In De anima commentarium

This is the stable version, checked on 13 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In De anima commentarium
commentarium in Aristoteles super capitolum de intellectu in libro tertio De anima
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus


De intellectu


Commentum Johannis Grammatici

super capitolum de intellectu

in libro tertio Aristotelis De anima


⟨CAPUT IV⟩

429a 10-12 DE PARTE AUTEM ANIMAE QUA COGNOSCIT ANIMA ET PRUDENTIAT, SIVE SEPARATA ENTE, SIVE INSEPARABILI SECUNDUM MAGNITUDINEM SED SECUNDUM RATIONEM, CONSIDERANDUM QUAM HABET DIFFERENTIAM, ET QUOMODO QUANDOQUE SIT INTELLIGERE.

Cum dixisset de vegetativa anima et sensitiva et phantastica, ut simpliciter autem dicatur de irrationali, transit ad doctrinam de rationali anima. Prius autem de existimatione facit sermonem, dico autem de opinativo et meditativo. Quod enim non sit nunc sermo de speculativo intellectu et de vocato secundum habitum insinuat per hoc quod dicit qua cognoscit anima et prudentiat. Prudentiare enim circa agibilia fit, circa haec enim prudentia; speculativus autem intellectus non negotiatur circa agibilia.

Tria autem quaedam proponit inquirere in his. Unum quidem utrum separata est rationalis anima a corpore aut inseparabilis. Secundum autem in quo differt a sensu, quamvis et superius discreverit haec ab invicem cum diceret quod sensus quidem omnibus animalibus inest, intellectus autem neque hominibus omnibus. Sed ideo prius cum dixisset convenientiam ipsorum et sensus, ut ostenderet necessariam esse inquisitionem de differentia ipsorum, posterius aliam segregationem ipsorum realem dicit. Superius quidem enim, ut iam dixi, discrevit intellectum a sensu per hoc quod intellectus non videtur in omnibus sicut sensus. Nune autem ab ipsa natura potentiarum harum faciens discretionem et in eodem animali consideratis ambabus, discernit ipsum et aliter in ipsis in quibus videtur communicare intellectus cum sensu, in his ipsis differentiam ipsorum et discretionem ostendit. Tertio autem post hoc inquirit quomodo fiat in nobis intelligere. Sicut autem iam prius diximus, de irrationabilibus quidem potentiis animae disputans, prius de obiectis disputavit quia evidentiora haec erant. Hic vero prius de intellectu disputavit et posterius de obiectis, hoc est de intelligibilibus; magis ignota enim et inevidentiora sunt intelligibilia quam intellectus. Propter quod rursum eadem intentione ab evidentioribus principium facit.

Intellectum hic autem dicit Aristoteles simpliciter omnem rationalem substantiam, et hunc intellectum partem animae ait, abutens nomine. Non enim est pars totius animae rationalis substantia : esset enim utique sic aut omnis anima immortalis aut omnis mortalis; pars enim toti est homousion. Utrumque autem inconveniens, et ipse etiam de hoc intellectu in prioribus dixit quod videtur alterum genus animae esse et hoc solum contingere separari quemadmodum perpetuum a corruptibili. Ita igitur dicit totius animae rationalem esse partem, sicut unum significatum aequivoce animae dictae de irrationali et rationali ac si utique de aequivoce dicto sole. Dicimus enim solem et ipsum corpus et lumen factum in aere; consuevimus enim illuminatum locum solem appellare; sicut igitur si diceremus partem solis lumen, non hoc dicimus quia toti pars haec homousia ait (hoc quidem enim causa, scilicet corpus, hoc autem causatum), sed quia pars totius aequivocae vocis, ita et hic partem animae dicit intellectum. Dicemus enim utique quia et huius vocis «Aiax» aequivocae existentis pars utique erit qui Telamonius quasi unum significatum, non quod homousios sit iste reliquis Aiacibus; non enim idem cum Aiace Troiano secundum hoc ipsum significatum Aiacis, sicut utique si quis et entium omnium partem dicat angelicam substantiam et gubernatorem navis.

Triplicem autem intellectum ait esse Aristoteles, non essentia sed habitudine, eum scilicet qui potentia, qualis est in omnibus; secundum autem eum qui secundum habitum, qualis est qui in scientibus quidem, non utentibus autem scientia, qualis est dormiens geometer, aut simpliciter qui non in promptu habet theoremata; tertium autem ait eum qui secundum actum in promptu habens operationes, speculativo altero existente ab his, in quo secundum nihil est quidem potentia, sed est sine potentia actus, ex quo scientiarum principia habet qui potentia, quem et proprie actu dicit esse (ratiocinativum enim et cum actu fiat, et sic potentia aliqualiter esse ait, quia non simul totum habet actum, sed transitivum a prioribus in secunda). Et hunc intellectum omnes immortalem faciunt. Dicunt itaque rationalem substantiam et Aristotelem consonum sibi ostendunt etiam in his quae hic dicuntur; econtra enim «separatam» esse hanc partem animae enuntiat et impassibilem et non mixtam ad corpus.

Alexander vero contrariari his quae hic dicuntur non potens, mortalem autem putans esse etiam rationalem animam, et volens attrahere ad propriam opinionem etiam Aristotelem, dicit quod de conditore intellectu hic loquitur, et quod ait hunc esse et separatum et non mixtum et impassibilem, valde inconsiderate : primo quidem enim de illo ostendere vanum. Quis enim utique de illo dubitaret quod non sit separatus? Et in prioribus autem Aristoteles de ipso intellectu dixit quod intellectus videtur infieri et non corrumpi; maxime enim utique corrumperetur ab ea quae in senectute imbecillitate. Et quis utique suspicaretur quod de intellectu conditore diceret quod totaliter infiat in nobis aut ingenitus non corrumpitur? Quomodo autem primo de illo diceret utique: si corrumperetur, maxime utique corrumperetur ab ea quae in senectute imbecillitate, tanquam utique dubitabili existente, quod incorruptibilis sit conditor intellectus ? Quod autem intellectum actu quem separatum et non mixtum, non alium dicit quam eum qui in nobis potentia intellectum perfectum fieri actu intellectum, palam quidem et ex ipsis verbis Aristotelicis. Palam autem et ex ipsa consequentia sensus; irrationabile enim est dicere quod qui potentia est intellectus in nobis, non sit ille qui per perfectionem ducitur in actum ; non enim utique est aliquid semper in potentia, nunquam ductum in actum. Si autem ducitur in actum, hunc autem ait separatum esse, eum ergo qui in nobis dicit separatum esse. Suspicatus autem fuit Alexander actu intellectum conditorem dici ab Aristotele, ex eo quod dicit Philosophus ipsum omnia facere. Qualiter autem hoc dictum sit ab ipso, quando ibi fuerimus dicemus, ostendentes quod neque totaliter consonant quae ab ipso dicuntur conditori intellectui, et hoc: qualis autem pars, aut qualiter intellectus continebit, difficile est etiam fingere, de intellectu actu hoc dictum ostendens, non de intellectu divino Aristotelem dicentem.

Quidam autem alii conditorem quidem non aiunt nunc dici ab Aristotele, sed quendam alium demissiorem quidem illo, meliorem autem eo qui in nobis, puta angelicum quendam. Verita.s autem neque in hoc est, neque illud, sed quod nos diximus: eum qui in nobis perfectum dicitur et propriam operationem sortitum sive partem ipsum esse dicat nostrae animae, et verbis supervenientes ostendemus.

De parte autem animae qua cognoscit anima et prudentiat. Per «cognoscit» cognitivas animae potentias significat, per «prudentiat» autem activas; in duo enim haec potentiae animae dividuntur, scilicet in speculativum et activum. Prudentia autem circa practica vel agibilia : hoc enim consuevimus prudentiam vocare, circa contigentia aliter se habere bene se gerere. Notandum autem in his quod neutraliter intellectum nominat partem animae. Pars in graeco neutri generis est. Multa enim cum dixisset de intellectu et cum ipsum masculine vocasset, tandem veluti conclusionem de intellectu inducit dicens: idem autem est quae secundum ⟨actum⟩ scientia rei ; quae autem secundum potentiam, tempore prior in uno est, omnino autem neque in tempore ; sed non quandoque quidem intelligit, quandoque autem non intelligit. Separatus autem est solum hoc quod vere est, et hoc solum immortale et perpetuum; non adhuc masculine, ut ad intellectum, sed neutraliter dicens «hoc solum» ad ea quae hic faciens relationem. Dico autem «morion» neutraliter, id est partem animae qua cognoscit anima et prudentiat, quia solam videlicet partium animae immortalem et perpetuam evidenter enuntiat; et palam quia non utique neque conditorem intellectum neque alium aliquem digniorem et super nos partem animae appellavit. Manifestissime igitur ostensus est velle immortalem et perpetuam esse rationalem animam.

Sive separata existente, sive non separata secundum magnitudinem sed secundum rationem. Diversa est verbi expositio. «Separata» enim ait «secundum magnitudinem», aut, ut videtur dicere T i m a e u s, quia in alia quidem particula irascitivum, puta in corde, in alia autem concupiscitivum, scilicet in epate, ratiocinativum autem in alia, puta in cerebro, tanquam sint discretae ab invicem partes animae, non unitae; aut igitur sic «secundum magnitudinem», aut quod et magis «secundum magnitudinem» pro «magnitudine» intelligendum, hoc est separata a corpore et magnitudine, aut «secundum magnitudinem» pro «secundum essentiam et hypostasim», ut magnitudines dicuntur ab invicem separari, quod idem est cum secundo, hoc est substantiam separatam habens a corpore et magnitudine. Utrum igitur, ait, sit separatus sic intellectus aut sic quidem nullatenus, sola autem ratione est separatus, hoc est sola intelligentia et definitione sicut tactivum a secundum locum motivo ratione sola separatur, magnitudine autem non. Hoc igitur problematum primum: utrum essentia separatus sit intellectus aut ratione sola. Non ut in ordine autem problema hoc produxit, propter quod et videntur duo esse problemata post hoc. Hoc tamen non ut unum problema protulit sed ut in divisione : de parte enim animae, ait, qua cognoscit et prudentiat, sive separata sit haec sive non. Deinde iam quae sint quae quaeruntur de parte hac inducit: considerandum enim, ait, quam habet differentiam ad reliquas, et quomodo sit intelligere. Reliqua duo problemata: quam differentiam habeat intellectus ad sensum aut etiam aimpliciter rationales potentiae ad seipsas, et quomodo sit intelligere.

429a 13-15 SI ITAQUE EST INTELLIGERE SICUT SENTIRE, AUT PATI UTIQUE ALIQUID ERIT AB INTELLIGIBILI, AUT ALIQUID TALE ALTERUM.

Hinc convenientiam intellectus et sensus vult tradere, ut sic discernantur. Si igitur, ait, est intelligere simile ei quod est sentire, similitudo autem quia cognitio et discretio ambo, et quia sicut sensus fit secundum perceptionem sensibilium, ita intellectus secundum perceptionem intelligibilium, si igitur ita sit intelligentia sicut et sensus, sensus autem patitur a sensibilibus et intelligentia patietur utique ab intelligibilibus. Deinde, quoniam duplex est passio, haec quidem ad perfectionem faciens, haec autem ad corruptionem, - propriissime autem passio quae ad corruptionem, - propter hoc cum dixisset : pati aliquid utique erit ab intelligibili, induxit: aut aliquid tale alterum, quoniam quae dicitur perfectiva passio, dico autem quae ex potentiis in actum ducit, non videtur ipsi proprie dici passio, propter quod neque sensus in pati est, ut dixit in praecedenti libro. Minime igitur magis intellectus est in pati. Sensus quidem enim et sensitiva potentia, etsi non ipsa patiatur, tamen organis quibusdam utitur; propter hoc, per passionem fieri videtur; patitur enim aliqualiter sensitivum. Intellectus autem non indiget organis ad suam operationem, propter quod minus est intelligere cum passione quam sentire. Pati autem aliquid, dixit, quoniam facto aliquo intelligimus (propter hoc enim non semper intelligimus), sed etiam eius quod est alias aliud intelligere signum differenter pati aliqualiter intellectum. Sicut autem in sensitiva anima, a sensibilibus et ea quae circa haec operatione invenit naturam animae sensitivae, ita et in intellectu facit: ab intelligibilibus enim quid sit intellectus invenit et percunctatur.

429a 15-16 IMPASSIBILEM ERGO OPORTET ESSE, SUSCEPTIVAM AUTEM SPECIEI, ET POTENTIA TALEM, SED NON HANC.

Hoc est conclusio dictorum. Impassibilem autem dixit intellectum, hoc est non habentem propriam aliquam passionem neque speciem. Sicut enim sensus potentia quidem est quod quidem sensibilia, actu autem nullum illorum, ita et intellectus, si debeat omnium intelligibilium esse susceptivus, oportet ipsum nullam speciem habere intelligibilium. Propter hoc, et tinctores lanas quantum possunt sine colore recipiunt, ut idoneae sint ad quemcumque colorem volunt; si enim colorata sit lana, impediet praeexistens color sequentem. Et quando vitrum praeoccupatum fuerit colore aliquo, vel rubicundo vel nigro aut aliquo alio, non adhuc poterit deferre colorem colore qui praeoccupavit impediente transitum reliquorum. Propter hoc oportet et sensum nullam speciem sensibilium habere, neque igitur intellectum intelligibilium, ut omnia contingat percipere; sed si nihil est intelligibilium actu, omnia tamen oportet esse potentia, ut omnia suscipiat. Continuatio autem totius intentionis talis est: si intelligere pati aliquid est sicut sentire, necesse, sicut sensus nihil est sensibilium, ita et intellectum nihil esse intelligibilium. Si autem nihil est intelligibilium, impassibilis utique erit, hoc est sine specie, nullam speciem intelligibilium habens ut et omnium intelligibilium sit susceptivus.

Dubitabit autem utique aliquis quomodo intellectus se ipsum cognoscit. Si enim oportet ipsum nullam speciem habere de his quas debet cognoscere, si quae cognoscit, fit quod quidem cognitum in suscipiendo species cognitorum; quando intelligit se ipsum intellectus, speciem sui ipsius videlicet suscipit. Accidet igitur antequam suscipiat speciem sui ipsius, potentia esse talem, non actu, quod quidem inconveniens. Et si esset actu, quomodo rursum speciem susciperet quod quidem erit actu ?

Dico igitur quod siquidem intellectus cognoscens res secundum substantiam talis fieret quales sunt et res secundum substantiam, haberet utique locum talis dubitatio. Si autem sic dicitur fieri intelligibilia intellectus, eo quod rationes ipsorum noscibiliter suscipiat, potest utique et substantiae sui ipsius rationes suscipere, talisque ens naturae, dico utique aptae natae se ipsum cognoscere. Et nullum est inconveniens dicere intellectum, antequam intelligat, potentia suam speciem habere, non actu (ipsum enim hoc et potentia intellectus dicitur), tanquam nondum sui ipsius perfectione recepta. Habens igitur prius potentia perfectivam sui ipsius speciem, quando perfectus fuerit, mox se ipsum cognoscit; hoc enim est ipsi perfici perfectiones operationum suarum recepisse, quae sunt intelligibilium acceptiones, intelligibilis autem et ipse.

429a 16-18 ET SIMILITER SE HABERE SICUT SENSITIVUM AD SENSIBILIA, ITA INTELLECTUM AD INTELLIGIBILIA.

Hoc est, sicut sensus nullum existens sensibilium, sed potentia ens talis, perficitur ab ipsis et fit actu talis, ita et intellectus nullam speciem habens intelligibilium, potentia autem ens illa, perfectus ab ipsis fit actu quod vere intelligibilia. Attendere autem oportet ad hoc ipsum quod consimiliter sensui dicit duci intellectum in actum. Sicut igitur sensus prius potentia ens, idem rursum fit et actu sensus, et non alius est qui potentia ab eo qui actu, palam quia et intellectum eundem dicit esse prius quidem potentia, posterius autem actu, et non sicut suspicatus est Alexander: alius est actu intellectus a quo perficitur qui potentia, ipse non factus actu intellectus, sed habitu solum. Et quod quidem perficiatur intellectus qui potentia ab aliquo alio actu ente, et nos confitemur, non tamen talem dicimus esse conditorem, sed eum qui in doctore extrinsecus existentem et alterum ab eo qui perficitur.

429 a 18-20 NECESSE ERGO, QUONIAM OMNIA INTELLIGIT, NON MIXTUM ESSE, SICUT AIT ANAXAGORAS, UT OBTINEAT, HOC AUTEM EST, UT COGNOSCAT.

Quoniam omnia, ait, intelligibilia intellectus, necessitas omnis nullam speciem habere in se ipso horum quae intelligit, sed ipsum non esse mixtum ad ipsa, hoc est nullam speciem ipsorum habere immixtam propriae substantiae, sicut ait Anaxagoras, non mixtum ipsum esse dicens et purum. Ille enim ex homiomeris componens res et omnia in omnibus esse dicens, intellectum dicit purum et non mixtum esse; non enim esse in ipso homiomerias immixtas, uniformem autem ipsum esse; si enim haberet diversarum specierum homiomerias (id est similes partes), impedirent ad cognitionem entium. Primo quidem enim non ut aliud aliquid suscipere posset quod in se ipso habet. Deinde hoc inapparens quod habet in se ipso, species scilicet, prohiberet et impediret aliarum specierum certam notitiam, sicut color qui est in vitro colorato impedit transitum aliorum colorum per vitrum.

429a 21-22 QUARE NEQUE IPSIUS ESSE ALIQUAM NATURAM NEQUE UNAM, SED AUT HANC QUIA POSSIBILEM.

Hoc est neque unam naturam neque speciem habere ipsum necesse, potentia autem esse omnes species. Sed si hoc accidet, intellectum materiam esse, siquidem potentia est omnia, nequaquam autem actu. Sed dicimus quia neque unam naturam dicit ipsum habere earum quas intelligit, sicut et sensus nulla species est sensibilium. Sed et si materiam dicemus nullam speciem esse neque naturam neque unam harum (palam quia earum quas nata est suscipere, est enim aliquid), palam quia praeter haec omnia ipsum hoc quod natum est transmutari.

429a 22-26 QUI ERGO VOCATUR ANIMAE INTELLECTUS (DICO AUTEM INTELLECTUM QUO MEDITATUR ET EXISTIMAT ANIMA), NIHIL EST ACTU ENTIUM ANTE INTELLIGERE, PROPTER QUOD NEQUE MIXTUM ESSE RATIONABILE EST IPSUM CORPORI.

Meditari quidem ipsam significat meditationem, existimare autem opinionem; quoniam intellectum communius usque nunc appellavit, merito nunc distinxit qualem intellectum dicit, quia non quo phantasiamus, sed quo existimamus et meditamur. Iste igitur, ait, nihil est actu ante intelligere, sed potentia omnia intelligibilia. Si autem hoc, palam quia non solum incorporeus erit, sed et separatus ab omni corpore. Incorporeum autem ipsum esse necesse, siquidem et deterior ipso scnsus incorporeus est; neque enim corporis proprium est cognoscere, neque partibilis simul comparare differentia.

Necesse autem est ipsum et non mixtum esse corpori et separatum. Si enim incorporeus ens corpore mixtus est, aut secundum complexionem ipsi immixtus est, aut species est corporis sicut sensitivi sensus et digestivi digestio. Siquidem igitur secundum complexionem immixtus est corpori, qualis quidem, ait, est, puta frigidus vel calidus et similia. Primo quidem igitur inconveniens est qualificari intellectum: necesse autem si secundum complexionem immixtus est corpori. Et aliter si neque sensus qualitas aliqua existens corporis et complexio ostensus est, multo magis intellectus. Ad haec autem, si calidus sit actu, quomodo cognoscet reliquas qualitates ? Impediet enim praeaccepta cognitionem reliquarum, ut saepe dictum est. Si autem ut species immixtus est corpori, sicut irrationales et vegetativae animae potentiae, palam quia organo corpore utetur, sicut et illae; qualem autem, ait, partem aut qualiter intellectus continebit, difficile est et fingere. Non enim videmus intellectum in intellectivis operationibus organo aliquo utentem, immo contrario impeditur a corpore, non solum in ebrietatibus et talibus, sed et in valetudinibus ipsius. Quo et palam quia non est intellectus in subiecto corpore; oportebit enim magis coalescere corpori et condetrimentum pati. Nunc autem e contrario se habet: crescente quidem enim corpore debiliores habet operationes, marcescente autem magis claret. Secundum igitur nullum modum immixtus est corpori; separatus ergo est et non mixtus.

Hoc autem: qui ergo vocatur animae intellectus dixit aut ut ad distinctionem a phantasia, quod quidem iam dixi; non enim proprie intellectus est phantasia, neque sine adiectione intellectus, sed cum adiectione passivus intellectus vocatur, id autem est dicere neque intellectus; adiectiones enim, ut saepe diximus, quod a principio perimunt; aut etiam ad differentiam eius qui actu intellectus, dico autem speculativi; maxime autem et principalissime iste intellectus. Sicut enim, ait, manus est organum organorum et ita et qui actu intellectus species specierum; sicut enim scientia scientiarum quae omnes in se ipsa continet, ita et species specierum quae omnes species in se continet.

Hoc autem: quo meditatur et existimat anima, non ut: per organum neque le quo, sed pro: secundum quod meditatur (non enim intellectus est animae organum, immo e contrario, ipsius intellectus anima), ac si diceret aliquis: anima scientem esse et sensu sentire, pro hoc: secundum animam et secundum sensum. Sic autem et: quo meditatur anima, pro: secundum quod meditatur. Non enim est intellectus animae organum, immo econtra, ipsius intellectus anima. Quare qui vocatur animae intellectus, ita dictum est sicut et pars animae, ac si diceret partem entis substantiam esse. Palam ergo et ex his, quod de nostro intellectu est sermo, non enim utique de conditore intellectu locum haberet dici talia. Et Alexander autem hoc de nostro ait dicta esse, etsi non sit impossibile de nostro conditore haec dici; sed etsi non sit mixtus, ait, secundum modum corporum, inexistere enim non impossibile. Sed nos nihil minus contra ipsum verba Aristotelis dicemus quia si incorporeus existens inexistit, aut qualis erit aut organo corporeo utetur. Sed impossibile est utrumque.

429 a 27-29 ET BENE UTIQUE DICENTES ANIMAM ESSE LOCUM SPECIERUM, VERUMTAMEN NEQUE TOTA SED INTELLECTIVA, NEQUE ACTU SED POTENTIA SPECIES.

Acceptat secundum hoc Platonem et si quis alius animam locum specierum dixit. Palam autem quia secundum metaphoram «locum» accipit, quia sicut locus in se ipso continet, ita anima species. Verumtamen dicit quod non omnis anima locus specierum, sed sola rationalis, et non actu est locus specierum antequam intelligat, sed potentia. Sciendum autem quod et Plato rationalem solam vocat locum specierum; non enim, ait, quae nullatenus sciens ens ad hanc proveniret figuram, humanam videlicet; quare non omnem animam scire ens ait, igitur neque species habere. Sciens autem ens sola rationalis est; igitur et haec sola utique erit locus specierum. Et ipse autem Plato ait potentia esse in rationali anima species non actu, sicut et Aristoteles; sed Plato quidem secundum secundario potentia, sicut sunt in dormiente geometra theoremata, et indigere ad promptum usum theorematum auferente hoc impedimentum; Aristoteles autem, secundum primo potentia, scilicet aptum natum suscipere, nondum autem habens habitum, accipit autem species, ut videtur, a sensibilibus. Videntes enim si forte album hoc et illud, recurrimus ad simpliciter album; similiter ex particularibus hominibus accipimus intellectum simpliciter hominis, et in reliquis similiter. Redarguta est autem a Socrate in P h a e d o n e talis opinio.

Dico itaque quod non ex sensibilibus scientes efficimur, hoc est ideas rerum habemus; si enim ex sensibilibus intellectum specierum acciperemus, propter quid respueremus sensibiles species tanquam non sinceras, tale aliquid dicens: si intellectum circuli aut sphaerae aut pulchritudinis et reliquorum ex abstractione colligentes ex sensibilibus habemus, propter quid respuimus sensibilia tanquam non certa, et dicimus quia non est in artificialibus circulus certus? Ad hoc iudicantes, non videlicet ad aliam aliquam speciem meliorem hoc quod in nobis consimiliter, dicimus quod non est quae in materia pulchritudo sincera? Non enim est solum pulchra quia est in subiecto non pulchro sed in turpi, scilicet in materia. Et quidem si ex sensbilibus haberemus intellectum pulchritudinis, nunquam utique sensibile respueremus. Nunc autem ut ad alteram aliquam pulchritudinem diviniorem iudicantes, sic sensibilia respuimus. Venimus tamen ad reminiscentiam intellectualis pulchritudinis, manuducti a sensibilibus et veluti expergefacti.

