Sed cujus mors? Mors vitae: si dici potest, Mors vitae; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid non erit dicendum quod fuit faciendum? Ego dubitem dicere quod Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua occidit mortem, plenitudo vitae deglutivit mortem: absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando jam triumphantes cantabimus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur; quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quomodo qui intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a morte ad vitam temporalem: hic autem ait, ut habeant vitam aeternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem; res ipsa cujus illa figura erat, praestat vitam aeternam. 12. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit: quid dicturum speras nisi, judicatur? jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 13. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum: omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim: multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo, Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5)? Sit ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit. 14. Currite, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35), fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria; propter illa quae minuta videntur esse peccata linguae, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens: paulatim per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, jejunando, tribuendo, ignoscendo? Iter autem hujus saeculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus saeculi, ad consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem. Haec quotidie dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt. TRACTATUS XIII. Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam teram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cap. III, V\. 22-29. 1. Ordo lectionis evangelicae secundum Joannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut haec quae modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. Ab ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt, meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti, certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quae hinc audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos tamen credo quod teneatis: quae dicta sunt etiam, quare Spiritus sanctus in columbae specie apparuerit; et quomodo illa nodosissima quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quando ei Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 14 et 15). 2. Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti. Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille dignatus est) amico suo: Dominusque ipsius et amicus ipsius perhibuit et ipse testimonium Joanni. Dixit enim de Joanne, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi se praeposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem minor est, inquit, in regno coelorum, major est illo (Matth. XI, 11). Minor nativitate, major potestate, major divinitate, majestate, claritate: tanquam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei quidem diceret, Deum non diceret, nec tamen negaret: tacuerat Deum, non negaverat Deum, sed non omnino tacuit Deum: fortassis enim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerat Filium Dei: sed dicti sunt et homines filii Dei. Dixerat tantae excellentiae illum fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 1, 34, 27). Jam magnitudo ista multum dat intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes caderet. Cum enim quaedam in Apocalypsi Angelus ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille: Surge, vide ne feceris hoc; Deum adora nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XXII, 8, 9). Cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis mulierum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti? 3. Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia Deus est Dominus noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in praesenti lectione, quia forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram: contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Non enim non dictum est de Christo, cum dictum est, Regnavit Deus super omnem terram. Quis est enim alius rex noster, nisi Dominus noster Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso Psalmo, recenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui psallis: Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 3, 7, 8). Et quomodo est omnis terrae rex, qui visus est in una parte terrarum, in Jerosolyma, in Judaea, ambulans inter homines, natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dormiens, fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus, mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? Quod videbatur in loco, caro erat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis penetrata compage carnis poterit intueri? Est alius oculus, est interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando caecus oculis corporeis filio dabat praecepta vitae (Tob. IV). Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: ille filio consilium dabat, ut viam justitiae teneret. Et hac oculos video, et hac oculos intelligo. Et meliores oculi dantis vitae consilium, quam oculi tenentis manum. Tales oculos quaerebat et Jesus, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales oculos quaerebat, cum ait, Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terrae Deus; subjecit statim, Psallite intelligenter. Quod enim dico, Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum, crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne quam oculis carneis videre potuistis. Quid ibi latebat? Psallite intelligenter; nolite oculis quaerere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter vos caro; sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. 4. Dicat et Joannes testimonium: Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum servi. Et in baptismo servi via praeparabatur Domino, et baptizatus Dominus viam se fecit venientibus. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; non per aliud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum: per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum? Per Christum hominem ad Christum Deum: per Verbum carnem factum, ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod manducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Angeli. Sic enim scriptum est, Panem coeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis Angelorum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). 5. Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam? Sed rursum mihi aliquis dicit: Et quis est qui manducat justitiam? Unde ergo, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6)? Cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris tu, ille deficit; ut reparet te, consumitur: manduca justitiam, et tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris, infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur, ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius abfuerit, exstinguuntur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis. Quid ergo? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit? Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus de luce corporea corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram perseverantem, nulla ex parte deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). In terra aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quaeris fontem, et ut pervenias ad fontem, quaeris lucem: et si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem pervenias. Fons ille, ipsa est lux; sitienti fons est, caeco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces cordis ut bibant fontem; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum tibi fit Deus; quia horum quae diligis, totum tibi est. Si visibilia attendis, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Omnia possunt dici de Deo, et nihil digne dicitur de Deo. Nihil latius hac inopia. Quaeris congruum nomen, non invenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid simile, agnus et leo? De Christo utrumque dictum est: Ecce agnus Dei (Joan. I, 29). Quomodo leo? Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). 6. Audiamus Joannem: Baptizabat Jesus. Diximus quia baptizabat Jesus. Quomodo Jesus? quomodo Dominus? quomodo Dei Filius? quomodo Verbum? Sed Verbum caro factum est. Erat autem et Joannes baptizans in Aenon juxta Salim. Lacus quidam Aenon. Unde intelligitur quia lacus erat? Quia aquae multae erant ibi, et veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus erat in carcerem Joannes. Si meministis (ecce iterum dico), dixi quare baptizabat Joannes: quia oportebat ut Dominus baptizaretur. Et quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Quia multi contempturi erant Baptismum, eo quod jam majore gratia praediti viderentur, quam viderent alios fideles. Verbi gratia, jam continenter vivens catechumenus, contemneret conjugatum, et diceret se meliorem quam ille sit fidelis. Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid mihi opus est Baptismum accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum? Ne ergo cervix ista praecipitaret quosdam de meritis justitiae suae plurimum elatos, baptizari voluit Dominus a servo; tanquam alloquens filios capitales: Quid vos extollitis? quid erigitis, quia habetis, ille prudentiam, ille doctrinam, ille castitatem, ille fortitudinem patientiae? Numquid tantum habere potestis, quantum ego qui dedi? Et tamen ego baptizatus sum a servo, vos dedignamini a Domino. Hoc est, Ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 15). 7. Sed dicet aliquis: Sufficiebat ergo ut baptizaret Dominum Joannes; quid opus erat ut alii baptizarentur a Joanne? Et hoc diximus, quia si solus Dominus baptizaretur a Joanne, non deesset ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum Joannes quam Dominus. Dicerent enim: Usque adeo magnus erat baptismus quem habuit Joannes, ut solus Christus illo fuerit dignus baptizari. Ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat Dominus, et ille tanquam servi intelligeretur, ille tanquam Domini, baptizatus est Dominus, ut praeberet humilitatis exemplum: non solus autem baptizatus est ab eo, ne baptismus Joannis melior baptismo Domini videretur. Ad hoc autem viam praebuit Dominus noster Jesus Christus, sicut audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat abundantiam alicujus gratiae, dedignetur baptizari baptismo Domini. Quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat: non illi dimittitur, nisi cum venerit ad Baptismum. Quomodo non caruit populus Israel populo Aegyptiorum, nisi cum venisset ad mare rubrum (Exod. XIV); sic pressura peccatorum nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi venerit. 8. Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jesum baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur. Turbati sunt discipuli Joannis, et coeperunt quaestionem tractare cum Judaeis, quomodo solet fieri. Intelligas dixisse Judaeos majorem esse Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quaestionem. Intelligat Charitas vestra. Et hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa quaestione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes. Fortasse enim dixit: Verum dicitis, recte contenditis, baptismus meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior, ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato Christo. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se extenderet? Sed melius noverat apud quem se humiliaret: quem se noverat nascendo antecedere, illi voluit confitendo cedere; salutem suam intelligebat in Christo esse. Jam dixerat superius, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16): et hoc confiteri Deum est. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, nisi ille sit Deus? Nam si sic ille homo ut non Deus, de plenitudine Dei accipit etiam ipse, et sic non Deus est. Si autem omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, ille est fons, illi bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons nunquam sitit, fons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut reficiantur: fons fluit ut reficiat; ita Dominus Jesus 9. Videamus ergo quid responderit Joannes: Venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum: hoc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius veniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de coelo. De quo putatis hoc dixisse Joannem? De seipso: Quasi homo accepi, ait, de coelo. Intendat Charitas vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Nostis ergo quale testimonium illi perhibui: modo dicturus sum non esse illum quem dixi esse? Ergo quia aliquid accepi de coelo ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major illo, quia tu illum baptizasti? Missus sum: ego praeco sum, ille judex est. 10. Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte quid nobiscum agitur; videte quid amare debeamus; videte quia aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico? Attendamus vocem Joannis: poterat in illo errari, poterat ipse putari qui non erat; respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Qui habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu es, qui nobis dicis, Qui habet sponsam, sponsus est? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu plenum est, dicere quod doleo: sed obsecro vos per ipsum Christum, ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam, amatam foedam ut pulchra fieret, illo emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Quis huc exit et dicit, Ego baptizo? quis huc exit et dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum? quis huc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me? Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: audiamus zelantem, sed non sibi. 11. Fratres, regredimini corde ad vestras domos, carnalia loquor, terrena loquor; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae (Rom. VI, 19). Multi habetis conjuges, multi habere vultis, multi etsi non vultis, habuistis; multi qui omnino conjuges habere non vultis, de conjugibus patrum vestrorum nati estis: nullum cor est quod non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam avius a genere humano est, qui quod dico non sentiat. Ponite aliquem peregre profectum, commendasse amico suo sponsam suam: Vide, quaeso te, charus meus es, ne forte me absente pro me aliquis ametur. Qualis ergo ille, qui custodiens sponsam vel uxorem amici sui, dat quidem operam ut nullus alius ametur, sed si se amari pro amico voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo humano generi apparet? Videat illam aliquanto petulantius per fenestram attendere aut jocari cum aliquo, prohibet tanquam zelet: video zelantem, sed videam cui; utrum amico absenti, an sibi praesenti. Putate hoc Dominum nostrum Jesum Christum fecisse. Commendavit amico suo sponsam suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse in Evangelio (Luc. XIX, 12), et tamen praesens est majestate. Fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si fallitur, vae illi qui fallit! quid Deum fallere conantur, Deum intuentem omnium corda, et omnium secreta rimantem? Existit aliquis haereticus, et dicit: Ego do, ego sanctifico, ego justifico, nolo eas ad illam sectam. Bene quidem zelat, sed vide cui. Non eas ad idola, bene zelat: non ad sortilegos, bene zelat. Videamus cui zelat: Ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem baptizo baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. Audi amicum sponsi, disce zelare amico tuo: audi vocem illius, Hic est qui baptizat. Quare tibi vis arrogare quod tuum non est? Usque adeo absens est qui hic reliquit sponsam suam? Nescis quia ille qui a mortuis resurrexit, ad dexteram Patris sedet? Si contempserunt eum Judaei in ligno pendentem, tu contemnis in coelo sedentem? Noverit Charitas vestra magnum dolorem me pati de hac re: sed, ut dixi, dimitto caetera cogitationibus vestris. Non enim dico, si loquar tota die; si plangam tota die, non sufficio: non dico, si habeam, sicut dicit propheta, fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1); sed si convertar in lacrymas, et lacrymae fiam, in linguas, et linguae fiam, parum est. 12. Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam, sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nuptiis? Imo gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. Ego sum in audiendo, ille in dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure, ille Verbum. Ergo amicus sponsi stat et audit eum. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Vide stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 27). Bene te humilias, merito non cadis, merito stas, merito audis eum, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. Audi vocem zelantis: Zelo Dei vos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde? quomodo? quam zelas, vel cui zelas? Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo times? quare zelas? Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Omnis Ecclesia virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis donis pollere videtis atque gaudere: alii conjugati, aliae conjugatae, alii viduati uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt, alii integritatem ab ineunte aetate conservant, aliae virginitatem suam Deo voverunt; diversa sunt munera, sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virginitas? non enim in corpore. Paucarum feminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant virginitatem. Quae est virginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. In mente non corrumpatur, quae non vult sine causa tenere corporis virginitatem. 