In Epistolam Ioannis ad Parthos/3

This is the stable version, checked on 10 Maii 2020. Template changes await review.

TRACTATUS 3

Pueri, novissima hora est (1 Io 2, 18-27).

Nutriti a Christo ipsius corpori adhaerendo caritate fervida et promissa mundi abiciendo. Christus interior magister est et unctio spiritualis.


Lac noster Christus humilis, panis Christus aequalis Patri.

1. Pueri, novissima hora est 1. In hac lectione pueros alloquitur; ut festinent crescere, quia novissima hora est. Aetas corporis non est in voluntate. Ita nullus secundum carnem crescit quando vult; sicut nullus quando vult nascitur: ubi autem nativitas in voluntate est, et crementum in voluntate est. Nemo ex aqua et Spiritu nascitur nisi volens. Ergo si vult, crescit: si vult, decrescit. Quid est crescere? Proficere. Quid est decrescere? Deficere. Quisquis novit natum se esse, audiat quia puer est et infans; avide inhiet uberibus matris, et cito crescit. Est autem mater Ecclesia; et ubera eius duo Testamenta Scripturarum divinarum. Hinc sugatur lac omnium sacramentorum temporaliter pro aeterna salute nostra gestorum, ut nutritus atque roboratus perveniat ad manducandum cibum, quod est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 2. Lac nostrum Christus humilis est; cibus noster, idem ipse Christus aequalis Patri. Lacte te nutrit, ut pane pascat: nam corde contingere Iesum spiritaliter, hoc est cognoscere quia aequalis est Patri.

Ille adtingit de corde mundo Christum, qui intellegit Patri coaequalem.

2. Propterea et Mariam prohibebat se tangere, et dicebat ei: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 3. Quid est hoc? Discipulis se palpandum praebuit, et Mariae contactum vitavit? Nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit: Mitte digitos, et palpa cicatrices 4? Numquid iam ad Patrem ascenderat? Quare ergo Mariam prohibet, et dicit: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? An hoc dicturi sumus, quod a viris se tangi non timuit, et a mulieribus tangi timuit? Contactus illius omnem carnem mundat Quibus primo voluit manifestari, ab his se timuit contrectari? Nonne viris resurrectio eius per feminas nuntiata est, ut contraria arte serpens vinceretur? Quia enim ille mortem primo homini per feminam nuntiavit; et viris vita per feminam nuntiata est. Quare ergo se tangi noluit, nisi quia contactum illum spiritalem intellegi voluit? Contactus spiritalis est de corde mundo. Ille attingit de corde mundo Christum, qui eum intellegit Patri coaequalem. Qui autem nondum intellegit divinitatem Christi, usque ad carnem venit, usque ad divinitatem non venit. Quid autem magnum est, usque illuc attingere, usque quo persecutores qui crucifixerunt? Illud est magnum, intellegere Verbum Deum apud Deum in principio, per quod facta sunt omnia: qualem se cognosci volebat, quando ait Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem 5.

Ne simus ad proficiendum pigri, quia novissima hora est.

3. Sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: Pueri, novissima hora est. Proficite, currite, crescite, novissima hora est. Ipsa novissima hora diuturna est; tamen novissima est. Horam enim pro tempore posuit novissimo; quia in novissimis temporibus veniet Dominus noster Iesus Christus. Sed dicturi sunt aliqui: Quomodo novissimum tempus? quomodo novissima hora? certe prius veniet Antichristus, et tunc veniet dies iudicii. Vidit Ioannes cogitationes istas: ne quasi securi fierent, et ideo non esse horam novissimam putarent, quod venturus esset Antichristus, ait illis: Et sicut audistis quod Antichristus sit venturus, nunc antichristi multi facti sunt 6. Numquid posset habere multos antichristos, nisi hora novissima?

Concordia membrorum non habet antichristum.