Dixit autem Alexander quod Aristoteles potentia solum intellectum dicit esse, actu autem nequaquam; adhuc autem et acceptante Aristotele, secundum Alexandrum, dicentes animam locum specierum, Xenarchum deceptum fuisse ab his et suspicatum fuisse quod primam materiam diceret Aristoteles intellectum, male existimantem. Nam si sit aliqua in his similitudo, scilicet in materia et intellectu, non tamen et eadem sunt: materia quidem enim, ait, non est locus specierum quas recipit, sed ipsa alterata et transmutata fit actu quod erat potentia; omnis enim materia alicuius non extrinsecus aliquid recipiens fit hoc quod potentia erat, sed secundum eam quae in se ipsa transmutationem actu fit quod erat in potentia; subiectum enim quoddam materia; propter quod et speciem suscipiens fit corpus; intellectus autem sic est locus specierum ita ut suscipiens ipsas non in subiici ipsis et quod ipse fiat illae species, sed ut nondum inscripta tabella litteras. Propter quod et materia quidem suscipiens quae potest, fit simul utrumque substantia; non talis autem qui actu intellectus.

Ex his autem forte et talibus existimabitur utique Aristoteles, ut mihi videtur, mortalem animam dicere. Quomodo enim possibile est secundum primo modo potentia esse in anima species, immortali ipsa existente, et mundo perpetuo existente ? Si enim non sunt actu infinitae animae immortales existentes, sed finitae, omnino necesse praeexistere ante corpus et multa successive subinduere corpora. Si autem hoc, quomodo possibile est secundum hoc quod primo modo potentia esse in ipsis species quae ab aeterno intelligentiam ipsorum habent ? Quare omnino necesse, si mundus aeternus, ut videtur Aristoteli, aut animam immortalem entem, non secundum primo modo dictam potentiam habere species, sed secundum secundo modo, hoc est secundum habitum, ut Platoni videtur, aut, si secundum primam potentialitatem in anima sunt, necesse generabilem secundum tempus ipsam esse, et propter hoc etiam mortalem; omne enim generabile aiunt etiam corruptibile.

429a 29-30 QUOD AUTEM NON SIMILIS IMPASSIBILITAS INTELLECTIVI ET SENSITIVI, MANIFESTUM IN SENSITERIIS ET SENSU.

Cum dixisset superius quid commune est intellectui et sensui, quia scilicet pati ut a sensibilibus sensum ita intellectum ab intelligibilibus, deinde adiecto tanquam non valde acceptans passionem tale dicere aut tale aliquid alterum, et ex hoc concludens quod impassibile ergo oportet esse sensitivum et intellectivum, hoc est non habere speciem aliquam horum a quibus et pati dicitur; neque enim utique adhuc ab omnino simili pateretur, si praeapprehensa essent una aliqua specie harum quarum et susceptivum est.

Nunc discretionem ipsorum facit, ostendens quod non sit similis impassibilitas intellectus et sensus, hoc est non similiter utrumque dicitur separatum esse ab omni specie eorum quorum est susceptivum. Simul autem ostendit per haec et quod non mixtus et separatus a corpore sit intellectus. Sensus quidem enim, ait, cum receperit maiora sensibilia, minora suscipere non potest; intuentes enim ad solem non possumus mox legere, et cum gustaverimus validiores sapores et magis infectivos, debiliores percipere non valemus. Intellectus autem quanto maiora intelligibilia percipit, tanto magis facilius minora percipit. Huius igitur ait causa, quia sensus quidem in corpore et per corpus percipit sensibilia et propter hoc etsi ipse impassibilis sit incorporeus existens, sed tamen corpore patiente et veluti servante adhuc quae a sensibilibus vestigia compatitur aliqualiter subiecto et operari circa minora non potest, quoniam in corpore et per corpus sunt huius operationes. Intellectus autem veluti neque in corpore ens neque per corpus ut per organum operans, quanto circa maiora operatus fuerit, tanto circa minora aptior est, tanquam utique nullam ab illis passionem sustinens, quia in veritate purus est et non mixtus ad omnia.

Bene ergo dictum est quod non est similis intellectus et sensus impassibilitas. Nam, etsi sit sensus impassibilis, est eo quod nullam habet speciem sensibilium; sed eo quod in corpore habeat esse et indigeat corpore ad operationem, quando vehementia recipit et velut patitur ab ipsis subiectum, propter efficaciam sensibilium remanent vestigia quaedam passionum quae ex ipsis in sensitivis et propter hoc etiam in sensibilibus, quia in ipsis habent esse. Et ita accidit non sincere sine mixtura et impassibiles sensus entes impediri ad sensibilium operationes ea quae remansit passione occurrente et impediente sensum pati a minoribus. Non sic autem se habet intellectus impassibilitas, sed tanquam in veritate puro existente omnino et non mixto corpori, nihil patitur impassibilitas ipsius a receptione maiorum intelligibilium, immo econtra etiam operosior fit ad minorum perceptionem excitata maioribus.

429 b 5-7 QUANDO AUTEM SIC SINGULA FIT UT SCIENS, DICITUR QUI SECUNDUM ACTUM, HOC AUTEM MOX ACCIDIT QUANDO POTEST OPERARI PER SE IPSUM.

Cum dixisset de eo qui potentia, nunc ait de eo qui secundum habitum, hoc est de actu intellectu; primus enim actus habitus.

Quando igitur, ait, qui potentia tempore et doctrinis exercitatus fit talis, qualis est sciens, ut iam non indigeat extrinsecis doctoribus, sed ipse a se ipso affert species et rationes rerum, nihil indigens doctrina, tunc fit qui secundum actum intellectus. Studiose autem omnino le «singula» apposuit, et le «fit» a ad distinctionem et differentiam perfecti intellectus; ille enim non per singula, sed simul integraliter, una operatione omnia intelligit intransibiliter; noster autem quando etiam actu fit et unum unumquodque intelligit et transit ab altero ad alterum, sub uno plura intelligere non potens. Propter quod ille non fit, sed est actu, magis autem sine potentia actus est, stantem habens cognitionem et semper eodem modo. Noster autem fit actu et non simul totus sed per singula intelligibilia et intelligens et exserens.

429b 8-9 EST QUIDEM SIMILITER ET TUNC POTENTIA ALIQUALITER, NON TAMEN SIMILITER ET ANTE ADDISCERE AUT INVENIRE.

Duplex enim quod potentia et duplex quod actu, ut saepe dictum est. Et tunc igitur, ait, quando actu fit, ut possit quando vult a se ipso promere theoremata, est tunc potentia aliqualiter, scilicet secundum secundam potentialitatem, scilicet secundum habitum. Non ita autem potentia sicut erat a principio secundum aptum natum esse.

Inquisitione autem dignum est in his, qualiter in praecedentibus, dyaniam, id est mentem vel meditationem vel ratiocinationem, non animae solius dixit esse sed simul utriusque, hoc est animalis; separatam enim a corpore animam non meditari vel ratiocinari, nudam autem nudis rebus occurrere. Hic autem rursum dyaniam, id est mentem vel meditationem, potentia intellectum ait et separatam a corpore.

Dicendum autem ad hoc quod dyania intellectus quidem est, impeditus autem a corpore. Et non est qoud ex corpore et intellectu dyania, sed dyania est intellectus impeditus a corpore, quare non sine corpore quidem est dyania, non ex corpore tamen. Non enim cooperatur intellectui corpus, sed magis impedit naturales ipsius operationes, ut cinis scintillae, et hinc dyaniam ipsum et esse et vocari vult. Sicut igitur non operantem secundum naturam scintillam propter sepeliri in cinere, dicens scintillam potentia, scilicet secundum habitum, et talem non utique esse sine cinere, non hoc dicit quod talis scintilla componitur ex scintilla et cinere, sed quia solum ab ipso impeditur ad perfectas operationes, ita et si dicatur dyania non sine corpore, secundum eundem modum dicetur utique. Quando quidem intellectus impeditur a corpore iam habitum habens, dicitur secundum habitum intellectus; quando autem nihil ab ipso impeditur adhuc, aut perfecte semotus ab ipso, aut meliori sortitus illustratione et exaltatus ab ea quae ad ipsum compassione, tunc dicitur secundum actum intellectus qui perfectissimus et res iam desuper iaciendo speculans, et propter etiam hoc speculativus appellatus.

429 b 9 ET IPSE AUTEM SE IPSUM TUNC POTEST INTELLIGERE.

Si enim sicut sensus, qui secundum actum nihil aliud est quam sensibiles species immateriales, sic et intellectus actu factus est intelligibiles species, merito, quando actu fit, tunc et se ipsum intelligit; intelligens enim illas, se ipsum intelligit. Est enim qui secundum actum intellectus intelligibilia, sicut qui secundum actum sensus sensibilia; neque enim aliud est scientia quam scibilia. Scientia enim est theoremata non actuata, et intellectus autem qui in habitu est intelligibilia non intelecta, sed quasi reposita. Quando quidem igitur secundum unumquodque accipit intelligibile et quasi actuans, hoc est qui secundum actum intellectus (non enim possibile est simul multa intelligere) ; quando autem simul tota et quiescentia, est qui in habitu. Si igitur intellectus est quae intelliguntur, merito utique intellectus intelligens se ipsum intelligit.

Quomodo autem si intellectus intelligibilia intelligens se ipsum intelligit, non erunt simul opposita penes idem et ad idem ? Simul enim idem faciens et patiens erit; quae autem ad aliquid ad altera sunt, non ad ipsa. Dicendum igitur quia et si subiecto idem sit, tamen habitudine differt. Intellectus enim secundum quod quidem intellectus est, principaliter intellectivus est intelligibilium. Eo autem quod intelligere ipsius in fieri illa quae intelligit est, in hoc, illa intelligens se ipsum intelligit; secundum accidens igitur est se ipsum intelligere. Sicut igitur idem simul quiescere et moveri non prohibetur, quando secundum aliud quidem quiescit, secundum aliud autem movetur (quiescit quidem secundum se ipsum, movetur autem secundum accidens, ut quiescens in navi, navi mota), ita et intellectus intelligit quidem secundum se, intelligitur autem a se, eo quod accidit sibi assimilari semper intellecto ab ipso; quare intelligit se ipsum intellectus, non secundum quod est intellectus sed secundum quod est intelligibile.

429 b 10-11 QUONIAM AUTEM ALIUD EST MAGNITUDO ET MAGNITUDINI ESSE, ET AQUA ET AQUAE ESSE.

Quoniam rerum hae quidem sunt simplices, hae autem sunt compositae, simplices quidem quae immateriales (puta anima, intellectus, Deus) quae quidem ipsa separata sunt species sine materia; compositae autem quae ex materia et specie (puta ignis, aqua et simpliciter omnia corpora) et in compositis aliud quidem est species, aliud autem simul utrumque (puta aliud quidem est ipse ignis, dico autem compositum, aliud autem est ipsi igni esse, dico autem speciemsecundum quam est ignis), sic et in P r a e d i c a m e n t o dixit quia aliud est animal et aliud animali esse, et homo et homini esse. Quoniam igitur aliud quidem species, aliud autem simul utrumque, cognoscimus autem ambo et compositum et speciem, quaerit nunc utrum eadem particula animae compositum et simplex cognoscimus aut altera et altera, aut eadem particula ambo cognoscimus, aliter autem et aliter se habente secundum habitudinem; et dicit quia idem est intelligens utrumque, aliter et aliter se habens. Idem intellectus, ait, et simplex et compositum intelligit, ita se habens ad se ipsum in intelligendo utrumque, sicut se habet incurvata recta ad eam quae sine curvatione. Quoniam enim compositum non sine sensu intelligit, sed sensus quidem particularem ignem cognoscit et informat phantasiam, deinde intellectus ex hac suscipiens, habet compositi notitiam non solum particularis, sed et universalis. Intellectus enim est universalia cognoscere ad quorum intellectum venit a particularibus quae per sensum recipit; quasi igitur incurvatam rectam imitatur in cognitione compositi : differt enim incurvata recta a non incurvata, eo quod incurvata quidem inflexionem quandam habet, et non incurvata autem non. Quoniam igitur non secundum se ipsum simplici superiectione cognoscit compositum intellectus, sed indiget sensu et phantasia et veluti duplicationem quandam habet propter hoc et admixturam, propter hoc ipsum fractae rectae comparavit. Veluti enim primo extra extenditur ad phantasiam, deinde advertitur ad se ipsum, et ad rationes universales quae sunt in se ipso ex particularibus recurrit.

Neque enim intellectualium est sensus receptivus, neque intellectus sensibilium, sed quando intelligit sensibilia, sensu utens intelligit. Quando enim separaverit se ipsum a corpore et sensibilibus, solis applicatus intelligibilibus, sensibilium nullam habet perceptionem (propria enim ipsius et secundum naturam operatio intelligibilium perceptio). Quando autem sensibilia intelligit, non sine corpore neque sine sensu intelligit, sed cum sensu et per sensum, non solum in corpore hoc, sed et post corporis amotionem. Palam enim quia et quod semper ipsius appensum corpus, quod autoeides, id est eiusdem speciei dico, veluti ens multo melius isto et perpetuum, melioribus etiam sensibus utitur et purioribus, propter quod neque ipsum detrahit intellectum, veluti utique sequestratum ab omni mortali difficultate, sed ipsum magis illius et coattrahitur, non coattrahit intellectum. Quoniam igitur sensibilia non sine sensu intelligit intellectus, propter hoc, quando sensibilia intelligit, ait ipsum assimilari incurvatae rectae. Quando tamen de ipsis speciebus intendit, non utens sensu, sed eas quae in ipso rationes movens, ut puta quae caliditatis ratio vel hominis et adhuc animae aut angeli, tunc non incurvatam rectam imitatur uno modo operationis et nihil indigens sensu. Si igitur et idem intellectus qui composita et species cognoscit, sed qui quidem composita cum sensu, qui autem simplicia secundum se ipsum sine sensu superiaciens.

Eodem modo se habet, ait, et in mathematicis quae ex abstractione vocat, etenim in his et in abstractis a materia est iterum duplicatio ista. Aliud enim est rectum et aliud recto esse, et aliud curvum et aliud curvo esse. Est enim subiectum aliquod et in his et velut materia, scilicet continuum; hoc enim est quasi materia in mathematicis, ut et in Phi y s i c a dixit. Species autem rectitudo ipsa et incurvatio aut periferia, compositum autem rectum, curvum et circulare. Ex continuo enim (ut ex materia) et periferia (ut specie) fit circulare et alia similiter. Rursum igitur quando quidem circulum intelligit intellectus, aut curvum, aut rectum, hoc autem est compositum, proportionaliter se habens incurvatae rectae intelligit; cum sensu enim veluti incurvatur a sensibilibus ad se ipsum; quando autem ipsas solas nudas species intelligit, scilicet incurvationem, rectitudinem, tunc non coutens sensu, quia neque sensibilibus, proportionaliter se habet non incurvatae rectae; non enim indiget exterioribus neque sensu, sed apud se rationes specierum promit. Sicut igitur differt incurvata recta ad extensam, cum sit eadem subiecto, habitudine autem differens (quando enim extenditur incurvata, nihil coaccipit ad rationem essentiae), ita differt et intellectus qui compositum intelligit ab intelligente simplex, habitudine sola non essentia. Et iterum quam rationem habet species quae est in compositis ad ipsum compositum, ita intellectus cognoscens speciem secundum se ipsum ad cognoscentem compositum. Quoniam igitur species quae est in compositis non separatur a composito nisi intellectu solo (intellectu enim solo etiam ignea species ab igne separatur), ita ergo et intellectus qui cognoscit compositum a cognoscente species solo intellectu alter est et habitudine, subiecto tamen idem. Quando quidem enim compositum cognoscit, consideratur in habitudine ad sensus; quando autem species, sine habitudine est ad ipsos. Idem ergo est, modo operationis differens.

429 b 12 IN QUIBUSDAM ENIM IDEM EST.

In immaterialibus enim non est aliud quidem species, aliud autem compositum, neque enim est ibi materia neque compositum; sed -f idem intellectus et intellectui esse, et angelus et angelo esse, et anima et animae esse.

429 b 112-13 CARNEM ET CARNI ESSE, AUT ALIO AUT ALITER SE HABENTE, IUDICAT.

Carni esse ait speciem carnis, carnem autem compositum; hic autem assignationem fecit. Cum dixisset enim quoniam aliud est magnitudo et magnitudini esse, et aqua et aquae esse, deinde intermedia alia cum dixisset, infert hic assignationem, quia carnem et carni esse, aut alio aut aliter se habente discernit; hoc est, aut altera et altera particula, aut eadem quidem aliam autem et aliam habitudinem habente.

429 b 13-14 CARO ENIM NON SINE MATERIA, SED SICUT SIMUM, HOC IN HOC.

Et hoc superius dictorum probativum est. Cum dixisset enim quia aliud est magnitudo et magnitudini esse, et aqua et aquae esse, hoc probans ait: caro enim non sine materia. Significat autem hoc et le «enim» coniunctio ens assignativa causae. Et cum dixisset: caro enim non sine materia, reliquit nobis quod «carni esse» sine materia; non idem ergo caro et carni esse. Huius autem carnem non sine materia exemplum est hoc, sed sicut simum, hoc in hoc. Simitas quidem enim ipsam talem curvitatem in nare significat, simum autem eam quae cum nare curvitatem hoc in hoc nare[m].

429 b 14-16 SENSITIVO QUIDEM IGITUR CALIDUM ET FRIGIDUM DISCERNIT, ET QUORUM RATIO QUAEDAM CARO.

Quod quidem proposuit ostendere nunc dicit, utrum eodem discernit simplex et compositum aut alio et alio. Dicit igitur quia eodem quidem, aliter autem et aliter se habente. Compositum quidem enim, ait, hoc est carnem, sensitiva particula discernit ; ex quibus enim caro esse habet, haec sensu discernuntur. Haec autem sunt hoc calidum et hoc frigidum et reliqua, quorum in ratione quadam et commensuratione esse habet caro. Dicit autem humidum et siccum, non quia simpliciter horum commensuratio aut ratio commensurationis caro sit, sed quia non sine ratione commensurationis ipsorum caro. Si igitur hoc, ait, sensitivo cognoscitivo cognoscimus («sensitivo» autem dicit, ex his autem caro), et carnem sensitivo cognoscimus. «Sensitivo » autem dicit, non quia solo sensitivo sed quia non sine sensitivo. Speciem autem ipso nudo intellectu cognoscit, non coutente sensu. Palam autem quia calidum et frigidum discernens intellectus per sensum, ut compositum rursum discernit. Aliud enim est calidum et aliud calido esse: calidum quidem enim est corpus participans caliditate, calido autem esse ipsa caliditatis species. Similiter et in frigido et sicco et in reliquis.

429b 16-18 ALIO AUTEM AUT SEPARATO AUT UT FRACTA SE HABET AD IPSAM QUANDO EXTENSA FUERIT, CARNI ESSE DISCERNIT.

Supersaliendo legendum est, «alio autem carni esse discernit aut separato et cetera». Separato autem, ait, non loco sed essentia, ut dicitur separatus esse in pomo bonus odor a dulcedine aut a circulatione ipsius. Quam rationem igitur habet fracta recta ad se ipsam quando extensa fuerit, habitudinem quidem alteram recipiens et velut ex duplicatione ad simplicitatem transmutata, a substantia nihil abiiciens, eandem rationem habet et intellectus qui compositum cognoscit ad cognoscentem simplex, habitudinem solam alteram recipiens eo quod hic quidem cum sensu operatur, hic autem secundum se ipsum.

429b 18-19 RURSUM AUTEM IN HIS QUAE IN ABSTRACTIONE SUNT, RECTUM UT SIMUM, CUM CONTINUO ENIM.

In abstractione, ait, mathematica, et in his, ait, consideratur duplatio aliqua. Et aliud quidem est rectum, puta compositum quoddam, aliud recto esse. Similiter autem intellectus unus ens et idem, alia et alia habitudine compositum et simplex etiam in his cognoscet. Ait enim quasi subiectum esse mathematicis continuum ; omnis enim figurae subiectum est continuum. Exemplum autem recti, hoc est compositi, simum, sicut simum compositum. Cavitas enim in nare est, naris quidem subiectum, simitas autem species. Simum autem simul utrumque ; ita se habet et rectum. Cum continuo enim, ait, hoc est in subiecto continuo.

429 b 19-21 QUOD QUID AUTEM ERAT ESSE, SI EST ALTERUM RECTO ESSE ET RECTUM, ALIUD. SIC ENIM DUALITAS. ALIO ERGO AUT ALITER SE HABENTE DISCERNIT.

Supertranseundo legendum : «quod quid autem erat esse, aliud, si est alterum recto esse et rectum». Hoc est: species altera praeter compositum, si aliud quidem recto esse (hoc est rectitudo ipsa), aliud autem rectum (hoc est compositum et quae in continuo rectitudo). Hoc autem : sicut enim dualitas, hoc est : supponitur et in mathematicis duo esse; aliud quidem species, aliud autem compositum. Si igitur et in mathematicis aliud est species praeter compositum, aut altera et altera particula simplex et compositum cognoscet, aut eadem aliter et aliter se habente, quod et ostensum est.

429 b 21-22 OMNINO ERGO UT SEPARATAE SUNT RES A MATERIA, ITA ET QUAE CIRCA INTELLECTUM.

Hic absolutionem ponit cum probatione. Rationabile enim, ait, sicut se habet species ad compositum, ita se habere ad intellectum cognoscentem compositum [ad] cognoscentem simplex. Sicut species a composito intellectu solo separatur, ita ergo et intellectus qui compositum cognoscit a cognoscente simplex sola intelligentia separabitur. Sicut enim se habet intellectus ad speciem, ita et intellectus ad compositum. Igitur et sicut se habet species ad compositum, et intellectus ad intellectum; sicut species intelligentia sola et non essentia separatur a composito, ita et intellectus ab intellectu. Idem ergo et unus est secundum essentiam.

429b 22-25 DUBITABIT AUTEM UTIQUE ALIQUIS, SI INTELLECTUS SIMPLEX E5T ET IMPASSIBILIS ET NULLI NIHIL HABET COMMUNE, SICUT AIT ANAXAGORAS, QUOMODO INTELLIGERET, SI INTELLIGERE PATI QUODDAM EST.

Duas quasdam in his exponit dubitationes. Unam quidem, si intellectus impassibilis et non mixtus sit et impassibilis sicut dictum est, quomodo intelliget ? Si enim intelligere pati aliquid est, sicut dictum est superius (dixit enim quia si itaque est intelligere sicut sentire, aut pati utique aliquid erit ab intelligibili aut aliquid tale alterum), quomodo igitur impassibilis ens intelliget? Oportet enim intellectum habitudinem habere ad id quod intelligitur et velut tangere ipsum. Si autem hoc ita se habet, non utique erit impassibilis. Patientia enim pati videntur ab agentibus, eo quod commune aliquid habeant ad ipsa. Communi enim materia videntur communicare facientia ad patientia. Quare si patitur intellectus ab intelligibilibus, intelligens ipsa, erit utique habens aliquid commune ad intellecta ab ipso a quibus patitur. Sic autem non utique erit sine mixtura neque impassibilis neque ad nihil non habens aliquid commune a quibus patitur. Quare male pronuntiaverimus, nos et Anaxagoras, sine mixtura ipsum esse et impassibilem. Una quidem igitur haec dubitatio.

Secunda autem, si intellectus intelligit se ipsum aut non. Si quidem igitur non intelligit se ipsum praeter evidentiam huius; quis enim est qui pronuntiat de ipso intellectu, dicens quia incorporeus, impassibilis, perpetuus et alia, si non ipse intellectus? Quoniam igitur intelligit se ipsum, aut secundum ipsum intelligit et intelligitur (et est ipsi idem intellectum esse et intelligibile), aut secundum aliud quidem intelliget, secundum aliud autem intelligetur. Sed si quidem primum, idem erit ipsi intellectum esse et intelligibile, et intelligibile esse et intellectum; secundum quod enim intellectus intelligibilis; igitur et secundum quod intelligibilis intellectus. Nomina enim plura de uno supposito, ut ensis gladius, ut triticum frumentum. Si autem hoc, omnia intelligibilia intellectus erunt igitur, quoniam species omnes intelligibiles et quae lapidis et quae ligni. Non enim est sensu perceptibilis species (hoc est substantia), sed intellectu. Erunt igitur et in inanimatis intellectus, quod est inconveniens. Si autem non secundum idem intellectus est et intelligibile, sed secundum aliud quidem intelligit, secundum aliud autem intelligitur, non simplex erit neque sine mixtura, neque nihil habens ad alia commune. Si enim non secundum quod intellectus intelligibile, [quod] habebit cum intellectum esse et aliud aliquid mixtum sibi secundum quod intelligibile erit. Quare sic neque simplex neque sine mixtura, neque non habens aliquid commune ad alia. Ut enim illorum unumquodque intelligibile, ita et ipse. Secundum quod enim illorum unumquodque intelligibile est, habebit et iste secundum illa cum hoc quod est intellectusesse. Dubitationes quidem igitur hae.

