TRACTATUS 5 Qui natus est ex Deo (1 Io 3, 4-17).
Non peccat contra dilectionem, quae perfecta est si paratus sit pro fratribus mori. Magna discretio caritas, quae facit transire de morte ad vitam et non aemulatur. Eius initium dare de facultatibus.
Peccatores sumus et ex Deo nati sumus.
1. Intente audite, obsecro vos, quia res non minima versatur in medio: et non dubito quia hesterno die adfuistis intente, quod et hodie intentius convenistis. Est enim non parva quaestio, quomodo dicat in ista Epistola: Qui natus est ex Deo, non peccat 1: et quomodo in eadem Epistola superius dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 2. Quid facturus est quem uterque sermo ex eadem Epistola in medio coarctavit? Si se confessus fuerit peccatorem, timet ne dicatur illi: Non ergo ex Deo natus es; quia scriptum est: Qui natus est ex Deo, non peccat. Si autem dixerit se iustum, et non habere peccatum, accipit ex alia parte plagam ex ipsa Epistola: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Positus ergo homo in medio, quid dicat, et quid confiteatur, aut quid profiteatur, non invenit. Profiteri se esse sine peccato, periculosum est; et non solum periculosum, sed etiam mendosum: Nos ipsos, inquit, seducimus, et veritas in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Sed utinam non haberes, et diceres! verum enim diceres, nec in veritate promenda ullum iniquitatis vel vestigium formidares. Sed ideo male facis si dicis quia mendacium dicis: Veritas, inquit, in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Non ait: Non habuimus; ne forte de praeterita vita dictum videretur. Habuit enim peccata homo iste; sed ex quo natus est ex Deo, coepit non habere. Si ita esset, nulla nos angustaret quaestio. Diceremus enim: Fuimus peccatores, sed modo iustificati sumus habuimus peccatum, sed modo non habemus. Non hoc ait: sed quid ait? Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Post aliquantum rursus: Qui natus est ex Deo, inquit, non peccat. Numquid Ioannes ipse non erat natus ex Deo? Si Ioannes non erat natus ex Deo, de quo audistis quia supra pectus Domini recumbebat; aliquis sibi audet promittere regenerationem factam in se, quam ille habere non meruit, qui super pectus Domini recumbere meruit? Quem Dominus plus quam caeteros diligebat 3, ipsum solum de Spiritu non genuerat?
Qui ex Deo non peccat contra dilectionem.
2. Attendite nunc verba ista: adhuc angustias nostras commendo, ut per intentionem vestram, quae oratio est et pro nobis et pro vobis, dilatet Deus, et det exitum; ne aliquis in verbo eius inveniat occasionem perditionis suae, quod verbum non est praedicatum et conscriptum, nisi ad medicinam et salutem. Omnis, inquit, qui facit peccatum, et iniquitatem facit 4. Ne forte discernas: Peccatum iniquitas est. Ne dicas: Peccator sum, sed iniquus non sum: Peccatum iniquitas est. Et scitis quia in hoc ille manifestatus est, ut peccata auferat; et peccatum in illo non est 5. Et quid prodest nobis quia venit sine peccato? Omnis qui non peccat, in ipso manet: et omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est 6. Iam ista diximus, quia sicut secundum quamdam similitudinem, non secundum aequalitatem, dici solet. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabolus peccat 7. Et hoc diximus, quia neminem creavit diabolus, neque genuit; sed imitatores eius tamquam ex illo nascuntur. In hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli 8. Ergo ut solvat peccata ille qui non habet peccatum. Deinde sequitur: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen eius in ipso manet; et non potest peccare, quia ex Deo natus est 9. Fortiter instrinxit. Fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non secundum omne peccatum: ut quod ait: Qui natus est ex Deo, non peccat, certum quoddam peccatum intellegas, quod non potest admittere homo qui ex Deo natus est: et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud admiserit, confirmet caetera; si quis autem hoc non admiserit, solvat caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum. Quod est mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 10. Intendite. Hoc mandatum Christi dilectio vocatur: per hanc dilectionem peccata solvuntur. Haec si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum.
3. Intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene intellegentibus soluta est quaestio. Sed numquid cum celerioribus tantum ambulamus viam? Et qui tardius ambulant, non sunt relinquendi. Versemus hoc quibus possumus verbis, ut ad omnes perveniat. Puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro anima sua, qui non sine causa intrat Ecclesiam, qui non temporalia quaerit in Ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia saecularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi aeternum promissum teneat, quo perveniat: necesse est cogitet quemadmodum ambulet in via, ne remaneat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non perveniat. Qui ergo sollicitus est, tardus sit, velox sit, non recedat de via Hoc ergo dixi, quia qui natus est ex Deo, non peccat, fortassis secundum quoddam peccatum voluit intellegi: nam erit contrarium illi loco: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Sic ergo potest solvi quaestio. Est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex Deo; et quo non admisso solvuntur caetera, quo admisso confirmantur caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum Christi, contra testamentum novum. Quod est mandatum novum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Qui facit contra caritatem et contra dilectionem fraternam, non audeat gloriari, et dicere natum se esse ex Deo: qui autem in dilectione fraterna constitutus est, certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem. Et quid de caeteris peccatis facit, unde dictum est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est? Audiat securitatem de alio loco Scripturae: Caritas cooperit multitudinem peccatorum 11.
Perfecta est in illo caritas, qui paratus sit pro fratribus mori.
4. Caritatem ergo commendamus; caritatem commendat haec Epistola. Post resurrectionem Dominus quid aliud interrogavit Petrum, nisi: Amas me? Et parum fuit semel interrogare; et iterum nihil aliud, et tertio nihil aliud. Cum iam tertio ille taedio afficeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui nesciret quid in illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc interrogavit. Ter negavit timor, ter confessus est amor 12. Ecce amat Petrus Dominum. Quid praestaturus Domino? Non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 13 Qui enim dicebat haec in Psalmo, attendebat quanta sibi essent praestita a Deo; et quaerebat quid retribueret Deo, et non inveniebat. Quidquid enim retribuere volueris, ab ipso accepisti ut reddas. Et quid invenit ut retribuat? Quod, ut diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc invenit quod retribueret. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 14. Quis enim illi dederat calicem salutarem, nisi ille cui volebat retribuere? Accipere autem calicem salutarem, et invocare nomen Domini, hoc est satiari caritate; et ita satiari, ut non solum non oderis fratrem, sed paratus sis mori pro fratre. Perfecta ista caritas est, ut paratus sis mori pro fratre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit, mortuus pro omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 15. Sed si solus hoc fecit, non erat magister, si discipulos non habebat. Secuti discipuli hoc fecerunt. Lapidabatur Stephanus, et genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum 16. Amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis moriebatur. Audi et apostolum Paulum: Et ipse, inquit, impendar pro animabus vestris 17. Inter illos enim erat pro quibus Stephanus deprecabatur, quando eorum manibus moriebatur. Perfecta ergo caritas haec est. Si quis tantam habuerit caritatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo caritas. Sed numquid mox ut nascitur, iam prorsus perfecta est? Ut perficiatur, nascitur: cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Optabam dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos 18. Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat mori.
Fac pro fratribus quod pro te feci.
5. Et ut noveritis quia ipsa est perfecta caritas, quam non violat, et in quam non peccat qui natus est ex Deo; hoc Dominus dicit Petro: Petre, amas me! Et ille: Amo 19. Non ait: Si amas me, obsequere mihi. Quando enim erat Dominus in carne mortali, esurivit, sitivit: eo tempore quo esuriebat et sitiebat, susceptus est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt, de substantia sua, sicut legimus in Evangelio 20. Suscepit eum hospitio Zacchaeus: salvus factus est a morbo, suscepto medico. Quo morbo? Avaritiae. Erat enim ditissimus, et princeps publicanorum. Attendite sanatum a morbo avaritiae. Dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuli, quadruplum reddam 21. Ideo servavit alterum dimidium, non quo frueretur, sed unde debita solveret. Suscepit ergo tunc medicum hospitio, quia erat infirmitas carnis in Domino, cui hoc obsequium praeberent homines: et hoc, quia voluit praestare obsequentibus; obsequentibus enim proderat, non illi. Cui enim Angeli ministrabant, horum obsequium requirebat? Nec Elias servus illius hoc necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per corvum mittebat; et tamen ut vidua religiosa benediceretur, mittitur servus Dei, pascitur a vidua quem Deus in secreto pascebat 22. Verumtamen quamquam de his servis Dei sibi praestent, qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a Domino in Evangelio manifestissime positam: Qui suscipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 23. Quamvis ergo sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat praeberi ascensuro in coelum. Quid illi poterat retribuere Petrus, qui amabat illum? Audi quid: Pasce oves meas 24; id est: Fac pro fratribus quod pro te feci. Omnes sanguine meo redemi: nolite dubitare mori pro veritatis confessione, ut caeteri vos imitentur.
Baptizatus videat si habet caritatem.
