In Categorias Aristotelis (Migne)

This is the stable version, checked on 23 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In Categorias Aristotelis (Migne)
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64


Index
1 LIBER PRIMUS
1.1 INTRODUCTIO
1.2 [01]
1.2.1 DE AEQUIVOCIS
1.2.2 DE UNIVOCIS
1.2.3 DE DENOMINATIVIS
1.3 [02]
1.4 [03]
1.5 [04]
1.6 [05]
1.6.1 DE SUBSTANTIA
2 LIBER SECUNDUS
2.1 INTRODUCTIO
2.2 [06]
2.2.1 DE QUANTITATE
2.3 [07]
2.3.1 DE RELATIVIS
3 LIBER TERTIUS
3.1 INTRODUCTIO
3.2 [08]
3.2.1 DE QUALITATE
3.3 [09]
3.3.1 DE FACERE ET PATI
3.3.2 DE SITU ET POSITIONE
3.3.3 DE UBI ET QUANDO
3.3.4 DE HABERE
4 LIBER QUARTUS
4.1 INTRODUCTIO
4.2 [10]
4.2.1 DE OPPOSITIS
4.3 [11]
4.4 [12]
4.4.1 DE MODIS PRIORIS
4.5 [13]
4.5.1 DE MODIS SIMUL
4.6 [14]
4.6.1 DE SPECIEBUS MOTUS
4.7 [15]
4.7.1 DE MODIS HABERE
LIBER PRIMUS
INTRODUCTIO
[159A] Expeditis his quae ad

In Categorias Aristotelis

In Categorias Aristotelis (Aristoteles; Boetius), JP Migne 64.0294A

PRIMO LIBERO.

64.0159A| Expeditis his quae ad praedicamenta Aristotelis Porphyriistitutione digesta sunt, hos quoque commentarios in praedicamenta perscribens mediocris styli seriem persecutus, nihil de altiorum quaestionum tractatione permiscui, sed dilucidandi moderatione servata, nec angele lectorem brevitate volui, nec dilatatione confundere. Quare prius breviter hujus operis aperienda videtur intentio, quae est hujusmodi: Rebus praejacentibus, et in propria principaliter naturae constitutione manentibus, humanum solum genus exstitit, quod rebus nomina posset imponere. Unde factum est ut sigillatim omnia prosecutus hominis animus singulis vocabula rebus aptaret. Et hoc quidem, verbi gratia, corpus, hominem vocavit, illud vero, lapidem, aliud lignum, aliud vero 64.0159B| colorem. Et rursus quicunque ex se alium genuisset, patris vocabulo nuncupavit. Mensuram quoque magnitudinis proprii forma nominis terminavit, ut diceret bipedale esse, aut tripedale, et in aliis eodem modo. Omnibus ergo nominibus ordinatis, ad ipsorum rursus vocabulorum proprietates figurasque reversus est, et hujusmodi vocabuli formam, quae inflecti casibus possit, nomen vocavit; quae vero temporibus distribuisce, verbum. Prima igitur illa fuit nominum positio, per quam vel intellectui subjecta vel sensibus designaret. Secunda considerazionio, qua singulas proprietates nominum figurasque perspicerent, ita ut primum nomen sit ipsum rei vocabulum: ut, verbi gratia, cum quaelibet res homo dicatur.Quod autem ipsum vocabulum, id est homo, nomen vocatur, non 64.0159C| ad significationem nominis ipsius refertur, sed ad figuram, idcirco quod possit casibus inflecti. Ergo prima positio nominis secundum significationem vocabuli facta est, secunda vero secundum figuram: et est prima positio, ut nomina rebus imponerentur, secunda vero ut aliis nominibus ipsa nomina designarentur. Nam cum homo vocabulum sit subjectae substantiae, id quod dicitur homo, nomen est hominis, quod ipsius nominis appellatio est. Dicimus enim, quale vocabulum est homo? et proprie respondetur, nomen. In hoc igitur opere haec intentio est, de primis rerum nominibus, et de vocibus res significantibus disputare, non in eo quod secundum aliquam proprietatem figuramque formantur, sed in eo quod significantes sunt. Nam quodcunque de substantia 64.0159D| vel facere vel pati dicitur, non ita tractatur, quasi unum eorum casibus inflecti possit, aliud vero temporibus permutari, sed quasi aut hominem, aut eduum, aut individuum aliquod, aut speciem genusve 64.0160A| significato. Est igitur hujus operis intentio de vocibus res significantibus, in eo quod significantes sunt pertractare. Haec quidem est tempori Introductionis, et simplicis expositionis apta sententia, quam nos nunc Porphyrium sequentes, quod videbatur expeditior esse planiorque digessimus. Est vero in mente detentione, utilitate et ordine, tribus quaestionibus disputare, videlicet in alio commentario quem componere proposui de eisdem categorieis ad doctiores, quarum una est quid praedicamentorum velit intentio, ibique numeratis diversorum sententiis, docebimus cui nostrum quoque accedat arbitrium, quod nemo huic in praesentia sententiae repugnare miretur, cum videat quanto illa sit altior cujus non nimium ingredientium mentes capaces esse potuissent, ad quos mediocriter 64.0160B| imbuendos ista conscripsimus. Afficiendi ergo, et quodammodo disponendi mediocri expositione sunt in ipsis quasi disciplinae hujus foribus, quos ad hanc paramus scientiam ammettere. Hanc igitur causam mutatae sententiae utriusque operis lector agnoscat, quod illic ad scientiam Pythagoricam perfectamque docrinam, hic ad simplices introducendorum motus expositionis sit accommodata sententia; sed nunc ad propositum revertamur, sitque in praesens praedicamentorum intentio, quae superius est comprehensa, id est, de primis vocibus significantibus prima rerum generi, in eo quod significantes sunt disputare: et quoniam res infinitae sunt, infinitas quoque voces, quae significant eas esse necesse est: sed infinitorum nulla cognitio est, infinita namque animo comprehendi 64.0160C| nequeunt. Quod autem ratione mentis circumdari non potest, nullius scientiae fine concluditur, quare infinitorum scientia nulla est: sed hic Aristoteles non de infinitis rerum significationibus tractat, sed decem praedicamenta constituens, ad quae ipsa infinita multitudo significantium vocum referri debeat, terminavit: ut, verbi gratia , cum dico homo, lignum, lapis, equus, animal, plumbum, stannum, argentum, aurum, et alia hujusmodi quae nimirum infinita sunt, haec omnia ad unum substantiae vocabulum deducantur. Haec namque, et si qua sunt alia quae certae sunt infinita vocabula, unum substantiae nomen includit. Rursus cum dico bipedale, tripedale, sex, quatuor, decem, lineam, superficiem, soliditatem, et quaecunque alia ex eodem genere quae infinita 64.0160D| sunt, uno quantitatis nomine continentur, ut haec omnia sub quantitate ponantur. Rursus cum dico album, vel scientiam, vel bonum, vel malum, vel alia hujusmodi, quaeque in hoc quoque genere 64.0161A| infinita sunt, unum tamen nomen concludens omnia qualitatis occorrerit, et de aliis quoque similiter. Rerum ergo diversarum indeterminatam infinitamque multitudinem, decem praedicamentorum paucissima numerositate conclusit, ut ea quae infinita sub scientiam cadere non poterant, decem propriis generibus diffinita scientiae comprehensione claudantur. Ergo decem praedicamenta quae dicimus, infinitarum in vocibus significationum generi sunt, sed quoniam omnis vocum significatio de rebus est, quae voce significantur in eo quod significantes sunt, generi rerum necessario significabunt. Ut igitur concludenda sit intentio, dicendum est in hoc libro de primis vocibus, prima rerum generi significantibus in eo quod significantes sunt, dispositum esse tractatum. 64.0161B| Sed quoniam detentione dictum est, breviter hujus operis utilitas explicanda est. Nam cum res infinitae infinitis quoque vocibus significarentur, et (ut dictum est) sub scientiam venire non possent, hac definitione, qua decem praedicamentorum divisio facta est, cunctarum rerum et vocum significantium acquirimus disciplinam. Hinc est quod ad logicam tendentibus primus hic liber legendus ricorrenti, idcirco quod cum omnis logica syllogismorum ratione sit constituta, syllogismi vero propositionibus jungantur, propositiones vero sermonibus constent, prima est utilitas quid quisque sermo significet, propriae scientiae diffinitione cognoscere. Haec quoque nobis de decem praedicamentis inspectio, et in physica Aristotelis doctrina, et in moralis philosophiae 64.0161C| cognitione perutilis est, quod per singula currentibus magis liquebit. Quocirca de ordine quoque libri hujus eadem ratio est. Nam quoniam res simplices compositis natura priores sunt, quae enim composita sunt, ex simplicibus componuntur. Hic quoniam de simplicibus vocibus res significantibus disputatur, secundum ipsius simplicitatis principalem naturam, primus hic Aristotelis liber inchoantibus addiscitur. Nec illud fere dubium est, ad quam partem philosophiae hujus libri ducatur intentio, idcirco quoniam qui de significativis vocibus tractat, de rebus quoque est aliquatenus tractaturus. Res etenim et rerum significatio juncta est, sed principalior erit illa disputatio quae de sermonibus est: secundo vero loco illa quae de rerum ratione formatur.Quarequoniam 64.0161D| omnis ars logica de oratione est, et in hoc opere de vocibus principaliter tractatur (quanquam enim sit hujus libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes), principaliter tamen refertur ad logicam, de cujus quodammodo simplicibus elementis, id est, de sermonibus in eo principaliter disputavi . Aristotelis vero neque ullius alterius liber est, idcirco quod in omni philosophia sibi ipse de hujus operis disputatione consentit, et brevitas ipsa atque subtilitas ab Aristotele non discrepat, alioqui interruptum imperfectumque opus edidisse videretur qui de syllogismis scriberet, si aut de propositionibus praetermisisset, aut de primis vocibus tractatum, quibus ipsae propositiones continentur, omitteret. Quanquam exstet 64.0162A| alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum sit oratione diversus; sed hic proprietatis liber calculum coepit. Archites etiam duos composuit libros quos Καθόλους Λόγους inscripsit, quorum in primo haec decem praedicamenta disposuit. Unde posteriores quidam non esse Aristotelem hujus divisionis inventorem suspicati sunt, quod Pythagoricus vir eadem conscripsisset, in qua sententia Jamblicus philosophus est non ignobilis, cui non consentit Themistius, neque concedit eum fuisse Architem, qui Pythagoricus Tarentinusque esset, quique cum Platone aliquantulum vixisset, sed peripateticum aliquem Architem, qui novo operi auctoritatem vetustate nominis conderet, sed de his alias. Restat inscriptio quae varia fuit. Incripsere 64.0162B| namque alii de rebus, alii de generibus rerum, quos eadem similisque culpa confudit. Namque (ut docuimus) non de rerum generibus, neque de rebus, sed de sermonibus rerum genera significantibus in hoc opere tractatus habetur, hoc vero Aristoteles ipse declarat cum dicit: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem. Quod si de rebus divisionem faceret, non dixisset significat; res enim significatur, non ipsa significat. Illud quoque maximo argumento est Aristotelem non de rebus, sed de sermonibus res significantibus speculari, quod ait: Singulum igitur eorum que dicta sunt, ipsum quidem secundum se in nulla affermatione dicitur, horum autem ad se invicem complexione affermatio fit.Res enim si jungantur, affermationem 64.0162C| nullo modo perficiunt, affermatio namque in oratione est . male igitur vel de rebus vel rerum generibus inscripserunt. Annotant alii hunc librum legendum ante Topica, quod nimis absurdum est. Cur enim non magis ante Physica? quasi vero minor hujus sit libri usus in Physicis, cum primi Resolutorii ante Topica legantur, et ante primos Resolutorios Perihermenias liber ad cognitionem veniat inchoantis, cur non magis hunc librum vel ante Perihermenias, vel ante Resolutorios inscripserunt? Quare ripudianda est inscriptionis istius 64.0162D| quoque ipsa sententia, dicendumque est: Quoniam rerum prima decem genera sunt, necesse fuit decem quoque esse simplices voces, quae de subjectis rebus dicerentur: omne enim quod significat de illa re dicitur quam significat, ergo inscribendus liber est de decem Praedicamentis. Sed forte quis dicat, si de significantibus rerum vocibus ipsa disputatio est, cur de ipsis disputat rebus? Dicendum est, quoniam res semper cum propria significatione conjunctae sunt, et quidquid in res venit, hoc idem in rerum vocabulis invenitur: quare recte de vocabulis disputans, proprietatem significantium vocum de his quae significabantur, id est de rebus assumpsit. Erit alia quoque fortasse quaestio: Cur cum hic orationem in 64.0163A| decem praedicamenta sit partitus, in Perihermenias libro in duas tantum partes divisionem fecit, in verbum videlicet et nomen? Sed hoc interest quod illic figuras vocabulorum dividit, in hoc de significationibus tractat, quare non est sibi ipse contrarius. In Perihermenias enim libro de nomine et verbo considerat quae secundum figuram quamdam vocabuli sunt, quod illud inflecti casibus potest, illud variari per tempora: hic vero non secundum has figuras, sed in eo quod voces significantes sunt disputatur: quare diversam in diversis rebus atque tractatibus faciendo divisionem, nulla contrarietate notabitur, neque nunc orationem dividit, sed ad multitudinem generum nomina ipsa dispertit: nam quoniam decem rerum generi sunt non secundum orationem, sed 64.0163B| secundum rerum significationem in decem praedicamenta voces dividit, deque his tractat. Atque ideo necesse fuit quodammodo disputationem de rebus quoque misceri, ita (ut dictum est) ut non aliter nisi ex rebus proprietates in sermonibus apparente, atque ita non de rebus proprie, sed de praedicamentis, id est, de ipsis rerum significativis vocibus in eo quod significantes sunt, seriem disputationis orditur. Cur autem, si de praedicamentis disputat, de aequivocis, vel univocis, vel denominativis primus illi tractatus est? Idcirco nimirum quod quaedam semper a disputantibus praemittuntur, quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina: ut in geometria, prius termini praeponuntur, post theorematum ordo conteritur. Ita quoque hic quidquid ad praedicamentorum 64.0163C| disputationem possit esse utile, prius quam ad ipsa praedicamenta veniret, exposuit: quare quoniam quae praedicenda erant explicavi, nunc ad ipsius disputationis seriem textumque veniamus. Quid autem aequivoca vel univoca vel denominativa utilitatis habeant, secundum ipsas singulorum rationes diffinitionesque tractabitur.

DE AEQUIVOCIS.

Aequivoca dicuntur quorum solum nomen commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa, ut animal, homo et quod pingitur. Horum enim solum nomen commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa. Si quis enimassignet quid sit utrumque eorum, quo sint animalia, propriamassignabit utrisque rationem.

64.0163D| Omnis res aut nomine aut diffinitione monstratur: namque subjectam rem aut proprio nomine vocamus, aut diffinitione quid sit ostendimus. Ut verbi gratia, quamdam substantiam vocamus hominis nomine, et ejusdem definitionem damus dicentes esse hominem animal reasone, mortale; ergo quoniam res omnis aut diffinitione aut nomine declaratur, ex his duobus, nomine scilicet et diffinitione, diversitates quatuor procreantur. Omnes namque res aut eodem nomine et eadem definitione junguntur, ut homo et animal, utraque enim animalia dici possunt, et utraque una diffinitione junguntur. Est namque animal substantia animata sensibilis, et homo rursus substantia animata sensibilis, et haec vocantur univoca. Alia vero 64.0164A| quae neque nominibus neque diffinitionibus conjunguntur: ut ignis, lapis, colore, et quae propriae substantiae natura discreta sunt, haec autem vocantur diversivoca. Alia vero quae diversis nominibus nuncupantur, et uni diffinitioni designationique subduntur, ut gladius, ensis; haec enim multa sunt nomina, sed id quod significant una diffinitione declaratur, et hoc vacatur multivocum. Alia vero quae nomine quidem congruunt, diffinitionibus discrepante: ut est homo vivens et homo pictus; nam utrumque vel animalia vel homines nuncupantur. Si vero quis velit picturam hominemque diffinire, diversas utrisque diffinitiones aptabit, et haec vocantur aequivoca. Quare quoniam quid sint aequivoca dictum est, singulas Aristotelicae diffinitionis sententias persequamur. 64.0164B| Aequivoca, inquit, dicuntur res scilicet, quae per se ipsas aequivocae non sunt, nisi uno nomine praedicentur: quare quoniam ut aequivoca sint, ex communi vocabulo trahunt, recte ait, aequivoca dicuntur. Non enim sunt aequivoca, sed dicuntur. Fit autem non solum in nominibus, sed etiam in verbis aequivocatio: ut cum dico complector te, et complector a te. In quibus significationibus cum unum nomen sit complector, alia tamen faciendi ratio est, alia patiendi: atque ideo hic quoque aequivocatio est: unum enim nomen quod est complector, diversis faciendi et patiendi diffinitionibus terminatur.In praepositionibus quoque, et in congiunzioneibus frequenter aequivocatio reperitur, atque ideo quod ait: Quorum nomen solum commune est, nomen accipiendum 64.0164C| est omnis rerum per vocem significatio, id est, omne vocabulum non proprium solum, aut appellativum, quod ad illud tantum nomen pertinet quod casibus inflecti potest, sed ad omnem rerum significationem, qua rebus imposita vocabula praedicamus. Solum autem duobus modis dicitur: semel cum aliquid unum esse dicimus, ut si dicamus solus est mundus, id est unus; alio vero modo cum dicimus ad quamdam ab altero divisionem, ut si quis dicat solam me habere tunicam, id est, non etiam togam, ad divisionem videlicet togae. Hic ergo Aristoteles posuit dicens, Solum nomen commune est, quasi hoc voluisset intelligi non etiam diffinitio, aequivoca enim junguntur nomine, sed diffinitione dissentiunt. Commune quoque multis dicitur modis. Dicitur comune 64.0164D| quod in partes dividitur, et non jam totum commune est, sed partes ejus propriae singulorum, ut domus. Dicitur commune quod in partes non dividitur, sed vicissim in usus habentium transit, ut servus communis vel equus. Dicitur etiam commune quod utendo cujusque fit proprium, post usum vero in commune remittitur, ut est theatrum, nam cum eo utor, meum est, cum inde discedo, in commune remisi. Dicitur quoque commune, quod ipsum quidem nullis divisum partibus, totum uno tempore in singulos venit, ut vox vel sermo ad multorum aures uno eodemque tempore totus atque integer pervenit. Secundum hanc igitur ultimam communis significationem Aristotele putat aequivocis rebus commune esse vocabulum. 64.0165A| Namque in homine picto et in homine vivo totum in utrisque vocabulum dicitur animalis, secundum nomen vero substantiae ratio diversa, hoc hac significatione praemittit, ut si aliter reddantur diffinitiones quam secundum nomen, statim tota diffinitio labet ac titubet. Ac primum de diffinitionis proprietate dicendum est. quid est animale razionale mortale? homo, hoc quoque verum est. At vero si ita quis dicat, Quid est homo? substantia animata sensibilis, verum est; quid substantia animata sensibilis?homo, hoc non modis omnibus verum est, idcirco quod equus quoque est substantia animata sensibilis, sed homo non est. Ergo illas 64.0165B| constat esse diffinitiones integras quae converti possunt. Sed hoc fit in iis quae non de communi, sed uno tantum, ut cum de hominis nomine redduntur, verbi gratia. Animal est commune nomen, si dixerit quis, Homo est substantia animata sensibilis, procedit: si non convertatur, quia de communi nomine reddita est diffinitio; sin vero de uno nomine redditur, tunc de ipso nomine facienda est diffinitio; sic tamen est recta facienda, ut hominis diffinitio sit animal razionale mortale, non substantia animata sensibilis, illa enim secundum hominis nomen, ista secundum animalis est reddita. Idem etiam nel suo nominibus quae de duabus rebus communiter praedicantur, si secundum nomen substantiae ratio non reddatur, potest aliquoties fieri, ut ex univocis aequivoca 64.0165C| sint, et ex aequivocis univoca; namque homo atque equus cum secundum nomen animalis univoca sint, possunt esse aequivoca, si secundum nomen minime diffinita sint. Homo namque et equus communi nomine animalia nuncupantur, si quis ergo hominis reddat diffinitionem dicens, animal reasone mortale, et equi, animal irrationale hinnibile, diversas reddidit diffinitiones, et erunt res univocae in aequivocas permutatae. Hoc autem idcirco evenit, quod diffinitiones non secundum animalis nomen redditae sunt, quod eorum commune vocabulum est, sed secundum hominis atque equi. Nam si secundum commune nomen quod est animal diffinitio redderetur, ita fieret, homo est substantia animata sensibilis, secundum nomen scilicet animalis; et rursus, 64.0165D| equus est substantia animata sensibilis, secundum nomen rursus animalis, secundum idem namque animalis vocabulum equus atque homo univoce praedicantur. Rursus ex equivocis univoca fiunt hoc modo: si quis Pyrrhum Achillis filium et Pyrrhum Epiroten dicat esse univocos, idcirco quod uno nomine et Pyrrhi dicantur, et sint animalia rationabilia atque mortalia. Hic secundum nomen hominis reddita diffinitio, ex aequivocis fecit univoca. Quod si secundum nomen Pyrrhi diffinitionis ratio jungeretur vel a parentibus vel a patria, diversis eos oporteret diffinitionibus terminari. Recte igitur additum est, secundum nomen, idcirco quod si aliter facta sit diffinitio, stabilis esse non poterit, et frequenter diversos 64.0166A| secum ducit errores. Ratio quoque multimodo dicitur. Est enim ratio animae, et est ratio computandi, est ratio naturae, ipsa nimirum similitudo nascentium, est ratio quae in diffinizionibus vel descriptionibus redditur. Et quoniam generalissima generi genere carent, individua vero nulla sostanziali differentia discrepanti, diffinitio vero ex genere et differentia trahitur, neque generalissimorum generum, neque individuorum ulla potest diffinitio reperiri. Subalternorum vero generum, quoniam et differentias habent et generi, diffinitiones esse possunt. At vero quorum diffinitiones reddi nequeunt, illa tantum descriptionibus terminantur. Descriptio autem est, quae quamlibet rem propria quadam proprietate designat.Sive ergo diffinitio sit, sive descriptio, utraque rationem 64.0166B| substantiae designat. quare cum substantiae rationem dixit, et diffinitionis et descriptionis nomen inclusit. Aequivocorum alia sunt casu, alia consilio. Casu, ut Alexander Priami filius et Alexander Magnus. Casus enim id egit, ut idem utrique nomen poneretur. Consilio vero, ea quaecunque hominum voluntate sunt posita. Horum autem alia sunt secundum similitudinem, ut homo pictus et homo verus, quo nunc utitur Aristoteles exemplo; alia secundum proporzionalem, ut principium, namque principium est in numero unitas, in lineis punctus. Et haec aequivocatio secundum proportionem esse dicitur.Alia vero sunt quae ab uno descendunt, ut medicinale ferramentum, medicinale pigmentum, ab una enim medicina aequivocatio ista descendit. Alia quae ad unum referuntur, 64.0166C| ut si quis dicat salutaris vectatio est, salutaris e ca est, haec scilicet idcirco sunt aequivoca, quod ad salutis unum vocabulum referuntur. Cur autem prius de aequivocis post de univocis tractat? Idcirco quod ipsa decem praedicamenta cum diffinitionibus diversa sint, uno praedicationis vocabulo nuncupantur; cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa vero praedicamenta quoniam rerum generi sunt, de subjectis rebus univoce praedicantur. Omne enim genus de speciebus propriis univoce dicitur, quare rectius primo de omnium praedicamentorum communi vocabulo tractat, quasi dehinc quemadmodum singula de speciebus propriis praedicarentur, exprimeret. At si (ut dictum est) non de rebus, sed de nominibus libri hujus intentio est. Cur de aequivocis 64.0166D| et non de aequivocance tractavit? aequivocae namque res sunt, aequivocatio vero vocabulum. Idcirco, quoniam ipsum nomen nihil in se retinet aequivocationis, nisi diversae sint res de quibus illud vocabulum praedicetur. Quare inde substantiam ipsa aequivocatio trahit, de ipsis dignius inchoatum est. Videtur autem alius esse modus aequivocationis quem Aristoteles omnino non recipit. Nam sicut dicitur pes hominis, ita quoque dicitur pes navis, et pes montis, quae hujusmodi omnia secundum translationem dicuntur. Translatio vero nullius proprietatis est quare secundum translationem aequivoca nunquam sunt, nisi propriis et immutabilibus subjectae res vocabulis appellentur. Est autem talis eorum universalis 64.0167A| ispezione. Neque enim omnis translatio ab aequivocatione sejungitur, sed ea tantum cum ad res habentes positum vocabulum, ab alia jam nominata re nomen ornatus causa transfertur, ut quia jam dicitur quidam auriga, dicitur etiam gubernator, si quis ornatus gratia eum qui gubernator est dicat aurigam, non erit auriga nomen aequivocum, licet diversa, id est, moderatorem currus navisque significante. Sed quoties res quidem vocabulo eget, ab alia vero re quae vocabulum sumit, tunc ista translatio aequivocationis retinet proprietatem, ut ex homine vivo ad picturam nomen hominis dictum est . nunc de univocis pertractemus.

DE UNIVOCIS.

Univoca vero dicuntur quorum nomen comune est, 64.0167B| et secundum nomen eadem ratio substantiae, ut animal, homo atque bos, communi enim nomine utraque animalia nuncupantur, et est substantiae ratio eadem. Si quis enimassignet utriusque rationem quid utrumque sit, quo sint animalia, eamdemassignabit rationem.

Post aequivocorum diffinitionem ad univocorum terminum transitum fecit, in quibus nihil aliud discrepat, nisi quod aequivoca diffinitione disjuncta sunt, univoca ipso quoque termino conjunguntur, sed caetera omnia quaecunque in aequivocorum diffinitione dicta sunt, in hac quoque univocorum designatione conveniunt. Nam quemadmodum in aequivocis secundum nomen aequivocarum rerum diffinitio fiebat, ita quoque in univocis secundum nomen substantiae ratioassignabitur. Sunt autem univoca aut generi speciebus, 64.0167C| aut specie speciebus, generi speciebus, ut animal atque homo. Nam cum hominis genus sit animal, dicitur homo animal, ergo et animal et homo animalia nuncupantur. Secundum igitur commune nomen si utrosque diffinias, dicis animal esse substantiam animatam atque sensibilem, hominem quoque secundum id quod animal est, si substantiam animatam sensibilem dixeris, nihil in eo falsitatis invenies. Species vero speciebus univocae sunt, quae uno atque eodem genere continentur, ut homo, equus atque bos, his commune genus est animal, et communi nomine animalia nominantur. Ergo secundum nomen unum quod illis commune est, animalis, una illius ratio diffinitionis aptabitur, omnia enim sunt substantiae animatae atque sensibiles. Secondo 64.0167D| igitur posteriorem univocationis designationem Aristoteles qua speciebus species univocae sunt, ut homo et bos, quae sub eodem sunt genere, sumpsit exemplum.

DE DENOMINATIVIS.

Denominativa vero dicuntur quaecunque ab aliquo solo differentia casu secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus, et a fortitudine fortis.

Haec quoque diffinitio nihil habet obscurum. Casus enim antiqui nominabant aliquas nominum transfigurationes, ut a justitia justus, a fortitudine fortis, ecc. Haec igitur nominis transfiguratio, casus ab antiquioribus vocabatur. Atque ideo quotiescunque 64.0168A| aliqua res alia participat, ipsa participatione sicut rem, ita quoque nomen adipiscitur, ut quidam homo, quia justitia participat et rem quoque inde trahit et nomen, dicitur enim justus. Ergo denominativa vocantur quaecunque a principali nomine solo casu, id est sola transfiguratione discrepante. Nam cum sit nomen principale justitia, ab hoc transfiguratum nomen justus efficitur. Ergo illa sunt denominativa quaecunque a principali nomine solo casu, id est sola nominis discrepantia, secundum principale nomen habent appellationem. Tria sunt autem necessaria, ut denominativa vocabula constituantur: prius ut re participet, post ut nomine, postremo ut sit quaedam nominis transfiguratio, ut cum aliquis dicitur a fortitudine fortis, est enim quaedam fortitudo 64.0168B| qua fortis ille participet, habet quoque nominis participationem, fortis enim dicitur. At vero est quaedam transfiguratio, fortis enim et fortitudo non eisdem syllabis terminantur. Si quid vero sit quod re non participet, neque nomine participare potest. Quare quaecunque re non partecipante, denominativa esse non possunt. Rursus quoque, quae re quidem partecipante, nomine vero minime, ipsa quoque a denominativorum natura discreta sunt, ut si quis, cum sit virtus, virtute ipsa participet, nullo eum alio nomine nisi sapientem vocamus. Sed virtus et sapientia nomine ipso disjuncta sunt, hic ergo re quidem participat, nomine vero minime.quare sapiens a virtute denominatus esse non dicitur, sed a sapientia, qua scilicet et participat, et nomine jungitur, et transfiguratione 64.0168C| diverso est; rursus si transfiguratio non sit, ut quaedam mulier musica, participat quidem ipsa musicae disciplina, et dicitur musica. Haec igitur appellatio non est denominativa, sed aequivoca, uno enim nomine et disciplina et ipsa mulier musica dicitur. Quoniam ergo similis terminus syllabarum est, et nomen simile, et nulla transfiguratio, denominativa esse non poterunt, quare quidquid denominativum esse dicitur, illud et re participabit et nomine, et aliqua transfiguratione vocabuli discrepabit. Haec igitur quae ad praedicamenta necessaria credidit, praemisit. Multivoca vero et diversivoca respuit, quod ad praesentem tractatum utilia non putavit. Breviter tamen utraque diffinienda sunt.Multivoca sunt quorum plura nomina una diffinitio est, ut est scutum, clypeus: suo 64.0168D| enim plura nomina, sed una diffinitio est; et Marcus Portius Cato, his enim tot nominibus res una subjecta est .

Aeorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur, alia vero sine complexione, et ea quae secundum complexionem dicuntur sunt, ut homo currit, homo vincit: ea vero quae sine complexione dicuntur sunt, ut homo, bos, currit, vincit.

Postquam de congiunzione diffinitionum atque nominum quantum ad praesens attinebat opus, sufficienter exposuit quoniam de primis nominibus prima 64.0169A| rerum generi significantibus divisio facienda est, non nomine, sed genere discrepantibus, nunc ostendit quid sit sine complexione cujuslibet vocabuli facta prolatio. Sine complexione enim dicuntur quaecunque secundum simplicem sonum nominis proferuntur, ut homo, equus: his enim extra nihil adjunctum est . Nam quia, verbi gratia, in Socratem venit ambulatio, dicimus: Socrates ambulat, et est prolatio ista secundum complexionem, idcirco quia cum dico Socrates ambulat, Socratem sum cum ambulatione complexus. Quod autem ait: Eorum quae dicuntur, nihil aliud demonstrare vult nisi de primis rerum 64.0169B| vocabulis hujus libelli disposuisse tractatum. Rerum enim vocabula sunt quae dicuntur, ipsa enim proprie nominamus.