Solvit autem priorem quidem dubitationem, dicee.i quod «pati» est aequivocum. Dicitur enim pati et quod vertitur et corrumpitur secundum substantiam, secundum quod et elementa dicimus pati ab invicem; corrumpunt enim et tranamutant invicem. Dicitur autem pati rursum et quae ducuntur in id quod secundum naturam et in perfectionem propriam, sicut dicimus pati sensum a sensibilibus qui perficitur ab ipsis, et eas quae secundum naturam operationes accipiens; perficitur enim suscipiens species sensibilium. Secundum priorem quidem igitur significationem passionis, impassibilis est intellectus, quod et proprie est passio. Secundum tamen perfectivam passionem et susceptionem specierum, secundum quod et intelligit, pati ipsum dicimus, aequivoce nomine passionis utentes. Propter quod quidem, et cum dixisset ipsum intelligere pati, ubi dixit: Si itaque est intelligere sicut sentire aut pati utique aliquid erit, quoniam non videtur sibi proprie dici in his passionis nomen, subiunxit: aut tale aliquid alterum. Sic enim sensus dicebatur pati a sensibilibus, non corruptus ab ipsis sed perfectus. Sicut igitur sensus suscipit sensibiles species, puta album, non corruptus ab ipsis neque factus quod illa, albus visus aut niger, sed cognoscibiliter speciem ipsorum suscipiens, sic et intellectus impassibilis manens secundum substantiam, patitur ab intelligibilibus, cognoscibiliter suscipiens ipsa. Magis autem eminenter quam secundum sensum patitur, ut iam dictum est superius. Sensus quidem enim corrumpitur ab excellentia sensibilium, intellectus autem magis perceptivus fit, quanto maiora percipit. Impassibilis igitur secundum primum significatum, passibilis autem secundum secundum. Haec autem patientium una materia participant cum agentibus quaecumque in pati ad corruptionem ducuntur; et neque haec solum, sed et quaecumque patientia et contra agunt, quoniam et quae sub luna patiuntur a caelestibus, et non sunt omnino eiusdem materiae, et corpus etiam ab anima patiens, non corruptiva passione sed perfectiva, nihil commune habet ad ipsam secundum substantiam. Quare etsi dicatur pati ab intelligibilibus intellectus non iam propter hoc commune aliquid habebit ad ipsa, perfectiva passione patiens, non corruptiva. Dicitur tamen pati quia sicut patientia secundum proprie passionem, dico utique corruptivam, suscipientia agentis speciem, permanent in ipsa aliquo tempore, velut aer patiens ab igne, aut lignum, et quod sit ignis permanet aliquo tempore in hoc, secundum susceptionem ignis, sic et intellectus et sensus suscipiens species permanent in receptione, excepto quod haec quidem vertunt substantiam, haec autem non vertunt. Et adhuc sensus quidem non permanet species sensibilium habens, sed mox abiicit; intellectus autem permanet. Et intellectus quidem est per se motivus et a se ipso quandoque intelligens, sensus autem indiget sensibilium praesentia. Et intellectus quidem transmutatur ab eo qui potentia in eum qui actu, non suscipiens quas quidem non habuit species, neque ex prima potentia transmutans, sed similis dormienti geometrae qui non novit tunc quod novit, sed habet quidem rationes, impeditur autem a cognitione quod quidem habet a somno et indiget auferente impediens (dico utique somnum), sic et intellectus indiget auferente impediens, iste autem est qui actu intellectus, aut qui doctrinativus aut qui universalis; impediens autem, quae ex connexione phantasiae absurdae opiniones quas purgans redargutionibus, notum facit inexistentem thesaurum; sensus autem ex prima potentia transmutatur suscipiens quas quidem non habuit species.

Secundam autem dubitationem solvens, simul ipsi consentit et ait neque esse quod tale dubitationem sed ad veritatem : secundum idem intellectum esse et intelligibile, et non falsum esse omne intelligibile intellectum existere, sed et verum et necessarium. Intelligibile autem quod proprie et actu intelligibile; actu autem intelligibile est quod penitus immateriale et separatum. Quae enim in sensibilibus species non proprie sunt intelligibiles, neque actu sed potentia solum; propter quod sunt intellectus ipso intellectu secundum se separato ente ab omni materia.

Attendere autem oportet qualiter et per haec evidenter separatam esse rationalem animam supponit et immaterialem, et propter hoc intellectum simul et intelligibile esse. Si autem separata ab omni materia, intellectus ens simul et intelligibile, palam quia et immortalis. Duo enim sunt modi corrumpentium: unus quidem qui compositum in ea ex quibus componitur dissolvit, secundum quem omnia corpora corrumpuntur ex materia et forma subsistentia; alius autem qui incorporea in subiecto aut corpore esse habentium; corrumpuntur enim et haec non in simplicia resoluta (non enim sunt composita), sed subiecto sibi inidoneo facto ad sustinendum ipsa, ex necessitate extinguitur eorum substantia, sicut quae in cera figura, consumpta ipsa. Quod igitur penitus separatum est a materia et incorporeum, hoc necesse et incorruptibile esse, secundum nullum modum eius quod est corrumpi naturam habens, neque corporum modum, incorporeum ens, neque incorporeorum, non in materia habens esse, sed separatum ens substantia ab omni materia et ipsum in se ipso subsistens. ⟨Quod autem⟩ intelligibilia separata a materia necesse est intellectus esse, palam ex his; si enim separatum ens non sit intellectus, neque intelliget, quare frustra erit inoperosum ens. Dictum est autem in ⟨prooemiis⟩ quia quaecumque substantiam separatam habent, haec omnino et operationem habebunt separatam, quare separata a materia intelligibilium et operationem habebunt separatam. Quae autem utique erit ipsorum operatio nisi intelligere? Non enim utique sentire vel aliqua alia operatio corporalis. Necesse ergo intelligibilia separata et intellectus esse.

429b 26 ADHUC SI INTELLIGIBILIS ET IPSE.

Secundam dubitationem per hoc exponit. Communiter autem legitur: dubitabit autem utique aliquis. Adhuc enim ait : dubitabit utique aliquis si intellectus simul et intelligibilis est, et si hoc, utrum secundum idem intellectus et intelligibile, aut secundum aliud.

429 b 27-30 AUT ENIM ALIIS INTELLECTUS INERIT, SI NON SECUNDUM ALIUD IPSE INTELLIGIBILIS, UNUM ALIQUID INTELLIGIBILE SPECIE; AUT MIXTUM ALIQUID HABEBIT, QUOD FACIT INTELLIGIBILEM IPSUM, SICUT ALIA.

Si non secundum aliud quidem, ait, intellectus, secundum aliud autem intelligibile, sed secundum idem, quoniam intelligibile secundum quod intelligibile unum aliquid est specie, et alia intelligibilia intellectus erunt; quod quidem inconveniens, sic enim et in inanimatis intellectus erit. Hoc autem «specie» pro ratione dixit; una enim ratio intelligibilium secundum quod intelligibile, etsi speciebus differunt. Si autem secundum aliud quidem intellectus, secundum aliud autem intelligibile, habebit aliquid in se ipso mixtum intellectus, secundum quod factus est intelligibile, et ita neque simplex neque immixtus, sed habens aliquid commune ad alia intelligibilia.

429 b 29-30 AUT PATI QUIDEM SECUNDUM COMMUNE ALIQUID, DIVISUM EST PRIUS.

Hic est solutio prioris dubitationis, quia aequivocum est «pati» quod ad corruptionem ducit et quod ad perfectionem. Dictum est autem de his in praecedenti libro. Ens igitur potentia intellectus quae quidem intelligibilia et factus actu, patietur utique ab ipsis, non ut corruptus sed ut perfectus; impassibilis igitur secundum alterum passionis significatum. Hoc autem divisum est prius potest dicere et ad illa nos remittens ubi dixit: commune aliquid habentia subiectum haec simul agentia contrapatiuntur. Quare non omnia agentia et patientia secundum commune aliquid agunt et patiuntur; neque enim quae a caelesti corpore patiuntur secundum commune aliquid patiuntur. Quare et intellectus si non contra agat, secundum commune aliquid patietur utique. Non mixtus ergo manebit utique. Potest hoc divisum est prius et illorum nos recordari quae de intellectu dicta sunt. Dictum est autem de ipso quod impassibilis sit et non patitur, ubi dixit quod non similis impassibilitas intellectivi et sensitivi. Ibi igitur, ait, «impassibilem» dicebamus, secundum commune significatum ipsius «pati» impassibile accipientes. Aequivoca igitur passione ente, et impassibile videlicet aequivocum. Est igitur et impassibilis secundum alterum significatum passionis, quod quidem est et proprie passio, et non impassibilis secundum reliquum intellectus, nullum ens actu intelligibilium, sed potentia omnia.

Et assimilat ipsum tabulae nullum habenti scriptum; sicut igitur in non scripta carta potentia sunt omnia quae possunt in ipsa scribi, propter idoneitatem ipsius, actu autem scribendorum nullum est antequam scribatur, ita et intellectus, ait, nullum est intelligibilium actu, potentia autem omnia. Et sicut scripturale quando inscribitur fit actu scripturale, non corrupta priori specie cartae, ita et intellectus qui fit actu intelligibilia nihil transmutatur a propria natura. Si enim transmutans ex potentia in actum intellectus pateretur aliquid et verteretur a propria natura, esset utique locum habens dubitatio. Nunc autem non inscripto scripturali assimilatus, palam quod ipse impassibilis permanet.

Attendere autem oportet in his quod animam rationalem Aristoteles non inscripto scripturali assimilans secundum primam potentialitatem (dico autem secundum idoneitatem) species intelligibilium imponit in anima et non, ut Plato, secundum habitum. Si autem hoc, non ergo praeviventem animam existimat sicut Plato, praeviva enim ens debebat utique secundum habitum habere rationes. Si autem non praeviva, principium ergo essendi accepit. Si autem incepit esse, necesse omnino secundum idem et finem habere; omne enim quod incipit secundum tempus, et finem habet secundum tempus. Quare non immortalis anima ex his ostenditur utique. Et aliter, si ex nunc dictis ostenditur omnis anima rationalis non ens praeviva, sed principium habet essendi, vult autem mundum Aristoteles aeternum esse, necesse est duorum alterum: aut immortales entes animas rationales, infinitas et esse et fieri, infinitum enim et praeteritum et futurum, aut si impossibile infinitum esse, mortales ipsas esse sicut et reliqua ; et aut in penitus nullo modo ens cedere, siquidem est incorporea, aut in materiam resolvi, et sic non erit incorporea sed corpus.

Sed ad hoc est illud dicere quod oportet ad totam intentionem Aristotelis et ad dicta ubique ab ipso de intellectu et nunc dicta diligenter et sententiose intelligere. Si enim per milia et saepe ostendimus, Aristotelica proponentes verba, quod separatam et immortalem esse velit rationalem animam Aristoteles, palam quia et si non inscripto scripturali ipsam assimilat hic, non secundum priorem potentialitatem habere ipsam species vult (ut dicitur sperma homo esse potentia). Sed quoniam in unoquoque potentiae significato latitudo aliqua consideratur (dicimus enim et primam materiam potentia hominem, tamen et elementa et sperma et omnia secundum priorem potentialitatem quae secundum idoneitatem consideratur, sed non similiter, sed hoc quidem propinquius rei, hoc autem remotius), sic autem et penes secundam potentialitatem, quae est secundum habitum, consideratur latitudo. Etenim dormiens geometra sic dicitur esse potentia et vigilans, sed propinquior actui vigilans, et assimilatur dormiens aut ebrius geometra ei qui omnino non habet habitum propter opprimi a somno aut ebrietate.

Sic igitur quamvis dicat animam assimilari non inscripto scripturali propter eam quae ex passionibus et cognitione oppressionem, videretur neque totaliter habere species. Hoc ait, et iam igitur scientem factum et ipsum adhuc potentia esse dicit; quando, enim ait, singula fit ut sciens, tunc dicitur qui secundum actum.

Quod igitur perpetuum ipsum et immortalem velit, manifeste quidem et prius et saepe dixit, et mox nunc separatum ab omni materia pronuntiat. Et post pauca rursum plane immortalem ipsum dicit. Sufficiunt autem et prius dicta, ubi dixit: de intellectu autem et speculativa potentia nondum manifestum, sed videtur animae genus alterum esse, et hoc solum contingit separari sicut perpetuum a corruptibili. Et consequenter autem ait quod sicut sol colores potentia entes colores in nocte, facit actu colores, ita et qui secundum actum intellectus, scilicet qui doctrinativus et qui divinus, potentia intellectum facit actu intellectum. Ex ipso igitur exemplo palam est Philosophi intentio: sicut enim sol oriens non hypostasim coloribus exhibet, sed subsistentes et immanifestos entes facit evidentes, et neque colores facit (etenim nocte nihil minus erant colores), sed visibiles facit, sic videlicet et qui actu intellectus perficit eum qui potentia et ducit in actum, non imponens in ipso non entes species, sed immanifestas entes et occultas propter id quod a nativitate nubilum, elucidans: et hoc ait primam potentialitatem. Differt enim videlicet qui in nubilo ens geometra, aut qui occupatus, tamen habens in habitu, aut dormiens, a nihil horum habente. Non exercens autem habitum, hic quidem enim et habitum et actum occultatum habet et non est in ipso operari, hic autem quando vult operatur, a nullo impeditus. Assimilatur intellectus in generatione proveniens dormienti aut alienato.

430 a 2-3 ET IPSE AUTEM INTELLIGIBILIS EST, SICUT INTELLIGIBILIA.

Ad solutionem secundae dubitationis transit, scilicet qualiter intellectus se ipsum intelligit. Aut enim secundum aliud et non simplex neque sine mixtura, aut secundum idem et sic omnia intelligibilia erunt intellectus. Solvit autem hoc sicut nos iam prius diximus. Quia secundum idem intellectus est et intelligibile, et quia omne quod proprie et actu intelligibile et intellectus est; quod tamen potentia intelligibile non est idem intellectui, quoniam neque proprie neque actu intelligibile.

430a 4-5 SCIENTIA ENIM SPECULATIVA ET QUOD SIC SCIBILE IDEM EST.

Hoc est intellectus speculans et quod sic scibile (hoc est quod proprie et actu intelligibile) convertuntur. Et aliter hoc dixit ad probationem huius, quia quod sine materia intelligibile mox et intellectus est, quod autem sine materia intelligibile, actu est intelligibile, et sic secundum actum.

Scientia autem quae speculativa (hoc autem ad contradistinctionem scientiae quae circa agibilia, quae est prudentia) idem ergo sic scibilibus, hoc est speculativis. Quid enim aliud est scientia quam theoremata? Haec autem sunt et scibilia; non enim utique quae extra iacent; circuli enim intellectus, non sensibilis circulus scibile. Si autem hoc, est autem scientia quidem intelligentia quaedam et intellectus, scibilia autem intelligibilia: idem ergo quod secundum actum intelligibile et immateriale intellectui.

430 a 5-6 EIUS AUTEM QUOD EST NON SEMPER INTELLIGERE HUNC, CAUSA CONSIDERANDA.

Intermedie Aristoteles alterum problema proponit. Si intellectus simul intellectus et intelligibile, propter quid non semper intelligit? Intelligibilia semper entia actu, quomodo non semper intelligit ? Et si idem intellectus et intelligibile, propter quid non semper se ipsum intelligit? Dubitatio quidem vel problema tale. Solutionem autem non, ut quidam putaverunt, praetermisit, sed posterius dicet, ut ostendemus cum ibi fuerimus. Nunc autem ad propositum redeamus.

430 a 6-7 IN HABENTIBUS AUTEM MATERIAM, POTENTIA SOLUM UNUMQUODQUE EST INTELLIGIBILIUM.

In materialibus, ait, etsi sint entes species, sed potentia hae sunt et non actu, hoc est intelligentia sola.

430 a 6-7 INTELLECTUS VERO SINE MATERIA POTENTIA .EST TALIUM, hoc est so intelligibilium. Quare si haec quidem materialia, haec autem sine materia, non idem est intellectus materialibus intelligibilibus. Sed si aliquid intelligibile est sine materia, hoc et intellectus existit. Plane igitur separatum ab omni materia intellectum pronuntiavit esse.

⟨CAPUT V⟩

430 a 10-14 QUONIAM AUTEM SICUT IN OMNI NATURA EST ALIQUID, HOC QUIDEM MATERIA UNICUIQUE GENERI (HOC AUTEM QUOD POTEST OMNIA ILLA), ALTERUM AUTEM QUOD CAUSA ET FACTIVUM, IN FACIENDO OMNIA (QUALE ARS AD MATERIAM SUSTINUIT), NECESSE ET IN ANIMA ESSE HAS DIFFERENTIAS.

Dictum est autem in quarto D e N a t u r a 1 i a u d i t u, quoniam apud antiquos de loco ideo dubitabatur, quod oportet talem assignare de loco rationem, cui omnia quae secundum propriam intelligentiam insunt assequuntur, et dubitationes quae feruntur circa ipsum solvantur, et causam nobis manifestam faciat propter quam antiqui de ipso erraverunt. Sic igitur et nos oportet tales expositiones assignare dictis praesentibus Aristotelis de eo qui actu intellectu, quae consonae quidem sint dictis ubique ab ipso de intellectu actu, et evenientes dubitationes solvantur, et causam nobis manifestam faciant propter quam quidam expositorum ipsius ad alienas expositiones abducti sunt. Quoniam igitur de intellectu nunc ipsi sermo, et quoniam proponit quae sibi videntur de tota rationali vita nobis tradere, videamus quod ait de ipsa. Dicit igitur quod est quidam potentia intellectus, et est quidam actu, et ait intellectum esse non mixtum, impassibilem, separatum, simplicem, animalem ab anima. In anima enim esse dicit potentia intellectum et eum qui actu, sicut et in unoquoque aliorum generum consideratur quod potentia et quod actu. Adhuc autem in facere omnia proportionare ipsum arti et lumini, quia sicut lumen colores potentia entes visibiles facit actu visibiles, et ars species quae in materia potentia sunt facit actu, ita et qui secundum actum intellectus perficit potentia intellectum et facit ipsum actu esse, esseque ipsum rebus eundem. His igitur ab Aristotele sic de intellectu disputatis, potentia quidem intellectum quod non aliquem alium dicat sed nostrum, omnes consone confitentur. Neque enim irrationalia habent hunc, nullatenus apta intelligere aliquid, neque genera superiora nobis, sine potentia existentia actu.

De actu autem intellectu altercantur et hi quidem aiunt quod actu intellectum dicit universalem, scilicet divinum et conditorem; non enim esse humanum intellectum essentia actum (est enim aliquando et potentia), neque omnia facere (non enim est factivus omnium noster intellectus), neque semper intelligere (siquidem aliquando potentia est). Sed perficitur, aiunt, qui in nobis potentia intellectus, ab universali et extrinseco intellectu ente actu.

Alii dicunt quod non universalem et conditorem hic dicit Aristoteles. Non enim utique animalem esse conditorem et divinum intellectum, sed esse alium quendam intellectum, demissiorem quidem illo, proxime autem suppositum nostro et irradiantem humanis nostris animabus et perficientem ipsas. Propter quod et animalem ipsum dicit proxime superstantem animabus, conditor autem universalior. Propter hoc enim, aiunt, ipsum lumini proportionalem dicit: sicut enim lumen medium habet ordinem inter causam luminis et ea quae illuminantur (procedens quidem a sole, illuminans autem alia), ita conditorem quidem et omnino perfectum intellectum proportionare soli, illuminatis autem nostrum intellectum. Esse autem tertium super nos quidem proxime ordinatum et perficere nostrum intellectum, inferiorem autem conditore et ad instar luminis, inde procedentem ad illuminationem nostram.

Alii dicunt quod horum quidem neutrum dicit: neque enim ereptum esse actu intellectum ab anima, siquidem ipse in anima dicit et eum qui potentia et eum qui actu esse, sed duos aiunt habere intellectus nostram animam, unum quidem actu, alterum autem potentia; et eum quidem qui potentia semper in anima entem, quandoque perfici ab actu intellectu, eum autem qui actu de foris ingredi. Huic autem opinioni praefuerunt quidam qui videbantur esse Platonici, Platone nusquam viso hoc opinari, sed isti deducti sunt ad talem suspicationem, quia Plato ait animam semper motam. Aiunt ergo isti quia, si est semper mota, palam quia semper oportet habere ipsam actu intellectum, ut sic sit semper mota; putaverunt enim «motus» nomen ad cognitionem referre Platonem. Non secundum cognitionem autem motum exprimit quia dicit ipsam semper motam, sed zoogonam potentiam ipsius per semper motum significat; semper enim vivificat.

Praeter has autem est quarta opinio et vera, quod de intellectu humano dicit hoc, qui idem existit ei qui potentia; dum perficitur enim qui potentia fit actu; quare qui potentia et qui actu unus et idem essentia, perfecto et imperfecto differentes. Quod quidem igitur non congruant quae dicuntur de actu intellectu, neque conditori intellectui, neque simpliciter alii alicui enti extra humanam animam, palam ex ipsis dictis.

Primum quidem igitur hoc ipsum quaerere si separatus intellectus, vel non, irrationale de conditore intellectu, tanquam utique dubium sit ne forte iste in subiecto corpore esse habeat. Sed neque de eo qui super animam intellectu proxime et illustrante in ipsam, hoc rationabiliter quaeritur; neque enim de ipso illo intellectu separato ente, rationabile quaerere si separabitur neque de illustratione ipsius; illustratio enim non separata. Qualiter autem utique de conditore intellectu congruet dicere ipsum de foris ingredi, et quia arti proportionatur et lumini? Qualiter etiam animalis dicitur? Adhuc autem ex definitione assignata de anima omni simpliciter est perspicere quod neque de conditore neque de alio altiori quam secundum nostrum dicit; non enim utique erit qui talis corporis organici endelichia. Et ex his autem quae hic dicuntur, manifestum hoc; ait enim : idem est quae secundum actum scientia rei; quae autem secundum potentiam, tempore prior in uno. Scientiam enim eum qui secundum actum intellectum dicit, quem ait eundem esse intelligibilibus, sicut et secundum actum sensum sensibilibus, potentia autem intellectum tempore ait priorem esse eo qui actu in homine. Irrationabile autem dicere illum intellectum tempore posteriorem, aut totaliter infieri in homine, aut illustrationem ipsius separatam et immortalem dicere; simul enim corrumpitur cum eo quod illustratur illustrator. Et aliter irrationabile, cum sit propositum de anima, derivare ab intentione sermonem et de divino intellectu et exempto putare ipsum disputare; theologi enim magis erat quod tale. Sed hoc quidem de conditore intellectu rationabiliter utique dicetur, theologi enim de ipso disputare. Videbitur autem non incongruum esse praesenti negotio de aliquo proxime super nos intellectu disputare, siquidem de omni anima sermo agitur. Quod autem neque de tali intellectu erit itaque quod dicitur, palam hinc: necesse enim talem intellectum aut partem nostri esse, aut non esse partem, sed extrinsecus separatum a nostra substantia. Siquidem igitur pars nostri sit, quoniam hunc essentia dicit esse actum, palam quia habemus quandam talem partem quae nata semper intelligere, et si hoc, propter quid non semper intelligimus? Neque enim omnes homines secundum intellectum operantur, neque semper sed aliquando; neque enim pueri entes, neque in alienationibus 95 et somnis.

Si quis autem dicat quod intelligimus quidem semper, non perpendimus autem hoc ipsum, primo quidem impossibile hoc dicere; non contingit enim intelligere non perpendentem quia intelligit; aliter quia neque qui ad summum pervenerunt virtutis et secundum intellectum operantes, hunc semper adipiscuntur. Equidem si aetas impedimentum fiat ei quod est perpendere, aut passiones, oportebat a passionibus separatos perpendere semper motum [passionum] intelligentiae. Nune autem non perpendunt. Non ergo contingit talem intellectum partem nostri esse.

Quod autem neque si extra nos sit, congruent ipsi quae dicuntur ab Aristotele, palam; dicit enim potentia intellectum, omnia esse potentia quaecumque est actu qui secundum actum intellectus, et dum perficitur qui potentia fieri actu. Quando enim, ait, singula fit ut sciens, dicitur qui secundum actum intellectus. Impossibile autem est nostrum intellectum fieri aliquando quod quidem est qui separatus a nobis; substantiam enim transilire et altioribus ipsum adesse impossibilium est; quaelibet enim substantia affectibilem habet et perfectionem. Sicut igitur irrationalis anima nunquam fiet eiusdem dignitatis cum rationali, ita neque noster intellectus his quae supra ipsum generibus exaequabitur utique. Quare neque de aliquo alio intellectu super nos erit utique dicens Aristoteles.

