In Epistolam Ioannis ad Parthos tractatus X (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 23 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Epistolam Ioannis ad Parthos tractatus X
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 35


In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Prologus.

(1977)Meminit Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare: sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum, quibus certas ex Evangelio lectiones oportet in Ecclesia recitari, quae ita sunt annuae, ut aliae esse non possint; ordo ille quem susceperamus, necessitate paululum intermissus est, non amissus. Cum autem cogitarem quid secundum hilaritatem praesentium dierum per hanc hebdomadam vobiscum de Scripturis agerem, quantum Dominus donare dignatur, quod posset in istis septem vel octo diebus finiri, occurrit mihi Epistola beati Joannis: ut cujus Evangelium paululum intermisimus, ejus Epistolam tractando ab eo non recedamus; praesertim quia in ipsa Epistola satis dulci omnibus quibus sanum est palatum cordis, ubi sapiat panis Dei, et satis memorabili in sancta Ecclesia Dei, maxime Charitas commendatur. Locutus est multa, et prope omnia de Charitate. Qui habet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. Sic enim illi erit lectio ista, tanquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur, nutritur, et crescit, et permanet. Item quibusdam sic esse debet, tanquam flamma ad fomitem; ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. In quibusdam enim nutritur quod est, in quibusdam accenditur si deest; ut omnes in una charitate gaudeamus. Ubi autem charitas, ibi pax; et ubi humilitas, (1978)ibi charitas. Jam ipsum audiamus; et ad ejus verba, quae Dominus suggerit, etiam vobis ut bene intelligatis, loquamur.

TRACTATUS I. De eo quod Joannes scribit, Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, etc., usque ad id, Quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus. Cap. I, et cap. II, V\. 1-11.

1. Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae. Quis est qui manibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut manibus tractaretur, coepit esse caro ex virgine Maria: sed non tunc coepit Verbum, quia quod erat ab initio dixit. Videte si non attestatur Epistola sua Evangelio suo, ubi modo audistis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 14, 1). Forte de Verbo vitae sic quisque accipiat quasi locutionem quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod manibus tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa vita manifestata est. Christus ergo Verbum vitae. Et unde manifestata est? Erat enim ab initio; sed non erat manifestata hominibus: manifestata autem erat Angelis videntibus, et tanquam pane suo cibantibus. Sed quid ait Scriptura? Panem Angelorum manducavit (1979)homo (Psal. LXXVII, 25). Ergo manifestata est ipsa vita in carne; quia in manifestatione posita est, ut res quae solo corde videri potest, videretur et oculis, ut corda sanaret. Solo enim corde videtur Verbum: caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat unde videremus carnem, sed non erat unde videremus Verbum: factum est Verbum caro, quam videre possemus, ut sanaretur in nobis unde Verbum videremus. 2. Et vidimus, et testes sumus. Forte aliqui fratrum nesciunt, qui graece non norunt, quid sint testes graece: et usitatum nomen est omnibus et religiosum; quos enim testes latine dicimus, graece martyres sunt. Quis autem non audivit martyres, aut in cujus christiani ore non quotidie habitat nomen martyrum? Atque utinam sic habitet et in corde, ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamur. Ergo hoc dixit, Vidimus, et testes sumus: Vidimus, et martyres sumus. Testimonium enim dicendo ex eo quod viderunt, et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui viderunt, cum displiceret ipsum testimonium hominibus adversus quos dicebatur, passi sunt omnia quae passi sunt martyres. Testes Dei sunt martyres. Deus testes habere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum. Vidimus, inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In manifestatione. Quid est, in manifestatione? In sole, id est in hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit solem, nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6)? Ille ante solem qui fecit solem, ille ante luciferum, ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator (quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Joan. I, 3], ut videretur oculis carneis qui solem vident; ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in manifestatione hujus lucis ostendit: et illius sponsi thalamus fuit uterus Virginis, quia in illo utero virginali conjuncti sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia scriptum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); et Dominus dicit in Evangelio, Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Et Isaias optime meminit unum esse ipsos duos: loquitur enim ex persona Christi, et dicit, Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10). Unus videtur loqui, et sponsum se fecit et sponsam se fecit; quia non duo, sed una caro: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Illi carni adjungitur Ecclesia, et fit Christus totus, caput et corpus. 3. Et testes, inquit, sumus; et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et manifestata est in nobis: hoc est, manifestata est inter nos; quod apertius diceretur, manifestata est nobis. Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Intendat Charitas vestra: Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Illi viderunt ipsum Dominum praesentem in (1980)carne, et audierunt verba ex ore Domini, et annuntiaverunt nobis. Et nos ergo audivimus, sed non vidimus. Minus ergo sumus felices quam illi qui viderunt et audierunt? Et quomodo adjungit, Ut et vos societatem habeatis nobiscum? Illi viderunt, nos non vidimus, et tamen socii sumus; quia fidem communem tenemus. Nam et quidam videndo non credidit, et palpare voluit, et sic credere, et ait: Non credam nisi digitos meos misero in locum clavorum, et cicatrices ejus tetigero. Et praebuit se ex tempore palpandum manibus hominum, qui semper se praebet videndum aspectibus Angelorum: et palpavit ille discipulus et exclamavit, Dominus meus et Deus meus. Quia tetigit hominem, confessus est Deum. Et Dominus consolans nos qui ipsum jam in coelo sedentem manu contrectare non possumus, sed fide contingere, ait illi: Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan. XX, 25-29). Nos descripti sumus, nos designati sumus. Fiat ergo in nobis beatitudo quam Dominus praedixit futuram: firme teneamus quod non videmus; quia illi nuntiant qui viderunt. Ut et vos, inquit, societatem habeatis nobiscum. Et quid magnum societatem habere cum hominibus? Noli contemnere; vide quid addat: Et societas nostra sit cum Deo Patre, et Jesu Christo Filio ejus. Et haec, inquit, scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Plenum gaudium dicit in ipsa societate, in ipsa charitate, in ipsa unitate. 4. Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis. Quid est hoc? Ipsi viderunt, contrectaverunt manibus Verbum vitae: ab initio erat, ad tempus visibilis et palpabilis factus est unicus Filius Dei. Ad quam rem venit, vel quid nobis novum nuntiavit? Quid docere voluit? Quare fecit hoc quod fecit, ut Verbum caro fieret, ut Deus super omnia indigna ab hominibus pateretur, ut alapas eorum sustineret de manibus quas ipse formavit? Quid voluit doceret? quid voluit ostendere? quid voluit annuntiare? Audiamus: nam sine fructu praecepti, auditio rei gestae, quia natus est Christus, et quia passus est Christus, avocamentum mentis est, non firmamentum. Quid magnum audis? quo fructu audis, vide. Quid voluit docere? quid annuntiare? Audi: Quia Deus lux est, inquit, et tenebrae in eo non sunt ullae. Adhuc lucem quidem nominavit, sed obscura sunt verba: bonum est nobis ut ipsa lux quam nominavit, illustret corda nostra, et videamus quid dixit. Hoc est quod annuntiamus, quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Quis enim auderet dicere quia in Deo sunt tenebrae? Aut quid est ipsa lux? aut quid sunt tenebrae? ne forte talia dicat, quae ad oculos istos nostros pertineant. Deus lux est: ait nescio quis, Et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux est. Aliquid debet esse longe his majus, longe praestantius, longeque supereminentius. Quantum Deus a creatura, quantum conditor a conditione, quantum sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe (1981)ultra omnia debet esse lux ista. Et forte vicini ei erimus, si quae sit lux ista cognoverimus, et ad eam nos applicaverimus, ut ex ipsa illuminemur; quia in nobis tenebrae sumus, et ab illa illuminati possumus esse lux, et non confundi de illa, quia de nobis confundimur. Quis est qui de se confunditur? Qui se cognoscit peccatorem. Quis de illa non confunditur? Qui ab illa illuminatur. Quid est ab illa illuminari? Qui jam videt se peccatis tenebrari, et cupit ab illa illuminari, accedit ad illam: unde dicit Psalmus, Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Sed non erubesces de illa, si, quando tibi te foedum ostenderit, displiceat tibi foeditas tua, ut percipias pulchritudinem illius. Hoc est quod vult docere. 5. Et fortasse praepropere illud nos dicimus? Ipse hoc manifestet in consequentibus. Mementote in principio sermonis nostri, quia Epistola ista charitatem commendat: Deus lux est, inquit, et tenebrae in eo non sunt ullae. Et quid superius dixerat? Ut societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Deo Patre et Filio ejus Jesu Christo. Porro si Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, et societatem cum illo habere debemus; et a nobis pellendae sunt tenebrae, ut fiat in nobis lux; nam tenebrae cum luce societatem habere non possunt: ideo vide quid sequatur: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Habes et apostolum Paulum dicentem, Aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Dicis te societatem habere cum Deo, et in tenebris ambulas; et Deus lux est, et tenebrae ae in eo non sunt ullae: quomodo ergo est societas luci et tenebris? Jam ergo dicat sibi homo, Quid faciam? unde ero lux? In peccatis et in iniquitatibus vivo. Quasi subrepit quaedam desperatio et tristitia. Salus nulla est, nisi in societate Dei. Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Peccata autem tenebrae sunt, sicut dicit Apostolus diabolum et angelos ejus rectores tenebrarum harum esse (Ephes. VI, 12). Non diceret rectores tenebrarum, nisi rectores peccatorum, dominatores iniquorum. Quid ergo facimus, fratres mei? Societas cum Deo habenda est, alia spes vitae aeternae nulla est; Deus autem lux est, et tenebrae in eo sunt nullae: iniquitates autem tenebrae sunt; iniquitatibus premimur, ne societatem cum Deo habere possimus: quae ergo spes? Nonne promiseram me aliquid locuturum istis diebus quod gaudium faciat? Quod si non exhibeo, tristitia est ista. Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; peccata tenebrae sunt: quid erit nobis? Audiamus ne forte consoletur, erigat, det spem, ne deficiamus in via. Currimus enim, et ad patriam currimus; et si nos perventuros desperamus, ipsa desperatione deficimus. Ille autem qui nos vult pervenire, ut conservet in patria, pascit in via. Audiamus ergo: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur, et non facimus veritatem. Non dicamus quia (1982)societatem cum illo habemus, si in tenebris ambulamus. Quod si in lumine ambulamus, sicut et ipse est in lumine; societatem habemus cum invicem. In lumine ambulemus, sicut et ipse est in lumine, ut possimus societatem habere cum illo. Et quid facimus de peccatis? Audi quid sequitur: Et sanguis Jesu Christi Filii ejus purgabit nos ab omni delicto. Magnam securitatem dedit Deus. Merito Pascha celebramus, ubi fusus est sanguis Domini, quo purgamur ab omni delicto. Simus securi: cautionem contra nos servitutis diabolus tenebat, sed sanguine Christi deleta est. Sanguis, inquit, Filii ejus purgabit nos ab omni delicto. Quid est, ab omni delicto? Attendite: ecce jam in nomine Christi per sanguinem ejus, quem nunc confessi sunt isti qui appellantur infantes, mundata sunt omnia peccata ipsorum. Veteres intraverunt, novi exierunt. Quid est, veteres intraverunt, novi exierunt? Senes intraverunt, infantes exierunt. Senectus enim veternosa, vetusta vita: infantia autem regenerationis, nova vita. Sed quid facimus? Praeterita peccata donata sunt, non tantum ipsis, sed et nobis; et post donationem et abolitionem omnium peccatorum vivendo in hoc saeculo inter tentationes, quaedam forte contracta sunt. Ideo quod potest homo faciat; ipse confiteatur quod est, ut ab illo curetur qui semper est quod est: ipse enim semper erat et est; nos non eramus et sumus. 6. Vide enim quid dicat: Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo si te confessus fueris peccatorem, est in te veritas: nam ipsa veritas lux est. Nondum perfecte splenduit vita tua, quia insunt peccata; sed tamen jam illuminari coepisti, quia inest confessio peccatorum. Vide enim quid sequatur: Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate. Non tantum praeterita, sed et si qua forte contraximus ex hac vita; quia non potest homo quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si contemnis, quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est? Ante omnia confessio: ne quisquam se justum putet, et ante oculos Dei qui videt quod est, erigat cervicem homo qui non erat et est. Ante omnia ergo confessio, deinde dilectio: quia de charitate quid dictum est? Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Jam videamus si ipsam charitatem commendat, propter subrepentia delicta: quia sola charitas exstinguit delicta. Superbia exstinguit charitatem: humilitas ergo roborat charitatem; charitas exstinguit delicta. Humilitas pertinet ad confessionem, qua confitemur nos peccatores esse: ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua; quasi (1983)propter arrogantiam ne displiceamus hominibus, si nos justos esse dixerimus. Faciunt hoc impii et insani: Scio quidem quia justus sum, sed quid dicturus sum ante homines? si me justum dixero, quis ferat, quis toleret? apud Deum nota sit justitia mea: ego tamen dicam me peccatorem; non quia sum, sed ne arrogantia odiosus inveniar. Dic hominibus quod es, dic Deo quod es. Quia si non dixeris Deo quod es, damnat Deus quod in te inveniet. Non vis ut ille damnet? tu damna. Vis ut ille ignoscat? tu agnosce, ut possis Deo dicere, Averte faciem tuam a peccatis meis. Dic illi etiam illa verba in ipso Psalmo, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 11, 5). Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate. Quod si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. Si dixeris, Non peccavi; illum facis mendacem, cum te vis facere veracem. Unde fieri potest ut Deus mendax sit, et homo verax; cum contradicat Scriptura: Omnis homo mendax, Deus solus verax (Rom. III, 4)? Ergo Deus per seipsum verax, tu per Deum verax; nam per te mendax. 7. Et ne forte impunitatem videretur dedisse peccatis, quia dixit, Fidelis est et justus, qui mundet nos ab omni iniquitate; et dicerent jam sibi homines, Peccemus, securi faciamus quod volumus, purgat nos Christus, fidelis est et justus, purgat nos ab omni iniquitate: tollit tibi malam securitatem, et inserit utilem timorem. Male vis esse securus, sollicitus esto. Fidelis enim est et justus, ut dimittat nobis delicta nostra, si semper tibi displiceas, et muteris donec perficiaris. Ideo quid sequitur? Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed forte subrepit de vita humana peccatum: quid ergo fiet? Quid? jam desperatio erit? Audi: Et si quis, inquit, peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum. Ille est ergo advocatus; da operam tu ne pecces: si de infirmitate vitae subrepserit peccatum, continuo vide, continuo displiceat, continuo damna; et cum damnaveris, securus ad judicem venies. Ibi habes advocatum; noli timere ne perdas causam confessionis tuae. Si enim aliquando in hac vita committit se homo disertae linquae, et non perit; committis te Verbo, et periturus es? Clama, Advocatum habemus ad Patrem. 8. Videte ipsum Joannem servantem humilitatem. Certe vir justus erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat; ille, ille qui bibendo de pectore Domini divinitatem ructavit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1): ille talis vir non dixit, Advocatum habetis apud Patrem; sed, Si quis peccaverit, advocatum, inquit, habemus. Non dixit, habetis; nec, me habetis, dixit; nec, ipsum Christum habetis, dixit: sed et Christum posuit, non se; et habemus dixit, non, habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum, quam ponere se pro (1984)Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos. Fratres, Jesum Christum justum, ipsum habemus advocatum ad Patrem; ipse propitiatio est peccatorum nostrorum. Hoc qui tenuit, haeresim non fecit; hoc qui tenuit, schisma non fecit. Unde enim facta sunt schismata? Cum dicunt homines, Nos justi sumus; cum dicunt homines, Nos sanctificamus immundos, nos justificamus impios, nos petimus, nos impetramus. Joannes autem quid dixit? Et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum. Sed dicet aliquis: Ergo sancti non petunt pro nobis? ergo episcopi et praepositi non petunt pro populo? Sed attendite Scripturas, et videte quia et praepositi commendant se populo. Nam Apostolus dicit plebi, Orantes simul et pro nobis (Coloss. IV, 3). Orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo. Oramus pro vobis, fratres: sed et vos orate pro nobis. In vicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellet. Propterea non mirum quia sequitur hic, et claudit ora dividentibus Ecclesiam Dei. Qui enim dixit, Jesum Christum habemus justum, et ipse propitiatio est peccatorum nostrorum: propter illos qui se divisuri erant, et dicturi, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23); et vellent ostendere eum in parte qui emit totum, et possidet totum; continuo secutus est, Non tantum nostrorum, sed et totius mundi. Quid est hoc, fratres? Certe invenimus eam in campis saltuum (Psal. CXXXI, 6), invenimus Ecclesiam in omnibus gentibus. Ecce Christus propitiatio est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi. Ecce habes Ecclesiam per totum mundum; noli sequi falsos justificatores, et veros praecisores. In illo monte esto qui implevit orbem terrarum (Dan. II, 35): quia Christus propitiatio est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed et totius mundi, quem suo sanguine comparavit. 9. Et in hoc, inquit, cognoscimus eum, si mandata ejus servaverimus. Quae mandata? Qui dicit quia cognovit eum, et mandata ejus non servat; mendax est, et in hoc veritas non est. Sed adhuc quaeris, Quae mandata? Qui autem, inquit, servaverit verbum ejus, vere in hoc perfecta est dilectio Dei. Videamus ne ipsum mandatum dilectio vocetur. Quaerebamus enim, quae mandata, et ait, Qui autem servaverit verbum ejus, vere in hoc perfecta est dilectio Dei. Attende Evangelium, si non est hoc mandatum: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. Perfectos in dilectione vocat: quae est perfectio dilectionis? Et inimicos diligere, et ad hoc diligere, ut sint fratres. Non enim dilectio nostra carnalis esse debet. Optare alicui salutem temporalem, bonum est; sed et si desit, anima tuta sit. Optas alicui amico tuo vitam? bene facis. Gaudes de morte (1985)inimici tui? male facis. Sed forte et amico tuo vita illa quam optas inutilis est, et inimico tuo mors de qua gaudes utilis fuit. Incertum est utrum alicui sit utilis vita ista, an inutilis; vita vero quae est apud Deum, sine dubio utilis est. Sic dilige inimicos tuos, ut fratres optes; sic dilige inimicos tuos, ut in societatem tuam vocentur. Sic enim dilexit ille qui in cruce pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Neque enim dixit, Pater, vivant isti multo tempore; me quidem occidunt, sed ipsi vivant. Sed quid ait? Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Mortem sempiternam ab eis expellebat, prece misericordissima, et potentia praestantissima. Multi ex eis crediderunt, et dimissus est eis fusus sanguis Christi. Primo fuderunt cum saevirent, nunc biberunt cum crederent. In hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. De ipsa perfectione diligendorum inimicorum Dominus admonens ait: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). Qui ergo dicit se in ipso manere, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Quomodo, fratres? Quid nos monet? Qui dicit se in ipso manere, id est in Christo, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Forte hoc nos monet, ut ambulemus in mari? Absit. Hoc ergo, ut ambulemus in via justitiae. In qua via? Jam commemoravi. Fixus in cruce erat, et in ipsa via ambulabat: ipsa est via charitatis, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sic ergo, si didiceris orare pro inimico tuo, ambulas viam Domini. 10. Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habebatis ab initio. Quod mandatum vetus dixit? Quod habebatis, inquit, ab initio. Ideo ergo vetus, quia jam illud audistis: alioquin contrarius erit Domino, ubi ait, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum vetus quare? Non quia ad veterem hominem pertinet. Sed quare? Quod habebatis ab initio. Mandatum vetus, est verbum quod audistis. Ideo ergo vetus, quia jam audistis. Et idipsum novum ostendit dicens, Iterum mandatum novum scribo vobis. Non alterum, sed idem ipsum quod dixit vetus, idem est et novum. Quare? Quod est verum in ipso et in vobis. Jam quare vetus, audistis; quia jam illud noveratis. Quare autem novum? Quia tenebrae transierunt, et lux vera jam lucet. Ecce unde novum: quia tenebrae ad veterem hominem, lux vero ad novum pertinet. Quid dicit apostolus Paulus? Exuite vos veterem hominem, et induite novum (Coloss. III, 9, 10). Et iterum quid dicit? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). 11. Qui dicit se esse in lumine; modo manifestat totum quod dixit: Qui dicit se esse in lumine, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Eia, fratres mei, quamdiu dicemus vobis, Diligite inimicos (Matth. V, 44)? Videte, quod pejus est, ne adhuc fratres oderitis. Si fratres solum amaretis, nondum essetis (1986)perfecti: si autem fratres oditis, quid estis? ubi estis? Respiciat unusquisque cor suum: non teneat odium contra fratrem pro aliquo verbo duro; pro contentione terrae, ne fiat terra. Quisquis enim odit fratrem suum, non dicat quia in lumine ambulat. Quid dixi? non dicat quia in Christo ambulat. Qui dicit se esse in luce, et odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nescio quis enim ex pagano factus est christianus; intendite: ecce in tenebris erat, quando paganus erat; modo jam christianus factus est; Deo gratias, omnes gratulantur: recitatur Apostolus gratulans. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Adorabat idola, adorat Deum; adorabat quae fecit, adorat qui eum fecit. Mutatus est; Deo gratias, omnes gratulantur Christiani. Quare? Quia jam adorator Patris et Filii et Spiritus sancti, et detestator daemoniorum et idolorum est. Adhuc de isto Joannes sollicitus est, multis gratulantibus adhuc suspectus est. Fratres, maternam sollicitudinem libenter amplectamur. Non sine causa mater sollicita est de nobis, cum alii gaudent: matrem dico charitatem; ipsa enim habitabat in corde Joannis, cum ista diceret. Quare, nisi quia aliquid timet in nobis, et cum jam nobis homines gratulantur? Quid est quod timet? Qui dicit se esse in lumine. Quid est hoc? Qui jam dicit se esse christianum: et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Quod exponere non est; sed quod gaudere si non fiat, aut quod plangere si fiat. 12. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Obsecro per Christum; pascit nos Deus, refecturi sumus corpora in nomine Christi, et aliquantum refecta sunt, et reficienda sunt; mens nostra pascatur. Non quia diu dicturus sum, dico; nam ecce jam finitur lectio: sed ne forte ex taedio minus attente audiamus quod maxime necessarium est. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui sunt qui patiuntur scandalum, aut faciunt? Qui scandalizantur in Christo et in Ecclesia. Qui in Christo scandalizantur, tanquam a sole uruntur; qui in Ecclesia, tanquam a luna. Dicit autem Psalmus Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6): id est, Si tenueris charitatem, nec in Christo scandalum patieris, nec in Ecclesia; nec Christum relinques, nec Ecclesiam. Qui enim Ecclesiam relinquit, quomodo est in Christo, qui in membris Christi non est? quomodo est in Christo, qui in corpore Christi non est? Illi ergo patiuntur scandalum, qui relinquunt aut Christum aut Ecclesiam. Unde intelligimus quia inde dixit Psalmus, Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, quia ipsam ustionem scandalum vult intelligi? Primo ipsam similitudinem attende. Quomodo qui uritur dicit, Non tolero, non fero, et subducit se: sic qui quaedam non ferunt in Ecclesia, et subtrahunt se vel nomini Christi vel Ecclesiae, scandalum (1987)patiuntur. Videte enim quomodo passi sunt scandalum tanquam a sole illi carnales, quibus praedicabat carnem suam Christus, et dicebat: Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit ejus sanguinem, non habebit in se vitam. Septuaginta ferme homines dixerunt, Durus est hic sermo; et recesserunt ab eo: et remanserunt duodecim. Omnes illos ussit sol, et recesserunt, non valentes ferre vim verbi. Remanserunt ergo duodecim. Et ne forte putarent homines quia ipsi praestant Christo credendo in Christum, et non ab ipso illis praestatur beneficium; cum duodecim remansissent, ait illis Dominus: Numquid et vos vultis ire? Ut noveritis quia vobis necessarius ego sum, non vos mihi. Illi autem quos non usserat sol, responderunt ex voce Petri: Domine, verbum vitae aeternae habes; quo ibimus (Joan. VI, 54-69)? Quos autem urit Ecclesia tanquam luna per noctem? Qui schismata fecerunt. Audi ipsum verbum positum in Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Quomodo ergo non est scandalum in eo qui diligit fratrem? Quia qui diligit fratrem, tolerat omnia propter unitatem; quia in unitate charitatis est fraterna dilectio. Offendit te nescio quis, sive malus, sive ut tu putas malus, sive ut tu fingis malus, et deseris tot bonos? Qualis dilectio fraterna est, qualis apparuit in istis? Cum accusant Afros, deseruerunt orbem terrarum. Numquid in orbe terrarum sancti non erant? Aut inauditi a vobis damnari potuerunt? Sed o si diligeretis fratres, scandalum in vobis non esset. Audi Psalmum, quid dicat: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Pacem multam dixit eis qui diligunt legem Dei, et ideo non eis esse scandalum. Illi ergo qui scandalum patiuntur, pacem perdunt. Et quos dixit non pati scandalum, aut non facere? Diligentes legem Dei. Ergo in charitate positi sunt. Sed dicit aliquis, Legem Dei dixit diligentibus, non fratres. Audi quid Dominus dicat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Quid est lex, nisi mandatum? Quomodo autem non patiuntur scandalum, nisi dum sufferunt invicem? Sicut Paulus dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Et quia ipsa est lex Christi, eumdem audi apostolum commendantem ipsam legem: Invicem, inquit, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). 13. Nam qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat. Magna res, fratres; attendite, rogamus vos. Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus. Quid tam caecum, quam isti qui oderunt fratres? Nam ut noveritis quia caeci sunt, in montem offenderunt. Eadem dico, ne vobis excidant. Nonne lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, Christus est de regno Judaeorum sine opere maritali? Nonne ille lapis confregit omnia regna terrarum, id est, omnes dominationes idolorum et daemoniorum? (1988)Nonne ille lapis crevit, et factus est mons magnus, et implevit universum orbem terrarum (Dan. II, 34, 35)? Numquid digito ostendimus istum montem, quomodo ostenditur hominibus tertia luna? Verbi gratia, quando volunt homines videre lunam novam, dicunt, Ecce luna, ecce ubi est: et si sunt ibi qui non valeant intendere aciem, et dicant, Ubi? intenditur illis digitus ut videant. Aliquando dum erubescunt ne caeci putentur, dicunt se vidisse quod non viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres mei? Nonne aperta est? nonne manifesta? nonne tenuit omnes gentes? nonne impletur quod ante tot annos promissum est Abrahae, in semine ejus benedici omnes gentes (Gen. XXII, 18)? Uni fideli promissum est, et millibus fidelium mundus impletus est. Ecce mons implens universam faciem terrae: ecce civitas de qua dictum est, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14). Illi autem offendunt in montem. Et cum eis dicitur, Ascendite; Non est mons, dicunt; et facilius illuc faciem impingunt, quam illic habitaculum quaerunt. Isaias hesterna die lectus est; quisquis vestrum vigilabat, non oculis tantum, sed aure, nec aure corporis, sed aure cordis, advertit, Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium. Quid tam manifestum quam mons? Sed sunt et montes ignoti, quia in una parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympum montem? quomodo ibi qui habitant, Giddabam nostrum non norunt. In partibus sunt isti montes. Ille autem mons non sic, quia implevit universam faciem terrae; et de illo dicitur, Paratus in cacumine montium. Mons est super cacumina omnium montium. Et congregabuntur, inquit, ad eum omnes gentes (Isai. II, 2). Quis errat in hoc monte? Quis frangit faciem offendendo in illum? Quis ignorat civitatem super montem constitutam? Sed nolite mirari quia ignoratur ab istis qui oderunt fratres: quia in tenebris ambulant, et nesciunt quo eant; quia tenebrae excaecaverunt oculos eorum. Montem non vident: nolo mireris, oculos non habent. Unde oculos non habent? Quia tenebrae excaecaverunt eos. Unde probamus? Quia fratres oderunt, quia cum offenduntur in Afris, separant se ab orbe terrarum quia non tolerant pro pace Christi quos infamant, et tolerant pro parte Donatiquos damnant.

TRACTATUS II. Ab eo versiculo, Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen ejus; usque ad istum, Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet in aeternum. Cap. II, V\. 12-17.

