In Epistolam Ioannis ad Parthos/P

This is the stable version, checked on 10 Maii 2020. Template changes await review.

PROLOGUS

Ioannis est: locutus est multa, et prope omnia de caritate.

Meminit Sanctitas vestra Evangelium secundum Ioannem ex ordine lectionum nos solere tractare: sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum, quibus certas ex Evangelio lectiones oportet in Ecclesia recitari, quae ita sunt annuae, ut aliae esse non possint; ordo ille quem susceperamus, necessitate paululum intermissus est, non amissus. Cum autem cogitarem quid secundum hilaritatem praesentium dierum per hanc hebdomadam vobiscum de Scripturis agerem, quantum Dominus donare dignatur, quod posset in istis septem vel octo diebus finiri, occurrit mihi Epistola beati Ioannis: ut cuius Evangelium paululum intermisimus, eius Epistolam tractando ab eo non recedamus; praesertim quia in ipsa Epistola satis dulci omnibus quibus sanum est palatum cordis, ubi sapiat panis Dei, et satis memorabili in sancta Ecclesia Dei, maxime Caritas commendatur. Locutus est multa, et prope omnia de Caritate. Qui habet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. Sic enim illi erit lectio ista, tamquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur, nutritur, et crescit, et permanet. Item quibusdam sic esse debet, tamquam flamma ad fomitem; ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. In quibusdam enim nutritur quod est, in quibusdam accenditur si deest; ut omnes in una caritate gaudeamus. Ubi autem caritas, ibi pax; et ubi humilitas, ibi caritas. Iam ipsum audiamus; et ad eius verba, quae Dominus suggerit, etiam vobis ut bene intellegatis, loquamur.