13. Quid ergo dicam, fratres? Et haeretici habent virgines, et multae sunt virgines haereticorum. Videamus si sponsum amant, ut virginitas ista custodiatur. Cui custoditur? Christo, inquit. Videamus si Christo, non Donato: videamus cui servetur ista virginitas; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Hic est qui baptizat. O tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat, Hic est qui baptizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 8). Ipse sponsus tuus totum tenet, quia totum emit. Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis, quando emptus est totus orbis: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam vestem missa est sors? Interroga Evangelium; vide cui desponsata sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid tibi dicat in passione Domini. Erat ibi tunica: videamus qualis: desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi charitatem? desuper texta tunica quid significat, nisi unitatem? Hanc tunicam attende, quam nec persecutores Christi diviserunt. Ait enim: Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam mittamus (Joan. XIX, 23, 24). Ecce unde audistis Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam dividunt. 14. Sed quid dicam, fratres? Aperte videamus quid emerit. Ibi enim emit, ubi pretium dedit. Pro quanto dedit? Si pro Africa dedit, simus Donatistae, et non appellemur Donatistae, sed Christiani; quia Christus solam Africam emit: quanquam et hic non soli Donatistae. Sed non tacuit in commercio suo quid emerit. Fecit tabulas: Deo gratias, non nos fefellit. Opus est ut audiat illa sponsa, et ibi intelligat cui voverit virginitatem. Ibi in ipso psalmo ubi dictum est, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ubi passio Domini apertissime declaratur: qui psalmus omni anno legitur novissima hebdomada intento universo populo, imminente passione Christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste legitur. Intendite, fratres, quid ibi emit; recitentur tabulae commerciales; quid ibi emit, audite: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17-29). Ecce quid emit. Ecce quoniam rex omnis terrae Deus est sponsus tuus. Quid ergo ad pannos vis deduci talem divitem? Agnosce: totum emit, et tu dicis, Partem hic habes. O si placeres sponso, o si non corrupta loquereris, et corrupta, quod pejus est, corde, non corpore! Amas hominem pro Christo, amas dicentem, Ego baptizo: amicum sponsi non audis dicentem, Hic est qui baptizat; non audis dicentem, Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non habeo sponsam, dixit: sed quid sum? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (I Cor. XIII, 1). 15. Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa quae laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt: quia conscindunt unitatem, id est, tunicam illam charitatis. Quid faciunt? Diserti sunt multi inter illos, magnae linguae, flumina linguarum. Numquid angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, non sibi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). 16. Sed quid dicunt? Habemus Baptismum. Habes, sed non tuum. Aliud est habere, aliud dominari. Baptismum habes, quia accepisti ut baptizatus sis, accepisti tanquam illuminatus; si tamen a te non tenebratus: et quando das, minister das, non possessor; praeco clamas, non judex. Per praeconem loquitur judex, et in actis tamen non scribitur, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Proinde vide si tuum est quod das, potestate. Si autem accepisti, confitere cum amico sponsi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Confitere cum amico sponsi, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Sed o si stares et audires eum, et non caderes ut audires te! Audiendo enim eum, stares et audires: nam loqueris, et tibi caput inflas. Ego, inquit Ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis illius redempta sum, audio vocem sponsi; et vocem amici sponsi tunc audio, si sponso meo det gloriam, non sibi. Dicat amicus, Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ecce habes Sacramenta, et ego concedo. Habes formam, sed sarmentum es de vite praecisum; tu formam ostendis, ego radicem quaero: de forma fructus non exit, nisi ubi est radix; ubi autem est radix, nisi in charitate? Et audi formam sarmentorum; Paulus loquatur: Si sciam, inquit, omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quantam fidem?), ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1, 2). 17. Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum; et Donatus oravit, et respondit ei Deus de coelo. Primo, aut falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre: Charitatem autem, inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exsurgent pseudoprophetae, facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Marc. XIII, 22, 23). Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In unitate enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: praeter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi (Exod. VII, 12, 22, et VIII, 7). Populus Israel, ut dixi, non faciebat: qui erant salvi apud Deum; qui faciebant, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum (Act. IX, 40); Simon Magus fecit multa (Id. VIII, 10): erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon; sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant scripta in coelo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim gloriantes ipsi discipuli, Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc gloriari, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17-20). Petrus daemonia exclusit; nescio quae anicula vidua, nescio quis homo qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc: Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus quam oculus, non est tamen praecisus a corpore. Melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore. 18. Proinde, fratres mei, nemo vos fallat, nemo vos seducat: amate pacem Christi, qui pro vobis crucifixus est, cum Deus esset. Paulus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Et quisquam nostrum dicit quia aliquid est? Si dixerimus quia aliquid sumus, et non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari volumus, non sponsum. Vos Christum diligite, et nos in illo, in quo et vos a nobis diligimini. Invicem se diligant membra, sed omnia sub capite vivant. Dolore quidem, fratres mei, multa coactus sum dicere, et parva dixi: lectionem finire non potui, aderit Dominus ut opportune finiatur. Nolui enim amplius onerare corda vestra, quae volo vacare gemitibus, et orationibus pro his qui adhuc surdi sunt, et non intelligunt. TRACTATUS XIV. Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impletum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Cap. III, V\. 29-36. 1. Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Jesus Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Joannes vero excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Joanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8). Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent caetera ut luceant. 2. Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Joannes, « Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo. » Ergo Christus dat, homo accipit. « Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi » (Id. III, 26-29). Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44); de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Si ergo omnem hominem, et ipsum Joannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit major Joanne in natis mulierum (Matth. XI, 11), unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana: divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Joannes, sed tamen majoris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est. 3. Hoc ergo sequitur, et dicit Joannes, Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quaerat, et non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis: « Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit. » De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: « Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint ipsi inexcusabiles. » Quare « inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum; » non dixit, quia non cognoverunt; « cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt » (Rom. I, 19-22). Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos fecerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingratis. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit: confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait, Hoc ergo gaudium meum impletum est. 4. Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus? quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in praesepi jacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Jesus aetate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Joannes et Jesus, quod ad carnem pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant (Luc. I, 36), pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Jesus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare ergo, Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia jam et Dominus triginta annorum erat (Id. III, 23): numquid juvenis, si jam triginta annorum sit, adhuc crescit? Jam ab ipsa aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis illud invenit lectio quam aspectio. 5. Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum! intelligat Charitas vestra. Antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum jam inciperent crescere dies, natus est Joannes quando coeperunt minui dies. At testata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Joannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, et Jerem. IX, 23, 24). In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, juste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicujus oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat. 6. Et distincte jam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de terra, de terra est, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est totum, Joannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29); assumat mentem humanam, convertat ad lucem suam: incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non recipientis. 7. Qui de coelo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium ejus nemo accipit. De coelo venit, supra omnes est, Dominus noster Jesus Christus: de quo superius dictum est, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Est autem super omnes; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum hic deficiat omnis conjectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus, fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est? Hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo jam verbum est; nondum processit, sed jam natum est in corde, et manet ut procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latinam quaeris; si Graecus est, verba graeca meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum conceptum: illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguam non quaereret, et genus locutionis non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, et ipsa conceptio spiritualis est (nam sicut anima tua spiritus est; ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis): sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde: Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum De Filius sit, Filius autem locutus est nobis, non verbum suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit, dixit Joannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum pervenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet quo pulset, habet a quo quaerat, habet a quo petat, habet a quo accipiat. 8. Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, utquid venit? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo: horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, Qui autem accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est? Certe ergo non nemo, si tu ipse dicis, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Joannes interrogatus, et diceret, Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam; et novit jam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit nosse per Spiritum suum, dedit et Joanni. Attendebat ergo Joannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in infidelitate sua, ait, Testimonium ejus qui venit de coelo, nemo accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum quibus dicetur, Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium et infidelium: attendit infideles, et ait, Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium ejus, et invenis: Qui enim accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium ejus: accipe, et signas, praesumenter intelligis, definienter agnoscis quia Deus verax est. 9. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Junge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); quanto magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino (Act. IV, 32). Si charitas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium? Major utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt, non est ibi summa charitas. Si enim hic tanta charitas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta. Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta conjunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas charitatis tanta, ut major esse non possit. 10. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum (Joan. III, 28), et, Qui me misit baptizare in aqua (Id. I, 33): et de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta (Malach. III, 1; Matth. XI, 10, 9)? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adjungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur (I Cor. XII, 8, 9, 10, 29, 30)? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit. 11. Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Adjecit, Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in forma Dei esse aequalem Deo (Philipp. II, 6). Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit. 12. Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid majus est quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem, dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Tanquam dicerent, Jam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo major esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Jesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te; sed numquid diximus tibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quaerimus. Subjecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Si ergo aequalis Patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus majestatem indutam carne, non oppressam carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum: videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed majestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Judaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem quando venit ad carnem. 13. Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Non dixit, ira Dei venit ad eum; sed, ira Dei manet super eum. Omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam. Si enim peccavit primus homo, et audivit, Morte morieris (Gen. II, 17); factus est mortalis ille, et coepimus nasci mortales; cum ira Dei nati sumus. Venit inde Filius non habens peccatum, et indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manet super eum. Quae ira Dei? De qua dicit Apostolus, Fuimus et nos natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes ergo filii irae; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum pro te mortalem, ut illum capias immortalem: quando enim ceperis ejus immortalitatem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris: mortuus est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus vicit mortem, ne mors vinceret hominem. TRACTATUS XV. Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Cap. IV, V\. 1-42. 1. Non rude est auribus Charitas vestrae, evangelistam Joannem velut aquilam volare altius, caliginemque terrae transcendere, et lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim jam ex Evangelio ejus per ministerium nostrum Domino adjuvante tractata sunt: ex ordine autem sequitur haec lectio, quae hodie recitata est. Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Jesus ad puteum Jacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem, reficientes languentem. 2. Dominus enim haec « cum audisset, cognovisse Pharisaeos quod plures discipulos faceret quam Joannes, et plures baptizaret (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam. » Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Judaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret. 3. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Jesus plures quam Joannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat, subjectum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus? An utrumque verum est, quia et Jesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo dictum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptistae personam dicentis, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ergo Jesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Jesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem magistrum. 4. Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: « Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi » (Ephes. V, 25-27). Mundans eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle verbum, non est baptismus. 