Quod autem et qui dicunt duos esse intellectus in nobis, hunc quidem actu, hunc autem potentia, irrationalia dicunt, per eadem rursum manifestum; si enim est in nobis qui semper actu intellectus, semper nos oportebat secundum intellectum operari; qui enim actu intellectus per operari dicitur actu intellectus. Nunc autem neque omnes homines intellectualiter operantur, neque pueri entes, neque in somnis, neque in alienationibus. Quod quidem neque una trium harum opinionum consona sit his quae dicuntur ab Aristotele, manifestum. Neque enim alibi neque usquam videtur memorans alicuius alterius intellectus extra humanas animas perficientis nostrum intellectum aut totaliter infectum in nobis.

Videtur igitur ex his quae dicuntur, quarta opinio vera esse, quod eundem intellectum et potentia esse dicit et actu, ab eo qui potentia in eum qui actu transmutatum et ductum in actum ab alio intellectu et ipso ente in humana anima, scilicet in ea quae doctoris et ipso videlicet ex potentia aliquando in actum ducto. Scire enim oportet quomodo his consonant et quae ab ipso dicuntur. Sicut enim, ait, in unaquaque naturalium rerum est hoc quidem aliquid materiae obtinens rationem et omnia fiens, aliud autem faciens, ita et in anima. Si igitur potentia intellectus fit actu intellectus, oportet ipsum quidem materiae rationem habere, ducentem autem ipsum ad actum factivum ipsum esse. Si igitur in naturalibus factiva causa et ipsa prius ens potentia posterius actu facta est; quod enim potentia homo ab actu homine ducitur in actum ; fuit autem et ipse prius potentia, et ab alio actu ente ductus fuit in actum. Similiter autem et in aliis: vitis enim vitem generat; suscipiens enim in se ipsa planta talem materiam aliquam forte quae erat potentia planta, facit ipsam actu plantam. Quare et qui actu intellectus qui perficit eum qui in nobis potentia intellectum et ducens ipsum in actum, et ipse potentia erat prius intellectus, et ab alio actu ente ductus fuit in actum. Et qui actu ergo intellectus, siquidem prius potentia erat, animae erat et ipse, et unius speciei cum potentia. Quando et potentia intellectum eundem esse dicit ei qui actu, tempore solum differentem (tempore enim qui sciens insciente prior, non substantia) et cum dixisset in praecedentibus quia quando intellectus singula fit, hoc est quando suscipit species sensibilium, ut se habet in sciente, tunc qui secundum actum fit, significavit quod qui dicitur actu intellectus idem erat et prius potentia.

Quod autem nostrum intellectum hunc ait et non mixtum esse et purum et separatum et immortalem, palam et ex prius dictis. Haec enim non solum dixit de ipso, sed et ostendit. Cum dixisset enim superius quod neque secundum modum corporum mixtus est corpori (qualis enim quis esset, ait, vel calidus vel frigidus), neque secundum modum incorporeorum, quoniam organo utique indigeret. Qualem autem partem, ait, aut qualiter intellectus contineret, difficile etiam fingere. Et nusquam utique de aliquo alio meliori intellectu haec utique digit et minime de conditore. Quod autem et impassibilis in multis locis dixit: maxime enim utique, ait, corrumperetur ab ea quae in senectute imbecillitate; et iterum: impassibilis oportet ergo esse; et iterum: quod autem non similis impassibilitas sensitivi et intellectivi. Et quod autem «separatus» dixit, sensibile quidem enim, ait, non sine corpore, intellectus autem separatus. Et in quinto autem negotii quod dicitur M e t a p h y s i c a, cum dixisset quod sunt rerum praeexistentes simplices quaedam species et perpetuae, infert quod oportet quaerere ne forte et in his quae hic rebus sint aliquae separatae et perpetuae; in quibusdam enim, ait, nihil prohibet esse aliquid tale. Si enim et post separationem, ait, permanet, considerandum, puta si anima talis, non omnis sed intellectus, omnem enim impossibile forte. Haec autem omnia de nullo alio congruet dicere quam de nostro intellectu. Qualiter autem utique de alio aliquo super nos diceret hoc: «si autem post mortem permanet aliquid»? Quare eundem ait potentia esse et actu intellectum natura, tempore autem solum differentem. Duci autem ad actum dicit eum qui potentia ab alio quidem animae actu ente, individuo autem solo, non substantia differente.

Sed sicut haec dicimus, probantes quia non alium aliquem dicit actu intellectum Aristoteles, sed nostrum, ita et qui ad haec contradicunt, alios textus nobis proponunt ex quibus et in suspicationem hanc adducti sunt, quod divinum et conditorem intellectum dicat Aristoteles. Quomodo enim utique, dicunt, si de nostro intellectu disputaret, diceret ipsum omnia facere, et semper intelligere, et substantia esse actum? Non enim noster intellectus neque substantia est actus, neque multo magis omnia facit, sed neque semper intelligit. Haec enim divino et conditori congruunt. Dicimus igitur nos quod et haec nostro intellectui congruunt, et de ipso dicta sunt. Sic enim ait actu intellectum omnia facere, sicut ait potentia intellectum omnia fieri. Sicut igitur potentia intellectum dicens omnia fieri, non hoc dicit quod et caelum fiat, et angeli et deus et reliqua, sed quod omnium species suscipit et intelligit omnia quaecumque natus est talis intellectus intelligere, ita et actu intellectum dicens omnia facere, non hoc dicit quod producit omnium substantiam, sed quod potentia intellectum facit omnium susceptivum fieri.

Impossibile autem et sic dicere ipsum omnia facere ut et Alexandro videtur le «omnia» non de omnibus intelligibilibus intelligentibus nobis; sunt enim quaedam et per se et propria natura intelligibilia quae quidem sunt etiam intellectus. Sed omnia facit: facit autem videlicet intelligibilia quaecumque propria natura non entia intelligibilia, materiales dico species. Si non ergo, potentia intelligibilia separat intelligentia a materia et actu facit intelligibilia.

Haec autem dicimus non quod Aristoteles nesciret universalem et conditorem intellectum (novit enim quomodo est et ipse eminentem habens essentiam, et perficit ipse nostrum intellectum), sed ita iste perficit nostrum, ut et sol dicitur generare hominem secundum eminentem et incoordinatam causam.

⟨...⟩ semper intelligere, ubi ait sed non quandoque quidem intelligit, quandoque autem non intelligit, neque hoc ⟨...⟩ Quid enim ait : idem autem est quae secundum actum scientia rei, quae autem secundum potentiam, tempore prior est in uno? In uno enim et eodem individuo, imperfectum praecedit perfectum tempore. Natura enim perfecta praecedunt imperfecta; prius enim natura producens eo quod producitur, et eo quod perficitur perfectum. Totaliter autem, ait, neque tempore, hoc est, in uno quidem praecedit imperfectum perfectum. Si autem ad omne quis aspexerit et ad totum mundum, neque tempore quod potentia praecedit id quod actu; sunt enim in universo mundo semper et actu intellectus et potentia. Sicut enim non aliquando quidem solum erant potentia homines, posterius autem facti sunt actu, sic et intellectus semper sunt et potentia et actu. Quoniam igitur in universo, neque tempore quod potentia praecedit id quod actu, propter hoc non aliquando quidem intelligit, aliquando autem non intelligit sicut in uno, sed semper intelligit (sunt enim in universo semper actu intellectus). Quare non ad omne et ad susceptaculum animarum in universo dictum est: semper intelligit, non etiam quod unusquisque semper intelligit.

At vero et si substantia actum dicit humanum intellectum, non mentitur. Unumquemque enim characterizat, et in hoc esse habet, non ex eo quod potentia aliquid esse, sed ex eo quod secundum actum (actum illud esse quod aptum natum est), puta esse et substantiam habet homo non in idoneitate secundum quam potest esse homo, puta secundum sperma et menstruum, sed secundum speciem secundum quam iam factus est homo; honorabilior enim actus quam potentia. Unumquodque autem characterizatur et esse habet secundum honorabilius eorum quae in ipso. Habet igitur homo in se ipso et rationalem et irrationalem potentiam, sed characterizatur homo non secundum deterius (dico autem secundum irrationalem; sic enim nihil ab aliis irrationabilibus differret), sed secundum dignius (dico autem rationale) et dicimus substantiam hominis rationalem esse. Et compositorum omnium ex materia et specie entium, non secundum materiam, sed secundum speciem unumquodque characterizatur.

Dicens igitur intellectum substantia actum esse, nihil aliud dicit quam quod characterizatur intellectus et substantiam habet. Sicut enim unaquaeque rerum secundum id quod in se ipsa summum, hoc est secundum actum sui ipsius (quandoque quidem ens potentia, quandoque autem actu), characterizationem maxime habet suae substantiae, sicut et alia omnia, non potentiam sed actum. Hoc ipsum autem plane et ipsa Philosophi verba insinuant; et iste enim ait: intellectus separatus est et impassibilis et non mixtus, essentia ens actus. Semper enim honorabilius est faciens patiente, et principium quam materia. Propter hoc, ait, dixi intellectum actum esse et non potentiam, quia omnia ex honorabiliori quod in ipsis characterizantur. Si autem factivum passivo honorabilius est (est autem passivum quidem potentia quae proportionatur materiae, factivum autem actus, id est species), propter hoc igitur substantiam intellectus secundum actum, non secundum potentiam, characterizavimus. Quare non hoc dicit quod autoenergia, id est ipse actus, sit substantia intellectus tanquam semper operante ipso, sed quia secundum actum substantia ipsius characterizatur. Sic enim et Plato de anima humana considerare instituit. Aiunt enim: videmur ipsam hic considerasse, sicut qui maritimum Glaucum considerant, non ipsam substantiam ipsius videntes, sed adnata ipsi habitui extrinsecus. Sic igitur et animam hic cum adiacentibus passionibus videntes, merito discredimus immortalitati ipsius. Si igitur velimus cognoscere quia est immortalis, denudantes ipsam a circumpositis passionibus, ira scilicet et concupiscentia, consideremus ipsam secundum se, et quae appetat et quae attingat, et ita sciemus quia immortalis est, si enim omnino separatas et immateriales species attingat. Impossibile autem hoc facere ipsam nullam communionem habentem ad haec. Quod enim inseparabile est a corpore et substantia et operatione, omnino separata qualiter attingere utique poterit? Cum subiecto enim operatur; corpus enim attingere omnino separata impossibile est. Si igitur ipsa attingit anima, necessitas ab omni corpore ipsam esse separatam. Huic autem mox sequitur et immortalem esse. Neque enim ut corpus corrumpetur utique incorporea existens ex multo astante, sed quia neque sensum corpus contingere esse ostensum est ; neque etiam ut quae in subiectis corporibus corrumpetur, separatamque substantiam ab omni corpore habens. Quare et Plato, secundum summas animae operationes substantiam ipsius characterizari instituit, cum et Aristoteles nunc consequentia pronuntians substantia actum esse intellectum ait.

Quoniam autem sicut in omni natura est aliquid, hoc quidem materia unicuique generi, hoc autem quod omnia illa potentia. «Naturam» vocat non simpliciter omnia naturalia significans (non enim utique est et in caelestibus, hoc quidem aliquid potentia, hoc autem actu), sed «naturam» intelligendum eam quae est in generabilibus et corruptibilibus; sensus autem litterae talis: sicut, ait, in omnibus naturalibus rebus secundum unumquodque genus, puta in sensitivo genere aut in plantativo aut in inanimato, est hoc quidem materia, hoc autem species (sed quod proportionale materiae et speciei); est autem materia quidem potentia omnes quas nata est suscipere species, similiter in naturalibus et artificialibus; est enim ens potentia omnes quas natum est suscipere species, similiter et in aedificativa lignum, et in naturalibus animalis materia potentia est omnes quas natum est suscipere species; similiter et in planta.

Est autem aliquid et factiva causa in unoquoque, aut ars aut natura. Necesse, ait, et in anima eadem haec existere, et esse aliquem quidem materialem intellectum aut ut proportionalem materiae, qui est qui potentia intellectus, «potentia» vocatus eo quod fiat omnes species quas natus est suscipere; fieri autem, ut saepe diximus, eo quod suscipiat ipsorum species et intelligat ipsas. Esse autem aliquem et factivum intellectum qui eum qui potentia omnia perficit et facit hunc esse quod et aptus natus est. In anima autem, non in eadem secundum numerum, sed in eadem secundum speciem. Propter quid autem necesse est, ut se habet in naturalibus, sic se habere et in anima ? Quia non intransmutabilis secundum semel neque anima ; transmutatur enim secundum actum etsi non secundum naturam, et naturali rei, scilicet corpori, coordinatur. Quare haec omnia utique naturalia comprehendit et ipsa caelestia; transmutantur enim et illa secundum locum, et sol in ariete existens, potentia est in tauro, et est factivum aliquid, scilicet natura movens.

Alterum autem quod causa et factivum, eo quod faciat omnia, velut ars ad materiam sustinuit. «Alterum» ad materiam dictum est: est enim, ait, in unoquoque genere naturalium, hoc quidem aliquid materia, hoc autem causa. Qualis autem causa? Factiva, ait, et exemplum horum proponit: velut, ait, ars ad materiam sustinuit. Ars enim in omnia facere dicetur utique causa, materia autem in omnia fieri. Fit autem omnia materia ut apta nata est, non substantiam vertens, velut lignum quando fit securis, sed speciem suscipiens, et ars autem et natura faciens, ab eo quod potentia processit in actum. Quare et ex exemplis palam quia et actu intellectum ex eo qui potentia vult procedere in actum ; propter quod autem non dixit «velut ars ad artificiale sustinuit», sed ad «materiam», sed hoc quidem hypotelesma, hoc autem subiectum.

430 a 14-15 HOC QUIDEM TALE IN OMNIA FIERI, HOC AUTEM IN OMNIA FACERE.

Est, ait, in anima quidem talis intellectus proportionalis materiae in omnia fieri; hic autem proportionalis speciei et actui in omnia facere, quaecumque sit potentia.

Si autem aliquis dicat quod non necesse eum qui in nobis potentia intellectum perfici ab eo qui in doctore actu intellectu (saepe enim et a nobis ipsis multa invenimus), dicendum quia et si a nobis ipsis inveniamus, tamen principia et habitum a doctore accipimus. Cum autem acceperit principium qui in nobis potentia intellectus, nullum inconveniens et se ipsum ad aliqua perficere; habens enim universales rationes eas quae a doctore ex illis et alias a se ipso producere potest. Etenim eorum quae in terra nascuntur, haec quidem indigent et continua cura hominum et circulatione universi, haec autem ab universali providentia sola fiunt, ut herbae quae sponte nascuntur.

430 a 15-17 UT HABITUS QUIDEM, VELUT LUMEN; MODO ENIM QUODAM ET LUMEN FACIT POTENTIA COLORES ACTU COLORES.

Habitui proportionari ait actu intellectum, et hinc autem palam quia non de divino dicit, sed de nostro. Non enim dixit habitui proportionari divinum intellectum neque habitum esse, sed autothen, ut in libro P e r i H e r m e n e i a s dictum est, sine potentia actus est. Deinde habitus proponit exemplum lumen: sicut enim, ait, lumen potentia visibilia facit actu visibilia (colores enim dixit pro visibilia, quamvis enim in tenebris sint colores, actu sunt colores, visibiles autem potentia), sic et qui actu intellectus eum qui potentia producit in actum. Et hinc etiam palam, quia non de conditore intellectu dicit; lumen quidem enim non existentiam coloribus exhibet, sed solum videri. Conditor vero intellectus non sic facit omnia, sed ipsum esse et substantiam his quae ab ipso fiunt, tradit. Quare nostro intellectui haec congruent magis qui omnia facit non substantiam ipsorum producens, sed potentia intelligibilia actu faciens intelligibilia, sicut dictum est. Et utique si intellectum conditorem in his diceret, rationabilius utique ipsum magis soli assimilaret, non lumini; sicut enim sol producit lumen et condit sibi esse, sic et conditor intellectus actu intellectum producit, a quo potentia intelligibilia fiunt actu intelligibilia, ut a lumine potentia visibilia actu visibilia. His autem verbis attendunt qui dicta Platonis extollunt, ad concordiam sibi Aristotelem reducentes. Videbantur enim in prioribus secundum primam potentialitatem species in intellectu potentia reponere, non inscripto scripturali ipsum assimilans. Si igitur hoc ait quod sicut se habet lumen ad colores, sic qui actu ad eum qui potentia, lumen autem non facit non entes colores, sed non apparentes in manifestum ducit, ita videlicet et qui actu intellectus in eo qui potentia non producit species non entes, sed occultas manifestat.

430 a 17 ET ISTE INTELLECTUS SEPARATUS ET NON MIXTUS ET IMPASSIBILIS.

«Iste» dixit, non eum qui actu significans ad contradistinctionem eius qui potentia, sed universaliter qui in anima, qui ab eo qui potentia fit actu. Simul utrumque igitur dicit separatum, ut supra dixit.

430 a 18 SUBSTANTIA ENS ACTUS.

Qui simul uterque, ait, intellectus, qui est etiam idem, solum tempore differens, ut iam dixit, maxime characterizatam habet substantiam sui ipsius actu: unumquodque ex honorabiliori characterizatur. Quando quidem igitur potentia est, materiae proportionatur et patitur; quando autem iam operatur tunc species est, factivum non passivum. Unumquodque enim secundum speciem quae quidem est factiva in materia, non secundum passivum, scilicet materiam, characterizatur. Quia igitur quod substantia actum esse non hoc ait quod aliqui putaverunt, quod nunquam esse in potentia, propter quod et ad alterum intellectum quae dicuntur diverterunt, sed quia substantiam sui ipsius habet characterizatam non secundum id quod potentia, sed secundum id quod actu, sicut et alia omnia. Manifestat «enim» coniunctio causalis ens, ut enim utique hoc cum dixisset per hoc: substantia ens actus, quia substantiam habet characterizatam, sed secundum id quod actu. Huius enim causam adiungit, dicens:

430 a 18-19 SEMPER ENIM HONORABILIUS EST FACIENS PATIENTE ET PRINCIPIUM MATERIA.

Si igitur oportet secundum id quod in unaquaque substantia honorabilius uniuscuiusque substantiam characterizari, honorabilius autem quod actu quam quod potentia, et intellectus ergo nostri substantia, non secundum id quod potentia, sed secundum id quod actu characterizabitur. Principium autem ait aut formale aut factivum. Possibile enim utrumque: formale quidem ut ad id quod perficitur et fit actu: assumit enim tunc propriam speciem, quando operatur vel actuatur; factivum autem ut ad docentem: qui enim in doctore secundum actum intellectus factivus est eius qui in discipulo, ex eo qui secundum potentiam ad actum transmutante.

430 a 19-21 IDEM AUTEM EST QUAE SECUNDUM ACTUM SCIENTIA REI; QUAE AUTEM SECUNDUM POTENTIAM, TEMPORE PRIOR EST IN UNO. TOTALITER AUTEM NEQUE TEMPORE.

«Secundum actum scientia » dicit autem intellectum, «rei» autem, scilicet secundum actum intelligibili. Si enim scientia secundum actum est acceptio intelligibilium specierum, non aliud aliquid est scientia secundum actum quam actuatum theorema. Bene ergo dixit secundum actum scientiam eandem esse rei, sicut igitur et sensum et secundum actum dicebat esse eundem sensibili; non enim aliquid aliud erat secundum actum sensus quam acceptio sensibilis speciei. Quae autem secundum potentiam ait scientia, hoc est qui potentia intellectus tempore est prior ea quae secundum actum, sed non simpliciter tem.pore prior, sed in uno et eodem homine. Ubi enim ambo sunt, scilicet potentia et actus, in hoc prior potentia tempore, simpliciter autem non prior tempore ait. Non enim licitum est ab imperfecto inchoari res, sed semper quidem natura est in omni et quod potentia et quod actu. Natura tamen quod actu eo quod potentia prius, sique activum eius quod potentia quod actu, tempore autem neutrum altero prius simpliciter, sed in uno et eodem quod potentia prius. Non enim utique quis dicet quod in cataclysmo omnes quidem scientes perierunt; salvati sunt autem aliquando aut econtra (ficticium enim quod tale), sed semper sunt in omni et qui potentia scientes, et qui hoc perficientes.

430a 22 SED NON QUANDOQUE QUIDEM INTELLIGIT, QUANDOQUE AUTEM NON INTELLIGIT.

Diversas in littera hac recipiunt scripturas. Dicentes quidem enim Aristotelem de conditore intellectu dicere, duas negationes suscipiunt. Aiunt enim quia conditor intellectus «non aliquando quidem intelligit, aliquando autem non intelligit», sed semper intelligit; quod quidem non congruit de intellectu hominis, non enim semper intelligit noster intellectus. Quicumque autem nostrum intellectum aiunt dicere Aristotelem, eiiciunt unam negationem, scilicet «non», et scribunt ita: «sed quandoque quidem intelligit, quandoque autem non intelligit» (potentia quidem enim ens non intelligit, actu autem intelligit).

Possibile autem et priori existente scriptura de humano rursum intellectu accipere sermonem. Si enim aspiciamus ad totam latitudinem animarum et non ad unum singularem, non utique dicemus quandoque quidem intelligere, quandoque autem non intelligere humanum intellectum, sed semper intelligere, secundum quod etiam dixit neque tempore priorem esse eum qui potentia eo qui actu.

430 a 22-23 SEPARATUS AUTEM EST HOC QUOD QUIDEM EST, ET HOC SOLUM IMMORTALE ET PERPETUUM.

Etsi intellectus, ait, connexus corpori habeat quandoque quidem quod potentia quandoque autem quod actu, sed cum separatus fuerit, illud solum est quod quidem est. Quod autem dicebatur esse substantia actus, quando autem separatus fuerit hoc solum est quod quidem et substantiam ipsius characterizat, dico autem solum actus, nullatenus autem potentia, et hoc solum, ait, immortale est et perpetuum. Rursum ad neutrum referens, dicit utique: morion (idest partem) de morio (idest parte); parte enim animae inchoans dixit. Propter hoc enim et tunc dicebam oportere notari quod neutrum nostrum intellectum, dico autem rationalem nostram substantiam nominavit. Evidenter igitur et ex his palam quod de humano intellectu disputat; non enim utique dixit de conditore et divino intellectu, quia separatus hoc solum est quod quidem est, tanquam illo quandoque quidem separato, quandoque autem non separato ente, hoc autem et hoc solum immortale et perpetuum, quomodo utique de illo dicetur ? Ad quid enim, contradistinguens illum, hoc ait, aut qualis de illo dubitatio quod sit ille perpetuus? Palam quia de intellectiva particula humanae animae hoc ait, ipsum contradistinguens ad reliquas, quia haec sola inter alias perpetua et immortalis. Evidenter utique et ex his solam rationalem animam immortalem novit Aristoteles, omnes autem alias partes animae mortales.

430a 23-24 NON MEMORAMUR AUTEM QUIA HOC QUIDEM IMPASSIBILE; PASSIVUS AUTEM INTELLECTUS CORRUPTIBILIS, ET SINE HOC NIHIL INTELLIGIT.

Dubitationis quam superius dubitavit solutionem hic induxit: dixit enim eius autem quod est non semper intelligere causa consideranda, et diximus quod non praetermisit solutionem, ut aliqui putaverunt, sed post multa ipsam assignat. Ecce igitur hic solutio illius dubitationis dicta est. Propter quid igitur, ait, non semper memoramur? Quia, ait, etsi impassibilis intellectus, et hac deberet non oblivisci, sed phantasia corruptibilis; hanc enim ait passivum intellectum, ut saepe dictum est. Quoniam igitur corruptibilis est phantasia, sine ipsa autem intellectus non intelligit, aut cooperante aut impediente, merito non semper intelligimus.

Huic autem: sine hac autem nihil intelligit subaudiendum: «ut in pluribus»; ut enim in pluribus cum phantasia sunt intellectus operationes, sine hac autem rarae. Et raro aut semel in tota vita his qui ascenderunt ad summum philosophiae, sine phantasia intellectus operatur. Propter raritatem igitur universaliter pronuntiavit quia sine phantasia nihil intelligit, haec quidem ut cooperante, ut in mathematibus, velut enim vehiculum in his intellectus est phantasia, et ad alia autem multa cooperatur; haec autem et ut impediente, ut in intelligibilibus et divinis theoriae : in speculatione enim horum detrahitur intellectus a phantasia, figuras et magnitudines phantasiante et non concedente sincere illa percipi. Quoniam igitur sine phantasia nihil intelligit, corruptibilis autem est haec, et propter hoc transmutabilis, et alias aliter se habens, propter hoc non semper intellectus intelligit, huic quidem coniugatus, non habens autem semper ipsam propriis motibus assequentem, sed contrahentem et impedientem.