Eorum quae sunt alia de subjecto quodam dicuntur, in subjecto vero nullo sunt: ​​ut homo de subjecto quidem dicitur aliquo homine, in subjecto autem nullo est . In subjecto autem esse dico, quod cum in aliquo non sicut quaedam pars sit, impossibile est sine eo esse in quo est: ut quaedam grammatica in subjecto quidem est, in anima, de subjecto autem nullo dicitur, et quoddam album in subjecto est corpore ( omnis enim color in corpore est), de subjecto autem nullo dicitur. Alia et de subjecto quodam dicuntur, et in subjecto sunt: ut scientia in subjecto quidem est in anima, de 64.0169C| subjecto autem dicitur, ut de hac grammatica. Alia neque in subjecto sunt neque de subjecto dicuntur, ut aliquis homo, vel aliquis equus: nullum enim horum neque in subjecto est, neque de subjecto dicitur. Simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur: in subjecto autem nihil prohibet horum aliqua esse, quaedam enim grammatica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur.

Hic Aristoteles sermonum omnium multitudinem in parvissimam colligit divisionem. Nam quod rerum vocabula in decem praedicamenta distribuit, major hac divisione non potest inveniri, nihil enim esse poterit quod huic divisioni undecimum adjici queat. Omnis enim res aut substantia est, aut quantitas, aut qualitas, aut ad aliquid, aut facere, aut pati, aut quando, 64.0169D| aut ubi, aut habere, aut situs; quocirca tot erunt etiam sermones qui ista significant, et haec est maxima divisio, cui ultra nihil possit adjungi: parvissima vero est quae fit in quatuor, in substantiam et accidens, et universale et particulare. Omnis enim res aut substantia est, aut accidens, aut universalis, aut particularis. Sicut ergo decem superioribus nihil addi poterat, ita ex his quatuor nihil demi. Nam neque minor ulla divisio his quatuor fieri potest, nec major quam si denario limite praedicamenta claudantur. Cur autem nel suo quatuor divisio facta est, paucis exponam. Prima quidem rerum est omnium divisio in substantiam atque accidens. Sed quoniam substantia proferri non potest nisi aut universaliter 64.0170A| aut particulariter intelligatur; nam cum dico homo, rem dixi universalem, idcirco quod nomen hoc de multis individuis praedicatur: cum vero dico Socrates vel Platone, rem dixi particularem; quoniam Socrates de nudo subjecto dicitur: et accidens quoque eodem modo; nam cum dixero scientiam, rem protuli universalem, idcirco quod scientia et de grammatica et de rhetorica, et de aliis omnibus sub se positis praedicatur; si vero dixero Platonis scientiam, quoniam omne accidens quod individua venit individuum fit, particularem scientiam dico, namque Platonis scientia, sicut ipse Platone, particularis est; igitur quoniam neque substantia neque accidens ullo modo proferri potest, nisi in suo nomine aut universalitatis vim, aut particularitatis induat, recte in quatuor divisio 64.0170B| facta est, ut si omnis res aut substantia aut accidens, et horum aut universalis, aut particularis. Ex suo igitur quatuor fiunt complexiones. Nam cum venerit universalitas in substantiam, fit universalia substantia, ut est homo vel animal. Universale autem est quod aptum est de pluribus praedicari. Particulare vero quod de nullo subjecto praedicatur. Ergo est una complexio universalitatis et substantiae, ut sit substantia universalis. Si vero particularitas substantiae copuletur, fit substantia particularis, ut est Socrate vel Platone, et quidquid in substantia individuum reperitur.At cum miscetur universalitas accidenti, fit accidens universale, ut scientia, quae cum sit accidens, et praeter animam cui accidit esse non possit, tamen universalis est quod de subjecta grammatica vel aliis 64.0170C| speciebus praedicari potest. Cum vero particularitas accidenti conjungitur, fit accidens particulare, ut Platonis vel Aristote is scientia. Fiunt enim quatuor complexiones, substantia universalis, substantia particularis, accidens universale, accidens particulare. Ut autem accidens in substantiae naturam transeat, vel substantia in accidens, fieri nullo modo potest, et accidens quidem venit in substantiam, sed non ut substantia fiat. neque enim quoniam color quod est accidens venit in substantiam, idcirco color jam substantia est. Nec quoniam substantia suscipit colorem, idcirco color jam substantia fit. Quare neque substantia in accidentis, neque accidens in substantiae naturam transit.At vero nec particularitas, nec universalitas in se transeunt. Namque universalitas potest 64.0170D| de particularitate praedicari, ut animal de Socrate vel Platone, et particularitas suscipiet universalitatis praedicationem, sed non ut universalitas sit particularitas, nec rursus ut quod particulare est universalitas fiat. Ergo quatuor complexiones, universalem substantiam, universale accidens, particularem substantiam, particulare accidens Aristoteles disponere cupiens, non eorum nomina, sed descriptiones apposuit. Et quoniam generalissimorum generum diffinitiones non poterat invenire, descriptionibus usus est his, id substantiam esse dicens quod in subjecto non esset, accidens vero quod in subjecto esset. Omne namque accidens in subjecto est ut color in corpore, scientia in anima, et subjectam habet 64.0171A| substantiam omne accidentes. Si quis enim substantiam tollat, accidens non erit. Quare substantia locus quidam est ubi accidentis valeat natura consistere. Ipsa vero substantia per se constat, atque ideo dicitur substantia, nec ullo subjecto alio nititur, sed cunctis ipsa substantia est. Alioqui si substantia in ullo subjecto esse posset, esset accidens. Omne enim accidens in subjecto est, et quidquid in subjecto est, illud est accidens. Quod si substantia esset in aliquo subjecto, continuo fieret accidens, sed substantia accidens esse non potest, sicut supra docuimus. Quare quoniam accidens in subjecto est, substantia vero accidens non est, substantia in subjecto non est.Universalitatis vero descriptio est, de subjecto praedicari. Omnis namque universalitas de subjectis 64.0171B| particularibus praedicatur, nam quoniam universale est animal, vel homo, de Socrate praedicatur et Platone. Dicitur enim Socrate animale atque homo. Et quoniam universale est accidens scientia, dicitur de subjecta grammatica, grammatica enim scientia est . nam quoniam universalitas de subjecto praedicatur, particularitas vero universalitas non est, particularitas de subjecto non praedicabitur. Ubi enim res discrepante; et diffinitio discrepabit, ita quoque in his, nam quoniam discrepat substantia et accidens, diffinitiones quoque eorum discrepabunt. Ut quoniam est accidens in subjecto, erit substantia non in subjecto.Et quoniam universalitas de subjecto 64.0171C| praedicatur, particularitas autem ab universalitate discrepat, de subjecto non praedicatur. Ha igitur hujusmodi descriptiones Aristoteles ita permiscuit dicens: Eorum quae sunt, alia de subjecto quodam dicuntur, in subjecto vero nullo sunt, volens scilicet universalem substantiam demonstrare. Nam quod dixit de subjecto dicuntur, universale est, quod vero ait in subjecto nullo sunt, substantia: ergo quod ait quaedam de subjecto dici, in subjecto vero nullo esse, universalem substantiam demonstrare contendit: ut enim saepius dictum est, quod de subjecto dicitur, universale est; quod in nullo subjecto est, substantia. Haec juncta, id est de subjecto quodam dici, et in subjecto nullo esse, universalem substantiam demonstrant. Post universalem 64.0171D| substantiam particulare accidens posuit dicens: Alia autem in subjecto quidem sunt, de subjecto autem nullo dicuntur. Nam quod ait in subjecto sunt, accidens monstrat, quod vero addidit, de subjecto autem nullo dicuntur, particulare. Accidens enim in subjecto est, particularitas de nullo subjecto praedicatur. Ergo quaecunque res ipsa quidem in subjecto est, sed si de nullo subjecto praedicatur, accidens est particulare, ut est quaedam grammatica, id est Aristarchi, vel alicujus hominis individua grammatica: illa enim quoniam individui hominis, ipsa quoque facta est individua et particularis; ergo quoniam quaedam grammatica in anima est, accidens est, et quoniam de nullo subjecto praedicatur, particularis 64.0172A| est; quemadmodum enim ipse Aristarco de nullo subjecto dicitur, ita quoque ejus grammatica de nullo subjecto praedicatur. Non autem dicit quod ipsa grammatica particularis est, sed quod quaedam grammatica, id est alicujus hominis individui grammatica, quam scilicet homo particularis propria retinet cognitione. Et quoniam incorporale accidens posuit quod animae accideret, id est grammaticam, quae esset in anima, ponit quoque aliud exemplum corporale; ait enim et quoddam album in subjecto est corpore, omnis enim color est in corpore: hic quoque non omne album dicit esse particulare, sed quod ad individuum corpus album venit. Probatur quoque particulare album in subjecto esse hoc modo, nam color quod genus est albi vel cujusdam albi in 64.0172B| corpore est, et est in subjecto. Quare cujus genus in subjecto est, ipsum quoque in subjecto est. Omnes enim specie vel individua proprio genere continentur, et ejusdem habent naturam. Quoniam vero esse in aliquo multis dicitur modis, quid velit Aristoteles ostendere esse in subjecto, paucis absolvam. Dicitur enim esse aliquid in aliquo novem modis, dicimus enim esse aliquid in loco, ut in foro vel in theatro. Dicimus quoque esse in aliquo, ut in aliquo vase, ut triticum in modio. Dicitur etiam esse in aliquo velut pars in toto, ut manus in corpore. Dicitur esse in aliquo, velut totum in partibus, ut corpus in omnibus suis partibus. Rursus velut in genere species, ut in animali homo, vel genus in speciebus suis. Dicimus quoque esse in aliquo, velut aliquid in fine esse, ut quoniam bonae vitae finis beatitudo est, si 64.0172C| quis sit beato, in fine est, scilicet bonae vitae. Dicimus quoque esse in aliquo ut in quolibet potente, ut in imperatore esse regimen civitatis. Dicimus quoque velut formam in materia, ut similitudinem Achillis in aere vel in marmore. Novem igitur modis aliquid in aliquo esse dicitur, ut in loco, ut in vase, ut pars in toto, ut totum in partibus, ut in genere species, ut in speciebus genus, ut in fine, ut in imperatore, ut in materia forma. Horum igitur Aristotele tria sola commemorat, sed duo in unum conjuncta, aliud separatum. Ait enim: In subjecto autem esse dico quod, cum in aliquo sit, non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est.Sensus autem talis est: Hoc, inquit, dico esse accidens, quod sit in subjecto, id est quod ita sit in altero, ut pars ejus 64.0172D| non sit et sine aliquo subjecto esse non possit, ut, verbi gratia, color cum in corpore nulla pars corporis est, et si color a corpore separatur, color nusquam est. Omnis enim color in solo corpore est. Ergo illud est accidens quod semper ita in subjecto est altero, ut ejus pars non sit, ut cum ab eo in quo est separatur, ad nihilum redigatur, et per se sine alterius subjecto esse non possit. Quod autem ait ut non sit sicut aliqua pars, ab ea scilicet significatione in aliquo consistenti dividere voluit, secundum quam partes in toto esse dicimus, non enim tale est subjectum, ut ejus accidens pars sit. Quod vero dicit, impossibile est esse sine eo in quo est, ab ea scilicet significatione divisit, quae est esse aliquid in vase 64.0173A| vel in loco; quod enim in vase vel in loco est a vase vel loco poterit separari, ut triticum quod in modio est, potest a modio segregari, et homo a theatro discedere. accidens vero ab eo in quo est segregari non potest. Quare solas tres posuit significationes, id est secundum quam in vase, vel in loco dicitur esse, et secundum quam pars in toto est. Sed ut in vase et ut in loco una sententia distribuit dicens, impossibile est esse sine eo in quo est . fortesse quis dicat non esse diffinitionem veram, illa esse in subjecto quae sic sint in alio non ut sint partes, et sine eo in quo sint esse non possint. Socrate enim vel homo quilibet cum accidens non sit, tamen sempre in loco est et sine loco esse non potest.Quibus respondendum est quod Socrates loca poterit permutare, 64.0173B| et esse praeter locum in quo fuit: et postremo si intelligentia capiamus, per se subsistit, accidentia vero per se ipsa non constant. Sed si quis quoque objiciat posse locum accidentia permutare, malum namque si in manu teneatur, manus mali odore completur, adeo odor quod est accidens, in aliud subjectum transire potest. Sed non hoc ait Aristotele, quoniam mutare accidens locum non potest, nec ita dixit impossibile esse sine eo in quo erat, sed sine eo in quo est, hoc enim significat mutare quidem posse locum, sed sine aliquo subjecto non posse subsistere. Quare recta est atque integra diffinitio ejus quod in subjecto est, quod ita sit in altero non sicut quaedam pars, et impossibile sit esse sine eo in quo est, secundum autem illam significationem dictum 64.0173C| est secundum quam formam in materia esse dicimus. Namque forma, si in materia sit, per seipsam nulla ratione consistit. Postquam igitur particulare a cidens quid esset ostendit dicens, quod in subjecto est et de subjecto non praedicatur, et in subjecto consistentis rei diffinitionem reddit dicens, quod cum in aliquo sit non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est. Ad universale accidens continenti disputatione revertitur quod definit hoc modo.Namque post ejus rei quae in subjecto est diffinitionem, et post particularis accidentis exempla, ad universale accidens transitum fecit, inquiens alia esse quae in subjecto sint, et de subjecto praedicentur, quod scilicet accidens universale significacet: nam quoniam de subjecto dicitur, universale est, quoniam 64.0173D| in subjecto est, accidentes; in subjecto ergo esse, et de subjecto praedicari, universale accidens monstrat. Hujus quoque complexionis convenientia proponit exempla: ait enim scientiam in subjecto esse, in anima; nam nisi anima sit in qua sit, scientia nulla est, idcirco quod scientia actus est animae, nam ea quae sunt inanimata nihil sciunt. Hinc sequitur substantiae particularis propositio, quam scilicet ita declarat, quod neque in subjecto sit, neque de subjecto praedicetur, nam quod in subjecto non est, substantia est, et quod de subjecto non praedicatur, particularitas. Utraque igitur res de subjecto non praedicari, et in subjecto non esse, particularis est substantia. Res igitur quatuor cum propria complexione non secundum propria nomina, sed secundum 64.0174A| proprias rationes diffinitionesque contexuit. Nam pro substantia universali posuit, quod in subjecto non est, et de subjecto praedicatur: pro accidenti particulari dixit, quod in subjecto est, et de subjecto non praedicatur. Accidens vero universale per hoc designavit quod ait, quod et in subjecto est, et de subjecto dicitur. Pro particulari substantia interposuit, quod nec in subjecto est, nec de subjecto praedicatur: simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia de subjecto nullo dicuntur; in subjecto autem nihil ea prohibet esse, quaedam enim grammatica in subjecto est. Omnis particularitas aut substantia erit aut accidens; nam cum dico Socratem, individuam et particularem significavi substantiam; cum dico quamdam grammaticam, individuum 64.0174B| et particulare accidentes dixi. Individua autem sunt quae neque in alias specie dividi possunt, neque in alia individua. Nam quemadmodum animal dividitur in specie, hominem atque equum, homo autem in singulos homines, id est in Socratem et Platonem et caeteros, sic Plato et Socrates non dividuntur in alios. Atque hoc idem de accidentibus dici convenit: nam quemadmodum scientia dividitur in species, grammaticam et rhetoricam, grammatica vero ipsa in particulares grammaticas, quas scilicet particulares homines norunt, sic ipsa particularis grammatica in particulares grammaticas non secatur. Ergo individua sunt quaecunque sunt numero singularia, et in nullas alias multitudines secundum specie vel secundum individua dividuntur. 64.0174C| Omne individuum, quoniam particulare est, de subjecto non praedicatur; omne autem quod de subjecto non praedicatur, aut substantia erit, ut Platone, aut accidens, ut quaedam grammatica. Ex his ergo particularibus, substantia scilicet atque accidenti, quae de subjecto non praedicantur, substantia quidem nec in subjecto est, accidens vero in subjecto est. Ita illa individua quae substantiae sunt in subjecto esse non poterunt, alia vero individua quae secundum accidentis naturam dicuntur, illa in subjecto esse nihil prohibet. Atque hoc est quod ait. Simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur, in subjecto autem ea nihil prohibet eorum aliqua esse.Quaedam enim grammatica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur. Hoc 64.0174D| enim maluit demonstrare, et accidentibus et substantiis particularibus hoc esse commune, quod de subjecto non praedicantur. Hoc enim dixit. Simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur. Subaudiendo, scilicet sive substantiae sint sive accidentia, sed non omnia individua non sunt in subjecto. Individua enim accidentia in subjecto esse nihil prohibet. Quaedam enim grammatica cum sit individua et de subjecto non praedicetur, tamen in subjecto est, id est in anima. Sed ut congregatim dicatur, sensus hujusmodi est, omnia quidem quaecunque sunt individua, de subjecto quidem nullo dicuntur, sed non omnia non sunt in subjecto.Nam cum particularis substantia in subjecto non sit, ut Platone, particulare tamen accidens in subjecto 64.0175A| est, ut quaedam grammatica in anima. Illud quoque magna attentione notandum est, quis sit hujus ordo propositi. Nam cum sint quatuor complexiones, factae ex quatuor rebus, quarum duae natura discrepante, ut substantia et accidens, duae quantitate, ut particularitas et universalitas, conjunctis compositisque his quatuor omnibus, dissentientem lateribus dispositionem fecit. Posuit enim prius substantiam universalem dicens, quod in subjecto non est et de subjecto dicitur. Post hanc primam positionem totis discrepantem rebus, rem subdit, id est accidens particulare, quod in subjecto esset, et de subjecto non praedicatur. Nam cum accidens dixit, a substantia disgregavit, quod particulare addidit ab universali disjunxit.Rursus ex alio latere disposuit in divisione 64.0175B| accidens universale, dicens quod in subjecto est, et de subjecto praedicatur, et ultimo substantiam particularem contrariam superiori accidenti dixit, quod neque in subjecto est, neque de subjecto praedicatur, substantiae particularitatem universalitati accidentis opponens. Sed ut planius quod dicimus sit, figuram descriptionemque subjecimus in qua superius latus substantia accidentique notavimus, reliquum particularitatis et universalitatis titulo inscripsimus, Aristotelicam complexionem angulariter et per latera designantes. 64.0175C|

Quando alter mode altero praedicatur ut de subjecto, quaecunque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia etiam de subjecto dicuntur, ut homo praedicatur de quodam homine, animal vero de homine, ergo et de quodam homine animal praedicabitur, quidam enim homo, et 64.0175D| homo est et animal.

Cum superius de his quae in subjecto sunt, id est de accidentibus loqueretur, diffinitionem constitutae in subjecto rei, et praeter subjectum nullo modo permanentis, in media tractatione disposuit, dicens illud esse quod neque pars esset alicujus, nec sine subjecto posset ullo modo permanere. Patefacto igitur quid sit esse in subjecto, nunc quid sit praedicari de subjecto declarat. Duobus enim modis praedicationes fiunt, uno secundum accidens, alio de subjecto: de homine namque praedicatur album, dicitur enim homo albus, rursus de eodem homine praedicatur animal, dicitur enim homo animal. Sed illa prior praedicatio, quae est, Homo albus est, secundum accidens est, namque accidens, quod est album, de subjecto 64.0176A| homine praedicatur, sed non in eo quod quid sit, nam cum album sit accidens, homo substantia, accidens de substantia in eo quod quid sit praedicari non potest, ergo ista praedicatio secundum accidens dicitur. De subjecto vero praedicare est, quoties altera res de altera in ipsa substantia praedicatur, ut animal de homine; nam quoniam animal et substantia est, et genus hominis, idcirco in eo quod quid sit de homine praedicatur. Quare illa sola de subjecto praedicari dicuntur quaecunque in cujuslibet rei substantia et in diffinitione ponuntur; ergo quotiescunque hujusmodi fuerit praedicatio, ut alterum de altero ut de subjecto praedicetur, id est ut de ejus substantia dicatur, ut animal de homine, hanc proprietatem evenire necesse est, ut si de eo quod praedicatur, 64.0176B| quidpiam ut de subjecto, id est ejus substantia, praedicetur, necessario idem hoc quod de praedicato dicitur, dicatur etiam de praedicati subjecto, ut homo praedicatur quidem de Socrate in eo quod quid sit. Interrogantibus enim quid sit Socrate, hominem respondemus. At vero de ipso homine in eo quod quid sit animal dicitur, in substantia enim hominis animal praedicatur, atque ita fit ut animal quidem de homine, homo vero de Socrate in eo quod quid sit, ut de subjecto praedicentur. Ergo quoniam ista followingia, et animal de Socrate in eo quod quid sit praedicabitur. Potest enim dici interrogantibus quid est Socrate, animale. Ergo manifestum est quod si qua res de alia ut de subjecto praedicetur, ut homo de Socrate, de eadem vero re quae praedicatur, de 64.0176C| homine, scilicet alia rursus superior, ut de subjecto praedicetur, ut animal, necesse erit et hanc eamdem de subjecto ejus de quo ipsum dicitur praedicari, ut animal de Socrate, Socrates namque subjectus est homini, de quo animal praedicatur. Ergo constat hujusmodi diffinitio quae dicit, quoties alterum de altero praedicatur ut de subjecto, si quid sit quod de eo quod praedicatur in eo quod quid sit dici possit, hoc idem ipsum de eo quod prius subjectum erat possit praedicari. Sed fortasse quisquam dicat minime verum esse quod dictum est, nam cum homo de Socrate praedicetur, Socrates enim homo est, de homine vero specie, homo enim specie est, Socrates specie esse non dicitur. Et rursus cum animal de homine praedicetur, de animali vero genus, animal enim genus est, 64.0176D| homo generis vocabulo caret, non enim dicitur homo esse genus, homo enim genus non est, sed tantum specie. Il suo dicendum est quod minus adverterint illam esse diffinitionem de subjecto praedicationis, quae in eo quod quid sit unumquodque et in ejus substantia praedicaretur, nunc autem species de homine non in eo quod quid sit praedicatur. Neque enim si quis hominis diffinitionem reddat speciem nominavit, sed designativum nomen est tantum, utrum de pluribus specie differentibus praedicetur hoc nomen quod est homo, an certe tantum de solis individuis. Nam quoniam de individuis solis homo praedicetur, idcirco species dicitur, et quoniam de specie differentibus animal dicitur, idcirco animal genus vocamus. E sunt quodammodo nominum nomina. Quar neque 64.0177A| genus de animali, neque specie de homine, in eo quod quid sit praedicatur, sed tantum designant, quomodo homo et animal de subjectis (ut dictum est) propriis praedicentur. Ergo non est mirandum si ad eorum subjectum quae de subjecto dicuntur ejus praedicati quod de subjecto non dicitur praedicatio perveniri non potest.

Diversorum generum et non subalternatim positorum, diversae secundum speciem sunt differentiae, ut animalis et scientiae, animalis siquidem differentiae sunt, ut gressibile, volatile, bipes et acquatile, scientiae vero nulla harum est, neque enim scientia a scientia differt in eo quod est bipes. Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias, superiora enim de inferioribus praedicantur, quare quaecunque fuerint praedicati 64.0177B| differentae erunt eaedem et subjecti.

Cum multis modis genus dicatur, solum quod nunc tractari convenit assumamus. Dicitur enim genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut animal praedicatur de homine, et de equo, et de cane, et de bove, et de caeteris, quae omnia specie ipsa a se discreta sunt. Species vero est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut homo praedicatur de Catone, Socrate, Platone, Virgilio, Cicerone, et de singulis hominibus, qui specie ipsa non differunt, sed tantum a se numero distante. Differentia vero est quae sub eodem genere positas specie propria qualitate disterminat, nam cum equus et homo quantum ad genus unum sint (uterque enim animal est), differentia razionalis 64.0177C| et irrationalis utrosque disjungit ac discernit. Qualitate enim quadam rationabilitatis et irrationabilitatis uterque a propriae substantiae diffinitione dissentiunt. Ergo differentia est quae de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit praedicatur. Namque haec ipsa differentia quae est irrationabilitas de multis specie differentibus praedicatur, ut de cygno, et equo, et pisce, quae omnia a se cum specie ipsa dissentiant, irrationabilitatis tamen qualitate conjuncta sunt. Sed non in omnibus differentia de pluribus specie differentibus praedicatur. Sunt enim quaedam quae non nisi de una specie praedicantur, ut gravitas de sola terra, levitas de solo igne, proprie dicitur.Al vero nec specie sempre de pluribus numero differentibus praedicatur; mundi enim specie 64.0177D| de uno solo mundo dicitur, et phoenicis specie de una tantum phoenice, sed idcirco ita diffinita est, quod frequentius differentia de pluribus specie differentibus praedicatur quam de uno. Eodemque modo et specie frequentius invenitur de pluribus numero differentibus praedicari, quam de una tantum re ac singulari. His ita positis, sunt quaedam generi, quae generalissima nuncupantur, quibus genus inveniri non possit, sunt specie quibus alias subjectas specie nullus inveniet. Inter utraque autem sunt alia quae subalterna generi nominantur, quae superiorum quidem specie sunt, posteriorum vero genera ut substantia genere quidem est generalissimum, ut ejus genere inveniri non possit, homo vero specie est, ut ejus specie alia reperiri non valeat. Animale vero ad 64.0178A| substantiam quidem specie est, ad hominem vero genere. Decem igitur praedicamentorum significatio nihil aliud demonstrat nisi rerum decem generi quae generalissima nominamus. Ergo quoties generi generalissima discrepanti, eorum quoque specie discrepabunt; et quoties specie discrepanti, quoniam differentiis disjunguntur atque informantur, differentiae quoque diversarum specierum discrepabunt. Animal namque et scientia, quoniam est animal substantia, scientia vero ad aliquid, quoniamque genus animalis est substantia, et genus scientiae est ad aliquid, omni substantiae a se ratione discreta sunt, et differentiae quoque scientiae atque animalis omnibus qualitatibus disjunguntur. Est namque differentia animalis, bipes et quadrupes, animal enim ab alio animali differt, 64.0178B| quod hoc quidem bipes sit, ut homo vel avis, illud vero quadrupes, ut equus atque bos; illud vero multipes, ut formica vel apis. Sed scientia differentias hujusmodi non habet, neque enim scientia a scientia differt in eo quod bipes est . A hoc est quod ait. Diversorum generum et non subalternatim positorum diversas secundum speciem differentias esse. Et hoc exempli aggettione firmavit dicens: Animalis et scientiae diversas esse differentias, nam cum sit bipes animalis differentia, scientiae non est. Et hoc quidem de diversis generibus dictum est, id est, quae subalterna non sunt.Quod si subalterna sunt generi, nihil prohibet alias easdem esse differentias, alias diversas, 64.0178C| ut avis est specie animalis, et rursus est genere corvi, et est subalternum genere, avis. Sed animalis differentiae sunt razionalis atque irrationalis, avis vero differentia razionalis non est . ergo hoc loco non sunt eaedem subalternorum generum differentiae.Si quis vero ha generis, id est animalis differentias dicat, ut animalium alia sunt quae pascantur herbis, alia quae seminibus, alia quae carnibus, hae differentiae conveniunt in subalterno genere, videlicet in avi; namque avium sunt aliae quae seminibus vescuntur, aliae quae herbis, aliae quae carnibus, ut vultur et milvus; ergo in subalternis generibus nihil prohibet easdem esse differentias, et iterum discrepare; hoc autem idcirco evenit, quia quae de praedicato dicuntur 64.0178D| possunt de subjecto praedicari. Quare quod dicitur de genere, potest etiam dici de specie, atque hoc est quod ait: Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias. Superiora enim de inferioribus generibus praedicantur; sed cum diceret nihil prohibet easdem esse differentias, hoc quodam modo voluit demonstrare esse quasdam easdem differentias, alias vero posse esse diversas, cui rem contrariam intulisse videtur, cum dicit; Quaecunque praedicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subjecti: nam cum illic dixisset, nihil prohibet esse easdem differentias generum subalternorum, hic omnes easdem esse declarat, dicit enim: Quaecunque fuerint differentiae praedicati, easdem etiam subjecti esse; atque haec res plures maximis illigavit 64.0179A| erroribus, ut emendandum credent locum non ut esset ita. Quare quaecunque praedicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subjecti, sed ut hoc modo. Quare quaecunque subjecti differentiae fuerint, eaedem erunt etiam praedicati. Sed hoc abjiciendum est, neque enim fieri potest ut in rem superiorem praedicatio posterioris redundet. Nam cum dicitur, quaecunque subjecti fuerint differentiae, eaedem erunt praedicati, hoc scilicet significatur, ut praedicatio subjecti redeat in praedicatum, quod fieri non potest. Sed dicendum est quod sunt aliae differentiae quae dicuntur completivae praedicati et cujuslibet illius speciem informantes, quae communi nomine specificae nominantur. Nam cum dico animatum et sensibile, si substantiae conjungantur, diffinitionem et speciem mox animalis 64.0179B| efficiente. Animal enim est substantia animata sensibilis, atque hae differentiae dicuntur specificae et completivae. Sunt autem aliae quae ipsae quidem nihil complent, nec ullam speciem reddunt, sed genus tantum dividunt, ut razionale et irrationale, haec enim dividunt genus, id est animale. Animale enim razionale differentia irrationalique dividitur. Ergo illae quae sunt generis divisivae differentiae possunt aliquoties eaedem esse, possunt aliquoties non eaedem, ut animalis, quoniam divisibilis est differentia quae est logice, potest eam non habere avis, quae est subalternum genus. Et rursus easdem divisibiles habere potest, ut easdem quas superius diximus.Nam cum dividant animal differentiae, quae carnibus, herbis, et seminibus vescuntur, eaedem possunt esse 64.0179C| subalterni generis, id est avis; ergo hae divisibiles possunt etiam esse diversae. Illae vero quae completivae et specificae sunt, aliquando non praedicari de subjecto non possunt. Ut quoniam animal habet differentias completivas et suae speciei effectivas, sensibile scilicet et animatum, hae differentiae de homine quod est subjectum animalis non praedicari non possunt. Omnes enim specificae differentiae de his praedicantur, quorum speciem complent, ut de animali praedicatur sensibile et animatum, et hoc ut de subjecto. In substantia enim animalis utraque praedicantur, sed animal praedicatur de homine, ut de subjecto; necesse est ergo animatum atque sensibile de homine praedicari ut de subjecto.Hoc est enim quod superius praemisit cum diceret: Quando alterum de altero 64.0179D| praedicatur ut de subjecto, quaecunque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia etiam de subjecto dicuntur; atque hoc in omnibus generibus recte constat intelligi. Ergo divisibiles differentiae possunt aliquando cum subjectis esse communes, aliquando diversae, specificae vero et completivae cum subjectis communes non esse non possunt. Quod ergo Aristoteles ait, Subalternorum generum nihil prohibere easdem esse differentias, divisibiles differentias easdem esse nihil prohibere putandum est, quae possunt esse etiam diversae. Quod ait vero: Quaecunque praedicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subjecti, de specificis intelligendum est: quae cum speciem cujuslibet informent, et de eo quod informant, ut de subjecto, 64.0180A| praedicentur, ad quodcunque ut subjecto praedicatur illud quod ipsae differentiae informant, de eo ut de subjecto praedicabuntur, et de eo non praedicari non possunt. Quare nihil est in hujusmodi theoremate quod ullo modo debeat emendari.