5. Jam ergo his praejactis, per quae venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. « Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob. » Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat. 6. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta. Jam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Jesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Fatigatur tamen Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et juxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut diceret, Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Tibi fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus Virtutem Jesum, et invenimus infirmum Jesum; fortem et infirmum Jesum: fortem, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset: infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua. 7. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit: Quoties volui, inquit ad Jerusalem, congregare filios tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Videtis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non sequantur, filios non videas, matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibus membris demissa et abjecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus Jesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in Carne? Infirmus in carne Jesus: sed noli tu infirmari; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). 8. Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri (Rom. V, 14), praebuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo praebuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa ejus facta est ei uxor (Gen. II, 21): quoniam de Christo in cruce dormiente futura erat Ecclesia de latere ejus, de latere scilicet dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso (Joan. XIX, 34) Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit? Facta est mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in carne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, illius infirmitas nostra est fortitudo. 9. Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in Evangelio tanquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Joannis: inde sexta agitur. Quid miraris? Venit Jesus, et humiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem hujus habitationis nostrae. Unde dicitur in Psalmis, De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Sedit, ut dixi, quia humiliatus est. 10. Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non jam justificatae, sed jam justificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria haurire aquam. Samaritani ad Judaeorum gentem non pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius, audite ipsum Dominum Jesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste (Luc. XVII, 17, 18). Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae: ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Judaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel feminae. 11. « Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. » Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Judaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Judaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Judaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat. 12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis jam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam: huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu. tanquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva: sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat? 13. Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus es? Aliud intelligens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda. 14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus, De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. « Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. » Apertius locutus est Dominus, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur? 15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Jam hoc volebat illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret (III Reg. XIX, 8). Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur: et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret. 16. Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est, Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 10, 9)? 17. Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti: et illa nondum intelligebat; et non intelligens, quid respondebat? Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Hoc enim ei dicebat Jesus, ut jam non laboraret, sed illa nondum intelligebat. 18. Denique volens ut intelligeret, dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Jesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia (I Cor. XIV, 35, 34). Cum vero ipse Dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per virum ejus ei loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat? (Luc. X, 39, 40). Ergo, fratres mei, audiamus et intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animae nostrae dicit, Voca virum tuum. Quaeramus et de viro animae. Cur jam non ipse Jesus vir animae verus est? Adsit intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animae. 19. Videns ergo Jesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur: ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum tuum? Non me capis, non me intelligis: de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum alloquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est intellectus: quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem carnis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: caetera autem membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Jam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, verum etiam frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret, Illustrare volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum: adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tanquam feminam: intellectum autem habere, tanquam virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3). Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat vir. Et tanquam diceret Dominus, Adhibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est, adesto, praesens esto: velut enim absens es, dum non intelligis praesentis vocem veritatis; praesens esto, sed noli sola; cum viro tuo adesto. 20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti: Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti. 21. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris hujus, quinque libros Moysi. Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis et circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos quod sequitur, Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores animae, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis. Anima in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque sensus. Hos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tanquam quinque viros, prius vivit anima; quia istis regitur. Quare autem viri dicti sunt? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a Deo donati animae. Infirma est adhuc quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit: at ubi venerit ad annos exserendae rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir verus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad aeternitatem regat, ad aeternitatem excolat, ad aeternitatem instruat. Nam nisi quinque sensus non ad aeternitatem nos regunt, sed ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere coeperit animam, scit jam non solum fugere foveam, et ambulare in aequali quod oculi ostendunt animae infirmae: nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi, et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. Ista enim omnia infirmae animae sunt necessaria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum? Non alba et nigra discreturus est, sed justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit. 22. Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait, Bene dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non erat, nisi adulter? Voca itaque non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat; cum jam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas me. 23. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV, 24). Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui (Deut. XVIII, 18). Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Judaei meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem. 24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam praesente viro audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25. Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Mira res est: et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6); superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde ejus (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7). Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem. 26. Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judaeis est. Multum dedit Judaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo conjungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei (Ephes. II, 12-22). Secundum hoc ergo dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum: sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34, 35). Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 2). 27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae jam plus essent ad prophetam; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus: cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica, punica, et syra. 28. Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri (I Cor. XI, 3). Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi? 29. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? 30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam graece ὕδωρ aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quae jam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abjecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum. 31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret: corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit. 32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia jam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius qui seminat: ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non seminatores? Quo messores? Ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi jam Prophetae praedicaverant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, Scio quia Messias veniet? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos ergo: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Jacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri Patriarchae et omnes Prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo jam in Judaea messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur: vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 39). Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam. 33. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus: et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonimum crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, dicebant mulieri, Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator mundi; primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi. TRACTATUS XVI. Ab eo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus ejus tota. Cap. IV, V\. 43-53. 1. Hodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione et laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. Non propterea post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem in Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilaeam venisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset. 2. Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem propositam cognovistis, solutionem ejus exquirite. Sed repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cur Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur hoc Evangelista dicere voluerit; et invenimus superiora verba ejus ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Jesum quod propheta in patria sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire in Galilaeam? Imo vero quasi videor mihi congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Jesus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de pectore Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae caeteris diligebat (Joan. XIII, 25, et XXI, 20). Ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit. 3. Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine praejudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies in Galilaea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in Samariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum Jacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi facto biduo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40], sicut hesterno die nos commendasse meministis), pergit in Galilaeam, et venit in civitatem Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 1-11): et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli ejus. Hanc civitatem Galilaeae modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus: sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium ejus, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus ejus tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus ejus tota, quia nuntiatus est ei filius ejus sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum exspectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant. cives autem ejus audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea Judaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Jesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Judaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet. Modo attende Judaeorum turbas, attende jam gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster (Rom. XI, 17): vide turbam Judaeorum, quid dicit modo? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; caecos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis imperantem et fluctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem viderunt, et vix inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Judaei fuerunt vel sunt similes Galilaeis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus. 4. Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non creditis: illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilaeos venerat, post Samaritanos qui sermoni ejus crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus: increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua honorem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 25-29). Praedicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis inserti sumus. 5. Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, « Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. » Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vivit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen praesentiam ejus extorquebat; ille se praesentia ejus indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mihi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli tu de signis credere: centurio alienigena credidit me verbo posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis inseratur oleaster: maneat tamen radix, illis praecisis, istis receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem: sed hujus arboris radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchae sancti. Et ubi isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum adjutus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu de longinquo a superbo divite videretur (Luc. XVI, 22, 23). Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum praecisione invenit locum. 6. Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, jam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? Et recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob. Ubi? In regno, inquit, coelorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpe Abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? Quid, nisi quia praecidentur, ut isti inserantur? Doce quia praecidentur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 5-12). 7. Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Judaeorum gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), etiam Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat ante eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), non humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3, 14). Quia vero condidit istam patriam, hic habeat honorem. Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regeneravit. TRACTATUS XVII. Ab eo quod scriptum est, Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam; usque ad id, Quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Cap. V, V\. 1-18. 