4. Quos dixit antichristos? Sequitur, et exponit Unde cognoscimus quod novissima sit hora. Unde? Quia antichristi multi facti sunt. Ex nobis exierunt 7: videte antichristos. Ex nobis exierunt: ergo plangimus damnum. Audi consolationem: Sed non erant ex nobis. Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, ex Ecclesia exeunt; sed non exirent, si ex nobis essent. Antequam exirent ergo, non erant ex nobis. Si antequam exirent, non erant ex nobis; multi intus sunt, non exierunt, sed tamen antichristi sunt. Audemus hoc dicere: utquid, nisi ut unusquisque cum intus est, non sit antichristus? Descripturus enim et designaturus est antichristos; et videbimus eos nunc. Et interrogare debet unusquisque conscientiam suam, an sit antichristus. Latine enim Antichristus, contrarius est Christo. Non quomodo nonnulli intellegunt Antichristum ideo dictum, quod ante Christum venturus sit, id est, post eum venturus sit Christus: non sic dicitur, nec sic scribitur; sed Antichristus, id est, contrarius Christo. Iam quis sit contrarius Christo, nunc advertitis ipso exponente, et intellegitis non posse exire foras nisi antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo posse. Qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret, et membrum computatur. Nunquam sibi sunt membra contraria. Corporis integritas universis membris constat. Et quid de concordia membrorum dicit Apostolus? Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 8. Si ergo in glorificatione membri caetera membra congaudent. et in passione omnia membra patiuntur; concordia membrorum non habet antichristum. Et sunt qui intus sic sunt in corpore Domini nostri Iesu Christi; quandoquidem adhuc curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum: sic sunt in corpore Christi, quomodo humores mali. Quando evomuntur, tunc relevatur corpus: sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur. Et dicit quando eos evomit atque proicit corpus: Ex me exierunt humores isti, sed non erant ex me. Quid est, non erant ex me? Non de carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent.

Tentatio probat qui antichristi sint.

5. Ex nobis exierunt; sed, nolite tristes esse, non erant ex nobis. Unde probas? Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum 9. Hinc ergo videat Caritas vestra, quia multi qui non sunt ex nobis, accipiunt nobiscum Sacramenta, accipiunt nobiscum Baptismum, accipiunt nobiscum quod norunt fideles se accipere, Benedictionem, Eucharistiam, et quidquid in Sacramentis sanctis est; ipsius altaris communicationem accipiunt nobiscum, et non sunt ex nobis. Tentatio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, velut occasione venti, volant foras; quia grana non erant. Omnes autem tunc volabunt, quod saepe dicendum est, cum area dominica coeperit ventilari in die iudicii. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Nam vultis nosse, carissimi, quam certissime dicatur hoc, ut qui forte exierunt et redeunt, non sint antichristi, non sint contrarii Christo? Qui non sunt antichristi, non potest fieri ut remaneant foris. Sed de voluntate sua quisque aut antichristus, aut in Christo est. Aut in membris sumus, aut in humoribus malis. Qui se in melius commutat, in corpore membrum est: qui autem in malitia permanet, humor malus est; et quando exierit, relevabuntur qui premebantur. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifestarentur, quod non omnes erant ex nobis 10. Ideo addidit, ut manifestarentur, quia et intus cum sunt, non ex nobis sunt; non tamen manifesti sunt, sed exeundo manifestantur. Et vos unctionem habetis a sancto, ut ipsi vobis manifesti sitis 11. Unctio spiritalis ipse Spiritus sanctus est, cuius sacramentum est in unctione visibili. Hanc unctionem Christi dicit omnes qui habent, cognoscere malas et bonos; nec opus esse ut doceantur, quia ipsa unctio docet eos.

Qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum.

6. Scribo vobis, non quod nescieritis veritatem; sed quia nostis eam, et quia omne mendacium non est ex veritate 12. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum. Quid est Christus? Veritas. Ipse dixit: Ego sum veritas 13. Omne autem mendacium non est ex veritate: omnes igitur qui mentiuntur, nondum sunt ex Christo. Non dixit quoddam mendacium ex veritate, et quoddam mendacium non ex veritate. Sententiam attendite; ne vos palpetis, ne vos aduletis, ne vos decipiatis, ne vos illudatis: Omne mendacium non est ex veritate. Videamus ergo quomodo antichristi mentiuntur quia non est unum genus mendacii. Quis est mendax, nisi is qui negat quod Iesus non est Christus? 14 Aliam significationem habet Iesus, aliam habet Christus: cum sit unus Iesus Christus salvator noster, Iesus tamen proprium nomen est illi. Quomodo Moyses proprio nomine appellatus est, quomodo Elias, quomodo Abraham; sic tamquam proprium nomen habet Dominus noster Iesus: Christus autem sacramenti nomen est. Quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos; sic Christus commendatur unctus, in quo esset redemptio totius populi Israel. Iste Christus sperabatur venturus a populo Iudaeorum; et quia humilis venit, non est agnitus; quia lapis parvus erat, offenderunt in illum, et fracti sunt. Sed crevit lapis, et factus est mons magnus 15; et quid ait Scriptura? Quicumque offenderit in lapidem istum, conquassabitur; et super quem venerit lapis iste, conteret eum 16. Discernenda sunt verba: offendentem dixit conquassari; super quem autem venerit, conteri. Primo quia humilis venit, offenderunt in illum homines: quia excelsus venturus est ad iudicium, super quem venerit, conteret eum. Sed illum non conteret venturus, quem non quassavit cum venit. Qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Breviter audistis, fratres: qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Omnibus enim malis lapis offensionis est Christus; quidquid dicit Christus, amarum est illis.