Eorum quidem quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habere, aut facere, aut pati. Est autem substantia ut figuraliter dicatur, ut homo, equus. Quantitas, ut bicubitum, tricubitum. Qualitas, ut album, grammaticum. Ad aliquid, ut duplum, dimidium, majus, minus. Ubi, ut in lyceo, in foro. Quando, ut heri, superiori anno. Situm, ut sedet, jacet. Habere, ut calceatus, armatus. Facere, ut secare, urere. Pati, et 64.0180B| secari, uri. Singula igitur eorum quae dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nulla affermatione dicuntur, aut negatione, horum autem ad se invicem affermatio vel negatio fit complexione. Videtur autem omnis affermatio vel negatio, vel vera vel falsa esse: eorum autem quae secundum nullam complexionem dicuntur, singula neque vera, neque falsa sunt, ut homo, album, currit, vincit.

Post parvissimam in quatuor enumerationem, id est in substantiam, accidens, universalitatem, particularitatem, nunc est de partitione maxima tractaturus, quae fit in decem; hac enim enumeratione major non potest inveniri, neque enim undecim praedicamenta poterunt inveniri, nec ultra decem ullo modo aliquod genus recte excogitari potest quare 64.0180C| facit hujusmodi enumerationem, sed non divisionem. Divisio namque fere est generis in specie; praedicamentorum vero, quoniam genus unum non habent, divisio esse non potest, sed potius enumeratio est . recte sentire alio nobis opere dicendum est; ait autem: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur. Adeo non de rebus, sed de vocibus tractaturus est, ut diceret Dicuntur. Res enim proprie non dicuntur, sed voces: et quod addidit, singulum aut substantiam significat, late patet eum de vocibus disputare; non enim res, sed voces significant, significantur autem res. Seno 64.0180D| complexione vero dicuntur (ut dictum est) quaecunque singulari intellectu et voce proferuntur: secundum complexionem vero quaecunque aliqua congiunzionee vel accidentis copulatione miscentur. Sed quid ex iis quae secundum nullam complexionem dicuntur efficitur, ipse demonstrat cum dicit: Singula igitur eorum quae dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nulla affermatione dicuntur, horum autem ad se invicem complexione affermatio fit; videtur enim omnis affermatio vel falsa esse vel vera. Eorum autem quae secundum nullam complexionem dicuntur, neque verum quidquam, neque falsum est, ut homo, album, currit, vincit. Significat ergo et hic ea quae sine ulla complexione dicuntur affermationis vim non obtinere. 64.0181A| Si quis enim dicat homo, vel album, vel decem, vel quidlibet simplici modo, in eo neque verum aliquid inveniet, neque falsum, sed omnis affermatio vel vera vel falsa est . cum quadam complexione conjuncta sint, fieri propositiones necesse est, quae in se verum falsumve contineant. Sed non omnis complexio propositionem facit, nec si dixero, Socrates in foro, idcirco jam propositio est; sed si quis dicat, Socrate in foro ambulat, tunc fit propositio, quae aut affermatio est aut negatio. Affermationes autem et negationes, vel verae videntur esse vel falsae; atque ideo quodcunque neque verum neque falsum est, illud propositio non est.Ergo quadam complessione 64.0181B| ex iis quae secundum nullam complexionem dicuntur veritas falsitasque conficitur. Affermationem autem solam nunc Aristoteles interposuit, idcirco quod omnis affermatio prior est; hoc enim negatio tollit, quod affermatio ante constituit: prius quidem secundum significationem, sed non secundum genus, quod alio liquebit loco. Maxime autem monstrat Aristotele se non de rebus, sed de vocibus tractaturum, quod ait: Horum autem ad se invicem complexione affermatio fit; non enim rerum complexione fit affermatio vel negatio, sed sermonum, nec in rebus est veritas et falsitas, sed in intellectibus atque opinionibus, et post haec in vocibus atque sermonibus. Atque haec hactenus. Secundum complexionem ergo sunt quaecunque ex integris compositis 64.0181C| fiunt, ut Socrates ambulat, nam et Socrates et ambulat uterque intero sermo est, et conjunctus affermationem facit. At vero si quis dicat flammiger, vel multisonus, vel fluctivagus, secundum complexionem non erit ista prolatio, idcirco quod ex neutris integris factum est . Substantia enim et quantitas, et qualitas nulli unquam generi videntur esse subjecta. Quare quoniam diffinitio omnis a genere ducitur, genus quod alii generi subjectum non est, a diffinitione relinquitur.Sed nunc quidem omnium praedicamentorum convenientia dixit exempla, post vero latius de unoquoque tractabitur: et quoniam diffinitio inveniri nulla potest, quibusdam 64.0181D| proprietatibus informantur, quare quoniam de his dictum est plene, ad tractatum substantiae transeamus.

DE SOSTANTIA.

Substantia autem quae proprie et principaliter et maxime dicitur, est quae neque de subjecto dicitur, neque in subjecto est, ut aliquis homo, vel aliquis equus. Secundae autem substantiae dicuntur specie, in quibus illae quae principaliter substantiae dicuntur, insunt. Et hae quidem et harum specierum generi, ut aliquis homo, in specie quidem est in homine, genus vero speciei, animal est. Secundae ergo substantiae hae dicuntur, ut est homo atque animal.

Quaeritur cur praedicamentorum tractatum a substantiis 64.0182A| inchoaverit, nam quoniam omnis res aut in subjecto est, aut subjecto non est, quidquid in subjecto est, eget subjecto, quoniam in propria natura non potest consistere: et quoniam rebus omnibus substantia subjecta est, nihil eorum quae sunt in subjecto praeter substantiam poterit permanere . Sed prior illa natura est, sine qua alia esse non possunt, quocirca prior naturaliter videtur esse substantia; non absurde igitur in disputatione quod prius per naturam fuit, prius etiam sumpsit, et diffinitionem quidem substantiae proferre non potuit, sed post exemplum superius datum descriptionem quamdam profert qua quid sit ipsa substantia queamus agnoscere: hoc est autem, non esse in subjecto; substantia enim in subjecto non est. Facit autem quamdam substantiarum 64.0182B| divisionem cum dicit, alias primas esse substantias, alias secundas: primas vocans individuas, secundas vero individuarum species et generi. Ergo cum primis secundisque substantiis commune sit non esse in subjecto, additum primis substantiis, de subjectis non praedicari, primas substantias a secundis substantiis separat; substantia enim individua, in eo quod est substantia, in subjecto non est: quod autem individua est, de subjecto non praedicatur. Sunt ergo primae substantiae quae neque in subjecto sunt, neque de subjecto dicuntur, ut est Socrates vel Platone. Hi enim quoniam substantiae sunt, in subjecto nullo sunt. Quoniam vero particulares individuique sunt, ne nullo subjecto praedicantur. Secundae vero substantiae sunt, quibus commune est 64.0182C| cum primis substantiis, quod in subjecto non sunt, proprium vero quod de subjecto praedicantur, quae secundae substantiae sunt universales, ut est homo atque animal; homo namque et animal in nullo sunt subjecto, sed de subjecto aliquo praedicantur. Sunt igitur primae substantiae particulares, secundae universales. Proprie autem substantias individuas dicit, quod hominem quidem idem ipsam speciem, et animal, quod est genus, non nisi ex individuorum cognitione colligimus. Quare quoniam ex singulorum sensibus generalitas intellecta est, merito propriae substantiae individua et singula nominantur. Principaliter vero individuae substantiae dictae sunt, quod omne accidens prius in individua, post vero in secundas substantias venit. Nam quoniam Aristarco 64.0182D| grammaticus est, homo vero est Aristarco, est homo grammaticus: ita prius omne accidens in individuum venit, secundo vero loco etiam in species generaque substantiarum accidens illud venire putabitur. Recte igitur quod prius subjectum est, hoc substantia principaliter appellatur. Maxime autem substantia prima dicitur, idcirco quod quae maxime subjecta est rebus aliis, ea maxime substantia dici potest: maxime autem subjecta est prima substantia; omnia enim de primis substantiis dicuntur, aut primis substantiis insunt, ut generi et specie: namque et generi et specie praedicantur de propriis individuis, ut animale atque homo praedicantur de Socrate, id est secundae substantiae de primis: peccato 64.0183A| vero sint accidentia, in primis substantiis principaliter sunt. quare quoniam et accidentia in primis substantiis principaliter sunt, et secundae substantiae de primis substantiis praedicantur, primae substantiae secundis substantiis accidentibusque subjectae sunt. Quare quoniam istae maxime subjectae sunt et accidentium subsistentiae, et secundarum substantiarum praedicationi, idcirco maxime substantiae nuncupantur. Dicit autem non omnis species neque omnia generi, secundas esse substantias, sed eas tantum quae primas substantias continerent, ut est homo atque animal; homo namque continet Socratem, id est aliquam individuam substantiam. Animal vero continet individuam speciemque, id est hominem et aliquem hominem. Quare generi et specie quae de 64.0183B| primis substantiis praedicantur, ipsas secundas putat esse substantias; hoc autem hoc modo ait: Secundae autem substantiae dicuntur in quibus speciebus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt; haec et harum specierum generi, et inde convenientia ponit exempla, ac si diceret: Non omnia generi neque omnes substantias dico, sed eas tantum species in quibus individua illa, id est primae substantiae sunt, et harum specierum, id est quae continent primas substantias, generi. Hoc autem idcirco dictum videtur, ne quis colorem quod genus est, vel album quod est species, secundas putet esse substantias, ista enim primas sub se non continent. Sed dicat aliquis quemadmodum primae poterunt esse substantiae individuae, cum omne quod prius est sublatum auferat 64.0183C| id quod est posterius, posterioribus vero sublatis priora non pereant? homo namque si pereat, Socrates quoque sit continuo periturus; si vero Socrates interierit, homo continuo non peribit. Si igitur, sublatis generibus et speciebus, individua perimuntur, sublatis individuis, generi speciesque permanent, magis primas substantias species et generi nominari dignum fuit. Sed hoc modo individuorum natura non recte accipitur. Neque enim cuncta individuorum substantia in uno Socrate est, vel quolibet uno homine, sed in hominibus singulis. Genera namque et specie non ex uno singulo intellecta sunt, sed ex omnibus singulis individuis, mentis ratione concepta. Sempre etiam quae sensibus propinquiora sunt, ea etiam proxime nuncupanda vocabulis arbitramur. 64.0183D| Qui enim primus hominem dixit, non illum qui ex singulis hominibus conficitur, concepit, sed animo quemdam singularem atque individuum cui hominis nomen imponeret. Ergo, sublatis singulis hominibus, homo non remanet, et, sublatis singulis animalibus, animal interibit. Quocirca quoniam in hoc libro de vocabulorum significatione tractatus habetur, ea quibus vocabula prius posita sunt, merito primas substantias nuncupavit: prius autem illis vocabula sunt indita, quae prius sub sensibus potuerunt. Sensibus vero objiciuntur prima individua, merito igitur ea prima in divisione posuit. Eodem quoque modo illa quaestio solvitur quae dicit: Cum naturaliter primae intellectibiles sint substantiae, ut Deus et 64.0184A| animus, cur non has primas substantias nuncupaverit? Quoniam hic de nominibus tractatus habetur, nomina autem primo illis indita sunt quae principaliter sensibus fuere subjecta, posteriora vero in nominibus ponendis putantur quaecunque ad intelligibilem pertinent incorporalitatem; quare quoniam in hoc opera principaliter de nominibus tractatus est, de individui vero substantiis quae primae sensibus subjacent prima sunt dicta vocabula in opere quo de vocabulis tractabatur, merito individuae sensibile substantiae primae substantiae sunt positae. Cum autem tres substantiae sint, materia, species, et quae ex utrisque conficitur undique composita et compacta substantia, hic neque de sola specie, neque de sola materia, sed de utrisque mistis compositisque proposuit. Parti 64.0184B| autem substantiae incompositae et simplices sunt, ex quibus ipsa substantia conficitur, specie et materia, quas post per transitum nominat dicens, substantiarum partes et ipsas esse substantias, atque haec hactenus. Nunc expositionis cursum ad sequentia convertamus.

Manifestum est autem ex iis quae dicta sunt quoniam eorum quae de subjecto dicuntur, necesse est et nomen et rationem de subjecto praedicari, ut homo de subjecto aliquo homine praedicatur; praedicatur quoque nomen ipsius, hominem enim de aliquo homine praedicabis. Ratio quoque hominis de subjecto aliquo homine praedicabitur: quidam enim homo et homo est et animal, quare et nomen et ratio praedicabitur de subjecto. Eorum vero quae in subjecto sunt, in pluribus quidem 64.0184C| neque nomen de subjecto neque ratio praedicabitur. In aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet interdum praedicari de subjecto; rationem vero impossibile est praedicari, ut album, cum in subjecto sit in corpore, praedicatur de subjecto: dicitur enim corpus album, ratio vero albi nunquam de corpore praedicabitur. Alia autem omnia aut de subjectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subjectis eisdem sunt: ​​hoc autem manifestum est ex his quae per singula proponentur, ut animal de homine praedicatur, ergo de aliquo homine; nam si de nullo aliquorum hominum, neque omnino de homine. Rursus color in corpore est, ergo et in aliquo corpore; nam si non in aliquo singulorum, nec omnino in corpore.Quare alia omnia aut de subjectis principalibus substantiis dicuntur, aut in subjectis eisdem 64.0184D| sole. Non esistentibus ergo primis substantiis impossibile est esse aliquid aliorum.

Omnia quaecunque dicta sunt vel in subjecto sunt, vel de subjecto praedicantur, sed non omnia quaecunque in subjecto sunt, de subjectis propriis dicuntur, namque quod in subjecto aliquo est, de proprio subjecto praedicatur: ut album de corpore praedicatur, dicitur enim corpus album. Sed quoniam secundae substantiae primarum substantiarum vel specie vel generi sunt (Socratis enim specie homo est, et animal genus), genere autem de subjectis speciebus et individuis univoce praedicatur, secundae substantiae de subjectis speciebus univoca praedicatione dicuntur. Convenit namque primarum et secundarum substantiarum 64.0185A| si sit una facta, diffinitio. Namque animal et homo et Socrates una diffinitione junguntur, quod substantiae animatae atque sensibiles sunt. Igitur secundae substantiae ita de subjectis praedicantur propriis, id est de primis substantiis, ut univoce praedicentur. Illorum vero quae sunt in subjecto aliquoties quidem neque nomen ipsum de subjecto dicitur. Nam virtus in anima est, sed virtus de anima minime praedicatur; aliquote autem denominativi dicitur, ut grammatica, quoniam est in homine, denominativi grammaticus a grammatica dicitur. Saepe autem ipsum nomen de subjecto praedicatur, ut quoniam album est in corpore, corpus album dicitur, sed sive nomen non praedicetur, sive denominative dicatur, sive proprio nomine praedicatio sit, diffinitio ejus 64.0185B| quod est in subjecto de proprio subjecto nunquam praedicabitur: ut album, quoniam est in subjecto corpore, praedicatur quidem albi nomen de corpore, diffinitio vero albi ad corpus nullo modo dicitur, album namque vel corpus una ratione utraque diffiniri non possunt. Amplius, si omne accidens in subjecto est, et substantia subjectum est, differt ab accidente substantia, differt etiam diffinitio substantiae atque accidentis, quod eadem diffinitio subjecti et ejus quod est in subjecto esse non potest. Atque hoc est quod ait: Eorum vero quae sunt in subjecto, in pluribus quidem neque nomen de subjecto neque ratio praedicatur, ut virtus in anima. Addidit quoque: In aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet interdum praedicari, et in aliis quidem denominativo, in 64.0185C| aliis vero recto nomine fit praedicatio. De secundis vero substantiis sempre ad primas substantias praedicatio pervenit. Nam si quidam homo, et homo est et animal, et caetera, una diffinitio animalis et ad hominem et ad quemdam hominem convenientier aptabitur. Magis tamen esse substantias individuas et particulares ipse significantius monstrat. Nam cum omnis res aut substantia sit aut accidens, et substantiarum aliae sint primae, aliae secundae, fit trina partitio, ita ut omnis res, aut accidens sit, aut secunda substantia, aut prima.Horum autem ut sub descriptione divisio fiat, hoc modo dicimus: Omnis res aut in subjecto est, aut in subjecto non est; eorum quae in subjecto sunt, alia praedicantur de subjecto, alia minime; eorum quae in subjecto non sunt, alia de nullo 64.0185D| subjecto praedicantur, alia vero praedicantur. Ergo omnis res aut in subjecto est, aut in subjecto non est . de nullo subjecto praedicatur. His igitur sumptis, si primas substantias separemus, remanent secundae substantiae atque accidentia. Sed secundae substantiae sunt quae in subjecto non sunt et de subjecto praedicantur. Ergo esse suum, nisi in hoc quod de aliquo praedicantur, non retinent. Praedicantur autem secundae substantiae de primis, ergo ut secundae substantiae sint, praedicatio de primis substantiis causa est.Non enim essent secundae substantiae, 64.0186A| nisi de primis substantiis praedicarentur, illa vero quae in subjecto sunt penitus consistere non valerent, nisi fundamenti quodammodo loco primis substantiis niterentur. Ergo omnia quaecunque sunt praeter primas substantias, aut secundae substantiae erunt aut accidentia. Sed secundae substantiae de primis substantiis praedicantur, accidentia in primis substantiis sunt. Quocirca omnia aut de primis substantiis praedicantur, ut secundae substantiae, aut in primis substantiis sunt, ut accidentia, quod Aristoteles proposuit hoc modo: Alia autem omnia aut de subjectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subjectis eisdem sunt, hic quoque verissima sumit exempla. Ait enim: Si accidens in nullo subjecto corpore esset, nec in corpore esset omnino. Nam si 64.0186B| in nullo singulorum, in nullo generaliter esse diceretur. Et item animal nisi de singularibus atque individuis hominibus praedicaretur, nec de homine praedicaretur omnino. Quare quoniam idcirco praedicantur secundae substantiae, quoniam sunt primae, et idcirco sunt aliquid accidentia, quoniam eisdem primae substantiae subjectae sunt, si primae substantiae non sint, neque quae de his praedicantur mansura sunt, neque quae in his subjectis sunt permanebunt.

Secundarum vero substantiarum magis substantia est specie quam genus, propinquior enim est primae substantiae. Si quis enimassignet primam substantiam quid est, evidentius et convenientiusassignabit speciem proferens quam genus, ut quemdam hominemassignans, manifestiusassignabit hominem quam animalassignando. 64.0186C| Illud enim proprium est magis alicujus hominis, hoc autem communius. Et cum aliquam arborem reddideris, manifestiusassignabis, cum arborem reddideris, quam plantam.

Constat individuas substantias primas et maxime et proprie esse substantias. Secundae vero substantiae, id est generi et specie, sicut non aequaliter a prima substantia distante, ita non aequaliter substantiae sunt; nam quoniam propinquior est specie primae substantiae quam genere, idcirco magis est substantia specie quam proprium genere, ut homo propinquior est Socrati quam animale, atque ideo magis est homo substantia. Animal vero quanquam et ipsum substantia sit, minus tamen homine; hoc autem idcirco evenit, quod in omni diffinitione convenientius specie 64.0186D| ad primam substantiam dicitur, quam genus. Nam si quid sit Socrates aliquis velit ostendere, propinquius substantiam Socratis proprietatemque monstrabit, si dixerit eum esse hominem, quam si animal. Quod enim animal est Socrate, commune est cum caeteris qui homines non sunt, id est cum equo atque bove. Quod vero homo est, cum nullo alio est commune, nisi cum his qui sub eadem specie hominis continentur. Quocirca propinquior erit ad significationem designatio, cum individuo specie redditur, quam si generis vocabulum praedicetur. Rursus si quamlibet individuam arborem designare aliquis volens, arborem dicat, propinquius designabit quid sit id quod diffinivit, quam si plantam nominet: planta autem 64.0187A| genere est arboris; praedicatur enim planta et de iis quae arbores non sunt, ut de caulibus atque lactucis; quare constat species magis esse substantias, eo quod sint primis et maxime substantiis propinquiores. Et quod in eo quod quid sit,assignata specie convenientius et evidentiusassignet, genus vero longinquius atque communius.

Amplius principales substantiae eo quod aliis omnibus subjectae sunt, et alia omnia aut de his praedicantur, aut in eis sint, ideo maximae dicuntur substantiae. Sicut autem principales substantiae ad alia omnia se habent, sic et specie ad genus se habet, subjacet enim specie generi, generi enim de speciebus praedicantur, specie autem de generibus non convertuntur. Quare et ex his manifestum est speciem magis genere substantiam esse.

64.0187B| Magis esse substantias specie validiori rursus argumentatione confirmat, per similitudinem namque hoc ita esse declarat. Nam cum omnes substantiae aut primae sint aut secundae, secundarum autem aut generi aut specie, specierum atque generum quidquid similius primis substantiis invenitur, hoc magis substantia merito putabitur. Sed primae substantiae idcirco maximae substantiae dicuntur, quod omnibus ita subjectae sunt, ut aut in ipsis sint caetera ut accidentia, aut de ipsis alia praedicentur ut substantiae secundae. Quod ergo in primas substantias, hoc idem in specie venit. Namque species et cunctis subjacent accidentibus, et de speciebus generi praedicantur, de generibus vero species non praedicantur. Quarto 64.0187C| generi non similiter sottostanti, specie quemadmodum. Non enim de generibus specie praedicantur. Ergo sicut primae substantiae subjectae sunt secundis substantiis et accidentibus, ita specie subjectae sunt et accidentibus et generibus. Genera vero quanquam subjecta sint accidentibus, speciebus tamen ipsa non subjacent. Quocirca major est similitudo speciei ad primas substantias, quam generis, quod si major est similitudo specierum ad maximas substantias, ipsae erunt magis substantiae. Sed ne quis nos arbitretur dicere quod ea quae sunt generi specie esse non possunt, sed in eo quod sunt generi, specie esse non possunt. Nam in eo quod specie est, de superioribus non praedicatur, sed in eo quod genere, de eo praedicabitur cujus est genere.Quocirca generi ipsa 64.0187D| quorum sunt genera his subjacere non possunt, specie vero quorum sunt specie, de his praedicari non possunt.

Ipsarum vero specierum quaecunque non sunt generi, nihil magis alterum altero substantia est, nihil enim familiariusassignabis de aliquo homine, hominemassignando, quam de aliquo equo, equum. Similiter autem et principalium substantiarum nihil magis alterum altero substantia est, nihil enim magis aliquis homo substantia est, quam aliquis bos.

Praedictum est quoque, ut Porfirio in libro de generibus, speciebus, differentiis, propriis, atque accidentibus planissime docuit, alia esse solum generi, quorum genus inveniri non posset, alia solum 64.0188A| specie, quae in alias specie dividi non valerenti. Hae autem sunt quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicantur, ut homo de singulis hominibus dicitur, et equus de singulis equis, et bos de singulis bobus, qui sub propria specie positi a seipsis propriae naturae figura non discrepante. Ergo hujusmodi specie, ut est homo atque equus, quae solis individuis praesunt, quoniam generi esse non possunt, aequaliter semper substantiae sunt. Nam tam propinque redditur de quolibet individuo equo, nomen equi, quam de quolibet individuo homine, hominis nomen. Quocirca si aequaliter specie hae, quae generi non sunt, ad primas substantias sunt, aequaliter esse substantiae merito putabuntur: hoc autem dicit non quod omnes specie aequaliter substantiae 64.0188B| sint, sed quae aequaliter a primis substantiis distante. Potest enim fieri ut cujuslibet superioris generis una quaelibet species sit, quae comparata ad propriam speciem minus illa superior videatur esse substantia: ut animalis si quis dicat speciem esse avem, ejusdem quoque speciem hominem, avis et homo non aequaliter substantiae sunt, idcirco quod avis homine superior est. Homo namque in alias specie non dividitur, est enim magis specie. Avis autem potest in alias dividi specie, ut in accipitrem et vulturem, quae quanquam aves sunt specie, tamen ipsae dissentiunt. Proprie autem specie accipiter ac vultur est, hi enim solis individuis praesunt. Quare homo atque accipiter aequaliter a primis substantiis distante, et sunt aequaliter substantiae.Homo vero atque avis, quoniam superior 64.0188C| est avis homine, non aequaliter substantiae sunt, magis enim substantia homo est. Ergo quaecunque specie aequaliter a suis individuis distanti, aequaliter substantiae sunt. Quod quoniam specie hae quae generi non sunt aequaliter a primis substantiis absunt, aequaliter substantiae dicuntur. Planum autem est, ut expositione non egeat, primas quoque substantias aequaliter esse substantias, aliquis homo enim atque aliquis equus, quoniam sunt individua, principaliter substantiae sunt, et propriae et maximae. Quocirca in maximis substantiis, neque minus, neque magis substantia poterit inveniri. Individua igitur aequaliter substantiae sunt.

Merito igitur post principales substantias, sola aliorum species et generi dicuntur esse secundae substantiae. 64.0188D| Eorum enim quae praedicantur, principalem substantiam sola haec indicant. Aliquem enim hominem si quisassignaverit quid sit, speciem quidem vel genusassignans, familiariterassignabit et manifestius faciet hominem vel animalassignans. Aliorum vero quidquidassignaverit quilibetassignabit extraneae, velut album, aut currit, aut quaecunque talium arrossisce, ergo merito hae solae aliorum, secundae substantiae dicuntur.

Ordine et conveniente post primas substantias, id est individua, generi et specie secundas esse substantias constitutas monstrat Aristotele, quae est firma atque expedita probatio; ait enim: Post primas substantias recte generi et specie secundas substantias esse nominatas. In diffinitionibus enim ubi substantia 64.0189A| cujuslibet ostenditur, nihil aliud primas substantias monstrat, nisi genere et specie. Socrates namque, si quis quid sit interroget, dicitur homo, vel animal, et in eo quod quid sit Socrates interrogatus, recte hominem vel animal esse respondet. Quare quid sint primae substantiae secundae monstrant, quod si quis praeter secundas substantias in interrogatione quid sit prima substantia dicat, id alienissime profert, ut si quid sit Socrates interroganti aliquis respondeat album, vel currit, vel aliquid hujusmodi, quod secunda substantia non sit, nihil convenienter unquam profert, si quid de prima substantia praeter secundas substantias dicat. quare quoniam nihil eorum quae non sunt secundae substantiae, quid sit prima substantia declarat, secundae autem substantiae 64.0189B| generi et specie sunt, recte post primas substantias specie et generi secundae dicuntur esse substantiae.

Amplius principales substantiae eo quod aliis omnibus subjaceant, et alia omnia de ipsis praedicantur aut in ipsis sunt, idcirco propriae substantiae dicuntur. Sicut autem primae substantiae ad omnia alia sese habent, ita principalium substantiarum generi et specie ad omnia reliqua sese habent. De his enim omnia reliqua praedicantur, aliquem enim hominem dicis grammaticum esse, ergo et hominem et animal grammaticam dicis, similiter autem et in aliis.

Haec quoque est de eadem re probatio, qua recte post primas substantias generi et specie esse positas verissima ratione confirmat. Namque individua 64.0189C| idcirco primae dicuntur esse substantiae, et quod aliis cunctis subjaceant. Nam quoniam secundis substantiis ad praedicationem suppositae sunt, et de his secundae substantiae dicuntur, et quoniam accidentibus ut possint esse accidentia subduntur, idcirco primae substantiae sunt. Et sicut primae substantiae cunctis subjacent accidentibus, sic etiam secundae. Nam quoniam aliquis homo accidentibus subjacet, et homo et animal accidenti supponitur, et quoniam est quidam homo grammaticus, id est Aristarco, est homo grammaticus, est etiam animal grammaticum. Quocirca accidentibus primae substantiae principaliter subduntur, secundae vero secundo loco, et quemadmodum primae substantiae et accidentibus et secundis substantiis subjacent, sic secundae substantiae accidentibus 64.0189D| supponuntur, sed secundae substantiae specie et generi sunt. Recte igitur post primas substantias species et generi secundas substantias esse proposuit.

Commune est autem omni substantiae in subjecto non esse, principalis enim substantia neque de subjecto aliquo dicitur, neque in subjecto est. Secundae vero substantiae sic etiam constant, quia nulla est in subjecto. Etenim homo de subjecto aliquo homine dicitur, in subjecto autem nullo est, neque enim in aliquo homine homo est .