1. Mirum non esse debet a Deo factum miraculum: mirum enim esset si homo fecisset. Magis gaudere quam mirari debemus, quia Dominus noster et salvator Jesus Christus homo factus est, quam quod divina inter homines Deus fecit. Plus est enim ad salutem nostram quod factus est propter homines, quam quod fecit inter homines: et plus est quod vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum moriturorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat a quo sananda erat, et oculos habebat in carne unde facta corporalia videret, nondum habebat sanos in corde, unde Deum latentem cognosceret; fecit quod videre poterat, ut sanaretur unde videre non poterat. Ingressus est locum ubi jacebat magna multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum; et cum esset medicus et animarum et corporum, et qui venisset sanare omnes animas crediturorum, de illis languentibus unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret. Si mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid perfecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot jacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia potestas illa et bonitas illa magis agebat quid animae in factis ejus pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? Corporum enim salus quae vera exspectatur a Domino, erit in fine in resurrectione mortuorum: tunc quod vivet, non morietur; tunc quod sanabitur, non aegrotabit; tunc quod satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renovabitur, non veterascet. Nunc vero in illis factis Domini et salvatoris nostri Jesu Christi, et caecorum aperti oculi, morte clausi sunt; et paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit: anima vero quae credidit; ad vitam aeternam transitum fecit. Animae ergo crediturae, cujus peccata dimittere venerat, ad cujus languores sanandos se humiliaverat, de hoc languido sanato magnum signum dedit. Cujus rei et cujus signi profundum sacramentum, quantum Dominus donare dignatur, attentis vobis et orando adjuvantibus infirmitatem nostram, loquar ut potero. Quidquid autem non possum, supplebit in vobis ipse, quo adjuvante facio quod possum. 2. De hac piscina quae quinque porticibus cingebatur, in quibus jacebat magna multitudo languentium, assidue nos tractasse memini; et rem dicturus sum quam mecum plures recognoscant potius quam cognoscant. Verum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non noverant instruantur; et qui noverant confirmentur. Proinde tanquam nota breviter perstringenda sunt, non otiose inculcanda. Piscina illa et aqua illa populum mihi videtur significasse Judaeorum. Significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Joannis: ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos esse (Apoc. XVII, 15). Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi, tanquam quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo data est Lex? Sequitur, et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Quid evidentius? Nonne verba haec exposuerunt nobis et quinque porticus, et languentium multitudinem? Quinque porticus Lex est. Quare quinque porticus non sanabant languentes? Quia si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo continebant quos non sanabant? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 3. Quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in porticibus sanari non poterant? Subito enim videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur, non videbatur. Credas hoc angelica virtute fieri solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. Post aquam turbatam mittebat se unus qui poterat, et sanabatur solus: post illum quisquis se mitteret, frustra faceret. Quid sibi ergo hoc vult, nisi quia venit unus Christus ad populum Judaeorum; et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, turbavit aquam praesentia sua, et excitavit ad passionem suam? Sed latens turbavit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem; postea quisquis veniret, non sanabatur: quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit. 4. Videamus ergo quid voluerit significare in illo uno, quem etiam ipse servans unitatis mysterium, sicut praelocutus sum, de tot languentibus unum sanare dignatus est. Invenit in annis ejus numerum quemdam languoris: Triginta octo annos habebat in infirmitate. Hic numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. Intentos vos volo; aderit Dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. Notum esse arbitror Charitati vestrae: testantur saepissime divinae Scripturae. Jejunium hoc numero consecratum est: bene nostis. Nam et Moyses quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV, 28), et Elias totidem (III Reg. XIX, 8), et ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus hunc jejunii numerum implevit (Matth. IV, 2). Per Moysen significatur Lex, per Eliam significantur Prophetae, per Dominum significatur Evangelium. Ideo in illo monte tres apparuerunt, ubi se discipulis ostendit in claritate vultus et vestis suae. Apparuit enim medius inter Moysen et Eliam (Id. XVII, 1-3), tanquam Evangelium testimonium haberet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Sive ergo in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, quadragenarius numerus nobis in jejunio commendatur. Jejunium autem magnum et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi quod est perfectum jejunium: ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Huic jejunio quam mercedem addit Apostolus? Sequitur, et dicit: Exspectantes illam beatam spem, et manifestationem gloriae beati Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12, 13). In hoc ergo saeculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene vivimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinemus. Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et revelationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. Ipsa enim merces redditur operariis in vinea laborantibus secundum Evangelium (Matth. XX, 9, 10), quod vos credo reminisci: neque enim omnia commemoranda sunt, tanquam rudibus et imperitis. Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur, et conjunctus quadragenario fit quinquagenarius: unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha; cum laetitia vero, tanquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pascha. Nam huic tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat. 5. Significavit hoc et ipse Dominus Jesus multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum discipulis suis (Act. I, 3); quadragesimo autem die cum ascendisset in coelum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus sancti (Id. II, 1-4). Significata sunt ista, et quibusdam significationibus res ipsae praeventae sunt. Significationibus pascimur, ut ad res ipsas perdurantes pervenire possimus. Operarii enim sumus, et adhuc in vinea laboramus: finito die, finito opere, merces restituetur. Sed quis operarius perdurat ad accipiendam mercedem, nisi qui pascitur cum laborat? Non enim et tu operario tuo mercedem solam daturus es: non etiam afferes illi unde vires reparet in labore? Pascis utique cui mercedem daturus es. Proinde et nos Dominus in istis Scripturarum significationibus laborantes pascit. Nam si ista intelligendorum sacramentorum laetitia subtrahatur a nobis, deficimus in labore, et non erit qui perveniat ad mercedem. 6. Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse ideo, quia Lex in decem praeceptis data est, et per totum mundum praedicanda erat Lex: qui totus mundus quatuor partibus commendatur, Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium pervenit. Vel quia per Evangelium quod quatuor libros habet, impletur Lex: quia in Evangelio dictum est, Non veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. V, 17). Sive ergo illa, sive ista causa, sive alia aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non latet; certum est tamen quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus bonis, quae maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam ab illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali jejunio. Audi et Apostolum dicentem, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas unde? Per gratiam Dei, per Spiritum sanctum. Non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. Dei donum est, et magnum donum: Quoniam charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Charitas ergo implet Legem, et verissime dictum est, Plenitudo Legis charitas. Quaeramus hanc charitatem, quemadmodum commendatur a Domino. Mementote quid proposuerim: numerum triginta octo annorum in illo languido volo exponere, quare numerus ille trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis. Ergo, ut dicebam, charitas implet Legem. Ad plenitudinem Legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus: in charitate autem duo praecepta nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et figite memoriae quod dico; ne sitis contemptores verbi, ne fiat anima vestra via, ubi grana jacta non germinent: Et venient, inquit, volatilia coeli, et colligent ea (Marc. IV, 4). Percipite, et recondite in cordibus vestris. Charitatis praecepta duo sunt a Domino commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Merito et illa vidua omnes facultates suas, dua minuta misit in dona Dei (Luc. XXI, 2-4): merito et pro illo languido a latronibus sauciato, stabularius duos nummos accepit unde sanaretur (Luc. X, 35): merito apud Samaritanos biduum fecit Jesus, ut eos charitate firmaret (Joan. IV, 40). Binario ergo isto numero cum aliquid boni significatur maxime bipartita charitas commendatur. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem Legis et Lex non impletur nisi in gemino praecepto charitatis; quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat? 7. Videamus proinde jam quo sacramento iste languidus curetur a Domino. Venit enim ipse Dominus, charitatis doctor, charitate plenus, brevians, sicut de illo praedictum est, verbum super terram (Isai. X, 23, et XXVIII, 22; Rom. IX, 28): et ostendit in duobus praeceptis charitatis pendere Legem et Prophetas. Inde ergo pependit Moyses quadragenario suo, inde Elias cum suo, hunc numerum attulit Dominus in testimonio suo. Curatur iste languidus a praesente Domino; sed prius quid ei dicit? Vis sanus fieri? Respondit ille hominem se non habere, a quo in piscinam mittatur. Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Venit ergo homo qui erat necessarius: quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et ambula. Tria dixit, Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed Surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperavit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Rogo vos, cur non sufficeret, Ambula? aut certe cur non sufficeret, Surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Movet ergo me etiam quod duo praecepit, qui illum jacentem duobus minus invenit: tanquam enim duo quaedam jubendo, quod minus erat implevit. 8. Quomodo ergo inveniamus in his duobus Domini jussis, duo illa praecepta significata charitatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. Quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite mecum. Notissima enim esse debent, nec modo tantum venire in mentem cum commemorantur a nobis, sed deleri nunquam debent de cordibus vestris. Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum: Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam seipsum. Haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda, haec agenda, haec implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi; proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Neque enim qui tibi praeciperet dilectionem istam in duobus praeceptis, prius tibi commendaret proximum, et postea Deum; sed prius Deum, postea proximum. Tu autem quia Deum nondum vides, diligendo proximum promereris quem videas; diligendo proximum purgas oculum ad videndum Deum, evidenter Joanne dicente, Si fratrem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris (I Joan. IV, 20)? Ecce dicitur tibi, Dilige Deum. Si dicas mihi, Ostende mihi quem diligam; quid respondebo, nisi quod ait ipse Joannes, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? Et ne te alienum omnino a Deo videndo esse arbitreris: Deus, inquit, charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet (I Joan. IV, 16). Dilige ergo proximum: et intuere in te unde diligis proximum; ibi videbis, ut poteris, Deum. Incipe ergo diligere proximum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Faciens autem ista quid consequeris? Tunc erumpet velut matutina lux tua (Isai. LVIII, 7, 8). Lux tua Deus tuus est, tibi matutina, quia post noctem saeculi tibi veniet: nam ille nec oritur, nec occidit; quia semper manet. Erit tibi matutinus redeunti, qui tibi occasum fecerat pereunti. Ergo, Tolle grabatum tuum, mihi videtur dixisse, Dilige proximum tuum. 9. Sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum arbitror, quare in tollendo grabato dilectio proximi commendetur: nisi forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et insensatam, proximus commendatur. Non irascatur proximus, si commendatur nobis per rem quae sine anima et sine sensu est. Ipse Dominus et salvator noster Jesus Christus lapis angularis dictus est, ut duos conderet in se (Ephes. II, 14-20). Dictus est et petra, unde aqua profluxit: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quid ergo mirum, si Petra Christus, lignum proximus? Non tamen qualecumque lignum: quomodo nec illa qualiscumque petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis, sed angularis, qui in semetipso copulavit duos parietes e diverso venientes. Sic nec qualecumque lignum proximum acceperis, sed grabatum. Quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille languidus grabato portabatur? Sanus autem grabatum portat. Quid dictum est ab Apostolo? Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex ergo Christi charitas est, nec charitas impletur nisi invicem onera nostra portemus. Sufferentes, inquit, invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es, porta proximum tuum: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere, ambula. Diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum enim nondum pervenimus, sed proximum nobiscum habemus. Porta ergo eum, cum quo ambulas; ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras. Tolle ergo grabatum tuum, et ambula. 10. Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Judaei. Videbant enim hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si cujusquam eorum jumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati erueret illud, et salvaret jumentum suum (Luc. XIV, 5): non itaque jam illi objiciebant quod die sabbati sanus factus esset homo; sed quod portabat grabatum suum. Si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Non licet tibi, inquiunt, facere quod facis, tollere grabatum tuum. Et ille auctorem sanitatis suae objiciebat calumniatoribus: Qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Non acciperem jussionem a quo receperam sanitatem? Et illi: Quis est ille homo qui tibi dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula? 11. Sed qui sanus erat factus nesciebat quis esset, a quo hoc audierat. Jesus autem, cum hoc fecisset, et jussisset, declinaverat ab eo in turba. Videte quemadmodum et hoc impleatur. Portamus proximum, et ambulamus, ad Deum; sed eum ad quem ambulamus, nondum videmus: ideo et ille nondum noverat Jesum. Sacramentum hoc commendatum est, quia in eum credimus quem nondum videmus: et ut non videatur, declinat in turba. Difficile est in turba videre Christum: solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat. Tolle grabatum tuum, porta portatus proximum tuum; et ambula, ut pervenias. Noli Jesum quaerere in turba, non est tanquam unus de turba: praevenit omnem turbam. Prior ascendit de mari piscis ille magnus, et in coelis sedet interpellans pro nobis: tanquam sacerdos magnus, unus intravit in interiora veli: turba foris stat. Ambula tu, qui portas proximum tuum; si didicisti portare, qui solebas portari. Denique modo nondum nosti Jesum, nondum vides Jesum: quid postea sequitur? Quoniam non destitit ille tollendo grabatum suum, et ambulando, Vidit eum postea Jesus in templo. In turba non eum vidit, in templo vidit. Dominus quidem Jesus et in turba eum videbat, et in templo: ille autem languidus Jesum in turba non cognoscit, in templo cognoscit. Pervenit ergo ille ad Dominum; vidit eum in templo, vidit eum in loco sacrato, in loco sancto. Et quid ab eo audit? Ecce jam sanus factus es; noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. 12. Tunc ille, posteaquam vidit Jesum, et cognovit Jesum auctorem sanitatis suae, non fuit piger in evangelizando quem viderat: Abiit, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset qui eum sanum fecerat. Ille annuntiabat, et illi insaniebant: ille salutem suam praedicabat, illi salutem suam non quaerebant. 13. Persequebantur Judaei Dominum Jesum, quia haec faciebat in sabbato. Quid ergo Dominus modo respondit Judaeis, audiamus. De sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia jumenta sua non contemnebant sabbato, vel liberando vel alendo. De portato grabato quid respondit? Manifestum opus corporale factum erat ante oculos Judaeorum: non sanitas corporis, sed operatio corporis; quae non videbatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. Aperte ergo Dominus dicat sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse Judaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse. Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor. Misit in eos magnum tumultum; adventu Domini turbatur aqua, sed qui turbat, latet. Tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus, passo Domino totus mundus. 14. Videamus ergo responsionem Veritatis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Falsum ergo dixit Scriptura quia Deus requievit ab omnibus operibus suis in die septimo (Gen. II, 2)? et contra hanc Scripturam per Moysen ministratam, loquitur Dominus Jesus, cum ipse dicat Judaeis, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46)? Videte ergo ne aliquid voluit significare Moyses, quod Deus requievit in die septimo. Non enim defecerat Deus operando creaturam suam, et indigebat requie sicut homo. Quomodo defecerat qui verbo fecerat? Tamen et illud verum est, quia requievit Deus ab operibus suis in die septimo; et hoc verum est quod ait Jesus, Pater meus usque modo operatur. Sed quis explicet verbis, homo hominibus, infirmus infirmis, indoctus discere cupientibus, et forte si quid sapit, promere et explicare non valens hominibus, difficile forte capientibus, etiam si explicari possit quod capitur? Quis, inquam, fratres mei, explicet verbis quomodo Deus et quietus operetur, et operans quiescat? Obsecro vos, ut hoc vobis proficientibus differatis; visio enim ista templum Dei quaerit, sanctum locum quaerit: portate proximum et ambulate; ibi eum videbitis, ubi verba hominum non quaeratis. 