1. Omnia quae leguntur de Scripturis sanctis, ad instructionem et salutem nostram, intente oportet audire. Maxime tamen memoriae commendanda sunt, quae adversus haereticos valent plurimum; quorum (1989)insidiae infirmiores quosque et negligentiores circumvenire non cessant. Mementote Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum, et mortuum esse pro nobis et resurrexisse; mortuum scilicet propter delicta nostra, resurrexisse propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Sicut modo audistis quia discipulorum duorum quos invenit in via, tenebantur oculi ne eum agnoscerent: et invenit eos desperantes de redemptione quae erat in Christo, et existimantes jam illum passum et mortuum fuisse, sicut hominem, nec tanquam Filium Dei putantes semper vivere; et in carne ita mortuum ut non revivisceret, sed tanquam unum ex Prophetis: sicut verba eorum paulo ante qui intenti eratis, audistis. Tunc aperuit illis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, ostendens eis omnia quae passus erat praedicta fuisse; ne illi magis moverentur, si resurrexisset Dominus, et magis ei non crederent, si de illo ista ante dicta non essent. Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quae evenerunt in Christo, praedicta sunt. Discipuli ergo eum non agnoverunt, nisi in fractione panis. Et vere qui non sibi judicium manducat et bibit (I Cor. XI, 29), in fractione panis Christum agnoscit. Postea et illi undecim putabant se spiritum videre. Praebuit se palpandum, qui se praebuit crucifigendum; crucifigendum inimicis, palpandum amicis: medicus tamen omnium, et illorum impietatis, et istorum incredulitatis. Namque audistis cum Actus Apostolorum legerentur, quot millia crediderunt ex interfectoribus Christi (Act. II, 41). Si crediderunt postea qui occiderant, non erant credituri qui paululum dubitabant? Et ipsis tamen (quod maxime debetis animadvertere, et memoriae vestrae mandare, quia contra insidiosos errorores Deus voluit ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquo modo se vult videri christianum) cum se palpandum praebuisset, non illi suffecit, nisi de Scripturis confirmaret cor credentium: prospiciebat enim nos futuros; in quo quod palpemus nos non habemus, sed quod legamus habemus. Si enim propterea illi crediderunt, quia tenuerunt et palpaverunt; nos quid faciemus? Jam Christus ascendit in coelum, non est venturus nisi in fine, ut judicet de vivis et mortuis: unde credituri sumus, nisi unde et ipsos palpantes voluit confirmari? Aperuit enim illis Scripturas, et ostendit eis quia oportebat pati Christum, et impleri omnia quae de illo scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis. Omnem veterem textum Scripturarum circumplexus est. Quidquid illarum Scripturarum est, Christum sonat; sed si aures inveniat. Et aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Unde et nobis hoc orandum est, ut ipse sensum nostrum aperiat. 2. Quid autem ostendit Dominus scriptum de se in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis? quid ostendit? Ipse dicat. Breviter hoc Evangelista posuit, ut nos nossemus quid in tanta latitudine Scripturarum credere et intelligere debeamus. Certe multae sunt paginae, (1990)et multi libri, hoc habent omnes quod dixit Dominus breviter discipulis suis. Quid est hoc? Quia oportebat pati Christum, et resurgere tertia die. Habes jam de sponso, quia oportebat Christum pati et resurgere. Commendatus est nobis sponsus. De sponsa videamus quid dicat; ut tu cum cognoveris sponsum et sponsam, non sine causa ad nuptias venias. Celebratio enim nuptiarum omnis celebratio: Ecclesiae nuptiae celebrantur. Ducturus est uxorem filius regis, et ipse filius regis rex: et qui frequentant, ipsi sunt sponsa. Non quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant nuptias, et alia nubit, in Ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt. Omnis enim Ecclesia sponsa Christi est, cujus principium et primitiae caro Christi est: ibi juncta est sponsa sponso in carne. Merito carnem ipsam cum commendaret, panem fregit; et merito in fractione panis aperti sunt oculi discipulorum, et agnoverunt eum. Quid ergo dixit Dominus scriptum esse de se in Lege, et Prophetis, et Psalmis? Quia oportebat pati Christum. Si non adderet, et resurgere, recte illi plangerent, quorum oculi tenebantur; sed et resurgere praedictum est. Et utquid hoc? quare oportebat pati Christum et resurgere? Propter illum psalmum quem vobis maxime commendavimus, quarta sabbati, statione prima novissimae hebdomadis. Quare oportebat Christum pati et resurgere? Propterea: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28). Nam ut noveritis quia oportebat pati Christum et resurgere; et hic quid addidit, ut post commendationem sponsi commendaret et sponsam? Et praedicari, inquit, in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem. Audistis, fratres, tenete. Nemo dubitet de Ecclesia, quia per omnes gentes est; nemo dubitet, quia ab Jerusalem coepit, et omnes gentes implevit. Agnoscimus agrum ubi vitis plantata est: cum autem creverit, non agnoscimus, quia totum occupavit. Unde coepit? Ab Jerusalem. Quo pervenit? Ad omnes gentes. Paucae remanserunt, omnes tenebit. Interea dum omnes tenet, aliqua sarmenta inutilia visa sunt agricolae praecidenda; et fecerunt haereses et schismata. Non vos inducant praecisa, ut praecidamini; hortamini magis quae praecisa sunt, ut iterum inserantur. Manifestum est Christum passum, resurrexisse, et ascendisse in coelum: manifestata est et Ecclesia, quia praedicatur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes. Unde coepit? Incipiens ab Jerusalem. Audit stultus, vanus, et quid amplius dicturus sum quam caecus, qui tam magnum montem non videt; qui contra lucernam in candelabro positam oculos claudit? 3. Cum eis dicimus, Si christiani catholici estis, communicate illi Ecclesiae unde Evangelium toto orbe diffunditur; illi Jerusalem communicate, quando eis dicimus, respondent nobis, Non communicamus illi (1991)civitati ubi occisus est rex noster, ubi occisus est Dominus noster: quasi oderint civitatem ubi occisus est Dominus noster. Occiderunt Judaei quem invenerunt in terra, exsufflant isti eum qui sedet in coelo. Qui sunt pejores, qui contempserunt quia hominem putabant, an qui Sacramenta ejus exsufflant, quem jam Deum confitentur? Sed oderunt videlicet civitatem in qua occisus est Dominus ipsorum. Pii homines et misericordes, multum dolent occisum esse Christum, et occidunt in hominibus Christum! At ille dilexit illam civitatem, et misertus est ejus: inde dixit incipere praedicationem suam, Incipiens ab Jerusalem. Ille ibi principium fecit praedicationis nominis sui: et tu exhorrescis communionem illius civitatis? Non est mirum si praecisus odisti radicem. Quid ait ille discipulis suis? Estote sedentes in civitate, quia ego mitto promissionem meam in vos (Luc. XXIV, 13-49). Ecce quam civitatem oderunt. Forte amarent, si Judaei interfectores Christi in illa habitarent. Manifestum est enim omnes interfectores Christi, id est Judaeos, expulsos esse de illa civitate. Quae habebat saevientes in Christum, habet adorantes Christum. Propterea illam isti oderunt, quia Christiani in illa sunt. Ibi voluit sedere discipulos suos, et ibi illis mittere Spiritum sanctum. Ubi inchoata est Ecclesia, nisi ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes centum viginti? Duodenarius ille numerus decuplatus erat. Sedebant centum viginti homines, et venit Spiritus sanctus, et implevit totum locum, et factus est sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et linguae divisae sunt velut ignis. Audistis Actus Apostolorum, hodie lecta est ipsa lectio: Coeperunt linguis loqui quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Et omnes qui aderant illic, de diversis gentibus venientes Judaei, agnoscebant unusquisque linguam suam; et mirabantur illos idiotas et imperitos subito didicisse non unam aut duas linguas, sed omnium omnino gentium (Act. I, 15, et II, 1, 12). Ubi ergo jam omnes linguae sonabant, omnes linguae crediturae ostendebantur. Isti autem qui multum amant Christum, et ideo nolunt communicare civitati quae interfecit Christum, sic honorant Christum, ut dicant illum remansisse ad duas linguas, latinam, et punicam, id est, afram. Solas duas linguas tenet Christus? Istae enim duae linguae solae sunt in parte Donati, plus non habent. Evigilemus, fratres, videamus potius donum Spiritus Dei, et credamus ante dictis de illo, et videamus impleta quae ante dicta sunt in Psalmo: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Et ne forte ipsae linguae venerunt ad unum locum, et non potius donum Christi venit ad omnes linguas, audi quid sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quare hoc? Quia in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 4 6), id est, in manifesto. Tabernaculum ejus, caro ejus; tabernaculum (1992)ejus, Ecclesia ejus: in sole posita est, non est in nocte, sed in die. Sed quare illi non agnoscunt? Redite ad lectionem, ad quam heri finis factus est, et videte quare non agnoscunt: Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus. Nos ergo sequentia videamus, et non simus in tenebris. Unde non erimus in tenebris? Si amemus fratres. Unde probatur quia amamus fraternitatem? Quia non scindimus unitatem, quia tenemus charitatem. 4. Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen ejus. Ideo filioli, quia dimissis peccatis nascimini. Sed per cujus nomen remittuntur peccata? Numquid per Augustini? Ergo nec per nomen Donati. Videris quis Augustinus, aut quis Donatus: nec per nomen Pauli, nec per nomen Petri. Nam dividentibus, sibi Ecclesiam, et partes facere de unitate conantibus parturiens parvulos mater charitas in Apostolo, exponit viscera sua, conscindit quodammodo verbis ubera sua, plorat filios quos videt efferri, revocat ad unum nomen eos qui multa nomina sibi facere volebant, repellit ab amore suo ut Christus ametur, et dicit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Quid dicit? Nolo mei sitis, ut mecum sitis: mecum estote; omnes illius sumus qui pro nobis mortuus est, qui pro nobis crucifixus est: unde et hic, Dimittuntur vobis peccata per nomen ejus, non per hominis alicujus. 5. Scribo vobis, patres. Quare primo filii? Quia remittuntur vobis peccata per nomen ejus, et regeneramini in novam vitam, ideo filii. Patres quare? Quia cognovistis eum qui a principio est: principium enim ad paternitatem pertinet. Novus Christus in carne, sed antiquus in divinitate. Quam antiquus putamus? quot annorum? Putamusne major quam mater sua? Major plane quam mater: omnia enim per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia, et ipsam matrem antiquus fecit, de qua nasceretur novus. Putamusne ante matrem solam? Et ante avos matris antiquus. Avus matris ipsius Abraham; et Dominus dicit, Ante Abraham ego sum (Id. VIII, 58). Ante Abraham dicimus? Coelum et terra, antequam esset homo, facta sunt. Ante ista fuit Dominus, imo et est. Optime enim non ait, Ante Abraham ego fui; sed, Ante Abraham ego sum. Quod enim dicitur quia fuit, non est; et quod dicitur quia erit, nondum est: ille non novit nisi esse. Secundum quod Deus est, esse novit; fuisse et futurum esse non novit. Dies est ibi unus, sed sempiternus. Non ponunt illum diem in medio hesternus et crastinus: hesterno enim die finito, incipiens hodiernus venturo crastino finietur. Ille unus dies ibi est sine tenebris, sine nocte, sine spatiis, sine mensura, sine horis. Quod vis illum dic: si vis, dies est; si vis, annus est; si vis, anni sunt. Dictum est enim de ipso, Et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Quando autem dictus est dies? Quando dictum est Domino, Ego hodie genui te (Psal. II, 7). Ab aeterno Patre genitus, ex (1993)aeternitate genitus, in aeternitate genitus: nullo initio, nullo termino, nullo spatio latitudinis; quia est quod est, quia ipse est qui est. Hoc nomen suum dixit Moysi: Dices eis, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Quid ergo ante Abraham? quid ante Noe? quid ante Adam? Audi Scripturam: Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Postremo ante coelum et terram. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Ideo patres agnoscite: patres enim fiunt agnoscendo quod est ab initio. 6. Scribo vobis, juvenes. Filii sunt, patres sunt, juvenes sunt; filii, quia nascuntur; patres, quia principium agnoscunt: juvenes quare? Quia vicistis malignum. In filiis nativitas, in patribus antiquitas, in juvenibus fortitudo. Si malignus a juvenibus vincitur, pugnat nobiscum. Pugnat, sed non expugnat. Quare? Quia nos sumus fortes, an quia ille est fortis in nobis, qui inter manus persequentium infirmus inventus est? Ille nos fortes fecit, qui persequentibus non restitit. Crucifixus est enim ex infirmitate, sed vivit ex virtu e Dei (II Cor. XIII, 4). 7. Scribo vobis, pueri. Unde pueri? Quia cognovistis Patrem. Scribo vobis, patres: commendat hoc, et repetit, Quia cognovistis eum qui a principio est. Mementote vos patres esse: si obliviscimini eum qui a principio est, perdidistis paternitatem. Scribo vobis, juvenes. Etiam atque etiam considerate, quia juvenes estis: pugnate, ut vincatis; vincite, ut coronemini; humiles estote, ne cadatis in pugna. Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. 8. Haec omnia, fratres, quia cognovimus id quod a principio est quia fortes sumus, quia cognovimus Patrem: omnia ista quasi cognitionem commendant, charitatem non commendant? Si cognovimus, amemus: nam cognitio sine charitate non salvos fecit. Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, I). Si confiteri vultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse. Confitebantur daemones Filium Dei, et dicebant, Quid nobis et tibi (Matth. VIII, 29)? et repellebantur. Confitemini, et amplectimini. Illi enim timebant de iniquitatibus suis; vos amate dimissorem iniquitatum vestrarum. Sed quomodo poterimus amare Deum, si amamus mundum? Parat nos ergo inhabitari charitate. Duo sunt amores, mundi et Dei: si mundi amor habitet, non est qua intret amor Dei: recedat amor mundi et habitet Dei; melior accipiat locum. Amabas mundum, noli amare mundum: cum exhauseris cor tuum amore terreno, hauries amorem divinum; et incipit habitare jam charitas, de qua nihil mali potest procedere. Audite ergo verba purgantis modo. Quasi agrum invenit corda hominum: sed quomodo invenit? Si silvam invenit, exstirpat; si agrum purgatum invenit, plantat. Plantare ibi vult arborem, charitatem. Et quam silvam vult exstirpare? Amorem mundi. Audi (1994)exstirpatorem silvae. Nolite diligere mundum, hoc enim sequitur, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso. 9. Audistis quia si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso. Ne quis dicat in corde suo falsum esse hoc, fratres: Deus dicit, per Apostolum Spiritus sanctus locutus est, nihil verius, Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso. Vis habere dilectionem Patris, ut sis cohaeres Filii? Noli diligere mundum. Exclude malum amorem mundi, ut implearis amore Dei. Vas es, sed adhuc plenus es; funde quod habes, ut accipias quod non habes. Certe jam renati sunt ex aqua et Spiritu fratres nostri; et nos ante aliquot annos renati sumus ex aqua et Spiritu. Bonum est nobis ut non diligamus mundum, ne remaneant in nobis Sacramenta ad damnationem, non firmamenta ad salutem Firmamentum salutis est, habere radicem charitatis, habere virtutem pietatis, non formam solam. Bona forma, sancta forma: sed quid valet forma, si non teneat radicem? Sarmentum praecisum nonne in ignem mittitur? Habe formam, sed in radice. Quomodo autem radicamini, ut non eradicemini? Tenendo charitatem, sicut dicit apostolus Paulus, In charitate radicati et fundati (Ephes. III, 17). Quomodo ibi radicabitur charitas, inter tanta silvosa amoris mundi? Exstirpate silvas. Magnum semen posituri estis; non sit in agro quod effocet semen. Haec sunt verba exstirpantia quae dixit: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in eo. 10. Quia omne quod in mundo est, desiderium est carnis, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi, tria dixit, quae non sunt ex Patre, sed ex mundo sunt. Et mundus transit et desideria ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet in aeternum. Quare non amem quod fecit Deus? Quid vis? utrum amare temporalia, et transire cum tempore; an mundum non amare, et in aeternum vivere cum Deo? Rerum temporalium fluvius trahit: sed tanquam circa fluvium arbor nata est Dominus noster Jesus Christus. Assumpsit carnem, mortuus est, resurrexit, ascendit in coelum. Voluit se quodammodo circa fluvium temporalium plantare. Raperis in praeceps? tene lignum. Volvit te amor mundi? tene Christum. Propter te factus est temporalis, ut tu fias aeternus; quia et ille sic factus est temporalis, ut maneret aeternus. Accessit illi aliquid ex tempore, non decessit ex aeternitate. Tu autem temporalis natus es, et per peccatum temporalis factus es: tu factus es temporalis per peccatum, ille factus est temporalis per misericordiam dimittendi peccata. Quantum interest, cum duo sunt in carcere, inter reum et visitatorem ipsius? Homo enim aliquando venit ad amicum suum, et intrat visitare eum, et ambo in carcere videntur; sed multum distant et distincti sunt. Illum causa premit, illum humanitas adduxit. Sic in ista mortalitate, nos reatu tenebamur; ille misericordia descendit: intravit ad captivum redemptor, non oppressor. (1995)Dominus pro nobis sanguinem suum fudit, redemit nos, mutavit spem nostram. Adhuc portamus mortalitatem carnis, et de futura immortalitate praesumimus: et in mari fluctuamus, sed anchoram spei in terra jam fiximus. 11. Sed non diligamus mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quae enim in mundo sunt, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi. Tria sunt ista: ne quis forte dicat, Quae in mundo sunt, Deus fecit, id est, coelum et terram, mare, solem, lunam, stellas, omnia ornamenta coelorum. Quae sunt ornamenta maris? Omnia repentia. Quae terrae? Animalia, arbores, volatilia. Ista sunt in mundo, Deus illa fecit. Quare ergo non amem quod Deus fecit? Spiritus Dei sit in te, ut videas quia haec omnia bona sunt: sed vae tibi si amaveris condita, et deserueris conditorem. Pulchra sunt tibi; sed quanto est ille pulchrior qui ista formavit? Intendat Charitas vestra. Similitudinibus enim potestis instrui: ne subrepat vobis satanas, dicens quod solet dicere. Bene vobis sit in creatura Dei; quare illa Tecit, nisi ut bene vobis sit? Et inebriantur, et pereunt, et obliviscuntur Creatorem suum: dum non temperanter, sed cupide utuntur creatis, Creator contemnitur. De talibus dicit Apostolus: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Non te prohibet Deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem; sed approbare et laudare ut ames Creatorem. Quemadmodum, fratres, si sponsus faceret sponsae suae annulum, et illa acceptum annulum plus diligeret quam sponsum qui illi fecit annulum; nonne in ipso dono sponsi adultera anima deprehenderetur, quamvis hoc amaret quod dedit sponsus? Certe hoc amaret quod dedit sponsus: tamen si diceret, Sufficit mihi annulus iste, jam illius faciem nolo videre; qualis esset? Quis non detestaretur hanc amentiam? quis non adulterinum animum convinceret? Amas aurum pro viro, amas annulum pro sponso: si hoc est in te, ut ames annulum pro sponso tuo, et nolis videre sponsum tuum; ad hoc tibi arrham dedit, ut non te oppigneraret, sed averteret. Ad hoc utique arrham dat sponsus, ut in arrha sua ipse ametur. Ergo dedit tibi Deus omnia ista, ama illum qui fecit. Plus est quod tibi vult dare, id est, seipsum, qui ista fecit. Si autem amaveris haec, quamvis illa Deus fecerit, et neglexeris Creatorem, et amaveris mundum; nonne tuus amor adulterinus deputabitur ? 12. Mundus enim appellatur non solum ista fabrica quam fecit Deus, coelum et terra, mare, visibilia et invisibilia: sed habitatores mundi mundus vocantur, quomodo domus vocatur et parietes et inhabitantes. Et aliquando laudamus domum, et vituperamus inhabitantes. Dicimus enim, Bona domus; quia marmorata est et pulchre laqueata: et aliter dicimus, Bona domus; nemo ibi patitur injuriam, nullae rapinae, nullae oppressiones ibi fiunt. Modo non parietes laudamus, sed inhabitatores parietum: domus tamen (1996)vocatur, sive illa, sive illa, Omnes enim dilectores mundi, quia dilectione inhabitant mundum; sicut coelum inhabitant quorum sursum est cor, et ambulant carne in terra: omnes ergo dilectores mundi mundus vocantur. Ipsi non habent nisi ista tria, desiderium carnis, desiderium oculorum, et ambitionem saeculi. Desiderant enim manducare, bibere, concumbere, uti voluptatibus istis. Numquid non est in his modus? Aut quando dicitur, Nolite ista diligere, huc dicitur, ut non manducetis, aut non bibatis, aut filios non procreetis? Non hoc dicitur. Sed sit modus propter Creatorem, ut non vos illigent ista dilectione; ne ad fruendum hoc ametis, quod ad utendum habere debetis. Non autem probamini, nisi quando vobis proponuntur duo, hoc aut illud: Justitiam vis, an lucra? Non habeo unde vivam, non habeo unde manducem, non habeo unde bibam. Sed quid, si non potes habere ista nisi per iniquitatem? Nonne melius amas quod non amittis, quam iniquitatem committis? Lucrum auri vides, damnum fidei non vides. Hoc ergo, ait nobis, desiderium carnis est, id est, desiderium earum rerum quae pertinent ad carnem, sicut cibus et concubitus, et caetera hujusmodi. 13. Et desiderium oculorum: desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. Jam quam late patet curiositas? Ipsa in spectaculis, in theatris, in sacramentis diaboli, in magicis artibus, in maleficiis ipsa est curiositas. Aliquando tentat etiam servos Dei, ut velint quasi miraculum facere, tentare utrum exaudiat illos Deus in miraculis; curiositas est, hoc est desiderium oculorum; non est a Patre. Si dedit Deus, fac; obtulit enim ut facias: non enim qui non fecerunt, ad regnum Dei non pertinebunt. Cum gauderent Apostoli quia daemonia eis subjecta erant, quid eis dixit Dominus? Nolite in hoc gaudere; sed gaudete quoniam nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et tu. Vae tibi enim, si nomen tuum non est scriptum in coelo. Numquid vae tibi, si non suscitaveris mortuus? numquid vae tibi, si non ambulaveris in mari? numquid vae tibi, si non excluseris daemonia? Si accepisti unde facias, utere humiliter, non superbe. Nam et de quibusdam pseudoprophetis dixit Dominus, quia facturi sunt signa et prodigia (Matth. XXIV, 24). Ergo non sit ambitio saeculi. Ambitio saeculi superbia est. Jactare se vult in honoribus; magnus sibi videtur homo, sive de divitiis, sive de aliqua potentia. 14. Tria sunt ista, et nihil invenis unde tentetur cupiditas humana, nisi aut desiderio carnis, aut desiderio oculorum, aut ambitione saeculi. Per ista tria tentatus est Dominus a diabolo. Desiderio carnis tentatus est, quando dictum est ei, Si Filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant; quando esurivit post jejunium. Sed quomodo repulit tentatorem, et docuit pugnare militem? Attende quid illi ait: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Tentatus est et desiderio oculorum de miraculo, quando ei dixit: Mitte te deorsum, quia scriptum est, Angelis suis mandavit de te, ut suscipiant te, ne quando offendas ad lapidem pedem (1997)tuum. Ille restitit tentatori: si enim faceret miraculum, non videretur nisi aut cessisse, aut curiositate fecisse: fecit enim quando voluit tanquam Deus, sed tanquam infirmos curans. Nam si tunc faceret, quasi tantummodo miraculum voluisse facere putaretur. Sed ne hoc homines sentirent, attende quid respondit; et quando tibi talis tentatio evenerit, dic illud et tu, Redi post me, satanas; scriptum est enim, Non tentabis Dominum Deum tuum: id est, Si hoc fecero. tentabo Deum. Hoc dixit, quod te voluit dicere. Quando tibi suggerit inimicus, Qualis homo, qualis christianus? modo vel unum miraculum fecisti, aut orationibus tuis mortui surrexerunt, aut febrientes sanasti? si vere esses alicujus momenti, faceres aliquod miraculum: responde et dic, Scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum: non ergo tentabo Deum, quasi tunc pertineam ad Deum si fecero miraculum, et non pertineam si non fecero. Et ubi sunt verba ejus, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo? De ambitione saeculi quomodo tentatus est Dominus? Quando elevavit eum in excelsum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me. De elatione regni terreni voluit tentare regem saeculorum: sed Dominus qui fecit coelum et terram, diabolum calcabat. Quid magnum, a Domino diabolum vinci? Quid ergo respondit diabolo, nisi quod te docuit ut respondeas? Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 1-10). Tenentes ista, non habebitis concupiscentiam mundi: non habendo concupiscentiam mundi, non vos subjugabit nec desiderium carnis, nec desiderium oculorum, nec ambitio saeculi; et facietis locum charitati venienti, ut diligatis Deum. Quia si fuerit ibi dilectio mundi, non ibi erit dilectio Dei. Tenete potius dilectionem Dei, ut quomodo Deus est aeternus, sic et vos maneatis in aeternum: quia talis est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis? terra eris. Deum diligis? quid dicam? deus eris? Non audeo dicere ex me, Scripturas audiamus: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Si ergo vultis esse dii et filii Altissimi, nolite ailigere mundum, nec ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia omnia quae sunt in mundo, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo: id est, ab hominibus dilectoribus mundi. Et mundus transit, et desideria ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.

TRACTATUS III. De eo quod sequitur, Pueri, novissima hora est; usque ad id, Unctio ipsius docet vos de omnibus. Cap. II, V\. 18-27.