Post enumerationem substantiarum et divisionem in qua alias primas, alias secundas esse proposuit, 64.0190A| quoniam substantiae diffinitio nulla est reddita, idcirco, quia generalissimum genus diffinitionibus non tenetur, proprietatem quamdam cupit exquirere, quasi signum aliquod quo substantiam queamus agnoscere, priusque quid ipsis substantiis communiter possit evenire proponit; post vero quid illis proprium sit quaerit, sed idcirco ista praemittit, ut ad illud verum proprium sine ullo errore perveniat, et quod vere est substantiarum proprium ultimum dicat. Tribus autem modis proprium significatur. Est enim proprium quod alicui speciei omni evenit et non soli, ut homini bipedem esse. Omnis enim homo bipes est, sed non solus, aves namque et ipsae sunt bipedes. Aut soli et non omni, ut eidem homini evenit ut sit grammaticus, sed non omni homini, neque 64.0190B| enim omnis homo grammaticus est. Aut vero tertia proprii significatio est, quae omni et soli et sempre, ut risibile. Omnis enim homo risibilis est, et solum est animal homo quod rideat. Ex his igitur illa duo superiora quae diximus, ubi omni et non soli, aut soli et non omni, esse quaedam propria dicebamus, quae a propriorum veritate esse videntur aliena. Hoc vero tertium quod omni inest et soli, hoc vere est proprium, illa autem superiora followingia quidem dicuntur, non tamen vere propria, hoc autem ultimum vere est proprium. Quaecunque ergo talia propria Aristoteles in venerit, quae aut solis et non omnibus substantiis, aut omnibus et non solis eveniant, velut non vere in natura cujuslibet constituta ripudiat. Illud vero ultimum ponit quod et omni substantiae et 64.0190C| soli valeat evenire. Illa enim sunt propria quae convertuntur, ut si quid fuerit homo, risibile est, si quid est risibile, homo est: haec autem solum converti possunt, quae omni solique contingunt, nam neque ulli alii magis, neque ulli minus evenient; quare his praedictis ad loci ipsius orationem expositionemque veniamus. Quod ergo dicit hoc est, omnibus substantiis commune est, ut in subjecto non sint, namque primae substantiae, id est individua in subjecto non sunt, quod planissime his demonstratur. Nunquam enim particularis substantia alicui accidens esse potest, secundae vero substantiae habent quamdam imaginem quod sint in subjecto, videntur enim secundae substantiae in subjectis, id est primis substantiis esse, sed falso, nam secundae 64.0190D| substantiae de primis substantiis solum praedicantur, non in ipsis sunt. Animal enim de quodam homine tantum dicitur, non etiam in aliquo homine consistit, ut in subjecto. Hoc autem illa res probat, quod omnia quaecunque in subjecto sunt, eorum quoque individua in subjecto sunt, color quoniam in subjecto corpore est, et quidam color subjecto corpore nititur, in hoc vero quoniam primae substantiae, id est individua in subjecto non sunt, nec eorum universalia, id est secundae substantiae, quae generi speciesque sunt, possunt aliquo niti subjecto. Quare secundae substantiae primas substantias ad praedicationem tantum subjectas habent, non etiam ut ipsae primis substantiis accidant. Illud quoque massima argumentum 64.0191A| est secundas substantias non esse in subjecto, quoniam omne quod in subjecto est potest mutari, illa quae subjecta est non mutatur, ut color qui est in corpore, eodem corpore manente potest mutari, ut niger fiat ex albo. Manentibus autem substantiis primis, secundae substantiae non mutantur. Quam vero ipse Aristoteles posuit probationem, secundas substantias non esse in subjecto, hujusmodi est, praedocuit enim quorumdam quae sunt in subjecto nomen de subjectis posse praedicari, rationem vero nunquam. Album enim cum sit in corpore, dicitur corpus album, et praedicatur albedo de corpore, sed alia est diffinitio albedinis, alia corporis. Secundae vero substantiae de primis substantiis et nomine praedicantur, et diffinitione junguntur. Nam quidam 64.0191B| homo animal est et homo, sed quidam homo, et hominis, et animalis ratione diffinitur. Et ut veracissime sententia concludatur, omne quod est in subjecto, aequivoce de subjecto dicitur. Secundae vero substantiae de primis non aequivoce, sed univoce nuncupantur, idcirco quod (ut dictum est) et nomine et diffinitione consentiunt. Quare quemadmodum primae substantiae in subjecto non sunt, sic secundae subjecto carebunt. Commune est igitur omnibus substantiis, et secundis et primis in subjecto non esse, et quodcunque substantia fuerit, consequens est ut in nullo subjecto sit.Sed quaeritur utrum hoc soli substantiae insit an etiam aliis, nam si soli substantiae inest, quoniam omni substantiae hoc inesse monstravimus, quod in subjecto non sit, verum proprium dicitur esse 64.0191C| substantiae, non esse in oggetto. Hoc enim dictum est esse maxime proprium, quod omnibus inesset et solis, sed hoc non esse substantiae proprium verissima Aristotele probatione confirmat dicens:

Amplius eorum quae sunt in subjecto nomen quidem de subjecto aliquando nihil prohibet praedicari, rationem vero impossibile est . Quare non erit substantia eorum quae sunt in subjecto. Non est autem hoc proprium substantiae, namque et differentia eorum est, quae in subjecto non sunt, bipes enim et gressibile de subjecto quidem homine dicitur, in subjecto autem nullo est, non enim in homine est bipes, neque gressibile. Rapporto quoque differentiae 64.0191D| de illo dicitur de quo ipsa differentia praedicatur, ut si gressibile de homine dicitur, et ratio gressibilis de homine praedicabitur, est enim homo gressibilis.

Non esse proprium hoc substantiae dicit, idcirco quod in differentiis idem sit, in nullo enim differentia subjecto est, ad illud namque recurritur. Si differentia in subjecto esset, nomine tantum de subjecto praedicaretur, non etiam ratione. Differentia vero de eo de quo dicitur univoce praedicatur, ut si quis dicat gressibilem differentiam de homine, ipsius differentiae diffinitio quoque homini convenienteer aptabitur. Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulat, et homo est quod per terram pedibus ambulat, ita differentiae et ejus de quo ipsa differentia dicitur una poterit esse ratio substantiae, id 64.0192A| est unius possunt et nominis nuncupatione, et diffinitionis determinazionee conjungi. Quod si in subjecto esset differentia, nequaquam de subjecto sibi univoce praedicaretur. Quare non proprium est substantiae quod retinet etiam differentia, differentia namque substantia non est. Esset enim proprium substantiae in subjecto non esse. Non est autem differentia accidens, esset enim in subjecto. Omnis autem res aut accidens est, aut substantia, id est aut in subjecto est, aut in subjecto non est, et sunt accidentia quaecunque in substantiam subjecti non veniunt, quaeque permutata naturam substantiae non perimunt.Si quibus vero peremptis subjecta interimantur, illa proprie accidentia non vocamus, differentia vero est quae de pluribus specie differentibus in eo quod quale 64.0192B| sit praedicatur. Sed differentia substantia non est, idcirco quod si esset substantia non in eo quod quale sit de subjecto, sed in eo quod quid sit praedicaretur. Qualitas vero solum non est, esset enim accidens et in subjecto. An magis ex substantia et qualitate differentia ipsa conficitur, ita ut illud de quo praedicatur, perempta differentia simul interimatur, ut calor, cum est in aqua, perempto calore, potest aqua in sua substantia permanere, et est calor in subjecta aqua, quo interempto, acqua non peribita. Idem tamen calor est in igne, sed perempto calore, ignem interire necesse est . Concludendum est igitur differentiam, neque solum substantiam esse, neque solum qualitatem, 64.0192C| sed quod ex utrisque conficitur sostanzialiem qualitatem, quae permanet in natura subjecti, atque ideo quoniam substantia participat, accidens non est, quoniam qualitas est, a substantia relinquitur. Sed quoddam medium est inter substantiam et qualitatem, quae quoniam in subjecto non est et substantia non est, proprium substantiae non est non esse in subjecto. Post hoc illuc quoque dicit non debere nos conturbari, ne forte substantiarum partes, quae ita sunt in toto quasi in aliquo subjecto, aliquando cogamur non substantias confiteri. Substantiarum partes in subjecto sunt, sed non ut accidentia, videmus enim quasdam partes substantiarum ita esse in toto quasi sint in subjecto, ut caput in toto corpore est, et manus in toto corpore est, forma quoque et materia 64.0192D| quae sunt partes compositae substantiae in ipsa composita sub tantia sunt. Ne forte ergo cogamur aliquando partes substantiarum, quoniam sunt in subjecto, suspicari non esse substantias, sed accidentia, praemonet dicens:

Non conturbent autem nos substantiarum partes, ut quae ita sint in toto, quasi in subjecto, ne forte cogamur confiteri eas non esse substantias, non enim sic dicebamus ea esse quae sunt in subjecto, ut quasi partes essent in aliquo.

Hoc enim rationis affert cur ista accidentia esse aliquis suspicari non debeat. Illa enim accidentia esse diffinita sunt in subjecto, quae non essent ut quaedam pars, hoc enim superius ait. In subjecto autem esse dico, quod cum in aliquo sit, non sicut quaedam 64.0193A| pars et impossibile est esse sine eo in quo est .

Inest autem substantiis et differentiis ex sua omnia univoce praedicari. Omnia enim quae ab his praedicata sunt, aut de individuis praedicantur, aut de speciebus; a prima namque substantia nulla est praedicatio, de nullo enim subjecto dicitur. Secundarum vero substantiarum specie quidem de individuo praedicatur, genus autem et de specie et de individuo. Similiter autem et differentiae de speciebus, et de individuis praedicantur. Rationem etiam suscipiunt primae substantiae specierum et generum, 64.0193B| et specie generis, quaecunque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subjecto dicuntur. Similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt et specie, et individua, univoca autem erant, quorum, et nomen commune et ratio eadem est .

Quoniam in subjecto non esse differentiis et substantiis commune monstravit, aliam rursus communitatem substantiarum differentiarumque proposuit. Nam cum substantiarum aliae sint primae, aliae secundae, et primae substantiae sint individuae, quoniam nihil individua possunt habere subjectum, ab individuis nulla praedicatio est . Secundarum 64.0193C| enim substantiarum nomen de individuis praedicatur et ratio. Ac de individuo quidem et specie praedicatur et genus, ut de Platone, id est de aliquo homine, et homo dicitur, et animal, aliquis enim homo est, et animal, et utriusque de individuo praedicatur ratio. Dicimus enim aliquem hominem animal esse razionale mortale, quae est speciei diffinitio, id est hominis. Et rursus aliquem hominem dicimus esse substantiam animatam atque sensibilem, quae generis est diffinitio, id est animalis. Species vero generis sui et diffinitionem suscipit et vocabulum, de homine enim animal praedicatur, dicitur enim homo animal est, et idem ipse rursus homo rationem suscipit animalis. Dicimus enim esse hominem substantiam animatam atque sensibilem.Constat ergo quoniam 64.0193D| et generi et specie de individuis, et generi de speciebus univoce praedicantur, id est in omni praedicatione secundae substantiae univoca appellatione de subjectis dicuntur, quod his cum differentia commune est . . Nam cum sit gressibilis differentia de aliquo homine praedicatur, dicitur enim quidam homo gressibilis, ut Platone et Cicerone, sed et diffinitionem differentiae suscipiunt individua, de quibus illa differentia praedicatur. Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulare potest. Et quemdam hominem possis ita secundum nomen differentiae diffinire, ut dicas Platonem esse quod per terram pedibus ambulare 64.0194A| possit. Et hoc idem evenit de specie cujusdam hominis, id est de homine: homo namque, id est ipsa specie, cum sit gressibilis, potest diffiniri, Homo est quod per terram pedibus ambulare possit. Ergo et differentiae de his de quibus praedicantur, univoce dicuntur. Quocirca quoniam et secundae substantiae de his de quibus praedicantur univoce dicuntur, et differentiae eodem modo, quaecunque a substantiis vel differentiis praedicationes fuerint, hae et de subjectis univoce praedicabuntur. Quae autem causa sit ut secundae substantiae de primis substantiis univoce praedicentur, illa quam supra docuit Aristoteles nos admonens dixit, omnia enim quaecunque de praedicato dicuntur, eadem etiam dicentur de subjecto.Omnes enim differentiae quae sunt specificae generis praedicantur 64.0194B| et de specie et de individuo, ut quoniam animal efficiunt differentiae animatum atque se sibile, eadem et de specie, id est homine, et de individuo, id est aliquo homine, praedicabuntur; quod cum superius dictum est, nunc quantum expositionis brevitas postulat, dixisse sufficiat.

Omnis autem substantia videtur hoc aliquid significare, atque in primis quidem substantiis indubitabile et verum est, quoniam hoc aliquid significant. Individuum enim et unum numero est quod significatur. In secundis vero substantiis, videtur quidem similiter appellationis figura hoc aliquid significare, quando quis dixerit vel hominem, vel animal, non tamen verum est, sed magis quale aliquid significat; neque enim est unum quod subjectum est, quemadmodum prima substantia, 64.0194C| sed de pluribus homo dicitur et animal. Non autem simpliciter quale quid significat, quemadmodum album, nihil enim album aliud significat quam qualitatem, genus autem et specie circa substantiam qualitatem determinant, qualem enim quamdam substantiam significant, plus autem in genere quam in specie determinatio fit, dicens enim animal plus complectitur quam hominem .

Postquam superius geminas dixit substantiae sequenceias, id est in subjecto non esse, et cuncta ab his univoce praedicari, et eas a maximae proprio substantiae separavit, idcirco quod differentiis etiam videntur esse communes, aliud adjicit quod idcirco substantiae proprium non sit, quod non sit in omni sostanza. Nam quemadmodum quantitas, quantum significat, et qualitas quale, sic etiam substantia videtur 64.0194D| hoc aliquid significare. Nam cum dico Socrate vel Platone vel aliquam individuam substantiam nomino, hoc aliquid significanto, sed omnibus hoc substantiis non inest. Individuis namque quoniam particularia sunt et numero singularia, verum est hoc aliquid a substantiis significari In secundis vero substantiis non idem est. Namque secundae substantiae non sunt unae, nec numero singulares, sed specie intra se plurima individua continente, et multas intra se specie genere includit , quocirca cum dico homo, non hoc aliquid significavi, neque enim singulare est hominis nomen, idcirco quod de pluribus individuis praedicatur, sed potius quale quiddam; qualis enim substantia sit demonstratur, cum dicitur 64.0195A| homo. Qualitas autem haec circa substantiam terminatur, nam sicut individua qualitas species et generi qualitatis habet, et sicut singulas quantitates quantitas speciebus et generibus claudit, ita quoque individuarum substantiarum species et generi secundae substantiae sunt. Ergo cum dico homo, talem substantiam significante, quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur, qualem ergo quamdam substantiam significante, cum hominem dixi, talem scilicet quae individuis nominetur, idem quoque de genere est. Nam cum dico animal, talem substantiam significo quae de pluribus speciebus dicatur. Est igitur qualitas, ut album, quae semper sit in substantia, sed non ut ipsam substantiam interimat, idcirco quod proprietatem substantiae albedo non 64.0195B| habet. Qualitas vero haec quae de substantiis dicitur, circa substantiam qualitatem determinat, qualis sit enim illa substantia demonstrat. Nam si homo est razionalis, et substantia erit razionalis, sed razionalis qualitas est. Qualem ergo substantiam monstrant secundae substantiae. Quocirca non est hoc proprium substantiae, hoc aliquid significare. Secundae enim substantiae non hoc aliquid, sed quale aliquid (ut dictum est) monstrant, ita tamen quale aliquid monstrant, ut ipsam qualitatem circa substantias determinant. Qualitas enim secundarum substantiarum in individuis est, de ipsis enim naturaliter praedicatur quae ipsa individuae substantiae sunt.Qualitas igitur secundarum substantiarum circa individua, id est quae prima sunt terminatur. Determinatio vero quoties 64.0195C| ipse terminus multa concludit, major est, et minor quoties pauciora, quocirca genere plurima colligit, specie vero non tam plurima. Nam cum dico animal, etiam hominem bovemque, et alia cuncta animalia hoc uno nomine clausi. Cum vero dico homo, solos homines individuos hac nominis significatione conclusioni, quocirca major fit determinatio per genus quam per speciem, et fit determinatio circa substantiam qualitatis, vel quod sostanzialiis qualitas in genere et specie est, vel quod secundum quamdamcommunionem subjectorum dicitur. Sed per se qualitas, ut album, neque ullius substantiam significat, neque ullam comunioneem, sicut genus specierum suarum, et individuorum species, ostendit. Quocirca aliud substantiae proprium requirendum est.

64.0195D| Inest autem substantiis etiam nihil ipsis esse contrarium, primae enim substantiae quid erit contrarium, ut alicui homini vel alicui animali, nihil enim est contrarium, at vero nec homini nec animali aliquid est contrarium; non est autem hoc substantiae proprium, sed etiam multorum aliorum, ut quantitatis: bicubito enim vel tricubito nihil est contrarium, at vero nec decem nec alicui talium. Nisi quis forte multa paucis dicat esse contraria, vel magnum parvo, determinarum vero quantitatum nullum ulli est contrarium.

Adjecit quoque aliud substantiae proprium dicens substantiae nihil esse contrarium, hoc autem ex ea quae sigillatim fit inductione confirmat. Homo enim homini vel equo, vel alicui alii animalium non est 64.0196A| contrario. Sed si quis forsitan dicat, cum ignis atque aqua substantiae sint, ignem aquae esse contrarium, mentietur. Non enim ignis aquae contrarius est, sed qualitates ignis qualitatibus aquae opponuntur. Calor enim et frigus contraria sunt, et humor et siccitas, quae qualitates cum aliae sint in igne, aliae in aqua, ipsas substant as contrarias facere videntur, sed non sunt; hoc autem ex omnibus aliis substantiis potest probari, in quibus nihil quisquam poterit invenire contrarium. Sed hoc solius substantiae proprium non est, namque et quantitas definita contrariis caret. Nam neque duo tribus contraria sunt, nec duobus quatuor, nec aliquid hujusmodi: nam si dicamus tres duobus esse contrarios, cur non his duobus etiam quatuor ve quinque contrarios esse ponamus? nulla 64.0196B| enim afferri ratio potest, cum tres duobus contrarii sint, cur quatuor vel quinque duobus contrarii non sint. Quod si hoc est, vel quatuor, vel tres, vel quinque, vel quicunque a duobus distanti numeri, contrarii fiant duobus, et erunt uni rei multa contraria, quod fieri non potest. Non est igitur contrarium aliquid quantitati. Sed si quis dicat magnum parvo vel multae paucis esse contraria, haec quidem etiamsi quis quantitates esse confirmat, tamen diffinitae quantitates non sunt quantum enim sit magnum vel quantum parvum, non definit qui loquitur, eodem modo, etiam de multis atque paucis. Quare si quis haec quantitates esse dicat, indeterminatas indefinitasque esse confitebitur.Dicit autem Aristotele terminatae quantitati nihil esse contrarium, ut duobus vel tribus, 64.0196C| vel lineae vel superficiei. Quod si etiam aliae quantitates habent contraria, aliae vero non habent, nihil omnino impedit ad hoc quod dicitur, proprium non esse substantiae, idcirco quod constat quasdam quantitates non habere contraria. Quod si hoc et in quantitatibus evenit non esse contrarium, substantiarum proprium non est . dicitur; sed cum ad ea loca venerimus, propositi ordinem loci diligentius exsequemur. Nunc quoniam declaratum est et substantiae nihil esse contrarium, et hoc ei proprium non esse, quoniam idem etiam in quantitatibus consideratur, ad sequens proprium expositionis 64.0196D| semitam convertamus.

Videtur autem substantia non suscipere magis et minus, dico autem hoc non quod substantia a substantia non sit magis et minus substantia, hoc enim dictum est, quia est, sed quoniam unaquaeque substantia, hoc ipsum quod est, non dicitur magis et minus, ut si est haec substantia, homo, non est magis aut minus homo, nec ipse seipso, nec alter altero, non est enim alter altero magis homo, sicut est album alterum altero magis album, et bonum alterum altero magis bonum. Sed et ipsum se magis et minus dicitur: ut corpus cum sit album, magis album esse dicitur nunc quam prius; et cum calidum sit, magis et minus calidum dicitur. Substantia vero non dicitur magis aut minus substantia, non enim homo 64.0197A| magis nunc homo quam prius dicitur, nec aliorum quidquam quae substantiae sunt, qua propter nec recipit substantia magis et minus.

Hoc proprium non simpliciter dicitur, sed cum aliqua distintivo: ait enim substantiam neque magis ricettare, neque minus, non hoc dicens, quoniam substantia non est magis ab alia substantia. Namque quidam homo cum sit substantia, magis est substantia ab homine, id est ab specie, et homo ab animali, id est a genere. Ergo non hoc dicit, quoniam non inveniuntur substantiae quae a substantiis magis substantiae sint, hoc enim dictum est, quoniam est, id est quoniam inveniuntur. Ait enim superius primas substantias, id est individuas, maxime esse substantias, in secundis vero substantiis, magis esse substantias 64.0197B| specie quam generi. Ergo non dicit, quoniam nulla substantia ab alia substantia magis substantia est, sed hoc ipsum quod est, quaelibet illa substantia non dicitur magis et minus substantia, ut si est substantia homo, non dicit quoniam homo non est magis et minus substantia, individuus enim homo magis est substantia, specie vero minus si ad primam, id est individuam, substantiam referatur. Sed hoc dicit, hoc ipsum quod est, id est, homo non erit magis homo vel minus homo; quocirca non dicit quoniam homo non est magis substantia vel minus, sed quoniam homo, hoc ipsum quod est, non est magis vel minus homo, non est enim aliquis homo magis et minus homo; et hoc idem in ejusdem comparatione convenit speculari. Nam ipse homo a seipso 64.0197C| non est plus homo, at vero nec si ad alterum conferatur, ad alterum vero ita, ut sub eadem congiunzione sint, ut quidam homo individuus ad aliquem individuum hominem comparatus, non erit magis et minus homo, et ipsa specie seipsa non erit magis et minus omosessuale; sed hoc palam est in substantiis, in qualitatibus vero potest esse magis et minus, album enim potest fieri magis album seipso, et suscipere magis et minus, ut sit magis album et minus album; potest et alio albo plus esse album, ut lilium lana; et alio albo minus esse album, ut lana lilio, et cygnus nive, atque idem in aliis qualitatibus, ut bono et calido. Namque haec possunt temporibus permutari, et in plus minusve transduci, fit enim aliquoties bono melius et deterius, et calido ferventius et tepidius; homo 64.0197D| vero quod est substantia, neque nunc plus erit homo quam fuit antea, neque post magis aut minus erit homo quam nunc est . Sed cur non sit proprium ipse Aristoteles velut notum conticuit; nos autem addimus, quoniam non solum substantiae non suscipiunt magis et minus, sed et alia multa; circulus enim alio circulo non erit magis circulus aut minus, nec duplum magis duplum vel minus; aequaliter enim duplus est quaternarius: ad binarium, et denarius ad quinarium comparatus, quocirca quoniam etiam in aliis idem est, hoc substantiae proprium non esse putandum est. Sed haec quidem omnia quaecunque sunt 64.0198A| in substantiis omnibus, propria tamen substantiae non sunt, eo quod etiam in aliis sint, followingia substantiae appellantur. Haec enim omnia substantias consequuntur, ut ubicunque fuerit substantia, ea quae dicta sunt inveniantur, id est in subjecto non esse, et praedicationes ab his univoce fieri, et quod hoc aliquid significant, et quod nihil sit illis contrarium, et quod non suscipiant magis et minus: illa vero quae non omnibus substantiis insunt accidentia sunt substantiis, quocirca propria non sunt. Quod si propria non sunt, nondum quale sit substantia demonstrant. Quare ut substantiae qualitatem proprie cognoscamus, talis est huic requirenda proprietas, quae et solis substantiis insit et omnibus, haec autem hujusmodi est, quam ipse proposuit.

64.0198B| Maxime vero substantiae proprium esse videtur, cum unum et idem numero sit, contrariorum susceptibilem esse, et in aliis quidem non habebit quisquam quid proferat quaecunque non sunt substantiae, quod cum sit unum numero, susceptibile contrariorum sit, velut color quod est unum et idem numero , non erit album et nigrum, neque eadem actio et una numero erit prava et studiosa. Similiter autem et in aliis quae substantiae non sunt. Substantia enim cum unum et idem numero sit, capax contrariorum est, ut aliquis homo cum unus et idem numero sit, aliquando quidem niger, aliquando autem fit albus, et calidus et frigidus, et pravus et studiosus. In nullis autem aliis aliquid tale videtur, nisi quis forsitan instet, dicens orationem et opinionem contrariorum esse susceptibilia, eadem enim oratio vera et falsa 64.0198C| esse videtur, veluti si vera sit oratio sedere quemdam, surgente eo, illa eadem oratio falsa erit, similiter autem et de opinatione. Si quis enim vere putat sedere aliquem, surgente eo, ille idem falso putabit, eamdem habens de eodem opinionem. Sed et si quis hoc suscipiat, tamen modo differt, nam ea quae in substantiis sunt, ipsa mutata susceptibilia sunt contrariorum; frigidum enim de calido factum mutatum est, alteratum enim est, et nigrum ex albo, et studiosum ex pravo. Similiter autem et in aliis, unumquodque ipsorum mutationem suscipiens, est susceptibile contrariorum.Oratio autem et opinio ipsa quidem immobilia omnino perseverant, cum vero res movetur, contrarium circa ea fit, oratio namque permanet eadem, sedere aliquem, cum vero res mota sit, aliquando quidem vera, aliquando 64.0198D| autem falsa fit, similiter autem et in opinione. Quapropter quo admodum saltem substantiae proprium est, eo quod secundum mutationem suam captabilis est contrariorum, si quis recipiat placitum et orationem susceptibilia esse contrariorum.

Ait maxime proprium esse substantiae, quod eadem et una numero contrariorum susceptiva sit, nihil contrarium superioribus dicens. Illic enim dixerat substantias substantiis non esse contrarias, hic vero dicit non substantias substantiis esse contrarias, sed res in se contrarias posse suscipere, ut unus atque idem homo, nunc quidem sit sanus, alio vero tempore sit aeger, aegritudo autem et sanitas contraria sunt. Ergo quoniam declaratum est substantiam posse 64.0199A| contraria suscipere, demonstrandum est quemadmodum hoc solis substantiis insit; hoc enim in nullis aliis invenitur, namque in qualitate qualitas non erit eadem, neque una numero contrariorum susceptiva, idem enim et unum numero non erit album atque nigrum, cum album fuerit et post in nigrum vertitur, tota qualitatis specie permutatur, et non erit unum atque idem numero quod contrarium est, sed diversum. At vero et actio eadem et una numero non erit bona atque mala, sed fortasse una bona, alia mala, ita ut diversae sint, non eaedem numero, hoc etiam in aliis reperitur. Ipsa vero substantia cum una sit et numero singularis, contraria suscipit, ut idem atque unus homo cum fuerit candidus atque albus a sole tactus nigrescit, et album in nigrum convertitur, et 64.0199B| in contrarium permutatur, utrasque res in se contrarias suscipiens. Nulli igitur alii inesse hoc nisi solis substantiis, satis superiora dimostrant. Si quis autem opponat orationem et opinionem unam atque eamdem contrariorum esse susceptibilem, ideo quod cum dico Cicerone sedet, vel eum sedere opinor, cum vere sedet, vera est et oratio de eodem et opinio quod sedet; cum vero surrexit ille, eadem permanet opinio vel oratio quae dicit vel arbitratur Cicerone sedet, sed falsa est, quod non sedet: videtur opinio atque oratio eadem et una numero nunc quidem esse vera, nunc autem falsa, et contraria ipsa suscipere, sed hoc falsum est, quod oratio et opinio contraria non recipiunt: nam si quis hoc recipiat quod etiam oratio atque opinio contrariorum susceptiva sint, non tamen eodem 64.0199C| modo quo sostanziale. Nam substantia ipsa contraria suscipiens permutatur, Cicerone namque ipse in se aegritudinem suscipiens ex sano factus est aeger, et mutatus ipse contraria suscipit; sermo vero vel opinio ipsa quidem immutata permanente, sed cum rebus de quibus dicuntur permutatis ipsae inveniuntur falsae esse vel verae. Et substantia quidem ipsa cum iis quae suscipit contrariis permutatur; oratio vero et opinio, eo quod res de quibus dicuntur vel arbitrantur permutentur, ipsae videntur falsae esse vel verae. Nam cum dico Cicerone sedet, si ille surrexit, oratio quidem ipsa nihil passa est, sed res de qua fuit ipsa oratio mota est. Qui enim sedebat surrexit, idcirco ex vera oratione facta est falsa.Quocirca substantia ipsa suscipiens (ut dictum est) contraria permutatur, oratio 64.0199D| vero vel opinio non mutatur, sed re circa eas mota ipsae verae vel falsae sunt. quare proprium substantiae ita esse putabitur contrariorum susceptibile, ut ipsa permutata contraria suscipiat, non ut, re mutata, ipsa impermutata immutabilisque permaneat. Atque hoc dictum est, si quis orationem atque opinionem contrariorum susceptibiles putet, non autem esse orationem atque opinionem contrariorum susceptibiles. Ipse rursus aggettivo.

Non est autem hoc verum, oratio namque et opinio non in eo quod ipsa aliquid recipiant contrariorum susceptibilia esse dicuntur, sed in eo quod circa alterum aliqua passio facta sit; nam quo res est vel non est, eo etiam oratio vera aut falsa esse dicitur, non eo quod 64.0200A| ipsa sit susceptibilis contrariorum. Simpliciter enim a nullo nec oratio movetur, nec opinio. Quapropter non erunt susceptibilia contrariorum, cum nulla in eis contrariorum passio facta sit. At substantia eo quod ipsa contraria recipiat, hoc susceptibilis dicitur contrariorum esse. Languorem enim et sanitatem suscipit, candorem et nigredinem, et unumquodque talium ipsa suscipiendo, contrariorum esse susceptibilis dicitur. quare proprium erit substantiae, cum idem et unum sit numero, contrariorum esse susceptibilem cum permutatione sui ipsius ac de substantia quidem dicta sufficiant.

Ait enim orationem atque opinionem ipsa quidem contrarii nullius esse susceptibilia, neque enim falsitas veritasque in oratione vel opinione insita est, sed idcirco videntur contrariorum esse susceptibilia, quod 64.0200B| (ut ipse ait) circa alteram quamdam passionem sint, hoc est circa hoc esse opinionem vel orationem. Nam circa sedere et non sedere, quae sunt contraria, est sedendi aliquem et non sedendi opinio vel oratio, atque ideo quoniam circa alias res sunt quae sibi sunt contrariae, illis permutatis, ista videntur esse contraria, non quod ipsa suscipiant contraria, sed quod circa contrarias passiones rerum sint. Nam neque oratio neque opinio permutatur, sed sola tantum de quibus est oratio atque opinio, id est sedere et non sedere. Quocirca quoniam nullam ipsa oratio vel opinio suscipiunt passionem, nec quidquam in eis fit, atque evenit contrarium, contrariorum esse susceptibilia non videntur.At substantia eo quod ipsa suscipiat contrarium, contrariorum dicitur esse susceptibilis. 64.0200C| Cicerone enim suscipiens sanitatem sanus fit, et suscipiens aegritudinem fit aeger. Oratio vero atque opinio (ut dictum est) contraria non suscipiunt. Quare erit hoc proprium substantiae contrariorum esse susceptibilem. Sed si quis forsitan dicat cur cum ignis calidus sit nunquam frigus suscipiat, et cur cum aqua sit humida nunquam suscipiat siccitatem. His enim oppositis, videtur non omnis substantia contrariorum esse susceptibilis, et substantiae hoc proprium infirmabitur, cum non sit in omnibus substantiis. Sed dicendum est quoniam ea contraria suscipere videntur substantiae quae sunt in ejus natura non insita, alioqui non suscipit quidquid illi sostanzialiiter adest. Suscipere enim dicimus aliquid de rebus extrinsecus positis et praeter substantiam constitutis: quoniam igitur 64.0200D| in substantia ignis inest calidum esse, ignis calorem non suscipit; quocirca neque est ignis caloris susceptibilis, neque frigoris. Calorem quidem non suscipit, idcirco quod ejus naturae substantiaeque immutabiliter adhaesit. Frigus enim non suscipit, quoniam caloris natura ipsius ignis contrarium sponte ripudiat. Quocirca si quid est quod suscipiat ignis, id est extrinsecus positum, accipiat necesse est ejus quoque contrarium, ipse unus permanens ac singularis. Idem quoque de aqua dicendum est: illa enim sicut ignis calorem, sic non suscipit humiditatem, sed est quodammodo et ipsi humiditas naturaliter insita; atque ideo calor ignis, vel humiditas aquae non solum qualitates dicuntur, sed etiam sostanziali 64.0201A| igni et aquae qualitates; namque aqua quoniam in se neque frigus neque calorem sostanzialiiter habet, susceptibilis et frigoris et caloris esse dicitur. Quocirca non de his contrariis loquitur quae sostanzialiiter insunt, sed de his quae potest suscipere unaquaeque substantia, id est quod potest extrinsecus adhiberi: hoc autem in omnibus esse substantiis manifestum est: nam quoniam Cicero sanus et aeger est, homo sanus et aeger est; et si homo sanus et aeger est, animal sanum atque aegrotum est. Sed cum duobus modis animal atque homo spectentur, uno quod 64.0202A| de pluribus praedicentur, altero quod substantiae sint, in eo quod de pluribus praedicantur contrariorum susceptiva non sunt: ​​ut animal in eo quod de speciebus dicitur, neque sapiens est, neque insipiens, et homo in eo quod de individuis dicitur, neque sanus est, neque aeger; in eo vero quod substantiae sunt, et quod individuis substantiis praesunt, contrariorum susceptibiles sunt. Quocirca erit hoc solius proprium substantiae, contrariorum esse susceptibilem. Haec de substantia dicta sufficiente. Secundi vero voluminis serie ab expositione inchoabitur quantitatis.