15. Hoc forte potius dicere valemus, quia et in eo quod Deus in die septimo requievit, ipsum Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum, qui haec loquebatur et dicebat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor, magno sacramento significavit. Quia et Dominus Jesus utique Deus. Ipse est enim Verbum Dei, et audistis quia in principio erat Verbum; et non qualecumque Verbum, sed Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 1, 3): forte significatus est requieturus in die septimo ab omnibus operibus suis. Legite enim Evangelium, et videte quanta operatus sit Jesus. Operatus est salutem nostram in cruce, ut implerentur in eo omnia praedicta Prophetarum: coronatus est spinis, suspensus est ligno; dixit, Sitio, accepit acetum in spongia, ut impleretur quod dictum est, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). At ubi impleta sunt omnia opera ejus, sexta sabbati inclinato capite reddidit spiritum, et in sepulcro sabbato requievit ab omnibus operibus suis (Joan. XIX). Ergo tanquam diceret Judaeis, Quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis; ego ibi eram cum fierent, per me facta sunt omnia, ego novi: Pater meus usque modo operatur. Operatus est Pater lucem; sed dixit ut fieret lux (Gen. I, 3): si dixit, Verbo operatus est; Verbum ejus ego eram, ego sum: per me factus est mundus in illis operibus, per me regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit. Dixit haec, sed quibus? Surdis, caecis, claudis, languidis, medicum non agnoscentibus, et tanquam in phrenesi mente perdita occidere volentibus. 16. Proinde quid secutus Evangelista dixit? Hinc ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum. Non quomodocumque: sed quid? Aequalem se faciens Deo. Nam omnes dicimus Deo, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9): legimus et Judaeos dixisse, Cum tu sis pater noster (Isai. LXIII, 16 et LXIV, 8). Ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat Deum; sed quod longe alio modo quam homines. Ecce intelligunt Judaei quod non intelligunt Ariani. Ariani quippe inaequalem Patri Filium dicunt, et inde haeresis est pulsa de Ecclesia. Ecce ipsi caeci, ipsi interfectores Christi, intellexerunt tamen verba Christi. Non eum intellexerunt esse Christum, nec eum intellexerunt Filium Dei: sed tamen intellexerunt in illis verbis, quia talis commendaretur Filius Dei, qui aequalis esset Deo. Quis erat nesciebant; talem tamen praedicari agnoscebant, quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Non erat ergo aequalis Deo? Non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem. Si se ipse faceret aequalem Deo, caderet per rapinam. Qui enim se voluit aequalem facere Deo cum non esset, cecidit (Isai. XIV, 14, 15), et ex angelo factus est diabolus: et hanc superbiam homini propinavit, unde ipse dejectus est. Nam hoc dixit homini, cui stanti lapsus invidit, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5): id est, usurpatione rapite quod facti non estis; quia et ego rapiendo dejectus sum. Non hoc prodebat, sed hoc suadebat. Christus autem aequalis Patri natus erat, non factus: natus de substantia Patris. Unde illum sic commendat Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, non rapinam arbitratus est? Non usurpavit aequalitatem Dei; sed erat in illa, in qua natus erat. Et nos ad aequalem Deum quomodo perveniremus? Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Non ergo se exinanivit amittens quod erat, sed accipiens quod non erat. Hanc formam servi contemnentes Judaei, Dominum Christum aequalem Patri intelligere non poterant; quamvis eum hoc de se dicere minime dubitabant, et ideo saeviebant: et adhuc tamen eos ille perferebat, et sanitatem saevientium requirebat. TRACTATUS XVIII. In eum Evangelii locum, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Cap. V, V\. 19. 1. Joannes evangelista inter consortes et comparticipes suos alios evangelistas, hoc praecipuum et proprium donum accepit a Domino (super cujus pectus in convivio discumbebat (Joan. XIII, 25), ut per hoc significaret quia secreta altiora de intimo ejus corde potabat), ut ea diceret de Filio Dei quae parvulorum mentes fortassis intentas excitare possint; implere autem nondum capaces non possint: grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam interius virilem pervenientibus, dat aliquid verbis his, quo et exerceantur, et pascantur. Audistis cum legeretur, et unde sermo iste venerit meministis. Hesterno enim die lectum est, quod propterea volebant Jesum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18). Quod Judaeis displicebat, hoc ipsi Patri placebat. Hoc sine dubio placet etiam eis qui honorificant Filium, sicut honorificant Patrem; quia si eis non placeat, displicebunt. Non enim Deus erit major, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet tibi. Adversus hanc autem eorum calumniam, venientem vel de ignorantia, vel de malitia, loquitur Dominus non omnino quod capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse vel conturbati medicum quaerant. Dicebat autem quae scriberentur, ut etiam a nobis postea legerentur. Viderimus ergo quid in Judaeorum cordibus factum sit, cum haec audirent: quid in nobis fiat cum haec audimus, amplius cogitemus. Neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Itaque, charissimi, valde caute haec audire debemus, ad quae capienda parvuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus: quod autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem auferamus, intelligentiam differamus; hoc est, ut etiam si quid sit nescimus, bonum tamen et verum esse minime dubitemus. Et ego, fratres, qui suscepi loqui vobis, cogitandus sum a vobis qui susceperim, et quae susceperim: suscepi enim tractanda divina homo, spiritualia carnalis, aeterna mortalis. Etiam a me, charissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15): pro modulo meo capio quod vobis appono; ubi aperitur, pascor vobiscum; ubi clauditur, pulso vobiscum. 2. Commoti sunt ergo Judaei, et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo: sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant: habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit Christus, Catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, nec caro tantum; sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Recenseo de Verbo quod nostis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hic aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14): hac carne major est Pater. Ita Pater et aequalis, et major: aequalis Verbo, major carne; aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Ad hanc regulam sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete qui nostis, a qua prorsus fides vestra labi non debet, quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi vestro, dirigamus ea quae intelligimus; et quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc regulam quandoque differamus, cum idonei fuerimus. Novimus ergo aequalem Patri Filium Dei, quia novimus in principio Deum Verbum. Quid ergo Judaei volebant eum interficere? Quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: videntes carnem, non videntes Verbum. Loquatur ergo et contra eos Verbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum; ut qui potest, noverit quis intus habitet. 3. Quid ergo eis dicit? Respondit itaque Jesus, et dixit eis, commotis quod aequalem se faceret Deo, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ad haec quid responderint Judaei, scriptum non est: et fortasse tacuerunt. Quidam tamen, qui christianos se haberi volunt, non tacent, et quodammodo ex his verbis concipiunt quaedam dicenda contra nos: quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, et non esse ejusdem substantiae cujus Pater est, capiunt ex his verbis ansam calumniae, et respondent nobis: Videtis quia Dominus Jesus, cum animadverteret Judaeos ex hoc moveri, quod Patri Deo aequalem se faceret, talia verba subjunxit, ut se aequalem non esse monstraret. Movebat enim Judaeos, aiunt, adversus Christum, quia aequalem se faciebat Deo; et volens eos corrigere ab hoc motu Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id est, aequalem Deo, ait, quasi dicens, Quid irascimini? quid indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, utique minor est, non aequalis. 4. In hac regula cordis sui distorta et prava, haereticus audiat nos nondum objurgantes, sed adhuc quasi quaerentes, et explicet nobis quod sentit. Puto enim, o quisquis ille es (faciamus enim eum tanquam praesentem adesse), tenes nobiscum quia in principio erat Verbum. Teneo, inquit. Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit, teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum. Et hoc, inquit, teneo: sed ille Deus major, ille Deus minor. Jam nescio quid paganum redolet: cum christiano me loqui arbitrabar. Si est Deus major, et est Deus minor; duos deos colimus, non unum Deum. Quare, inquit? et tu non duos deos dicis aequales sibi? Hoc ego non dico: aequalitatem enim istam sic intelligo, ut ibi intelligam etiam individuam charitatem; et si individuam charitatem, perfectam unitatem. Si enim charitas quam misit hominibus Deus, de multis hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam unam, sicut de credentibus seseque invicem diligentibus scriptum est in Actibus Apostolorum, Erat illis anima una, et cor unum in Deum (Act. IV, 32): si ergo anima mea et anima tua, cum idem sapimus nosque diligimus, fit anima una: quanto magis Pater Deus et Filius Deus in fonte dilectionis Deus unus est? 5. Verum ad haec verba, quibus commotum est cor tuum, intende, et recole mecum quod de Verbo requirebamus. Jam tenemus, Deus erat Verbum: adjungo aliud, quia cum dixisset, Hoc erat in principio apud Deum, continuo subjecit Evangelista, Omnia per ipsum facta sunt. Nunc te quaerendo exagito, nunc te contra te moveo, et te contra te interpello: tene tantum memoriter ista de Verbo, quia Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Audi jam verba quibus commotus es, ut minorem diceres Filium, nempe quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ita, inquit. Expone hoc mihi paululum: sic, quantum opinor, intelligis, quoniam quaedam facit Pater, Filius autem attendit quemadmodum faciat Pater, ut possit et ipse ea facere quae viderit Patrem facientem. Duos quasi fabros constituisti: ita Patrem et Filium, ut etiam magistrum et discipulum, quomodo solent patres fabri docere filios suos artem suam. Ecce descendo ad carnalem sensum tuum, ita interim cogito ut tu: videamus si cogitatio haec nostra inveniat exitum secundum illa quae jam de Verbo pariter locuti sumus pariterque sentimus, quia Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Pone igitur Patrem tanquam fabrum, quaedam opera facientem, Filium autem tanquam discipulum, qui non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: intendit enim quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. Sed Pater iste omnia illa quae facit, et vult ut attendat eum Filius et talia et ipse faciat; per quem facit? Eia nunc est ut adsis sententiae tuae priori, quam mecum recensuisti mecumque tenuisti, quia in principio Verbum, et apud Deum Verbum, et Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Tu ergo cum mecum tenueris quia per Verbum facta sunt omnia; rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo Deum facientem, et Verbum attendentem, ut cum fecerit Deus, faciat et Verbum. Quid enim facit Deus praeter Verbum? Si enim facit, non omnia per Verbum facta sunt; perdidisti quod tenebas: si autem omnia per Verbum facta sunt, corrige quod male intelligebas. Fecit Pater, et non fecit nisi per Verbum: quomodo attendit Verbum, ut videat Patrem facientem sine Verbo, quod similiter faciat Verbum? Quidquid fecit Pater, per Verbum fecit: aut falsum est, Omnia per ipsum facta sunt. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt. Parum fortasse tibi videbatur? Et sine ipso factum est nihil. 6. Recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum dictum sit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaeramus, si digni sumus qui apprehendamus. Fateor enim, magna res est, ardua omnino, videre Patrem facientem per Filium, non singula opera facientem Patrem et Filium sed quodlibet opus Patrem per Filium, ut nulla opera fiant vel a Patre sine Filio, vel a Filio sine Patre: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quibus in fundamento fidei firmissime constitutis, jam quale est videre, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem? Quaeris, ut opinor, nosse Filium facientem; quaere prius nosse Filium videntem. Certe enim quid ait? Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende quod dixit, nisi quod viderit Patrem facientem. Praecedit visio, et sequitur effectio: videt enim ut faciat. Tu quid quaeris jam nosse quomodo faciat, dum nondum scias quomodo videat? Quid curris ad id quod posterius est, relicto quod prius est? Videntem se dixit et facientem; non, facientem et videntem: quia non potest a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Vis ut explicem tibi quomodo faciat? Tu mihi explica quomodo videat. Si hoc tu explicare non potes, nec ego illud: si hoc tu percipere nondum es idoneus, nec ego illud. Uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque accipere mereatur. Quid quasi doctus calumniaris indocto? Ego ad faciendum, tu ad videndum, ambo indocti a magistro quaeramus, non in schola ejus pueriliter litigemus. Tamen simul jam didicimus quia omnia per ipsum facta sunt. Ergo manifestum est quia non alia opera facit Pater, quae videat Filius, ut ipse faciat similia: sed eadem opera facit Pater per Filium, quia omnia per Verbum facta sunt. Jam quomodo faciat Deus quis novit? Non dico quomodo fecerit mundum, sed quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, visibilia invisibilibus comparas. Talia enim de Deo cogitas, qualia his oculis videre consuesti. Si autem istis oculis videri posset Deus, non diceret, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ergo habes oculum corporis ad videndum fabrum, sed nondum habes oculum cordis ad videndum Deum: ideo quod soles videre in fabro, transferre vis ad Deum. Pone in terra terrena, sursum cor. 7. Quid ergo, charissimi? explicaturi sumus nos quod interrogavimus, quomodo videat Verbum, quomodo Pater videatur a Verbo, quid sit videre Verbi? Non sum tam audax, tam temerarius, ut hoc explicare pollicear et me et vos: utcumque suspicor modulum vestrum, novi tamen meum. Si ergo placet, non diutius immoremur, percurramus lectionem, et videamus verbis Domini turbari corda carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant. Extorqueatur tanquam pueris ludicrum nescio quid, quo se malo avocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint proficere qui repebant in terra. Surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et ad clausa pulsa. Si autem nondum desideramus, nondum inhiamus, nondum suspiramus, margaritas quibuscumque projecturi sumus, aut margaritas qualescumque nos ipsi inventuri sumus Moverim ergo, charissimi, desiderium in corde vestro. Mores perducunt ad intelligentiam: genus vitae perducit ad genus vitae. Alia vita terrena, alia vita coelestis; alia vita pecorum, alia vita hominum, alia vita Angelorum. Vita pecorum terrenis voluptatibus aestuat, sola terrena conquirit, in ea prona atque projecta est: vita Angelorum sola coelestis: vita hominum media est inter Angelorum et pecorum. Si vivit homo secundum carnem, pecoribus comparatur: si vivit secundum spiritum, Angelis sociatur. Quando secundum spiritum vivis, quaere etiam in ipsa angelica vita utrum parvus an grandis sis. Si enim adhuc parvus es, dicunt tibi Angeli: Cresce; nos panem manducamus, tu lacte nutrire, lacte fidei, ut pervenias ad cibum speciei. Si autem adhuc inhiatur sordidis voluptatibus, si adhuc fraudes cogitantur, si mendacia non vitantur, si mendacia perjuriis cumulantur; tam immundum cor audet dicere, Explica mihi quomodo videt Verbum; etiam si possim, etiam si ego jam videam? Porro autem si forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista visione longe sum; quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis desideriis praegravatus? Multum interest inter aversantem et desiderantem: et iterum multum interest inter desiderantem et fruentem. Vivis ut pecora, aversaris: Angeli perfruuntur. Tu autem si non vivis ut pecora, jam non aversaris: desideras aliquid, et non capis; inchoasti ipso desiderio vitam Angelorum. Crescat in te, et perficiatur in te; et capias hoc non a me, sed ab illo qui et me fecit et te. 8. Tamen non utcumque nos dimisit et Dominus, qui voluit intelligi quia in eo quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, non alia opera Pater facit quae videat Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse et Pater et Filius. Secutus enim ait: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filias similiter facit. Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater: si per Filium facit quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit; sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo eadem facit et Filius? Et eadem et similiter. Ne forte eadem sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et quomodo posset eadem non similiter? Accipite exemplum, quod puto ad vos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor nostrum, et deinde manus nostra. Certe unde omnes acclamastis, nisi quia cognovistis? Certum est quod dixi, et manifestum omnibus nobis. Litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore nostro: manus servit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus: numquid alias cor, alias manus? Easdem quidem facit manus, sed non similiter: cor enim nostrum facit eas intelligibiliter, manus autem visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Unde parum fuit Domino dicere, Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius facit, nisi adderet, et similiter. Quid si enim hoc modo intelligeres quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non similiter? Hic vero addidit, haec et Filius similiter facit. Si et haec facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Judaeus, credat Christianus, convincatur haereticus; aequalis est Patri Filius. 9. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit (Joan. V, 20). Ecce est illud, demonstrat. Demonstrat quasi cui? Utique quasi videnti. Redimus ad id quod explicare non possumus, quomodo Verbum videat. Ecce homo factus est per Verbum; sed homo habet oculos, habet aures, habet manus, diversa membra in corpore: per oculos potest videre, per aures potest audire, per manus operari; diversa membra, diversa membrorum officia. Non potest illud membrum quod potest alterum: tamen propter corporis unitatem, oculus et sibi et auri videt, et auris sibi et oculo audit. Numquid tale aliquid in Verbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? Et dixit Scriptura in Psalmo, Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat (Psal. XCIII, 8, 9)? Si ergo finxit oculum Verbum, quia omnia per Verbum; si plantavit aurem Verbum, quia omnia per Verbum: non possumus dicere, Non audit Verbum, non videt Verbum; ne objurget nos Psalmus, et dicat, Stulti, aliquando sapite. Itaque si audit Verbum et videt Verbum, audit Filius et videt Filius: numquid tamen et in ipso diversis locis quaesituri sumus oculos et aures? Aliunde audit, aliunde videt; et auris ejus non potest quod oculus, et oculus non potest quod potest auris? An totus ille visus est, et totus auditus? Forte ita: imo non forte, sed vere ita; dum tamen et ipsum ejus videre, et ipsum ejus audire, longe alio modo quam nostrum sit. Et videre et audire simul in Verbo est, nec aliud est ibi audire, et aliud videre; sed auditus visus, et visus auditus. 10. Et nos qui aliter audimus, aliter videmus, hoc unde novimus? Redimus forte ad nos, si non sumus praevaricatores, quibus dictum est, Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Redite ad cor: quid itis a vobis, et peritis ex vobis? quid itis solitudinis vias? Erratis vagando; redite. Quo? Ad Dominum. Cito est: primo redi ad cor tuum, exsul a te vagaris foris; teipsum non nosti, et quaeris a quo factus es! Redi, redi ad cor, tolle te a corpore: corpus tuum habitatio tua est; cor tuum sentit etiam per corpus tuum: sed corpus tuum non quod cor tuum; dimitte et corpus tuum, redi ad cor tuum. In corpore tuo inveniebas alibi oculos, alibi aures: in corde tuo numquid hoc invenis? An in corde tuo non habes aures? De quibus ergo Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8)? An in corde non habes oculos? Unde dicit Apostolus, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). Redi ad cor; vide ibi quid sentias forte de Deo, quia ibi est imago Dei. In interiore homine habitat Christus (Id. III, 16, 17), in interiore homine renovaris ad imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem ejus. Vide quemadmodum omnes corporis sensus cordi intro nuntient quid senserint foris: vide quam multos ministros habeat unus interior imperator, et quid apud se etiam sine his ministris agat. Renuntiant oculi cordi alba et nigra; renuntiant aures eidem cordi canora et dissona; renuntiant nares eidem cordi odora et putentia; renuntiant gustus eidem cordi amara et dulcia; renuntiat tactus eidem cordi lenia et aspera: renuntiat et sibi ipsum cor justa et injusta. Cor tuum et videt et audit, et caetera sensibilia dijudicat; et quo non aspirant corporis sensus, justa et injusta, mala et bona discernit. Ostende mihi oculos, aures, nares cordis tui. Diversa sunt quae ad cor tuum referuntur, et diversa ibi membra non inveniuntur. In carne tua alibi audis, alibi vides: in corde tuo ibi audis, ubi vides. Si hoc imago, quanto potentius ille cujus imago? Ergo et audit Filius, et videt Filius, et ipsa visio et auditio Filius: et hoc est illi audire quod esse, et hoc est illi videre quod esse. Tibi non hoc est videre quod esse: quia et superdas visum, potes esse; et si perdas auditum, potes esse. 11. Putamusne pulsavimus? Erectum est aliquid in nobis quo vel tenuiter suspicemur unde lumen veniat nobis? Puto, fratres, quia cum loquimur ista, et cum meditamur, exercemus nos. Et cum exercemus nos in ipsis, et rursus quasi reflectimur pondere nostro ad ista consueta, tales sumus quales lippientes, cum producuntur ad videndum lumen, si forte antea visum omnino non habebant, et incipiunt eumdem visum per diligentiam medicorum utcumque reparare. Et cum probare vult medicus quantum salutis eis accesserit, tentat eis ostendere quod videre desiderabant, et non poterant cum caeci essent: et redeunte jam utcumque acie oculorum, producuntur ad lucem; et cum viderint, fulgore ipso reverberantur quodammodo, et respondent medico demonstranti, Jam jam vidi, sed videre non possum. Quid ergo facit medicus? Revocat ad solita, et addit collyrium, ut ad illud quod visum est, et videri non potuit, desiderium nutriat, et ex ipso desiderio curetur plenius; et si qua mordacia reparandae sanitati adhibentur, fortiter ferat, ut amore illius lucis accensus dicat sibi: Quando erit ut illud firmis oculis videam, quod sauciis infirmisque non potui? Urget medicum, et rogat ut curet. Ergo, fratres, si forte tale aliquid factum est in cordibus vestris, si utcumque erexistis cor vestrum ad videndum Verbum, et ipsius luce reverberati ad solita recidistis; rogate medicum ut adhibeat collyria mordacia, praecepta justitiae. Est quod videas, sed non est unde videas. Non mihi antea credebas quia est quod videas: duce quadam ratione adductus es: propinquasti, intendisti, palpitasti, refugisti. Scis certe esse quod videas, sed idoneum non te esse qui videas. Ergo curare. Quae sunt collyria? Noli mentiri, noli perjurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. Sed consuesti, et cum aliquo dolore a consuetudine revocaris: hoc est quod mordet, sed sanat. Nam dico tibi liberius, ex timore et meo et tuo: si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce neglexeris, valetudine oculorum tuorum; tenebras amabis; et amando tenebras, in tenebris remanebis; et remanendo in tenebris, etiam in tenebras exteriores projicieris: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Si nihil in te faciebat amor lucis, faciat timor doloris. 12. Sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen evangelicam non finivi: si dicam reliqua onerabo vos, et timeo ne etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista Charitati vestrae. Debitores sumus, non nunc, sed semper quamdiu vivimus; quia propter vos vivimus. Verumtamen vitam nostram istam infirmam, laboriosam, periculosam, in hoc mundo cons lamini bene vivendo, nolite nos contristare et atterere malis moribus vestris. Cum enim offendimur mala vita vestra, si refugiamus a vobis, et separemus nos a vobis, et ad vos non accedamus; nonne conqueremini, et dicetis: Et si languebamus, curaretis; et si infirmabamur, visitaretis? Ecce curamus, ecce visitamus sed non nobis fiat quomodo audistis ab Apostolo, Timeo ne sine causa laboraverim in vos (Galat. IV, 11). TRACTATUS XIX. Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Cap. V, V\. 19-30. 1. Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intelligendi paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi scriptum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quid sit videre Filii, hoc est, videre Verbi, quia Filius Verbum: et quia per Verbum facta sunt omnia, quomodo possit intelligi quod videat Filius primo Patrem facientem, tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit; cum Pater nihil nisi per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium, retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari Verbo. Omnia quippe dicta sunt hic, quae si intelligantur secundum humanum sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis; alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis: quae omnia idola cordis sunt; quae si jam dejecta sunt de templis suis, quanto magis dejicienda sunt de pectoribus christianis? 2. Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Quod nunc enim audistis, conjungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est ejus Verbum: et « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, » et « omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit: » non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed similiter. 3. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed si Pater demonstrat quae facit, nec Filius potest facere nisi Pater demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit; consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater: porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat Filio, ut Filius demonstrata faciat quae demonstrata jam facta sunt; aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quae Pater facturus est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius ea facit quae Pater facta demonstrat; ea quae Pater facta demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent Filio nisi facta; facere Filius non posset, nisi monstrata: ergo sine Filio facta. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt: ergo antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid vel temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quae distulimus retractanda. 4. Amplius audite et difficilius: Et majora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Majora his: quibus majora? Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est hujus occasio tota sermonis: et propter hoc Dominus dicere potuit, Majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera majora quam ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tanquam de praeterito; sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est. Rursus difficilis oritur quaestio. Est enim aliquid apud Patrem quod Filio nondum demonstratum sit? est aliquid apud Patrem quod adhuc latebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit; et Filio tunc demonstraturus est, quando et istis: sequitur enim, ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem. 5. Quae sunt tamen illa majora? Hoc enim forte facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius, quos et Pater; quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: quod ita subjunxit, tanquam rationem reddens superioris sententiae. Multum movet, intenti estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat: Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim Pater judicat quemquam. Si in judicio suscitandi sunt mortui, quomodo Pater suscitat mortuos, si non judicat quemquam? Omne quippe judicium dedit Filio. In illo autem judicio suscitantur mortui; et resurgunt alii ad vitam, alii ad poenam: quod totum si Filius facit, Pater autem ideo non facit, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul vivificant. Simul ergo judicant: quomodo itaque verum est, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Moveant interim propositae quaestiones, praestabit Dominus ut solutae delectent. Ita est, fratres; omnis quaestio nisi intentum fecerit proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne forte in iis quae subnectit, aperiat se aliquantum. Subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more volare super omnem nebulam qua tegitur omnis terra (Eccli. XXIV, 6), et videre in verbis Domini sincerissimam lucem. Ne forte ergo calore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus. 6. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Hoc verum est et planum est. Omne quippe judicium dedit Filio, sicut supra dixit, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non potest ergo dicere aliquis, Ego Patrem honorificabam, quia Filium non noveram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem honorificabas. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est; et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorofices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi, Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Ego, inquis, majorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim aliud tibi videtur ita sentienti, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides quia ita sentiendo, ubi majorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem? Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Patrem et Filium. 7. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit, non nunc transit, sed jam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite, Qui verbum meum audit: et non dixit, Credit mihi; sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me; nisi, quia verbum ejus est in me? Et quid est, audit verbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo ejus credit: cum autem verbo ejus credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abjice litem cordis tui, intellige concordiam Scripturarum. Numquid contraria sibi diceret veritas? 8. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. Meministis quod superius posueramus, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit jam aperire se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce jam resurgunt mortui. Qui enim verbum meum audit, et eredit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet. Proba quia resurrexit. Sed transiit, inquit, a morte in vitam. Qui transiit a morte ad vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita: cum autem transierit, erit in vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Fit proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam: a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam justitiae. Est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum. 9. Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Nos exspectabamus in fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus Jesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari (Joan. XI, 43, 44), vel filii illius viduae (Luc. VI, 14, 15), vel filiae archisynagogi (Marc. V, 41, 42), qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta est ante resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit, Habet, inquit, vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari: transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in vitam aeternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster Jesus Christus, magister coelestis, Verbum Patris et Veritas, demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam vitam, ante resurrectionem mortuorum in aeternam vitam: Venit hora, inquit. Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam illam finis saeculi, diem judicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit, et nunc est. Quod ergo dicit, Venit hora, non dicit de illa hora novissima, ubi in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei Dominus ipse descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primo: deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 15 et 16). Veniet illa hora, sed non est nunc. Hora vero ista quae sit, advertite: Venit hora, et nunc est. Quid in ea fit? Quid, nisi resurrectio mortuorum? Et qualis resurrectio? Ut qui resurgunt, in aeternum vivant. Hoc erit et in novissima hora. 10. Quid igitur? quomodo intelligimus duas istas resurrectiones? Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui jam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. Sed et nunc in aeternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus; et tunc in aeternam vitam resurgemus, quando Angelis coaequabimur (Luc. XX, 36). Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam aeternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. Ipsum ergo audiamus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit, Qui audierint vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Jam nos intelligeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo, audient; nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt. Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent. Praedicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quemfacta sunt omnia, certe dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine, infans in carne, juvenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne, ascendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit, vivet: qui audit et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit, non vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit? Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent. 11. Attende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri potuerit, aperiatur. Subjecit continuo de hac ipsa resurrectione, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Quid est, habet vitam Pater in semetipso? Non alibi habet vitam, sed in semetipso. Vivere quippe suum in illo est; non aliunde, non alienum est: non quasi mutuatur vitam, nec quasi particeps fit vitae, ejus vitae quae non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Si potuero adhuc modicum quid inde dicere, exemplis propositis ad intelligentiam vestram informandam, Domino adjuvante potero, et pietate intentionis vestrae. Vivit Deus, vivit et anima: sed vita Dei immutabilis est, vita animae mutabilis est. Deus nec proficit, nec deficit; sed est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter postea, aliter antea. Animae vero vita, valde aliter atque aliter: vivebat stulta, vivit sapiens; vivebat iniqua, vivit justa: nunc meminit, nunc obliviscitur; nunc discit, nunc discere non potest; nunc perdit quod didicerat, nunc percipit quod amiserat: mutabilis vita animae. Et cum vivit anima in iniquitate, mors ejus est: cum autem fit justa, fit particeps alterius vitae, quae non est quod ipsa, erigendo se quippe ad Deum et inhaerendo Deo, ex illo justificatur. Dictum est enim: Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Deficiendo ab illo fit iniqua, proficiendo ad illum fit justa. Nonne videtur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum fervescere, remotum ab igne torpescere? nonne videtur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci clarescere, remotum a luce nigrescere? Tale quiddam est anima, non tale aliquid Deus. Potest et homo dicere, habere se lucem nunc in oculis suis. Dicant ergo quasi quadam voce propria oculi tui si possunt: Habemus lucem in nobis ipsis. Contra dicitur: Non proprie dicitis habere vos lucem in vobis ipsis: habetis lucem, sed in coelo; habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis, non in vobis ipsis: nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. Non in vobis ipsis habetis lucem: sole occidente tenete lucem, si potestis: nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna tenete lucem: cum vero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in vobis ipsis habetis. Hoc est ergo habere lucem in semetipso, non indigere luce ex altero. Ecce ubi, si quis intelligat, ostendit Filium aequalem Patri, ubi ait, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut hoc solum intersit inter Patrem et Filium, quia Pater habet vitam in semetipso, quam nemo ei dedit; Filius autem habet vitam in semetipso, quam Pater dedit. 12. Sed etiam hic oritur aliquod nubilum discutiendum. Non deficiamus, intenti simus: pascua mentis sunt, non fastidiamus, ut vivamus. Ecce, inquis, fateris ipse quod vitam Filio Pater dedit, ut habeat eam quidem in semetipso, sicut habet Pater vitam in semetipso, non indigens ille, non indigeat et iste; ut sit ille vita, sit et iste; et utrumque conjunctum una vita, non duae; quia unus Deus, non duo dii: et hoc ipsum sit esse vitam. Quomodo ergo dedit Filio vitam Pater? Non sic quasi ante fuerit Filius sine vita, atque ut viveret a Patre acceperit vitam: nam si hoc esset, non haberet vitam in semetipso. Ecce de anima loquebar. Est anima: etsi non sit sapiens, etsi non sit justa, anima est; etsi non sit pia, anima est. Aliud illi ergo est esse animam, aliud vero esse sapientem, esse justam, esse pium. Est ergo aliquid quo nondum est sapiens, nondum justa, nondum pia; non tamen nihil est, non tamen nulla vita est: nam ex operibus quibusdam suis ostendit se vitam, etsi non se ostendit sapientem, piam, justam. Nisi enim viveret, corpus non moveret; pedibus gressum, manibus opus, oculis intuitum, auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad vocem, linguam ad distinctionem vocum non moveret. His itaque operibus vivere se ostendit, et esse aliquid quod sit corpore melius: sed numquid his operibus, sapientem, piam, justam se ostendit? Nonne ambulant, operantur, vident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et injusti? Cum vero se erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam, justitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. Aliud est enim in anima unde corpus vivificatur, aliud unde ipsa vivificatur. Melius quippe est quam corpus; sed melius quam ipse est Deus. Est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, injusta, impia, vita corporis. Quia vero vita ejus est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum; sic cum vita ejus Deus in ipsa est, praestat illi sapientiam, pietatem, justitiam, charitatem. Aliud est ergo quod praestatur corpori de anima; aliud quod praestatur animae de Deo: vivificat, et vivificatur; mortua vivificat, si ipsa non vivificatur. Veniente itaque verbo et infuso audientibus, factisque illis non solum audientibus, sed etiam obedientibus, resurgit anima a morte sua ad vitam suam; hoc est, ab iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad Deum suum, qui est illi sapientia, justitia, claritas. Surgat ad illum, illuminetur ab illo. Accedite, inquit, ad eum. Et quid nobis erit? Et illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Si ergo accedendo illuminamini, et recedendo tenebramini; non erat in vobis lumen vestrum, sed in Deo vestro. Accedite, ut resurgatis: si recesseritis, moriemini. Si ergo accedendo vivitis, recedendo morimini; non erat in vobis vita vestra. Ipsa est enim vita vestra, quae est lux vestra. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). 13. Non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et fit melius cum illuminatur participatione melioris; ita et Verbum Dei, Filius Dei, aliquid aliud erat antequam acciperet vitam, ut participando habeat vitam: sed vitam habet in semetipso; ac per hoc ipse est ipsa vita. Quid ergo ait, Dedit Filio vitam habere in semetipso? Breviter dixerim, Genuit Filium. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam; sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo; Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est, propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit, Vitam dedit Filio, ut haberet eam in semetipso; tanquam diceret, Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Pro eo enim quod est genuit, voluit intelligi dedit. Tanquam si cuiquam diceremus, Dedit tibi Deus esse. Cui dedit? Si alicui jam existenti dedit esse, non ei dedit esse; quia erat, antequam ei daretur, qui posset accipere. Cum ergo audis, Dedit tibi esse, non eras qui acciperes, et existendo accepisti ut esses. Dedit structor domui huic ut esset. Sed quid ei dedit? Ut domus esset. Cui dedit? Huic domui. Quid ei dedit? Ut domus esset. Quomodo potuit dare domui ut domus esset? Etenim si domus erat; cui daret, ut domus esset, quando jam domus erat? Quid est ergo, Dedit ei ut domus esset? Fecit ut domus esset. Quid ergo Filio dedit? Dedit ei ut Filius esset, genuit ut vita esset: hoc est, Dedit ei habere vitam in semetipso, ut esset vita non egens vita, ne participando intelligatur habere vitam. Si enim participando haberet vitam, posset et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites, ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a Patre. A Patre genitus ut esset vita in semetipso: Pater vero non genitus vita in semetipso. Nec minorem Filium genuit, qui crescendo fieret aequalis. Non enim ad sui perfectionem adjutus est tempore, per quem perfectum creata sunt tempora. Ante omnia tempora Patri coaeternus est. Non enim unquam Pater sine Filio: aeternus autem Pater est; ergo coaeternus et Filius. Quid tu, anima? Mortua eras, amiseras vitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe vitam; ut in eo recipias vitam quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso. Vivificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam vitam quod tu non es, et participando efficeris vivens. Resurge a morte tua in vitam tuam, qui est Deus tuus; et transi a morte in vitam aeternam. Habet enim vitam aeternam Pater in semetipso; et nisi Filium talem generaret, qui haberet vitam in semetipso, non sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vellet vivificaret. 14. Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29), non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio quae fit per fidem. Cujus resurrectionis modo Dominus fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam mortui audient vocem Filii Dei, et vivent. Non eorum qui audierint alii morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis: non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis. Et nisi tu, Domine Jesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumpserunt, non negaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis, Si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere vis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo justum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo justum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicujus etiam falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt: sed multi carnis resurrectionem negaverunt; dixerunt in fide jam factam esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt (II Tim. II, 17, 18). Jam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur: et reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut jam resurrectio quae promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos Apostolus. Cur eos reprehendit? Nonne hoc dicebant quod modo Dominus loquebatur, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium loquor adhuc, ait tibi Jesus: nondum loquor de vita corporum; sed loquor de vita vitae corporum, id est, de animarum, in quibus est vita corporum: nam scio esse corpora in monumentis jacentia, scio et corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione loquor: de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Haec vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat. 15. Noli itaque, Domine, tacere de resurrectione carnis; ne non eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non praedicatores. Ergo sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Intelligant qui audiunt, credant ut intelligant, obediant ut vivant. Audiant adhuc aliud, ne hic finitam esse resurrectionem putent. Et dedit ei potestatem et judicium facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere vitam in semetipso, potestatem dedit ei et judicium facere. Quia filius hominis est. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo dedit ei vitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 9, 1, 2, 14), ex virgine Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis est, quid accepit? Potestatem et judicium facere. Quod judicium? In fine saeculi: et ibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum. Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei: corpora suscitat Deus, per eumdem Christum filium hominis. Dedit ei potestatem. Hanc potestatem non haberet nisi acciperet, et esset homo sine potestate. Sed ipse est filius hominis, qui et Filius Dei. Haerendo enim ad unitatem personae filius hominis Filio Dei, facta est una persona, eademque Filius Dei, quae et filius hominis. Quid autem propter quid habeat, dignoscendum est. Filius hominis habet animam, habet corpus. Filius Dei, quod est Verbum Dei, habet hominem, tanquam anima corpus. Sicut anima habens corpus, non facit duas personas, sed unum hominem; sic Verbum habens hominem, non facit duas personas, sed unum Christum. Quid est homo? Anima rationalis habens corpus. Quid est Christus? Verbum Dei habens hominem. Video de quibus rebus loquar, et quis loquar, et quibus loquar. 16. Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo vitae. Cui vitae? Quae non novit mortem. Quare non novit mortem? Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita est in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Quod judicium, quale judicium? Nolite mirari hoc, quia dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere. Quia venit hora. Non addidit, et nunc est: ergo horam quamdam vult insinuare in fine saeculi. Hora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui: sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est: nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Forma illa erit judex, quae stetit sub judice; illa judicabit quae judicata est: judicata est enim inique, judicabit juste. Veniet ergo forma servi, et ipsa apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret justis et iniquis? Nam si judicium non fieret nisi inter solos justos, appareret tanquam justis forma Dei: quia vero judicium futurum est justorum et iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); talis apparebit judex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit filius hominis; quia potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi, Pater autem non apparebit, quia non est indutus forma servi; ideo superius ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. Superius enim occultum erat; nunc jam, ut arbitror, manifestum est quia dedit ei potestatem et judicium facere, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia judicium per illam formam futurum est, quam non habet Pater. Et quale judicium? Nolite mirari hoc; quia venit hora: non ea quae nunc est, ut resurgant animae; sed quae futura est, ut resurgant corpora. 17. Expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator resurrectionis corporis non inveniat: quanquam jam intellectus elucescat. Cum superius dictum esset, Venit hora; addidit, et nunc est: modo autem, Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius? Corpora sunt in monumentis: animae non sunt in monumentis, nec justorum, nec iniquorum. Justi anima in sinu Abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur (Luc. XVI, 22-25): in monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait, Venit hora, et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum labore statis, et auditis; sed nos cum majore stamus, et loquimur. Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos? Superius ergo cum diceret, Venit hora, et adderet, et nunc est, quid subjecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Non dixit, Omnes mortui audient, et qui audierint vivent: mortuos enim iniquos volebat intelligi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus, Sed non omnes obaudiunt Evangelio (Rom. X, 16). Tamen qui audiunt, vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam aeternam per fidem: non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est justi et injusti, audient vocem ejus, et procedent. Quomodo noluit dicere, et vivent? Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra dixit, Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam aeternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Jam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de monumentis, aperte intelligimus corporum resurrectionem. 18. Audient omnes vocem ejus, et procedent. Et ubi judicium, si omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil video discretum. Certe accepisti potestatem judicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in judicio, resurgent corpora: de ipso judicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad vitam aeternam ibunt, sed qui bene fecerunt: qui autem male, ad judicium. Hic enim judicium pro poena posuit. Et erit diremptio, et non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe, charitate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una vita est omnium: in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et vitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis ejus. Et transiet forma servi. Ad hoc enim se praesentaverat ut faceret judicium: post judicium perget hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo (I Cor. XV, 24). Tunc plane videbitur forma illa Dei, quae non potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat. Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam sinistris); justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46): de qua alio loco dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6): tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Quibus loquebatur, praesens eis erat: sed formam servi videbant; formam autem Dei non videbant. Per jumentum ad stabulum ducebantur curandi, sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo ostenditur aequalis Patri? Cum dicit Philippo, Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 21, 9). 19. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Quia dicturi illi eramus, Tu judicabis, et Pater non judicabit, quia omne judicium dedit Filio; non ergo secundum Patrem judicabis: adjecit, Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Certe Filius quos vult vivificat. Non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod jubet Deus: quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod volunt faciant. Volens fac quod juberis; atque ita et hoc facies quod vis, et non voluntatem tuam facies, sed jubentis. 20. Quid ergo? Sicut audio, ita judico. Audit Filius, et demonstrat ei Pater, et videt Filius Patrem facientem. Et ista distuleramus paulo enucleatius pro viribus pertractare, si tempus nobis peracta lectione et vires remansissent. Si dicam me posse loqui adhuc, forte vos audire jam non potestis. Item forte aviditate audiendi dicitis, Possumus. Melius est ergo ut ego infirmitatem meam fatear, quia jam fatigatus loqui non possum, quam ut vobis jam bene satiatis, adhuc infundam quod non bene digeratis. Proinde hujus promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram, tenete me adjuvante Domino in crastinum debitorem. TRACTATUS XX. Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Cap. V, V\. 19. 