Dubitabit utique quis merito quia si propter hoc non semper memoratur intellectus, quia intelligentia ipsi cum phantasia passibili ente, et hac patiente et abiiciente impressiones, quod oblivione fit, hoc quidem in quibus ut organo utitur intellectus phantasia, merito utique dicetur, velut mathematicorum aut sensibilium aut in sensibilibus habentium esse; in omnimode vero separatis propter quid assequitur oblivio? Si enim quae circa illa operationes ipsius secundum se sunt intellectus, phantasia non solum non conferente sibi sed et impediente, oportebit videlicet, semel acceptis speciebus illis ab intellectu, et in susceptione ipsorum facto, indelebilem habere notitiam, cum sit impassibilis. In sensibilibus vero speciebus, sicut vehiculo utens phantasia, ita sensibilium species cognoscebat ; merito igitur impressionibus ex phantasia apparentibus, propter passibilem esse ipsam, oblivio circa intellectum fit. In receptione autem separatarum specierum, ipso secundum se cognitionem ipsorum accipiente et ente impassibili, unde ipsi oblivio fit ?

Forte igitur et huius altero modo phantasia causa; sicut enim et descendenti complexio irrationalis vitae, sicut somnum ipsi et alienationem imponens, oblivionis universalis sibi facta est causa, ita nihil mirum et hic circumtrahens in se ipsum phantasiam, et universaliter ad vitam in corpore, particularem sibi oblivionem efficere, offuscantem ipsius puritatem et claritatem substantiae, quod quidem et in ebrietatibus accidit et circumstantiis talibus. Quare et hic phantasia huius causa fit; figurata enim aliene ex sensibilibus et sic ipsi obnubilans, a propria illocatione et cognitione exstare facit. Ne forte autem omnino in talem mitram venientibus ut non adhuc irrationalis vita contrahat intellectum ; immo e contrario, hanc sicut opadon bene scientem sequi ad illum et propter hoc etiam non phantastice intelligibilibus adhaerere potentibus, iam neque assequi oblivionem intelligibilium receptionem, nusquam adhuc intellectu ab irrationali vita et phantasia patiente.

Non memoramur autem quia hoc quidem impassibile; passivus autem intellectus corruptibilis, et sine hoc nihil intelligit. Istud sine hoc nihil intelligit quidam sic intelligunt quia eorum quae hic sunt sensibilium nihil sine phantasia intelligit, cointelligentes sensibilium specierum, et non est extra Aristotelis intellectum; in sequentibus enim, de operatione intellectus disputans quae fit circa sensibiles species, haec ait: Quoniam autem nihil est praeter magnitudines ut videtur sensibiles separatum, in aquis sensibilibus intelligibilia sunt, quae in abstractione dicuntur, et quaecumque sensibilium habitus et passiones. Et propter hoc non sentiens aliquid, nihil utique addiscet neque intelliget. Quando etiam speculatur, necesse simul phantasrna aliquod speculari. Manifeste igitur et in his intellectus circa sensibiles species theoriam cum phantasia dixit fieri; non enim simpliciter operationem intellectus.

⟨CAPUT VI⟩

430 a 26-28 INDIVISIBILIUM QUIDEM IGITUR INTELLIGENTIA IN HIS CIRCA QUAE NON EST FALSUM. IN QUIBUS AUTEM ET FALSUM ET VERUM COMPOSITIO IAM QUAEDAM CONCEPTUUM.

Postquam disputavit de intellectu quaecumque oportebat, et de ipso theoriam complesset, convertitur hic iam ad speculationem de intelligibilibus, et ostendit qualiter sunt intelligibilia et qualiter ipsa intelligit intellectus. Et aliter tria problemata de intellectu quaerere proposuit: unum quidem, qualiter differt a sensu; secundum autem, si separatus est intellectus; tertium, quomodo intelligit. Immoratus igitur sufficienter circa duo priora problemata, et ostenso quod diversus est intellectus a sensu et quod separatus, transit nunc ad tertium, dico autem quid sit modus intelligentiae intellectus et 5o qualiter intelligit intelligibilia.

Dico igitur quia intelligit quidem et simplices et compositas res : simplices quidem, puta punctus et termini propositionum; ex his enim, dico, terminis propositio componitur, ipsis incompositis entibus; composita autem ut ipsae propositiones. Sed sive simplicia sint quae intelliguntur sive composita, secundum hoc intelligit ipsa intellectus, secundum quod sunt simplex et indivisibile et unum. Est autem quod indivisibile quinque modis. Aut quod in terminis: indivisibiles enim in propositionibus termini; non enim dividuntur in simpliciores voces significativas. Ostensum est enim in libro P e r i H e r m e n e i a quia partes nominum et verborum nihil per se significant. Dicitur rursum indivisibile et quod continuum, tanquam habens unionem actu, potentia autem divisibilitatem habens, velut lignum non incisum, aut tempus. Dicitur autem indivisibile secundum speciem quae est in forma et quae in substantia; uniuscuiusque substantia habet indivisibilitatem: divisa enim corrumpitur totum, et forma similiter; non enim nata est unaquaeque partium divisa subsistere. Dicitur autem rursum indivisibile, signum et nunc, tanquam non habentia extensionem, neque incidi nata. Dicitur autem indivisibile, et quod vere indivisibile, dico autem intellectuales et divinas species, quae nullatenus habent potentialitatem, sed sunt actu sine potentia, propter quod neque potentia divisibilitatem habent.

Unumquodque igitur, ait, intelligibilium secundum indivisibilitatem quae in ipso intelligibilium intelligit intellectus: puta terminos intelligit intellectus secundum quod simplices, simplicibus autem entibus, non hoc quidem ipsorum in hoc tempore, hoc autem in hoc intelligit, sed simul et integre intelligit; et propositiones autem intelligit non secundum quod compositae, sed secundum quod unum aliquid significant; non enim ut hominem et album per partes intelligit, sed ut album hominem. Et propter hoc non solum ut indivisibile intelligit, sed et in indivisibili tempore; non enim in hac quidem parte temporis intelligit hominem, in hac autem album; sic enim utique ut divisibilia intelligeret, sed in toto in quo intelligit, totum simul intelligit.

Rursum et continua non secundum quod possunt dividi intelligit, sed secundum quod actu sunt indivisa, puta si intelligam Troianum bellum quod in tanto tempore factum fuit, non intelligo ipsum ana partem divisum et ex multis compositum, sed ut unum aliquid et continuum. Similiter et lineam intelligens, non secundum quod potest dividi in partes aut quia componitur ex tantis partibus ita ipsam intelligo, sed secundum quod una quaedam est et continua; si enim secundum partem ipsam intelligo non ut unam lineam intelligo, sed ut plures et quamlibet partem unam iterum lineam et indivisibilem. Quare ut indivisibile intelligo lineam et in indivisibili tempore; non incidente enim me lineam in intelligentia, sed integram simul totam ut unam intelligente, et tempus ex necessitate in quo intelligit ipsam, indivisibile erit. Si enim divisibile, condividetur sibi et linea; sic autem non ut unam lineam, sed ut plures videlicet intelligens ero.

Et in speciebus autem similiter, secundum quod indivisibilitas est in ipsis, intelligit ipsas intellectus; formam enim statuae ut unum aliquid et totum intelligit, quod ex omnibus partibus componitur. Quando enim ana partem intellexero, pedem aut manum aut oculum, non formam statuae intellexi sed unamquamque partium, ut totum aliquid et unum nisi secundum accidens. Nam unamquamque partium intelligendo, dicemur utique totum intellexisse, non secundum se autem ut unum ens, sed secundum accidens.

Punctum autem et nunc, indivisibilia entia intelligit videlicet indivisibile, non habentia autem existentiam per se, ipse ex abstractione continui intelligit ipsa, et intelligit ipsa negatione, quia non suscipiunt divisionem ut continua. Et alia autem quae non habent principalem existentiam, negatione oppositarum sibi specierum cognoscimus, puta malum negatione boni, et perversum negatione recti. Omnia enim haec negationes sunt accipientes nomina affirmationum. Quae autem vere indivisibilia, dico intellectuales species, vocata simplici adiectione cognoscit separate ab omni phantasia.

Indivisibilium quidem igitur intelligentia in his circa quae non est falsum. De indivisibili primum eo quod in terminis disserit. Indivisibilium igitur intelligentia, dicit, in his est circa quae falsum aut verum consistere non potest. Talia autem simplicia et incomposita nomina, dico autem termini. Si enim dixero «homo» millesies aut quodcumque aliud, neque verum neque falsum significavi: circa compositionem et divisionem verum et falsum, ut in P r a e d i c a m e n t i s dictum est. In compositione enim simplicium, quae compositio propria est intellectus, verum et falsum consideratur, quando compono et «Socratem» et «philosophum » aut «iniustum»: in primo quidem enim veritas, in secundo autem falsitas consideratur. Assimilat autem compositionem simplicium conceptuum dictis ab Empedocle de compositione animalium: etenim ille unamquamque partium animalium prius constituens in se ipsa, compositione harum facta ab amicitia, animalia facit. Sic igitur, ait, se habent et conceptus in quibus veritas et falsitas; simplicibus enim et seorsum entibus compositis ab intellectu, et sicut unum aliquid factis in compositione, hypostasim habent veritas et falsitas. Siquidem enim quod inest alicui ut inexistens opinatur, verum dicit; si autem non inest ut inexistens, mentitur. Similiter et in negationibus. Exemplum autem ponit commensurabile et diametrum, et incommensurabile et rursum diametrum. Siquidem enim simplicia dico, scilicet commensurabile aut incommensurabile aut diametrum, nihil neque verum neque falsum dico. Si autem composuero haec quia diameter commensurabilis est costae, palam quia falsum dixi; si autem quia incommensurabilis, veritatem. Indivisibilium quidem igitur intelligentia in his est circa quae non est falsum. Indivisibilium hic terminorum, ait, non sic autem intelligendum: non in terminis falsum, sicut in P r a e d i c a m e n t i s dictum est, quod quidem ipsae secundum se simplices voces neque veritatem habent neque falsitatem (circa compositionem autem et divisionem verum et falsum); ibi enim neque veritatem neque falsitatem simplices voces habere dicebatur. Hic autem falsitatem solum removit a terminis; quando enim intelligit terminos simplices secundum se intellectus, puta «hominem» aut «equum», tunc quidem talis veritatis susceptivus erat, dico autem eius quae in hypostasibus, falsitatis autem non adhuc per se. Naturaliter enim operans intellectus et species intelligens, mendacii non est susceptivus. Quando autem hominem si forte quinque capitum intelligit, phantasiae est quod tale, non intellectus ; intellectus enim intelligibile intelligit quale est, dico autem ipsas species rerum.

430a 31 b 1 SI AUTEM FACTORUM AUT FUTURORUM, TEMPUS COINTELLIGENS ET COMPONENS.

Quando ut entia componit intellectus, nihil hic de tempore cointelligit, sed illorum ipsorum nudorum compositionem facit, puta si componat «Alexandrum» et «album» et intelligat «Alexandrum album». Quando autem de factis aut de futuris (etenim in his veritas aut falsitas), hic et tempus cointelligit, quia factum fuit Troianum bellum in hoc tempore. Siquidem enim dicit quia heri factum fuit, mentitur; si autem quia in hoc tempore in quo et factum fuit, verum dicit. Similiter et de futuro, quia fiet eclipsis in hoc tempore.

In praesenti autem non cointelligit tempus, puta quia nunc neque tempus. Praesens autem nunc, hoc ergo est et quod dictum est in libro P e r i H e r m e n e i a s, aut simpliciter, aut secundum tempus. Et aliter quoniam rerum hae quidem semper eodem modo se habent, hae autem alias aliter, quaecumque et generationem et corruptionem suscipiunt, in habentibus quidem semper eodem modo, componens intellectus terminos nihil indiget cointelligere tempus, puta quia diameter incommensurabilis costae. Non enim nunc quidem sic, alias autem aliter; propter quod nihil indiget cointelligere tempus. Quod vero Socrates in Lykeio morabatur, heri quidem dicere falsum est; olim autem et quando exstitit, verum.

430 b 1-2 FALSUM ENIM IN COMPOSITIONE SEMPER.

Hoc supersaliendo legendum ad id quod superius: in quibus autem et falsum et verum, compositio iam quaedam conceptuum; falsum enim in compositione semper; non tanquam veritas non sit in compositione; dixit enim circa compositionem et divisionem verum esse et falsum. Adiiciet autem post pauca hoc ipsum, sed tanquam in simplicibus speciebus sola ente veritate, falsitate autem nullatenus. Qualiter autem in simplicibus sit veritas, ostendet infra.

430 b 2-3 ETENIM SI ALBUM NON ALBUM, NON ALBUM COMPOSUIT.

Quoniam dixit quia falsum in compositione semper (ut non aliquis dicat: et etiam si dicam quod non alba nix, falsum quidem dixit, compositio autem non est hoc, sed magis divisio), ait quod ipsum « non album» composuit nivi.

430 b 3-4 CONTINGIT AUTEM ET DIVISIONEM DICERE OMNIA.

Quoniam dixit quia et quod non album componitur nivi, et «omnia » compositionem dixit, etiam negationes (hoc enim «nix non alba» negatio); propter hoc ait quod sicut omnia compositionem diximus, ita contingit et divisionem dicere omnia. Omnis enim propositio dividitur in subiectum et praedicatum terminum, et aliter compositum omnino ex divisis compositum est; tales enim et propositiones ex terminis compositae. Si quidem igitur a compositis incipientes simplicia intelligamus, divisio est; si autem ex divisis compositum, compositio.

430b 4-5 SI IGITUR NON SOLUM FALSUM AUT VERUM QUIA ALBUS CLEON EST, SED ET QUIA ERAT AUT ERIT.

Quod quidem superius dixit, et nunc dicit, quia non solum in compositione terminorum verum est et falsum (puta quia Cleon albus est aut non albus), sed fit falsum et verum et penes tempus futurum et praeteritum, quando componitur terminis; si non factum ut factum, aut factum ut non factum dixero, et futurum aut ut non futurum, aut ut futurum.

430b 5-6 UNUM ITAQUE FACIENS, INTELLECTUS HOC UNUMQUODQUE

Componens, ait, divisa et vivificans ipsa, intellectus est; non enim alia aliqua pars animae. Unusquisque quidem enim terminus propriam habet substantiam, intellectus autem plures et divisas componens unum aliquid ex ipsis efficiens; adventicia enim in his unio naturalis, intellectu divisa uniente; divisis enim essentia, albo dico et homine, unit haec intellectus in intelligendo « album hominem ».

430b 6-8 INDIVISIBILE AUTEM, QUONIAM DUPLICITER, AUT POTENTIA AUT ACTU, NIHIL PROHIBET ⟨INTELLIGERE⟩ INDIVISIBILE, QUANDO INTELLIGIT LONGITUDINEM.

Ad secundum significatum indivisibilium transit. Potentia autem dicit indivisibile, quod secundum condivisam potentiam actu, sicut se habent termini. Isti enim potentia quidem sunt indivisibiles, ut componentes et facientes unum conceptum, actu autem divisi; et dispersae aquae potentia quidem sunt indivisae, possunt enim mixtae uniri, actu autem divisae.

Continuum autem, puta lignum aut lapis aut tempus, actu quidem indivisa, potentia autem in infinitum divisibilia; omnis enim magnitudo talis. Cum dixisset autem primo de eo quod in terminis indivisibili, nunc dicit de eo quod in longitudine indivisibili, quod quidem actu est indivisum, potentia autem divisibile. Et ait quod dupliciter indivisibili, quando intellectus intelligit longitudinem, nihil est prohibens ipsum intelligere longitudinem, non qua divisibile est potentia, sed qua indivisibile actu. Et propter hoc etiam tempus in quo intelligit longitudinem, quantumcumque sit, indivisibile est (sicut et longitudo) actu, potentia tamen divisibile. Consequentia autem litterae sic: quando intelligit longitudinem, nihil prohibet intelligere indivisibile. Indivisum enim est actu, et in tempore indivisibili intelligit ipsa.

430 b 10-11 NON IGITUR EST DICERE, IN DIMIDIO ALIQUID INTELLIGIT UTRUMQUE; NON ENIM EST, SI NON DIVIDITUR, SED AUT POTENTIA.

Quod indivisae magnitudinis intelligentia in indivisibili tempore fit palam, ait; non enim est dicere quod partem quidem magnitudinis in hac parte temporis intelleximus, partem autem in alia. Non enim est totius intelligentia talis, sed et si per diem permaneamus intelligentes magnitudinem aut quodcumque aliud ut totum, in tota totum intelligimus. Hoc autem accidit quia prima conceptuum perceptio in nunc fit. Sicut enim et species sine tempore in materia fiunt, species enim domus non prius provenit antequam extrema regula imponatur; si enim aliquid deficit non habebit speciem domus. Similiter neque vestimentum est antequam extrema apponatur sutura, non enim potest deficiens vestimenta operari. Et in naturalibus autem eadem ratio. Sicut igitur in generatione specierum, sic et in intelligentia accidit; sine tempore enim ipsa secundum primam adiectionem intellectus et in nunc intelligit. Quando enim intellexero quod trianguli tres anguli sunt aequales duobus rectis, in indivisibili adiectione intelligam; si enim in tempore, palam quia et in unaquaque parte temporis partem aliquam theorematis intellexi, sed non est dicere qualem partem in quali parte temporis intellexi. Quoniam igitur sine tempore prima intellectus adiectio fit, secundum quam primo intelligit unumquodque, propter hoc etsi in ampliori tempore pervenientem habuit intelligentiam, non qua potentia divisibile tempus est, sed qua actu indivisum, sic totum in toto intelligit, veluti in proposito exemplo. Intelligit enim continuum, puta stadium aliquod et nunquam habebit aliquis dicere quod tempus in quo stadium intellexit, secundum aliam quidem aliquam partem medietatem stadii intellexit, secundum aliam autem aliam medietatem; in toto enim totius intelligentia facta est. Quare qua indivisum est tempus, sic in ipso intelligentia facta est.

Deinde quoniam contingit intellectu, divisa magnitudine aliam quidem ipsius partem in aliquo tempore intelligere, aliam autem aliquam in alio, propter hoc ait: quando dividit intellectus longitudinem et unamquamque partium seorsum intelligit, mox quidem et tempus condividit. Ut enim continuum potentia quidem divisibile, actu autem indivisum, ita et tempus. Non adhuc tamen ut partes totius intelligit unamquamque partium, sed ut continuum et totum aliquod unumquodque. Quare rursum et tempus in quo unamquamque partium intelligit, continuum est et indivisum.

430 b 12-13 TUNC AUTEM VELUTI LONGITUDINES.

Tunc enim, ait, quando unamquamque partem tempore intelligimus, non adhuc intelligimus totum ut unam aliquam longitudinem et continuum, sed ut unamquamque partium totum quoddam, et ut multas longitudines, et non unum et unumquodque continuum. Tunc autem et tempus condividitur, et non unum est continuum, sed plura continua. Similiter enim habet longitudini et tempus secundum divisibile et indivisibile.

430 b 13-14 SI AUTEM UT EX AMBOBUS, ET IN TEMPORE QUOD IN AMBOBUS.

Hoc est, si autem intelleximus longitudinem ut unum aliquid ex ambabus partibus compositum, consequenter et tempus compositum esse et factum esse unum aliquid et continuum ex ambabus partibus suis compositum, et actu quidem indivisum sicut et magnitudinem, potentia autem divisibile.

430 b 14-15 QUOD AUTEM NON SECUNDUM QUANTUM INDIVISIBILE SED SPECIE, INTELLIGIT IN INDIVISIBILI TEMPORE ET INDIVISIBILI ANIMAE.

Tertium indivisibile significatum quod secundum speciem, quodque formale et quod substantiale intelligitur. Igitur et hoc ait secundum id quod in ipso indivisibile; sive enim formam dixeris ens in ipsa quod perfectum est et totalitas figurae, secundum quam intellectus intelligit formae totalitatem et impartibilem rationem sive essentiam, est in ipsa totalitas et communis substantiae ratio secundum quam omnes sumus homines. Et in quo autem tempore intelligit et in qua parte animae indivisibile hoc est; in indivisibili enim temporis omnia intelligit, hoc est in nunc, quod et ipsum est temporale; secundum hoc enim tempus dividitur. Si quae et sensus in indivisibili et in impartibili sentit, et animae autem similiter in indivisibili; non enim per corporale aliquod organum intelligit ut sensus, sed in ipso intellectu. Et sensus quidem enim in indivisibili iudicat sensibilia, ut ostensum est. Sed forte ad non per corporale organum intellectum iudicium facere, ad hoc obvians dixit: in indivisibili animae. Non enim sicut sensibilium passio facta in corpore, sic perceptibilis fit sensui, ita et intelligibilia in corpus operata, sic perceptibilia intellectui fiunt, sed in ipso impartibili animae quae ex intelligibilibus infiunt passiones, dico autem intellectum immediate sibi approximantia. Hoc autem non ut singulare in divisibilibus secundum speciem posuit, ut utique his singulariter indivisibili animae perceptibilibus entibus; commune enim hoc est in omnibus intelligibilibus, sicut et in indivisibili tempore etiam ipsa percipere, et quod qua indivisibilia est intelligere ipsa et non qua divisibilia. Sed quoniam non dixit hoc in primis, nunc ipsum apposuit.

Scribitur autem et: in divisibili tempore et divisibili animae. Si autem sic habeat scriptura, rursum intelligimus ipsum nunc. Quia autem non est nunc secundum se subsistere potens, sed semper in tempore continetur, quod est divisibile, propter hoc dixit «in divisibili», ad contradistinctionem immaterialium specierum quas secundum simplicem adiectionem intelligit extra omnem temporalem speciem.

Potest autem et «divisibile» nunc dicere, sicut terminum ens simul et principium. Similiter autem et «divisibili animae» non loco sed ratione, ut totam animae substantiam accipiamus quae dividitur in diversas potentias, rationales aut etiam irrationales.

430b 15-17 SECUNDUM ACCIDENS AUTEM ET NON QUA ILLA, DIVISIBILIA, QUO INTELLIGIT, ET IN QUO TEMPORE, SED QUA INDIVISIBILIA.

In quo intelligimus, ait, talia? Hoc est: secundum quam partem animae ipsa intelligimus, et in quo tempore? Secundum se quidem sunt indivisibilia, tale enim et nunc et intellectus aut anima; secundum accidens autem divisibilia. Eo enim quod nunc idem terminus est et principium, divisibile est; similiter et intellectus aut anima divisibilia sunt. Non qua illa divisibilia sunt, hoc est: species quae secundum formam et quae secundum essentiam. Sunt autem divisibiles species hae secundum se, sed non secundum accidens. Quae enim secundum formam species dividitur secundum se in narem et oculum et reliquas partes, et quod secundum essentiam in genus et proprias differentias, aliterque et in diversa individua divisibilis est. In pluribus enim habet esse et non est unus et communis homo, nisi meditatione et ex ablatione plurium intelligimus quod commune. Est igitur tota intentio quod tempus et intellectus secundum quod quidem species quas intelligit, dico autem materiales, divisibiles sunt. Sunt autem divisibiles secundum se (secundum hoc intellectus et tempus indivisibiles sunt, hoc est secundum se), secundum quod autem ille indivisibiles. Sunt autem indivisibiles secundum accidens, adventiciam habentes unionem et non essentialem. Secundum hoc intellectus et tempus divisibilia.

430 b 17-19 INEST AUTEM IN HIS ALIQUID INDIVISIBILE, SED FORTE NON SEPARABILE, QUOD FACIT UNUM TEMPUS ET LONGITUDINEM.

Quoniam dixit tempus in quo intelligit, indivisibile quidem secundum ipsum, divisibile autem secundum accidens, tempus autem nunc quasi inopinabile aliquid dixisset, quia omne tempus secundum se divisibile est in infinita et simpliciter omne continuum, dicit tanquam defendens, quod est aliquid et in tempore et in longitudine et simpliciter in omni continuo indivisibile, aliquid inexistens ipsis et inseparabile secundum quod et habet continuum quod sit unum. Hoc autem est in tempore quidem nunc, in longitudine autem punctus. Communes enim termini haec, ad quos quaelibet partium continui copulatur unita ab his. Nominant et impartibile nunc temporis, in quo quae secundum speciem indivisibilia intellectus intelligit, so quod est in tempore et inseparabile ab ipso et uniens ipsum. Eadem autem ratione et punctus longitudo utique dicetur non secundum se sed quia a longitudine inseparabilis est.