LIBER SECUNDUS.

64.0201|

64.0201B| Et si nos curae officii consularis impediunt quo minus nei suoi studiis omne otium plenamque operam consumimus, pertinere tamen videtur hoc ad aliquam reipublicae curam, elucubratae rei doctrina cives instruere. Nec male de civibus meis merear, si cum prisca hominum virtus urbium caeterarum ad hanc unam rempublicam, dominationem, imperiumque transtulerit, ego id saltem quod reliquum est, Graecae sapientiae artibus mores nostrae civitatis instruxero. Quare ne hoc quidem ipsum consulis vacat officio, cum Romani semper fuerit moris quod ubicunque gentium pulchrum esset atque laudabile, id magis ac magis imitatione onesto. Aggrediar igitur et propositi sententiam operis ordinemque contexam.

DE QUANTITATO.

64.0201C| Quantitatis autem, aliud quidem est discretum, aliud autem continuum, et aliud quidem ex habentibus positionem ad se invicem suis partibus constat: aliud autem ex non habentibus positionem. Est autem discreta quantitas, ut numerus et oratio. Continua vero, ut linea, superficies, corpus. Amplius autem et praeter haec est tempus et locus. Partium etenim numeri nullus est communis terminus, ad quem copulentur particulae ejus: ut quinque si ad decem sunt particulae, ad nullum communem terminum copulantur quinque et quinque, sed sempre discreta sunt et separata. Sic et tria et septem ad nullum communem terminum conjunguntur, omnino autem non habeas in numero accipere communem terminum partium, sed sempre discretae et separatae sunt. Quapropter numerus quidem discretorum est, similiter 64.0201D| autem et oratio discretorum est. Quod autem oratio quantitas sit manifestum est, mensuratur enim syllaba brevi et longa. Dico autem orationem cum voce factam, ad nullum enim communem terminum particulae ejus copulantur. Non enim est communis terminus ad quem syllabae copulentur, sed unaquaeque divisa est, ipsa secundum seipsam.

Post substantiae tractatum cur de quantitate potius ac non de qualitate proposuerit haec causa est, quod omnia quaecunque sunt, simul atque sunt in numerum cadunt. Omnis enim res aut est una, aut plures: unum vero vel plures quantitatis scientia colliguntur. Sed non omnis res simul atque est aliquam accipit 64.0202B| qualitatem, ipsa enim materia sub quantitatis quidem principium cadit, quod una est, sub qualitatem vero minime; ipsa enim cunctis est interim qualitatibus absoluta, superaddita vero forma quadam afficitur qualitate: per se autem numero quidem una est, qualitate vero nulla; quocirca si res omnis simul atque est cadit in numerum, non autem omnis res mox ut est statim suscipit qualitatem, recte prius de quantitate proposuit. Est quoque alia causa cur prius de quantitatis ratione pertractet. Omne enim corpus ut sit, tribus dimensionibus constat, longitudine, latitudine, altitudine: ut vero sit corpus cum qualitate, tunc erit aut album, aut nigrum, aut quodlibet aliud; et quoniam prius est esse corpus, post vero esse corpus album, prius erit corpori tribus constare dimensionibus 64.0202B| quam esse album. Sed tres dimensioni et numero et continuatione spatii quantitates sunt. Longitudo enim et latitudo et altitudo in quantitatibus numerantur, album vero qualitatis est: quocirca si prius est ex tribus constare dimensionibus quam esse album, prior erit quantitas qualitate, quocirca recte est tractatus de quantitate propositus. Item alia causa, quod quantitas plura habet substantiae consimilia: nam quemadmodum substantiae nihil est contrarium, et substantia non recipit magis et minus, sic etiam quantitas: quantitati enim nihil est contrarium, nec quantitas recipit magis et minus, ut paulo post docebimus; qualitas vero et contraria suscipit, ut album et nigrum, et magis et minus, ut candidius et nigrius, et candidissimum et nigerrimum; id enim 64.0202D| sumit intentem quod potest sumere diminutionem. Quod si substantiae similior quantitas est, recte post substantiam de quantitate propositi. Quantitatis autem dicit esse differentias duas: quantitatis namque alia discreta est et disgregata, alia vero continua. Post hanc rursus divisionem alio modo partitus est quantitatem: dicit enim quantitatis aliam quae constat ex habentibus positionem ad se invicem suis partibus; aliam vero ex non habentibus positionem. Unam vero rem diverse posse dividi manifestum est, hoc modo, ut si quis dividat animal dicens: Animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia; et rursus eamdem ipsam rem alia modo partiamur, ut est; 64.0203A| Animalium alia sunt gressibilia, alia non gressibilia, eorumque animalium rursus, alia sunt carnibus vescentia, alia herbis, alia seminibus. Hic ergo una eademque res diverso ordine modoque divisa est . Sed de secunda divisione posterius dicendum est, nunc prima tractetur. Ait enim de prima divisione hoc modo: Quantitatis aliud est continuum, aliud disgregatum. Disgregatum est cujus partes nullo communi termino conjunguntur. Continuum vero cujus partes habent aliquem communem terminum, ad quem videantur esse conjunctae. Discretarum namque quantitatum ipse exempla ponit 64.0203B| et specie. Oratio enim discreta est quantitas, eodemque modo et numerus, et numerum esse quantitatem nemo dubitat. Discreta vero est, quoniam denarius numerus cum constet ex quinque et quinque, quae res quinarium ad quinarium jungat ut faciat denarii corpus, non potest inveniri. Nam si tres et septem quis dixerit, quo communi termino tres et septem conjungantur, ut denarii reddatur unum integrum corpus, nullus inveniet, atque hoc quidem in omni numero speculari licet. Nullus enim numerus ita partes habet, ut eas aliquis communis terminus jungat, sed sempre partes ipsae disjunctae atque discretae sunt, et hujusmodi vocatur quantitas discreta. Numerus ergo discreto quantitas est, orationem vero quantitatem esse dicit, idcirco quod omnis oratio ex 64.0203C| nomine constet et verbo, sed haec syllabis constant. Omnis autem syllaba vel longa vel brevis est. Longum vero vel breve sine ulla dubitatione quantitas est, quocirca quod ex quantitatibus constat, id quantitatem esse quis dubitet? At vero oratio ipsa cum sit quantitas, illa quoque discreta est. Cum enim dico Cicerone, quod orationis est pars, partes hujus nominis ci et ce et ro nullo communi termino conjunguntur. Non enim reperiemus quo communi termino jungatur ci syllaba ad ce syllabam, vel rursus ce syllaba ad ro syllabam. Quocirca etiam oratio quantitas videtur esse discreto.Sed si quis fortasse dicat hunc eorum esse communem terminum, quo ita junguntur, ut aliquid significant, ut in hoc ipso nomine Cicerone communis syllabarum terminus ipsa significatio sit. Si 64.0203D| enim ce syllaba, quae media est, prima ponatur, et ro, quae ultima est, media, et ci, quae prima est, ultima, nomen quod erat antea, id est Cicerone, transversis per loca syllabis nihil significabit. Illi dicendum est quoniam quaecunque in quadam oratione proferuntur, sive significant, sive nihil significant, syllabarum communis terminus nullus est . Quod si quis hunc quidem ipsum sermonem aliquid significare posuerit, ut hoc ipsum Cicerone aliquid significat, significatio quidem addita est, nullus tamen syllabis terminus appositus. Quare sive significante, sive nihil significante 64.0204A| nomen, partes ejus discretae atque disjunctae sunt, et nullo communi termino conjunguntur; quoniam vero Graeca oratione λόγος dicitur etiam animi cogitatio, et intra se ratiocinatio, λόγος quoque et oratio dicitur, nequis Aristotelem cum diceret λόγον, id est orationem, quantitatem discreto essem, de eo putaret dicere quem quisque λόγο ν, id est rationem, in propria cogitatione disponeret, hoc addidi. Dico autem illam quae fit cum voce orationem. Apud Romanam namque linguam discreta sunt vocabula orationis atque rationis. Graeca vero oratio utriusque vocabulum et rationis et orationis λόγον appellat. Quare ne quid mendax translatio culparetur, idcirco hoc quoque addidi: Dico vero illam quae fit cum voce orationem, apud Latinos enim nulla alia oratio est 64.0204B| praeter hanc solam quae fit cum voce orationem. Apud Graecos vero est alius λόγος qui fit in animi cogitatione. Quocirca nequid deesset, etiam hoc quod Latinam orationem minus esset conveniens, transtuli. Quod quare ita fecerim, hac expositione patefeci, atque haec quidem de discreto quantitate sufficiant. Continua vero quantitas est (ut dictum est) cujus quantitatis partium communis terminus invenitur, ut est linea, superficies, corpus, et praeter haec tempus, et locus, quod ipse Aristoteles designat his verbis:

Linea vero continua est, est enim sumere communem terminum ad quem particulae ejus copulantur, punctum, et superficiei, lineam, plani namque ad quemdam communem terminum particulae copulantur. Similiter autem et in corpore poteris sumere communem terminum, 64.0204C| lineam vel superficiem, ad quem copulantur corporis particulae.

Postquam de discretis explicuit, transiit ad species continuae quantitatis. Continuae autem quantitates sunt (ut dictum est) in quarum partibus quidam communis est terminus, ut linea. Si quis enim dividat lineam, quae est longitudo sine latitudine, duas in utraque divisione lineas facit, et utriusque ex divisione lineae singula in extremitatibus puncta redduntur. Lineae enim termini puncta sunt. Quocirca cum illa linea divisa non esset, utraque puncta quae in utrisque linearum capitibus post divisionem apparent, simul antea fuisse intelliguntur, quae sunt in divisione separata. Intelligitur ergo partium lineae communis terminus, punctum, id est quoddam parvissimum 64.0204D| quod in partes dividi secarique non possit. Superfici quoque, quae est latitudo sine altitudine, communem terminum habet in partibus, lineam, corpus vero solidum, superficiem. Eodem enim modo divisa superficies duas per singulas partes lineas efficiet, quemadmodum et in linea divisa duo puncta altrinsecus reddebantur. Corpus quoque solidum cum diviseris, duas in utrisque divisionis partibus superficies facies, quae cum conjuncta sint atque indivisa, punctum quidem partium lineae intelligitur communis terminus. Linea vero superficiei, superficies autem solidi corporis. Est autem signum continui corporis, si una pars mota sit, totum corpus moveri; et si totum corpus movetur, certe simul aliae 64.0205A| partes vicinae movebuntur, ut si jaceat virgula vel ex aere, vel ex ligno, vel ex quolibet alio metallo, si quis unum ejus caput vel quamlibet ejus partem moveat, tota mox virgula commovetur. Hoc autem idcirco evenit quod ejus partes quodam communi termino conjunguntur, et ille communis terminus una parte mota caeteras movet. Hoc vero in discretis non est. In numero namque cum sint decem, si unum movero, caeteri non moventur, immoti enim permanent novem; et si plenus tritico sit modius, si unum tritici granum movero, non omnia continuo grana commovebuntur, idcirco quod discreta est multitudo, nec granum grano ullo communi termino videtur implicitum. At vero si ipsius grani pars una sit mota, totum corpus grani moveatur necesse est. Non autem 64.0205B| nunc hoc dicitur, quod linea constet ex punctis, aut superficies ex lineis, aut solidum corpus ex superficiebus, sed quod et lineae termini puncta sunt, et superficiei lineae, et solidi corporis superficies, nullaque res suis terminis constat. Quocirca punctum lineae non erit pars, sed communis terminus partium. Superficiei linea, et superficies solidi corporis non erunt partes, sed partium termini communes. Constat igitur, et lineam et superficiem, et solidi corporis crassitudinem esse continuam quantitatem. La sua alia rursus apponit.

Talium est autem et tempus et locus, praesens enim tempus et praeteritum et futurum copulat. Rursus locus continuorum est, locum enim quemdam corporis particulae obtinent, quae ad quemdam communem terminum 64.0205C| copulantur, igitur et loci particulae quae obtinent singulas corporis partes, ad eumdem terminum copulantur, ad quem corporis particulae. Quapropter continuus erit locus. Ad unum enim terminum communem copulantur ejus particulae.

Tempus quoque et locum continuae quantitatis esse pronuntiat. Tempus namque esse quantitatem res illa demonstrat, quod in spatio, id est in longitudine et in brevitate, consideratur. Continuum vero esse res illa demonstrat, quod partes temporis habeant aliquem communem terminum ac medium, ad quem conjungantur extrema. Nam cum sint partes temporis praeteritum et futurum, horum praesens tempus communis est terminus, hujus namque finis est, illius initium. Locus quoque continuorum est. 64.0205D| Locum vero dicimus quodcunque illud sit quod partes corporis tenet, sive supra, sive a latere, seu subter sit. Quod si cunctae partes corporis locum aliquem tenent, et qui circa corpus est locus, per omne corporis spatium partesque diffunditur, omnes corporis partes a loci partibus occupabuntur. Quod si ita est, qui communis terminus conjungebat corporis partes, ejus termini locus illa quoque loca quae sunt corporis partium jungit, et est eodem modo locus de continua quantitate, quemadmodum et corpus. Ita enim communis terminus invenitur in loco partium quemadmodum et corporis, idcirco quod corporis locus, per corpus omne diffunditur. Quod autem dixit: Sunt autem talium et locus et tempus, quoniam superius 64.0206A| de continuis loquebatur, tempus quoque et locum continuis addidit dicens: Sunt autem talium et tempus et locus, id est continuorum, sed post continuae discretaeque quantitatis divisionem aliam a principio rursus orditur.

Amplius autem aliae quidem constant ex particulis quae in eis sunt, positionem ad se invicem habentibus, aliae autem ex non habentibus positionem, ut lineae quidem particulae positionem habent ad se invicem. Singulum enim eorum situm est alicubi, et habes unde sumas etassignes unumquodque ubi situm est in plano, et ad quam particulam reliquarum copulatur: similiter autem et particulae plani habent quamdam positionem, similiter namque unumquodque ostenditur ubi jacet, et quae ad se invicem copulentur, solidi quoque et loci similiter.

64.0206B| Rursus digiterit quantitatis differentias. Sunt enim quantitatis aliae quidem quae ex habentibus positionem ad se invicem suis partibus constant, aliae vero quae nullam partium habent positionem. Positionem vero partium retinere dicuntur, quarum triplex ista natura est, primum ut ejus partes alicubi sint, deinde ne pereant, tertio vero ut sese partes ipsae conjungant et propria se ordinatione continuent, ut est linea. Posita enim linea in superficie possis agnoscere ubi partes ipsius sint, caput quidem lineae esse ad dexteram, medium medio loco, extremitatem vero ad sinistram, et haec manentibus ipsis partibus dicuntur, partes enim lineae non pereunt, sed in loco in quo sunt permanent. Possis quoque monstrare quae pars 64.0206C| lineae cui parti continuentur, id est ad quam partem caput alterius partis extremitasque conjungitur, ut dicas haec pars, verbi gratia medietas, lineae hic finitur, locum ubi desinat monstrans, alia rursus pars lineae totius hic incipit. Ergo linea posita in superficie qualibet et locum aliquem partes ejus retinent, et partes ipsae non pereunt, et posset quilibet agnoscere ubi extremitas partium conjungatur, et quo ad se invicem loco continuentur. Hoc quoque idem in superficie evenit, partes enim superficiei in aliquo loco sunt, et ipsae quoque non pereunt, et ubi pars parti conjungatur ostenditur, idem quoque soliditas habet, et loci quoque partes continuantur ad eas scilicet partes ad quas corporis partes sibimet continuantur, sicut marmellata supra dictum est. Quocirca ejusdem 64.0206D| naturae erit et locus, cujus tota soliditas erit. Ergo et locus ex eodem genere quantitatis est, quo est et soliditas, id est, ex habentibus ad se invicem positionem suis partibus constans. Locus igitur et ipse ex habentibus suis partibus positionem ad se invicem constat. Ergo tria haec (sicut supra dictum est) consideranda sunt, ut ad se invicem positionem partes habere videantur; id est locum in quo partes ipsae sint positae, ut partes illae non pereant, ut sit partium continentia atque continuatio. Quod si quis dicat hanc rem loco deesse, eo quod in loco non sit, in loco enim cuncta sunt, locus autem in loco esse ipse non poterit. Dicendum est quoniam idcirco superficies et soliditas et linea habere positionem partium 64.0207A| dicuntur, quod in loco sint, et partes permaneant, et sint continuae. Quare multo magis ipse locus, cujus neque partes pereunt, et sibi perpetue continuatimque conjunctae sunt, habere positionem partium dicitur. Et de his quidem quae ex habentibus positionem ad se invicem suis partibus constant haec dicta sint; quae vero non habent positionem ipse rursus adjecit.