Donatistae hereditatem non tenent, quia orbi terrarum non communicant.

7. Etenim audite, et videte. Omnes certe qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate Ecclesiae praeciduntur, antichristi sunt nemo dubitet; ipse enim designavit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quicumque ergo non manent nobiscum, sed exeunt ex nobis, manifestum est quod antichristi sunt. Et quomodo probantur antichristi? Ex mendacio. Et quis est mendax, nisi qui negat quod Iesus non est Christus? Interrogemus haereticos: quem invenis haereticum, qui negat quia Iesus non est Christus? Videat Caritas vestra magnum sacramentum. Attendite quid inspiraverit nobis Dominus Deus, et quid insinuare vobis velim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatistae: interrogamus eos utrum Iesus sit Christus: statim confitentur quia Iesus Christus est. Si ergo ille est antichristus qui negat Iesum esse Christum, nec nos possunt illi dicere antichristos, nec nos illos; quia et nos confitemur, et illi. Si ergo nec illi nos dicunt, nec nos illos; ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab ipsis. Si ergo non a nobis exivimus, in unitate sumus: si in unitate sumus, quid faciunt in hac civitate duo altaria? quid faciunt divisae domus, divisa coniugia? quid facit communis lectus, et divisus Christus? Admonet nos, vult nos fateri quod verum est. Aut ipsi a nobis exierunt, aut nos ab ipsis. Sed absit ut nos ab ipsis: habemus enim testamentum dominicae haereditatis, recitamus, et ibi nos invenimus: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 17. Tenemus haereditatem Christi: illi eam non tenent; non communicant orbi terrarum, non communicant universitati redemptae sanguine Domini. Habemus ipsum Dominum resurgentem a mortuis, qui se dubitantium manibus discipulorum praebuit palpandum. Et cum adhuc illi dubitarent, ait illis: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? qua? quibus? Per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem 18. Securi sumus de unitate haereditatis. Quisquis huic haereditati non communicat, foras exiit.

Antichristi ore profitentur Christum et moribus dissentiunt a Christo.

8. Sed non contristemur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Si ergo ex nobis exierunt, antichristi sunt; si antichristi sunt, mendaces sunt; si mendaces sunt, negant Iesum esse Christum. Iterum redimus ad difficultatem quaestionis. Singulos interroga, confitentur Iesum esse Christum. Coarctat nos angustus intellectus in hac Epistola. Videtis certe quaestionem; haec quaestio et nos et ipsos turbat, si non intellegatur. Aut nos sumus antichristi, aut illi sunt antichristi: illi nos antichristos vocant, et dicunt quod exivimus ab eis; nos illos similiter: sed designavit haec Epistola antichristos. Quicumque negat quod Iesus non sit Christus, ipse est antichristus. Iam ergo quaeramus quis neget; et non attendamus ad linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur Iesum esse Christum. Quiescat paululum lingua, vitam interroga. Si invenerimus hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia negatio non tantum lingua fit, sed et factis; certe invenimus multos antichristos qui ore profitentur Christum, et moribus dissentiunt a Christo. Ubi invenimus hoc in Scriptura? Paulum audi apostolum: de talibus cum loqueretur, ait: Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant 19. Invenimus et ipsos antichristos: quisquis factis negat Christum, antichristus est. Non audio quid sonet, sed video quid vivat. Opera loquuntur, et verba requirimus? Quis enim malus non bene vult loqui? Sed quid dicit talibus Dominus? Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? 20 Voces vestras ad aures meas profertis; ego cogitationes vestras inspicio: voluntatem malam ibi video, et falsos fructus ostenditis. Novi quid unde colligam; non colligo de tribulis ficus, non colligo de spinis uvas. Unaquaeque enim arbor a fructu cognoscitur 21. Magis mendax est antichristus qui ore profitetur Iesum esse Christum, et factis negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit.