1. Pueri, novissima hora est. In hac lectione pueros alloquitur; ut festinent crescere, quia novissima hora est. Aetas corporis non est in voluntate. Ita nullus secundum carnem crescit quando vult; sicut nullus quando vult nascitur: ubi autem nativitas in voluntate est, et crementum in voluntate est. Nemo ex (1998)aqua et Spiritu nascitur nisi volens. Ergo si vult, crescit: si vult, decrescit. Quid est crescere? Proficere. Quid est decrescere? Deficere. Quisquis novit natum se esse, audiat quia puer est et infans; avide inhiet uberibus matris, et cito crescit. Est autem mater Ecclesia; et ubera ejus duo Testamenta Scripturarum divinarum. Hinc sugatur lac omnium sacramentorum temporaliter pro aeterna salute nostra gestorum, ut nutritus atque roboratus perveniat ad manducandum cibum, quod est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Lac nostrum Christus humilis est; cibus noster, idem ipse Christus aequalis Patri. Lacte te nutrit, ut pane pascat: nam corde contingere Jesum spiritualiter, hoc est cognoscere quia aequalis est Patri. 2. Propterea et Mariam prohibebat se tangere, et dicebat ei: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc? Discipulis se palpandum praebuit, et Mariae contactum vitavit? Nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit, Mitte digitos, et palpacicatrices (Id. XX, 17, 27)? Numquid jam ad Patrem ascenderat? Quare ergo Mariam prohibet, et dicit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? An hoc dicturi sumus, quod a viris se tangi non timuit, et a mulieribus tangi timuit? Contactus illius omnem carnem mundat Quibus primo voluit manifestari, ab his se timuit contrectari? Nonne viris resurrectio ejus per feminas nuntiata est, ut contraria arte serpens vinceretur? Quia enim ille mortem primo homini per feminam nuntiavit; et viris vita per feminam nuntiata est. Quare ergo se tangi noluit, nisi quia contactum illum spiritualem intelligi voluit? Contactus spiritualis est de corde mundo. Ille attingit de corde mundo Christum, qui eum intelligit Patri coaequalem. Qui autem nondum intelligit divinitatem Christi, usque ad carnem venit, usque ad divinitatem non venit. Quid autem magnum est, usque illuc attingere, usque quo persecutores qui crucifixerunt? Illud est magnum, intelligere Verbum Deum apud Deum in principio, per quod facta sunt omnia: qualem se cognosci volebat, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). 3. Sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: Pueri, novissima hora est. Proficite, currite, crescite, novissima hora est. Ipsa novissima hora diuturna est; tamen novissima est. Horam enim pro tempore posuit novissimo; quia in novissimis temporibus veniet Dominus noster Jesus Christus. Sed dicturi sunt aliqui: Quomodo novissimum tempus? quomodo novissima hora? certe prius veniet Antichristus, et tunc veniet dies judicii. Vidit Joannes cogitationes istas: ne quasi securi fierent, et ideo non esse horam novissimam putarent, quod venturus esset Antichristus, ait illis, Et sicut audistis quod Antichristus sit venturus, nunc antichristi multi facti sunt. Numquid posset habere multos antichristos, nisi hora novissima? 4. Quos dixit antichristos? Sequitur, et exponit Unde cognoscimus quod novissima sit hora. Unde? Quia (1999)antichristi multi facti sunt. Ex nobis exierunt: videte antichristos. Ex nobis exierunt: ergo plangimus damnum. Audi consolationem: Sed non erant ex nobis. Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, ex Ecclesia exeunt; sed non exirent, si ex nobis essent. Antequam exirent ergo, non erant ex nobis. Si antequam exireat, non erant ex nobis; multi intus sunt, non exierunt, sed tamen antichristi sunt. Audemus hoc dicere: utquid, nisi ut unusquisque cum intus est, non sit antichristus? Descripturus enim et designaturus est antichristos; et videbimus eos nunc. Et interrogare debet unusquisque conscientiam suam, an sit antichristus. Latine enim Antichristus, contrarius est Christo. Non quomodo nonnulli intelligunt Antichristum ideo dictum, quod ante Christum venturus sit, id est, post eum venturus sit Christus: non sic dicitur, nec sic scribitur; sed Antichristus, id est, contrarius Christo. Jam quis sit contrarius Christo, nunc advertitis ipso exponente, et intelligitis non posse exire foras nisi antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo posse. Qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret, et membrum computatur. Nunquam sibi sunt membra contraria. Corporis integritas universis membris constat. Et quid de concordia membrorum dicit Apostolus? Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Si ergo in glorificatione membri caetera membra congaudent. et in passione omnia membra patiuntur; concordia membrorum non habet antichristum. Et sunt qui intus sic sunt in corpore Domini nostri Jesu Christi; quandoquidem adhuc curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum: sic sunt in corpore Christi, quomodo humores mali. Quando evomuntur, tunc relevatur corpus: sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur. Et dicit quando eos evomit atque projicit corpus: Ex me exierunt humores isti, sed non erant ex me. Quid est, non erant ex me? Non de carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent. 5. Ex nobis exierunt; sed, nolite tristes esse, non erant ex nobis. Unde probas? Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hinc ergo videat Charitas vestra, quia multi qui non sunt ex nobis, accipiunt nobiscum Sacramenta, accipiunt nobiscum Baptismum, accipiunt nobiscum quod norunt fideles se accipere, Benedictionem, Eucharistiam, et quidquid in Sacramentis sanctis est; ipsius altaris communicationem accipiunt nobiscum, et non sunt ex nobis. Tentatio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, velut occasione venti, volant foras; quia grana non erant. Omnes autem tunc volabunt, quod saepe dicendum est, cum area dominica coeperit ventilari in die judicii. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: Nam vultis nosse, charissimi, quam certissime dicatur hoc, ut qui forte exierunt et redeunt, non sint antichristi, non sint contrarii Christo? Qui (2000)non sunt antichristi, non potest fieri ut remaneant foris. Sed de voluntate sua quisque aut antichristus, aut in Christo est. Aut in membris sumus, aut in humoribus malis. Qui se in melius commutat, in corpore membrum est: qui autem in malitia permanet, humor malus est; et quando exierit, relevabuntur qui premebantur. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifestarentur, quod non omnes erant ex nobis. Ideo addidit, ut manifestarentur, quia et intus cum sunt, non ex nobis sunt; non tamen manifesti sunt, sed exeundo manifestantur. Et vos unctionem habetis a sancto, ut ipsi vobis manifesti sitis. Unctio spiritualis ipse Spiritus sanctus est, cujus sacramentum est in unctione visibili. Hanc unctionem Christi dicit omnes qui habent, cognoscere malas et bonos; nec opus esse ut doceantur, quia ipsa unctio docet eos. 6. Scribo vobis, non quod nescieritis veritatem; sed quia nostis eam, et quia omne mendacium non est ex veritate. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum. Quid est Christus? Veritas. Ipse dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Omne autem mendacium non est ex veritate: omnes igitur qui mentiuntur, nondum sunt ex Christo. Non dixit quoddam mendacium ex veritate, et quoddam mendacium non ex veritate. Sententiam attendite; ne vos palpetis, ne vos aduletis, ne vos decipiatis, ne vos illudatis: Omne mendacium non est ex veritate. Videamus ergo quomodo antichristi mentiuntur quia non est unum genus mendacii. Quis est mendax, nisi is qui negat quod Jesus non est Christus? Aliam significationem habet Jesus, aliam habet Christus: cum sit unus Jesus Christus salvator noster, Jesus tamen proprium nomen est illi. Quomodo Moyses proprio nomine appellatus est, quomodo Elias, quomodo Abraham; sic tanquam proprium nomen habet Dominus noster Jesus: Christus autem sacramenti nomen est. Quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos; sic Christus commendatur unctus, in quo esset redemptio totius populi Israel. Iste Christus sperabatur venturus a populo Judaeorum; et quia humilis venit, non est agnitus; quia lapis parvus erat, offenderunt in illum, et fracti sunt. Sed crevit lapis, et factus est mons magnus (Dan. II, 35); et quid ait Scriptura? Quicumque offenderit in lapidem istum, conquassabitur; et super quem venerit lapis iste, conteret eum (Luc. XX, 18). Discernenda sunt verba: offendentem dixit conquassari; super quem autem venerit, conteri. Primo quia humilis venit, offenderunt in illum homines: quia excelsus venturus est ad judicium, super quem venerit, conteret eum. Sed illum non conteret venturus, quem non quassavit cum venit. Qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Breviter audistis, fratres: qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Omnibus enim malis lapis offensionis est Christus; quidquid dicit Christus, amarum est illis. 7. Etenim audite, et videte. Omnes certe qui exeunt (2001)de Ecclesia, et ab unitate Ecclesiae praeciduntur, antichristi sunt nemo dubitet; ipse enim designavit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quicumque ergo non manent nobiscum, sed exeunt ex nobis, manifestum est quod antichristi sunt. Et quomodo probantur antichristi? Ex mendacio. Et quis est mendax, nisi qui negat quod Jesus non est Christus? Interrogemus haereticos: quem invenis haereticum, qui negat quia Jesus non est Christus? Videat Charitas vestra magnum sacramentum. Attendite quid inspiraverit nobis Dominus Deus, et quid insinuare vobis velim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatistae: interrogamus eos utrum Jesus sit Christus: statim confitentur quia Jesus Christus est. Si ergo ille est antichristus qui negat Jesum esse Christum, nec nos possunt illi dicere antichristos, nec nos illos; quia et nos confitemur, et illi. Si ergo nec illi nos dicunt, nec nos illos; ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab ipsis. Si ergo non a nobis exivimus, in unitate sumus: si in unitate sumus, quid faciunt in hac civitate duo altaria? quid faciunt divisae domus, divisa conjugia? quid facit communis lectus, et divisus Christus? Admonet nos, vult nos fateri quod verum est. Aut ipsi a nobis exierunt, aut nos ab ipsis. Sed absit ut nos ab ipsis: habemus enim testamentum dominicae haereditatis, recitamus, et ibi nos invenimus, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Tenemus haereditatem Christi: illi eam non tenent; non communicant orbi terrarum, non communicant universitati redemptae sanguine Domini. Habemus ipsum Dominum resurgentem a mortuis, qui se dubitantium manibus discipulorum praebuit palpandum. Et cum adhuc illi dubitarent, ait illis: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? qua? quibus? Per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46 et 47). Securi sumus de unitate haereditatis. Quisquis huic haereditati non communicat, foras exiit. 8. Sed non contristemur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Si ergo ex nobis exierunt, antichristi sunt; si antichristi sunt, mendaces sunt; si mendaces sunt, negant Jesum esse Christum. Iterum redimus ad difficultatem quaestionis. Singulos interroga, confitentur Jesum esse Christum. Coarctat nos angustus intellectus in hac Epistola. Videtis certe quaestionem; haec quaestio et nos et ipsos turbat, si non intelligatur. Aut nos sumus antichristi, aut illi sunt antichristi: illi nos antichristos vocant, et dicunt quod exivimus ab eis; nos illos similiter: sed designavit haec Epistola antichristos. Quicumque negat quod Jesus non sit Christus, ipse est antichristus. Jam ergo quaeramus quis neget; et non attendamus ad linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur Jesum esse Christum. Quiescat paululum lingua, vitam interroga. Si invenerimus hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia negatio (2002)non tantum lingua fit, sed et factis; certe invenimus multos antichristos qui ore profitentur Christum, et moribus dissentiunt a Christo. Ubi invenimus hoc in Scriptura? Paulum audi apostolum: de talibus cum loqueretur, ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Invenimus et ipsos antichristos: quisquis factis negat Christum, antichristus est. Non audio quid sonet, sed video quid vivat. Opera loquuntur, et verba requirimus? Quis enim malus non bene vult loqui? Sed quid dicit talibus Dominus? Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34)? Voces vestras ad aures meas profertis; ego cogitationes vestras inspicio: voluntatem malam ibi video, et falsos fructus ostenditis. Novi quid unde colligam; non colligo de tribulis ficus, non colligo de spinis uvas. Unaquaeque enim arbor a fructu cognoscitur (Id. VII, 16). Magis mendax est antichristus qui ore profitetur Jesum esse Christum, et factis negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit. 9. Jam ergo, fratres, si facta interroganda sunt, non solum multos invenimus antichristos foras exiisse; sed multos nondum manifestos, qui minime foras exierunt. Quotquot enim habet Ecclesia perjuros, fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros, ebriosos, foeneratores, mangones, et omnia quae numerare non possumus; contraria sunt doctrinae Christi, contraria sunt verbo Dei: Verbum autem Dei Christus est: quidquid contrarium est Verbo Dei, in Antichristo est. Antichristus enim contrarius est Christo. Et vultis nosse quam aperte resistant isti Christo? Aliquando evenit ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi; quia Christum non audent blasphemare, ministros ejus blasphemant, a quibus corripiuntur: si autem ostenderis illis quia Christi verba dicis, non verba tua; conantur quantum possunt ut te convincant verba tua te dicere, non verba Christi: si autem manifestum fuerit quia verba Christi dicis, eunt et in Christum, incipiunt reprehendere Christum: Quomodo, inquiunt, et quare tales nos fecit? Nonne dicunt hoc quotidie homines convicti de factis suis? Prava voluntate perversi, artificem accusant. Clamat illis artifex de coelo (quia ipse nos fecit, qui nos refecit): Quid te feci? Ego hominem feci, non avaritiam; ego hominem feci, non latrocinium; ego hominem feci; non adulterium. Audisti quia laudant me opera mea. Ex ore trium puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat (Dan. III, 24-90). Laudant opera Domini Dominum; laudat coelum, terra, mare; laudant omnia quae sunt in coelo; laudant Angeli, laudant stellae, laudant luminaria; laudat quidquid natat, quidquid volat, quidquid ambulat, quidquid repit, laudam ista omnia Dominum. Numquid audisti quia laudat Dominum avaritia? numquid audisti quia laudat Dominum ebriositas; quia laudat luxuria, laudat nugacitas? Quidquid ibi non audis laudem dare Domino, non fecit Dominus. Corrige quod tu fecisti, ut salvetur quod in te Deus fecit. Si autem non vis, et amas et amplecteris peccata tua; contrarius es Christo. Intus sis, foris sis, antichristus es: intus sis, foris (2003)sis, palea es. Sed quare foris non es? Quia occasionem venti non invenisti. 10. Jam ista manifesta sunt, fratres. Ne quis dicat: Christum non colo, sed Deum colo Patrem ipsius. Omnis qui negat Filium, nec Filium nec Patrem habet: et qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet. Vos grana alloquitur; et qui palea erant, audiant, et grana fiant. Unusquisque considerans conscientiam suam, si mundi amator est, mutetur; fiat amator Christi, ne sit antichristus. Si quis ei dixerit quod antichristus sit, irascitur, injuriam sibi factam putat; fortassis inscriptionem minatur, si audiat a litigante quod antichristus sit. Dicit ei Christus: Patiens esto; si falsum audisti, gaude mecum, quia et ego falsa ab antichristis audio: si autem verum audisti, conveni conscientiam tuam; et si audire times, esse plus time. 11. Ergo vos quod ab initio audistis, in vobis maneat. Quod si in vobis manserit quod ab initio audistis; et vos in Filio et Patre manebitis. Haec est pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis. Forte enim mercedem quaereres, et diceres: Ecce in me quod ab initio audivi custodio, obtempero; pericula, labores, tentationes pro ista permansione sustineo: quo fructu? qua mercede? Quid mihi postea dabit, quia in hoc saeculo me video laborare inter tentationes? Non video hic requiem esse aliquam; mortalitas ipsa aggravat animam, et corpus quod corrumpitur premit ad inferiora: sed tolero omnia, ut illud quod ab initio audivi, maneat in me; et dicam Deo meo, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Ad quam ergo mercedem? Audi, et noli deficere. Si deficiebas in laboribus, promissa mercede fortis esto. Quis est qui operetur in vinea, et recedat illi de corde quod accepturus est? Fac illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus. Memoria promissae mercedis perseverantem facit in opere: et homo promisit qui te potest fallere. Quanto fortior esse debes in agro Dei, quando promisit veritas, cui nec succedi potest, nec mori, nec fallere potest eum cui promissum est? Et quid est promissum? Videamus quid promisit. Aurum est, quod hic multum amant homines, an argentum? An possessiones, ad quas fundunt homines aurum, quamvis multum ament aurum? An amoena praedia, amplae domus, multa mancipia, animalia numerosa? Non haec est quaedam merces ad quam nos hortatur, ut in labore duremus. Quid dicitur merces ista? Vita aeterna. Audistis, et gavisi exclamastis: amate quod audistis, et liberamini a laboribus vestris in requiem vitae aeternae. Ecce quid promittit Deus, vitam aeternam. Ecce quid minatur Deus, ignem aeternum. Quid illis ad dexteram constitutis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad sinistram quid? Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Illud nondum amas, vel hoc time. 12. Mementote ergo, fratres mei, quia vitam aeternam nobis promisit Christus: Haec est, inquit, pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt. Nemo vos seducat (2004)ad mortem; promissionem vitae aeternae desiderate. Quid potest mundus promittere? Quidquid libet promittat, fortassis crastina morituro promittit. Et qua fronte ad illum qui manet in aeternum, exiturus es? Sed minatur mihi potens homo, ut aliquid mali faciam. Quid minatur? Carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias: numquid ignem aeternum? Exhorresce quod minatur Omnipotens, ama quod pollicetur Omnipotens; et vilescit omnis mundus, sive promittens, sive terrens. Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt; ut sciatis quia unctionem habetis, et unctio quam accepimus ab eo, permaneat in nobis. Unctionis sacramentum est, virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis, Spiritus sanctus; unctio invisibilis, charitas illa est quae in quocumque fuerit, tanquam radix illi erit, quamvis ardente sole arescere non potest. Omne quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit. 13. Et non habetis necessitatem ut aliquis vos doceat, quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Quid ergo nos facimus, fratres, quia docemus vos? Si unctio ejus docet vos de omnibus, quasi nos sine causa laboramus. Et utquid tantum clamamus? Dimittamus vos unctioni illius, et doceat vos unctio ipsius. Sed modo mihi facio quaestionem, et illi ipsi apostolo facio: dignetur audire parvulum quaerentem a se; ipsi Joanni dico, Unctionem habebant quibus loquebaris? Tu dixisti, Quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Utquid talem Epistolam fecisti? Quid illos tu docebas? quid instruebas? quid aedificabas? Jam hic videte magnum sacramentum, fratres: sonus verborum nostrorum aures percutit, magister intus est. Nolite putare quemquam aliquid discere ab homine. Admonere possumus per strepitum vocis nostrae; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus noster. Adeo, fratres, vultis nosse? Numquid non sermonem istum omnes audistis? Quam multi hinc indocti exituri sunt? Quantum ad me pertinet, omnibus locutus sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus sanctus intus non docet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus, adjutoria quaedam sunt, et admonitiones. Cathedram in coelo habet qui corda docet. Propterea ait et ipse in Evangelio: Nolite vobis dicere magistrum in terra: unus est magister vester Christus (Matth. XXIII, 8, 9). Ipse vobis ergo intus loquatur, quando nemo hominum illic est; quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo: Christus sit in corde tuo; unctio ipsius sit in corde, ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes quibus irrigetur. Interior ergo magister est qui docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio et unctio illius non est, forinsecus inaniter perstrepunt verba. Sic sunt ista verba, fratres, quae forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem: forinsecus operatur, adhibet aquam et diligentiam culturae: quaelibet forinsecus adhibeat, numquid poma format? numquid nuditatem lignorum vestit umbra (2005)foliorum? numquid tale aliquid intrinsecus agit? Sed quis agit hoc? audite agricolam Apostolum, et videte quid sumus, et audite magistrum interiorem: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Hoc ergo vobis dicimus: sive plantemus, sive rigemus loquendo, non sumus aliquid; sed ille qui incrementum dat Deus, id est, unctio illius quae docet vos de omnibus.

TRACTATUS IV. De eo quod sequitur, Et verax est, et non est mendax; usque ad id, in hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli. Cap. II, V\. 27-29, et cap. III, V\. 1-8.

1. Meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc terminatam, quia non habetis necessitatem ut quis doceat vos, sed ipsa unctio docet vos de omnibus. Hoc autem, sicut vos recordari certus sum, sic exposuimus vobis, quia nos qui forinsecus loquimur ad aures vestras, ita sumus quasi operarii, adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus, nec fructus formare: ille autem qui vos creavit, et redemit, et vocavit, per fidem et Spiritum suum habitans in vobis, nisi loquatur vobis intus, sine causa nos perstrepimus. Unde hoc apparet? Quia cum multi audiant, non omnibus persuadetur quod dicitur; sed illis solis quibus intus loquitur Deus. Illis autem intus loquitur, qui ei locum praebent: illi autem Deo locum praebent, qui diabolo locum non praebent. Habitare enim vult diabolus corda hominum, et loqui ibi omnia quae valent ad seductionem. Sed quid ait Dominus Jesus? Princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31). Unde missus est? numquid extra coelum et terram? numquid extra fabricam mundi? Sed extra corda credentium. Foras misso invasore, habitet redemptor; quia ipse redemit qui creavit. Et diabolus jam forinsecus oppugnat, non vincit illum qui intus possidet. Forinsecus autem oppugnat, immittendo varias tentationes: sed ille non consentit cui Deus intus loquitur, et unctio quam audistis. 2. Et verax est, inquit, eadem unctio; id est, ipse Spiritus Domini qui docet homines, mentiri non potest. « Et non est mendax. Sicut docuit vos, permanete in ipsa. Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum manifestatus fuerit, habeamus fiduciam in conspectu ejus, ut non confundamur ab eo in adventu ejus. » Videtis, fratres; credimus in Jesum quem non vidimus: annuntiaverunt eum qui viderunt. qui contrectaverunt, qui verbum ex ore ipsius audierunt; et ut haec persuaderent generi humano, ab illo missi sunt, non a seipsis ire ausi sunt. Et quo missi sunt? Audistis cum Evangelium legeretur, Ite, praedicate Evangelium universae creaturae quae sub coelo est (Marc. XVI, 15). Ubique ergo discipuli missi sunt, (2006)attestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis, quia ea dicebant quae viderant. Et credimus in eum quem non vidimus, et venturum eum exspectamus. Quicumque illum fide exspectant, cum venerit gaudebunt: qui sine fide sunt, cum venerit quod nunc non vident, erubescent. Et confusio illa non erit unius diei et transiet, quomodo solent confundi qui inveniuntur in aliqua culpa, et eis insultatur ab hominibus. Confusio illa traducet confusos ad sinistram, ut audiant, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31). Maneamus ergo in verbis ejus, ne confundamur cum venerit. Ipse enim dicit in Evangelio eis qui in eum crediderant: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. Et quasi dicerent, Quo fructu? Et cognoscetis, inquit, veritatem, et veritas liberavit vos (Joan. VIII, 31 et 32). Modo enim salus nostra in spe, nondum in re: non enim tenemus jam quod promissum est, sed venturum speramus. Fidelis autem est qui promisit; non te fallit: tantum tu noli deficere, sed exspecta promissionem. Non enim novit fallere veritas. Tu noli esse mendax, ut aliud profitearis, aliud agas: tu serva fidem, et servat ille pollicitationem. Si autem non tu servaveris fidem, tu te fraudasti, non ille qui promisit. 3. Si scitis quia justus est, scitote quia omnis qui facit justitiam, ex ipso est natus. Justitia modo nostra ex fide. Justitia perfecta non est nisi in Angelis; et vix in Angelis, si Deo comparentur: tamen si qua perfecta justitia animarum et spirituum est quos Deus creavit, in Angelis est sanctis, justis, bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione Verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt; in ipsis perfecta justitia est: in nobis autem ex fide coepit esse secundum Spiritum. Audistis cum Psalmus legeretur, Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Incipite, inquit: initium justitiae nostrae, confessio est peccatorum. Coepisti non defendere peccatum tuum, jam inchoasti justitiam: perficietur autem in te, quando nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona victoriae, triumphus de inimico; tunc erit perfecta justitia. Modo adhuc pugnamus: si pugnamus, in stadio sumus; ferimus, et ferimur: sed qui vincat, exspectatur. Ille autem vincit, qui et quod ferit, non de viribus suis praesumit, sed de hortatore Deo. Solus diabolus adversum nos pugnat. Nos si cum Deo sumus, diabolum vincimus: nam et si tu solus cum diabolo pugnaveris, vinceris. Exercitatus hostis est: quot palmarum? Considerate quo dejecerit: ut mortales nasceremur, primo ipsam originem nostram de paradiso dejecit. Quid ergo faciendum est, quia ipse exercitatus est? Invocetur Omnipotens adversus exercitatum diabolum. Habitet in te qui non potest vinci, et securus vinces eum qui vincere solet. Sed quos? In quibus non habitat Deus. Nam, ut noveritis, fratres, contempsit (2007)Adam in paradiso positus praeceptum Dei, et erexit cervicem veluti in potestate sua esse cupiens, et nolens subdi voluntati Dei, et lapsus est ab illa immortalitate, ab illa beatitudine (Gen. III, 6). Homo autem quidam jam exercitatus, natus mortalis, cum sederet in stercore putris vermibus, diabolum vicit: vicit et ipse Adam, et in Job ipse; quia de genere ipsius, Job. Ergo Adam victus in paradiso, vicit in stercore. In paradiso cum esset, audivit persuasionem mulieris, quam illi immiserat diabolus: in stercore autem cum esset, ait Evae, Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es (Job. II, 10). Ibi aurem apposuit; hic responsum dedit: cum esset laetus, audivit; cum esset flagellatus, vicit. Ideo videte quid sequitur, fratres, in Epistola ista; quia hoc nobis commendat, ut diabolum quidem vincamus, sed non ex nobis. Si scitis quia justus est, ait, scitote quia omnis qui facit justitiam, ex ipso est natus: ex Deo, ex Christo. Et quia dixit, Ex ipso est natus, hortatur nos. Jam ergo quia nati ex illo sumus, perfecti sumus. 4. Audite: Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Nam qui vocantur et non sunt, quid illis prodest nomen ubi res non est? Quam multi vocantur medici, qui curare non norunt? quam multi vocantur vigiles, qui tota nocte dormiunt? Sic multi vocantur christiani, et in rebus non inveniuntur; quia hoc quod vocantur non sunt, id est in vita, in moribus, in fide, in spe, in charitate. Hic autem quid audistis, fratres? « Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum, et nos non cognoscit mundus. » Totus mundus christianus, et totus mundus impius; per totum enim mundum impii, et per totum mundum pii: illi illos non cognoscunt. Quomodo putamus quia non cognoscunt? Insultant bene viventibus. Attendite et videte, quia forte sunt et inter vos. Unusquisque vestrum qui jam pie vivit, qui contemnit saecularia, qui non vult ire ad spectacula, qui non vult se inebriare quasi solemniter, et, quod est gravius, accedente patrocinio, sanctorum dierum fieri immundus; qui ista facere noluerit, quomodo ei insultatur ab his qui faciunt? Numquid insultaretur ei si agnosceretur? Quare autem non agnoscitur? Mundus eum non agnoscit. Quis est mundus? Illi habitatores mundi, quomodo dicitur domus, habitatores ejus. Jam ista saepe dicta sunt, et non ea vobis cum odio repetimus. Jam cum auditis mundum in mala significatione, non intelligatis nisi dilectores mundi; quia per dilectionem inhabitant, et per quod inhabitant, nomen habere meruerunt. Propter hoc mundus non cognovit nos, quia non cognovit eum. Ambulabat et ipse Dominus Jesus Christus, in carne erat Deus, latebat in infirmitate. Et unde non est cognitus? Quia omnia peccata arguebat in hominibus. Illi amando delectationes peccatorum, non agnoscebant Deum: amando (2008)quod febris suadebat, injuriam medico faciebant. 5. Quid ergo nos? Jam nati sumus ex ipso; sed quia in spe sumus, Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus. Jam nunc? Quid est ergo quod exspectamus, si jam filii Dei sumus? Et nondum, inquit, manifestatum est quid erimus. Quid autem erimus aliud, quam filii Dei? Audite quid sequitur: « Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus cum sicut est. » Intelligat Charitas vestra. Magna res: « Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. » Jam illud attendite quid vocatur est. Nostis quid vocatur. Est quod vocatur, et non solum vocatur, sed vere est, incommutabile est; semper manet, mutari nescit, nulla ex parte corrumpitur: nec proficit, quia perfectum est; nec deficit, quia aeternum est. Et quid est hoc? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quid est hoc? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philip. II, 6). Hoc modo Christum in forma Dei, Verbum Dei, Unicum Patri, aequalem Patri, non possunt videre mali. Secundum id vero quod Verbum caro factum est, poterunt et mali: quia in die judicii videbunt et mali; quia sic veniet judicaturus quomodo venerat judicandus. In ipsa forma homo, sed Deus: nam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Homo venit ut judicaretur, homo veniet ut judicet. Et si non videbitur, quid est quod scriptum est, Videbunt in quem confixerunt (Joan. XIX, 37)? De impiis enim dictum est quia videbunt, et confundentur. Quomodo non videbunt impii, quando alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram? Ad dexteram positis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: ad sinistram positis dicet, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Videbunt, sed formam servi: formam Dei non videbunt. Quare? Quia impii sunt; et ipse Dominus dicit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. V, 8). Ergo visuri sumus quamdam visionem, fratres, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9): visionem quamdam, visionem praecellentem omnes pulchritudines terrenas, auri, argenti, nemorum atque camporum, pulchritudinem maris et aeris, pulchritudinem solis et lunae, pulchritudinem stellarum, pulchritudinem Angelorum, omnia superantem; quia ex ipsa pulchra sunt omnia. 6. Quid ergo nos erimus, quando hoc videbimus? Quid nobis promissum est? Similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Quomodo potuit, lingua sonuit; caetera corde cogitentur. Quid enim vel ipse Joannes dixit ad comparationem ejus qui est, vel quid a nobis potest dici hominibus longe imparibus meritis ipsius? Redeamus ergo ad illam unctionem ipsius, redeamus ad illam unctionem quae intus docet quod loqui non possumus, et quia modo videre non potestis, officium vestrum in desiderio sit. Tota vita christiani boni, sanctum desiderium est. Quod autem desideras, nondum vides; sed desiderando capax efficeris, (2009)ut cum venerit quod videas, implearis. Sicuti enim si velis implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendis sinum vel sacci vel utris vel alicujus rei: nosti quantum missurus es, et vides quia angustus est sinus; extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit capacem. Desideremus ergo, fratres, quia implendi sumus. Videte Paulum extendentem sinum, ut possit capere quod venturum est. Ait enim: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Quid ergo agis in hac vita, si nondum apprehendisti? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14). Extentum se dixit, et secundum intentionem sequi se dixit. Minorem se sentiebat ad capiendum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur. Tantum autem nos exercet sanctum desiderium, quantum desideria nostra amputaverimus ab amore saeculi. Jam diximus aliquando, Exinani quod implendum est. Bono implendus es, funde malum. Puta quia melle te vult implere Deus: si aceto plenus es, ubi mel pones? Fundendum est quod portabat vas: mundandum est ipsum vas; mundandum est, etsi cum labore, cum tritura, ut fiat aptum cuidam rei. Maledicamus, aurum dicamus, vinum dicamus; quidquid dicimus quod dici non potest, quidquid volumus dicere, Deus vocatur. Et quod dicimus Deus, quid diximus? Duae istae syllabae sunt totum quod exspectamus? Quidquid ergo dicere valuimus, infra est: extendamus nos in eum, ut cum venerit, impleat. Similes enim ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. 7. Et omnis qui habet spem hanc in ipso. Videtis quia in spe nos posuit. Videtis quemadmodum congruit apostolus Paulus coapostolo suo, Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Ipsa patientia exercet desiderium. Mane tu, nam manet ille: et persevera in ambulando, ut pervenias; quia quo tendis, non migrabit. Videte: Et omnis qui habet spem hanc in ipso, castificat semetipsum, sicut et ipse castus est. Videte quemadmodum non abstulit liberum arbitrium, ut diceret, castificat semetipsum. Quis nos castificat nisi Deus? Sed Deus te nolentem non castificat. Ergo quod adjungis voluntatem tuam Deo, castificas teipsum. Castificas te, non de te, sed de illo qui venit ut inhabitet te. Tamen quia agis ibi aliquid voluntate, ideo et tibi aliquid tributum est. Ideo autem tibi tributum est, ut dicas sicut in Psalmo, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Si dicis, Adjutor meus esto, aliquid agis: nam si nihil agis, quomodo ille adjuvat? 8. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. (2010)Nemo dicat, Aliud est peccatum, aliud iniquitas: nemo dicat, Ego peccator homo sum, sed iniquus non sum. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Peccatum est iniquitas. Quid ergo facimus de peccatis nostris et iniquitatibus? Audi quid dicat: Et scitis quia ille manifestatus est, ut peccatum auferat; et peccatum in ipso non est. In quo non est peccatum, ipse venit auferre peccatum. Nam si esset et in illo peccatum, auferendum esset illi, non ipse auferret. Omnis qui in ipso manet, non peccat. In quantum in ipso manet, in tantum non peccat. Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Magna ista quaestio: Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non est mirum. Non eum vidimus, sed visuri sumus; non eum cognovimus, sed cognituri sumus: credimus in eum quem non cognovimus. An forte ex fide cognovimus, et specie nondum cognovimus? Sed in fide et vidimus et cognovimus. Si enim nondum videt fides, quare dicimur illuminati? Est illuminatio per fidem, est illuminatio per speciem. Modo cum peregrinamur, per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7). Ergo et justitia nostra per fidem est, non per speciem. Erit perfecta nostra justitia, cum videbimus per speciem Modo non relinquamus eam justitiam quae est ex fide, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17), sicut ait Apostolus. Omnis qui manet in ipso, non peccat. Nam omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non credit iste qui peccat: si autem credit, quantum ad fidem ejus pertinet, non peccat. 9. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Numquid quando audivimus quia justi sumus, sicut et ille, aequales nos debemus putare Deo? Debetis nosse quid est, sicut: jamdudum enim dixit, Castificat semetipsum, sicut ipse castus est. Jam ergo par et aequalis est castitas nostra castitati Dei, et justitia nostra justitiae Dei? Quis hoc dicat? Sed, sicut, non semper ad aequalitatem dici solet. Quomodo, verbi gratia, visa basilica ista ampla, si velit facere aliquis minorem, sed tamen proportione ad mensuras ejus, ut verbi gratia, si lata est ista simplum, et longa duplum; faciat et ille latam simplum, et longam duplum: videtur sic fecisse sicut est ista. Sed ista habet, verbi gratia, centum cubitos, illa triginta: et sic est, et impar est. Videtis quia non semper, sicut, ad parilitatem et aequalitatem refertur. Verbi gratia, videte quantum sit inter faciem hominis, et imaginem de speculo: facies in imagine, facies in corpore; imago in imitatione, corpus in veritate. Et quid dicimus? Nam sicut hic oculi, ita et ibi: sicut hic aures, ita et ibi aures sunt. Dispar est res; sed, sicut, ad similitudinem dicitur. Habemus ergo et nos imaginem Dei; sed non illam quam habet Filius aequalis Patri; tamen et nos pro modulo nostro si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. Ergo castificat nos sicut et ipse castus est; sed ille castus aeternitate, nos casti fide: justi sumus sicut et ipse justus est; sed ipse in ipsa incommutabili perpetuitate, nos justi credendo in quem (2011)non videmus, ut aliquando videamus. Et cum perfecta fuerit justitia nostra, cum facti aequales Angelis fuerimus; nec tunc illi aequabitur. Quanto ergo modo ab illo longe est, quando nec tunc par erit? 10. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat. De diabolo est, nostis quid dicat: imitando diabolum. Nam neminem fecit diabolus, neminem genuit, neminem creavit: sed quicumque fuerit imitatus diabolum, quasi de illo natus, fit filius diaboli imitando, non proprie nascendo. Quomodo es filius Abrahae? numquid Abraham te genuit? Quomodo Judae, filii Abrahae non imitantes fidem Abrahae, facti sunt filii diaboli: de carne Abraham nati sunt, et fidem Abrahae non sunt imitati. Si ergo qui inde nati sunt, exhaeredati sunt, quia non sunt imitati; tu qui non de illo natus es, efficeris filius, et sic eris filius imitando. Et si diabolum fueris imitatus, quia ille superbus exstitit et impius adversus Deum, eris filius diaboli, imitando; non quia creavit te, aut genuit te. 11. In hoc manifestatus est Filius Dei. Eia, fratres, omnes peccatores ex diabolo nati sunt, in quantum peccatores. Adam a Deo factus est: sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est; et tales omnes genuit qualis erat. Cum ipsa concupiscentia nati sumus; et antequam nos debita nostra addamus, de illa damnatione nascimur. Nam si cum nullo peccato nascimur, quid est quod cum infantibus ad Baptismum curritur, ut solvantur? Ego duas nativitatos attendite, fratres, Adam et Christum: duo sunt homines; sed unus ipsorum homo homo, alter ipsorum homo Deus. Per hominem hominem, peccatores sumus: per hominem Deum, justificamur. Nativitas illa dejecit ad mortem; ista nativitas erexit ad vitam: nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas ista liberat a peccato. Ideo enim venit Christus homo, ut solveret peccata hominum. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli. 12. Caetera commendo Charitati vestrae, ne vos gravem. Ipsa enim quaestio est, in qua solvenda laboramus, quia peccatores nos dicimus: si enim quis dixerit se esse sine peccato, mendax est. Et in ipsius Epistola Joannis invenimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Meminisse enim debetis priorum: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et rursus in consequentibus audis, Qui natus est ex Deo, non peccat: Qui facit peccatum, non vidit eum, neque cognovit eum: Omnis qui facit peccatum, de diabolo est. Ex Deo non est peccatum. Iterum terret nos. Quomodo nati sumus ex Deo, et quomodo nos fatemur peccatores? An dicturi sumus, quia de Deo nati non sumus? Et quid faciunt ista Sacramenta in infantibus? Quid dixit Joannes? Qui natus est ex Deo, non peccat. Ipse Joannes iterum dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Magna (2012)quaestio est et angusta; et ad hanc solvendam intentam fecerim Charitatem vestram. In nomine Domini eras quod inde dederit, disseremus.