 In numero autem non poterit quisquam ostendere quemadmodum particulae ejus positionem aliquam ad se invicem habeant, aut ubi sitae sint, aut quae particulae ejus ad se invicem nectantur. Sed neque illae quae temporis sunt, non enim permanent particulae temporis, quod autem non est permanens, quomodo positionem aliquam habebit, sed magis quemdam ordinem particularum 64.0207B| tempus habere dices, ut aliquid quidem prius sit temporis, aliud vero posterius. Sed et de numero similiter, eo quod prius numeratur unum quam duo, et duo quam tria, et ita habebunt quidem quemdam ordinem, positionem vero non multum accipies. Sed et oratio similiter, non enim permanent particulae ejus, sed et dictum est et non amplius sumi hoc, quapropter non erit positio particularum ejus, siquidem nihil permanent. Alia itaque constant ex particulis quae in eis sunt positionem ad se invicem habentibus, alia autem ex non habentibus positionem.
 Haec scilicet idcirco nullam positionem ad se invicem partium retinent, quod his aliquid de supradictis rebus deesse manifestum est. Numerus enim ipse 64.0207C| discretus est, nec partes ejus ad se invicem conjunguntur, sed omnino discretae sunt. Atque idcirco non est ex iis quae habent ad se invicem aliquam partium positionem, nec vero possis ostendere qui numerus quo loco jaceat: habere autem positionem dicitur, quod (ut dictum est) et in loco aliquo positum est, et ipsa positio manentibus partibus constat, et ad se invicem conjunctis continuatisque, ut ubi quaeque jaceat, et quae ad quam continuetur possit ostendi; in numero vero nihil horum est. Nam neque in aliquo loco esse positus demonstratur, nec ejus partes conjunctae sunt. Quocirca numero ex tribus his quae diximus duae res desunt, loci positio et partium continuatio, tempus etiam quanquam sint ejus partes continuae, tamen quoniam non permanent, sed semper 64.0207D| moventur, semperque praetereunt, habere positionem partium non dicitur. Sempre enim veloci agitatione torquetur, et currentis aquae more in nulla unquam statione consistit, quod quia partes ejus non permanent, ex habentibus ad se invicem positionem suis partibus constare non dicitur. Sed haec quanquam positionem partium habere non possunt, tamen habent ordinem quemdam, quem praeter positionem partium tantum retinent. Dicimus enim priorem esse binarium quam ternarium, atque hunc quam quaternarium, et in tempore nimirum idem ordo revertitur. Posterius enim futurum praesente; praesensque praeterito. Quocirca etsi haec non habent aliquam partium positionem, retinent tamen ordinem. Quoto vero 64.0208A| dicit, positionem vero non multum accipies, tale est ac si diceret, penitus non accipias. Multum enim pro omnino videtur adjunctum, ac si diceret positionem vero non omnino accipies, idcirco quod ipsa quidem continuatio dat aliquam imaginem, quod possit habere aliquam partium positionem, sed hoc minime est, idcirco quod quamvis sint continuae quantitates, si tamen uno careant ex his quae superius dicta sunt, positionem partium habere non possunt. Nam aqua quam fistula evomit, dum cadit quidem retinet positionem; cum vero jam effusae undae se miscuerit, positionem partium perdit: et fluvius quoque quando in pelagus fluit, et positionem videtur habere partium et esse continuus, cum nondum marinae aquae fluvii superficies ipsa permista est; cum vero estremitas 64.0208B| amnis marina alluvione contingitur, totam sine dubio positionem videtur amittere. Oratio quoque similiter sese habet; nam nec ipsa ullo loco posita est, nec ejus partes ad aliquam conjunguntur, se invicem illae discretae sunt, nec cum ejus partes dictae sunt, permanent, atque hoc est quod ait. Sed dictum est, et non est ultra hoc sumi. Mox enim dicitur sermo, mox praeterit, nec ulla ratione poterit permanere, quare mox ut aliquid dictum sit, ejus partes ostendi et dimostratione sumi non possunt. Constat igitur orationem quoque ex his esse quae positionem partium non habent, de ordine vero dubium est.Nam si quis sermo aliquid significante, ut est Cicerone, est in eo quidam ordo quod ci syllaba primum dicitur, secunda vero ce, tertia ro, et potius ex significatione 64.0208C| ordinem sumit; si vero nihil significacet, nec ordinem dicitur habere, ut scindapsus nihil quidem significat; sed sive secundam syllabam primam ponas, sive ultimam primam, sive quomodolibet syllabarum ordinem seriemque permisceas, idem erit: in significativis enim vocibus idcirco esse dicitur, quod illo ordine permutato vis significationis evertitur, hic vero, ubi nulla est significatio, nihil interest quomodolibet jaceant partes . Quare oratio in aliquibus quidem habet ordinem partium, in aliis vero nec ordo ipse poterit inveniri. An fortasse oratio dici non potest quae nihil significat, et nulla est oratio, quae ordinem non habeat? Ergo secundum priorem quantitatis divisionem, ubi dicebatur quantitatis alia esse continua, alia vero discreto, quinque sunt continua, 64.0208D| duovero discreto. Continua quidem linea, superficies, soliditas, locus, tempus. Discreta vero numerus et oratio. In hac vero secunda divisione qua dicit alias quantitates ex habentibus ad se invicem positionem constare partibus, quatuor quidem sunt quae retinent positionem, id est linea, superficies, corpus, locus; tria vero quae positionem non habent, sed ex suo duo sempre ordinem retinent, tempus scilicet et numerus. Oratio vero si quid significacet, habet ordinem; si vero nihil significacet, inordinata est; si tamen oratio nihil significans dici possit, his dictis ipse concludit dicens: Igitur alia ex habentibus ad se invicem partibus positionem constant, alia vero ex non habentibus positionem. Hac igitur divisione finita 64.0209A| transit ad caetera monstrans quae proprie quantitates nuncupantur, quae secundum accidens.
 Propriae autem quantitates hae solae dicuntur quas diximus, alia vero omnia secundum accidens, ad haec enim aspicientes et alia dicimus quantitates, ut multum dicitur album, eo quod superficies multa sit, et actio longa, eo quod tempus multum sit, et motus multus, neque enim horum singulum per se quantum dicitur, ut si quisassignet quanta sit aliqua actio, tempore diffiniet, anni mensuram vel sic aliquo modoassignans. Et album quantum sitassignans, superficie diffiniet. Quanta enim superficies fuerit, tantum esse album dicet. Quare solae propriae et secundum seipsas quantitates dicuntur quae dictae sunt, aliorum vero nihil per se, sed per accidens.
 64.0209B| Principaliter aliquid esse dicitur, quod per se tale est quale esse demonstratur. Secundum accidens vero illud quod non per se, sed per aliud tale est quale esse dicitur, ut albedini per se inest color: secundum naturam enim albi, color esse dicitur albedo; cum vero homo dicitur coloratus, non per se dicitur, idcirco quod homo in eo quod homo est, color non est, sed quoniam habet colorem, idcirco dicitur coloratus. Ergo quemadmodum album idcirco color est per se quoniam color naturale quoddam est genus, homo vero idcirco coloratus dicitur quoniam habet colorem; et dicitur album quidem per se et principaliter color, homo vero secundum accidens coloratus. Ita quoque et quantitates: haec enim omnia quae dicta sunt, id est linea, superficies, 64.0209C| corpus, numerus, oratio, tempus, per se et secundum propriam naturam quantitates dicuntur. Si qua vero alia dicuntur secundum aliquam quantitatem, non per sé, sed secundum accidens nominantur: ut album dicitur multum, non idcirco quod albedo sit quantitas, sed quoniam multa sit superficies, in qua illud album sit. Si enim multum spatium fuerit in quo album sit, multum erit album; quocirca non quoniam ipsa albedo per se aliquam quantitatem habet, sed quoniam in aliqua quantitate est constituta, id est in superficie, idcirco secundum superficiem quod est quantitas quae scilicet per se multa est, album multum dicitur. non secundum se, atque ideo album non per se, nec principaliter, sed secundum accidens multum dicitur. 64.0209D| Actio quoque ideo dicitur longa, quod multo tempore acta sit; multam vero aegritudinem idcirco dicimus, si eadem multo sit tempore; et motum multum idcirco, quod multo tempore factus sit, ut si quis multo tempore currat. Si quis vero multum cursum illum dicat esse qui sit velocissimus, ille convenientier sermone non utitur. Velocitas enim non quantitas, sed potius qualitas est, quales enim secundum eam dicimur, id est veloces, non quanti. Secundum quantitatem vero multum dicitur, hoc autem monstrat ipsa rerum diffinitio: si quis enim album multum monstrare desideret, et proprio termino rationis includere, illi dicendum est multum esse album quod in multa jaceat superficie, et motum 64.0210A| atque actionem multam quae longo tempore perficiatur; quare quoniam ad proprias quantitates aspicientes, atque ad eas res caeteras referentes, quantitates vocamus, ut album ad superficiem quae vera est quantitas, et cursum, et aliquem motum atque actionem ad tempus, quod ipsum vere quantitas est, reducimus, haec non per se quantitates , sed per eas quae proprie quantitates dictae sunt nominantur. Quocirca quoniam quod per se non est, secundum accidens est, recte caetera omnia praeter ea quae superius in quantitate numerata sunt per accidens esse, non per se quantitates dicuntur. Solae igitur proprie et secundum se ipsae quantitates dicuntur, hae quae superius comprehensae sunt. Aliae vero per se quantitas non sunt, sed (ut ipse ait) forte per 64.0210B| incidenti. Post divisionem igitur continui atque discreti et habentis positionem partium et non habentis, et quae sunt per se principaliter, et rursus per accidens quantitates, solito more viam inveniendi quantitatum proprietas ingreditur.
 Amplius quantitati nihil est contrarium, in definiti enim manifestum est quoniam nihil est contrarium ut bicubito, vel tricubito, vel superficiei, vel alicui talium, nihil enim ipsis est contrarium. Nisi forte qui multa paucis dicat esse contraria, vel magnum parvo, horum autem nihil est quantitas, sed magis ad aliquid; nihil enim per seipsum parvum vel magnum dicitur, sed eo quod ad aliud refertur: nam mons quidem parvus dicitur, milium vero magnum, eo quod hoc quidem sui generis majus sit, illud vero minus sui 64.0210C| generis; ergo ad aliud est eorum relatio, nam si per seipsum magnum vel parvum diceretur, nunquam mons quidem parvus, milium vero magnum diceretur. Rursus in vico plures homines esse dicimus, in civitate paucos, cum tamen sint eis multo plures, et in domo quidem multos, in theatro vero paucos, cum tamen sint plures. Amplius bicubitum vel tricubitum et unumquodque talium quantitatem significat, magnum vero vel parvum non significat quantitatem, sed magis ad aliquid, quoniam ad aliud spectat magnum vel parvum, quare manifestum est quoniam haec ad aliquid sunt. Amplius sive ponat aliquis haec esse quantitates, sive non ponat, nihil ipsis contrarium est. Quod enim non potest sumi perseipsum, sed ad solam alterius relationem refertur, quomodo huic aliquid erit contrarium? 64.0210D| Amplius si erunt magnum et parvum contraria, continget ipsum idem simul contraria ricettare, et ea ipsa sibimet esse contraria. Contingit enim idem ipsum simul et parvum esse et magnum, est enim aliquid ad hoc quidem parvum, ad aliud vero hoc idem ipsum magnum. Quare idem parvum et magnum in eodem tempore esse contingit, quare contraria simul suscipiet. Sed nihil est quod videatur simul contraria posse suscipere; ut substantia susceptibilis contrariorum quidem esse videtur, sed nullus simul et sanus est et aeger, nec albus et niger simul est, nihilque aliud est quod simul contraria suscipiat. Et eadem sibiipsi contingit esse contraria, nam si est magnum parvo contrarium ipsum autem idem simul est et parvum et magnum, 64.0211A| ipsum sibi erit contrarium. Sed impossibile est idem sibi esse contrarium, non est igitur magnum parvo contrarium, nec multa paucis. Quare etiamsi non relativorum haec aliquis dicat, sed quantitatis, nihil habebunt contrarium.
 Definita quantitas est quae alicujus termino numeri coercetur, ut sunt duo, vel tres, et quae ad hunc modum dicuntur, ac si dicas bicubitum, tricubitum, et caetera. Et quae aliqua propria significatione definita sunt, ut est superficies et soliditas, quid enim et quae quantitates dicantur, agnoscitur: quocirca harum, quoniam sunt diffinitae, nulla ulli contraria est; neque enim bicubito tricubitum contrarium est, sicut neque numerus ulli numero, at vero nec superficies soliditati, nec aliquid horum. Sed quoniam quaedam 64.0211B| indefinita imaginem quamdam quantitatis ostendunt, ut magnum et parvum, quae videntur esse contraria, haec sibi Aristoteles opponit dicens non esse quantitates, sed magis ad aliquid, quod ipsius sermonibus astruamus. Sed non est hoc proprium quantitatis non habere contraria, non enim omnis quantitas contrariis caret, sed nobis per singula quaeque currentibus quae quantitatis specie contraria non habeant, quaeve habeant, considerandum est Linea quidem contrario caret, linea enim lineae contraria non est; sed si quis dicat rectam lineam curvae lineae esse contrariam, fallitur. Non enim in eo quod linea est, curva linea rectae lineae contraria est, sed in eo quod curva est, et nella sua non lineae videntur esse contrariae, sed ipsa rectitudo et curvitas. Quarto non 64.0211C| in eo quod quantitas est, linea curva rectae lineae contraria est, sed in eo quod qualis. Nam quoniam curvitas et rectitudo contraria sunt, secundum id quod curva et recta est linea, non secundum quod lineae sunt, suscipiunt contrarietatem; quocirca linea in eo quod linea est contrario caret. At vero nec superficies superficiei contraria est. Sed forte dicat aliquis albam superficiem nigrae superficiei esse contrariam; cui similiter occorrerendum est, in eo quod superficies sunt non esse contraria, sed in eo quod est nel suo albedo atque nigredo, quae contraria esse quis dubitat? E dem quoque modo et lenem et asperam superficiem si quis contrarias dixerit, refellitur, quod non secundum quantitatem superficiei, sed secundum qualitatem asperitatis lenitatisque ipsae 64.0211D| superficies contrarium tenent. At vero nec corpori quidquam ullo modo contrarietatis opponitur, cui si quis dicat incorporale esse contrarium, refutabitur, quod omnis contrarietas propriis nominibus dicitur, ut bonum malum, album nigrum; corporale vero et incorporale non secundum contrarietatem, sed secundum privationem habitumque proferuntur. Incorporale enim corporis est privatio. Nec tempori quoque quidquam contrarium est, sed si nox diei videtur opposita, non in eo quod tempus est, sed in eo quod dies est aer lucidus, nox aer obscurus. Aer vero neque tempus neque quantitas est, lumen quoque et obscuritas qualitates sunt et non quantitates. Oratio etiam quanquam videatur habere contrarium, 64.0212A| tamen contrariam non habet contrariam, videtur enim vera oratio esse et falsa, quae sunt contraria, sed oratio vera et falsa in significatione est. Cum enim quod est oratio significat, vera est; cum vero quod non est designat, tunc falsa est. Oratio vero non secundum id quod significat in quantitate numeratur, sed secundum id quod profertur. Secundum enim id quod proferimus orationem, longa syllaba brevique componitur, quae omnem orationem non secundum id quod ipsa significat, sed secundum id quod ad prolationem est, metiuntur. Illud quoque manifestum est in numero non esse contraria, duo enim tribus, vel tres quaternario contrarii non sunt, nec ullus alter numerus cuilibet alii numero contrarius est. Locus vero habet aliquam contrarietatem, 64.0212B| sursum enim et deorsum contrarium est . quae pars pedibus subjacet, illa deorsum dicitur; quocirca secundum habitudinem quamdam quodammodo ad nos ipsos relata sursum deorsumque praedicamus. Erminio quoque ait sursum et deorsum non esse loca, sed quamdam quodammodo positionem loci. Est enim res sursum atque deorsum , non est autem idem esse aliquid loci, quod locum, loci enim est positio in loco, locus vero ipse positio non est. media est, in sphaera 64.0212C| vero nihil est ultimum, nisi quod ejusdem terminum medietatis obtinuit, quidquid in extremo coeli convexitatis est, illud sursum esse dicet, quod vero est medium, illud deorsum. Quocirca sunt secundum locum sursum deorsumque contraria, sursum in coelo, deorsum in terra, idcirco quod a se longe disjuncta sunt, unde post quoque contraria hoc modo sunt diffinita. Contraria sunt quaecunque a se longissime distance: hinc est videlicet tracta diffinitio, quod quoniam coelum terraque distance, longissime distare videbantur, et illud esse sursum, haec vero deorsum, quoniam deorsum atque sursum non ob aliam causam contraria dicuntur, nisi quod a se longe disjuncta sunt, quod esse contrarium longissime distare diffiniunt, quod Aristoteles hoc modo pronuntiat.
 64.0212D| Maxime autem circa locum videtur esse contrarietas quantitatis, sursum enim ad id quod est deorsum contrarium ponunt, locum qui est in medio deorsum dicentes, eo quod multa distanceia medii ad terminos mundi sit, videntur autem et aliorum contrariorum diffinitionem ab his proferre, quae enim a se invicem multum distante eorum quae sub eodem genere sunt contraria determinante.
 In omni enim sphaera media terra est, quod ipsa astrorum demonstrat ordinata vertigo, aggettivo quoque causam cur hujusmodi loca contraria dicantur, quod multa distanceia est medietatis ad mundi terminos. Terminos vero mundi coeli ultimam convexitatem dicit; ex hac igitur loci contrarietate et caetera 64.0213A| definita esse contraria sic dimostrat. Videntur autem et aliorum contrariorum diffinitionem ab his proferre, quae enim multum a se distante in eodem genere contraria esse diffiniunt. Sed quoniam ne ordo contrarietate quantitatis impediscetur, idcirco superioribus, in quibus singulis quantitatibus nihil esse contrarium dicebamus, has loci contrarietates adjecimus, et quaedam in medio praetermissa sunt, rursus ad superiora redeamus, ut expositionis ordo sese ipse continuet. Ait enim superius, cum quantitati nihil esse contrarium proponeret, bicubito, vel tricubito, vel superficiei, vel alicui talium nihil posse esse contrarium.Diffinitis enim his quantitatibus, contrarium nihil esse videtur, ut duobus vel tribus, sed quaedam cum sint indefinita, nec quantitates et contraria 64.0213B| videantur, haec rursus aggettivo. Nisi multa paucis dicat quis esse contraria, vel magnum parvo. Horum autem nihil est quantitas, sed ad aliquid, nihil enim per seipsum magnum dicitur vel parvum, sed ad aliquid refertur. Nam mons quidem parvus dicitur, milium vero magnum, eo quod hoc quidem sui generis majus sit, illud vero sui generis minus. Ergo ad aliud est eorum relatio, nam si per seipsum parvum vel magnum diceretur, nunquam mons quidem aliquando parvus, milium vero nunquam magnum diceretur. Rursus in vico quidem plures homines esse dicimus, in civitate vero paucos, cum tamen sint eis multo plures, et in domo quidem multos, in theatro vero paucos, cum sint plures. Amplius bicubitum et tricubitum et unumquodque talium quantitatem 64.0213C| significat, magnum vero vel parvum non significat quantitatem, sed magis ad aliquid, quoniam ad aliquid spectatur magnum et parvum; quare manifestum est quod haec ad aliquid sunt. Quemadmodum diffinitae quantitates contrariis non tenentur, ipse superius comprobavit dicens bicubito vel superficiei nihil esse contrarium, indefinitae vero, ut est magnum et parvum, multa et pauca, dant imaginem contrarietatis. Sed illud occorrerit, ha non esse quantitates. Omnis enim quantitas per se dicitur, bicubitum enim et tricubitum, et duo, et tres, et superficies ad nihil aliud refertur, magnum vero vel parvum sine aliis dici non possunt. Cum enim dicis magnum, ad alicujus alterius comparationem atque aequationem refertur. Eodem quoque modo et parvum, quod 64.0213D| ipsa aristotelica probat inductio. Si enim magnum et parvum per se dicerentur et non ad alterius relationem, nunquam diceremus montem parvum et milium magnum. Si enim magnum parvumque non ad relationem alterius diceretur, mons semper magnus, sempre parvum milium diceretur. Sed aliquem collem ad Atlantis altitudinem conferentes, dicimus parvum montem, et rursus milium ad minora alia grana milii conferentes, magnum milium nominamus, et simpliciter quidquid magnum vel parvum dicitur ad ejusdem generis speciem referentes, magnum parvumque nominamus, ut monti montem comparamus, milium vero milio, et alia hujusmodi. Multa et pauca eodem modo dicuntur; dicimus enim, si fuerint homines 64.0214A| centum in vico, plures esse homines. At vero si in civitate sint, paucos dicimus, nunc ad parvitatem vicorum, nunc ad magnitudinem civitatum conferentes. Rursus si sint in domo quinquaginta, multi sunt, si in theatro pauci, ideo quod tunc in theatro esse paucos dicimus cum ad eos quanti in theatro esse debebant comparamus. Amplius, quoniam consistit magnum parvumque referri semper ad alterum, singulas vero quantitates nihil ad aliud comparantes, suas ac proprias nominamus, ut tres, duo, quatuor, lineam, superficiem, magnum parvumque, multa et pauca, a quantitatis divisione disjuncta sunt. Sunt enim ista non quantitates, sed potius relativa. Amplius, sive aliquis ponat eas esse quantitates, sive non ponat, nihil illis erit contrarium, quod enim non est 64.0214B| sumere per seipsum, sed ad solam alterius relationem, quomodo huic aliquid erit contrarium. Hoc quoque validissimo argumento probatur quantitatibus his quae praedictae sunt nihil esse contrarium, nisi soli forsitan loco. Nam si quis magnum et parvum, vel multa et pauca in quantitatibus ponat, etiam hoc si concedatur, tamen quoniam sempre referuntur ad aliud, contrariis non tenentur. Omne enim contrarium per se consistit, nec illud ad alterius comparationem relationemque profertur, ut bonum non dicitur mali bonum, nec rursus malum boni malum, sed ipsum in propria natura et prolatione consistit. Quaecunque sunt contraria, eodem modo sunt. Magnum vero et parvum quoniam non di per sé costante, sed ad alterius relationem referuntur, contraria esse non possunt. 64.0214C| Amplius, si sunt magnum et parvum contraria, contingit idem simul contraria suscipere et ea ipsa sibi esse contraria. Contingit enim simul idem parvum esse et magnum. Est enim aliquid ad hoc quidem parvum, ad aliud vero hoc idem ipsum magnum. Quare idem parvum et magnum et eodem tempore esse contingit, quare simul contraria suscipiet, sed nihil est quod videatur simul contraria posse suscipere, ut substantia, susceptibilis quidem contrariorum videtur esse, sed non suscipit in uno eodem tempore, nam nullus simul est sanus et aeger , nec albus et niger simul, nihilque aliud simul contraria suscipiet. Et eadem sibi ipsi contingit esse contraria.Nam si est magnum parvo contrarium, ipsum autem idem simul est parvum et magnum, ipsum sibi erit contrarium, 64.0214D| sed impossibile est ipsum sibi esse contrarium. Non est igitur magnum parvo contrarium. Constat hoc et immutabile in propria ratione consistit, unam eamdemque rem uno eodemque tempore contraria non posse suscipere, ut substantia susceptibilis quidem contrariorum est . sed alio atque alio tempore, ut vero uno eodemque tempore contraria utraque suscipiat, fieri nequit, quod si magnum parvo aliquis contrarium ponat, eveniet quoddam impossibile, ut una atque eadem res eodem tempore utrasque suscipiat contrarietates, et eadem ipsa sibi possi essent contraria. Ponamus enim magnum parvo 64.0215A| esse contrarium, sed una atque eadem res, uno eodemque tempore potest magna esse et parva, ut si sit decem pedum mensura collata ad duorum pedum magnitudinem, magna est, ad centum vero cubitorum magnitudinem mensuramque collata, eadem parva est. Potest ergo eadem res eodem tempore et magnitudinis esse susceptibilis et parvitatis. Eadem enim res uno eodemque tempore ad majorem minoremque collata eadem magna et parva est . quoniam res eadem eodem tempore contrariorum susceptibilis non est, potest vero una atque eadem 64.0215B| res magnitudinem parvitatemque suscipere, magnitudo et parvitas contraria non sunt. At vero si quis magnum parvo contrarium ponat, eadem ratione unam eamdemque rem sibi ipsi dicit esse contrariam. Nam si parvum magno est contrarium, eadem vero res (ut docui) parva et magna potest esse ad aliud et ad aliud scilicet comparata. Res quae parva et magna est, eadem sibi potest esse contraria, parvum enim et magnum contrarium dictum est, sed est impossibile. Quocirca parvum et magnum contraria non sunt. Post hujusmodi vero rationem et argumentationis firmissimae propositionem de contrarietate disserit loci, de qua superius jam diximus, quocirca praetereunda est, ne repetitae expositionis iteratio, fastidio sit potius quam doctrinae.
 64.0215C| Non videtur autem quantitas suscipere magis et minus, ut bicubitum, neque enim est aliud alio magis bicubitum, neque in numero, ut ternarius quinario: nihil enim magis tria dicentur quam quinque, nec tria potius quam tria, neque tempus aliud alio magis et minus dicitur , nec nella sua quae dicta sunt, magis et minus omnino dicitur. Quare et quantitas non suscipit magis et minus.
 Aliud proprium rursus apposuit quod quamvis quantitatis proprium non sit, cur tamen non sit ipse reticuit, nobis tamen est demonstrandum; quod autem dicit tale est: quantitas magis et minus non suscipit, nullus enim numerus alio numero nec magis nec minus est numerus. Nam ternarius si quinario comparetur, nec magis nec minus est numerus, et rursus ipsi tres sibiipsis comparati, nec magis nec minus 64.0215D| sunt tres, nec tempus quoque habet aliquid magis et minus, ut magis aliud tempus sit alio tempore, longius quidem tempus tempore esse potest, ut vero dicatur magis tempus alio tempore vel minus fieri nequit. Hoc quoque etiam in substantia demonstratum est, homo namque alio homine non est magis homo, nec minus. Idem quoque evenit etiam in quantitate. Quod quia etiam in substantia est, proprium quantitatis hoc non est, habet hoc quoque quantitas ut in sequenti ordine ipse monstravit. Quocirca quoniam prius hoc de substantia dixerat, nunc vero idem de quantitate proposuit, idcirco non esse hoc proprium quantitatis, commemorare neglexit. Cujus enim esset alterius non suscipere magis et minus, tunc dixit 64.0216A| cum de substantia disputaret. Ait enim quod substantiae nunquam magis minusve suscipient, quocirca ad maxime propria solita constituendi ratione regressus est.
 Proprium autem maximae quantitatis est, quod et aequale et inaequale dicitur. Singulum enim earum quae dictae sunt quantitatum aequale dicitur et inaequale, ut corpus et aequale et inaequale dicitur, et tempus aequale et inaequale dicitur, et numerus aequalis et inaequalis dicitur, et oratio aequalis et inaequalis. Similiter autem et in aliis quae dicta sunt, singulum et aequale et inaequale dicitur. In caeteris vero quae quantitates non sunt, non multum videbitur aequale et inaequale dici, nam affectio et dispositio aequalis et inaequalis non multum dicitur, sed magis similis et dissimilis, et album aequale 64.0216B| et inaequale non multum dicitur, sed simile. Quare quantitatis maximae est proprium aequale et inaequale dici.
 Quantitatis proprium apertissime designat esse, quod secundum quantitatem aequalitas et inaequalitas nuncupatur. Singulae enim quantitates aequales atque inaequales dicuntur, ut aequalis linea lineae, et rursus inaequalis, et superficiei superficies aequalis atque inaequalis dicitur, et corpus aequale et inaequale dicitur. Numerus quoque et tempus et locus aequalis atque inaequalis dicitur. In aliis autem quae quantitates non sunt, non est facile ut aequalitas vel inaequalitas nominetur, dispositiones ergo quae affectes appellantur, non dicuntur aequales vel inaequales, sed magis similis et dissimiles. Dispositio autem vel affectio est 64.0216C| ad aliquam rem accommodatio et applicatio, ut si quis grammaticam legens, qui nondum perdidicit, habet ad eam aliquam dispositionem, id est, ea affectus est, et habet aliquid accommodatum, et quasi propinquum. Possunt autem similiter esse duo dispositi et affecti, aequaliter vero minime, ut duo similiter esse albi, aequaliter vero non. Nam si quis de duobus similiter albis aequaliter esse albos dicat, recta nominis nunc usurpatione non utitur. Omne enim aequale et inaequale, in mensura et in quantitate perficitur. Simile vero et dissimile quemadmodum de quantitate non dicitur, ita nec de alia qualibet re nisi de quantitate, recte aequalitas et inaequalitas nuncupantur. Quare proprium est quantitatis aequale et inaequale nominari, sed quoniam de quantitate dictum est, ad 64.0216D| relativorum ordinem transeamus. Post quantitatis tractatum tertium praedicamentum de relativis ingreditur, quare relativa hoc modo diffinit.
 DE RELATIVIS.
 Ad aliquid vero talia dicuntur, quaecunque hoc ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut majus id quod est alterius dicitur, aliquo enim majus dicitur, et duplum alterius dicitur hoc ipsum quod est, alicujus enim duplum dicitur. Similiter autem et alia quaecunque sunt hujusmodi.
 Cur autem de his quae sunt ad aliquid disserat, omisso interim de qualitate tractatu, haec causa est, quod posita quantitate magis minusve esse necesse est. Quare cum quantitatem continuo ad aliquid consequatur, recte post quantitatem serie relativarum 64.0217A| ordinata est. Illud quoque est in causa, quod superius cum de quantitate tractaret, relativorum mentio facta est, cum de magno parvoque diceretur, ut ergo continens et non esset operis interrupta distintio, ideo quantitate finita de relatione, proposuit. Quod autem ait, ad aliquid vero talia dicuntur, hoc monstrat, quod non sicut quantitas per se et singulariter intelligi potest, eodem quoque modo substantia et qualitas, et unumquodque aliorum praedicamentorum, sicut per se constat, ita etiam per se et singulariter intelligitur: sic ad aliquid per se et singulariter capi intellectu non potest, ut dicamus esse ad aliquid singulariter. Quidquid enim in natura relationis agnoscitur, id cum alio necesse est consideretur; cum enim dico dominus, per seipsum nihil est, si servus desit.Quocirca 64.0217B| cum unius relativi nuncupatio mox secum etiam aliud trahat ad aliquid, unum esse per se non potest, atque ideo non dixit pluralitate consistere; non esse autem quamdam per se relativarum naturam sine congiunzionee aliqua alterius subsistente, ipse Aristoteles monstrat, qui dicit ea esse relativa, quaecunque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur. Docet enim aliqua congiunzione alterius relativa formari, hoc ipsum enim quod sunt aliorum dicuntur. Quod enim est dominus, hoc alterius dicitur, id est servi. Sive autem relativa dicamus, sive ad aliquid, nihil interest. Ad aliquid enim dicitur quod ipsum quidem cum per se 64.0217C| nihil sit, relatum tamen ad aliud constat, ut dominus, si desit id ad quod dicitur, id est, servus, non est, dicitur enim ad servum; manifestum ergo est si servus desit, dominum dici non posse, quare dominus ad aliquid dicitur, id est ad servum. Relativa quoque dicuntur idcirco, quod eorum nuncupatio semper ad aliquid referatur, ut domini ad servum, quare nihil interest quolibet modo dicatur. Hujusmodi autem diffinitio Platonis esse creditur, quae ab Aristotele paulo posterius emendatur. Relativorum autem alia eisdem casibus referuntur, alia diversis, alia vero omni sunt casu carentia. Quod scilicet monstrans addidit, vel quomodolibet aliter ad aliud. Quid autem est, ipsius pene textus sermone monstratur. Sperma 64.0217D| enim dico dominus servi dominus, ad genitivum casum reddidi nominativum, et rursus ad eumdem si convertero. Dico enim servus domini servus, et hic quoque nominativus ad genitivum relatus est. Nam quod aliorum dicuntur secundum genitivum redditur casum, alia vero non secundum eumdem casum conseguente reddunt. Sensus enim ad aliquid est, sensibilis enim rei est sensus. Quod enim sensibile est sentiri potest, quod sentiri potest, sensibile est, et nunc quidem sensus sensibilis rei sensus genitivo accommodatus est.Hujus enim rei sensibilis dictum est, at si convertas, 64.0218A| fiet. Sensibilis res sensu sensibilis est. Sed cum sic casui septimo redditur nominativus in hac relatione, quae dicit sensibile sensu sensibile est, non eodem casu quo superius dictum est convertitur. Dicimus enim sensus sensibilis rei sensus est, et hic nominativus redditur ad genitivum. Haec enim relatio ad septimum casum se aptari non patitur. Scientia quoque scibilis rei scientia est, siquidem hoc scitur quod sciri potest et quod sciri potest, scibile est, sed non eadem ratione, nec ad eumdem casum relatio ista convertitur. Dicimus enim scibilis res scientia scibilis est. Est enim prima relatio ad genitivum, secunda conversio ad septimum.Haec quoque relatio secundum eosdem convertitur casus, cum dicimus majus minore esse majus, et minus majore esse minus. 64.0218B| Duplum quoque et medium relativa sunt, sed et eisdem casibus convertuntur. Duplum namque dimidii duplum est, dimidium vero dupli dimidium est. Sunt autem alia quoque relativa quae ipse sic addidit.
 At vero sunt etiam et haec ad aliquid, ut habitus, affectus, scientia, sensus, positio: haec enim omnia quae dicta sunt, hoc ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, et non aliud aliquid; habitus enim alicujus habitus dicitur, et disciplina alicujus disciplina, et positio alicujus positio. Similiter autem et alia.
 De sensu quidem et scientia dictum est superius, nunc vero de habitu, dispositione, et positione dicendum est. Dispositio est ad aliquam rem mobilis applicatio, 64.0218C| ut si quisquam flammae propinquus caleat, ille dispositus dicitur ad calorem, id est, habens aliquam applicationem combinationemque ad calorem. Idem vero est affectio quod dispositio, ne novo nomine error oriatur: et ideo dispositio cum sit quaedam ad aliam rem conjunctio, vel ab alia affectio, facile mobilis est, celerius etenim permutatur. Habitus autem est dispositionis vel affectis firma et non facile permutabilis accessio, ut si quisquam in sole ambulans fuscior fiat, dispositus ad nigredinem dicitur et nigredine affectus. Sin autem illa nigredo fortius et immutabiliter corpus infecerit, habitus nominatur: quocirca habitus est inveterata affectio. Unde omnis habitus dispositio vel affectio est, non autem omnis 64.0218D| dispositio vel affectio habitus. Et ne multa dicenda sint, hoc quoque constat in habitu et dispositione, quod habitus immutabilis passio est, dispositio vero non similiter, sed affectio quaedam est, et ad aliquam rem conjunctio, quae potest facile permutari. Positio vero est alicujus rei collocatio, ut est statio, sessio, inclinatio, accubatio, et alia hujusmodi. Nam et qui stat quodammodo positus esse dicitur et collocatus, et qui sedet, et qui accumbit, et qui secundum caeteras positiones est positus appellatur. Quocirca et statio et sessio et accubatio positiones erunt.Sed quoniam quid essent dictum est, nunc si sunt ad aliquid videamus, habitum relative dici ea res probat, quae aliis quoque rebus documento fuit esse relativis, ut est in sensu atque in scientia. Idcirco enim dictum 64.0219A| est sensum sensibilis rei esse sensum, quod res sensibilis est quae sentiri potest; est ergo habitus habilis rei habitus. Habilis enim res est quae haberi potest, illius enim rei habitus est quae haberi potest. Quocirca erit habitus habilis rei habitus, sed res quoque habilis habitu erit habilis, ipso enim habitu res quae haberi possunt habemus. Dispositio quoque eodem modo. Dispositio namque dispositae rei dispositio est, et disposita res dispositione disposita est. Caloris enim dispositio calentis, id est, ad calorem dispositi, dispositio est . est, et omne affectum affecte affectum est.Et calor calentis fit calor, et calens calore fit calidum. Positio quoque 64.0219B| relativa est, nam positio positae rei positio est, et posita res positione posita est, et hoc intelligi convenit secundum priorem habitus et dispositionis modum. Illa quoque res probat positionem esse ad aliquid, quod ejus specie relativae sunt; statio enim stantis rei statio est, et qui stat statione stat; et de sessione quidem et de accubitu idem dici potest. Quocirca et habitus et dispositio vel affectio, et positio relativa sunt, et haec omnia vel similibus vel dissimilibus convenientibus tamen praedicationi casibus convertuntur. Eorum autem quae secundum casus convertuntur, alia sunt quae eodem nomine praedicantur, alia vero quae dispari: cum enim dico simile simili simile est, et aequale aequali aequale est, et dissimile dissimili dissimile est, eisdem vocabulis 64.0219C| eisdemque nominibus tota fit praedicatio. Cum autem dico duplum medii duplum, vel majus minore majus, disparibus vocabulis facta est praedicatio. Quoniam vero relativorum diffinitionem ita proposuit, ut diceret: ad aliquid vero talia dicuntur quaecunque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, vel quomodolibet, aliter ad aliud; quid esset hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, jam diximus nunc quid sit; quod ait, vel quomodolibet aliter ad aliud, requirendum est. Quod ipse Aristoteles convenientibus in ordine probat exemplis; ait enim.
 Ad aliquid ergo sunt quaecunque id quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut mons magnus dicitur ad alium. Magnum enim ad aliquid dicitur, et simile alicui simile dicitur, et omnia 64.0219D| talia similiter ad aliquid dicuntur. Sunt autem et accubitus et statio et sessio, positiones quaedam; positio vero ad aliquid dicitur. Accumbere autem, vel stare, vel sedere, ipsa quidem non sunt positiones, denominativo vero dicuntur ab iis quae dictae sunt positionibus.
 Quoniam accubitus et statio et sessio positiones dicuntur, et quoniam omnis positio ad aliquid est, sufficienter superius comprehensum est. , nisi tantum sola casuum vis praedicationis hujus membra conjungit. Cum autem dico montem magnum, ad alium referens parvum, ita propono, mons magnus ad montem 64.0220A| parvum, et mons parvus ad magnum, hic nullorum casuum vis est: quanquam enim accusativus videtur esse permistus, tamen ille hujus relationis vim non tenet, sed praepositio quae ad accusativum datur; cum enim dico, mons magnus ad parvum montem, praepositio sola est quae vim hujus continet relationis, ut si quis dicat magnus mons parvum montem, nihil significante definitum. Quocirca quamvis accusativus casus in hac propositione sit, non tamen hic vim casus tenet, sed praepositio; atque hoc est quod ait, vel quomodolibet aliter ad aliud, ut quoniam superius secundum casus relationes fieri dixerat, erant autem quaedam relationes quae nullis casibus tenerentur, adjecit hoc, vel quomodolibet aliter ad aliud, ac si diceret: Omnis relatio aut casibus fit, quod ad hoc 64.0220B| demonstravit quod ait, quaecunque id quod sunt aliorum dicuntur, aut praeter casus sunt, quod haec sententia docet, vel quomodolibet aliter ad aliud, atque haec hactenus. Sed cum positio sit ad aliquid, et sint specie ejus relativae (sessio enim et statio relativa sunt), sedere et stare nulla relatio est. Stare namque et sedere de statione et sessione denominativa dicuntur. Omnis autem denominazione non est id quod est ea res de qua nominatur, ut grammaticus, non enim idem est quod grammatica de qua nominatus est . stare, quae a relativis denominativa sunt, relativorum genere non tenentur.Et universaliter, quidquid ex quibuslibet positionibus 64.0220C| denominatur, illud non ad relativa, sed ad praedicationem quae situs dicitur reduci potest.
 Inest autem et contrarietas in relatione, ut virtus vitio contraria est, cum sit utrumque ad aliquid, et scientia inscientiae. Non autem omnibus relativis inest contrarietas, duplici enim nihil est contrarium, neque triplici, nec talium ulli.
 Quemadmodum in substantia vel quantitate si eorum esset proprium contraria suscipere rimatus est, ita quoque nunc in relativis de contrarietate considerat, utrum relativorum sit proprium contraria posse suscipere, et quoniam virtus et vitia utraque sunt habitus, virtus enim est mentis affectio in bonam partem, et difficile commutabilis, vitium affectio in malam partem, ipsa quoque difficile mobilis 64.0220D| et diuturnitate perdurans; quoniam igitur et vitium et virtus habitus sunt, omnis autem habitus ad aliquid esse monstratus est (habilis enim rei habitus est) erunt virtus atque vitium relativa, sed haec contraria sunt, igitur relativa contraria suscipere non recusant. Sed si dicat quis: quid causae est ut virtutem atque vitium ipsumque habitum paulo post inter qualitates numeret? Atqui ut alia significatione una res diversis generibus supponatur, nihil prohibet. Socrates namque in eo quod est Socrates substantia est, in eo quod pater vel filius ad aliquid; ita ad aliud atque ad aliud ducta praedicatione eamdem rem sub diverso genere nihil poni prohibet. Habitus quoque et virtus et vitium eodem modo est. Potest enim in 64.0221A| qualitate poni habitus quod ex eo quales homines nuncupentur, habentes enim dicimus aliquos rei habitus retintes. Virtus quoque qualitas est idcirco quod ex eo boni homines dicuntur et secundum illam qualitatem, id est bonitatem, quales homines, id est bonos homines nuncupamus; similiter autem et vitium. Ipse quoque habitus ad aliam praedicationem dictus fit iterum relativus: quod enim habitus habilis rei habitus est, ad aliquid est; et quod alicujus virtus est, ad aliquid virtus est, et quod alicujus vitium est, ad aliquid quoque ipsum est . Ipsum vero ad aliquid praeter ullum aliud praedicamentum intelligere non possumus, ut patrem et filium, dominum et servum secundum 64.0221B| substantiam consideramus. Nam et qui dominus et qui servus est, substantia est. Duplum et triplum secundum quantitatem, haec enim in quantitate consistunt, scientia vero et inscientia secundum qualitatem. Secundum enim ha quales dicimur, scientes scilicet atque inscii. Quocirca quoniam praeter aliud praedicamentum per se relativa nullus intelliget, secundum ea praedicamenta de quibus intelligitur relatio, secundum ea dicitur contraria posse suscipere: ut Socrate ipse quidem substantia est, sed substantia contrarium non recipit. Pater vero atque filius secundum substantiam praedicatur, non est enim pater atque filius nisi in substantia sit. Quocirca quoniam secundum substantiam dicitur, contrarietate caret.Rursus duplum vel dimidium secundum quantitatem 64.0221C| dicitur, quantitas vero contraria non habere monstrata est; igitur nec duplum atque dimidium contrariis pugnat. Qualitas vero recipit contrarietatem; bonum enim et malum secundum qualitatem opponuntur, bonum igitur et malum contrariis non carent. Igitur secundum quae praedicamenta relativa dicuntur, si illa suscipiunt contraria, et relatio suscipit. Sin vero illa prius ripudiant contrarietatem, nec illud ad aliquid quod secundum ea dicitur ulla unquam contrarietate dividitur. Quare habere contraria relationis proprium non est, nam neque in sola relatione est (habet enim hoc quoque qualitas), nec in omnibus ad aliquid considerari potest. Quae enim secundum talia praedicamenta dicuntur ad aliquid quae non recipiunt contrarietatem, ut secundum substantiam 64.0221D| pater et filius, vel secundum quantitatem duplum et medium, in talibus relativis contraria nullo modo reperiuntur. Quod vero neque soli neque omnibus inest, hoc proprium non est; non est igitur proprium relationis habere contraria.
 Videntur autem magis et minus relativa suscipere: simile enim et dissimile magis et minus dicitur, et aequale et inaequale magis et minus dicitur, cum utrumque sit relativum, simile enim alicui simili dicitur, et inaequale alicui inaequale. Non autem omnia relativa suscipiunt magis et minus, duplex enim non dicitur magis et minus, duplex, nec talium ullum.
 Quaeritur nunc an relationis sit proprium suscipere magis et minus; sed in hoc illa ratio servatur, quemadmodum 64.0222A| in contrariis dictum est. Quoniam quaecunque secundum ea dicuntur quae contraria non recipiunt, ipsa quoque contrariis carent. In hoc vero cum secundum quantitatem dicatur aequale et inaequale, suscipit et magis et minus. Dicitur enim magis aequale et minus aequale. Eodem modo et simile, magis simile et minus simile dicitur. Sed si forte quis dicat: cur cum quantitatis sit dici aequale et inaequale, et quantitas magis atque minus non suscipiat, aequale et inaequale et intensione crescat et remissione minuatur? Dicendum est quoniam quemadmodum substantia ipsa per se in eo quod substantia est non est proprium, ipsi tamen proprium est contraria posse suscipere, ita et in quantitate consideratur, proprium enim est, non hoc ipsum cujus est proprium, sed 64.0222B| quaedam alia extrinsecus qualitas passioque. Passio enim qualitatis est, et quaedam qualitas aequale et inaequale dici potest: quod quoniam non est idem proprium quod est illud cujus est proprium, et aequale vel inaequale dici, non est quantitas cujus est proprium, sed quaedam qualitas et passio quantitatis. Haec autem dicitur ad aliquid, ipsum enim quod est alterius dicitur, aequale enim aequali aequale dicimus, et similiter similis similis simili. Sed non capiunt omnia relativa magis et minus. Nullus enim potest dicere magis et minus duplum esse aliquid: nam sive denarius ad quinarium comparetur, sive quaternarius ad binarium, aeque uterque duplus est, aeque uterque medietas. Qualitas quoque recipit magis et minus, dicimus enim magis album et minus album.Quarto 64.0222C| quoniam neque omni relationi neque soli inest suscipere magis et minus, et per qualitatem relatio suscipit et magis et minus, relationis proprium non est suscipere magis et minus.
 Omnia autem relativa ad convertentia dicuntur, ut servus domini, et dominus servi dominus, et duplum dimidii duplum, et dimidium dupli dimidium, et majus minore majus, et minus majore minus, similiter autem et in aliis. Sed casu aliquote differunt secundum locutionem, ut scientia scibilis rei scientia dicitur, et scibile scientia scibile, et sensus sensibilis sensus, et sensibile sensu sensibile.
 Clara haec est proponentis et non involuta sententia. Dicit enim omnia relativa ad convertentia dici, quod ipse propriis patefecit exemplis. Omne enim ad 64.0222D| aliquid ita ad aliud praedicatur, ut illud ad quod praedicatur videatur posse converti, et hoc est quod ait: Omnia relativa ad convertentia dicuntur. Converti autem est, ut si prima res dicitur ad secundam, secunda rursus dicatur ad primam. Ponatur enim primus pater, secundus filius, et dicatur hoc modo, pater filii pater est; id rursus converti potest, ut prius ponamus filium, et talis sit praedicatio, filius patris filius. Ergo pater ad talem dicitur, id est ad filium qui convertitur: et filius qui dicitur ad patrem, ad talem rem dicitur quae ipsa quoque convertitur, ut de filio praedicetur. Omniaque relativa hoc modo sunt, omne enim relativum ad tale aliquid praedicatur quod ipsum in praedicatione converti possit. Sed nec omnia dicuntur 64.0223A| secundum eamdem vocis prolationem. Alia enim sunt quae eisdem casibus convertuntur, ut dictum est, pater enim filii pater est, et filius patris filius est. Alia vero quae non eisdem, ut scientia scibilis rei scientia est: hic genitivus est medius. Scibile autem scientia scibile est: hic septimus praedicationem tenet. Alia vero nullo (ut supra dictum est) casu conjuncta sibimet convertuntur, ut mons magnus ad parvum dicitur, et parvus ad magnum. Ergo omnia relativa ad convertentia dicuntur, quamvis non eisdem casibus convertantur, quod ipse ait dicens: Sed casu aliquoties differunt secundum locutionem. Quod vero addidit nimis diligenter adjectum est.
 Al vero aliquote non videbitur converti, nisi convenienter ad quod diciturassignetur. Si peccet è quiassignat, 64.0223B| ut ala siassignetur avis, non convertitur avis alae, neque enim prius convenienterassignatum est, ala avis; neque enim in eo quod avis est, in eo avis ala dicitur, sed in eo quod alata est . Aliquote autem forsitan et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen, et ad quod convenienterassignetur, ut remus, si navisassignetur, non erit conveniensassignatio. Neque enim in eo quod est navis, in eo ejus remus dicitur, sunt enim naves quarum remi non sunt: ​​quare non convertitur, navis enim non dicitur remi navis.Sed forte convenientiorassignatio erit, si sic quodammodoassignetur, remus remitae rei remus, aut aliquo modo aliter: nomen enim non est positum; convertitur 64.0223C| autem si convenienterassignetur, remitum enim remo remitum est . neque enim in eo quod animal est, caput habet, multa enim sunt animalia quae capita non habent.
 Supra jam de relativorum conversione proposuit, dixitque quidquid est ad aliquid, vel eisdem casibus vel dissimilibus, tamen ad convertentia dici: hoc vero idcirco evenit quod omne ad aliquid esse suum ex alterius habitudine et comparatione trahit; quod si utraque secundum ad aliquid sint opposita, ad aliquid nuncupantur, aequam vim vocabuli nuncupationemque sortita. Nam si pater et filius utrique ad aliquid sunt, si pater ad filium praedicatur, quoniam ad aliquid est, filius quoque, quia ad aliquid est, ad quoddam aliud 64.0223D| praedicabitur, sed nullius est filius nisi patris. Ergo haec vocabula ex alterutra nuncupatione principium sumunt. Quocirca quae sibi invicem substantiam donant, recte ad se invicem praedicantur, et hoc quidem in omnibus relativis constat intelligi. Sed hujusmodi conversio non uno modo, nec quomodolibet fieri potest; nisi enim convenientier quaelibet illa res ad id quod dicitur praedicetur, hujusmodi conversio nulla ratione convertitur. Cum enim dicatur caput animalis caput dici non potest, animal capitis animal. Ergo ita redditum nulla ratione convertitur. Atque hoc est quod ait, non videri in omnibus relativis posse converti, nisi convenienter ad quod diciturassignetur. Si enim peccet is quiassignat, ut non convenientem 64.0224A| praedicationem faciat, conversio non procedit; quae tamen est ipsa convenientia qua possint semper relativa converti, hujusmodi est . alam; multa enim sunt quae habent alam, aves tamen nullo modo nominantur, ut apes sunt et vespertiliones, et quidquid est aliud tale, habere quidem dicimus alas, eas tamen aves non dicimus. Quare non in eo quod avis est, in eo est ejus ala, sed in eo quod alata est; idcirco enim alam habet, quoniam alata est: et quidquid fuerit alatum, alas habebit. Quare ita facta praedicatio illam conversionem retinet atque custodit, ala enim alati ala est, et alatum ala alatum est.Eodem 64.0224B| quoque modo de capite: si quis dicat caput animalis est caput, non conveniente vim praedicationis aptabit; non enim in eo quod animal est, in eo habet caput, multa enim sunt animalia quae capite carent, ut ostrea, et conchylia, et caetera hujusmodi. Igitur dicendum est caput capitatae rei esse caput, et capitatam rem capite esse capitatam. Videsne quemadmodum conveniens praedicatio alternam in se vocabuli conversionem reversionemque reddiderit? Ita quoque speculandum est et de alio exemplo quod ipse proposta. Remus enim si navis remus dicatur, nullo modo convertitur, ut navis remi navis esse nominetur. Sunt enim quaedam naves quae remis penitus non utuntur, ut lintres quas solo subigunt conto, et idcirco non convertitur.Dicendum est igitur remum 64.0224C| remitae rei esse remum, et remitam rem remo esse remitam. Necesse quoque erit nomen fingere, si positum non sit: nam quemadmodum filius patris filius, et pater filii pater, reciproca conversione praedicantur, et utrumque nomen in usu est, sic, si defuerit nomen, ipse tibi aliquid debebis effingere, ut in eo quod est , ala alati ala; alatum enim noviter factum est, et nunquam ante dictum. Quo autem modo possimus nomina ipsa confingere, quoniam necessarium esse posuimus, artem quoque componendi sequenti ordine demonstremus. Sed hoc faciendum est, si prius illud purgavero, quod quidam contra Aristotelem culpandi studio ponunt. Aiunt enim non esse solius relationis ad convertintiam dici. Si quis enim sic dicat: cum sol super terram est, dies est, et cum 64.0224D| dies est super terram, sol est, recipiunt haec quoque conversionem, quae confessae a relativorum definitione segregata sunt. Non igitur in solis relativis, inquiunt, cadit ista conversio. Sed Jamblicus duas hujus rei protulit solutiones, unam pervacuam, aliam vero perfortem. Ait enim nihil officere ad Aristotelis sententiam, si et alia convertantur; non enim inquit Aristoteles solis hoc relativis esse, sed, omnibus namque hoc relativis inest, nec ulla ratione negari potest: quocirca quoniam non dixit Aristoteles solis hoc inesse relativis, illorum quaestio hujus praeclari philosophi sententiam non moratur. Sed hoc potius accidentis est quam naturae, et ad aliud quodammodo refugium concurrentis potius quam ex ipsa Aristotelis 64.0225A| auctoritate dictorum ejus aliquod propugnaculum comparantis. Aliam vero attulit causam prorsus gravem: ait enim proprium esse hoc relativorum, non secundum suam nuncupationem, sed secundum aliquam habitudinem, eodem modo converti. Qui enim dicit cum sol est super terram, dies est, et cum dies est, sol est super terram: nullam habitudinem monstrat, sed tantummodo followingiam ostendit. Consequitur enim super terram solem esse cum dies est, et cum sol super terram cursus agat, diem esse; cum vero aliquis dicit filius patris filius, et pater filii pater, habitudinem et comparationem et quodammodo continentiam utrorumque declarat. Atque hoc quoque in alia quavis relatione spectare licet. Quocirca quoniam omnia ad aliquid secundum quamdam ad se 64.0225B| invicem habitudinem continentiamque dicuntur, secundum continentiam quoque et habitudinem eorum conversio facienda est, qua in re nos quoque graviter dicentis Jamblici auctoritati concedimus. Nunc vero quae sit ars fingendi nomina sicubi desunt, dicendum videtur, quam ipse Aristoteles his verbis tradit.
 Sic autem fortasse quis facile sumet in quibus nomen est positum, si ab his quae prima sunt his ad quae convertuntur nomina ponat, ut in his quae dicta sunt, ab ala alatum, a remo remitum. Omnia ergo quae ad aliquid dicuntur, si conveniente assegnantur, ad convertentiam dicuntur.
 Quoniam sunt quae ita dicuntur ad aliquid, ut nisi convenientier aptentur conversio nulla sit, in omnibus autem ad aliquid conversionem exspectari necesse 64.0225C| est, quae sit haec convenientia, et quemadmodum assignari relationes oporteat, ipse demonstrat. Si quid enim dicitur ad aliquid quod converti non possit, ab ipso quod dicitur si denominazioneo fit, mox convertitur: ut ala dicitur avis, et recta quidem est haec praedicatio, sed ad naturam relationis incongrua. Nunc igitur quoniam dici non potest avis alae, dicitur autem ala avis, ab ipsa praedicatione, quae ad aliud praedicatur, si denominazioneo fit, mox redit consueta conversio relativis. Nam cum dicitur ala avis, ut dicatur avis alae, inconveniens est; si vero ex ala fiat denominazioneo, ut dicatur ala alati, sic conversio manet. Alatum enim ala alatum esse dicimus, sicut alam alati esse alam. Et hoc idem in remo evenit.Nam quoniam remus navis dicitur, et remi navis ut sit nulla ratione convertitur, 64.0225D| si ex remo sit denominazioneo, statim reddit ex more conversio. Dicimus enim esse remum remitae rei esse remum, et hoc illi convertitur. Remita enim res remo remita est. Ergo ex eo quod prius dicitur, nomen fingendum est, sicut ex eo quod est ala, quoniam prius ad avem non dicitur, quia avis ad alam non convertitur, denominazione facta est, ut diceretur alatum. Atque hoc est quod ait, si ab his quae prima sunt his ad quae convertuntur nomina ponantur. Prima namque praedicatio est ab ala. Dicimus enim alam avis, et hoc quaerimus ut ad alam praedicatio convertatur. Ergo ab eo quod prius dicitur, illi ad quod convertitur nomen fingendum est, ut ea quae prius dicitur ala, rei ad quam convertitur sic ut 64.0226A| convenienteer aptetur, fingendum est nomen alatum, quod ipsum ex ala denominatum est, atque hoc idem et in caeteris relativis licet intelligi.
 Nam si ad quodlibet aliudassignentur, et non ad illud ad quod dicitur, non convertuntur. Dico autem quoniam nec eorum quae indubitanter convertibilia dicuntur, et quibus nomina posita sunt, ullum convertitur, si ad aliquid eorum quae sunt accidentiaassignentur, et non ad ea ad quae dicuntur: ut servus, si domini nonassignetur servus, sed hominis, vel bipedis , aut alicujus talium, non convertitur. Non enim est conveniens assegnatio.
 Aliud quoque argumentum dedit, si relations conveniente non reddantur, non posse converti. Fortasse enim quis dicat alam et caput non esse ad 64.0226B| aliquid: quod si quis hoc quoque concedat, illud tamen nullus negare poterit, quin servus aut filius semper ad aliud praedicentur. Ergo in hac quoque re, quae confessae relativa est, perit relationis propria conversio, si non convenienter et ad illud ad quod proprie diciturassignetur. Nam cum sit ad aliquid servus, nisi domini reddatur, id est, ad id ad quod convenienteer dicitur, nulla hac ratione conversio est. Dicatur ergo servus hominis, vel servus bipedis, non convertitur, ut dicat quis bipedem esse servi, aut hominem esse servi . Eodem quoque modo de filio. Ergo quaecunque sunt extrinsecus, si ad ea id quod est ad aliquid praedicetur, nulla conversio est.Quod autem ait accidentia, non quod homo sit accidens, aut bipes, differentia hominis accidenter insit, sed interdum 64.0226C| consuetudinis Aristotelicae est, quae secundo loco et extrinsecus praedicantur, dicere secundum accidens praedicari. Servus autem prius ad dominum est, secundo vero loco ad hominem. Idcirco enim quod dominus homo est, ideo servus ad hominem dicitur. Et idcirco quia dominus bipes est, ideo servus bipedis dicitur. Ergo secundum accidens dixit secundo loco, volens ostendere extraneam et non convenientem fieri praedicationem, si quis ad hominem vel bipedem servum et non ad dominum referat. Manifestum igitur est quoniam nel suo quoque quae confessae sunt ad aliquid, et in quibus nomina sunt. Nomen enim et servi et domini in usu est, non quemadmodum in remo aut in ala, ubi neque alatum neque remitum nomen fuit, nisi ipse fingeret Aristotele. 64.0226D| Cum ergo haec ita sint, manifestum est quoniam si non conveniente aptarentur, conversionem praedicatio non teneret.
 Amplius si convenienterassignetur id ad quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis quaecunque accidentia sunt, relicto solo illo ad quodassignatum est, sempre ad ipsum convenienter dicetur: ut si servus dicatur ad dominum, circumscriptis aliis omnibus quae sunt accidentia domino, ut esse bipedem, vel scientiae susceptibilem, vel hominem, relicto solo domino, sempre servus dicetur ad ipsum, servus enim domini servus dicitur. Si autem non convenienter reddatur id ad quod dicitur, circumscriptis omnibus aliis, relictoque illo solo ad quod redditum est, non dicetur ad aliud:assignetur enim servus hominis, 64.0227A| et ala avis, circumscribaturque ab homine esse dominum, non amplius servus ad hominem dicetur, cum enim dominus non sit, servus non est. Similiter autem et de ave: adimatur ab ea alatam esse, non erit amplius ala ad aliquid, cum enim non sit alatum, nec ala erit alicujus. Quare oportetassignare id ad quodconvenienter dicitur. Ac si sit nomen positum, facilis eritassignatio; sin autem non sit, fortesse erit necessarium fingere nomen; si sic autem reddantur, manifestum est, quoniam omnia relativa conversim dicentur.
 Aliud quoque validum addidit argumentum in omnia secundum ad aliquid, praedicatione solam esseassignationis convenientiam requirendam. Quo enim permanente cunctis aliis pereuntibus relativorum praedicatio constat, et quo pereunte cunctis aliis permanentibus, 64.0227B| ad aliquid praedicatio non manet, illud est ad quod convenientier nominis relatio referatur. Qui enim dominus est, idem et homo est, idemque bipes, idem quoque scientiae perceptibilis. Ad quodlibet igitur horum servus non praedicabitur, si dominus non sit; quod si dominus sit, etiamsi quodlibet horum pereat, nihil impedit praedicationem. Praedicetur enim servus ad dominum, et ab eo caetera perimantur. Pereant enim ab eo quod est homo, ac bipes, quod scientiae perceptibilis, his omnibus pereuntibus, dominus solus permaneat; caeteris igitur pereuntibus, servus tamen nihilominus dicitur ad dominum, ad hominem vero non dicitur, pereunte enim domini nomine, servi ad hominem nulla praedicatio est, quod si ad dominum servus non referatur, 64.0227C| pereatque domini nomen, omnibus aliis manentibus, non erit praedicatio. Auferatur enim dominus et maneat homo, et bipes, et scientiae perceptibilis, non potest dici servus hominis, vel servus bipedis. Domino enim non manente servus interit: quare manente domino ad quod servus convenienter aptatur, cunctis aliis pereuntibus, praedicatio manet; sublato vero domino, ad quem est conveniens praedicatio, cunctis aliis manentibus praedicatio non est. Eodem modo etiam de ala; nisi enim ad alatum referatur, cunctis aliis manentibus integra praedicatio non est .Simul etiam haec quoque ars est et via noscendi, cum in natura multa sunt, ad quod potissimum 64.0227D| relatio praedicetur. Nam cum in domino sit, et homo, et animal, et disciplinae perceptibile, et bipes, in servo quoque idem, ad quod horum aut domini nomen aut servi referre possimus, sic ostenditur. Qua enim re manente sublatis caeteris praedicatio valet, et qua re sublata caeteris manentibus, intercipitur praedicatio, ad illud relatio rectissime praedicatur. His igitur positis totius argumenti vim sententiamque concludit, ait enim: omnia quaecunque ad aliquid sunt aequa praedicatione converti: hoc autem hujusmodi est . et specie Relativa quoque ut convertantur, 64.0228A| aequalia esse oportet. Nam si una res amplior, alia fuerit minor, conversionem non habent, nam in eo quod est ala avis, minus est avis ala, multa enim sunt quae alas habent et aves non sunt; atque ideo conversio non fit. Et in eo quod est remus navis, major est navis remo, multae enim naves sunt quarum remi non sunt; quare nel suo nulla potest esse conversio. Si vero sint aequalia ut filius atque pater, conversio non fugit. Nunquam enim est filius nisi patris, et rursus nunquam pater est nisi filii. Quocirca aequalia esse oportet quaecunque ad aliquid praedicantur. Horum vero si nomen sit positum, positis nominibus uti oportet.Si vero nomen positum non sit, ex his quae in prima praedicatione sunt (ut superius dictum est) nomen oportet effingere. Quod 64.0228B| si ita reddantur ut omne ad aliquid convenientier ad quod dicitur praedicetur, et aequalis erit praedicatio, et mox conversionis reciproca natura subsequitur. Constat igitur omnia relativa ad convertentia dici. Il suo aliud proprium jungit.
 Videntur autem ad aliquid simul esse natura, et in pluribus quidem verum est. In aliquibus autem verum non est: simul enim duplum est, et dimidium; et cum sit dimidium, duplum est; et cum sit dominus, servus est; et cum sit servus, dominus est. Similiter autem his et alia, simul etiam auferunt haec sese invicem. Si enim non sit duplum, non est dimidium, et si non est dimidium, non est duplum, similiter autem et in aliis quaecunque talia sunt.
 Illa simul esse dicuntur quaecunque talia sunt, ut 64.0228C| uno posito quolibet aliud necessario subsequatur, et uno quolibet perempto aliud modis omnibus interimatur, ut pater et filius. Nam cum pater est, filium quoque esse necesse est; cum sit filius, pater est. Rursus si pereat filius, patrem quoque perire manifestum est, non quod pereat ipsa substantia, ut pereunte Hectore Priamus pereat, sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam vel interempto patris nomine, filii nomen perit, sublato quoque filii nomine nomen patris perit. Posito etiam patre in substantiaque constituto, filii quoque nomen infertur, et posito filii nomine sequitur patris et a patris nomine nunquam separatur, idcirco pater et filius simul esse dicuntur.Ergo simul ea sunt quae se invicem vel interimunt vel inferunt, et de his quidem ipse posterius tractat. Nunc 64.0228D| autem hoc quoque inesse relativis exposuit, dicens relativis quoque esse ut simul sint; nam cum duplum sit, dimidium est, et cum dimidium, duplum. Hujus autem argumentum est, quod interempto duplo dimidium perit. Rursus quoque duplo constituto, dimidium constituitur. Igitur quoniam duplum atque dimidium relativa sunt, et haec simul sunt natura, id est ipsa essentia, et hoc manifestum est quoque relativis accidere, ut simul natura esse videantur. Idem quoque est in eo quod est servus et dominus. Nam quoniam alterutris interemptis uterque deperit, et alterutro constituto uterque subsistit, constat servum atque dominum cum sint ad aliquid simul esse natura. Sed haec ita sunt, ut sint quidem in relativis, sed omnibus suo 64.0229A| quae sunt ad aliquid non aequentur. Sunt enim quaedam relativa quorum unum prius natura sit, quod ipse rursus adjecit.
 Non autem in omnibus relativis verum videtur esse ut sint simul natura. Scibile enim scientia prius naturaliter esse videtur. Namque ut plurimum prius rebus subsistentibus scientias accepimus. In paucis vero vel nullis hoc quis reperiet, simul cum scibili scientiam esse factam.
 Proposuit non in omnibus relativis esse hoc, ut videantur simul esse natura; hoc autem probat ex his, quod quoniam scientia ad aliquid est (scibilis enim rei scientia dicitur), non poterit esse scientia, nisi sit res aliqua quae sciri possit. Hanc autem primam esse necesse est, ut in matheseos disciplina. 64.0229B| Scimus enim triangulum tres interiores angulos duobus rectis angulis aequos habere. Unde necesse est prius fuisse quod sciri posset, postea vero ad hanc rem aptam fuisse notitiam. Atque hoc est quod ait: Namque in pluribus subsistentibus rebus scientias accipimus. Prius enim rebus constitutis et quasi praepositis scientiae ratio sequitur. Quare non est in omnibus relativis simul esse natura. Nam cum scientia et scibile relativa sint, antiquius est scibile quam scientia. Quod vero interposuit, in paucis enim vel nullis hoc quis perspiciet simul cum scibili scientiam factam, tale est.Quasdam namque res animus sibi ipse confingit, ut chimeram, vel centaurum, vel alia hujusmodi, quae tunc sciuntur, cum ea sibi animus finxerit. Tunc autem esse incipiunt, quando primum in 64.0229C| opinione versante. Tunc igitur sciuntur, cum in opinioni versata sint, et haec simul habent esse et sciri. Nam quoniam in opinioni nascuntur, mox esse incipiunt, sed cum in ratione sunt, tunc eorum scientia capitur. Igitur mox ut fuerint, mox sciuntur, et est eorum scientia cum eorumdem essentia conjuncta. Namque antequam chimera fingeretur, sicut ipsa in nulla opinione fuerat, ita quoque ejus scientia non erat. Postquam vero ipsa animarum imaginee constituta est, ejus quoque cum ipsa imaginee scientia consecuta est: atque ideo ait in paucis hoc posse perspici, ut simul cum scientia scibile sit, ut in hac eadem chimera, quae cum sit scibilis, cum scientia nata est.Sed quoniam nihil quod in substantia non permanet, neque in veritate consistit, 64.0229D| sciri potest (scientia enim est rerum quae sunt comprehensio veritatis), et quidquid sibi animus fingit, vel imaginee reperit, cum in substantia atque veritate constitutum non sit, illud posse sciri non dicitur, atque ideo non est eorum scientia ulla quae sola imaginee subsistunt. Idcirco itaque dubitans dixit, in paucis enim vel nullis. Haec enim ipsa pauca ita quisque reperiet, ut si ad veram rationem examemque contenderit, nulla esse perpendat. Quod si quisquam chimerae aliqua esse scientiam dicat, quae non est, quanquam hoc falsum sit, tamen hoc quoque concesso pauca erunt in quibus scientia cum scibili simul natura sit. Multis enim rebus antepositis et constitutis scientia nascitur. Quocirca non 64.0230A| in omnibus relativis verum est, ut simul esse natura dicantur: et sicut falsum illud est, in nullis hoc esse relativis, ita falsum est rursus in omnibus. Sed hunc tractatum longius texit.
 Amplius scibile quidem sublatum simul aufert scientiam, scientia vero simul non aufert scibile. Nam si scibile non sit, non est scientia; scientia vero si non sit, nihil prohibet esse scibile, velut circuli quadratura si modo est scibilis, scientia siquidem ejus nondum est, ipsa vero scibilis est.
 Diximus illa esse simul, quaecunque alterutro constituto, vel alterutro interempto, simul utraque constituerentur, vel etiam perimerentur. Constituto enim ut sit pater, constituetur esse filius, et pater simul infert substantiam filii. Eodem quoque modo filius 64.0230B| simul infert vocabulum patris, non est enim filius nisi patris. Eodem quoque modo altero interempto utrumque perire necesse est, alterum autem altero prius multis dicitur modis; sed quod nunc quaerimus tale est. Nam priora illa esse dicuntur, quae ipsa quidem perempta res alias tollunt, ipsa vero illata atque constituta simul res alias non inferunt, ut est unus atque duo. Interempto enim uno, duo quoque pereunt. Unde enim est unius in duobus geminatio, si unus intereat? Constituto vero atque posito ut sit unus, nondum duo sunt. Nondum est enim facta unius geminatio. Ergo dicuntur illa priora esse, quaecunque alia simul quidem illata non inferunt, sed perimunt interempta.Scibile ergo et scientiam non esse simul illa res probat, quod si quis rem scibilem tollat, 64.0230C| scientiam quoque sustulerit. Nulla potest enim scientia permanere, si res quae sciri possit intereat. At si scibile esse constituas, non omnino scientia consequitur. Infantibus enim ea nobis quae nunc novimus erant, et in suae naturae substantia permanebant, sed eorum apud nos scientia non erat. Multae quoque sunt artes, quas esse quidem in suae naturae ratione perspicimus, quarum neglectus scientiam sustulit. Multumque ego ipse jam metuo ne hoc verissime de omnibus studiis liberalibus dicatur. Quocirca si et scientiam sublatum scibile perimit, et illatum scibile scientiam non infert, neque constituit, prius est id quod sciri potest quam illud quod comprehendere videlicet atque complecti notitia.Ipse autem ad hanc rem obscurissimum commodavit exemplum. Soletta 64.0230D| enim in geometria hujusmodi esse propositio. Jubemur enim proposito quatuor laterum spatio, aequale triangulum constituere, et facimus hoc modo. Sit quatuor laterum spatium ab, oportet ergo ab spatio aequale triangulum constituere, et ut sit duplum ab spatio cdef spatium. Ducatur angularis cf, dico quoniam cdf triangulum aequale est ab spatio, quoniam cdef spatium duplum est ab spatio: ab igitur cdef spatii medietas est, angularis enim fc totum cdef spatium medium dividit. Quae autem ejusdem sunt media, sibi aequalia sunt, cdf igitur et cef triangulum ab spatio aequale est. Proposito igitur spatio ab, aequum triangulum constitutum est cdf, quod oportebat facere. Eodem quoque modo quaesitum 64.0231A| est si sit propositum circulo aequum fieri quadratum. 64.0231B| Quadratum ergo est quod aequalibus lateribus omnes quatuor angulos aequos habet, id est rectos, et Aristotelis quidem temporibus non fuisse inventum videtur. Post vero repertum est, cujus quoniam longa demonstratio est, praetermittenda est. Atque hoc est, quod ait, velut circuli quadratura: nam sicut manente quadrato, linea per obliquum ducta triangula figura producitur; ita circulo non mutato circumpositis angulis, qui et ipsius circuli lateribus aequaliter diriguntur, quadrati forma consurgit, quod (ut potuimus) conjectura depinximus. Cum enim alicui circulo aequum quadratum constituitur, in quadraturam circuli illius mensura redigitur.Nunc ergo hoc est quod dicit, ut circuli quadratura, id est aequi quadrati ad circulum constitutio si fieri potest, et si res est 64.0231C| quae sciri possit, scientia quidem ejus nondum inventa est. Nondum enim quisquam sub Aristotele aequum quadratum circulo constituerat. Quod si est aliqua ejus scientia quae nondum reperta est, certe prius est quod sciri possit, post vero scientia. Nam cum posset Aristotele vivo sciri circuli quadratura, nulla tamen adhuc ejus scientia reperta est, atque ideo prius erat quod sciri posset, quam ipsius rei ulla notitia.
 Amplius, animali quidem sublato, non est scientia, scibilium vero plurima esse contingit.
 Addit aliud validius argumentum, prius esse scibile scientia. Illud enim notum est si per desidiam disciplina depereat, interire quidem scientiam, sed scibile permanere. Scibile autem dico quod sciri possit. Quod 64.0231D| si omnino animal non sit, cum quis scire possit omnino non fuerit, scientia quidem ipsa funditus interibit: nihil tamen prohibet esse ea quae permanente animali possit inquirentis animus scientiae ratione complecti.
 Similiter his sese habent et ea quae de sensu sunt, sensile enim prius quam sensus videtur esse. Sublato enim sensili simul aufertur sensus: sensus vero sensile non simul aufert. Sensus enim circa corpus et in corpore sunt, sensibili autem perempto, peremptum est et corpus, sensile enim est et corpus; cum vero corpus non sit, sublatus est et sensus. Quare simul aufert sensile sensum, sensus vero sensile non tollit. Animali enim perempto, sensus quidem peremptus est, sensibile 64.0232A| autem non, est autem sensile, ut corpus calidum, dulce, amarum et alia omnia quaecunque sensilia sunt.
 Id namque proponit sensibus inveniri. Dicit enim sensu prius esse sensibile, quod communi priorum diffinitione probabile esse constituit. Dictum est namque illa esse priora quae simul quidem interempta perimerent, non autem simul aliis interemptis ipsa deperire, ut orbem solis prius dicimus proprio lumine, sublato enim orbe, lumen illud quod ab eo est penitus non manebit; sublato lumine solis, orbis manebit. Ita quoque nunc in sensibilibus, atque in ipso sensu esse proposuit, sublato quod sentiri possit, sensus omnino sublatus est. Neque enim esse poterit sensus, cum quod possit sentire non invenit. Quod si sensus omnino depereat, sensibile permanebit; et hoc probatorio 64.0232B| firmat exemplis. Nam cum ea quae sunt in rebus, vel incorporea sint, vel certe corporee, et quidquid ad corporis materiam referri potest, hoc sensuum varietati subjaceat, quidquid ad incorporalia intellectus ratione et speculatione teneatur. Cum sit sensus omnis in corpore, si corpus intereat, cum omnino corpus non sit, quoniam quae sunt incorporea sentiri non possunt, et quae sentiri poterant interempta sunt, omnino sensus evertitur. Sed si sensus auferatur, sensibilia permanebunt: et quoniam sensus animalium effectivus est, aequa est utrorumque perditio; sive enim sustuleris animal, sensus peribit, sive sensus evertantur, animalia quoque sublata sunt. Sed eversis atque interemptis animalibus cum propriis sensibus, corpora permanente quae anima non utuntur, 64.0232C| quod si sublatis animalibus sensibusque deperditis, corpora inanimata subsistunt, cum corpora sint quae sentiri possunt, animalia quae sentire valeant si interempta sint, manente sensibili sensus eversus est . Id vero etiam hoc probabitur argumento, ante enim quam actu ipso aliquid sentiamus, sensus non est. Nam priusquam dulce aliquid degustemus, gustatio ipsa dulcedinis non est; quod autem gustari possit, id est, mel, vel quodlibet aliud propriae naturae ratione consistit. Quocirca prius esse quod sentiri possit, post vero sensus Aristotele auctore firmatur.
 Amplius sensus quidem simul cum sensato fit, simul 64.0232D| enim et animal fit et sensus. Sensile autem ante est quam sensus esset. Ignis enim et aqua et alia hujusmodi, ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino, vel sensus. Quare prius sensile quam sensus esse videtur.
 In compositis rebus atque ex aliis junctis priores sunt hae res quae componunt aliquid ipsa substantia quam componunt. Namque cum corpus animalis sit ex igne, aere, aqua et terra, priora haec esse necesse est quam ipsum sit animal quod illa elementa conjungunt. Hoc quoque etiam in aliis patet, nam cum sit liber ex versibus, prior est versuum natura quam libri. Cumque versus constet verbis atque nominibus, et caeteris quas grammatici partes orationis vocant, haec ex quibus ipse versus constat versu ipso 64.0233A| priora esse necesse est. Quocirca sensus quoque ipsis jam compositis animalibus supervenit. Nam cum animal constet ex quatuor elementis, et cum sensus semper naturam animalium comitetur, cum ipsis animalibus sensus fieri et nasci necesse est. Quod si cum animalibus, id est compositis rebus, sensus nascitur, sicut animali priora sunt ea ex quibus ipsum animal constat, sic quoque sensu qui cum animali nascitur, illa priora sunt, ex quibus animalis natura conjungitur. Conjungitur autem animal atque componitur ex quatuor elementis. Quatuor igitur elementa sensu priora sunt, sed quatuor elementa corpora sunt, corpus vero omne sensibile est. Prius igitur sensibile quam sensus est.Sensus enim cum re composita nascitur, illa vero quae componunt et sensibilia 64.0233B| sunt, et priora ipso composito. Universaliter enim si quae duae res sint simul, cum quaelibet res una earum prior sit, et altera prior erit, ut animal atque sensus, cum utraque simul sunt, simulque nascuntur, cum quatuor elementa quae sunt sensibilia priora sint quam animal, sensu quoque esse priora necesse est, quocirca conclusit dicens: quare prius quam sensus sensibile esse videtur. Sed quidam, quorum Porphyrius quoque unus est, astruunt in omnibus verum esse relativis, ut simul natura sint, veluti ipsum quoque sensum et scientiam non praecedere scibile atque sensibile, sed simul esse, quam quoniam brevis est oratio, non gravabor apponere. Ait enim: Si cujuslibet scientia non sit, ipsum quod per se poterit permanere scibile esse non poterit, ut si formarum 64.0233C| scientia pereat, ipsae fortasse formae permaneant, atque in priore natura consistant, scibiles vero non sint. Cum enim scientia quae illud comprehendere possit, non sit, ipsa quoque sciri non potest res. Namque omnis res scientia scitur, quae si non sit, sciri non possit. Porro autem res quae sciri non potest scibilis non est . Ita quoque omnino si sensus pereat, res quidem quae sentiri poterant sint, sensibiles vero non sint sensu pereunte. Et fortesse neque scientia neque sensus secundum sentientes speculandus est, sed secundum ipsam naturam quae sensu valeat comprehendi.Namque res quaecunque per naturam sensibilis est, eam quoque in natura sua, proprium 64.0233D| sensum quo sentiri possit, habere necesse est. Et quodcunque sciri potest per naturam, nunquam possit addisci, nisi quaedam ejus in natura scientia versaretur. Haec Porfirio. Sed nos ad Aristotelis ordinem textumque veniamus. Namque ille adjecit quoque alias quaestiones.
 Habet autem quaestionem, utrum nulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum videtur, si hoc contingat secundum quasdam secundas substantias; nam in primis substantiis verum est, nam neque tota neque partes ad aliquid dicuntur, nam aliquis homo non dicitur alicujus aliquis homo, neque aliquis bos, alicujus aliquis bos. Similiter autem et partes: quaedam enim manus non dicitur alicujus quaedam manus, sed alicujus 64.0234A| manus, et quoddam caput, non dicitur alicujus quoddam caput, sed alicujus caput. Similiter autem et in secundis substantiis, atque hoc quidem in pluribus, ut homo non dicitur alicujus homo, nec bos alicujus bos, nec lignum alicujus lignum, sed alicujus possessio dicitur. In hujusmodi ergo manifestum est quoniam non est ad aliquid. In aliquibus vero secundis substantiis habet aliquam dubitationem, ut caput alicujus caput dicitur, et manus alicujus manus dicitur, et singula hujusmodi. Quare haec fortesse ad aliquid esse videntur.
 Contra ea quae superius disputata sunt hujusmodi nodum quaestionis opposuit, quoniam enim prima diffinitio relativorum fuerat, illa esse relativa quaecunque hoc ipsum quod essent aliorum dicerentur, 64.0234B| secundum hanc diffinitionem possunt quaedam substantiae videri esse relativae; quod si sit, substantiae in diffinitionem accidentium transeunt. Nam cum sint accidentia relativa, si quas substantias relativas esse concedimus, in accidentium numero ponendas esse censebimus, sed hoc contrarium est. soggetto non seduto? Utrum autem possit quaedam substantia accidentium suscipere rationem, hoc modo quaerendum est . Socrate enim non dicitur alicujus aliquis Socrate, nec homo alicujus aliquis 64.0234C| homo, nec bos alicujus aliquis bos, neque partes primarum substantiarum quae ipsae quoque sunt primae substantiae. Caput enim non dicitur alicujus aliquod caput, sed tantum alicujus caput, et manus non dicitur alicujus aliqua manus, sed tantum alicujus manus. Quare neque primae substantiae, neque primarum substantiarum partes ad relationem dici poterunt. Quod si secundas quoque substantias speculemur, nec ipsae quoque ad aliquid dicentur. Neque enim dicitur animal alicujus esse animal, aut homo alicujus esse homo. Quod si quis dicat posse esse animal alicujus, ut equum meum, vel quodlibet aliud, non in eo quod animal est, sed in eo quod est possessio dicitur alicujus, et sic non dicitur animal alicujus animal, sed animalis possessio, alicujus possessio.Ergo neque primae 64.0234D| substantiae, neque partes primarum substantiarum, neque secundae substantiae ad aliquid dicuntur. Partes autem secundarum substantiarum ad aliquid hoc ipsum quod sunt dicuntur. Caput enim alicujus caput dicitur, siquidem capitati caput dicemus, et manus alicujus manus. Siquidem ex manu nomen fingere volumus, ad quod manus referri possit, sicut caput ad capitatum, et in aliis quidem rebus eodem modo. Sed si partes secundarum substantiarum accidentes sint, et ipsae secundae substantiae accidentes erunt, aut si hoc non placet, constabunt secundae substantiae ex partibus accidentibus, quod fieri nequit. Quid igitur dicendum est? aut enim diffinitio relativorum reprehendenda est, aut aliter solvenda dubietas. Sed posita 64.0235A| atque constituta priori diffinitione, quae dicit illa esse relativa quae id quod sunt aliorum dicuntur, hic quaestionis nodus solvi non poterit, quod ipse Aristoteles hac adjunctione testatur.
 Si igitur sufficienter eorum quae sunt ad aliquid diffinitioassignata est, aut nimis difficile, aut impossibile est ostendere, quoniam nulla substantia ad aliquid dicitur. Si autem non bastar, sed sunt ad aliquid, quibus hoc ipsum esse, est ad aliquid quodammodo se habere, fortasse aliquid ad ista dicetur. Prior vero diffinitio sequitur quidem omnia relativa, non tamen quod ipsa sint ad aliquid est hoc quod ea ipsa quae sunt aliorum esse dicuntur.
 Proposita ergo atque firmata priore relativarum diffinitione difficile defendi poterit, aut fortasse nunquam, 64.0235B| quasdam substantias non esse relativas. Nam si ad aliquid illa sunt, quaecunque id quod sunt aliorum dicuntur, ut id quod est caput capitati dicitur caput, habebit igitur substantia quae est caput ad aliquid relationem, et ita erit substantia relativa atque accidens, quod est impossibile. Quare quoniam proposita atque constituta priore diffinitione haec incommoditas in dispositione consequitur, ut constet ratio non integrae diffinitionis,assignatio permutetur. Ait enim non esse integram diffinitionem quae supra sit reddita, nec magis illa esse ad aliquid, quae id quod sunt aliorum dicuntur, potius quam ea quibus ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere. Sed fortasse videatur quibusdam inconsulte legentibus et minime considerantibus, id quod diffiniri 64.0235C| oportuerat, hoc in diffinitione esse sumptum, quod est vitiosissimum. Si enim idcirco diffinitio sumitur, ut res de qua quaeriturassignetur, quae magis est apertior diffinitio, si re ipsa quam diffinit, inassignatione diffinitionis utatur? Diffinitio namque idcirco redditur, ut res de cujus quidem esse dubitatur, diffinitione patefiat. Quod si rem ipsam quam diffinit, in diffinitione protulerit, nihilo planior diffinitio sit, ut si quis hominem diffinire volens dicat, hoc ipsum esse hominem quod hominem. Ita quoque non considerantibus, Aristoteles relativorum diffinitionem reddidisse videbitur. Ait enim esse ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, ac si diceret: Ea sunt ad aliquid, quae se ad aliquid quodammodo habent.Sed minutius atque 64.0235D| acutius considerantibus, vis integrae diffinitionis prompte atque veraciter apparebit; non enim in eo quod est dici, ad aliquid consideramus, sed in eo quod est esse; ea namque sunt relativa, quae in quadam comparatione et relationis habitudine consideramus, ut quaternarius numerus, et hoc ipsum quod est esse dicitur, id est quatuor, et aliud quoddam, id est duplum, ut si ad binarium conferatur. Sed quod de quaternario numero dicimus, quaternarium hoc ad ipsius quaternarii numeri naturam refertur. Quod vero duplum, non est hoc quaternarii, sed duorum ad quod duplum dicitur, et ad quod propria relatione duplum est. Binarius quoque numerus et binarius est, et medietas, binarius quidem secundum suam 64.0236A| naturam, medietas vero secundum quaternarii relationem. Quocirca in comparatione quadam atque in habitudine ea quae sunt ad aliquid speculamur; quaternarius enim in eo quod quaternarius est ad aliquid non dicitur, in eo vero quod est duplus, duorum relativus est, scilicet ad binarium comparatus. Binarius quoque in eo quod sunt duo, ad aliquid non refertur, sed in eo quod est medietas, scilicet ad quaternarium comparatus. Ergo, ut sit duplus quaternarius, non duobus, sed medietate eget, ut sit medietas binarius, non quaternario, sed duplo opus est. Videsne ut habitudine quadam et comparatione res aliud in natura retintes, aliud tamen ad se invicem sint? et hoc non ex propria, sed ex invicem natura mutuentur, nam quod est duplus numerus ex medio 64.0236B| trahit, quod est medietas ex duplo, atque hoc iis quae sunt ad aliquid extra evenit, et ideo nihil patientibus neque permutatis ipsis quae ad aliquid referuntur, ipsa ad aliquid fiunt, nihil enim permutato de quaternario duplus ipse est, si ad binarium referatur, et nihil de binario permutato, medietas est binarius, si ad quaternarium dicitur. Ergo relativorum hoc est esse, id est haec eorum natura atque substantia est, ut id quod sunt ad aliquid referantur, id est non solum referri dicantur, sed etiam referantur. Atque hoc est quod ait, sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, ac si diceret quorum substantia est ad aliquid aliud referri, et quae ita sunt ut ipsa id quod sunt ad aliud referantur, et esse eorum sit ad referri aliud liquidi, 64.0236C| sed non omnia quae dicuntur ad aliud, et esse de alio mutuantur. Illa namque diffinitio prior, major est, diffinitionem namque relativorum supergressa est, includit enim ea quoque quae relativa non sunt, et quemadmodum hominem cum dico, mortalem eum esse necesse est, cum dico mortalem, non necesse est esse hominem, ita quoque ea quae hoc ipsum quod sunt ex altero trahunt, et esse habent ad alterius relationem, et esse suum ad alterius referunt nuncupationem. Quae vero ad aliud tantum dicuntur, non necesse est, ut esse suum ad aliquid habeant relatum, quo posteriorem diffinitionem suscipiant, et ista sententia breviter includatur, ut quaecunque hanc diffinitionem susceperint, ut hoc ipsum essemodo sit ad aliquid quodam se habere, habeant eam quoque 64.0236D| diffinitionem, quae est relativa esse quaecunque id quod sunt aliorum dicuntur, quae vero hanc habuerint diffinitionem illam non necessario habeant, ut ea quae sunt ad aliquid, etiam ad aliquid dicantur. Sed ea quae dicuntur ad aliquid, non omnino ad aliquid sint, quod si ista diffinitio posterior recipiatur, quae dicit ea esse ad aliquid, quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodammodo se habere, poterit superior solvi dubitatio, quo dicamus id quod ipse posteriore disputatione secutus est. Quod autem ait: Prior vero diffinitio sequitur quidem omnia relativa, non tamen hoc eis est esse, quod sint ad aliquid, quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur, hoc est quod non idcirco aliquid relativum esse dicitur, quoniam alterius esse 64.0237A| dicitur. Sed tunc merito res aliqua relationis nomine continebitur, quoties non solum ad aliquid dicitur, sed hoc ipsum esse ejus ad aliquid est quodammodo se habere. Quare quid hanc diffinitionem proprium consequatur, ipse addidit.
 Ex his ergo manifestum est quod si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid diffinite sciet, et illud ad quod dicitur diffinite sciturus est. quodammodo se habere), et illud novit ad quod hoc quodammodo se habet.
 Proprium relativis secundum eam quae superius dicta est diffinitionem hoc esse confirmat, quod si quis id quod est ad aliquid diffinite scit, quoniam 64.0237B| relativum est, et illud ad quod referri potest, diffinite sciturus est quid sit, nam relativa ea sunt quibus hoc est esse ad aliquid quodammodo se habere, quoniam ut sit quaternarius duplum a binario trahit. Si quis novit esse quaternarium numerum duplum, et binarium necessario sciturus est esse dimidium, ad quem quaternarius duplus est fieri; enim nullo modo potest, ut cum quis noverit aliquam rem esse relativam diffinite, non illud quoque sciat ad quod illa res dicitur diffinite; hujus autem rei una probatio est quae ex diffinitione venit. Diffinita enim sunt illa esse ad aliquid, quorum ea esset substantia, ut quodammodo se ad aliquid haberent, quod si scio quaternarium numerum esse duplum, eo quod ad binarium quodammodo conjungatur, nullus quaternarium duplum 64.0237C| esse poterit scire, nisi qui sciet medietatem esse binarium, et hoc quidem in omnibus consideretur. Nam si nesciat quis ad quid aliquid referatur eorum quae relativa sunt, illud quoque ignorabit, utrum omnino ad aliquid referatur, quod his verbis Aristoteles dicit:
 Si enim id non noverit omnino, ad quod hoc quodammodo se habet, nec si ad aliquid quodammodo se habet sciturus est, sed in singulis palam hoc est: Ut hoc si quis novit diffinite quod est duplum, et cujus duplum est, mox diffinite novit, si vero nullius diffinite novit, ipsum duplum, neque si est duplum omnino novit. Similiter autem et hoc aliquid, si novit aliquis quod melius est diffinite, et quo melius est, necessarium est nosse. Indiffinite autem non sciet quod hoc est pejore melius, opinio enim id quidem sit, non 64.0237D| disciplina, non enim sciet exacte quod est pejore melius, si enim sic contingit, nihil est pejus eo. Quapropter palam est quod si noverit quis aliquid relativorum diffinite necessarium est et illud ad quod dicitur diffinite nosse.
 Hujus quoque rei exempla persequitur dicens: Si duplum ad aliquid esse novimus, scimus quoque id cujus duplum est; quod si nescimus id cujus est duplum, duplum autem esse cujuslibet rei ex hoc est, quod ei sit medietas, ipsam quoque rem quae dupla sit, utrum dupla sit scire non possumus. Si igitur diffinite novimus quamlibet illam rem esse duplam, etiam cujus dupla est diffinite nos scire necesse est. Ut si novit quis Anchisem patrem diffinite esse 64.0238A| Aeneae, et Aeneam diffinite filium esse agnoscet, vel si indiffinite novit quoniam pater est, indiffinite etiam sciturus est quoniam filii pater est . Manifestum est ergo quoniam ea quae sunt ad aliquid, si diffinite ad aliquid esse sciantur, etiam illud diffinite sciendum est ad quod illa referuntur. Quod in substantiis non eodem modo esse Aristotele probamus auctore, qui hujus quaestionis seriem ita concludit.
 Caput vero, et manus, et horum singula quae substantiae sunt, hoc ipsum quod sunt est scire diffinite. Ad quod autem dicantur, non est necessarium scire. Cujus enim caput hoc, vel cujus manus sit, non est 64.0238B| scire diffinite, quare non erunt haec ad aliquid. Si vero non sunt haec relativa, verum erit dicere quod nulla substantia relativorum est.