Et aliter autem exponunt praemissa loca. Intelligit enim, aiunt, species intellectus, aut ut materiales entes, aut separate ipsam substantiae rationem ipsarum. Quando quidem igitur intelligit ipsas ut materiales entes cum forma videlicet et figura aliqua, phantastica parte ut organo utens, sic ipsas intelligit. Haec igitur phantastica animae pars secundum se quidem est indivisibilis; neque enim, ut continua, loco dividitur neque ratione. Non enim differentes quae substantiae phantastici rationes neque in differentes rationes dividi potest, sicut alia quidem nutritivi ratio, alia autem generativi vel augmentativi. Est igitur secundum se indivisibile, secundum accidens autem divisibile. Ut enim album secundum accidens moveri dicitur, eo quod corpus movetur in quo est album, sic autem et phantasia secundum accidens dicetur divisibilis utique eo quod species quae fiunt in ipsa divisibile sint vel loco ut figurae, aut etiam ratione ut forma et si quid tale: alia enim ratio oculi, et alia naris et reliquorum. Quod autem secundum se indivisibilis phantasia sit, palam ex memoria et ex eo quod non confunduntur theorematum simulacra. Et quidem si in eodem scripturali duo theoremata scriberentur, confunduntur simulacra amborum. Quare secundum indivisibilitatem suam phantasia inconfusa simulacra conservat. Hac igitur phantasia secundum se existente quidem indivisibili, secundum accidens autem divisibili, species materiales cognoscit intellectus; abstractas tamen ipsarum rationes intellectus ipse secundum se intelligit sine phantasia; sine enim typo et magnitudine intelligit ipsas essentiales rationes ipsorum.

Ab hac autem utique expositione non dissonat scriptura quae dicit : in divisibili tempore et divisibili animae. Qualiter dixit tempus in quo intelligit divisibile, et qualiter partem animae subiunxit quia: secundum accidens et non sicut illa (hoc est species materiales quas intellegit). Hae quidem enim loco divisibiles erant et actu dividi possibiles ut magnitudines, hae aut ratione ut plantae, hoc quidem generativum et augmentativum et nutritivum, hae autem secundum ambo, út forma, puta quae hominis; loco enim distant partes vel aliam habent substantiae rationem. Secundum nullum igitur horum divisibilis est phantasia nisi solum secundum accidens, ut dictum est; sed neque tempus nisi potentia solum et secundum intellectum; continuum enim est et non intercisum, nostra autem meditatio est quae in annos et menses et dies et horas ipsum dividit. Non enim utique stabit aliquando sol, ut in partes dividatur tempus. Sed sicut omnis magnitudo divisibilis esse dicitur qua magnitudo est, non omnes autem actu divisae esse possunt, sed solum quae in generatione et corruptione (caelestia enim, puta sol nunquam utique actu dividetur, sic enim utique corrumpetur), sic utique et tempus quaquidem continuum est, divisibile est in semper divisibilia, actu tamen non dividitur, siquidem non contingit stare motum caelestium. Hoc autem: sed qua indivisibilia, iam diximus in priori expositione, ita et nunc. Si autem non tempus untelligimus quod proprie tempus, quia in continuo et indiviso secundum actum tempore intelligit, sed nunc tempus dicit. Diximus qualiter nunc esse divisibile sit intelligendum, quia út principium et finem.

Quod autem non secundum actum quantum indivisibile, sed specie, intelligit in indivisibili tempore et indivisibili animae. Haec verba Themistius exponit hoc modo. Indivisibilia enim specie pro non possibilia secundum speciem dividi, veluti hominem, et adhuc magis Socratem: hic quidem est in individua, non in species dividitur, hic autem non in individua, ipsum enim individuum est. Sed si hoc, non adhuc erit dicens qualiter et generaliora intelligit, animal puta aut substantiam, sed irrationale in individuas species includere sermonem. Specie igitur intelligendum indivisibilia entia, secundum quod species sunt. Species enim qua species est, non utique dividetur. Út enim continuum, simul cum divisum fuerit, non adhuc manet continuum, ita utique et species simul cum divisa fuerit, corrumpitur, út iam diximus. Hoc autem: in indivisibili tempore pro: nunc; hoc autem: et in indivisibili animae, hoc est indivisibili intelligentia, non enim dimidiumSocratis in dimidio intelligentiae novit, dimidium autem in reliquo. Non enim coextenditur huic voci «homo» continuitas conceptus, quoniam neque significatum huius vocis «homo» condistenditur syllabis nominis. Sed nomen quidem visibile, significatum autem ab ipso indivisibile.

Hoc autem: secundum accidens et non qua illa divisibilia et cetera sic exponitur. Quoniam enim qou intelligit noema, idest conceptum, intellexit, hoc utique erit dicens, ait, quia si quis contendat noema, idest conceptum, divisibile esse, esto secundum accidens posse dici divisibile, et non qua noema, et vox, per quam profert ista et intelligit divisibilia sunt, et qua indivisibiliaentia noemata partibilibus entibus vocibus congruunt. Propter partibilitatem enim vocum quibus congruunt, ipsa indivisibilia entia, secundum accidens dicuntur propter illa esse divisibilia.

Deinde, quoniam dixit quia propter illa sunt divisibilia quibus insunt ipsa indivisibilia entia, subiunxit propter hoc: inest enim et in his aliquid indivisibile quod fqcit unum tempus et longitudinem. Multa enim sunt quae per se indivisibilia entia, secundum accidens divisibilia fiunt, propter illa per quae cognoscuntur. Sic enim et terminum temporis in quo intelligit, dico autem nunc, secundum accidens dicemus utique divisibile, quia accidit tempori cuius est terminus, et per illud cognoscitur; si enim non esset quod in latitudine nunc, velut annus aut hora, neque utique impartibile nunc intelleximus. Huius autem causa quod in omnibus compositis simplex, non quidem secundum se possibile subsistere, neque enim significatum vocis est distendere, neque edicer possibile est sine voce, forte autem neque intelligere apud se ipsum, non alicui dictioni ad se ipsum adaptantem. Attamen hoc est quod partibilem entem dictionem impartibilem facit et divisibilem indivisibilem. Similiter et in longitudine signum, et in motu kinema, et in superficie aplates (scilicet linea), et in profunditate quod sine profunditate. Superficies autem facit ipsa unum.

430 b 20-21 PUNCTUS AUTEM ET OMNIS DIVISIO ET, QUOD SIC INDIVISIBILE, DECLARATUR SICUT PRIVATIO.

Quartam speciem indivisibilis exponit quod penes signum. Quod so sic igitur ait indivisibile, sicut est punctus, intelligit negatione. Est autem sic indivisibile linea, superficies, nunc: punctus quidem et nunc, quia sine magnitudine penitus, neque eam quae secundum longitudinem suscipientia divisionem; linea autem ut eam quae secundum latitudinem non suscipiens divisionem ; superficies autem eam quae secundum profundum. Divisionem autem vocavit haec: punctus enim ait et omnis divisio, quia penes haec fiunt divisiones magnitudinum; dividitur enim linea quidem secundum punctum, superficies autem secundum lineam, corpus autem secundum superficiem, et tempus secundum nunc. Omnis enim divisio secundum aliquid indivisibile fit. Omnia igitur haec ait, privatione et negatione intelligit intellectus; non enim est aliqua propria species ipsorum secundum quod est indivisibile, secundum quam intelligit ipsa in seipsis, sed privatione naturae horum in quibus sunt, intelligentia ipsorum fit. Propter quod et definitio ipsorum talis: signum enim est, cuius pars nulla est. Privatio est distensi secundum unam aliquam dimensionem et habentis etiam distensionem secundum aliam, ut lineae quidem definitio est longitudo sine latitudine, et superficiem similiter privatione profunditatis intelligimus. Quod autem habitus est perceptivum, hoc et privationis ipsius, ut dixit quando de sensibus loquebatur. Si igitur ⟨...⟩ et totaliter distensum intelligimus, palam quia negatione dimensionum privata ipsis intelliguntur; signum quidem et nunc negatione longitudinis, linea autem quia divisibilis est privatione latitudinis, similiter autem et superficies privatione profunditatis. Bene autem apposuit: quod sic indivisibile, quod enim ut species secundum se indivisibile intelligitur.

430b 21-23 ET SIMILIS RATIO IN ALIIS, QUOMODO MALUM COGNOSCIT AUT NIGRUM: EO ENIM QUOD CONTRARIUM ALIQUALITER COGNOSCIT.

«Aliis» dixit non habentibus existentiam secundum se; malum enim cognoscit privatione et negatione boni ; non enim speciem facit malum, sed est boni privatio. Nigrum autem pro tenebris accepit, sicut et poeta ait: nigrae mortis, nocti assimilatus. Vocant enim et tenebrosum et caliginosum nigrum, quia album quidem ad lumen magis, nigrum autem ad tenebras magis, ut visibilia. Unde et quae de longe apparent, et prope sunt ei quod est non videri, nigra apparent. Et haec igitur contrario, hoc est per esse et per habitum, cognoscit. Qui enim novit lumen, novit quod tenebrae sint huius privatio, et malum similiter boni. «Contrario» autem ait pro opposito. Hoc autem aliqualiter apposuit quia negatione habitus privationem cognoscit (non est autem privatio contrarium), aut quia non certa quae per negationem cognitio.

430b 23-24 OPORTET AUTEM POTENTIA ESSE QUOD COGNOSCIT ET INESSE IN IPSO.

Et superius nos docuit quia cognoscens potentia est quod quidem cognoscitur. Sensum enim potentia dixit esse quod quidem sensibile, fieri autem actu illud quando cognoscit ipsum, eo quod species in se ipso suscipiat. Oportet igitur idem hoc, ait, et in intellectu esse, et esse in intellectu potentia quae cognoscuntur ab ipso. Sed siquidem privationes absolute cognosceret, ex se ipsis adiacens et non secundum negationem habituum, revera potentia utique esset intellectus quod quidem illa, hoc est inexisterent in eo potentia, sicut et species entium habet in se ipso potentia. Si autem negatione specierum cognoscit privationes, quomodo utique dicemus potentia ipsum esse quod quidem privationes in inesse in eodem privationes? Aut sic insunt in intellectu privationes, út Alexandro videtur, eo qou possit aliquando intellectus et non operari. Non enim est semper motivus, corporalibus operationibus corporique complicatus, út in somnis et ebdietatibus et talibus. In non posse igitur operari et absentia operationis, privationum cognitio fit. Qui igitur potentia intellectus, ait, iste est qui potens est et privationum cognitionem habere. Semper enim quod potentia est, in privatione est huius quod potest. Quare, ait, qui essentia actus ens intellectus et nunquam ens potentia, iste privationum cognitionem non habebit; semper enim actu sunt in ipso species. Talis autem est, ait, prima causa, quam et dixit incorruptibilem esse. Hoc quidem Alexander.

Qoud quidem igitur ubique de nostro intellectu dixit, saepe diximus; quod autem neque verum otio cognoscere privationes manifestum; non enim utique et in somnis et in alienationibus quoniam otiatur intellectus, cognoscit utique specierum privationes, sed quia contrariorum aut etiam oppositorum una est scientia. Palam quia quando cognoscit lumen, novit et huius privationem; similiter et bonum et reliqua. Qualiter autem rationabile divinum intellectum et conditorem non cognoscere privationes? Etenim non habet ipsarum species; sed igitur rationabile si nos una scientia opposita cognoscimus, melius quam secundum nos cognoscere ipsum , quoniam et partialia cognoscit, quamvis non habeat in se ipso partialium species.

Quando dicitur intellectus potentia esse quod quidem intelligibilia, fieri autem actu quod quidem illa, quando ipsa intelligit, non hoc dicitur quod ipsa illa secundum substantiam dicatur noster intellectus, quod quidem saepe diximus. Non enim utique quando intelligit deum, ,deus fit, aut quando intelligit caelum aut terram, horum aliquid fit. Sed quoniam rationes omnium insunt in anima, meliorum quidem et eorum quae supra ipsam eikonice, deteriorum autem et eorum quae post ipsam exemplariter, quando rationes quae in ipsa actu producit , fit actu quod quidem dixi, aut exemplariter, acsi dicamus fieri imaginem Socratis quod quidem Socrates, aut eas quae in domificativa rationes quod quidem domum.

Non necessarium autem sic intelligere hoc, quod oportet in cognoscente esse quod cognoscitur, et quod oportet et quae secundum privationem cognoscuntur in intellectu esse; quoniam intellectus in se ipso habet omnia, secundum quod et fieri omnia dicitur, negatione earum quae in ipso specierum privationes ipsarum cognoscere. Eo enim quod non adaptetur quae in anima continui ratio signo, sic ipsum cognoscit et reliqua. Defective autem dictum est: opportunum enim et huic esse in ipso apponi «cognoscimus», hoc enim deficit.

430 b 24-26 SI AUTEM ALICUI NON EST CONTRARIUM TALIUM, IPSUM SE IPSUM COGNOSCIT, ET ACTU EST SEPARATUM.

Quintam speciem indivisibilium exponit quod secundum intellectualia dico et divinas species, quod et propriissime est indivisibile; non enim in hoc contrarietas quae secundum divisibilitatem neque actu neque potentia. Tales igitur species actu intelligibilia entia magis autoactus erunt utique et secundum actum intellectus ; quod enim actu intelligibile, ut in prioribus dictum est, simul et intellectus. Intellectus autem ens simul et intelligibile, ipse se ipsum intelligit: tales autem omnes separatae species et exaltatae et divinae. Et considera quomodo hic non dixit substantia actum esse tales species, sed sine potentia autoenergiam esse. Quare ibi quando dicebat substantia actum esse intellectum, de tota nostra rationali substantia erat sermo, dico autem de potentia intellectu et de eo qui actu, cuius dixit substantiam characterizari non secundum potentiam, sed secundum actum. Unde et causam assignans, infert, oportet enim honorabilius esse agens patiente et principium materia. Hic autem nihil tale dixit. Palam autem quia et noster intellectus semotus a passionibus et ab habitudine ad corpus, assimilatione ad intelligibilia, talis erit qualia sunt illa, ad rationem sui ipsius substantiae et potentiae. Omnis enim intellectualis operatio talis. Sensus quidem enim extra habet cognoscibile, propter quod non semper cognoscit; intellectus autem intus apud se, propter quod quando est purus, semper intelligit.

Quaerit autem Alexander hic: quod si eorum quae ad aliquid intellectus et intelligibile, quomodo possibile est simul esse intellectum et intelligibile? Erunt enim sic idem aliquid opposita: opposita autem quae ad aliquid. Sic enim ipse Aristoteles in octavo P h y s i c a e ostendit quod in per se motivo dicto animali, alterum quidem est movens, alterum quod movetur, quia impossibile est unum et idem simul movere et moveri. Haec enim sunt eorum quae ad aliquid et opposita.

Solvens igitur Alexander dubitationem ait quod qui secundum actum intellectus et quod secundum actum intelligibile, neque ad aliquid, neque opposita; eadem enim invicem. Qui quidem igitur potentia intellectus, ait, potentia intelligibili ad aliquid est, et opposita haec; quando autem fiunt actu, non adhuc; unum enim aliquid fiunt. Sic et in sensu potentia et sensibili et scientia et scibili. Ut autem fiant secundum actum unum ambo, oportet facta esse opposita. In procedentibus quidem igitur ex potentia in actum, ait, sic fit; qui autem secundum actum semper intellectus nunquam ei quod secundum actum semper intelligibile est oppositus, sed idem. Merito ergo se ipsum semper intelligit idem ens intellectus et intelligibilis, causam autem intelligendum condictive. Hoc autem dixit quando de intellectus perceptione specierum proposuit dicere separatarum et non separatarum; causa autem et species, haec quidem inseparabilis ut quae ad modum speciei, haec autem separata ut conditiva s non separatarum specierum.

Haec cum dixisset de proprie indivisibilibus, consequenter iam dicit qualiter horum susceptionem faciat noster intellectus.

430 b 26-31 EST AUTEM DICTIO QUIDEM ALIQUID DE ALIQUO, SICUT AFFIRMATIO, ET VERA AUT FALSA OMNIS. INTELLECTUS AUTEM NON OMNIS, SED QUI EIUS QUOD QUID EST, SECUNDUM QUOD QUID ERAT ESSE, VERUS, ET NON ALIQUID DE ALIQUO. SED SICUT VIDERE PROPRII VERUS, SI AUTEM HOMO ⟨ALBUM⟩ AUT NON, NON VERUM SEMPER, SIC SE HABENT QUAECUMQUE SINE MATERIA.

Indivisibile cum dixisset quinque modis et ostendisset quod ipsius quattuor quidem est aliquid oppositum, aliquid divisibile (termini enim indivisibiles dicebantur ad contradistinctionem propositionum, continuumque indivisibile vocabatur ad contradistinctionem discreti quanti, ut secundum actum divisae lineae, et species autem indivisibilis ut ad propriam rationem; in corpore enim condistenditur et velut condividitur materiae), cum dixisset igitur quod si sit tale quod nullum habet oppositum, hoc intellectus est et separatum et sine potentia actus, nunc vult nos docere qualis modus intelligentiae intellectus circa tales species.

Ait igitur, ut breviter dicam, quod operatio intellectus circa separatas species, tantum est verificativa; non habet oppositionem ad falsum, hoc autem quia neque secundum compositionem et divisionem illorum susceptionem facit. Quae quidem secundum compositionem et divisionem cognitio, aliud alii inesse vel non inesse dicens, oppositionem quae ad falsum suscipit, quando vel existens non existens dicit, vel non existens existens. Non secundum compositionem autem et divisionem in separatis speciebus est intellectus cognitio, sed ipsa simplici adiectione specierum.

Duplex igitur intellectus operatio: haec quidem secundum simplicitatem et ipsam specierum simplicium susceptionem, haec autem secundum compositionem et divisionem. Prius autem dicit de cognitione secundum compositionem, tanquam de manifestiori, quae aut vera est aut falsa; deinde penes negationem huius manifestat simplicem. Dicit igitur quod est quaedam cognitio secundum compositionem quae praedicat aliquid de aliquo, aut negat; et hoc non solum in prolato sermone, sed et intus in mente; puta non solum est dicere quod nix sit alba sed et secundum mentem ita dispositionem etiam non loquentem. Prolatum quidem igitur compositum sermonem «affirmationem» nominat, mentalem autem «phasim», id est dictionem. Talis quidem igitur cognitio secundum compositionem est.

Alia autem quaedam est simplex cognitio, non praedicans aliud esse de alio vel negans. Haec autem est quae ipsas solas species cognoscit. Intellectus igitur in cognitione quidem secundum compositionem componens subiectum cum praedicato, aut dividens ab ipso, semper aut verum dicit aut mentitur. Quando quidem enim dicit quod animal substantia animata sensibilis, in compositione habet veritatem. Si vero intelligat hoc, substantia animata sensibilis, quoniam non intellexit cuius est ista definitio neque verum neque falsum intelligens utique erit. Si quidem enim idem erat animal et animali esse, esset utique vera talis cognitio. Nune autem non est idem. In materialibus quidem igitur speciebus impossibile sine compositione verum dicere intellectum, in immaterialibus autem in quibus idem hoc et huic esse, sine compositione intellectum verum est dicere. Talis autem cognitio non habet falsum contradivisum; semper igitur vera est talis cognitio; aut enim attingit intellectus ipsa aut non. Si quidem attingit, percipit ipsa; si autem non attingit, neque intelligentiam ipsorum habet, quare neque mentitur. Propter quod et Plotinus de intellectu ita dixit: aut enim tetigit intellectus aut non, quare impeccabilis. In quibus quidem igitur aliud de alio praedicat, potens est peccare, non convenientia affirmans, aut negans convenientia. Quando autem immateriales species speculatur, attingit ipsas et verum dicit semper, aut non attingens non peccat. Assimilat autem eam quae in simplicibus veritatem intellectus sensui specierum. Sicut enim visus verus est in colorum perceptione, non componens colori subiectum et coloratum (non enim visus est neque sensus hoc scire, sed existimationis et opinionis, sufficiens autem visui ad veritatem suscipere speciem visibilis qualis est), sic autem et intellectus verus est et secundum specierum simplicium nudam intelligentiam. Est igitur dissimilis quaedam similitudo operationis intellectus circa separatas species ad comparationem sensus circa propria sensibilia. Qua enim utraque verificatur attingendo obiectum cognoscibile, sic ipsis inest similitudo; qua autem sensus quidem deteriori modo quam penes syllogismum novit sensibilia, intellectus autem eminentiori modo quam penes syllogismum, sic dissimilis est similitudo.

Qualiter quidem igitur dicitur verus esse sensus, dictum est et so prius, quia sine peccato attingendo sensibilia. Intellectus autem circa separatas species operatio, maxime et propriissime veritas utique erit, quia quod quidem est unaquaeque species, hoc cognoscit; idem enim in illis, ut dixi, hoc esse et huic. Propter quod quidem non errat circa compositionem praedicati ad subiectum, et consona est naturae rerum talis operatio intellectus. Si enim oportet coniugalem esse cognoscibili cognitionem, immateriales autem et separatae species, ut ipse ait, autoveritas sunt, quia sine mixtura omnis contrarii. Materialium quidem enim specierum, nulla sincera neque pura, quia mixtae sunt ad informe neque pulchrum; quod hic est sincerum pulchrum, siquidem connexum est cum turpi, dico autem cum materia, quare neque cognitio quae horum certa neque vera, sed connexa est contrario. Separatae autem species id ipsum sunt quod sunt sine complexione vel habitudine ad oppositum, propter quod autoveritas sunt. Quare consonam et cognitivam oportet esse horum operationem, et tantum verificativam esse, non habentem oppositionem ad falsum. Talem autem intellectus operationem solis provenire aiunt his qui ad summum bonae vitae et scientiae pertigerunt et his raro. Propter quod de hac Plotinus ait quod quicumque operatus fuerit sic, novit quod dicit.

Haec autem quae de cognitione immaterialium specierum dicta sunt, possibile est et de materialibus speciebus accipere. Quando enim intellectus non componit cum subiecto speciem, sed ipsam nudam intelligit (puta rationale sine homine, aut definitionem sine subiecto), ita verum erat hoc, ut sensus in propriis sensibilibus, et palam quia et in his verus tantum est, non adhuc autem et falsus. Recordatur autem nobis quae quidem sit affirmatio et negatio, quoniam secundum haec quae penes compositionem cognitio in qua verum dicere aut mentiri.

Intellectus autem non omnis, sed qui eius quod quid est, secundum quod quid erat esse, verus : omnis enim cognitio secundum compositionem aut vera est semper, aut falsa, sive in mente sit, sive in prolatione. Non omnis autem intellectus aut verus est semper aut mentitur, quoniam neque omnis intellectus compositum semper cognoscit; etenim simplices et immateriales species cognoscens semper verus est.

Sed qui eius quod quid est, secundum quod quid erat esse, verus. Idem, ait, substantias cognoscens secundum hoc ipsum secundum quod substantiae sunt, iste semper verus est, hoc est: qui cognoscit puras et immateriales species, aut qui ipsorum materialium ipsas secundum se species cognoscit, secundum quod substantiae sunt, ex eo quod ex se ipsis adiaceat, et non idola ipsorum videat, ut albedinem intelligamus in ipsa essentia ipsius adiacentes, et non ita ipsam intelligamus in partialia alba videndo.

Hoc autem : et non aliquid de aliquo, hoc est : qui non aliud alii inesse intelligit, sed simplicem aliquam rem. Palam autem quia quod quid erat esse essentiam ipsorum semper significat; et quoniam quod quid est substantiam ipsi significat, substantia autem dicitur et quae simul utrumque (dico autem quae ex subiecto et specie), dicitur autem propriissime et quae simplex et quae secundum speciem, quae significat simplicem essentiam. Cum dixisset qui eius quod quid est, adiunxit: secundum quod quid erat esse, hoc est: qui substantiam cognoscit eam quae secundum speciem.

⟨CAPUT VII⟩

431 a 1-4 IDEM AUTEM EST QUAE SECUNDUM ACTUM SCIENTIA REI, QUAE AUTEM SECUNDUM POTENTIAM, TEMPORE PRIOR IN UNO, OMNINO AUTEM NEQUE TEMPORE: SUNT ENIM EX ACTU ENTE OMNIA QUAE FIUNT.

Haec autem superius dixerat iam quia qui secundum actum intellectus idem est intelligibilibus; qui enim actu intellectus et intelligibile est. Qui autem potentia intellectus, in eodem homine praecedit et tempore prior est eo qui secundum actum; idem enim a potentia ducitur in actum. Si autem aliquis ad totum aspiciat, neque tempore prior est qui potentia eo qui actu. Semper enim ente potentia intellectu, necesse esse et eum qui actu ducturum eum qui potentia in actum; omne enim quod potentia est, ab aliquo actu ente fit actu. Semper igitur in universo et qui potentia intellectus et qui actu. In uno autem homine praecedit qui potentia eum qui actu, sed iste qui potentia ab aliquo alio intellectu actu ente, puta eo qui doctoris, ducitur in actum, aut etiam a divino.