TRACTATUS V. In id quod sequitur, Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum; usque ad id, Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Cap. III, V\. 9-18.

1. Intente audite, obsecro vos, quia res non minima versatur in medio: et non dubito quia hesterno die adfuistis intente, quod et hodie intentius convenistis. Est enim non parva quaestio, quomodo dicat in ista Epistola, Qui natus est ex Deo, non peccat: et quomodo in eadem Epistola superius dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quid facturus est quem uterque sermo ex eadem Epistola in medio coarctavit? Si se confessus fuerit peccatorem, timet ne dicatur illi, Non ergo ex Deo natus es; quia scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat. Si autem dixerit se justum, et non habere peccatum, accipit ex alia parte plagam ex ipsa Epistola, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Positus ergo homo in medio, quid dicat, et quid confiteatur, aut quid profiteatur, non invenit. Profiteri se esse sine peccato, periculosum est; et non solum periculosum, sed etiam mendosum: Nos ipsos, inquit, seducimus, et veritas in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Sed utinam non haberes, et diceres! verum enim diceres, nec in veritate promenda ullum iniquitatis vel vestigium formidares. Sed ideo male facis si dicis quia mendacium dicis: Veritas, inquit, in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Non ait, Non habuimus; ne forte de praeterita vita dictum videretur. Habuit enim peccata homo iste; sed ex quo natus est ex Deo, coepit non habere. Si ita esset, nulla nos angustaret quaestio. Diceremus enim: Fuimus peccatores, sed modo justificati sumus habuimus peccatum, sed modo non habemus. Non hoc ait: sed quid ait? Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Post aliquantum rursus, Qui natus est ex Deo, inquit, non peccat. Numquid Joannes ipse non erat natus ex Deo? Si Joannes non erat natus ex Deo, de quo audistis quia supra pectus Domini recumbebat; aliquis sibi audet promittere regenerationem factam in se, quam ille habere non meruit, qui super pectus Domini recumbere meruit? Quem Dominus plus quam caeteros diligebat (Joan. XIII, 23), ipsum solum de Spiritu non genuerat? 2. Attendite nunc verba ista: adhuc angustias nostras commendo, ut per intentionem vestram, quae oratio est et pro nobis et pro vobis, dilatet Deus, et det exitum; ne aliquis in verbo ejus inveniat occasionem perditionis suae, quod verbum non est praedicatum et conscriptum, nisi ad medicinam et salutem. Omnis, inquit, qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Ne forte discernas: Peccatum iniquitas est. Ne (2013)dicas, Peccator sum, sed iniquus non sum: Peccatum iniquitas est. Et scitis quia in hoc ille manifestatus est, ut peccata auferat; et peccatum in illo non est. Et quid prodest nobis quia venit sine peccato? Omnis qui non peccat, in ipso manet: et omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Jam ista diximus, quia sicut secundum quamdam similitudinem, non secundum aequalitatem, dici solet. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat. Et hoc diximus, quia neminem creavit diabolus, neque genuit; sed imitatores ejus tanquam ex illo nascuntur. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Joan. III, 4-8). Ergo ut solvat peccata ille qui non habet peccatum. Deinde sequitur: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet; et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Fortiter instrinxit. Fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non secundum omne peccatum: ut quod ait, Qui natus est ex Deo, non peccat, certum quoddam peccatum intelligas, quod non potest admittere homo qui ex Deo natus est: et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud admiserit, confirmet caetera; si quis autem hoc non admiserit, solvat caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum. Quod est mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Id. XIII, 34). Intendite. Hoc mandatum Christi dilectio vocatur: per hanc dilectionem peccata solvuntur. Haec si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum. 3. Intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene intelligentibus soluta est quaestio. Sed numquid cum celerioribus tantum ambulamus viam? Et qui tardius ambulant, non sunt relinquendi. Versemus hoc quibus possumus verbis, ut ad omnes perveniat. Puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro anima sua, qui non sine causa intrat Ecclesiam, qui non temporalia quaerit in Ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia saecularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi aeternum promissum teneat, quo perveniat: necesse est cogitet quemadmodum ambulet in via, ne remaneat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non perveniat. Qui ergo sollicitus est, tardus sit, velox sit, non recedat de via Hoc ergo dixi, quia qui natus est ex Deo, non peccat, fortassis secundum quoddam peccatum voluit intelligi: nam erit contrarium illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Sic ergo potest solvi quaestio. Est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex Deo; et quo non admisso solvuntur caetera, quo admisso confirmantur caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum Christi, contra testamentum novum. Quod est mandatum novum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Qui facit contra charitatem (2014)et contra dilectionem fraternam, non audeat gloriari, et dicere natum se esse ex Deo: qui autem in dilectione fraterna constitutus est, certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem. Et quid de caeteris peccatis facit, unde dictum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est? Audiat securitatem de alio loco Scripturae: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). 4. Charitatem ergo commendamus; charitatem commendat haec Epistola. Post resurrectionem Dominus quid aliud interrogavit Petrum, nisi, Amas me? Et parum fuit semel interrogare; et iterum nihil aliud, et tertio nihil aliud. Cum jam tertio ille taedio afficeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui nesciret quid in illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc interrogavit. Ter negavit timor, ter confessus est amor (Joan. XXI, 15-17). Ecce amat Petrus Dominum. Quid praestaturus Domino? Non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Qui enim dicebat haec in Psalmo, attendebat quanta sibi essent praestita a Deo; et quaerebat quid retribueret Deo, et non inveniebat. Quidquid enim retribuere volueris, ab ipso accepisti ut reddas. Et quid invenit ut retribuat? Quod, ut diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc invenit quod retribueret. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Quis enim illi dederat calicem salutarem, nisi ille cui volebat retribuere? Accipere autem calicem salutarem, et invocare nomen Domini, hoc est satiari charitate; et ita satiari, ut non solum non oderis fratrem, sed paratus sis mori pro fratre. Perfecta ista charitas est, ut paratus sis mori pro fratre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit, mortuus pro omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed si solus hoc fecit, non erat magister, si discipulos non habebat. Secuti discipuli hoc fecerunt. Lapidabatur Stephanus, et genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis moriebatur. Audi et apostolum Paulum: Et ipse, inquit, impendar pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). Inter illos enim erat pro quibus Stephanus deprecabatur, quando eorum manibus moriebatur. Perfecta ergo charitas haec est. Si quis tantam habuerit charitatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo charitas. Sed numquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta est? Ut perficiatur, nascitur: cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Optabam dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 21-24). Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat mori. 5. Et ut noveritis quia ipsa est perfecta charitas, quam non violat, et in quam non peccat qui natus est ex Deo; hoc Dominus dicit Petro: Petre, amas me! (2015)Et ille: Amo. Non ait, Si amas me, obsequere mihi. Quando enim erat Dominus in carne mortali, esurivit, sitivit: eo tempore quo esuriebat et sitiebat, susceptus est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt, de substantia sua, sicut legimus in Evangelio (Luc. VIII, 3). Suscepit eum hospitio Zacchaeus: salvus factus est a morbo, suscepto medico. Quo morbo? Avaritiae. Erat enim ditissimus, et princeps publicanorum. Attendite sanatum a morbo avaritiae. Dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuli, quadruplum reddam (Id. XIX, 6 8). Ideo servavit alterum dimidium, non quo frueretur, sed unde debita solveret. Suscepit ergo tunc medicum hospitio, quia erat infirmitas carnis in Domino, cui hoc obsequium praeberent homines: et hoc, quia voluit praestare obsequentibus; obsequentibus enim proderat, non illi. Cui enim Angeli ministrabant, horum obsequium requirebat? Nec Elias servus illius hoc necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per corvum mittebat; et tamen ut vidua religiosa benediceretur, mittitur servus Dei, pascitur a vidua quem Deus in secreto pascebat (III Reg XVII, 4-9). Verumtamen quanquam de his servis Dei sibi praestent, qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a Domino in Evangelio manifestissime positam, Qui suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41 et 42): quamvis ergo sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat praeberi ascensuro in coelum. Quid illi poterat retribuere Petrus, qui amabat illum? Audi quid: Pasce oves meas; id est, Fac pro fratribus quod pro te feci. Omnes sanguine meo redemi: nolite dubitare mori pro veritatis confessione, ut caeteri vos imitentur. 6. Sed haec, ut diximus, fratres, perfecta charitas est; qui natus est ex Deo, habet illam. Intendat Charitas vestra, videte quid dicam. Ecce accepit Sacramentum nativitatis homo baptizatus; Sacramentum habet, et magnum Sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile. Considera quale: ut novum hominem faciat dimissione omnium peccatorum. Attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod factum est in corpore: videat si habet charitatem, et tunc dicat, Natus sum ex Deo. Si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor vagatur. Habeat charitatem; aliter non se dicat natum ex Deo. Sed habeo, inquit, sacramentum. Audi Apostolum: Si sciam omnia sacramenta, et habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). 7. Hoc, si meministis, commendavimus, cum istam Epistolam legere inciperemus, nihil in ea nobis sic commendari, quomodo charitatem. Et si videtur alia et alia dicere, illuc facit reditum; et ad ipsam charitatem omnia vult referre quaecumque dixerit. Videamus si et hic hoc facit. Attende: Omnis qui natus est (2016)ex Deo, non facit peccatum. Quaerimus quod peccatum: quia si omne intellexeris, contrarius erit illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo dicat quod peccatum, doceat nos; ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse violationem charitatis, quia supra dixit, Que odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 11). Sed forte dixit aliquid in posterioribus, et nominavit charitatem. Videte quia circuitus ille verborum hunc habet finem, hunc habet exitum. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet. Semen Dei, id est, verbum Dei: unde dicit Apostolus, Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Dicat hoc, videamus in quo non potest peccare. In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est a Deo, et qui non diligit fratrem suum. Certe jam manifestum est unde dicat, Et qui non diligit, inquit, fratrem suum. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi; respondeant omnes, Amen; cantent omnes, Alleluia; baptizentur omnes, intrent Ecclesias, faciant parietes basilicarum: non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo: qui non habent, non sunt nati ex Deo. Magnum indicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest: alia si non habeas, hoc habe, et implesti Legem. Qui enim diligit alterum, Legem implevit, ait Apostolus: et, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 8, 10). Puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator quaesisse describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam, et vendidit omnia quae habebat, et emit eam (Matth. XIII, 46). Haec est margarita pretiosa, charitas, sine qua nihil tibi prodest quodcumque habueris: quam si solam habeas, sufficit tibi. Modo cum fide vides, tunc cum specie videbis. Si enim amamus cum non videmus, quomodo amplectemur cum viderimus? Sed ubi nos debemus exercere? In amore fraterno. Potes mihi dicere, Non vidi Deum; numquid potes mihi dicere, Non vidi hominem? Dilige fratrem. Si enim fratrem quem vides dilexeris, simul videbis et Deum; quia videbis ipsam charitatem, et intus inhabitat Deus. 8. Qui non est justus, non est ex Deo; et qui non diligit fratrem suum. Quia haec est annuntiatio: vide quomodo confirmat: Quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. Manifestavit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit, in peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non nascuntur ex Deo. Non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? Quia opera ejus maligna fuerunt, fratris vero ejus justa. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest. Intendat Charitas vestra. Qui invidet, non (2017)amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus invidendo dejecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non ideo voluit dejicere ut ipse staret, sed ne solus caderet. Tenete in animo ex hoc quod subjecit, invidiam non posse esse in charitate. Habes aperte cum laularetur ipsa charitas, Charitas non aemulatur (I Cor. XIII, I). Non fuit charitas in Cain; et nisi esset charitas in Abel, non acciperet Deus sacrificium ejus. Cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus ovium; quid putatis, fratres, quia Deus fructus terrae neglexit, et fetus ovium dilexit? Non intendit Deus ad manus; sed in corde vidit: et quem vidit cum charitate offerre, ipsius sacrificium respexit; quem vidit cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos avertit. Opera ergo bona Abel non dicit nisi charitatem: opera mala Cain non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit operibus bonis; quia imitari noluit, necare voluit. Et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille hinc apparuit justus Dei. Hinc ergo discernuntur homines, fratres mei. Nemo attendat linguas, sed facta et cor. Si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Tentationibus probantur homines. 9. Nolite mirari, fratres, si odit nos mundus. Numquid saepe vobis dicendum est quid est mundus? Non coelum, non terra, nec ista opera quae Deus fecit; sed dilectores mundi. Ista saepe dicendo quibusdam onerosus sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui interrogentur an dixerim, et non respondeant. Ergo vel inculcando haereat aliquid in cordibus audientium. Quid est mundus? Mundus est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in laude ponitur, coelum et terra est, et quae in his opera Dei; unde dicitur, Et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Item mundus est plenitudo terrae, sicut dixit ipse Joannes, Non solum autem nostrorum peccatorum propitiator est, sed et totius mundi (I Joan. II, 2). Mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum. Mundus autem in malo, amatores mundi sunt. Qui amant mundum, fratrem amare non possunt. 10. Si odit nos mundus: nos scimus. Quid nos scimus? Quia transivimus de morte ad vitam. Unde scimus? Quia diligimus fratres. Nemo interroget hominem; redeat unusquisque ad cor suum: si ibi invenerit charitatem fraternam, securus sit, quia transiit a morte ad vitam. Jam in dextera est: non attendat quia modo gloria ejus occulta est: cum venerit Dominus, tunc apparebit in gloria. Viget enim, sed adhuc in hieme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus est medulla quae viget, intus sunt folia arborum, intus fructus; sed aestatem exspectant. Ergo nos scimus quia transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne putetis, fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite quod sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida (2018)est. Jam ergo si contemnebat quisquam odium fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida jam tenetur a Domino; vivit ille, et iste jam interfector judicatur. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. 11. In hoc cognoscimus dilectionem. Perfectionem dilectionis dicit, perfectionem illam quam commendavimus. In hoc cognoscimus dilectionem, quia ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus animas pro fratribus ponere. Ecce unde veniebat, Petre, amas me? pasce oves meas. Nam ut noveritis quia sic ab eo pasci volebat oves suas, ut animam suam pro ovibus poneret; hoc illi continuo dixit, « Cum juvenis esses, praecingebas te, et ibas quo volebas; cum autem fueris senior, alius te praecinget, et tollet te quo tu non vis. Hoc autem dixit, » ait Evangelista, « significans qua morte clarificaturus erat Deum » (Joan. XXI, 15 19): ut cui dixerat, « Pasce oves meas, » doceret eum ponere animam pro ovibus suis. 12. Unde incipit charitas, fratres? Modicum attendite: quo perficiatur audistis; ipsum finem et modum ipsum et Dominus in Evangelio commendavit: Majorem charitatem nemo habet, ait, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Perfectionem ergo ejus ostendit in Evangelio, et hic commendata est ejus perfectio: sed interrogatis vos, et dicitis vobis, Quando possumus habere istam charitatem? Noli cito de te desperare: forte nata est, sed nondum perfecta est; nutri eam, ne effocetur. Sed dicturus es mihi, Et unde novi? Quo enim perficiatur audivimus; unde incipiat audiamus. Sequitur, et dicit: Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum esurientem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo poterit dilectio Dei manere in eo? Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri Jam percutiat viscera tua charitas, ut non de jactantia facias, sed de intimo adipe misericordiae; ut consideres illum in egestate positum. Si enim superflua non potes dare fratri tuo, animam tuam potes ponere pro fratre? Jacet pecunia in sinu tuo, quam tibi fures possunt auferre; et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres, etiam si te illa viventem non deserat: quid inde facturus es? Esurit frater tuus, in necessitate positus est: fortassis suspenditur, a creditore angustatur; non habet ipse, habes tu: frater tuus est, simul empti estis, unum est pretium vestrum, ambo sanguine Christi redempti estis: vide si misereris, si habes facultates mu di. Quid ad me pertinet, forte dicis? Ego daturus sum pecuniam meam, ne ille molestiam patiatur? Si hoc tibi responderit cor tuum, dilectio Patris non in te manet. Si dilectio Patris non in te manet, non es natus ex Deo. Quomodo te gloriaris esse christianum? Nomen habes, et facta non habes Si autem nomen secutum fuerit opus, dicat te quisquam paganum, tu factis ostende te christianum. Nam si factis non ostendis te christianum, omnes te (2019)christianum vocent, quid tibi prodest nomen, ubi res non invenitur? « Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo potest dilectio Dei manere in eo? » Et sequitur: « Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. » 13. Puto manifestatum esse vobis magnum et necessarium secretum et sacramentum, fratres mei. Quid valeat charitas, omnis Scriptura commendat; sed nescio si alicubi amplius quam in ista Epistola commendetur. Rogamus vos et obsecramus in Domino, ut et illa quae audistis memoria teneatis; et ad ea quae adhuc dicenda sunt, donec finiatur ipsa Epistola, intenti veniatis, intenti audiatis. Aperite autem cor ad semina bona: exstirpate spinas, ne effocetur in vobis quod seminatur, sed potius crescat seges; et gaudeat agricola, et horreum vobis praeparet tanquam frumentis, non ignem tanquam paleis.

TRACTATUS VI. In illud, Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus; usque ad id, Et hic est Antichristus de quo audistis, etc. Cap. III, V\. 19-24, et cap. IV, V\. 1-3.