Prava voluntate perversi, artificem accusant.

9. Iam ergo, fratres, si facta interroganda sunt, non solum multos invenimus antichristos foras exiisse; sed multos nondum manifestos, qui minime foras exierunt. Quotquot enim habet Ecclesia periuros, fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros, ebriosos, foeneratores, mangones, et omnia quae numerare non possumus; contraria sunt doctrinae Christi, contraria sunt verbo Dei: Verbum autem Dei Christus est: quidquid contrarium est Verbo Dei, in Antichristo est. Antichristus enim contrarius est Christo. Et vultis nosse quam aperte resistant isti Christo? Aliquando evenit ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi; quia Christum non audent blasphemare, ministros eius blasphemant, a quibus corripiuntur: si autem ostenderis illis quia Christi verba dicis, non verba tua; conantur quantum possunt ut te convincant verba tua te dicere, non verba Christi: si autem manifestum fuerit quia verba Christi dicis, eunt et in Christum, incipiunt reprehendere Christum: Quomodo, inquiunt, et quare tales nos fecit? Nonne dicunt hoc quotidie homines convicti de factis suis? Prava voluntate perversi, artificem accusant. Clamat illis artifex de coelo (quia ipse nos fecit, qui nos refecit): Quid te feci? Ego hominem feci, non avaritiam; ego hominem feci, non latrocinium; ego hominem feci; non adulterium. Audisti quia laudant me opera mea. Ex ore trium puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat 22. Laudant opera Domini Dominum; laudat coelum, terra, mare; laudant omnia quae sunt in coelo; laudant Angeli, laudant stellae, laudant luminaria; laudat quidquid natat, quidquid volat, quidquid ambulat, quidquid repit, laudant ista omnia Dominum. Numquid audisti quia laudat Dominum avaritia? numquid audisti quia laudat Dominum ebriositas; quia laudat luxuria, laudat nugacitas? Quidquid ibi non audis laudem dare Domino, non fecit Dominus. Corrige quod tu fecisti, ut salvetur quod in te Deus fecit. Si autem non vis, et amas et amplecteris peccata tua; contrarius es Christo. Intus sis, foris sis, antichristus es: intus sis, foris sis, palea es. Sed quare foris non es? Quia occasionem venti non invenisti.

Unusquisque, si mundi amator est, mutetur: fiat amator Christi.

10. Iam ista manifesta sunt, fratres. Ne quis dicat: Christum non colo, sed Deum colo Patrem ipsius. Omnis qui negat Filium, nec Filium nec Patrem habet: et qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet 23. Vos grana alloquitur; et qui palea erant, audiant, et grana fiant. Unusquisque considerans conscientiam suam, si mundi amator est, mutetur; fiat amator Christi, ne sit antichristus. Si quis ei dixerit quod antichristus sit, irascitur, iniuriam sibi factam putat; fortassis inscriptionem minatur, si audiat a litigante quod antichristus sit. Dicit ei Christus: Patiens esto; si falsum audisti, gaude mecum, quia et ego falsa ab antichristis audio: si autem verum audisti, conveni conscientiam tuam; et si audire times, esse plus time.

Si deficiebas in laboribus, promissa mercede fortis esto.

11. Ergo vos quod ab initio audistis, in vobis maneat. Quod si in vobis manserit quod ab initio audistis; et vos in Filio et Patre manebitis. Haec est pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis 24. Forte enim mercedem quaereres, et diceres: Ecce in me quod ab initio audivi custodio, obtempero; pericula, labores, tentationes pro ista permansione sustineo: quo fructu? qua mercede? Quid mihi postea dabit, quia in hoc saeculo me video laborare inter tentationes? Non video hic requiem esse aliquam; mortalitas ipsa aggravat animam, et corpus quod corrumpitur premit ad inferiora: sed tolero omnia, ut illud quod ab initio audivi, maneat in me; et dicam Deo meo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 25. Ad quam ergo mercedem? Audi, et noli deficere. Si deficiebas in laboribus, promissa mercede fortis esto. Quis est qui operetur in vinea, et recedat illi de corde quod accepturus est? Fac illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus. Memoria promissae mercedis perseverantem facit in opere: et homo promisit qui te potest fallere. Quanto fortior esse debes in agro Dei, quando promisit veritas, cui nec succedi potest, nec mori, nec fallere potest eum cui promissum est? Et quid est promissum? Videamus quid promisit. Aurum est, quod hic multum amant homines, an argentum? An possessiones, ad quas fundunt homines aurum, quamvis multum ament aurum? An amoena praedia, amplae domus, multa mancipia, animalia numerosa? Non haec est quaedam merces ad quam nos hortatur, ut in labore duremus. Quid dicitur merces ista? Vita aeterna. Audistis, et gavisi exclamastis: amate quod audistis, et liberamini a laboribus vestris in requiem vitae aeternae. Ecce quid promittit Deus, vitam aeternam. Ecce quid minatur Deus, ignem aeternum. Quid illis ad dexteram constitutis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad sinistram quid? Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis eius 26. Illud nondum amas, vel hoc time.