6. Sed haec, ut diximus, fratres, perfecta caritas est; qui natus est ex Deo, habet illam. Intendat Caritas vestra, videte quid dicam. Ecce accepit Sacramentum nativitatis homo baptizatus; Sacramentum habet, et magnum Sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile. Considera quale: ut novum hominem faciat dimissione omnium peccatorum. Attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod factum est in corpore: videat si habet caritatem, et tunc dicat: Natus sum ex Deo. Si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor vagatur. Habeat caritatem; aliter non se dicat natum ex Deo. Sed habeo, inquit, sacramentum. Audi Apostolum: Si sciam omnia sacramenta, et habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 25.
Caritas magna discretio
7. Hoc, si meministis, commendavimus, cum istam Epistolam legere inciperemus, nihil in ea nobis sic commendari, quomodo caritatem. Et si videtur alia et alia dicere, illuc facit reditum; et ad ipsam caritatem omnia vult referre quaecumque dixerit. Videamus si et hic hoc facit. Attende: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum. Quaerimus quod peccatum: quia si omne intellexeris, contrarius erit illi loco: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo dicat quod peccatum, doceat nos; ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse violationem caritatis, quia supra dixit: Que odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos eius 26. Sed forte dixit aliquid in posterioribus, et nominavit caritatem. Videte quia circuitus ille verborum hunc habet finem, hunc habet exitum. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen eius in ipso manet. Semen Dei, id est, verbum Dei: unde dicit Apostolus: Per Evangelium ego vos genui 27. Et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Dicat hoc, videamus in quo non potest peccare. In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est a Deo, et qui non diligit fratrem suum 28. Certe iam manifestum est unde dicat: Et qui non diligit, inquit, fratrem suum. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi; respondeant omnes, Amen; cantent omnes, Alleluia; baptizentur omnes, intrent Ecclesias, faciant parietes basilicarum: non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi caritate. Qui habent caritatem, nati sunt ex Deo: qui non habent, non sunt nati ex Deo. Magnum indicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest: alia si non habeas, hoc habe, et implesti Legem. Qui enim diligit alterum, Legem implevit, ait Apostolus: et: Plenitudo Legis caritas 29. Puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator quaesisse describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam, et vendidit omnia quae habebat, et emit eam 30. Haec est margarita pretiosa, caritas, sine qua nihil tibi prodest quodcumque habueris: quam si solam habeas, sufficit tibi. Modo cum fide vides, tunc cum specie videbis. Si enim amamus cum non videmus, quomodo amplectemur cum viderimus? Sed ubi nos debemus exercere? In amore fraterno. Potes mihi dicere: Non vidi Deum; numquid potes mihi dicere: Non vidi hominem? Dilige fratrem. Si enim fratrem quem vides dilexeris, simul videbis et Deum; quia videbis ipsam caritatem, et intus inhabitat Deus.
Qui invidet, non amat. Cain et Abel.
8. Qui non est iustus, non est ex Deo; et qui non diligit fratrem suum. Quia haec est annuntiatio: vide quomodo confirmat: Quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem 31. Manifestavit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit, in peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non nascuntur ex Deo. Non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cuius rei gratia occidit? Quia opera eius maligna fuerunt, fratris vero eius iusta 32. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest. Intendat Caritas vestra. Qui invidet, non amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus invidendo deiecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non ideo voluit deicere ut ipse staret, sed ne solus caderet. Tenete in animo ex hoc quod subiecit, invidiam non posse esse in caritate. Habes aperte cum laudaretur ipsa caritas: Caritas non aemulatur 33. Non fuit caritas in Cain; et nisi esset caritas in Abel, non acciperet Deus sacrificium eius. Cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus ovium; quid putatis, fratres, quia Deus fructus terrae neglexit, et fetus ovium dilexit? Non intendit Deus ad manus; sed in corde vidit: et quem vidit cum caritate offerre, ipsius sacrificium respexit; quem vidit cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos avertit. Opera ergo bona Abel non dicit nisi caritatem: opera mala Cain non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit operibus bonis; quia imitari noluit, necare voluit. Et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille hinc apparuit iustus Dei. Hinc ergo discernuntur homines, fratres mei. Nemo attendat linguas, sed facta et cor. Si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Tentationibus probantur homines.
Quid est mundus.
9. Nolite mirari, fratres, si odit nos mundus 34. Numquid saepe vobis dicendum est quid est mundus? Non coelum, non terra, nec ista opera quae Deus fecit; sed dilectores mundi. Ista saepe dicendo quibusdam onerosus sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui interrogentur an dixerim, et non respondeant. Ergo vel inculcando haereat aliquid in cordibus audientium. Quid est mundus? Mundus est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in laude ponitur, coelum et terra est, et quae in his opera Dei; unde dicitur: Et mundus per eum factus est 35. Item mundus est plenitudo terrae, sicut dixit ipse Ioannes: Non solum autem nostrorum peccatorum propitiator est, sed et totius mundi 36. Mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum. Mundus autem in malo, amatores mundi sunt. Qui amant mundum, fratrem amare non possunt.