1. Si meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad istam sententiam, quae sine dubio manere debuit et debet in corde vestro, quia ipsam novissimam audistis: « Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. » Deinde sequitur: « Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, et coram ipso persuademus cordi nostro: quia si male senserit cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. » Dixerat, « Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate: » quaeritur a nobis, in quo opere et in qua veritate agnoscitur qui diligit Deum, vel qui diligit fratrem suum. Jam superius dixerat quousque charitas perficiatur; quod et Dominus in Evangelio ait, Majorem hac nemo habet charitatem, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13): et iste hoc dixerat, Sicut ille animam suam pro nobis posuit, debemus et nos animas pro fratribus ponere. Haec est perfectio charitatis; et major omnino non potest inveniri. Sed quia non in omnibus perfecta est, et desperare non debet in quo perfecta non est, si jam nata est quae perficiatur: et utique si nata est, nutrienda est, et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam perducenda. Quaesivimus inchoationem charitatis unde incipiat, et ibi continue invenimus: Si quis habet facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua adversus eum; quomodo dilectio Patris manet in illo (I Joan. III, 16, 17)? Ergo hic incipit ista charitas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti, in angustiis aliquibus constituto; ex eo quod sibi abundat secundum tempus, a tribulatione temporali liberet fratrem. Hinc exordium est charitatis. Hanc ita coeptam, si verbo Dei et spe futurae vitae nutrieris, pervenies ad illam perfectionem, ut paratus sis animam tuam ponere pro fratribus tuis. 2. Sed quia multa talia fiunt ab his qui alia quaerunt, et qui fratres non amant; revocemur ad testimonium (2020)conscientiae. Unde probamus quia talia multa fiunt ab his qui fratres non amant? Quam multi se in haeresibus et schismatibus martyres dicunt! Videntur sibi animam ponere pro fratribus suis. Si pro fratribus animam ponerent, non se ab universa fraternitate separarent. Item quam multi sunt qui jactantiae causa multa tribuunt, multa donant; et non ibi quaenunt nisi laudem humanam et gloriam popularem, plenam ventis, nulla stabilitate solidatam! Quia ergo sunt tales, ubi probanda erit charitas fraterna? quia voluit illam probari, et ait admonens: Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Quaerimus, In quo opere, in qua veritate? Potest esse manifestius opus, quam tribuere pauperibus? Multi hoc jactantia faciunt, non dilectione. Potest esse majus opus, quam mori pro fratribus? Et hoc multi volunt putari se facere, jactantia nominis comparandi, non visceribus dilectionis. Restat ut ille diligat fratrem, qui ante Deum ubi solus videt, cordi suo persuadet, et interrogat cor suum an vere propter fratrum dilectionem hoc faciat; et perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor, quo homo attendere non potest. Ideo Paulus apostolus, quia paratus erat mori pro fratribus, et dicebat, Ipse impendar pro animabus vestris (II Cor. XII, 15): tamen quia Deus hoc videbat in corde ipsius, non homines quibus loquebatur, ait illis, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Et ostendit etiam ipse quodam loco quia solent ista fieri inani jactantia, non firmamento charitatis: ait enim cum de ipsius charitatis commendatione loqueretur, Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 3). Potest enim quisquam hoc facere sine charitate? Potest. Nam qui non habent charitatem, diviserunt unitatem. Quaerite ibi, et videbitis multos multa tribuere pauperibus; videbitis alios paratos ad suscipiendam mortem, ita ut desistente persecutore, seipsos praecipitent: isti sine dubio sine charitate hoc faciunt. Revocemur ergo ad conscientiam, de qua dicit Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Revocemur ad conscientiam, de qua idem dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Opus ergo suum probet unusquisque nostrum, utrum de vena charitatis emanet, utrum de radice dilectionis rami bonorum operum pullulent. Opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero: non quando illi perhibet testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria. 3. Hoc ergo hic commendat. In hoc cognoscimus quia ex veritate sumus, quando opere et veritate, non verbis et lingua tantum diligimus: et coram ipso persuademus cordi nostro, Quid est, coram ipso? Ubi ipse videt. Unde ipse Dominus in Evangelio: Cavete, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini (2021)ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et quid est, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 1, 3): nisi quia dextera, pura conscientia est; sinistra, mundi cupiditas? Multi per cupiditatem mundi multa mira faciunt; sinistra operatur, non dextra. Dextra debet operari, et nesciente sinistra, ut nec misceat se cupiditas saeculi, quando aliquid boni dilectione operamur. Et ubi hoc cognoscimus? Ante Deum es, interroga cor tuum: vide quid fecisti, et quid ibi appetisti; salutem tuam, an laudem hominum ventosam. Intus vide: nam homo judicare non potest quem videre non potest. Si persuademus cordi nostro, coram ipso persuadeamus. Quia si male sentiat cor nostrum, id est, accuset nos intus, quia non eo animo facimus quod faciendum sit; major est Deus corde nostro, et novit omnia. Cor tuum abscondis ab homine; a Deo absconde si potes. Quomodo abscondes ab eo, cui dictum est a peccatore quodam timente et confitente: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Quaerebat qua fugeret, ut evaderet judicium Dei, et non inveniebat. Ubi enim non est Deus? Si ascendero, inquit, in coelum, ibi es: si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Quo iturus es? quo fugies? Vis audire consilium? Si vis ab illo fugere, ad ipsum fuge. Ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo: latere enim non potes, sed confiteri potes. Dic illi, Refugium meum es tu (Psal. XXXI, 7); et nutriatur in te dilectio, quae sola perducit ad vitam. Perhibeat tibi testimonium conscientia tua, quia ex Deo est. Si ex Deo est, noli illam velle ante homines jactare; quia nec laudes hominum te levant in coelum, nec vituperationes inde te deponunt. Ille videat qui coronat; ille sit testis quo judice coronaris. Major est Deus corde nostro, et novit omnia. 4. Dilectissimi, si cor non male senserit, fiduciam habemus ad Deum. Quid est, cor non male senserit? Verum nobis responderit, quia diligimus, et germana dilectio est in nobis: non ficta, sed sincera; salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius. Fiduciam habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo, quia mandata ejus servamus. Ideo non in conspectu hominum, sed ubi ipse Deus videt in corde. Fiduciam ergo habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus: sed, quia mandata ejus servamus. Quae sunt mandata ejus? Numquid semper repetendum est? Mandatum norum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Ipsam charitatem loquitur, ipsam commendat. Quisquis ergo habuerit charitatem fraternam, et coram Deo habuerit, ubi Deus videt, corque ejus interrogatum sub justo examine, non ei aliud responderit, quam germanam ibi esse radicem charitatis, unde boni fructus existant; habet fiduciam apud Deum, et quidquid postulaverit, ab eo accipiet, quia mandata ejus servat. 5. Occurrit quaestio quaedam, quia non ille aut ille homo, aut tu aut ego, qui si petiero aliquid a Domino (2022)Deo nostro, et non accepero, facile de me potest dicere unusquisque, Non habet charitatem; et de quolibet homine hujus temporis facile dici potest; et sentiat quis quod vult homo de homine: majorem quaestionem non faciunt, nisi illi viri, quos sanctos constat fuisse cum scriberent, et modo esse cum Deo. Quis habet charitatem, si eam Paulus non habebat, qui dicebat, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est; non angustamini in nobis (II Cor. VI, 11, 12); qui dicebat, Impendar pro animabus vestris (Id. XII, 15): et tanta gratia in illo erat, ut manifestaretur eum habere charitatem? Invenimus eum tamen petisse, et non accepisse. Quid dicimus, fratres? Quaestio est; intenti estote ad Deum Magna et ista quaestio est. Quomodo de peccato ubi dictum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9); invenimus hoc esse peccatum violare charitatem, et hoc proprie designatum esse in hoc loco: sic et nunc quaerimus quid dixerit. Si enim verba attendas, planum videtur; si exempla, obscurum est. Verbis his nihil est planius: « Et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata ejus servamus, et quae placent illi, in conspectu ejus facimus. Quidquid postulaverimus, » ait, « accipiemus ab eo. » Angustavit vehementer. Quia et ibi angustaret, si diceret omne peccatum: sed ideo invenimus locum exponendi, quia de certo peccato dixit, non de omni; sed de quodam peccato, quod omnis qui ex Deo natus est, non facit: et invenimus ipsum quoddam peccatum violationem esse charitatis. Et habemus exemplum de Evangelio manifestum, quando ait Dominus, Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Quid ergo? ad innocentes Judaeos venerat, quia sic loquitur? Ergo si ipse non veniret, peccatum non haberent? Praesentia ergo medici fecit aegrotum, febrem non abstulit? Quis hoc vel demens dicat? Ille non venit nisi curare et sanare aegrotos. Quare ergo dixit, Si non venissem, peccatum non haberent, nisi quia certum quoddam peccatum voluit intelligi? Quoddam enim peccatum non haberent Judaei. Quod peccatum? Quo in eum non crediderunt, quo praesentem contempserunt. Sicut ergo ibi peccatum dixit, et non est consequens ut omne peccatum intelligamus, sed certum peccatum: sic et hic non omne peccatum, ne contrarius sit illi loco ubi ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); sed certum quoddam peccatum, id est, violationem charitatis. Hic autem plus nos constrinxit: Si petierimus, dixit, si nos non accusaverit cor nostrum, et renuntiaverit in conspectu Dei quia vera dilectio est in nobis; quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus. 6. Jam ergo dixi Charitati vestrae, fratres, nemo attendat ad nos. Quid enim sumus nos? Aut quid estis vos? Quid, nisi Ecclesia Dei, quae nota est omnibus? Et si illi placet, in illa sumus; et qui dilectione in illa manemus, ibi perseveremus, si volumus ostendere dilectionem quam habemus. Verumtamen de apostolo Paulo quid mali sensuri sumus? Ipse non diligebat (2023)fratres? Apud ipsum non erat testimonium conscientiae ejus in conspectu Dei? Non erat in Paulo radix illa charitatis, unde omnes boni fructus procedebant? Quis hoc demens dixerit? Ubi ergo invenimus petisse Apostolum et non accepisse? Ait ipse: In magnitudine revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ecce non est exauditus, ut auferretur ab illo angelus satanae. Sed quare? Quia non ei proderat. Ergo e auditus est ad salutem, qui non est exauditus ad voluntatem. Noverit magnum sacramentum Charitas vestra; quod ideo commendamus vobis, ne excidat vobis in tentationibus vestris. Sancti ad salutem per omnia exaudiuntur, semper exaudiuntur ad salutem aeternam: ipsam desiderant; quia secundum hanc semper exaudiuntur. 7. Sed discernamus exauditiones Dei. Invenimus enim quosdam non exauditos ad voluntatem, exauditos ad salutem: et rursus quosdam invenimus exauditos ad voluntatem, et non exauditos ad salutem. Hoc discernite, hoc tenete exemplum ejus qui non est exauditus ad voluntatem, sed exauditus ad salutem. Audi apostolum Paulum; nam ipsam exauditionem ad salutem ostendit illi Deus: Sufficit tibi, inquit, gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Rogasti, clamasti, ter clamasti: ipsum semel quod clamasti audivi, non averti aures meas a te; novi quid faciam: tu vis auferri medicamentum quo ureris; ego novi infirmitatem qua gravaris. Ergo iste ad salutem exauditus est, ad voluntatem non est exauditus. Quos invenimus exauditos ad voluntatem, non exauditos ad salutem? Invenimus, putamus, aliquem nequam, aliquem impium exauditum a Deo ad voluntatem, non exauditum ad salutem? Si alicujus hominis exemplum posuero, forte dicturus es mihi: Tu illum dicis iniquum, nam justus erat; si justus non esset, a Deo non exaudiretur. Talem propositurus sum, de cujus iniquitate et impietate nemo dubitet. Diabolus ipse petiit Job, et accepit (Job I, 11, 12). Nonne et hic de diabolo audistis quia qui facit peccatum, ex diabolo est (I Joan. III, 8)? Non quia ille creavit, sed quia iste imitatur. Nonne de illo dictum est, In veritate non stetit (Joan. VIII, 44)? Nonne ipse est antiquus ille serpens qui per feminam venenum primo homini propinavit (Gen. III, 1-6)? Qui et ipsi Job feminam propterea servavit, per quam maritus non consolaretur, sed tentaretur (Job II, 9). Ipse diabolus petiit sanctum virum tentandum, et accepit: petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non accepit. Sed Apostolus magis exauditus est quam diabolus. Apostolus enim est exauditus ad salutem, etsi non ad voluntatem: diabolus exauditus est ad voluntatem, sed ad damnationem. Ideo enim concessus est iste tentandus, ut eo probato esset ille cruciandus. Sed hoc, tratres, non tantum in veteribus Libris invenimus, sed et in Evangelio. Petierunt daemones a Domino, cum eos excluderet ab homine, ut ire permitterentur (2024)in porcos. Non eis posset dicere Dominus, ut nec illuc accederent? Non enim, si nollet, rebellaturi erant contra regem coeli et terrae. Certi tamen mysterii gratia et certa dispensatione dimisit daemones in porcos (Luc. VIII, 32), ut ostenderet diabolum in eis dominari, qui vitam porcorum gerunt. Daemones ergo exauditi sunt, Apostolus non est exauditus? An potius quod verius est dicamus, I no Apostolus exauditus est, daemones non sunt exauditi? Illorum voluntas facta est, hujus sanitas perfecta est. 8. Secundum hoc intelligere debemus quia Deus etsi voluntati nostrae non dat, saluti dat. Quid si enim hoc petieris quod tibi obest, et medicus novit quia obest tibi? Non enim non te exaudit medicus, quando forte tu frigidam aquam petis, et si prodest, statim dat; si non prodest, non dat. Non exaudivit, an potius ad sanitatem exaudivit, quia voluntati contradixit? Sit ergo in vobis charitas, fratres; sit in vobis, et securi estote: et quando non vobis datur quod petitis, exaudimini; sed nescitis. Multi dati sunt in manus suas malo suo: de quibus dicit Apostolus, Tradidit eos Deus in desideria cordis eorum (Rom. I, 24). Petiit aliquis magnam pecuniam; accepit malo suo. Quando illam non habebat, parum timebat; habere illam coepit, praeda factus est potentiori. Nonne malo suo exauditus est, qui voluit habere unde a latrone quaereretur, quem pauperem nemo quaerebat? Discite rogare Deum, ut medico committatis, quod ipse novit faciat. Tu morbum confitearis, ille medicamentum adhibeat. Tu tantum charitatem tene. Nam ille secare vult, urere vult; tu si clamas, et non exaudiris in sectione, in ustione et tribulatione, novit ille quousque putre est. Tu jam vis revocet manus, et ille vulneris sinum attendit; scit quo usque perveniat. Non te exaudit ad voluntatem, sed exaudit ad sanitatem. Certi ergo estote, fratres mei, quia quod ait Apostolus verum est: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, quia ipse interpellat pro sanctis (Id. VIII, 26, 27). Quid est, Ipse Spiritus interpellat pro sanctis, nisi, ipsa Charitas quae in te per Spiritum facta est? Ideo enim dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Charitas ipsa gemit, charitas ipsa orat; contra hanc aures claudere non novit qui illam dedit. Securus esto, charitas roget; et ibi sunt aures Dei. Non fit quod vis, sed fit quod expedit. Ergo quidquid postulaverimus, inquit, accipiemus ab eo. Jam dixi, si ad salutem intelligas, nulla quaestio est: si non ad salutem, quaestio est, et magna, quae te calumniatorem facit Paulo apostolo. Quidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata ejus servamus, et quae placent illi, in conspectu ejus facimus. In conspectu ejus, intus ubi videt. 9. Et quae illa mandata sunt? Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem. Videtis quia hoc est mandatum, videtis quia contra hoc mandatum qui facit, peccatum (2025)facit, quo caret omnis qui natus est ex Deo. Sicut dedit nobis mandatum: ut diligamus invicem. Et qui servaverit mandatum ejus: videtis quia nihil aliud nobis praecipitur, nisi ut diligamus invicem: Et qui servaverit mandatum ejus, in ipso manebit, et ipse in eo. Et in hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Nonne manifestum est quia hoc agit Spiritus sanctus in homine, ut sit in illo dilectio et charitas? Nonne manifestum est quod ait apostolus Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? De charitate enim loquebatur, et dicebat quia in conspectu Dei debemus interrogare cor nostrum. Quod si non male senserit cor nostrum: id est, si confiteatur quia de dilectione fratris fit, quidquid fit in bono opere. Accessit etiam quod de mandato cum diceret, hoc ait: Hoc est mandatum ejus, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem. Et qui facit mandatum ejus, in ipso manet, et ipse in eo. In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Si enim inveneris te habere charitatem, habes Spiritum Dei ad intelligendum: valde enim necessaria res est. 10. Primis temporibus cadebat super credentes Spiritus sanctus; et loquebantur linguis quas non didicerant, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Signa erant tempori opportuna. Oportebat enim ita significari in omnibus linguis Spiritum sanctum, quia Evangelium Dei per omnes linguas cursurum erat toto orbe terrarum. Significatum est illud, et transiit. Numquid modo quibus imponitur manus ut accipiant Spiritum sanctum, hoc exspectatur, ut linguis loquantur? Aut quando imposuimus manum istis infantibus, attendit unusquisque vestrum utrum linguis loquerentur; et cum videret eos linguis non loqui, ita perverso corde aliquis vestrum fuit ut diceret: Non acceperunt isti Spiritum sanctum; nam si accepissent, linguis loquerentur quemadmodum tunc factum est? Si ergo per haec miracula non fiat modo testimonium praesentiae Spiritus sancti; unde fit, unde cognoscit quisque accepisse se Spiritum sanctum? Interroget cor suum: si diligit fratrem, manet Spiritus Dei in illo. Videat, probet seipsum coram oculis Dei; videat si est in illo dilectio pacis et unitatis, dilectio Ecclesiae toto terrarum orbe diffusae. Non attendat eum solum diligere fratrem quem attendit ante se: multos enim non videmus fratres nostros, et in unitate Spiritus illis copulamur. Quid mirum quia nobiscum non sunt? In uno corpore sumus, unum caput habemus in coelo. Fratres, oculi nostri non se vident, quasi non se norunt. An in charitate compaginis corporalis non norunt se? Nam, ut noveritis quia in conjunctione charitatis se norunt: quando ambo patent, non licet ut aliquid attendat dexter, quod non attendat sinister. Dirige radium dextrum sine altero, si potes. Simul coeunt, simul diriguntur; intentio una est, loca diversa sunt. Si ergo omnes qui tecum diligunt Deum, unam intentionem tecum habent, noli attendere quia corpore in loco separatus es; aciem cordis simul fixistis in lumine veritatis. Ergo si vis nosse quia accepisti Spiritum, (2026)interroga cor tuum; ne forte sacramentum habes, et virtutem sacramenti non habes. Interroga cor tuum, si est ibi dilectio fratris, securus esto. Non potest esse dilectio sine Spiritu Dei: quia Paulus clamat, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. 11. Dilectissimi, nolite omni spiritui credere. Quia dixerat, In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Unde autem cognoscitur ipse Spiritus attendite: Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Et quis est qui probat spiritus? Difficilem rem nobis proposuit, fratres mei: bonum est nobis ut dicat ipse unde discernamus. Dicturus est; ne formidetis: sed primo videte, attendite; videte hinc exprimi illud unde vani haeretici calumniantur. Attendite, videte quid ait, Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Spiritus sanctus nomine aquae appellatus est in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Evangelista autem exposuit unde diceret: secutus enim ait, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui in eum erant credituri. Quare non multos baptizavit Dominus? Sed quid ait? Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Quia ergo illi Baptismum habebant, et Spiritum sanctum nondum acceperant, quem die Pentecostes misit Dominus de coelo; ut daretur Spiritus, exspectabatur clarificatio Domini. Et antequam clarificaretur, et antequam mitteret eum, invitabat tamen homines ut se praepararent ad accipiendam aquam, de qua dixit, Qui sitit, veniat et bibat; et, Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Quid est, flumina aquae vivae? quid est illa aqua? Nemo me interroget; Evangelium interroga. Hoc autem dicebat, ait, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Aliud est ergo aqua Sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua Sacramenti visibilis est; aqua Spiritus invisibilis. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum Spiritum ipsa anima mundatur et saginatur. Ipse est Spiritus Dei, quem non possunt habere haeretici, et quicumque se ab Ecclesia praecidunt. Et quicumque non aperte praecidunt, sed per iniquitatem praecisi sunt, et intus tanquam paleae volvuntur, et grana non sunt, non habent istum Spiritum. Iste Spiritus nomine aquae a Domino significatus est: et audivimus ab hac Epistola, Nolite omni spiritui credere; et testantur verba illa Salomonis, Ab aqua aliena abstine te. Quid est aqua? Spiritus. Numquid semper aqua Spiritum significat? Non semper: sed quibusdam locis Spiritum significat, quibusdam locis Baptismum significat, quibusdam locis populos significat, quibusdam locis consilium significat. Habes quodam loco dictum, Fons vitae consilium, possidentibus eum (Prov. XVI, 22). Ergo per diversa loca Scripturarum nomen aquae diversa (2027)significat. Nunc tamen nomine aquae Spiritum sanctum audistis, non ex interpretatione nostra, sed ex Evangelico testimonio, ubi ait: Hoc autem dicebat de Spiritu quem erant accepturi hi qui in eum erant credituri. Si ergo aquae nomine significatur Spiritus sanctus, et dicit nobis Epistola ista, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt; intelligamus inde dictum esse, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 18, sec. LXX). Quid est, de fonte alieno ne biberis? Spiritui alieno ne credideris. 12. Restat ergo examen, unde probetur quia Spiritus Dei est. Posuit quidem signum, et hoc fortasse difficile; videamus tamen. Ad illam charitatem redituri sumus; ipsa est quae nos docet, quia ipsa est unctio. Tamen hic quid ait? Probate spiritus si ex Deo sunt: quia multi pseudoprophetae exierunt in istum mundum. Jam ibi sunt omnes haeretici et omnes schismatici. Quomodo ergo probo spiritum? Sequitur, In hoc cognoscitur Spiritus Dei. Erigite aures cordis. Laborabamus, et dicebamus, Quis novit? quis discernit? Ecce dicturus est signum. « In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, non est ex Deo: et hic est antichristus, de quo audistis quod venturus sit; et nunc in isto mundo est. » Quasi eriguntur aures ad discernendos spiritus; et tale quiddam audivimus, unde nihilominus non discernamus. Quid enim ait? Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Ergo spiritus qui est apud haereticos, ex Deo est; quia confitentur Jesum Christum in carne venisse? Jam hic erigunt se forte adversus nos, et dicunt: Vos non habetis spiritum ex Deo; sed nos confitemur Jesum Christum in carne venisse: iste autem illos negavit Spiritum Dei habere, qui non confitentur Jesum Christum in carne venisse. Quaere ab Arianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: quaere ab Eunomianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: quaere a Macedonianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: interroga Cataphrygas; confitentur Jesum Christum in carne venisse: interroga Novatianos; confitentur Jesum Christum in carne venisse. Omnes ergo istae haereses Spiritum Dei habent? Non ergo pseudoprophetae sunt? nulla est ergo ibi deceptio, nulla est ibi seductio? Certe antichristi sunt, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. 13. Quid ergo facimus? unde discernimus? Intendite; eamus simul corde, et pulsemus. Vigilat ipsa charitas, quia ipsa pulsatura est, ipsa apertura: modo intelligetis in nomine Domini nostri Jesu Christi. Jam superius audistis quia dictum est, Qui negat Jesum Christum in carne venisse, hic est antichristus (I Joan. II, 19, 22). Et ibi quaesivimus, quis neget; quia nec nos negamus, nec illi negant. Et invenimus quosdam factis negare (Supra, Tract. 3, n. 7-9); et adhibuimus testimonium de Apostolo, qui ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). (2028)Sic ergo et modo quaeramus in factis, non in lingua. Quis est spiritus qui non est ex Deo? Qui negat Jesum Christum in carne venisse. Et quis est spiritus qui est ex Deo? Qui confitetur Jesum Christum in carne venisse. Quis est qui confitetur Jesum Christum in carne venisse? Eia, fratres, opera attendamus, non strepitum linguae. Quaeramus quare venerit in carne Christus, et invenimus qui eum negant in carne venisse. Nam si linguas attendas, multas haereses auditurus es confitentes Christum in carne venisse: sed convincit illos veritas. Quare venit Christus in carne? Nonne Deus erat? Nonne de illo scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1)? Nonne ipse pascebat Angelos, et ipse pascit Angelos? Nonne sic huc venit, ut inde non recederet? Nonne sic ascendit, ut nos non dimitteret? Quare ergo venit in carne? Quia oportebat nobis ostendi spem resurrectionis. Deus erat, et in carne venit; Deus enim mori non poterat, caro mori poterat; ideo ergo venit in carne, ut moreretur pro nobis. Quemadmodum autem mortuus est pro nobis? Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Charitas ergo illum adduxit ad carnem. Quisquis ergo non habet charitatem, negat Christum in carne venisse. Hic nunc jam interroga omnes haereticos, Christus venit in carne? Venit; hoc credo, hoc confiteor. Imo hoc negas. Unde nego? audis quia hoc dico. Imo ego convinco quia negas. Dicis voce, negas corde; dicis verbis, negas factis. Quomodo, inquis, nego factis? Quia ideo venit in carne Christus, ut moreretur pro nobis. Ideo mortuus est pro nobis, quia charitatem multam docuit: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Tu non habes charitatem; quia pro honore tuo dividis unitatem. Ergo hinc intelligite spiritum ex Deo. Pulsate, tangite vasa fictilia, ne forte crepuerint et male resonent: videte si integre sonant, videte si ibi est charitas. Tollis te ab unitate orbis terrarum, dividis Ecclesiam per schismata, dilanias corpus Christi. Ille venit in carne, ut colligat: tu ideo clamas, ut spargas. Ergo ipse est Spiritus Dei, qui dicit Jesum in carne venisse: qui dicit non lingua, sed factis; qui dicit non sonando, sed amando. Ille autem non est spiritus Dei, qui negat Jesum Christum in carne venisse: negat et ipse non lingua, sed vita; non verbis, sed factis. Manifestum est ergo unde cognoscamus fratres. Multi intus, quasi intus sunt; nemo autem foris, nisi vere foris. 14. Adeo ut noveritis quia ad facta retulit, Et omnis spiritus, ait, qui solvit Christum, in carne venisse, non est ex Deo. Solvere factis intelligitur. Quid tibi ostendit? qui negat; quia dixit, solvit. Ille venit colligere, tu venis solvere. Distringere vis membra Christi. Quomodo non negas Christum in carne venisse, qui disrumpis Ecclesiam Dei, quam ille congregavit? (2029)Contra Christum ergo venis; antichristus es. Intus sis, foris sis; antichristus es: sed quando intus es, lates, quando foris es, manifestaris. Solvis Jesum, et negas eum in carne venisse; non es ex Deo. Ideo dicit in Evangelio: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, minimus vocabitur in regno coelorum. Quid est, solvitur? quid est, docetur? Solvitur factis, et docetur quasi verbis. Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21). Solvit ergo in facto qui furatur, et quasi docet sic; minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis. De illo dictum est, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Id. V, 19). Ex eo quod dixit hic, fecerit, contra hoc ibi dixit, solverit, id est, non fecerit, et docuerit sic. Ille ergo solvit qui non facit. Quid nos docet, nisi ut facta interrogemus, non verba credamus? Obscuritas rerum multa nos cogit dicere: maxime ut illud quod Dominus revelare dignatur, etiam ad tardiores fratres perveniat; quia omnes Christi sanguine comparati sunt. Et vereor ne ipsa Epistola istis diebus, sicut promiseram, non finiatur: sed quod Domino placet, melius est servare reliquias, quam onerare corda nimio cibo.

TRACTATUS VII. Ab eo quod sequitur, Jam vos ex Deo estis filioli; usque ad id, Deum nemo vidit unquam. Cap. IV, V\. 4-12.