1. Verba Domini nostri Jesu Christi, maxime quae Joannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23), nisi ut secreta altioris sapientiae ejus ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiae, ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad haec pauca quae lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adjuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. 2. Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in quinque porticibus piscinae illius Salomonis jacebant, cui dixerat, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat sabbatis: unde perturbati Judaei calumniabantur, quasi eversorem et praevaricatorem Legis. Tunc eis dixerat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Id. V, 8, 17). Illi enim carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea sanctificasse illum diem, ex quo coepit velut a laboribus requiescere. Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris praeceptum (Exod. XX, 8-11), quod nos Christiani spiritualiter observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34), abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem spiritualem. Et quamvis in hoc saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus, nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum requievisse, quia jam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi, Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo (Gen. I, 31, et II, 2): ut tu homo cum attendis ipsum Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus: et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post laborem velit requiescere? Si jussit et aliquis ei restitit, si jussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus, Fiat firmamentum; et factum est firmamentum (Gen. I, 3, 6, 7); et caetera in verbo ejus continuo facta: cui attestatur et Psalmus dicens, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 5): quomodo post mundum factum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in jubendo nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita posita, ut nobis requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Judaeorum, et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis quod sabbato operabatur hominum sanitatem, Pater meus usque modo operatur, et ego operor: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore. Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est. 3. Catholica autem fides habet, quod Patris et Filii opera non sunt separabilia. Hoc est quod volo, si possum, loqui Charitati vestrae: sed secundum illa verba Domini, Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12). Qui autem capere non potest, non mihi adscribat, sed tarditati suae; et convertat se ad illum qui cor aperit, ut infundat quod donat. Postremo et si quisquam propterea non intellexerit, quia non a me sic dictum est ut dici debuit, ignoscat humanae fragilitati, et supplicet divinae bonitati. Habemus enim intus magistrum Christum. Quidquid per aurem vestram, et os meum capere non potueritis, in corde vestro ad cum convertimini, qui et me docet quod loquor, et vobis quemadmodum dignatur distribuit. Qui novit quid det, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti. Et si forte non dederit, nemo se dicat desertum. Forte enim aliquid dare differt, sed neminem esurientem relinquit. Si enim non dat ad horam, exercet quaerentem, non contemnit petentem. Videte ergo et attendite quid velim dicere, etsi forte non possim. Catholica fides hoc habet, firmata Spiritu Dei in sanctis ejus, contra omnem haereticam pravitatem, quia Patris et Filii opera inseparabilia sunt. Quid est quod dixi? Quomodo ipse Pater et Filius inseparabiles sunt, sic et opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quomodo Pater et Filius inseparabiles sunt? Quia ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus, Verbum et cujus est Verbum, unus et Unicus, Deus unus Pater et Filius charitate complexi, unusque charitatis Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus sancti, sicut aequalitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim facta sunt omnia: quando dixit et facta sunt, per Verbum facta sunt, per Christum facta sunt. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: in Verbo fecit, per Verbum fecit. 4. Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum responderet stomachantibus Judaeis, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18): sic enim scriptum est in superiori capitulo. Cum ergo tali eorum erranti indignationi Dei Filius et Veritas responderet, ait, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Tanquam diceret, Quid scandalizati estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit: ita sum aequalis, ut non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intelligitur in his verbis, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanae infirmitatis, longe infra jacentis, utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum attingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat: non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non potest quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod vult: itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius; cum vellet posset. Deus autem cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid ejus est, et quidquid est, quia Deus est, non alio modo est, et alio modo potest; sed esse et posse simul habet, quia velle et facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia: sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est, ideo dixit, Filius non potest a se facere quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se. 5. Videtur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic erigit cervicem haeretica vanitas, eorum scilicet qui dicunt Filium minorem esse quam Patrem, minoris potestatis, majestatis, possibilitatis, non intelligentes mysterium verborum Christi. Attendat autem Charitas vestra, et videte quemadmodum in carnali suo intellectu modo turbentur in ipsis verbis Christi. Hoc autem paulo ante praelocutus sum, quia omnia perversa corda perturbat, sicut pia corda exercet Verbum Dei, maxime quod per Joannem evangelistam dicitur. Alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quae facile intelligantur. Ecce jam haereticus si forte audit verba ista, erigit se, et dicit nobis: Ecce minor est Filius quam Pater, ecce audi verba Filii, qui dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Exspecta, quemadmodum scriptum est, Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13). Puta enim me conturbatum esse his verbis, quoniam dico aequalem potestatem majestatemque esse Patris et Filii, cum audivi, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Turbatus his verbis quaero abs te, qui jam tibi videris intellexisse: Novimus in Evangelio Filium ambulasse super mare (Matth. XIV, 25); ubi Patrem vidit ambulasse super mare? Hic jam ille turbatur. Pone ergo quod intellexeras, et simul quaeramus. Quid ergo facimus? Verba Domini audivimus, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ambulavit ipse super mare, Pater nunquam ambulavit super mare. Certe non facit Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. 6. Redi ergo mecum ad id quod dicebam, ne forte sic intelligendum sit, ut de quaestione ambo exeamus. Nam ego secundum fidem catholicam video quomodo exeam sine offensione, sine scandalo: tu autem circumclusus, quaeris qua exeas. Qua intraveras vide. Forte non intellexisti et hoc quod dixi, Qua intraveras vide: ipsum audi dicentem, Ego sum janua (Joan. X, 7). Non sine causa ergo quaeris qua exeas, et non invenis, nisi quia non per januam intrasti, sed per maceriam cecidisti. Ergo quemadmodum potes, a ruina tua collige te, et intra per januam, ut sine offensione intres, et sine errore exeas. Per Christum veni, nec ex corde tuo afferas quod dicas; sed quod ille ostendit, hoc loquere. Ecce fides catholica quemadmodum exit de ista propositione. Ambulavit Filius super mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et divinitas gubernabat: quando ergo caro ambulabat et divinitas gubernabat, Pater absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua (Id. XIV, 10)? Si ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua; ambulatio illa carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat. Ergo illa ambulatio opus est Patris et Filii inseparabile. Utrumque ibi operantem video: nec Pater Filium deseruit, nec Filius a Patre discessit. Ita quidquid facit Filius, non facit sine Patre; quia quidquid facit Pater, non facit sine Filio. 7. Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu intelligis, ecce fecit Deus lucem, et vidit Filius Patrem facientem lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo vis minorem intelligere, quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Pater lucem; quam lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, coelum inter aquas et aquas, vidit eum Filius secundum intelligentiam tuam tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum, et dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. An tu amisisti fundamentum? Superaedificati autem supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Jesu, pacantur in Christo (Ephes. II, 14-20); nec contendunt et errant in haeresi. Intelligimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Excute intelligentiam tuam; nec intelligentiam vocandam, sed plane stultitiam. Deus Pater fecit mundum: quem fecit Filius alterum mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sumus, cujus est? dic nobis, a quo factus est? Si dixeris, A Filio; non a Patre; errasti a Patre: si dixeris, A Patre, non a Filio; respondet tibi Evangelium, Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 3, 10). Agnosce ergo eum per quem factus est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non cognoverunt. 8. Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est, Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret, Non est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est, ab illo est de quo natus est. Sed tamen aequalem sibi genuit. Non enim defuit aliquid generanti, aut tempus quaesivit ut generaret, qui genuit coaeternum; aut matrem quaesivit ut generaret, qui de se protulit Verbum; aut Pater generans aetate praecesserat Filium, ut minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa saecula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille crevit; sed aequalis aequalem genuit, aeternus aeternum. Quomodo, inquit aliquis, aeternus aeternum? Quomodo flamma temporalis generat lucem temporalem. Coaeva est autem flamma generans luci quam generat, nec praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit lux. Da mihi flammam sine luce, et do tibi Deum Patrem sine Filio, Hoc est ergo, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio ejus et alia substantia ejus: nec alia potentia ejus, alia substantia ejus. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est. 9. Sequitur et ipse in verbis suis, et male intelligentes conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia, facientem arcam; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante: sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus carnalis, secutus ait, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait, Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia: sed, Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi: si unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Haec ergo facit Filius, quae facit et Pater, et non dissimiliter facit: et haec facit, et similiter facit. 10. Jam dixerat, haec facit; quare addidit, similiter facit? Ne alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est, animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cujusvis licet coelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus: et quod videtur animus facere, hoc facit et corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus verbum apud se, jubet linguae, et profert verbum quod fecit animus: fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et servus: sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et jubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid similiter? Quomodo non similiter, ait aliquis? Ecce verbum quod fecit animus meus, manet in me: quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus, permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus; sed non similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas, et facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem facit, et similiter facit. Si fecit Deus coelum quod manet, hoc fecit Filius coelum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quaecumque fecit Pater stantia, haec fecit et Filius stantia; quia similiter fecit: et quaecumque fecit Pater temporalia, haec eadem fecit Filius temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia. 11. Quaere in Patre et Filio separationem, non invenis: sed si assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quae sibi errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo Dei: fallunt te imagines tuae. Transcende et corpus, et sape animum: transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi et animum transieris: quanto minus tangis, si in carne manseris? Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum: plus tamen interest inter animum et Deum. Tu si in animo es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis, Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus: Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Tanquam Pagani dicant: Ecce dii nostri; Deus vester ubi est? Ostendunt enim illi quod videtur; nos colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ergo cum se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie, Ubi est Deus tuus? Haec memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum, Haec memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5). Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur, Ubi est Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me: transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se. 12. Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est: abjice. Sed forte caro temporalis est. Alia corpora cogita, coelestia corpora cogita; majora, meliora, splendida sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore: transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo coelestia corpora, cum ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abjice et ipsa: quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de coelo fulgeant, corpora sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum consideras ista omnia. Et ultra coelestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ipse considerator appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiae, animus est. Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia quae cogitasti. Animus ergo iste spiritus est, non corpus: transi et ipsum. Compara ipsum animum primo, ut videas quo transeas; compara illum carni. Absit, ne digneris comparare. Compara illum fulgori solis, lunae, stellarum: major fulgor est animi. Primo celeritatem animi ipsius vide. Vide si non vehementior scintilla est animi cogitantis, quam splendor solis lucentis. Solem orientem tu vides animo: motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? Cito tu potuisti cogitare quod facturus est sol. Ab oriente ad occidentem venturus est, jam ex alia parte cras oritur. Ubi hoc fecit cogitatio tua, adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. Magna ergo res est animus. Sed quomodo dico, est? Transi et ipsum; quia et ipse animus mutabilis est, quamvis melior sit omni corpore. Modo novit, modo non novit; modo obliviscitur, modo recordatur; modo vult, modo non vult; modo peccat, modo justus est. Transi ergo omnem mutabilitatem; non solum omne quod videtur, sed et omne quod mutatur. Transisti enim carnem quae videtur, transisti coelum, solem, lunam, et stellas quae videntur; transi et omne quod mutatur. Jam enim istis transactis veneras ad animum tuum, sed et ibi invenisti mutabilitatem animi tui. Numquid mutabilis est Deus? Transi ergo et animum tuum. Effunde super te animam tuam, ut contingas Deum, de quo tibi dicitur, Ubi est Deus tuus? 13. Ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. Hoc fecit ipse Joannes evangelista. Transcendit carnem, transcendit terram quam calcabat, transcendit maria quae videbat, transcendit aerem ubi alites volitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit stellas, transcendit omnes spiritus qui non videntur, transcendit mentem suam ipsa ratione animi sui. Transcendens ista omnia, super se effundens animam suam, quo pervenit? Quid vidit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Si ergo separationem non vides in luce, quid separationem quaeris in opere? Vide Deum, vide Verbum ejus inhaerere Verbo dicenti: quia ipse dicens non syllabis dicit; sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. Quid dictum est de Sapientia ipsius? Candor est lucis aeternae (Sap. VII, 26). Attende candorem solis. In coelo est, et expandit candorem per terras omnes, per maria omnia: et utique corporalis lux est. Si separas candorem solis a sole, separa Verbum a Patre. De sole loquor. Lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit exstingui, spargit lucem suam super cuncta quae subjacent. Vides lucem sparsam a flammula generatam, emissionem vides, separationem non vides. Intelligite ergo, fratres charissimi, Patrem et Filium et Spiritum sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum Deum; et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse Filii, haec esse Spiritus sancti. Caetera quae consequuntur, quae pertinent ad sermonem ipsius Domini nostri Jesu Christi in Evangelio, quoniam et erastino die sermo debetur vobis, adestote ut audiatis.