Qui non diligit, manet in morte.
10. Si odit nos mundus: nos scimus. Quid nos scimus? Quia transivimus de morte ad vitam. Unde scimus? Quia diligimus fratres 37. Nemo interroget hominem; redeat unusquisque ad cor suum: si ibi invenerit caritatem fraternam, securus sit, quia transiit a morte ad vitam. Iam in dextera est: non attendat quia modo gloria eius occulta est: cum venerit Dominus, tunc apparebit in gloria. Viget enim, sed adhuc in hieme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus est medulla quae viget, intus sunt folia arborum, intus fructus; sed aestatem exspectant. Ergo nos scimus quia transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne putetis, fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite quod sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Iam ergo si contemnebat quisquam odium fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, homicida iam tenetur a Domino; vivit ille, et iste iam interfector iudicatur. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 38.
11. In hoc cognoscimus dilectionem. Perfectionem dilectionis dicit, perfectionem illam quam commendavimus. In hoc cognoscimus dilectionem, quia ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus animas pro fratribus ponere 39. Ecce unde veniebat: Petre, amas me? pasce oves meas 40. Nam ut noveritis quia sic ab eo pasci volebat oves suas, ut animam suam pro ovibus poneret; hoc illi continuo dixit: Cum iuvenis esses, praecingebas te, et ibas quo volebas; cum autem fueris senior, alius te praecinget, et tollet te quo tu non vis. Hoc autem dixit, ait Evangelista, significans qua morte clarificaturus erat Deum 41: ut cui dixerat: Pasce oves meas, doceret eum ponere animam pro ovibus suis.
Initium caritas dare fratribus de facultatem.
12. Unde incipit caritas, fratres? Modicum attendite: quo perficiatur audistis; ipsum finem et modum ipsum et Dominus in Evangelio commendavit: Maiorem caritatem nemo habet, ait, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 42. Perfectionem ergo eius ostendit in Evangelio, et hic commendata est eius perfectio: sed interrogatis vos, et dicitis vobis: Quando possumus habere istam caritatem? Noli cito de te desperare: forte nata est, sed nondum perfecta est; nutri eam, ne effocetur. Sed dicturus es mihi: Et unde novi? Quo enim perficiatur audivimus; unde incipiat audiamus. Sequitur, et dicit: Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum esurientem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo poterit dilectio Dei manere in eo? 43 Ecce unde incipit caritas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, iam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri Iam percutiat viscera tua caritas, ut non de iactantia facias, sed de intimo adipe misericordiae; ut consideres illum in egestate positum. Si enim superflua non potes dare fratri tuo, animam tuam potes ponere pro fratre? Iacet pecunia in sinu tuo, quam tibi fures possunt auferre; et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres, etiam si te illa viventem non deserat: quid inde facturus es? Esurit frater tuus, in necessitate positus est: fortassis suspenditur, a creditore angustatur; non habet ipse, habes tu: frater tuus est, simul empti estis, unum est pretium vestrum, ambo sanguine Christi redempti estis: vide si misereris, si habes facultates mundi. Quid ad me pertinet, forte dicis? Ego daturus sum pecuniam meam, ne ille molestiam patiatur? Si hoc tibi responderit cor tuum, dilectio Patris non in te manet. Si dilectio Patris non in te manet, non es natus ex Deo. Quomodo te gloriaris esse christianum? Nomen habes, et facta non habes Si autem nomen secutum fuerit opus, dicat te quisquam paganum, tu factis ostende te christianum. Nam si factis non ostendis te christianum, omnes te christianum vocent, quid tibi prodest nomen, ubi res non invenitur? Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo potest dilectio Dei manere in eo? Et sequitur: Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate 44.
13. Puto manifestatum esse vobis magnum et necessarium secretum et sacramentum, fratres mei. Quid valeat caritas, omnis Scriptura commendat; sed nescio si alicubi amplius quam in ista Epistola commendetur. Rogamus vos et obsecramus in Domino, ut et illa quae audistis memoria teneatis; et ad ea quae adhuc dicenda sunt, donec finiatur ipsa Epistola, intenti veniatis, intenti audiatis. Aperite autem cor ad semina bona: exstirpate spinas, ne effocetur in vobis quod seminatur, sed potius crescat seges; et gaudeat agricola, et horreum vobis praeparet tamquam frumentis, non ignem tamquam paleis.