1. Mundus iste omnibus fidelibus quaerentibus patriam sic est, quomodo fuit eremus populo Israel. Errabant quidem adhuc, et patriam quaerebant: sed duce Deo errare non poterant. Via illis fuit jussio Dei. Nam ubi per quadraginta annos circumierunt, paucissimis mansionibus conficitur iter ipsum, et notum est omnibus. Tardabantur, quia exercebantur, non quia deserebantur. Quod ergo nobis promittit Deus, ineffabilis dulcedo est, et bonum, sicut Scriptura dicit, et saepe nobis commemorantibus audistis, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Laboribus autem temporalibus exercemur, et tentationibus vitae praesentis erudimur. Sed si non vultis in ista eremo siti mori, bibite charitatem. Fons est quem voluit Dominus hic ponere, ne deficiamus in via: et abundantius eum bibemus, cum ad patriam venerimus. Modo Evangelium lectum est; ut de ipsis verbis, quibus lectio terminata est dicam, quid aliud nisi de charitate audistis? Quandoquidem pactum fecimus cum Deo nostro in oratione, ut si volumus ut dimittat nobis peccata nostra, dimittamus et nos peccata quae in nos fuerint commissa (Matth. VI, 12). Non autem dimittit nisi charitas. Tolle charitatem de corde; odium tenet, ignoscere non novit. Sit ibi charitas, secura ignoscit, quae non angustatur. Epistola autem ista tota, quam suscepimus tractandam vobis, videte si aliud aliquid commendat quam ipsam unam charitatem. Nec timendum est ne saepe dicendo in odium (2030)veniat. Quid enim amatur, si charitas in odium veniat? Qua charitate fit ut caetera bene amentur, ipsa quomodo amanda est? Res ergo quae nunquam debet de corde discedere, nec ab ore discedat. 2. Jam vos, inquit, ex Deo estis filioli, et vicistis eum: quem, nisi Antichristum? Superius enim dixerat, Omnis qui solvit Jesum Christum et negat eum in carne venisse, non est ex Deo (Joan. IV, 3). Exposuimus autem, si meministis, quia omnes negant Jesum Christum in carne venisse, qui violant charitatem. Jesus enim non opus erat ut veniret, nisi propter charitatem. Charitas enim nobis illa commendatur, quam et ipse in Evangelio commendat: Majorem hac dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV, 13). Quomodo poterat Filius Dei animam suam ponere pro nobis, nisi carne inducretur, ubi mori posset? Quisquis ergo violat charitatem, quodlibet dicat lingua, vita ipsius negat Christum in carne venisse; et iste est antichristus, ubicumque fuerit, quocumque intraverit. Sed quid dicit eis qui cives sunt illius patriae cui suspiramus? Vicistis eum. Et unde vicerunt? Quia major est qui est in vobis, quam qui in hoc mundo. Ne victoriam suis viribus tribuerent, et arrogantia superbiae vincerentur (quemcumque enim diabolus superbum fecerit, vincit), volens eos servare humilitatem, quid ait? Vicistis eum. Jam omnis homo qui audit, Vicistis, erigit caput, erigit cervicem, laudari se vult. Noli te extollere, vide quis in te vicit. Quare vicisti? Quia major est qui est in vobis, quam qui in hoc mundo. Esto humilis, porta Dominum tuum; esto jumentum sessoris tui. Bonum tibi est ut ipse regat, et ipse ducat. Nam si ipsum sessorem non habueris, cervicem erigere potes, calces potes mittere: sed vae tibi sine rectore; quia libertas ista in bestias te mittit comedendum. 3. Hi de mundo sunt. Qui? Antichristi. Jam audistis qui sint. Et si non estis, cognoscitis eos: quisquis autem hoc est, non cognoscit. Hi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Qui sunt qui de mundo loquuntur? Attendite qui contra charitatem. Ecce audistis Dominum dicentem, Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15). Sententia est veritatis: aut si non veritas loquitur, contradic. Si christianus es, et credis Christo, ipse dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Sententia ista vera est, firma est. Jam audi homines de mundo loquentes. Et non te vindicaturus es, et dicturus est ille quia fecit tibi? Imo sentias quia cum viro habet. Quotidie dicuntur ista. De mundo loquuntur qui ista dicunt; et mundus eos audit. Nec dicunt ista nisi qui diligunt mundum; neque audiuntur ista nisi ab his qui diligunt mundum. Et qui diligit mundum, et negligit charitatem, audistis quia negat Jesum in carne venisse. Aut si fecit illud in carne ipse Dominus? Si (2031)cum expalmaretur, voluit se vindicari? Si cum in cruce penderet, non dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Si autem non minabatur qui potestatem habebat; tu quid minaris, quid sufflas in potestate aliena constitutus? Ille quia voluit mortuus est, et non minabatur; tu nescis quando morieris, et minaris? 4. Nos ex Deo sumus. Videamus quare: videte si propter aliud quam propter charitatem. Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. Ex hoc cognoscimus spiritum veritatis et erroris. Quia qui audit nos, spiritum habet veritatis: qui non audit nos, spiritum habet erroris. Videamus quid monet, et audiamus eum potius in spiritu veritatis monentem; non antichristos, non amatores mundi, non mundum: si ex Deo nati sumus, Dilectissimi, sequitur supra, videte quid: Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. Ex hoc cognoscitur spiritus veritatis et erroris. Jam ergo intentos nos fecit: quia qui novit Deum, ipse audit; qui autem non novit, non audit: et haec discretio est spiritus veritatis et erroris. Videamus quid moniturus est, in quo illum audire debeamus. Dilectissimi, diligamus invicem. Quare? quia homo monet? Quia dilectio ex Deo est. Multum commendavit dilectionem, quia dixit ex Deo est: plus dicturus est, intente audiamus. Modo dixit, Dilectio ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum. Qui non diligit, non novit Deum. Quare? Quia Deus dilectio est. Quid amplius dici potuit, fratres? Si nihil de laude dilectionis diceretur per omnes istas paginas hujus Epistolae, si nihil omnino per caeteras paginas Scripturarum, et hoc solum unum audiremus de voce Spiritus Dei, Quia Deus dilectio est; nihil amplius quaerere deberemus. 5. Jam videte quia facere contra dilectionem, facere contra Deum est. Nemo dicat: In hominem pecco, quando non diligo fratrem meum (intendite); et facile est peccatum in hominem, in Deum solum non peccem. Quomodo non peccas in Deum, quando in dilectionem peccas? Deus dilectio est. Numquid nos dicimus? Si nos diceremus, Deus dilectio est; forte scandalizaretur aliquis ex vobis, et diceret. Quid dixit? quid voluit dicere, quia Deus dilectio est? Dedit dilectionem Deus, donavit Deus dilectionem. Ex Deo est dilectio: Deus dilectio est. Ecce habetis, fratres, Scripturas Dei: canonica est ista Epistola; per omnes gentes recitatur, orbis terrae auctoritate retinetur, orbem terrarum ipsa aedificavit. Audis hic ab Spiritu Dei, Deus dilectio est. Jam si audes, fac contra Deum, et noli diligere fratrem tuum. 6. Quomodo ergo jamdudum, Dilectio ex Deo est; et modo, Dilectio Deus est? Est enim Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: Filius, Deus ex Deo; Spiritus sanctus, Deus ex Deo; et hi tres unus Deus, non tres dii. Si Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et ille diligit in quo habitat Spiritus sanctus: ergo dilectio Deus est; sed Deus quia ex Deo. Utrumque (2032)enim habes in Epistola; et, Dilectio ex Deo est, et, Dilectio Deus est. De solo Patre Scriptura non novit dicere quia ex Deo est. Cum autem audis, ex Deo; aut Filius intelligitur, aut Spiritus sanctus. Quia vero dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. (Rom. V, 5); intelligamus in dilectione Spiritum sanctum esse. Ipse est enim Spiritus sanctus, quem non possunt accipere mali; ipse est ille fons de quo dicit Scriptura, Fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi (Prov. V, 16, 17). Omnes enim qui non diligunt Deum, alieni sunt, antichristi sunt. Et quamvis intrent basilicas, non possunt numerari inter filios Dei; non ad illos pertinet fons ille vitae. Habere Baptismum et malus potest; habere prophetiam et malus potest. Invenimus Saülem regem habuisse prophetiam: persequebatur sanctum David, et impletus est Spiritu prophetiae, et prophetare coepit (I Reg. XIX). Accipere Sacramentum corporis et sanguinis Domini et malus potest: nam de talibus dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Habere nomen Christi et malus potest; id est, christianus vocari et malus potest: de quibus dictum est, Polluebant nomen Dei sui (Ezech. XXXVI, 20). Ergo habere sacramenta ista omnia et malus potest; habere autem charitatem, et malus esse, non potest. Hoc est ergo proprium donum; ipse est singularis fons. Ad hunc bibendum, vos hortatur Spiritus Dei; ad se bibendum vos hortatur Spiritus Dei. 7. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis. Ecce, ut diligamus Deum, hortationem habemus. Possemus illum diligere, nisi prior ille diligeret? Si pigri eramus ad amandum, non simus pigri ad redamandum. Prior amavit nos; nec sic nos amamus. Iniquos amavit, sed iniquitatem solvit: iniquos amavit, sed non ad iniquitatem congregavit. Aegrotos amavit, sed sanandos visitavit. Deus ergo dilectio est. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis, quia Filium suum unigenitum misit in hunc mundum, ut vivamus per ipsum. Quomodo ipse Dominus ait, Majorem dilectionem nemo potest habere, quam ut animam suam ponat pro amicis suis; et ibi probata est dilectio Christi in nos, quia mortuus est pro nobis. Dilectio Patris unde probata est in nos? Quia Filium suum unicum misit mori pro nobis: sic et Paulus apostolus dicit, Qui Filio proprio non peporcit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)? Ecce Christum tradidit Pater, tradidit Judas; numquid non quasi simile factum videtur? Traditor est Judas: ergo traditor est et Deus Pater? Absit, inquis. Non dico, sed Apostolus dicit: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Et Pater illum tradidit, et ipse se tradidit. Ait idem apostolus: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Si Pater tradidit Filium, et tradidit seipsum Filius, Judas quid fecit? Facta est traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda; una res facta est: sed quae (2033)res discernit Patrem tradentem Filium, seipsum Filium tradentem, et Judam discipulum tradentem magistrum suum? Quia hoc fecit Pater et Filius in charitate; fecit autem hoc Judas in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, considerandum est; sed quo animo et voluntate faciat. In eodem facto invenimus Deum Patrem, in quo invenimus Judam; Patrem benedicimus, Judam detestamur. Quare Patrem benedicimus, Judam detestamur? Benedicimus charitatem, detestamur iniquitatem. Quantum enim praestitum est generi humano de tradito Christo? Numquid hoc cogitavit Judas ut traderet? Deus cogitavit salutem nostram qua redempti sumus; Judas cogitavit pretium quo vendidit Dominum. Filius ipse cogitavit pretium quod dedit pro nobis; Judas cogitavit pretium quod accepit ut venderet. Diversa ergo intentio diversa facta fecit. Cum sit una res, ex diversis eam intentionibus si metiamur, unum amandum, alterum damnandum; unum glorificandum, alterum detestandum invenimus. Tantum valet charitas. Videte quia sola discernit, videte quia facta hominum sola distinguit. 8. Hoc diximus in similibus factis. In diversis factis, invenimus saevientem hominem factum de charitate; et blandum factum de iniquitate. Puerum caedit pater, et mango blanditur. Si duas res proponas, plagas et blandimenta; quis non eligat blandimenta, et fugiat plagas? Si personas attendas, charitas caedit, blanditur iniquitas. Videte quid commendamus, quia non discernuntur facta hominum, nisi de radice charitatis. Nam multa fieri possunt quae speciem habent bonam, et non procedunt de radice charitatis. Habent enim et spinae flores: quaedam vero videntur aspera, videntur truculenta; sed fiunt ad disciplinam dictante charitate. Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur, Dilige, et quod vis fac: sive taceas, dilectione taceas; sive clames, dilectione clames; sive emendes, dilectione emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere. 9. In hoc est dilectio. In hoc manifestata est dilectio Dei in nobis, quia Deus Filium suum misit unigenitum in hunc mundum, ut vivamus per ipsum. In hoc est dilectio, non quia nos dileximus, sed quia ipse dilexit nos. Non illum dileximus prius: nam ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum. Et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris: litatorem, sacrificatorem. Sacrificavit pro peccatis nostris. Ubi invenit hostiam? ubi invenit victimam quam puram volebat offerre? Aliud non invenit, seipsum obtulit. Dilectissimi, si ita Deus dilexit nos, debemus et nos invicem diligere. Petre, inquit, amas me? Et ille dixit: Amo. Pasce oves meas (Joan. XXI, 15-17). 10. Deum nemo vidit unquam: res est invisibilis; non oculo, sed corde quaerendus est. Sed quemadmodum (2034)si solem istum videre vellemus, oculum corporis purgaremus, unde videri lux potest; volentes videre Deum, oculum quo Deus videri potest, purgemus. Ubi est iste oculus? Audi Evangelium: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed nemo sibi pro concupiscentia oculorum cogitet Deum. Facit enim sibi aut ingentem formam, aut magnitudinem aliquam inaestimabilem distendit per locos, velut lucem istam quam videt his oculis, auget per campos quantum potest; aut facit sibi aliquem quasi venerabilis formae senem. Nihil horum cogites. Est quod cogites, si vis videre Deum: Deus Dilectio est. Qualem faciem habet dilectio? qualem formam habet? qualem staturam habet? quales pedes habet? quales manus habet? Nemo potest dicere. Habet tamen pedes; nam ipsi ducunt ad Ecclesiam: habet manus; nam ipsae pauperi porrigunt: habet oculos; nam inde intelligitur ille qui eget: Beatus, inquit, qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2). Habet aures, de quibus dicit Dominus, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Non sunt membra distincta per locos, sed intellectu totum simul videt qui habet charitatem. Habita, et inhabitaberis; mane, et manebitur in te. Quid enim, fratres mei, quis amat quod non videt? Quare autem quando laudatur charitas, erigimini, acclamatis, laudatis? Quid vobis ostendi? aliquos colores protuli? aurum et argentum proposui? gemmas de thesauris effodi? Quid tale ostendi oculis vestris? numquid facies mea mutata est cum loquor? Carnem gero, in ipsa forma sum in qua processi, in ipsa forma estis in qua venistis: laudatur charitas, et clamatis. Certe nihil videtis. Sed quomodo vobis placet quando laudatis, sic vobis placeat ut in corde servetis. Intendite enim quid dicam, fratres; exhortor vos, quantum dat Dominus, ad magnum thesaurum. Si vobis ostenderetur aliquod vasculum anaglyphum, inauratum, operose factum, et illiceret oculos vestros, et duceret in se intentionem cordis vestri, et placeret vobis manus artificis, et pondus argenti, et splendor metalli; nonne unusquisque vestrum diceret, O si haberem vasculum istud? Et sine causa diceretis, in potestate enim vestra non erat. Aut si quisquam vellet habere, cogitaret illud de domo aliena furari. Laudatur charitas vobis; si placet, habete, possidete: non opus est ut furtum alicui faciatis, non opus est ut emere cogitetis; gratis constat. Tenete eam, amplectimini eam; dulcius illa nihil est. Si cum commemoratur talis est, cum habetur qualis est? 11. Si qui forte vultis servare charitatem, fratres, ante omnia ne putetis abjectam et desidiosam; nec quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia servari charitatem. Non sic servatur. Non putes tunc te amare servum tuum, quando eum non caedis; aut tunc te amare filium tuum, quando ei non das disciplinam; aut tunc te amare vicinum tuum, quando eum non corripis: non est ista charitas, sed languor. Ferveat charitas ad corrigendum, ad emendandum: sed si sunt boni (2035)mores, delectent; si sunt mali, emendentur, corrigantur. Noli in homine amare errorem, sed hominem: hominem enim Deus fecit, errorem ipse homo fecit. Ama illud quod Deus fecit, noli amare quod ipse homo fecit. Cum illud amas, illud tollis: cum illud diligis, illud emendas. Sed etsi saevis aliquando, propter correctionis dilectionem. Propterea de columba demonstrata est charitas, quae venit super Dominum (Matth. III, 16). Species illa columbae, in qua specie venit Spiritus sanctus quo nobis charitas infunderetur. Quare hoc? Fel columba non habet: tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritudine saevit. Hoc facit et pater; quando filium castigat, ad disciplinam castigat. Sicut dixi, seductor ut vendat, cum amaritudine blanditur: pater ut corrigat, sine felle castigat. Tales estote ad omnes. Videte, fratres, magnum documentum, magnam regulam: Unusquisque habet filios, aut habere vult; aut si omnino decrevit filios non habere carnaliter, vel spiritualiter cupit habere: quis est qui non corrigit filium suum? quis est cui non det disciplinam pater (Hebr. XII, 7)? Et tamen saevire videtur. Amor saevit, charitas saevit: saevit quodam modo sine felle, more columbino, non corvino. Unde venit in mentem, fratres mei, dicere vobis quia illi violatores charitatis schisma fecerunt: quomodo oderunt ipsam charitatem, sic oderunt et columbam. Sed convincit illos columba: procedit de coelo, aperiuntur coeli, et manet super caput Domini. Utquid hoc? Ut audiat, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Recedite, praedones; recedite, invasores possessionis Christi. In possessionibus vestris, ubi dominari vultis, titulos potentis ausi estis infigere. Cognoscit ille titulos suos; vindicat sibi possessionem suam: non delet titulos, sed intrat et possidet. Sic ad Catholicam venienti, non deletur Baptismus, ne titulus imperatoris deleatur. Sed quid fit in Catholica? Agnoscitur titulus; intrat possessor sub titulis suis, quo intrabat praedo sub titulis alienis.

TRACTATUS VIII. De eo quod sequitur, Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit; usque ad id, Deus dilectio est; et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo. Cap. IV, V\. 12-16.

1. Dilectio dulce verbum, sed dulcius factum. Semper de illa loqui non possumus. Multa enim agimus, et diversae actiones distendunt nos, ut non vacet linguae nostrae semper de dilectione loqui: nam nihil melius ageret lingua nostra. Sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodire licet. Sicut nunc quod cantamus, Alleluia, numquid semper hoc facimus? Vix unius horae non toto spatio, sed parva particula cantamus, Alleluia; et vacamus ad aliud. Est autem Alleluia, sicut jam nostis, Laudate Deum. Qui Deum laudat lingua, non semper potest: qui moribus Deum laudat, semper potest. Opera misericordiae, (2036)affectus charitatis, sanctitas pietatis, incorruptio castitatis, modestia sobrietatis, semper haec tenenda sunt: sive cum in publico sumus, sive cum in domo, sive cum ante homines, sive cum in cubiculo, sive loquentes, sive tacentes, sive aliquid agentes, sive vacantes; semper haec tenenda sunt; quia intus sunt omnes istae virtutes quas nominavi. Quis autem sufficit omnes nominare? Quasi exercitus est imperatoris, qui sedet intus in mente tua. Quomodo enim imperator per exercitum suum agit quodque placet; sic Dominus Jesus Christus incipiens habitare in interiore homine nostro, id est in mente per fidem (Ephes. III, 17), utitur istis virtutibus quasi ministris suis. Et per has virtutes quae videri oculis non possunt, et tamen quando nominantur, laudantur: non autem laudarentur nisi amarentur, non amarentur nisi viderentur; et si utique non amarentur nisi viderentur, alio oculo videntur, id est, interiori cordis aspectu: per has virtutes invisibiles, moventur membra visibiliter: pedes ad ambulandum; sed quo? Quo moverit bona voluntas, quae militat bono imperatori. Manus ad operandum; sed quid? Quod jusserit charitas, quae inspirata est intus a Spiritu sancto. Membra ergo videntur cum moventur; qui jubet intus, non videtur. Et quis intus jubeat, prope ipse solus novit qui jubet, et ille intus cui jubetur. 2. Namque, fratres, audistis modo, cum Evangelium legeretur; certe si aurem ibi non tantum corporis, sed et cordis habuistis. Quid ait? Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Numquid hoc voluit dicere, ut quaecumque bona facimus, abscondamus ab oculis hominum, et timeamus videri? Si times spectatores, non hebebis imitatores debes ergo videri. Sed non ad hoc debes facere ut videaris. Non ibi debet esse finis gaudii tui, non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum esse boni operis tui, cum visus fueris atque laudatus. Nihil est hoc. Contemne te cum laudaris: ille in te laudetur, qui per te operatur. Noli ergo ad laudem tuam operari quod bonum agis, sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. Abs te habes male agere, a Deo habes bene agere. Contra perversi homines videte quam praeposteri sint. Quod faciunt bene, volunt sibi tribuere: si male faciunt, Deum volunt accusare. Converte hoc distortum nescio quid et praeposterum, faciens illud quodammodo capite deorsum: quod susum, faciens jusum: quod deorsum, faciens sursum. Jusum vis facere Deum, et te susum? Praecipitaris, non elevaris: ille enim semper sursum est. Quid ergo? tu bene, et Deus male? Imo hoc dic, si vis verius dicere, Ego male, ille bene; et quod ego bene, ab illo bene: nam a me quidquid ago male. Ista confessio firmat cor, et facit (2037)dilectionis fundamentum. Nam si opera nostra abscondere debemus bona, ne videantur ab hominibus; ubi est illa sententia Domini in eo sermone quem habuit in monte? Ubi hoc dixit, ibi et illud paulo ante dixit: Luceant opera vestra bona coram hominibus. Et non ibi cessavit, non ibi finem fecit; sed addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et Apostolus quid ait? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae in Christo sunt: tantum autem audientes erant quia qui nos aliquando persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Videte quemadmodum et ipse, quia sic innotuit, finem non posuerit in laudem suam, sed in laudem Dei. Et quantum ad ipsum pertinet, vastator Ecclesiae, persecutor invidus, malignus, ipse confitetur, non nos conviciamur. Amat Paulus dici a nobis peccata sua, ut glorificetur ille qui talem morbum sanavit. Magnitudinem enim vulneris manus medici secuit, et sanavit. Vox illa de coelo prostravit persecutorem, et erexit praedicatorem; occidit Saulum, et vivificavit Paulum (Act. IX). Saül enim persecutor erat sancti viri (I Reg. XIX); inde nomen habebat iste quando persequebatur Christianos: postea de Saulo factus est Paulus (Act. XIII, 9). Quid est Paulus? Modicus. Ergo quando Saulus, superbus, elatus: quando Paulus, humilis, modicus. Ideo sic loquimur, Paulo post videbo te, id est, post modicum. Audi quia modicus factus est: Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9); et, Mihi minimo omnium sanctorum, dicit alio loco (Ephes. III, 8). Sic erat inter Apostolos tanquam fimbria vestimenti: sed tetigit Ecclesia Gentium tanquam fluxum patiens, et sanata est (Matth. IX, 20-22). 3. Ergo, fratres, hoc dixerim, hoc dico, hoc si possem non tacerem: opera modo illa sint in vobis, modo illa, pro tempore, pro horis, pro diebus. Numquid semper loqui? numquid semper tacere? numquid semper reficere corpus? numquid semper jejunare? numquid semper panem dare egenti? numquid semper nudum vestire? numquid semper aegrotos visitare? numquid semper discordantes concordare? numquid semper mortuos sepelire? Modo illud, modo illud. Inchoantur ista, et cessant: ille autem imperator, nec inchoatur, nec cessare debet. Charitas intus non intermittatur: officia charitatis pro tempore exhibeantur. Charitas ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat (Hebr. XIII, I). 4. Fortassis autem moverit aliquos vestrum, ex quo istam Epistolam beati Joannis tractamus vobis, quare non commendaverit maxime nisi fraternam charitatem. Qui diligit fratrem (I Joan. II, 10), dicit; et, Praeceptum nobis est datum, ut diligamus invicem (Id. III, 23). Assidue nominavit charitatem fraternam: Dei autem charitatem, id est qua debemus diligere Deum, non tam assidue nominavit; sed tamen non omnino tacuit. De inimici vero dilectione prorsus tacuit prope per totam ipsam Epistolam. Cum vehementer nobis praedicet, commendetque charitatem, non nobis dicit ut diligamus inimicos; sed dicit nobis (2038)ut fratres diligamus. Modo vero cum Evangelium legeretur, audivimus, Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt (Matth. V, 46)? Quid est igitur quod pro magno nobis ad perfectionem quamdam fraternam dilectionem commendat Joannes apostolus; Dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem, ut perveniamus ad inimicos? Qui usque ad inimicos pervenit, non transilit fratres. Necesse est sicut ignis, prius occupet proxima, et sic se in longinquiora distendat. Propinquior est tibi frater quam nescio quis homo. Rursus tibi magis adhaeret ille quem non noveras, qui tibi tamen non adversatur, quam inimicus qui etiam adversatur. Extende dilectionem in proximos, nec voces illam extensionem. Prope enim te diligis, qui eos diligis qui tibi adhaerent. Extende ad ignotos, qui tibi nihil mali fecerunt. Transcende et ipsos; perveni, ut diligas inimicos. Hoc certe Dominus jubet. Quare iste tacuit de dilectione inimici? 5. Omnis dilectio, sive quae carnalis dicitur, quae non dilectio, sed magis amor dici solet (dilectionis enim nomen magis solet in melioribus rebus dici, in melioribus accipi): tamen omnis dilectio, fratres charissimi, utique benevolentiam quamdam habet erga eos qui diliguntur. Non enim sic debemus diligere homines, aut sic possumus diligere, vel amare; hoc enim verbo etiam usus est Dominus cum diceret, Petre, amas me (Joan. XXI, 17)? non sic debemus amare homines, quomodo audimus gulosos dicere, Amo turdos. Quaeris quare? Ut occidat, et consumat. Et amare se dicit, et ad hoc illos amat ut non sint, ad hoc amat ut perimat. Et quidquid ad cibandum amamus, ad hoc amamus, ut illud consumatur, et nos reficiamur. Numquid sic amandi sunt homines, tanquam consumendi? Sed amicitia quaedam benevolentiae est, ut aliquando praestemus eis quos amamus. Quid, si non sit quod praestemus? Sola benevolentia sufficit amanti. Non enim optare debemus esse miseros, ut possimus exercere opera misericordiae. Das panem esurienti: sed melius nemo esuriret, et nulli dares. Vestis nudum: utinam omnes vestiti essent, et non esset ista necessitas! Sepelis mortuum: utinam veniat aliquando illa vita ubi nemo moriatur! Concordas litigantes: utinam aliquando sit pax illa aeterna Jerusalem, ubi nemo discordet! Haec enim omnia officia necessitatum sunt. Tolle miseros; cessabunt opera misericordiae. Opera misericordiae cessabunt; numquid ardor charitatis exstinguetur? Germanius amas felicem hominem, cui non habes quod praestes; purior ille amor erit, multoque sincerior. Nam si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis adversus eum, et eum tibi vis esse subjectum, qui auctor est tui beneficii. Ille indiguit, tu impertitus es; quasi major videris quia tu praestitisti, quam (2039)ille cui praestitum est. Opta aequalem, ut ambo sub uno sitis cui nihil praestari potest. 6. Nam in hoc excessit modum superba anima, et quodammodo, avara fuit; quia radix omnium malorum avaritia (Tim. VI, 10). Et item dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae duae sententiae: Radix omnium malorum avaritia; et, Initium omnis peccati superbia. Si initium omnis peccati superbia, radix omnium malorum superbia est. Certe radix omnium malorum avaritia est: invenimus et in superbia avaritiam esse; excessit enim modum homo. Quid est avarum esse? Progredi ultra quam sufficit. Adam superbia cecidit: Initium omnis peccati superbia, inquit. Numquid avaritia? Quid avarius illo, cui Deus sufficere non potuit? Ergo, fratres, legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudinem. Dei: et quid de illo dixit Deus? Et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum quae repunt super terram (Gen. I, 26). Numquid dixit, Habeat potestatem hominum? Habeat potestatem, ait: dedit potestatem naturalem. Quorum habeat potestatem? Piscium maris, volatilium coeli, et omnium repentium quae repunt super terram. Quare haec est naturalis potestas hominis in ista? Quia homo ex eo habet potestatem, ex quo factus est ad imaginem Dei. Ubi autem factus est ad imaginem Dei? In intellectu, in mente, in interiore homine; in eo quod intelligit veritatem, dijudicat justitiam et injustitiam, novit a quo factus est, potest intelligere creatorem suum, laudare creatorem suum. Habet hanc intelligentiam, qui habet prudentiam. Ideo multi cum per cupiditates malas detererent in se imaginem Dei, et ipsam quodammodo flammam intelligentiae perversitate morum exstinguerent; clamabat illis Scriptura, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Hoc est dicere, Praeposui te equo et mulo; te ad imaginem meam feci, potestatem tibi super ista dedi. Quare? Quia non habent ferae rationalem mentem: tu autem rationali mente capis veritatem, intelligis quod supra te est; subdere ei qui supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es. Quia vero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditur eis supra quae esse debuit. 7. Intendite quid dicam: Deus, homo, pecora: verbi gratia, supra te Deus; infra te pecora. Agnosce eum qui supra te est, ut agnoscant te quae infra te sunt. Ideoque cum Daniel agnovisset supra se Deum, agnoverunt illum supra se leones (Dan. VI, 22). Si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis, subderis inferiori. Propterea superbia Aegyptiorum unde domita est? De ranis et muscis (Exod. VIII). Poterat Deus et leones mittere, sed aliquis magnus leone terrendus est. Quanto illi erant superbiores, tanto de rebus contemptibilibus et abjectis fracta est eorum cervix mala. Sed Danielem agnoverunt leones, quia ille subditus Deo erat. Quid? martyres qui ad bestias pugnaverunt, et ferarum morsibus lacerati sunt, non erant sub Deo? Aut erant servi Dei tres viri, (2040)et non erant servi Dei Machabaei? Agnovit ignis servos Dei tres viros, quos non ussit, quorum nec vestimenta corrupit (Dan. III, 50); et non agnovit Machabaeos? Agnovit Machabaeos; agnovit, fratres et istos (II Machab. VII). Sed opus erat quodam flagello, permittente Domino, qui dixit in Scriptura, Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Putatis enim, fratres, quia ferrum transverberaret viscera Domini, nisi ipse permitteret; aut haereret in ligno, nisi ipse voluisset? Non eum agnovit creatura sua? An exemplum patientiae proposuit fidelibus suis? Ideo Deus quosdam liberavit visibiliter, quosdam non liberavit visibiliter: omnes tamen spiritualiter liberavit, spiritualiter neminem deseruit. Visibiliter quosdam visus est deseruisse, quosdam visus est eripuisse. Ideo quosdam eripuit, ne putes illum non potuisse eripere. Testimonium dedit quia potest, ut ubi non facit, secretiorem intelligas voluntatem, non suspiceris difficultatem. Sed quid, fratres? Cum evaserimus omnes istos mortalitatis laqueos, cum transierint tempora tentationis, cum saeculi hujus fluvius decucurrerit et receperimus illam stolam primam, immortalitatem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, id est, caro ista induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); jam perfectos filios Dei, ubi non opus est tentari, nec flagellari, agnoscet omnis creatura: subdita nobis erunt omnia, si nos hic subditi sumus Deo. 8. Sic ergo debet esse christianus, ut non glorietur super alios homines. Dedit enim tibi Deus esse super bestias, id est, meliorem esse quam bestias. Hoc naturale habes; semper melior eris quam bestia. Si vis melior esse quam alius homo, invidebis ei quando tibi esse videbis aequalem. Debes velle omnes homines aequales tibi esse; et si viceris aliquem per prudentiam, optare debes ut sit et ipse prudens. Quamdiu tardus est, discit a te; quamdiu indoctus est, indiget tui; et tu videris doctor, ille autem discens: tu ergo superior, quia doctor es; ille inferior, quia discens. Nisi illum optes aequalem, semper vis habere discentem. Si autem vis semper habere discentem, invidus eris doctor. Si invidus doctor, quomodo eris doctor? Rogo te, noli docere ipsum invidentiam tuam. Audi Apostolum dicentem de visceribus charitatis: Vellem omnes homines esse sicut meipsum (Id. VII, 7). Quomodo volebat omnes esse aequales? Ideo erat omnibus superior, quia charitate optabat omnes aequales. Excessit ergo homo modum; avarior voluit esse, ut supra homines esset, qui supra pecora factus est: et ipsa est superbia. 9. Et videte quanta opera faciat superbia; ponite in corde quam similia facit, et quasi paria charitati. Pascit esurientem charitas, pascit et superbia - charitas, ut Deus laudetur; superbia, ut ipsa laudetur. Vestit nudum charitas, vestit et superbia; jejunat charitas, jejunat et superbia; sepelit mortuos charitas, sepelit et superbia. Omnia opera bona quae vult facere charitas et facit, agitat contra superbia, et quasi (2041)ducit equos suos. Sed interior est charitas: tollit locum male agitatae superbiae; non male agitanti, sed male agitatae. Vae homini cujus auriga superbia est, necesse est enim ut preceps eat. Ut autem non sit superbia quae agitet facta bona, quis novit? quis videt? ubi est hoc? Opera videmus: pascit misericordia, pascit et superbia; hospitem suscipit misericordia, hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere misericordia, intercedit et superbia. Quid est hoc? In operibus non discernimus. Audeo aliquid dicere, sed non ego; Paulus dixit: moritur charitas, id est, homo habens charitatem, confitetur nomen Christi, ducit martyrium; confitetur et superbia, ducit et martyrium. Ille habet charitatem, ille non habet charitatem. Sed audiat ab Apostolo ille qui non habet charitatem: Si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ergo Scriptura divina intro nos revocat a jactatione hujus faciei forinsecus; et ab ista superficie quae jactatur ante homines, revocat nos intro. Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. Noli attendere quod floret foris, sed quae radix est in terra. Radicata est cupiditas? species potest esse bonorum factorum, vere opera bona esse non possunt. Radicata est charitas? securus esto, nihil mali procedere potest. Blanditur superbus, saevit amor. Ille vestit, ille caedit. Ille enim vestit ut placeat hominibus: ille caedit ut corrigat disciplina. Accipitur magis plaga charitatis, quam eleemosyna superbiae. Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum. Videte, si ille videt, quo animo faciatis. Si cor vestrum non vos accusat, quia jactantiae causa facitis; bene, securi estote. Nolite autem timere quando facitis bene, ne videat alter. Time ne propterea facias, ut tu lauderis: nam videat alter, ut Deus laudetur. Si enim abscondis ab oculis hominis; abscondis ab imitatione hominis, laudem subtrahis Deo. Duo sunt quibus eleemosynam facis: duo esuriunt; unus panem, alter justitiam. Inter duos istos famelicos, quia dictum est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6): inter duos istos famelicos, bonus operator constitutus es; si charitas de illo operatur, ambos miseratur, ambobus vult subvenire. Ille enim quaerit quod manducet, ille quaerit quod imitetur. Pascis istum, praebe te isti; ambobus dedisti eleemosynam: illum fecisti gratulatorem de fame interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito. 10. Miseremini ergo tanquam misericordes; quia in eo etiam quod diligitis inimicos, fratres diligitis. Ne putetis Joannem nihil de dilectione inimici praecepisse; quia de fraterna charitate non tacuit: fratres diligitis. Quomodo, inquis, fratres diligimus? Quaero quare diligas inimicum: quare illum diligis? Ut sanus sit in hac vita? quid, si non illi expedit? Ut dives sit? quid, si ipsis divitiis excaecabitur? Ut uxorem ducat? (2042)quid, si amaram vitam inde patietur? Ut filios habeat? quid, si mali erunt? Incerta sunt ergo ista quae videris optare inimico tuo, quia diligis eum; incerta sunt. Opta illi ut habeat tecum vitam aeternam; opta illi ut sit frater tuus. Si ergo hoc optas, diligendo inimicum, ut sit frater tuus; cum eum diligis, fratrem diligis. Non enim amas in illo quod est; sed quod vis ut sit. Dixeram aliquando Charitati vestrae, nisi fallor: Robur est ligni positum ante oculos; faber optimus vidit lignum non dolatum, de silva praecisum, adamavit: nescio quid inde vult facere. Non enim ad hoc amavit, ut semper sic maneat. In arte vidit quod futurum est, non in amore quod est; et amavit quod inde facturus est, non illud quod est. Sic et nos Deus amavit peccatores. Dicimus quia Deus amavit peccatores: ait enim, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Numquid ad hoc amavit peccatores, ut peccatores remaneremus? Quasi lignum de silva vidit nos faber, et cogitavit aedificium quod inde facturus est, non silvam quod erat. Sic et tu respicis inimicum tuum adversantem, saevientem, mordentem verbis, exasperantem contumeliis, insectantem odiis; attendis ibi quia homo est. Vides ista omnia quae adversa sunt ab homine facta; et vides in illo quod a Deo factus est. Quod autem homo factus est, a Deo factus est. Quod autem te odit, ipse fecit; quod invidet, ipse fecit. Et quid dicis in animo tuo? Domine, propitius illi esto, dimitte illi peccata; incute illi terrorem, muta illum. Non amas in illo quod est, sed quod vis ut sit. Ergo cum inimicum amas, fratrem amas. Quapropter perfecta dilectio, est inimici dilectio: quae perfecta dilectio est in dilectione fraterna. Et nemo dicat quia aliquid minus nos monuit Joannes apostolus, et plus nos monuit Dominus Christus: Joannes nos monuit ut fratres diligamus; Christus nos admonuit ut etiam inimicos diligamus (Id. V, 44). Attende quare te monuit Christus ut diligas inimicos. Numquid ut semper remaneant inimici? Si ad hoc te monuit ut inimici remaneant, odis, non diligis. Attende quomodo ipse dilexit, id est, quia nolebat ut sic remanerent persecutores; ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quibus voluit ignosci, mutari illos voluit: quos voluit mutari, ex inimicis fratres facere dignatus est, et vere sic fecit. Occisus est, sepultus est, resurrexit, in coelum ascendit, Spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt cum fiducia praedicare nomen ipsius, miracula faciebant in nomine crucifixi et occisi: viderunt illi interfectores Domini; et qui sanguinem ejus saeviendo fuderunt, credendo biberunt. 11. Haec dixi, fratres, et longiuscule: tamen quia vehementius commendanda fuit Charitati vestrae ipsa charitas, ideo commendanda sic erat. Si enim chariritas nulla est in vobis, nihil diximus. Si autem est in vobis, tanquam oleum in flammas adjecimus; et in quo non erat, forte verbis accensa est. In alio crevit quod erat; in alio coepit esse quod non erat. Ad hoc ergo ista diximus, ne pigri sitis diligere inimicos. Saevit in te homo? ille saevit, tu precare; ille odit, tu miserere. Febris animae ipsius te odit: sanus erit, et (2043)gratias tibi aget. Quomodo medici diligunt aegrotos? Numquid aegrotos diligunt? Si aegrotos diligunt, volunt ut semper aegrotent. Ad hoc diligunt aegrotos, non ut aegroti remaneant, sed ut ex aegrotis sani fiant. Et quanta plerumque patiuntur a phreneticis? quales contumelias verborum? Plerumque et percutiuntur. Persequitur ille febrem, ignoscit homini: et quid dicam, fratres? amat inimicum suum? Imo odit inimicum suum morbum; ipsum enim odit, et amat hominem a quo percutitur: odit febrem. A quo enim percutitur? A morbo, ab aegrotatione, a febre. Illud tollit quod illi adversatur, ut remaneat illud unde gratuletur. Sic et tu: si odit te inimicus tuus, et injuste te odit; noveris quia cupiditas saeculi in illo regnat, propterea te odit. Si odisti illum et tu, contra reddis malum pro malo. Quid facit reddere malum pro malo? Unum aegrotum flebam, qui te oderat; jam duos plango, si et tu odisti. Sed persequitur rem tuam; tollit tibi nescio quae, quae habes in terra: ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra. Noli pati angustias, migra in coelum sursum: cor ibi habebis ubi latitudo est, ut nullas angustias patiaris in spe vitae aeternae. Attende quae tibi tollit: nec ipsa tibi tolleret, nisi ille permitteret qui flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quodammodo ferramentum Dei est quo saneris, ipse inimicus tuus. Si novit Deus utile tibi esse ut exspoliet te, permittit illum; si novit tibi utile esse ut vapules, permittit illum, ut caedaris: de illo te curat, opta ut ille sanetur. 12. Deum nemo vidit unquam. Videte, dilectissimi: Si diligamus invicem, Deus in nobis manebit, et dilectio ejus erit perfecta in nobis. Incipe diligere, perficieris. Coepisti diligere? coepit in te Deus habitare; ama eum qui in te coepit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te perfectum. In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Bene, Deo gratias. Cognoscimus quia habitat in nobis. Et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognovimus quia habitat in nobis? Quia hoc ipse Joannes dixit: Quia de Spiritu suo dedit nobis. Unde scimus quia de Spiritu suo dedit nobis? Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? Interroga viscera tua: si plena sunt charitate, habes Spiritum Dei. Unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te Spiritum Dei? Paulum interroga apostolum: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). 13. Et nos vidimus, et testes sumus, quia Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Securi estote qui aegrotatis: talis medicus venit, et desperatis? Magni erant morbi, insanabilia erant vulnera, desperata erat aegritudo. Magnitudinem mali tui attendis, omnipotentiam medici non attendis? Tu desperatus es; sed ille omnipotens est: cujus testes isti sunt qui primo sanati, et annuntiantes medicum; et ipsi tamen plus (2044)spe sanati quam re. Nam sic dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Coepimus ergo sanari in fide: perficietur autem salus nostra, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Haec spes est, nondum res. Sed qui gaudet in spe, tenebit et rem: qui autem spem non habet, ad rem non poterit pervenire. 14. Quicumque confessus fuerit quod Jesus est Filius Dei, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Jam non multis dicamus: Qui confessus fuerit, non verbo, sed facto; non lingua, sed vita. Nam multi confitentur verbis, sed factis negant. Et nos cognovimus, et credidimus, quam dilectionem Deus habet in nobis. Et iterum unde cognovisti? Deus dilectio est. Jam dixit illud superius, ecce iterum dicit. Amplius tibi non potuit dilectio commendari, quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei contempturus eras. Et Deum contemnis? Deus dilectio est. Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo manet. Vicissim in se habitant, qui continet et qui continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te Deus, sed ut te contineat, ne cadas. Ne forte sic te putes domum Dei fieri, quomodo domus tua portat carnem tuam: si subtrahat se domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadit Deus. Integer est, cum eum deseris; integer, cum ad illum redieris. Tu sanaris, non illi aliquid praestabis; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. Omnia ergo tibi conferuntur. Vide ne putes Deo aliquid conferri, quando venis ad eum; nec mancipium saltem. Ergo non habebit Deus servos, si tu nolueris, et si omnes noluerint? Deus non indiget servis, sed servi Deo: ideo dicit Psalmus, Dixi Domino, Deus meus es tu. Ipse est verus Dominus. Et quid ait? Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Tu eges bono servi tui. Eget servus bono tuo, ut pascas illum: eges et tu bono servi tui, ut adjuvet te. Non tibi potes aquam implere, non tibi potes coquere, non tibi potes ante equum currere, jumentum tuum non potes curare. Vides quia indiges bono servi tui, obsequio illius indiges. Non es ergo verus dominus, quando indiges inferiore. Ille est verus Dominus qui nihil a nobis quaerit; et vae nobis, si eum non quaeramus. Nihil a nobis quaerit; et quaesivit nos, cum eum non quaereremus. Ovis una erraverat; invenit eam, gaudens in humeris suis reportavit (Luc. XV, 4, 5). Et numquid ovis erat pastori necessaria, et non ovi potius pastor necessarius erat? Quanto libentius de charitate loquor, tanto minus volo finiri Epistolam istam. Nulla est ardentior ad commendandam charitatem. Nihil vobis dulcius praedicatur, nihil salubrius bibitur: sed si bene vivendo confirmetis in vobis munus Dei. Ne sitis ingrati tantae gratiae illius, qui cum haberet Unicum, noluit illum esse unum; sed ut fratres haberet, adoptavit illi, qui cum illo possiderent vitam aeternam