Exhorresce quod minatur, ama quod pollicetur Omnipotens, et vilescit omnis mundus.

12. Mementote ergo, fratres mei, quia vitam aeternam nobis promisit Christus: Haec est, inquit, pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt 27. Nemo vos seducat ad mortem; promissionem vitae aeternae desiderate. Quid potest mundus promittere? Quidquid libet promittat, fortassis crastina morituro promittit. Et qua fronte ad illum qui manet in aeternum, exiturus es? Sed minatur mihi potens homo, ut aliquid mali faciam. Quid minatur? Carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias: numquid ignem aeternum? Exhorresce quod minatur Omnipotens, ama quod pollicetur Omnipotens; et vilescit omnis mundus, sive promittens, sive terrens. Haec scripsi vobis de his qui vos seducunt; ut sciatis quia unctionem habetis, et unctio quam accepimus ab eo, permaneat in nobis 28. Unctionis sacramentum est, virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis, Spiritus sanctus; unctio invisibilis, caritas illa est quae in quocumque fuerit, tamquam radix illi erit, quamvis ardente sole arescere non potest. Omne quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit.

Sit unctio Christi in corde tuo, ne sit in solitudine cor sitiens.

13. Et non habetis necessitatem ut aliquis vos doceat, quia unctio ipsius docet vos de omnibus 29. Quid ergo nos facimus, fratres, quia docemus vos? Si unctio eius docet vos de omnibus, quasi nos sine causa laboramus. Et utquid tantum clamamus? Dimittamus vos unctioni illius, et doceat vos unctio ipsius. Sed modo mihi facio quaestionem, et illi ipsi apostolo facio: dignetur audire parvulum quaerentem a se; ipsi Ioanni dico: Unctionem habebant quibus loquebaris? Tu dixisti: Quia unctio ipsius docet vos de omnibus. Utquid talem Epistolam fecisti? Quid illos tu docebas? quid instruebas? quid aedificabas? Iam hic videte magnum sacramentum, fratres: sonus verborum nostrorum aures percutit, magister intus est. Nolite putare quemquam aliquid discere ab homine. Admonere possumus per strepitum vocis nostrae; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus noster. Adeo, fratres, vultis nosse? Numquid non sermonem istum omnes audistis? Quam multi hinc indocti exituri sunt? Quantum ad me pertinet, omnibus locutus sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus sanctus intus non docet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus, adiutoria quaedam sunt, et admonitiones. Cathedram in coelo habet qui corda docet. Propterea ait et ipse in Evangelio: Nolite vobis dicere magistrum in terra: unus est magister vester Christus 30. Ipse vobis ergo intus loquatur, quando nemo hominum illic est; quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo: Christus sit in corde tuo; unctio ipsius sit in corde, ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes quibus irrigetur. Interior ergo magister est qui docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio et unctio illius non est, forinsecus inaniter perstrepunt verba. Sic sunt ista verba, fratres, quae forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem: forinsecus operatur, adhibet aquam et diligentiam culturae: quaelibet forinsecus adhibeat, numquid poma format? numquid nuditatem lignorum vestit umbra foliorum? numquid tale aliquid intrinsecus agit? Sed quis agit hoc? audite agricolam Apostolum, et videte quid sumus, et audite magistrum interiorem: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 31. Hoc ergo vobis dicimus: sive plantemus, sive rigemus loquendo, non sumus aliquid; sed ille qui incrementum dat Deus, id est, unctio illius quae docet vos de omnibus.