Cum dixisset autem haec ante pauca, dicit iterum ipsa et nunc, non solum propter evidentius pronuntiare (nunc enim et causam proponit quare non sit tempore prior potentia intellectus eo qui actu), sed et propter proxime dicta. Vult enim ostendere propter quid aliquando quidem simplicibus adiectionibus intellectus intelligit, aliquando autem et cum compositione; huius autem causa, quia quandoque quidem actu est intellectus, quandoque autem potentia: tunc cum compositione cognoscit composita. Sic enim aut meditatio aut opinio. Scientiam autem accepit exemplum intellectus: ut enim quae secundum actum scientia nihil aliud est quam theoremata, ita qui secundum actum intellectus idem est intelligibili, aut eo quod speciem ipsius suscipiat, aut eo quod omnino actu intellectus, sic etiam intelligibile. Et aliter eius qui secundum actum intellectus duplices sunt operationes: haec quidem syllogistica, quae secundum compositionem et divisionem cognitio, haec autem nobilior syllogismo. In utraque autem horum operatione, idem est intellectua1is quae intelliguntur, sicut et sensus sensibilibus. Quid enim aliud est actu intellectus quam noemata, id est conceptus, et actu sensus quam sensata? Multo autem magia quae circa omnino separatas species intellectus perceptio, eadem est separatis speciebus; sique non in subiecto species illae, ut oporteat intelligentem ipsas intellectum, hoc quidem ipsorum eligere, hoc autem non, ut in materialibus speciebus; in his enim sine materia denudat species.

431 a 4-6 VIDETUR AUTEM SENSIBILE QUIDEM EX POTENTIA ENTE SENSIBILI ACTU FACIENS. NON ENIM PATITUR NEQUE ALTERATUR; PROPTER QUOD ALIA SPECIES HAEC MOTUS.

Vult quidem hic introducere in doctrinam de appetitiva particula animae. Praeaccipit autem haec tanquam opportuna sibi. Propter hoc enim, quamvis dixisset et in praecedentibus de his, tamen resumit ipsa iterum, tanquam opportuna sibi ad doctrinam de appetitivo. Ait igitur in his quod neque sentire alterari aut moveri est, neque intelligere. Sufficit quidem sermoni de sensu, tanquam similiter se habente et fiente ipso intelligere cum eo quod est sentire, etsi adhuc minus habeat de pati ipsum intelligere, ut ostendit ante pauca. Sensitivum igitur, ait, ex potentia ente sensibili actu ipsum videtur faciens sentiens ea quae a sensibilibus discretione. Non patitur autem quod ex hoc potentia in actum transmutatur, ut in praecedenti libro ostensum est. Propter quod talis transmutatio non est motus neque alteratio neque passio. Si autem aliquis velit vocare hanc motum, alia, ait, species motus utique erit, et non naturalium motuum unus, sed aequivocus. Scribitur autem et «sensibile» in aliquibus et forte melior est scriptura. Idem autem et haec scriptura dicit, propter quod et expositio eadem. Sensibile enim ex potentia ente sensitivo actu ipsum sentiens facit. Talis autem transmutatio non alteratio; propter quod neque sensibile facit, neque sensus aut sensitivum patitur. Non enim alium et alium habitum accipit, sed secundum quem habet operatur. Propter quod neque generatio erit utique (generatio enim alteratis aliquibus est), sed alia species motus haec est.

431 a 6-7 MOTUS QUIDEM ENIM IMPERFECTI EST ACTUS.

Sensus autem actus quidem est, non imperfecti autem, sed ut sciens, non operans, aut cum operetur, non imperfectam operationem operatur. Propter quod neque motus est talis operatio. Sic autem et in sensu se habet et in sentire, similiter autem et in intellectu; non enim imperfectum habitum habens, propter quod neque actus ipsius motus; imperfecti enim actus motus et qui eius qui potentia sit, ut nondum habitum habens, dicitur. Perfectum autem quod habet habitum iam, cuius actus non adhuc motus. Non adhuc autem talis quae materialis intellectus in eum qui secundum habitum transmutatio, propter quod assimilatur generationi magis illius transmutatio.

431a 8-12 SENTIRE QUIDEM IGITUR SIMILE EI QUOD EST DICERE SOLUM, ET INTELLIGERE. QUANDO AUTEDI DELECTABILE AUT TRISTE, VELUT AFFIRMANS AUT NEGANS, PERSEQUITUR AUT FUGIT. ET EST DELECTARI AUT TRISTARI OPERARI SENSITIVA MEDIETATE AD BONUM VEL MALUM INQUANTUM TALIA.

Huic apponit dictis de appetitu et appetitiva potentia animae sermonem, proportionalia quaedam rursum ostendens intellectivae animae et sensitivae et quod impetus et appetitus in utraque fit. Hic quidem secundum intellectum bonorum ens voluntas aut malorum fuga, hic autem secundum sensum delectabilium ens concupiscentia, aut tristium fuga, et qualiter haec fiunt secundum alterum dicit. Prius autem de sensu disputat. Qualiter quidem igitur sensus ducitur in actum a sensibilibus, qui non alterato neque patiente dictum est; ductus igitur in actum a sensibilibus, aliquando quidem ipsam secundum se substantiam sensibilium cognoscit, aliquando autem ut ad animal referens iudicat, puta calidi, quando ut calidum sentit, discretione sola sentitur, et igneae essentiae. Quando autem ut ad animal refert talem essentiam, tunc iudicat ipsam non solum ut sensibilem, sed ut molestam vel delectabilem, hoc est ut salvativam animalis aut ut corruptivam, et aut fugit ut corruptivam, aut persequitur ut salvativam. Essentiam quidem igitur ipsam secundum se sensibilium sentire assimilatur autem dictioni cuidam. Dictionem autem nunc dicit terminum, cum ante modicum dixisset «phasim», compositum totam dicens propositionem. Quando autem ut ad animal refert sensibile et ut delectabile aut triste sentit quod sentit, velut compositio iam et affirmatio aut negatio fit.

Mox igitur sequitur ad talem sensum persequi aut fugere, quae quidem sunt appetitivae potentiae. Quando quidem enim quasi affirmaverit delectata sensibili, persequitur ipsum; quando autem negaverit, molestata fugit. Appetitivum igitur non aliud est a sensitiva potentia subiecto, ratione autem sola differens, duia sensus quidem simplex est sensibilis cognitio ut sensibilis, appetitus autem ut corruptivi aut salvativi animalis. Nihil enim aliud est delectari aut tristari, quae quidem sunt appatitivi operationes, quam sentire ut commensuratum aut incommensuratum sibi. Sentire autem dixit agere sensitiva medietate, quoniam sensus ostensi sunt in medietate esse et ratione quadam.

Hoc autem inquantum talia, hoc est: secundum quod talia bona sunt aut mala. Non enim ut simpliciter bonum ipsum sentit aut ut malum, sed ut huic animali bonum aut malum, hoc est, delectabile vel triste; quod enim huic delectabile alii molestum. Et aliter inquantum talia, hoc est: inquantum bona vel mala. Hoc enim appetitus, non quidem aut calida aut frigida, aut si aliquam aliam habeat sensibilem qualitatem; horum enim perceptio sensus est, non appetitus. Appetitus autem delectabilis aut tristabilis iudicatorium est.

431 a 12-14 ET FUGA AUTEM ET APPETITUS ⟨IDEM⟩ QUI SECUNDUM ACTUM ET NON ALTERUM APPETITIVUM ET FUGITIVUM, NEQUE AB INVICEM, NEQUE A SENSITIVO; SED ESSE ALIUD.

Appetitivum dicit non concupiscentiam (haec enim phantasia est) sed simpliciter iudicium delectabilis et tristabilis. Et fuga igitur, ait, et appetitus. Appetitum autem dicit persecutionem delectabilis, sicut fugam discessionem a contristante, neque ab invicem altera sunt subiecto, neque a sensu: sensitivi enim operationes sunt, iudicativum enim ipsorum sensitivum est; ratione tamen altera. Sensus quidem enim sensibilis est ipsius secundum se susceptivus, appetitus autem persecutio ipsius, fuga autem aversio. Huic autem fuga et appetitus adiecit quae secundum actum, quia qui secundum actum talis sensus ut delectabilis videlicet et tristabilis, fuga est et persecutio. Sic et Plotinus de his ait quod delectationes et tristitiae aut sensus sunt aut non sine sensu.

431 a 14-16 MEDITATIVAE AUTEM ANIMAE PHANTASMATA VELUT SENSIMATA EXISTUNT. QUANDO AUTEM BONUM ⟨AUT MALUM⟩ DICIT VEL NEGAT, ET FUGIT AUT PERSEQUITUR.

Cum dixisset de sensu simplici, puta de dictione, et de eo qui cum delectabili vel tristi, scilicet de eo qui est velut affirmatio, et de persecutione et fuga assequenti tali sensui, transit ad ratiocinativum, et ostendit similitudinem ipsius ad sensum et qualiter in aliquo et in hoc sit appetitivum.

Ait itaque ipsi intellectivae animae phantasmata, quae quidem sunt velut a sensibilibus typi qui fiunt in phantastica animae proportionaliter sunt sicut sensui sensimata. Sensimata autem sensibilia ait aut sensibilium susceptiones. Phantasia enim impressiones sensibilium per sensum suscipiente, ita sicut et sensus a sensibilibus, et iudicans ipsas sicut sensus, sic quidem ut dictiones, quando simpliciter ut calidi phantasiam, sic autem ut affirmationes aut negationes, quando ut delectabiles aut tristes anima receperit in se ipsa, intellectus videns species has in phantasia, quando quidem simplicem typum videt sensibilis, simplicem ipsius habet conceptum, secundum quem fit verum dicens de sensibilibus sine compositione, proportionalis ens simplici sensui; quando autem ut bonum aliquid horum aut malum existimat animali, iam conceptus fit compositus, quo fit persecutio aut fuga, proportionalis sensui delectabilis vel tristis.

Non solum autem praesentis delectabilis et tristis fuga et persecutio fit, sed et futuri. Cum enim sensus iudicaverit semel delectabile et triste, et typos ipsorum acceperit phantasia, si advenerit idem sensibile, adaptans huic phantasia eos qui in ipsa typos, aut persequitur et admittit ut delectabile et salvativum, aut fugit ut molestum et corruptivum. Unde dico autem propter typos inesse in phantasia delectabilium aut tristium, et bruta animalia in somnis videntur delectata vel molestata, ut canes applaudentes tanquam aliquid delectabile phantasiantes, aut turbato modo exsurgentes tristi phantasia incidente in somnis. Et intellectus igitur typum ignis si contingat, hoc quidem phantasia videns et inveniens quod hoc aliquando nocivum fuit ex impressis in phantasia, pronuntiat et de futuris, veluti quod terribiles adversarios significavit aliquando, quare et nunc terribilitate apparente adversarii debent supervenire. Et bruta autem malo alicui incidentia, puta pluviae aut alicui tali, deinde cum effugerit, cognoscunt rursum supervenientia et declinant dinum.

431 a 16-17 PROPTER QUOD NUNQUAM INTELLIGIT SINE PHANTASMATE ANIMA.

Quoniam enim dixerat intellectivae animae phantasmata velut sensimata esse, ex quibus aut fugit malum aut bonum persequitur, hoc merito adiunxit. Si enim ex ipsis boni electio et mali fuga, impossibile sine phantasmate videlicet intelligere aliquid intellectum. Non simpliciter autem omnis intelligentia sine phantasmate non intelligit, sed practicae intelligentiae in quibus bonum aut malum; adhuc autem et geometricae (participant enim et hae operatione aliqua, mixtae enim sunt) et quaecumque tales.

In his autem Alexander multum conatur probare quod mortalem putet nostrum intellectum Aristoteles. Si enim nunquam intelligit sine phantasmate intellectus, phantasia autem a sensu, sensus autem non immortalis, neque intellectus. Ergo propter hoc quia mortalem putat nostrum intellectum, non dixit simpliciter quod «intellectus» non intelligit sine phantasmate, sed «anima», significare volens nostrae animae intellectivam potentiam corruptibilem esse; Alexander quidem igitur haec. Quod autem incorruptibilem putet nostrum intellectum Aristoteles, in multis locis diximus. Hic autem manifeste de intellectiva anima sermo; intellectivae enim ait animae phantasmata velut sensibilia existunt, potentiam autem dixit in prioribus animalis compositi esse.

Aliterque neque de eorum intellectu sermo, sed de practico. Cum dixisset enim: quando autem bonum aut malum dicit aut negat, et fugit aut persequitur (quod evidenter est practici intellectus), adiunxit: propter quod nunquam intelligit sine phantasmate anima. Si autem hoc est practica intelligentia (praxis enim circa bonum et malum; haec autem circa animal compositum, ut ad actiones phantasia data est; omnis autem praxis particularis; particularia autem animae entis in corpore operationes), merito igitur nihil practicorum intelligit sine phantasia. Quod autem speculativa intelligentia semper cum phantasmate intelligit, neque multo magis qui actu intellectus, qui simplicibus adiectionibus super res sine syllogismo comnrehendit, manifestum. Non enim indiget phantasmate intellectus, quando rationales artes demonstrat, puta quod tres figurae sunt categorici syllogismi et quod in unoquoque modo demonstrativi, aut de conversione propositionum, sine enim dicere quando de intelligibilibus syllogizat.

431 a 17-20 SICUT AUTEM AER PUPILLAM TALEM FECIT, HAEC AUTEM ALTERA, ET AUDITUS SIMILITER, EXTREMUM AUTEM UNUM ET UNA MEDIETAS, ESSE AUTEM IPSI PLURA.

Quod quidem dicit, hoc est: quia sicut in visu alteratur quidem aer a coloribus, aer autem alterat pupillam (dico autem ipsum oculum), pupilla autem alterum aliquid alterat (puta spiritum visivum), extremum autem alteratum unum aliquid est, ipsa visiva potentia quae et visibilium species iudicat, sic se habet et in auditu et in aliis sensitivis. Unumquodque enim sensitivorum per aliquam passionem factam in ipso servit sensitivae potentiae et est extremum ad quod passio desinit in unoquoque sensitivo, unum aliquid et impartibile, sensitiva potentia quam et medietatem ut saepe vocavit. Haec igitur potentia una ens et impartibilis subiecto, ratione plura est, quia plurium passionum est susceptiva. Suscipit enim visus et album et nigrum et intermedium. Sicut igitur signum unum est quidem impartibile subiecto, ratione autem plura eo quod plurium rectarum sit terminus (eo enim quod plurium rectarum terminus sit, erit utique termini multi), sic autem et sensus et unus est subiecto et impartibilis, et multa ratione, et multarum passionum terminus est et iudicatorium. Aliter enim ab alio sensibili patiens, aliter aliud suscipit. Consequenter autem ostendit quod sicut iudicans diversa visibilia unum est, similiter et audibilia et in reliquis similiter, sic et iudicans diversa sensibilia, puta quod alterum visibile ab audibili et a reliquis, unum aliquid est rursum et impartibile subiecto, ratione autem plura.

Intellectus quidem igitur propositorum hic est. Videtur autem totus locus iste intersertus esse ei qui de sensibus; est enim consequenter post hoc: propter quod nunquam intelligit sine phantasmate anima, verbum hoc: species quadem igitur intellectivum in phanatasmatibus intelligit. Hoc enim consequens est praedictis. Intermedia autem de sensibus dicta videntur a continuitate sequestrata. Sunt autem revera neque haec sine continuatione interiecta, sed ut ostendat quod sicut unus est sensus, et communis et proprius diversorum sensibilium susceptivus, ita et intellectus unus est et impartibilis, etsi differenter diversa intelligibilia suscipiat. Proportionalitatem igitur habet ut sensus ad sensibilia, ita et intellectus ad intelligibilia, igitur et permutatim, ut sensibilia ad intelligibilia, et sensus ad intellectum. Unus autem sensus plurium sensibilium, subiecto autem idem unusque et impartibilis, ratione autem plures. Et intellectus ergo unus ens et idem subiecto et impartibilis, ratione plura est, eo quod plures operationes habeat, quia plura intelligibilia percipit.

431 a 20-22 QUO AUTEM DISCERNIT QUO DIFFERT DULCE ET AMARUM, DICTUM EST QUIDEM ET PRIUS; DICENDUM AUTEM ET HIC; EST ENIM UNUM ALIQUID, SIC AUTEM ET TERMINUS.

Problema quidem est, ut diximus, quo anima discernit et iudicat sensibilium differentias, utrum uno aliquo vel pluribus, et si unum, qualiter. Praedixit quidem igitur, ut ipse ait, de hoc, dico autem de so communi dicto sensu.

Dicit autem et nunc, quod unum est discernens differentias sensibilium quinque sensibus. Impossibile enim est alio aliud percipientibus nobis, et non uno aliquo ente iudicativo horum omnium sensuum, aliquando fieri alterius, quia alterum est. Idem enim dissimiliter patiens discretivum fit diversorum quia diversa. Sic autem unum est hoc, ait (dico autem communis sensus), sicut et terminus unus (terminum dicens ultimum plurium linearum quae in idem conveniunt, quale est circuli centrum ad quod omnes quae a circumferentia rectae conveniunt), quod subiecto quidem unum est signum et impartibile, eo autem quod multorum terminus sit, multa est. Talis autem et limes terrae seu agrorum dictus terminus qui determinat regiones et loca, unus ens. Plurium quidem communis terminus determinatorum ab ipso, et potentia igitur hic terminus ens quinque sensuum. Similiter terminis est unum quidem subiecto, ratione autem plura. Sic autem ente uno, nihil mirum iudicari ab ipso dissimilia genera et differentia; sicut enim visus unus ens, contraria iudicat album et nigrum, ita et communis sensus unus ens, dissimilia genera iudicat album et dulce. Eadem autem et de intellectu dicendum.

431 a 22-23 ET HAEC UNUM PROPORTIONALITATE ET NUMERO QUEM HABENT AD UTRUMQUE, UT ILLA AD INVICEM.

Et haec ait, hoc est: iudicativa diversorum sensibilium, unum sunt numero, eandem habentia ad invicem proportionem quam et sensibilia habent quae ab ipsis iudicantur. Quam enim rationem habet album et nigrum, quae visus iudicat, ad dulce et album, hanc rationem habet et communis sensus ad visum et reliquos. Igitur et permutatim, ut visus se habet ad ea quae ab ipso iudicantur et unusquisque propriorum sensuum ad propria sensibilia, sic et communis ad communia. In his quidem igitur modum proportionis, non ipsam proportionem consequenter apposuit, in quibus quae secundum proportionem similitudo ipsorum accipitur.

431 a 24-25 QUID ENIM DIFFERT DUBITARE QUALITER ⟨NON⟩ CONGENEA IUDICAT, AUT CONTRARIA, PUTA ALBUM ET NIGRUM.

Quod dicit, hoc est: quia rationabile sicut contrariorum iudicativum unum et idem est, puta albi et nigri visus, hoc enim in anterioribus ostensum est, ita et plurium sensibilium iudicativum est unum. Nihil enim minus est diversa sensibilia altera ab invicem quam contraria, magis autem; si quis diligenter consideret, facilius differentium unum esse iudicativum quam contrariorum. Differentia quidem enim, non autem contraria, nihil prohibet simul esse circa idem, contraria autem impossibile. Et cum dixisset haec, consequenter proponit analogiam, quae est in contrariis et talium susceptivis, cuius secundum similitudinem ait ostendi unum ens secundum subiectum et omnium sensibilium iudicativum.

431 a 25-27 SIT ITAQUE UT A ALBUM AD B NIGRUM, C AD D UT ILLA AD INVICEM, QUARE ET PERMUTATIM.

Est autem quod dicit: sicut se habet album ad nigrum, ita se habet et suscipiens album ad suscipiens nigrum; in proportione enim haec ad invicem; propter quod et permutatim, sicut se habent praecedentia ad invicem, ita se habent et sequentia ad invicem : ut susceptivum albi ad album, ita susceptivum nigri ad nigrum; illud autem sentit illud, et hoc ergo hoc.

Quod autem sequitur: si itaque CD uni sint inexistentia, aequale utique erit; at vero CD, hoc est susceptiva albi et nigri, entium plurium et differentium, uni insunt (unum enim et idem contrariorum est susceptivum), ita habebit unum ut quae iudicantur. Quomodo autem habent contraria unum? Secundum quid unum entia, ratione non eadem sunt? Unum enim quidem sunt genere, ratione autem differunt. Etenim colores esse unum habent genere et sensibili; erunt enim utique et sensibilia secundum quod sensibilia homogenea, et potentiae ergo iudicantes ipsa, et si unum sint secundum substantiam et uni insunt, sed non etiam secundum rationem unum habebunt; aliud enim album suscipere et aliud nigrum. Et cum haec dixisset et ostendisset proportionem quae in sensibilibus contrariis ad sensum susceptivum ipsorum, transfert proportionem hanc ad differentia sensibilia, et ait : et in his similiter se habere. Sicut enim se habet dulce ad amarum, ita et huius perceptiva potentia ad eam quae illius. Quare et permutatim. Sicut igitur in illis unum erant numero contrariorum perceptiva, non adhuc autem et ratione, ita et in his se habebit. Unum quidem erit numero quod plura suscipit, non tamen et ratione. Etenim sensibilia omnia unum aliquid genere entia, secundum quod sensibilia, differunt secundum rationem et speciem ab invicem; praeter quod dicitur per hoc:

431a 27-29 SI ITAQUE CD UNI SUNT INEXISTENTIA, SIC SE HABEBUNT SICUT ET AB, IDEM QUIDEM, ESSE AUTEM NON IDEM; ET ILLUD SIMILITER.

«Akatallilos», id est non ad invicem quidem habere locutione, significari autem per ipsam quia his sic se habentibus ⟨...⟩ quoniam CD unum aliquid sunt secundum numerum. Confitetur enim unum secundum numerum esse albi et nigri susceptivum. Si itaque et album et nigrum similiter se habebunt ut unum secundum numerum sint (manifesta enim est horum differentia et distantia, veluti cum hoc quod est differre, contraria esse), ut igitur in his eadem ratio, et in pluribus sensibilibus et in potentiis susceptivis horum in proportione quidem igitur eadem et haec erunt et permutatim similiter habebunt. Non etiam iam oportebit aut multitudine sensibilium dividi sensus ut alius alterius sit, aut eo quod unum sit numero quod omnia sensibilia sentit et iudicat ipsorum differentias, iam et sensibilia secundum numerum unum esse. Non enim ad tantum proportionaliter se habentia ad invicem similitudinem extendunt, sed usquequo permutatim accipiantur, et sunt haec magis demonstrantibus convenientia. Littera vero non multum concordat prius dictis. Pro hoc enim: sic se habebunt sicut et AB, oportet scriptum esse : «non sic se habebunt et AB». Erit autem utique ostendens per hoc quod non una sit subiecto potentia quae iudicat sensibilium differentias secundum quod ratione plures sint. Esse quidem enim unum quod iudicat ipsas, accepit ab eo quod unum est quod iudicat differentias contrariorum, quod erat confessum. Secundum rationem autem differre ipsas, accepit ex eo ab quod ostendit et eas quae suscipiunt contraria unum entes secundum esse quidem, secundum rationem vero plures, ut neque quae iudicantur ab ipsis unum sint secundum rationem, et quamvis secundum aliquid so entia unum, sicut in sensibus et sensibilibus dictum est de propriis et de communi. Haec autem de intellectu dicuntur. Quare et ipse unus quidem erit subiecto, ratione autem plures.

431 b 2 SPECIES QUIDEM IGITUR INTELLECTIVUM IN PHANTASMATIBUS INTELLIGIT.

Cum dixisset intermedium aliquid de sensu, redit iterum ad sermonem de intellectu. Praedixit autem ante modicum, quod nunquam intelligit sine phantasmate anima et quod intellectivae animae phantasmata velut sensibilia egistunt. Et nunc autem dicit quod sensibilium species in phantasia qui potentia intellectus speculatur, hoc est dyania, id est intellectus.

Et sicut in phantasia praesente adhuc sensu, determinatum est persequibile aut fugibile, ita et intellectus etiam absente sensu, in ipsis nudis phantasmatibus persequibile aut fugibile iudicat. Sicut enim, praesente sensu, videns terribile motum et sentiens quia ignis, hoc autem ab eo quod visus videt colorem, videns communi sensu quod movetur (motus enim est hic perceptivus), cognoscit quod adversarii superveniunt, ita et sensu absente, fingente phantasia saepe terribile, videns intellectus et intelligens quomodo verisimile aliquid tale fore, consiliatur de futuris, componens futura ad praesentia. Et quaecumque quidem iudicat persequibilia, persequitur, quaecumque autem fugibilia, fugit, ut puta phantasma aliquis conservans in se ipso pugnae prius factae adversus aliquos, ad hanc phantasiam videns, ratiocinatur et consiliatur, qualiter utique facilius sibi cedant futura, utrum per pugnam iterum venienti aut per conventiones, et si per pugnam, quando et ubi et cum quibus et quot, et praemeditatorum aliquid praeiudicans, hoc iterum persequitur aut fugit.