TRACTATUS IX. De eo quod sequitur, In hoc perfecta est dilectio in nobis; usque ad id, Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Cap. IV, V\. 17-21.

(2045) 1. Meminit Charitas vestra, ex Epistola Joannis apostoli ultimam partem restare nobis tractandam, et exponendam vobis, quantum Dominus donat. Hujus ergo debiti nos memores sumus: exactionis autem vos memores esse debetis. Eadem quippe charitas quae in ipsa Epistola maxime et prope sola commendatur, et nos facit fidelissimos debitores, et vos dulcissimos exactores. Ideo dixi dulcissimos exatores, quia ubi charitas non est, amarus exactor est: ubi autem charitas est, et qui exigit dulcis est; et a quo exigitur, etsi aliquem laborem suscipit, facit eumdem laborem prope nullum et levem ipsa charitas. Nonne videmus etiam in mutis animantibus et irrationalibus ubi non est spiritualis charitas, sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a parvulis? Et quamvis sugens impetum faciat in ubera; melius est tamen matri quam si non sugat, nec exigat quod charitate debetur. Saepe videmus ubera vaccarum etiam a grandiusculis vitulis capite percuti, et prope ipso impetu levari matrum corpora, nec eos tamen calce repelli; sed et si desit filius qui sugat, mugitu vocari ad ubera. Si ergo est in nobis illa charitas spiritualis, de qua Apostolus dicit, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7); tunc vos diligimus quando exigitis. Pigros non amamus; quia languentibus formidamus. Intercesserunt autem, ut intermitteremus textum hujus Epistolae, quaedam pro diebus festis solemnia lectionum, quae non potuerunt nisi legi, et ipsa tractari. Nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus; et quae restant, intente accipiat Sanctitas vestra. Nescio utrum magnificentius nobis charitas commendari posset, quam ut diceretur, Deus charitas est. Brevis laus, et magna laus: brevis in sermone, et magna in intellectu. Quam cito dicitur, Deus dilectio est! Et hoc breve est: si numeres, unum est; si appendas, quantum est! Deus dilectio est. Et qui manet, inquit, in dilectione, in Deo manet et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Sit tibi domus Deus, et esto domus Dei; mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat: manes in Deo, ne cadas; quia sic de ipsa charitate dicit Apostolus, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8). Quomodo cadit quem continet Deus? 2. In hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Dicit quomodo se probet unusquisque, quantum in illo profecerit charitas: vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus est, nec proficit nec deficit Deus: sic dicitur proficere in te charitas, quia tu in ea proficis. Interroga ergo quantum in charitate profeceris, et quid tibi respondeat cor tuum, ut noveris mensuram profectus tui. Promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus (2046)eum, et ait, In hoc perfecta est in nobis dilectio. Quaere, in quo? Ut fiduciam habeamus in die judicii. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii? Non timere ne veniat dies judicii. Sunt homines qui non credunt diem judicii; isti fiduciam non possunt habere in die quam venturam esse non credunt. Praetermittamus istos: excitet illos Deus, ut vivant; de mortuis utquid loquimur? Non credunt futurum diem judicii, nec timent, nec desiderant quod non credunt. Coepit aliquis credere diem judicii: si coepit credere, coepit et timere. Sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta charitas. Numquid tamen desperandum est? In quo vides initium, cur desperas finem? Quod initium video, inquis? Ipsum timorem. Audi Scripturam: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Coepit ergo timere diem judicii: timendo corrigat se; vigilet adversus hostes suos, id est, adversus peccata sua; incipiat reviviscere interius, et mortificare membra sua quae sunt super terram, sicut Apostolus dicit, Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Spiritualia nequitiae dicit membra super terram: nam sequitur et exponit, Avaritiam, immunditiam (Coloss. III, 5), et caetera quae illic exsequitur. Quantum autem mortificat iste, qui timere coepit diem judicii, membra sua super terram, tantum surgunt et corroborantur membra coelestia. Membra autem coelestia, omnia opera bona. Surgentibus coelestibus membris, incipit desiderare quod timebat. Timebat enim ne veniret Christus, et inveniret impium quem damnaret; desiderat ut veniat, quia inventurus est pium quem coronet. Jam cum coeperit desiderare venientem Christum casta anima, quae desiderat amplexus sponsi, renuntiat adultero; fit virgo interius ipsa fide, spe, et charitate. Habet jam fiduciam in die judicii: non contra se pugnat quando orat, et dicit, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Qui enim timet ne veniat regnum Dei, timet ne exaudiatur. Quomodo orat, qui timet ne exaudiatur? Qui autem orat cum fiducia charitatis, optat jam ut veniat. De ipso desiderio dicebat quidam in Psalmo, Et tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et erue animam meam (Psal. VI, 4, 5). Gemebat se differri. Sunt enim homines qui cum patientia moriuntur: sunt autem quidam perfecti qui cum patientia vivunt. Quid dixi? Qui adhuc desiderat istam vitam, quando illi venerit dies mortis, patienter tolerat mortem: luctatur adversum se, ut sequatur voluntatem Dei; et hoc potius agit animo, quod eligit Deus, non quod eligit voluntas humana: et ex desiderio vitae praesentis fit lucta cum morte; et adhibet patientiam et fortitudinem, ut aequo animo moriatur: iste patienter moritur. Qui autem desiderat, sicut dicit Apostolus, dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur; sed patienter vivit, delectabiliter moritur. Vide Apostolum patienter viventem, id est, cum patientia hic non amare vitam, sed tolerare. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum manere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, (2047)23, 24). Ergo, fratres, date operam, intus agite vobiscum, ut desideretis diem judicii. Aliter non probatur perfecta charitas, nisi cum coeperit ille dies desiderari. Ille autem eum desiderat, qui fiduciam habet in illo: ille autem fiduciam habet in illo, cujus conscientia non trepidat in charitate perfecta atque sincera. 3. « In hoc perfecta est dilectio ejus in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii. » Quare habebimus fiduciam? « Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. » Audisti causam fiduciae tuae: « Quia sicut ille est, inquit, et nos sumus in hoc mundo. » Nonne videtur aliquid impossibile dixisse? Numquid enim potest esse homo sicut Deus? Jam vobis exposui quia non semper ad aequalitatem dicitur, sicut; sed dicitur ad quamdam similitudinem. Quomodo enim dicis, Sicut aures habeo, ita habet et imago? Numquid omnino sic? Sed tamen dicis, sicut. Si ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? Non ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Unde ergo nobis datur fiducia in die judicii? Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Debemus hoc referre ad ipsam charitatem, et intelligere quid dictum sit. Dominus in Evangelio dicit, « Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? » Quid ergo vult nos? « Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos. » Si ergo jubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum? De ipso Deo: ait enim, « Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. » Quomodo illud facit Deus? Diligit inimicos suos, « qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos » (Matth. V, 44-46). Si ergo ad hanc perfectionem nos invitat Deus, ut diligamus inimicos nostros sicut et ipse dilexit suos; ea nobis fiducia est in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo: quia sicut ille diligit inimicos suos, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo super justos et injustos; ita nos quia inimicis nostris non possumus praestare solem et pluviam, praestamus lacrymas, cum pro illis oramus. 4. Jam ergo de ipsa fiducia videte quid dicat. Unde intelligitur perfecta charitas? Timor non est in charitate. Quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem judicii? Si perfecta in illo esset charitas, non timeret. Perfecta enim charitas faceret perfectam justitiam, et non haberet quare timeret: imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei. Ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate? Non in inchoata. In qua ergo? Sed perfecta, inquit, charitas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor; quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum praeparat charitati. Cum autem coeperit charitas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Major charitas, minor timor; minor charitas, major timor. Si autem nullus timor, non est qua intret charitas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando (2048)aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. Jam facta securitate in animo, quale gaudium nobis est vel in hoc, vel in futuro saeculo? Et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis charitate? Videte quomodo exsultet Apostolus de ipsa charitate. « Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius » (Rom. VIII, 35)? Et Petrus dicit: « Et quis vobis nocere potest, si boni aemulatores fueritis » (I Petr. III, 13)? « Timor non est in dilectione: sed perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor tormentum habet. » Torquet cor conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet, quod pungat. Ideo in Psalmo de ipsa perfectione justitiae quid dicit? « Convertisti luctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar » (Psal. XXIX, 12, 13). Quid est, « non compungar? » Non sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor: sed noli timere; intrat charitas quae sanat quod vulnerat timor Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum; putredinem tollit, et quasi videtur vulnus augere. Ecce putredo quando erat in corpore, minus erat vulnus, sed periculosum: accedit ferramentum medici; minus dolebat illud vulnus, quam dolet modo cum secatur. Plus dolet cum curatur, quam si non curaretur; sed ideo plus dolet accedente medicina, ut nunquam doleat succedente salute. Occupet ergo cor tuum timor, ut inducat charitatem; succedat cicatrix ferramento medici. Talis est medicus, ut nec cicatrices appareant: tu tantum subde te dexterae ipsius. Nam si sine timore es, non poteris justificari. Sententia dicta est de Scripturis: Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli. I, 28). Opus est ergo ut intret timor primo, per quem veniat charitas. Timor medicamentum, charitas sanitas. « Qui autem timet, non est perfectus in dilectione. » Quare? « Quia timor tormentum habet, » quomodo sectio medici tormentum habet. 5. Est autem alia sententia, quae videtur huic esse contraria, si non habeat intellectorem: dicitur enim quodam loco in Psalmo, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal XVIII, 10). Aeternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ille aeternum nobis timorem ostendit, numquid contradicit illi forte ista Epistola quae dicit, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem? Interrogemus ambo eloquia Dei. Spiritus unus est, etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae duae. Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David; sed nolite putare alium esse spiritum. Si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus Spiritus implere duo corda, agitare duas linguas? (2049)Sed si spiritu uno, id est uno flatu, impletae duae tibiae consonant; impletae duae linguae Spiritu Dei, dissonare possunt? Est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed auditorem desiderat. Ecce inspiravit et implevit duo corda, duo ora, movit duas linguas Spiritus Dei: et audivimus ex una lingua, « Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; » audivimus ex alia, « Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi. » Quid est hoc? quasi dissonant? Non: excute aures, intende melodiam. Non sine causa hic addidit, castus, illic non addidit: nisi quia est timor alius qui dicitur castus, est autem alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo intelligimus, vel quomodo discernimus? Attendat Charitas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in igne aeterno. Ipse est timor ille qui introducit charitatem: sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. Quis est timor castus? Ne amittas ipsa bona. Intendite. Aliud est timere Deum, ne mittat te in gehennam cum diabolo; aliud est timere Deum, ne recedat a te. Ille timor quo times ne in gehennam mittaris cum diabolo, nondum est castus; non enim venit ex amore Dei, sed ex timore poenae: cum autem times Deum, ne deserat te praesentia ejus; amplecteris eum, ipso frui desideras. 6. Non potest melius explanari quid intersit inter duos istos timores, unum quem foras mittit charitas, alterum castum qui permanet in saeculum saeculi, nisi ponas duas mulieres maritatas, quarum unam ita constituas volentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damnetur a marito. Timet maritum, sed quia adhuc amat nequitiam, ideo timet maritum: huic non grata, sed onerosa est mariti praesentia; et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent ne veniat dies judicii. Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterii immunditia maculare; optat praesentiam viri. Et quomodo discernuntur duo isti timores? timet illa, timet et illa. Interroga; quasi unum tibi respondent: interroga illam, Times virum? respondet, Timeo. Interroga et illam si timeat virum; respondet, Timeo. Una vox est, sed diversus animus. Jam ergo interrogentur, Quare? Illa dicit, Timeo virum ne veniat: illa dicit, Timeo virum ne discedat. Illa dicit, Timeo ne damner: illa dicit, Timeo ne deserar. Pone hoc in animo Christianorum, et invenis timorem quem foras mittit charitas, et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi. 7. Loquamur ergo his primo qui sic timent Deum, quomodo illa mulier quam delectat nequitia; timet enim virum ne damnet illam: talibus primo loquamur. (2050)O anima quae sic times Deum, ne damnet te Deus, quomodo timet mulier quam delectat nequitia; timet virum, ne damnetur a viro: quomodo tibi displicet illa mulier, displice et tu tibi. Si forte habes uxorem, numquid vis ut sic tameat te uxor tua, ne damnetur abs te; ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui reprimatur, non damnatione iniquitatis? Castam eam vis, ut te diligat, non ut te timeat. Exhibe te talem Deo, qualem vis habere uxorem. Et si nondum habes, et habere vis; talem vis habere. Et quid dicimus, fratres? Illa mulier quae ideo timet virum, ne damnetur a viro, forte non facit adulterium, ne aliquo modo perveniat ad virum, et tollat illi lucem istam temporalem. Potest autem vir ille et falli; homo est enim, sicut et illa quae potest fallere. Timet illa eum, extra cujus oculos potest esse: tu non times semper faciem supra te viri tui? Vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Captat illa absentiam viri sui, et incitatur forte delectatione adulterii; et dicit sibi tamen, Non faciam: absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum quoquo modo perveniat. Temperat se ne perveniat ad hominem, qui potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari etiam malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est: tu non times oculos ejus quem fallere nemo potest? tu non times ejus praesentiam, qui averti a te non potest? Roga Deum ut intueatur te, et avertat faciem a peccatis tuis: Averte faciem tuam a peccatis meis. Sed unde mereris ut ille faciem suam avertat a peccatis tuis? Si tu non avertas faciem tuam a peccatis tuis. Ipsa enim vox dicit in Psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5). Tu agnosce, et ille ignoscit. 8. Allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem non permanentem in saeculum saeculi, sed quem charitas excludit et foras mittit; alloquamur et illam quae habet jam timorem castum, permanentem in saeculum saeculi. Putamus, invenimus illam, ut alloquamur illam? putas, est in hoc populo? putas, est in ista exedra? putas, est in hac terra? Non potest nisi esse, sed latet. Hiems est, intus est viriditas in radice. Forte invenimus aures illius. Sed ubicumque est illa anima, utinam illam invenirem, et non aures suas praeberet mihi, sed ego meas aures illi! Illa me doceret aliquid potius, quam a me disceret. Anima quaedam sancta, ignea, et desiderans regnum Dei: hanc non ego alloquor, sed Deus ipse, et patienter viventem in hac terra ita consolatur: Jam vis veniam, et ego novi quia jam vis ut veniam: novi qualis es, ut secura exspectes adventum meum; novi quia molestia est tibi: sed magis exspecta, tolera; venio et cito venio. Sed amanti tardum est. Audi eam cantantem tanquam lilium de medio spinarum: audi suspirantem, et dicentem, Psallam et intelligam in via immaculata; quando venies ad me (Psal. C, 1, 2)? Sed in via immaculata merito non timet; quia perfecta charitas foras mittit timorem. Et cum venerit ad ejus amplexum, (2051)timet, sed securiter. Quid timet? Cavebit, et observabit se ab iniquitate sua, ne iterum peccet: non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. Et erit in illa, quid? Timor castus, permanens in saeculum saeculi. Audivimus duas tibias consonantes. Illa de timore dicit, et illa de timore: sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem charitas excludit: ille est timor permanens in saeculum saeculi. 9. Nos diligamus, quia ipse prior nos dilexit. Nam unde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos? Diligendo amici facti sumus; sed inimicos ille dilexit, ut amici efficeremur. Prior dilexit nos, et donavit nobis ut diligeremus eum. Nondum diligebamus eum; diligendo pulchri efficimur. Quid facit homo deformis et distorta facie, si amet pulchram? Aut quid facit femina deformis et distorta et nigra, si amet pulchrum? Numquid amando poterit esse pulchra? Numquid et ille amando poterit esse formosus? Amat pulchram; et quando se in speculo videt, erubescit faciem suam levare ad illam formosam suam quam amat. Quid faciet ut pulcher sit? Exspectat ut veniat pulchritudo? Imo exspectando senectus additur, et turpiorem facit. Non est ergo quid agere, non est quomodo illi des consilium, nisi ut compescat se, et non audeat amare impar imparem: aut si forte amat et ducere uxorem optat, in illa castitatem amet, non carnis faciem. Anima vero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem: amando Deum pulchra efficitur. Qualis amor est qui reddit pulchram amantem? Deus autem semper pulcher est, nunquam deformis, nunquam commutabilis. Amavit nos prior qui semper est pulcher; et quales amavit, nisi foedos et deformes? Non ideo tamen ut foedos dimitteret; sed ut mutaret, et ex deformibus pulchros faceret. Quomodo erimus pulchri? Amando eum qui semper est pulcher. Quantum in te crescit amor, tantum crescit pulchritudo; quia ipsa charitas est animae pulchritudo. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Audi apostolum Paulum: Ostendit autem Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8, 9), justus pro injustis, pulcher pro foedis. Quomodo invenimus pulchrum Jesum? Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Unde? Item videte unde sit pulcher, Speciosus forma prae filiis hominum; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quia vero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est, mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi, et congrueret tibi, et excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. Unde ergo invenimus quia foedus et deformis est Jesus, sicut invenimus quia pulcher et speciosus forma prae filiis hominum? Unde invenimus quia et deformis? Isaiam interroga: Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2). Illae sunt duae tibiae quasi diverse sonantes; sed unus Spiritus ambas inflat. Hac dicitur, Speciosus forma prae filiis hominum: (2052)hac dicitur in Isaia, Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Uno Spiritu implentur ambae tibiae, non dissonant. Noli aures avertere, adhibe intellectum. Interrogemus Paulum apostolum, et exponat nobis consonantiam duarum tibiarum. Sonet nobis, Speciosus forma prae filiis hominum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce speciosus forma prae filiis hominum. Sonet nobis etiam, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7). Non habebat speciem neque decorem, ut tibi daret speciem et decorem. Quam speciem? quem decorem? Dilectionem charitatis; ut amans curras, currens ames. Pulcher es jam: sed noli te attendere, ne perdas quod accepisti; illum attende, a quo factus es pulcher. Ideo sis pulcher, ut ille te amet. Tu autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, ejus amplexus pete, ab illo time discedere; ut sit in te timor castus, permanens in saeculum saeculi. Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. 10. Si quis dixerit, Diligo Deum. Quem Deum? Quare diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit injustos, ut faceret justos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit. Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit, inquit, Diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem, Deum diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti, Deus dilectio est (Joan. IV, 8, 16)? Si Deus dilectio, quisquis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et securus esto. Non potes dicere, Diligo fratrem, sed non diligo Deum. Quomodo mentiris si dicas, Diligo Deum, quando non diligis fratrem; sic falleris, quando dicis, Diligo fratrem, si putes quia non diligis Deum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam dilectionem; dilectio autem Deus est: necesse est ergo ut Deum diligat quisquis diligit fratrem. Si autem non diligis fratrem quem vides, Deum quem non vides quomodo potes diligere? Quare non videt Deum? Quia non habet ipsam dilectionem. Ideo non videt Deum, quia non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem, quia non diligit fratrem: propterea ergo non videt Deum, quia non habet dilectionem. Nam si habeat dilectionem, Deum videt; quia Deus dilectio est: et purgatur ille oculus magis magisque dilectione, ut videat illam incommutabilem (2053)substantiam; cujus praesentia semper gaudeat, qua perfruatur in aeternum conjunctus Angelis. Sed currat modo, ut aliquando in patria laetetur. Non amet peregrinationem, non amet viam: totum amarum sit, praeter illum qui vocat, quousque inhaereamus illi, et dicamus quod dictum est in Psalmo, Perdidisti omnes quia fornicantur abs te. Et qui sunt qui fornicantur? Qui discedunt, et amant mundum. Tu autem quid? Sequitur et dicit: Mihi autem inhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Totum bonum meum est, Deo inhaerere gratis. Nam si interroges, et dicas, Quare inhaeres Deo? Et dicat, Ut donet mihi. Quid tibi donet? Coelum ipse fecit, terram ipse fecit: quid tibi donaturus est? jam inhaeres illi: inveni melius, et donat tibi. 11. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Magnifice dicebas, Diligo Deum; et odis fratrem! O homicida, quomodo diligis Deum? Non audisti superius in ipsa Epistola, Qui odit fratrem suum, homicida est? Sed prorsus diligo Deum, quamvis oderim fratrem meum. Prorsus non diligis Deum, si odis fratrem. Et modo probo alio documento. Ipse dixit, Dedit nobis praeceptum, ut diligamus invicem (I Joan. III, 15, 23): quomodo diligis eum, cujus odisti praeceptum? Quis est qui dicat, Diligo imperatorem, sed odi leges ejus? In hoc intelligit imperator si diligis eum, si observentur leges ejus per provincias. Lex imperatoris quae est? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Dicis ergo te diligere Christum; serva mandatum ejus, et fratrem dilige. Si autem fratrem non diligis; quomodo eum diligis, cujus mandatum contemnis? Fratres, ego non satior loquendo de charitate in nomine Christi. Quantum et vos habetis hujus rei avaritiam, tantum speramus quia crescit in vobis ipsa, et foras mittit timorem, ut remaneat ille timor castus permanens in saeculum saeculi. Toleremus mundum, toleremus tribulationes, toleremus scandala tentationum. Non recedamus a via; teneamus unitatem Ecclesiae, teneamus Christum, teneamus charitatem. Non divellamur a membris sponsae ipsius, non divellamur a fide, ut gloriemur in praesentia ipsius: et securi manebimus in eo, modo per fidem, tunc per speciem, cujus tantas arrhas habemus donum Spiritus sancti.

TRACTATUS X. De eo quod Joannes scribit, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est; usque ad id, Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus servemus. Cap. V, V\. 1-13.

1. Meminisse vos credo, qui adfuistis hesterno die, ad quem locum in progressu hujus Epistolae pervenerit nostra tractatio: id est, Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Huc usque disputatum erat. Quae sequuntur ergo ex ordine (2054)videamus. Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est. Quis est qui non credit quod Jesus sit Christus? Qui non sic vivit quomodo praecepit Christus. Multi enim dicunt, Credo; sed fines sine operibus non salvat. Opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente Paulo apostolo, Et fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Opera quidem tua praeterita, antequam crederes, vel nulla erant; vel si bona videbantur, inania erant. Si enim nulla erant; sic eras quasi homo sine pedibus, aut vexatis pedibus ambulare non valens: si autem bona videbantur; antequam crederes, currebas quidem, sed praeter viam currendo, errabas potius quam perveniebas. Est ergo nobis et currendum, et in via currendum. Qui praeter viam currit, inaniter currit: imo ad laborem currit. Tanto plus errat, quanto praeter viam currit. Quae est via per quam currimus? Christus dixit, Ego sum via. Quae patria, quo currimus? Christus dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Per illum curris, ad illum curris, in ipso requiescis. Sed ut curreremus per illum, extendit se usque ad nos: longe enim eramus, et longe peregrinabamur. Parum est quia longe peregrinabamur; et languidi nos movere non poteramus. Medicus venit ad aegrotos, via porrecta est ad peregrinos. Salvemur ab ipso, ambulemus per ipsum. Hoc est credere quia Jesus Christus est, quomodo credunt christiani, qui non solo nomine christiani sunt, sed et factis et vita: non quomodo credunt daemones. Nam et daemones credunt, et contremiscunt, sicut dicit Scriptura (Jacobi II, 19). Quid potuerunt plus credere daemones, quam ut dicerent, Scimus qui sis, Filius Dei? Quod dixerunt daemones, hoc dixit et Petrus. Cum Dominus quaereret quis esset, et quem illum dicerent homines, responderunt illi discipuli: Alii dicunt te Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus, et ait: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et audivit a Domino: Beatus es, Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Videte quae laudes prosequantur hanc fidem: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 13-18). Quid est, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam? Super hanc fidem, super id quod dictum est, Tu es Christus Filius Dei vivi. Super hanc petram, inquit, fundabo Ecclesiam meam. Magna laus! Ergo dicit Petrus. Tu es Christus Filius Dei vivi: dicunt et daemones, Scimus qui sis, Filius Dei, sanctus Dei. Hoc Petrus, hoc et daemones: eadem verba, non idem animus. Et unde constat quia hoc Petrus cum dilectione dicebat? Quia fides christiani cum dilectione est; daemonis autem sine dilectione. Quomodo sine dilectione? Hoc dicebat Petrus, ut Christum amplecteretur: hoc dicebam daemones, ut Christus ab eis recederet. Nam antequam dicerent, Scimus qui sis; tu es Filius Dei: Quid nobis et tibi est, dixerunt? Quid venisti ante tempus perdere nos (Matth. VIII, 29, et Marc. I, 24)? Aliud est ergo confiteri Christum, ut teneas Christum, (2055)aliud confiteri Christum, ut repellas a te Christum. Ergo videtis quia quomodo hic dicit, Qui credit, propria quaedam fides est; non quomodo cum multis. Itaque, fratres, nemo haereticorum dicat vobis, Et nos credimus. Ideo enim de daemonibus exemplum proposui, ne gaudeatis ad verba credentium, sed exploretis facta viventium. 2. Videamus ergo quid est credere in Christum; quid, credere quia Jesus ipse est Christus. Sequitur, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est. Sed quid est credere illud? Et omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Statim fidei conjunxit dilectionem; quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides daemonis: qui autem non credunt, pejores sunt quam daemones, et tardiores quam daemones. Nescio quis non vult credere in Christum; adhuc nec daemones imitatur. Jam credit in Christum, sed odit Christum; habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae: nam et illi puniri timebant. Adde huic fidei dilectionem, ut fiat fides qualem dicit Apostolus Paulus, Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): invenisti christianum, invenisti civem Jerusalem, invenisti civem Angelorum, invenisti in via suspirantem peregrinum; adjunge te illi, comes tuus est, curre cum illo, si tamen et tu hoc es. Omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Quis genuit? Pater. Quis est genitus? Filius. Quid ergo ait? Omnis qui diligit Patrem, diligit Filium. 3. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei. Quid est hoc, fratres? Paulo ante de Fili o Dei dicebat, non de filiis Dei: ecce unus positus est Christus contemplandus nobis, et dictum est nobis, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, est ex Deo natus: et omnis qui diligit qui genuit eum, id est, Patrem, diligit eum qui genitus est ex ipso, id est, Filium Dominum nostrum Jesum Christum. Et sequitur, In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei; quasi dicturus esset, In hoc cognoscimus quia diligimus Filium Dei: filios Dei dixit, qui Filium Dei paulo ante dicebat; quia filii Dei corpus sunt unici Filii Dei; et cum ille caput, nos membra, unus est Filius Dei. Ergo qui diligit filios Dei, Filium Dei diligit; et qui diligit Filium Dei, Patrem diligit: nec potest quisquam diligere Patrem, nisi diligat Filium; et qui diligit Filium, diligit et filios Dei. Quos filios Dei? Membra Filii Dei. Et diligendo fit et ipse membrum, et fit per dilectionem in compage corporis Christi; et erit unus Christus amans seipsum. Cum enim se invicem amant membra, corpus se amat. Et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et quid secutus ait? Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 26, 27). Dicebat paulo ante de dilectione fraterna, et ait, Qui non diligit fratrem quem videt, Deum quem non videt quomodo poterit diligere (I Joan. IV, 20)? Si autem diligis fratrem, forte fratrem diligis, et Christum non diligis? (2056)Quomodo, quando membra Christi diligis? Cum ergo membra Christi diligis, Christum diligis; cum Christum diligis, Filium Dei diligis; cum Filium Dei diligis, et Patrem diligis. Non potest ergo separari dilectio. Elige tibi quid diligas; sequuntur te caetera. Dicas, Deum solum diligo, Deum Patrem. Mentiris: si diligis, non solum diligis; sed si diligis Patrem, diligis et Filium. Ecce, inquis, diligo Patrem, et diligo Filium: sed hoc solum, Patrem Deum et Filium Deum et Dominum nostrum Jesum Christum qui ascendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris, illud Verbum per quod facta sunt omnia, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 3, 14); hoc solum diligo. Mentiris: si enim diligis caput, diligis et membra; si autem membra non diligis, nec caput diligis. Non expavescis vocem capitis de coelo clamantem pro membris, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Persecutorem suum vocavit persecutorem membrorum suorum: dilectorem suum vocavit dilectorem membrorum suorum. Jam quae sunt membra ejus, nostis, fratres; ipsa est Ecclesia Dei. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei, quia Deum diligimus. Et quomodo? Non aliud sunt filii Dei, aliud Deus? Sed qui Deum diligit, praecepta ejus diligit. Et quae sunt praecepta Dei? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Nemo se excuset per aliam dilectionem, ad aliam dilectionem; omnino sic se tenet ista dilectio: quomodo ipsa compaginata est in unum, sic omnes quae ex illa pendent, unum facit, et quasi conflat illos ignis. Aurum est, conflatur massa, et fit unum aliquid: sed nisi fervor charitatis accendat, ex multis in unum conflari non potest. Quia Deum diligimus, inde cognoscimus quia diligimus filios Dei. 4. Et unde cognoscimus quia diligimus filios Dei? Quia Deum diligimus, et praecepta ejus facimus. Suspiramus hic ex difficultate faciendi praeceptum Dei. Audi quid sequatur. Homo, quid laboras amando? Amando avaritiam. Cum labore amatur quod amas: sine labore amatur Deus. Avaritia jussura est labores, pericula, trituras, tribulationes; et obtemperaturus es. Quo fine? Ut habeas unde impleas arcam, perdas securitatem. Securior forte eras antequam haberes, quam cum habere coepisti. Ecce quid tibi jussit avaritia: implesti domum, timentur latrones; acquisisti aurum, perdidisti somnum. Ecce quid tibi jussit avaritia, Fac, et fecisti. Quid tibi jubet Deus? Dilige me. Aurum diligis, quaesiturus es aurum, et forte non inventurus: quisquis me quaerit, cum illo sum. Amaturus es honorem, et forte non perventurus: quis mo amavit, et non ad me pervenit? Dicit tibi Deus, Patronum tibi vis facere, aut amicum potentem; ambis per alium inferiorem. Me ama, dicit tibi Deus: non (2057)ad me ambitur per aliquem; ipse amor praesentem me tibi facit. Quid dulcius dilectione ista, fratres? Non sine causa modo audistis in Psalmo, fratres, Narraverunt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Quae est lex Dei? Mandatum Dei. Quod est mandatum Dei? Novum illud mandatum, quod ideo novum dicitur, quia innovat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Audi quia ipsa est lex Dei: Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsam currimus; cum venerimus ad eam requiescemus. 5. Audistis in Psalmo, Omnis consummationis vidi finem (Psal. CXVIII, 96). Dixit, Omnis consummationis vidi finem: quid viderat iste? Putamus, ascenderat in verticem alicujus altissimi montis et acutissimi, et perspexerat, et viderat ambitum terrae et circulos orbis universi; et ideo dixit, Omnis consummationis vidi finem? Si hoc laudabile est, oculos carnis quaeramus a Domino tam acutos, ut aliquem excelsissimum montem, qui est in terra, requiramus, de cujus cacumine videamus omnis consummationis finem. Noli ire longe: ecce dico tibi, ascende in montem, et vide finem. Christus mons est; veni ad Christum, vides inde finem omnis consummationis. Quis est iste finis? Paulum interroga: Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5); et alio loco, Plenitudo autem legis charitas (Rom. XIII, 10). Quid tam finitum et terminatum quam plenitudo? Etenim, fratres, finem ponit laudabiliter. Nolite putare consumptionem, sed consummationem. Aliter enim dicitur, Finivi panem; aliter Finivi tunicam. Finivi panem manducando; finivi tu nicam intexendo. Et ibi finis sonat, et illic finis sonat: sed tamen panis finitur ut consumatur, tunica finitur ut consummetur; panis finitur ut non sit, tunica finitur ut perfecta sit. Ergo sic audite finem, et quando legitur Psalmus, et auditis, In finem Psalmus David. Assidue auditis hoc in Psalmis, et debetis nosse quod auditis. Quid est, in finem? Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4). Et quid est, finis Christus? Quia Christus Deus, et finis praecepti charitas, et Deus charitas: quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sunt. Ibi tibi finis est: alibi via est. Noli haerere in via, et non pervenire ad finem. Ad quidquid aliud veneris, transi usquequo pervenias ad finem. Quid est finis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Adhaesisti Deo, finisti viam; permanebis in patria. Intendite. Pecuniam aliquis quaerit; non sit tibi finis: transi tanquam peregrinus. Quaere ubi transeas, non ubi remaneas. Si autem amas, per avaritiam implicatus es: erit tibi avaritia catena pedum; ultra progredi non potes. Transi ergo et hoc; quaere finem. Salutem corporis quaeris, adhuc noli ibi remanere. Quae est enim ista salus corporis, quae morte perimitur, quae aegritudine debilitatur, frivola, (2058)mortalis, fluxa? Quaere illam, ne impediat forte morbida valetudo opera tua bona. Ergo non est ibi finis; quia propter aliud quaeritur. Quidquid propter aliud quaeritur, non est ibi finis: quidquid propter se et gratis quaeritur, ibi est finis. Quaeris honores; forte ad aliquid agendum quaeris, ut peragas aliquid, ut placeas Deo: noli ipsum honorem amare, ne ibi remaneas. Quaeris laudem? Si Dei quaeris, bene facis: si tuam quaeris, male facis; remanes in via. Sed ecce amaris tu, laudaris: noli gratulari quando in te laudaris; laudare in Domino, ut cantes, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3). Sermonem aliquem bonum dicis, et laudatur sermo tuus? Non laudetur quasi tuus, non est ibi finis. Si ibi ponis finem, finiris: sed non finiris quasi perficiaris, sed finiris ut consumaris. Ergo non laudetur sermo tuus quasi abs te, quasi tuus. Sed quomodo laudetur? Quomodo dicit Psalmus, In Deo laudabo sermonem, in Deo laudabo verbum. Ex hoc fit ut fiat in te quod sequitur, In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 5, 11). Quando enim omnia tua in Deo laudantur, non timetur ne pereat laus tua; quia non deficit Deus. Ergo transi et ipsam. 6. Videte, fratres, quanta transimus, in quibus non est finis. His utimur quasi in via; quasi in mansionibus stabulorum reficimur, et transimus. Ubi ergo finis? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; hic dictum est, in hac Epistola. Adhuc ergo in via sumus; adhuc quocumque venerimus, transire debemus, usquequo perveniamus ad aliquem finem. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Iste finis; ibi perpetua laudatio, ibi semper Alleluia sine defectu. Ergo ipsum finem dixit in Psalmo, Omnis consummationis vidi finem. Et quasi diceretur illi, Quis est finis quem vidisti? Latum mandatum tuum valde (Psal. CXVIII, 96). Ipse est finis, latitudo mandati. Latitudo mandati charitas est; quia ubi est charitas, non sunt angustiae. In ipsa latitudine erat Apostolus, cum diceret, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est: non angustamini in nobis (II Cor. VI, 11-12). Ideo ergo latum mandatum tuum valde. Quod est latum mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Charitas ergo non angustatur. Vis non angustari in terra? In lato habita. Quidquid enim tibi fecerit homo, non te angustat; quia illud diligis quod non nocet homo: Deum diligis, fraternitatem diligis, legem Dei diligis, Ecclesiam Dei diligis; sempiterna erit. Laboras in terra, sed pervenies ad fructum promissum. Quis tibi tollit quod diligis? Si nemo tollit tibi quod diligis, securus dormis: imo securus vigilas, ne dormiendo perdas quod diligis. Non enim frustra dictum est, Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Qui claudunt oculos contra charitatem, obdormiscunt in concupiscentiis delectationum carnalium. Evigila ergo. Delectationes enim sunt, manducare, bibere, luxuriari, ludere, venari: pompas istas vanas omnia mala sequuntur. Numquid nescimus quia delectationes (2059)sunt? Quis neget quia delectant? Sed plus diligitur lex Dei. Clama contra tales suasores, Narraverunt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine. Ista delectatio manet. Non solum manet quo venias, sed etiam revocat fugientem. 7. Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus servemus. Jam audistis, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quomodo noluit te dividere per multas paginas? In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. In quibus duobus praeceptis? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ecce de quibus praeceptis narrat tota ista Epistola. Tenete ergo dilectionem, et securi estote. Quid times ne male facias alicui? Quis male facit ei quem diligit? Dilige, non potest fieri nisi bene facias. Sed forte corripis? Amor hoc facit, non saevitia. Sed forte caedis? Ad disciplinam facis; quia amor ipsius dilectionis non te permittit negligere indisciplinatum. Et fit quodammodo quasi diversus fructus et contrarius, ut aliquando odium blandiatur, et charitas saeviat. Nescio quis odit inimicum suum, et fingit illi amicitiam: videt illum facere aliquid mali, laudat: vult eum esse praecipitem, vult caecum ire per abrupta cupiditatum suarum, unde forte non redeat; laudat, Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae (Psal. IX, 3); adhibet illi unctionem adulationis suae: ecce odit, et laudat. Alter videt amicum suum tale aliquid facere, revocat; si illum non audiat, profert verba etiam castigationis, objurgat, litigat: aliquando venitur ad hanc necessitatem ut litiget. Ecce odium blanditur, et charitas litigat. Noli attendere verba blandientis, et quasi saevitiam objurgantis; venam inspice, radicem unde procedant quaere. Ille blanditur ut decipiat, iste litigat ut corrigat. Ergo non opus est, fratres, ut per nos distendatur cor vestrum; impetrate a Deo ut diligatis invicem. Omnes homines, etiam inimicos vestros diligatis: non quia sunt fratres, sed ut fratres sint; ut semper fraterno amore flagretis, sive in fratrem factum, sive in inimicum, ut frater fiat diligendo. Ubicumque fratrem diligitis, amicum diligitis. Jam tecum est, jam in unitate etiam catholica tibi conjunctus est. Si bene vivis, fratrem diligis factum ex inimico. Sed diligis aliquem qui nondum credidit Christo, aut si credidit Christo, ut daemones credit; reprehendis vanitatem ipsius. Tu dilige, et fraterno amore dilige: nondum est frater, sed ideo diligis ut sit frater. Ergo tota dilectio nostra fraterna est erga Christianos, erga omnia membra ejus. Disciplina charitatis, fratres mei, robur, flores, fructus, pulchritudo, amoenitas, pastus, potus, cibus, amplexus, sine satietate est. Si sic nos delectat peregrinos, in patria quomodo gaudebimus?(2060) 8.Curramus ergo, fratres mei, curramus, et diligamus Christum. Quem Christum? Jesum Christum. Quis est iste? Verbum Dei. Et quomodo venit ad aegrotos? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Completum est ergo quod Scriptura praedixit, Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die a mortuis. Corpus ipsius ubi jacet? Membra ipsius ubi laborant? Ubi esse debes, ut sub capite sis? Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47). Ibi diffundatur charitas tua. Dicit Christus et Psalmus, id est, Spiritus Dei, Latum mandatum tuum valde; et nescio quis ponit in Africa fines charitatis! Extende charitatem per totum orbem, si vis Christum amare; quia membra Christi per orbem jacent. Si amas partem, divisus es: si divisus es, in corpore non es: si in corpore non es, sub capite non es. Quid prodest quia credis, et blasphemas? Adoras illum in capite, blasphemas in corpore. Amat ille corpus suum. Si tu te praecidisti a corpore ipsius, caput non se praecidit a corpore suo. Sine causa me honoras, clamat tibi caput desuper; sine causa me honoras. Tanquam si velit tibi aliquis osculari caput, et calcare tibi pedes: forte caligis clavatis contereret pedes tuos, volens tibi tenere caput, et osculari; nonne inter verba honorantis clamares et diceres, Quid facis, homo? calcas me. Non diceres, Calcas caput meum; quia caput honorabat: sed plus clamaret caput pro membris calcatis, quam pro se, quia honorabatur. Nonne clamat ipsum caput, Nolo honorem tuum; calcare me noli? Jam tu dic, si potes, Quare te calcavi? dic illud capiti, Te osculari volui, amplecti volui. Sed non vides, o stulte, quia quod vis amplecti, per quamdam compagem unitatis pervenit ad id quod calcas? Susum me honoras, jusum me calcas. Plus dolet quod calcas, quam gaudet quod honoras; quia quod honoras, dolet pro eis quos calcas. Quomodo clamat lingua? Dolet mihi. Non dicit, Dolet pedi meo; sed, Dolet mihi, dicit. O lingua, quis te tetigit? quis percussit? quis stimulavit? quis pupugit? Nemo, sed conjuncta sum eis quae calcantur. Quomodo vis non doleam, quando non sum separata? 9. Dominus ergo noster Jesus Christus ideo ascendens in coelum die quadragesimo, commendavit corpus suum qua habebat jacere, quia vidit multos honoraturos se, quia ascendit in coelum; et vidit quia honor ipsorum inutilis est, si conculcant membra ipsius in terra. Et ne quis erraret, et cum adoraret caput in coelo, calcaret pedes in terra, dixit ubi essent membra ipsius. Ascensurus enim dixit verba novissima; post ipsa verba non est locutus in terra. Ascensurum caput in coelum commendavit membra in terra, et discessit. Jam non invenis loqui Christum in terra: invenis illum loqui, sed de coelo. Et de ipso coelo quare? Quia membra calcabantur in terra. Persecutori enim Saulo dixit desuper, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ascendi in coelum, sed adhuc in terra jaceo: (2061)hic ad dexteram Patris sedeo; ibi adhuc esurio, sitio, et peregrinus sum. Quomodo ergo corpus commendavit in terra ascensurus? Cum interrogarent illum discipuli, Domine, si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? respondit iturus, Non est vestrum scire tempus quod Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Videte qua diffundat corpus suum, videte ubi se calcari non vult: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam, et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 6-8). Ecce qua jaceo qui ascendo. Ascendo enim, quia caput sum: jacet adhuc corpus meum. Qua jacet? Per totam terram. Cave ne percutias, cave ne violes, cave ne calces: novissima verba Christi sunt ista, ituri in coelum. Considerate languentem in lecto hominem, in domo jacentem, et maceratum aegritudine, proximum morti, anhelantem, jam animam quodammodo inter dentes habentem, qui forte sollicitus de aliqua re chara sibi, quam multum diligit, veniat illi in mentem, et vocet haeredes suos et dicat, Rogo vos, facite hoc. Tenet quodammodo violenter animam, ne ante exeat quam illa verba firmentur. Cum illa verba novissima dictaverit, efflat animam: tollitur cadaver in sepulcrum. Haeredes ipsius quomodo meminerunt novissima verba morientis? Quomodo, si quis existat qui dicat eis, Nolite facere: quid ergo illi dicant? Ergo non facio quod mihi pater meus efflans animam novissime mandavit, quod ultimum sonuit in aures meas, proficiscente hinc patre meo? Quaevis alia verba ipsius aliter possum habere, novissima verba me plus tenent: non eum vidi amplius, non audivi loquentem. Fratres, cogitate visceribus christianis, si haeredibus sunt tam dulcia, tam grata, tam magni ponderis verba ituri in sepulcrum; haeredibus Christi, qualia debent esse verba novissima, non redituri in sepulcrum, sed ascensuri in coelum! Namque ille qui vixit et mortuus est, rapitur ad alia loca anima ipsius, corpus ipsius ponitur in terra: an fiant illa verba, an non fiant, non ad eum pertinet; jam aliud agit, aut aliud patitur: aut in sinu Abrahae gaudet, aut in igne aeterno aquae modicum desiderat (Luc. XVI, 22, etc.); in sepulcro autem ipsius (2062)jacet cadaver sine sensu; et custodiuntur verba novissima morientis. Quid sibi sperant illi qui verba novissima sedentis in coelo non custodiunt, videntis desuper an contemnantur, an non contemnantur? illius qui dixit, Saule, Saule, quid me persequeris? qui servat ad judicium quidquid videt pati membra sua? 10. Et quid nos fecimus, inquiunt? nos sumus passi persecutionem, non fecimus. Vos fecistis, o miseri: primo, quia divisistis Ecclesiam. Major est machaera linguae quam ferri. Superba fuit ancilla Sarae Agar; et afflicta est a domina sua propter superbiam. Disciplina erat illa, non poena. Ideo cum recessisset a domina sua, quid ei dixit angelus? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI, 4-9). Sic ergo carnalis anima, tanquam ancilla superba, si forte aliquas molestias passa es propter disciplinam, quid insanis? Redi ad dominam tuam, tene dominicam pacem. Ecce proferuntur Evangelia, legimus qua diffunditur Ecclesia: disputatur contra, et dicitur nobis, Traditores. Cujus rei traditores? Christus commendat Ecclesiam suam, et non credis: ego tibi crediturus sum maledicenti parentibus meis? Vis ut credam tibi de traditoribus? crede tu prius Christo. Quid est dignum? Christus Deus est, tu homo es: cui prius debet credi? Christus Ecclesiam suam toto orbe diffudit: ego dico, contemne; Evangelium loquitur, cave. Quid dicit Evangelium? Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum. Ubi remissio peccatorum, Ecclesia est. Quomodo Ecclesia? Illi enim dictum est, Tibi dabo claves regni coelorum: et quae solveris in terra, soluta erunt et in coelis; et quae ligaveris in terra, ligata erunt et in coelis (Matth. XVI, 19). Qua diffunditur ista remissio peccatorum? Per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Ecce crede Christo. Sed quia intelligis, si credideris Christo, non te habere quod dicas de traditoribus; tibi vis ut credam parentibus meis maledicenti, quam tu credas Christo praedicenti.