431 b 3 ET UT IN ILLIS DETERMINATUM EST SIBI PERSEQUIBILE AUT FUGIBILE.

Ut in phantasmatibus, ait, sensu praesente (hoc enim oportet cointelligere) determinatum est persequibile aut fugibile.

431 b 5-6 PUTA SENTIENS TERRIBILE QUIA IGNIS, C0MMUNI COGNOSCIT, VIDENS MOVERI, QUIA ADVERSARIUS.

Consequentia litterae sic est: puta sentiens terribile quia ignem, communi videns motum, quia adversarius cognoscit.

431 b 6-7 QUANDOQUE AUTEM IN HIS QUAE IN ANIMA PHANTASMATIBUS, VEL NOEMATIBUS.

Vult dicere qualiter et de futuris consiliatur, quia ad ea quae in anima phantasmata de his quae iam fiunt deliberat et iudicat de futuris. Dixit autem phantasmata «noemata», quia et phantasiam intellectum passivum.

431 b 8-10 ET QUANDO DICIT UT IBI DELECTABILE AUT TRISTE, HIC FUGIT AUT PERSEQUITUR. ET TOTALITER IN ACTIONE.

Sicut in phantasia delectabile est aut triste, praesente sensibili, et sic aut persequitur ipsum aut fugit, sic et absente, intellectus ad id quod in phantasia eorum quae iam fuerunt delectabile aut triste aspiciens, ex his de futuris et similibus deliberans, hoc quidem eligit, hoc autem fugit. Quare ab experientia praefactorum deliberatio fit in omni actione. Etenim si non idem factum fuisset aliquando, attamen simile phantasiamus. Hoc autem: et totaliter in actione significat quod omnis talis intellectus speculatio, dico autem quae deliberat de hoc, utrum bonum vel malum, in actione est; practicus enim intellectus circa bonum aut malum se habet, sicut speculativus circa verum aut falsum.

431b 10-12 ET HOC SINE ACTIONE AUTEM, VERUM ET FALSUM, IN EODEM GENERE EST BONO ET MALO ; SED PER SIMPLICITER DIFFERT ET PER CUIDAM.

Cum dixisset de practico intellectu quod principium agendi et causa sibi bonum aut malum (quando enim bonum intellegerit persequitur, fugit autem quando malum), dicit quia non practico intellectui, sed speculativo, cuius opus est veritatis et falsitatis discretio, et huic haec, veritas dico et falsitas, ut bona aut mala incidunt. Est enim verum quidem in eodem genere cum bono, falsum autem cum malo. Est enim verum et falsum, bonum et malum sine actione, differt autem quod ut verum bonum a practico bono et quod ut falsum malum a practico malo, quia verum quidem simpliciter est et universalius et natura bonum, et falsum similiter malum ; quod autem in agibilibus bonum et malum, non simpliciter, sed aliquando et alicui. Non enim semper neque omnibus neque ad omnes eadem agenda, ut balneari aut deambulare aut exercitari et reliqua.

431b 12-15 QUAE AUTEM IN ABSTRACTIONE DICUNTUR INTELLIGIT SICUT SI SIMUM, QUA QUIDEM SIMUM, NON SEPARATE, QUA AUTEM CURVUM, SI QUID INTELLIGEBAT ACTU, SINE CARNE UTIQUE INTELLIGEBAT CURVUM.

Quoniam quarta species indivisibilium de his quae in abstractione cognoscuntur et de non habentibus existentiam erat, in his autem solum meminit puncti qui est mathematicus, vult et de reliquis disputare et dicere qualiter et hic intelligit intellectus. Vocat autem ipsa in abstractione quia intellectus quae sunt non separata a materia, ipse separans, et quasi abstrahens a subiecto, sic ipsa secundum se ipsa intelligit. Sic igitur intellectus, ait, intelligit mathematicas species, sicut intelligit simum: sicut igitur, ait, simitas ut quidem simitas, in naso habet esse, et siquidem ut simitatem ipsam intelligit, non sine nare ipsam intelligit; est enim simitas curvitas in nare; si autem non ut simitatem ipsam intelligit, sed ut curvitatem, nihil opus est cointelligere subiectum, sed velut separans ipsam secundum ipsam curvitatem, ita intelligit. Velut si lineam rectam quae ex aequo punctis qui apud ipsam iacet (rectam autem dixi ut contradistinguam ad circulum), sic et mathematica intelligit; ipsa enim in materia esse habentia, puta circulum et reliquas figuras, ipse a materia haec abstrahens, ipsum secundum ipsum intelligit circulum aut triangulum, ipsarum specierum definitiones sine subiectis faciens. Et aliter volens nobis discretionem facere operationis intellectus circa separatas species et eius quae circa ea quae dicuntur in abstractione, propter hoc doctrinam de his quae in abstractione facit, et quae sit operatio intellectus circa ipsa.

Qua autem curvum, si quid intelligebat actu. Quod dicit «actu», aut ut ad «intelligebat» construendum: «quia si secundum actum intelligebat curvum, sine carne utique intelligebat», hoc est sine nare; aut ut Alexander, le «actu» cum le «curvum»: si intelligebat curvum ens actu curvum (hoc est ut actu ipsum intelligibile facere), separans utique ipsum a carne et naso, ut ipsum secundum se ens intelligebat, et ita curvum intelligens, sine carne utique intelligebat so quod cum carne esse habet.

431 b 15-16 SIC MATHEMATICA NON SEPARATA, AC SI UTIQUE SEPARATA INTELLIGIT, QUANDO INTELLIGIT ILLA.

Et mathematica, ait, non habentia esse sine materia, ipsa ut separata a materia intelligit, quando ipsa intelligit. Aiunt autem Alexandrum non scribere:«non separata, ac si utique [non] separata», sed «non separato, ac si utique separato», ut nostrum intellectum inseparabilem dicat a corpore. Ego autem neque Alegandrum inveni sic scribentem locum hunc, et si in aliis velit esse intellectum ⟨inseparabilem⟩, neque rationabilitatem aut probabilitatem talis scriptura habet. Non enim de substantia intellectus proponebat dicere, sed qualiter habentes mathematicas species cognoscit, et ait quod sicut simitatem non entem separatam, ipse ut separatam intelligit quando ut curvitatem intellexerit, ita et mathematicas species non entes separatas ipse ut separatas intelligit. Et si ita autem habeat scriptura «non separato ut separato», idem rursum erit sensus, sic exponentibus nobis quod non separata ente mathematica specie quando intelligit, ut separatae adiacet.

431 b 16-17 TOTALITER AUTEM INTELLECTUS EST QUI SECUNDUM ACTUM RES.

Cum dixisset quae ex abstractione et mathematica intellectus separans a materia, ut entes in se ipsis species separatas a materia ita intelligit, adiunxit quod saepe dixit, quod enim intellectus qui secundum actum sit species sine materia. Ut enim qui secundum actum sensus erat sensibiles species, et ut quae secundum actum scientia res, ita et qui secundum actum intellectus species ⟨intelligibiles⟩ est et quae sine materia et quae ex abstractione. Res autem species dixit, ut saepe ait. Si igitur intellectus species est, merito et mathematicas species sine materia sic intelligit, sique et sensus quae sensibilium sine materia suscipiebat. Qualiter autem intellectum dicit esse res, palam ipse post modicum docet.

431 b 17-19 UTRUM AUTEM CONTINGIT SEPARATORUM ALIQUID INTELLIGERE IPSUM ENTEM NON SEPARATUM A MAGNITUDINE, AUT NON, CONSIDERANDUM POSTERIUS.

Alexander quidem ait quaerere ipsum si contingit aliquam speciem separatam omnino a magnitudine omni, quales sunt intelligibiles species, intelligi ab intellectu non separato a magnitudine, sed ente cum magnitudine, ut sit quaestio quomodo intellectus, non separatus ens a corpore, separatas species intelligere potest, et si totaliter contingit hoc.

Melius autem est dicere talem esse quaestionem: si contingit intellectum adhuc in animali entem et habentem habitudinem ad corpus et nondum semotum ab ipso, intelligere separatas et divinas species modis omnibus, cum sint ipsae a corpore separatae? Sive autem sic, sive illo modo, ipsa dubitatio separabilem esse rationalem animam supponit, sique intelligit immateriales species; non enim contingit intellectum in materia existentem adaptari immaterialibus speciebus. Quare et si expositionem Alexandri acceptemus, maxime quidem ut in quaestione procedit sermo. Deinde quoniam et ipse Alexander confitetur animam intelligere separatas species, ut enim ipse Aristoteles et Plato docuit nos de ipsis, palam videlicet quod intelligentes ipsas. Et aliter si omnino quaerimus de separatis speciebus, palam quia ut intellectu ipsarum accepto, sic quaestionem de ipsis facimus. Impossibile est autem animam entem inseparabilem a corpore omnimode separata suscipere. Rationabile enim non posse habentem esse in corpore immaterialia percipere, sensu penitus non attingente ad illorum cognitionem, nisi quantum provocare intellectum egtractas a sensibilibus rationes quaerere, et aliter his quae in subiecto non sine subiecto potentibus operari. Palam igitur quod separabilis utique erit a corpore intellectus.

Considerandum autem posterius, dicit in M e t a p h y s i c i s : ibi enim quaerit haec de nostra anima, si possibile adhuc in corpore entem circa separatas et omnino immateriales species operari. Quod enim separabilem putet nostrum intellectum Aristoteles millesies ostendimus, et quod non aliud aliquid intellectum dicat quam nostrum. Si autem et eam quae secundum Alexandrum scripturam acceptemus, maxime quidem inconsona his quae hic saepe ab ipso de esse separatum intellectum dicta sunt. Verumtamen et hoc ipsum dixit in M e t a p h y s i c a , ubi ait: si autem et post mortem permaneat aliquid, considerandum, puta si anima talis, non omnis sed intellectus, omnis enim impossibile forte, nostram animam dicens palam ubi ait: post mortem. Quare tanquam separatam habens substantiam noster intellectus, et in corpore adhuc ens, potest circa separatas species operari. Si enim et inseparabilia a materia ipse separans intelligit, multo utique magis quae secundum se separata intelligere potest.

⟨CAPUT VIII⟩

431 b 20-21 NUNC AUTEM DE ANIMA QUAE DICTA SUNT SUMMATIM COLLIGENTES, DICAMUS ITERUM.

Assumit quae dicta sunt de anima et ait quod anima est replementum omnium entium. Deinde probat hoc et dearticulat qualiter dicitur anima esse omnia entia. Omnia enim entia, ait, dividuntur in intelligibilia et sensibilia: entium enim haec quidem sunt sensibilia, haec autem intelligibilia. Quae quidem igitur circa intelligibilia animae operatio scientia est, quae autem circa sensibilia, sensus. Nihil autem aliud est quae secundum actum scientia praeter scibilia, neque qui secundum actum sensus praeter sensibilia. Quare si animae nostrae duae hae operationes, scientionalis et sensitiva, et est scientia quidem scibilia, sensus autem sensibilia (in bis autem omnia mathemata), anima ergo omnia entia utique erit. Cum ostendisset sic quod anima est omnia entia, quaerit modum qualiter sit omnia entia. Aut igitur, ait, ipsae res secundum substantiam est anima, puta caelum, terra, lapis, angelus, aut species ipsorum. Si igitur impossibile est ipsa esse secundum substantiam (neque enim lapis est in anima aut aqua, ut videtur Empedocles dicere), necesse utique omnino omnium ipsorum species esse, hoc autem est rationes ipsorum formales, quod quidem et est verum. Propter quod, cum digisset quod scientia est scibilia, apposuit aliqualiter. Similiter et in sensu, hoc est modo quodam ⟨entium⟩ omnium non substantias, sed rationes habere.

431 b 23-24 QUALITER AUTEM HOC, OPORTET INQUIRERE.

Hoc, qualiter dicitur anima omnia entia, sicut scientia scibilia et sensus sensibilia.

431 b 24-25 SECATUR IGITUR SCIENTIA ET SENSUS IN RES.

Quoniam dixit scientiam scibilia esse et sensum sensibilia, diligentiae gratia hoc apponit. Quoniam enim scientia aut potentia est aut actus, ait quod inciditur simpliciter scientia in res, quae quidem potentia scientia in potentia scibilia, quae autem actu, in actu. Quid enim aliud est quae secundum actum scientia quam collectio scientionalium rationum et de sensu eodem modo ?

431 b 26-431 a 3 ANIMAE AUTEM SENSITIVUM ET SCIENTIONALE POTENTIA HOC HABET, HOC QUIDEM SCIENTIONALE, HOC AUTEM SENSITIVUM. QUARE ANIMA SICUT MANUS EST; ETENIM MANUS ORGANUM EST ORGANORUM, ET INTELLECTUS SPECIES SPECIERUM, ET SENSUS SPECIES SENSIBILIUM.

Si ostensa est anima esse omnia entia, intellectus quidem qui secundum actum intelligibilia, sensus autem qui secundum actum sensibilia, quid utique erit alterum intellectus quam species specierum? Omnium enim intelligibilium specierum collectio facit eum qui secundum actum intellectum, quoniam et scientia quae secundum actum nihil aliud est quam scibilia; rationes enim scibilium sunt scientia. Quare intellectus est species ex speciebus, similiter et sensus species sensibilium. Sicut enim manus organum ens animae perficitur ex ea quae per sensibilia organa operatione, scilicet serra, terebro, gubernaculo et reliquis, et fit organum ex organis, id est species organorum, ita utique et intellectus circa intelligibilia se habet et sensus circa sensibilia. Quare et simpliciter anima ad omnia entia.

432 a 3-6 QUONIAM AUTEM NEQUE RES NULLA EST PRAETER MAGNITUDINES, UT VIDETUR, SENSIBILES SEPARATA, IN SPECIEBUS SENSIBILIBUS INTELLIGIBILIA SUNT, QUAE IN ABSTRACTIONE DICUNTUR, ET QUAECUMQUE SENSIBILIUM HABITUS ET PASSIONES.

Quoniam in praecedentibus ostendit intellectum separatum esse et non mixtum et in nullo ipsius operationem communicare corporali operationi, neque indigere organo ad proprias operationes, qualem enim partem, ait, aut qualiter intellectus contanebit, difficile et fingere. Videntur autem et qui sensibus orbati a nativitate et a scientiis deficientes, puta qui visu a nativitate orbati nihil intelligere de coloribus possunt, neque qui auditu harmoniam et inharmonizatum iudicare aliquando potuerunt. Similiter circa geometriam et astronomiam et arithmeticam. Sine enim auditu et visu, impossibile est intellectum accipere scientiam aliquam. Qualiter enim dicebatur non indigere organo, hoc igitur propter causam praemissorum exponit. Quando enim intelligibilium haec quidem actu sunt intelligibilia et propria natura intelligibilia, haec autem non natura quidem sunt intelligibilia, neque actu sunt intelligibilia, sed facta intelligibilia, natura autem sensibilia, qualia sunt quae mathematicis scientiis aubiiciuntur figurae, et motus et quaecumque his assequuntur, similiter autem et harmonia et inharmonizatio; haec enim omnia et talia natura quidem sensibilia sunt et in subiectis corporibus esse habent. Natus est autem intellectus haec denudare a subiectis et haec ea quae ad se ipsum habitudine facere intelligibilia, cum non sint natura intelligibilia.

Quoniam igitur dicta sunt sensibilia natura, sensibilium autem iudicatorium esse sensus, sicut natura intelligibilium intellectus, propter hoc impossibile sine sensu scientiam circa haec fieri in anima, sed indiget sensu, ut typos sensibilium suscipiens transmittat phantasiae. Deinde intellectus in phantasia typos sensibilium aspiciens, rationes de ipsis utique invenit. Quare si alicuius non est sensus, huius neque phantasia neque scientia. Phantasmata enim, ait, sicut sensibilia sunt intellectus, hoc est sicut se habent sensibilia ad sensum, ita se habent phantasmata sensibilium ad intellectum. Sicut igitur si non essent sensibilia, non utique esset ipsorum sensus, ita non entibus phantasmatibus non utique erit ipsorum intelligentia. Non erunt autem phantasmata, sensu non existente: ex sensu enim phantasia. Propter hoc igitur, ait, neque non sentiens aliquis sciens utique fiet nunquam: quando etiam speculatur et secundum scientiam operatur, necesse, ait, simul phantasmata speculari. Ad phantasma enim aspiciens intellectus, sic speculationem de ipso facit, et habens hic aperte quomodo et in prioribus dixit: non memoramur autem quia hoc quidem impassibile; passivus autem intellectus corruptibilis et sine hoc nihil intelligit, et ante hoc, ubi dixit de phantasia quod haec non fit sine sensu, et sine phantasia non est existimatio. Palam enim ex his quae hic dicuntur quod non de omni operatione intellectus haec dicuntur, sed de ea quae in sensibilibus et dictis ex abstractione. Circa sic quidem igitur intelligibilia, dico autem quae natura quidem sensibilia et fiunt intelligibilia, indiget intellectus phantasia, phantasia autem non sine sensu. Ad omnino autem separata nihil opus est intellectui sensu aut phantasia; econtra enim et impedit ad intellectuales operationes phantasia, ut saepe dictum est.

Sed forte dicet aliquis: cur igitur per sensibilia ad illorum reducuntur speculationem? Sine autem auditu et visu per quae, ut Plato ait, philosophiae genus acquirimus, est omnino ad intellectum divinorum devenire; quomodo igitur non ad haec dicimus conferre intellectui sensum ?

Dico igitur quia privatum quidem esse visu et auditu sponte est non autem animal esse, multo utique magis hominem, propter monstra magis quae talia et non homines. Unumquodque autem iudicatur ex summo et perfecto quod in natura, non ex imperfecto aut orbato. Si autem per sensum ad universum aspicientes ad intellectum dei venimus, sic dicimus sensus ad hoc conferre, sicut et somniantem dormientem geometram, aut eum qui operturas oculorum amiserit, ant ceram in auribus sociorum Ulyssis, ad proprias conferre operationes; impedimentum enim solum remotum est; non enim ex se ad operationes conferunt. In his quidem enim quae ex abstractione, ipsis illis sensus adiacet et remittit phantasiae ex qua et intellectus scientias colligit. Quando vero ad mundum respicientes in intellectum dei venimus, non ipsi intellecto sensus aut phantasia adiecit, sed quasi provocat intellectum per apparentia eas quae in ipso emittere rationes. Impossibile enim erat non inexistentibus sibi rationibus de divinis ex sensibilibus ad illa recurrere, ut saepe dictum est. Cuius enim aliquis nunquam intellectum habuit aut quem nunquam vidit, etsi occurrat ipsi, nunquam ipsum cognoscet.

Quaecumque in abstractione dicuntur et quaecumque sensibilium habitus et passiones: in abstractione quidem dicuntur figurae et quaecumque mathematicis scientiis subiecta sunt; habitus autem et passiones ait, puta colores, sanitates, aegritudines et similia; sic enim ipsa vocat. Passiones quidem enim colores, habitus autem et reliqua, et haec autem intelligit intellectus. Propter quod medicinalis quidem sanorum est et aegrorum scientia et, ut videtur quibusdam, neutrorum. Sanitas autem et aegritudo circa commensurationem aut incommensurationem primarum qualitatum, calidi, frigidi, sicci, humidi, praeter sine materia; sensibilia quidem enim cum materia. Ipsis enim corporibus adiacet sensu.

432a 9-10 PHANTASMATA AUTEM VELUT SENSIBILIA SINE MATERIA.

Denudata enim a materia sensibilia apud se habet. Quidam autem le «sine materia » ad hoc quod supra referunt: quando speculatur necesse phantasmata speculari, verumtamen sine materia. Ad idem autem redeunt ambo.

432a 10-12 EST AUTEM PHANTASIA ALTERA A DICTIONE ET NEGATIONE; COMPLEXIO ENIM CONCEPTUUM EST VERUM ET FALSUM.

Dictionem ait affirmationem. Quod igitur dicit, hoc est: quia ipsa quidem secundum se phantasia, neque affirmat aliquid neque negat; neque enim aliud alii complicat, sed solos typos sensibilium recipit. Quamvis enim currentem hominem intelligat, non discreto ab homine cursu sic intelligit, sed ut unum aliquid totum, ac si utique album hominem. Propter quod neque verum dicit phantasia neque mentitur; circa compositionem enim et divisionem veritas et falsitas. Quando autem intellectus ad diversa phantasmata respiciens complicat aliud alii, tunc iam verum dicit aut mentitur, puta habet phantasia typum albi, habet autem et typum Socratis, si haec complicans intellectus dicit «Socratem album», siquidem inexistens dicit inexistere, verum dicit; si autem non inexistens, mentitur; et in omnibus eodem modo.

432 a 12-14 PRIMA AUTEM NOEMATA, ID EST CONCEPTUS, QUID DIFFERRENT A NON PHANTASMATA ESSE? AUT NEQUE ALIA PHANTASMATA SUNT, SED NON SINE PHANTASMATIBUS.

Assumatis quae de anima dicta sunt et dicto quod anima omnia entia aliqualiter est, aut enim intelligibiles aut sensibiles sunt res, omnia autem intelligit anima; quoniam duplex intelligibile, ut diximus (haec quidem enim secundum se et natura intelligibilia sunt, ut separata a materia, haec autem facta intelligibilia, ut materiales species), cum dixisset de non entibus quidem intelligibilibus, factis autem intelligibilibus, nune de reliquis ait proprie intelligibilibus, quae dicit prima intelligibilia.

Quoniam enim dixit non sine phantasmate illa intelligere, quaerit de primis intelligibilibus, ne forte et ipsa phantasmata sint. Deinde ex circumstante solvit. Quid enim oportet, ait, de primis noematibus si phantasmata sunt, quando neque alia sunt phantasmata, dico autem de his quae in abstractione sed non sine phantasmatibus? Noema enim de hoc quod omne trigonum habet tres angulos aequales duobus rectis, quomodo utique erit phantasma, aut quia duo latera reliquo supermaiora, aut quia circuli quae a centro peripheriae sunt aequales, aut quaecumque alia demonstrantur ? Nullum enim horum typificari phantasia potest, sed non sunt sine phantasmate talia noemata. Oportet enim phantasma trigoni esse, deinde intellectum huic assequentia colligere. Hoc autem «non sine» quadrupliciter: aut enim ut materia, sicut dicimus non sine ligno vehiculum; aut ut nocivum, sicut dicimus non sine periculo navigationem in hieme fieri; aut ut neque conferens aliquid neque nocens sed ⟨...⟩ assequens, ut dicimus non sine umbra eum qui in lumine ambulare; aut ut organum, ut non sine gladio pugnare. Secundum hoc igitur dicitur non sine phantasmate quae in abstractione intelligere intellectum; ut enim vehiculo phantasia utitur.

Et oportet scire quod unum et eundem intellectum ait eum qui primas species intelligit, et eum qui ea quae in abstractionibus, qui quidem non sine phantasmate intelligit. Animam enim dixit esse aliqualiter entia, sensu enim sensibilia intelligere, intellectu autem intelligibilia. Intelligibilia autem, haec quidem prima, haec autem secunda et non sine phantasmatibus. Quare si unus et idem est intellectus qui animae qui et separata cognoscit, separatus ens et ipse et non alter a nostro, ut aliquibus videbatur.

⟨CAPUT IX⟩

432 a 15-17 QUONIAM AUTEM ANIMA SECUNDUM DUAS DEFINITA EST POTENTIAS QUAE ANIMALIUM, DISCRETIVO QUOD INTELLECTUS OPUS EST ET SENSU⟨S⟩, ET ADHUC EO QUOD EST MOVERI MOTU SECUNDUM LOCUM.

Explicit commentum Iohannis Grammatici seu Philoponi vel Alexandrini super capitulum Aristotelis de intellectu in libro De Anima. Completum fuit decembris die decima septima anno Domini MCCLXVIII. Reliqua huius operis non iudicavi oportere transferri. Sciat etiam lector huius operis exemplar graecum in plerisque locis ab aqua fuisse destructum, ita quod nullatenus legere potui, et ibi spatia quandoque dimissi, quandoque ex sensu supplevi, quandoque etiam corruptum falsitate putavi. Puto qui hoc legerit, ad intellectum litterae Aristotelis plus quam ante lumen habebit. Utrum autem verum dicat de intellectu agente vel non, lectoris prudentiae derelinquo. Correctus diligenter.