In capite, inquit, et in manu, et in aliis substantiis non est verum, quoniam si quis aliquid horum alicujus esse novit, et ad aliquid aliud referri, idcirco et ad quam referatur diffinite sciturus est. Si quis enim operto capite atque omnibus membris manum foras exerat, manifestum est quoniam manus illa alicujus manus est, cujus autem manus sit, dici diffinite non potest. Similiter quoque opertis oculis, facieque velata si cujuslibet caput aspicias, illud quidem caput alicujus esse non dubitas, cujus autem sit diffinite non proferes. quare quoniam haec hujusmodi sunt, ut si quis ea diffinite sciat esse alicujus, 64.0238C| cujus sint, diffinite scire non poterit, a relativorum diffinitione, quorum si una res quaelibet diffinite sciatur esse ad aliquid, illa quoque res ad quam dicitur, diffinite scitur, substantiae segregantur. Subjiciendum tamen est illud quoque, quod omnino verum est, in diffinitionibus rem ipsam quae diffinitur sumi non oportere. Multa enim sunt quae aliter proferuntur et diffiniuntur, et aliter accipiuntur, ut si quis dicat album esse colorem nigro contrarium, potest hoc et in corpore accipi, namque et color album dicitur, et corpus quod albo participat, album nominatur. Quocirca ne quis putet tale album esse diffinitum, quod ad partecipationem albi et corporis referatur, ita dicendum est: Album est quod cum in aliquibus est, tum color nigro contrarium. Atque 64.0238D| ita rem ipsam in sua diffinitione sumimus, quod scilicet Aristoteles, id est rem ipsam quae diffinitur in diffinitione sumi non oportere, inter verisimilia topicorum posuit argumenta. Nunc autem post relativorum disputationem, ad majorem nos de his rebus tractatum studiosus doctor hortatur, dicens:

Fortasse difficile est de hujusmodi rebus confidenter declarare, nisi saepe pertractata sint, dubitasse autem de his singulis non erit inutile.

Quod scilicet nunquam diceret, nisi nos ad majorem acuminis exercitationem considerazioniemque revocaret. Quod quoniam ejus est adhortatio, nos quoque in aliis de his rebus dubitationes solutionesque ponere minime ravabimur.

LIBERO TERZIO. 64.0239|

64.0239A| Consueta in principio quaestio est cur post relationis praedicamentum disputationem qualitatis aggressus est, quod nimis curiosum est. expeditam relationis interpositionem ad qualitatis eum ordinem revertisse, quanquam etiam ex hoc quoque recta sit series. Nam post magnum parvumque statim proportio et quaedam ad aliud comparatio consequitur, ut sit aut majus aut minus, aut aequale vel inaequale, quae sunt ad aliquid. Post haec autem innasci quasque necesse est passiones, quae a qualitatis natura non discrepante, ut album, vel nigrum, vel calidum 64.0239B| vel frigidum, vel quaecunque his sunt consimilia, quae praedicatio qualitatis includit. Est vero titulus hujus propositi de quali et de qualitate. Quaeritur enim cur ei non aut de quali dixisse, aut de qualitate suffecerit, quod hoc modo solvitur. Dicimus enim quale non uno modo, qualitatem vero simpliciter. Quale enim dicimus et ipsam qualitatem, et illam rem quae qualitate illa participat, ut albedo quidem qualitas est, qui vero participat albedinem albus dicitur. Sed et albedinem ipsam communiter quale dicimus, id est ipsam proprie qualitatem, et album dicimus quale, illud scilicet quod superius comprehensa qualitate participat.Ita ergo et ipsam qualitatem et rem quae qualitate participat, qualia communiter appellamus, qualitas vero simpliciter 64.0239C| dicitur. Res enim ipsa quae participari potest, sola qualitas nominatur. Res vero quae participat, qualitatis vocabulo non tenetur, ut albedo qualitas quidem est, albus vero qualitas non est . Quocirca quanquam quidam negent hunc titulum Aristotelis esse, idemque confirment posteriore adjectione signatum, nos tamen dicimus propter quamdam nominum similitudinem demonstrandam utrumque posuisse, ut nihil distare videatur utrum quale an qualitas, id quod appositum est praedicamentum dicatur; quale enim ipsam aliquote rem (ut diximus) qualitatemque significat. Sit ergo ex rebus sumpta diffinitio qualitatis.Quod vero inquam diffinitionem, quodque 64.0239D| superius in aliis quoque praedicamentis, eodem sumus usi vocabulo, nullus arbitretur generalem me diffinitionem voluisse signare, sed diffinitionis nomen in rem descriptionis accipiat. Nel suo enim quae generalissima genera sunt, diffinitio quaeri non debet, sed descriptio quaedam naturae, non enim potest inveniri diffinitio ejus rei quae genus ipsa sit, et quae genus nullum habeat. Quocirca la sua propositis, atque antea constitutis, incipiendum est de qualitate.

DE QUALITA. 64.0240A|

 Qualitatem autem dico, secundum quam quales quidam dicuntur.
 Hic quaeritur cur omnium in disceptatione doctissimus tam culpabili qualitatem termino diffinitionis incluserit. Volentibus enim nobis quid sit qualitas scire, ita respondet: qualitas est secundum quam quales quidam dicuntur. Nihil enim minus erit obscurius atque ignorabilius, quod ait, secundum quam quales dicuntur, quam si de ipsa sola qualitate dixisset. Nam si illi sunt quales, qui qualitatem habent, ut sciantur quales, prius qualitas cognoscenda est.64.0240B | sedersi. Nam sic qualitatem diffinire volens ait: Secundum quam quales quidam sunt. Rursus si quis quales aliquos diffinire voluerit, eodem modo dicere poterit, qui in se retinent aliquam qualitatem. Quod si qualitas quidem quid sit per quale, quid autem sit quale, superiore qualitate monstratur, nihil intererit dicere qualitatem esse, qualitatem, quam qualitatem esse, secundum quam quales dicuntur. Sed si ordinata diffinitio generalis et in hoc generalissimo genere poni potuisset, recte culpabilis determinatio videretur. Nunc autem frustra contenditur, cum jam (ut saepe dictum est) descriptionis potius loco hunc terminum quam alicujus diffinitionis addiderit.Quocirca si designatio tantum quaedam, et quodammodo adumbratio rei ejus de qua quaeritur, et non diffinitio 64.0240C| est, absurda calumnia est, rebus notioribus res ignotiores probantem non ante perspecta descriptionis ratione culpare. Illud autem quis dubitet notiores esse eos qui quales sunt, illa ipsa ex qua quales dicuntur qualitate, ut quilibet albus notior est ipsa albedine? Nam si albedo qualitas est, albus vero ab albedine, id est a qualitate, denominatus est, albus erit qualis nominatus ab albedine qualitate. Quod si, ut dictum est, notior albus est albedine, qualis notior erit qualitate, sicut grammaticus quoque notior est grammatica. Grammaticus quoque qualis est denominatus, scilicet a grammatica qualitate. Omnia enim quae sensibus subjecta sunt notiora sunt nobis quam ea quae sensibus non tenentur. Quare nihil impedit describentem et quodammodo 64.0240D| naturam rei ejus de qua quaeritur designantem, res ignotiores notioribus approbare.
 Est autem qualitas eorum quae multipliciter dicuntur, et una quidem specie qualitatis habitus et dispositio dicitur. Differt autem habitus a dispositione, quod permanentior et diuturnior est. Tales autem sunt scientiae et virtutes; scientia enim videtur esse permanentium et eorum quae difficillime moveantur, si quis vel mediocriter sumat scientiam, nisi forte grandis permutatio facta sit, vel ab aegritudine, vel ab aliquo hujusmodi. Similitro 64.0241A| autem et virtus, ut justitia et temperantia, et singula talium non videntur posse facile amoveri, neque facile permutari. Affectiones vero dicuntur quae sunt facile mobiles et cito permutabiles, ut calor et frigiditas, sanitas et aegritudo, et alia hujusmodi. Afficitur enim circa eas homo quodammodo, citoque permutatur, et ex calido frigidus fit, et ex sanitate in aegritudinem transit. Similiter autem in aliis, nisi forte in his quoque contingat propter temporis longitudinem in naturam cujusque transferri, ut insanabilis, vel difficile mobilis existat affectus, quem jam quilibet habitudinem vocet.
 Proponit qualitatem multipliciter dici, quae res traxit aliquos in errorem, ut eis suspicio nasceretur Aristotelem credere qualitatem aequivoce nominari. Nam si omnis aequivocatio multipliciter dicitur, qualitas 64.0241B| autem secundum Aristotelem ipsa quoque multipliciter appellatur, secundum Aristotelem nomen qualitatis aequivocum est. Nos vero defendimus multipliciter dici, esse non una tantum significatione nominari. Dicitur enim aliquid multipliciter dici, cum et aequivoce dicitur, et diverso modo de suis speciebus multipliciter praedicatur. Et communis est multiplex appellatio, etiam nel suo nominibus quae veluti generi de speciebus dicuntur, velut aequivoca de subjectis. Namque et animal multipliciter dicitur. Nam si multae sint specie quae animali subjectae sunt, ipsum quoque multipliciter quodammodo nominatur. Istam autem multiplicationem, non ad aequivocationem retulisse Aristotelem, sed potius ut qualitatem genus esse proponeret, illa res monstrat, 64.0241C| quod ait, et una quidem specie qualitatis habitus affectioque dicitur. Nam qui speciem dicit esse qualitatis habitum et affettiem, quis eum dubitet ipsam qualitatem vim obtinere generis arbitrari? Cur vero dicit unam speciem esse qualitatis, cum geminas proposuerit, habitudinem scilicet et affectem, quaeritur. Nam si unum idemque sit habitus et affectio, superflua est ejusdem rei repetita propositio, sin vero differant, quare differant investigandum est. Genere enim ne distent, illa res praevenit, quod utraque sub qualitate constituit. Restat ergo ut aut specie discrepent, aut numero; sed si specie discreparent, non ab Aristotele pro una specie ponerentur. Reliquum est igitur ea neque genere neque specie differre, sed numero.Habitus namque 64.0241D| dispositio idem est secundum speciem, sed numero tantum et propria quadam qualitate dissentiunt. Dispositionem vero indiscrete idem quod affectem voco. Nam sicut Socrate a Platone nihil quidem secundum ipsam humanitatis speciem discrepat, sola tamen propriae personae qualitate disjuncti sunt, ita quoque dispositio atque habitus, nec potius hoc modo distante; sed quemadmodum ipse Socrates dum esset parvulus, post vero pubescens a seipso distabat, eodem quoque modo habitus et dispositio: namque habitus firma est dispositio, affectio infirmus est habitus, ut quemadmodum distat albus color ab albo colore, si in pictura hic quidem permaneat, ille vero statim periturus sit, nisi quod is qui 64.0242A| permanentior est, in habitu est, ille vero qui facile periturus est, in affecte, ita nihil aliud interest inter habitum atque dispositionem. Nam quamvis permanentior sit habitus, facile vero mobilis dispositio, non nisi tantum diuturnitate differunt permanendi. Unde fit ut genere et specie habitus a dispositione non discrepet. Quocirca recte quae numero solo distabant, non specie sub unius speciei nuncupatione utraque sunt ab Aristotele proposita, sed est horum propria differentia, quod habitus diutissime permanentes dispositiones sunt. Dispositio autem facile mobilis habitus, sed si horum exempla quaeramus, haec poterunt inveniri. Habitudines sunt ut artes, disciplinae, virtù. Nam ars non facile mobilis videtur et diutissime permanet.Hoc enim ars 64.0242B| ipsa meditatur ut usu atque exercitatione non pereat. Quis enim est qui sciens recte grammaticam nulla vi interveniente validioris passionis amisit? Fertur enim quidam summus orator aegritudine febribusque decoctus, omnem litterarum amisisse doctrinam, in aliis vero rebus sanus ac sibi constans et in omni re vegetus permansisse. Disciplina quoque etiam ipsa est in permutatione difficilis. Quis enim sciens triangulum, duobus directis angulis, tres interiores similis habere angulos, hanc scientiam praeter vim (ut dictum est) fortioris passionis amisit? Virtutes quoque in eodem genere ponendae sunt. Virtus enim nisi difficile mutabilis non est, neque enim quod semel juste judicat justus est, neque qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista 64.0242C| voluntas cogitatioque permanserit. Aristotele enim virtutes non putat scientias, ut Socrate, sed habitus in Ethicis suis esse declarat. Quocirca constat esse habitus stabiliter permanentes, difficileque mutabiles, hoc tantum exceptiono, ut non eas vis aliqua major alicujus permutationis impellat et destruat. Affectionis vero species sunt, ut calefactio atque perfrictio, et aegritudo atque sanitas, cum ad eas quodammodo sit homo dispositus atque affectus, non tamen immutabiliter aut caloris qualitatem habeat aut frigoris, sicut nec perpetuo sanitatis aut perpetuo aegritudinis. Quin etiam si qua sunt quae per longi temporis aegritudinem corporibus immutabiliter indurantur, ut ea jam in naturam quodammodo corporis cujusque transierint, ut si quis percussus cicatricem 64.0242D| faciat insanabilem, illi ex dispositione et affecte quidam factus est habitus. Quocirca recte dictum est dispositiones inveteratas habitus facere. Nam cum quaelibet dispositio permanens et difficile mobilis facta sit, illa jam non dispositio aut affectio, sed habitus vocandus est.
 Manifestum est autem quoniam haec volunt habitudines nominari, quae sunt diuturniora et difficile mobilia. Namque in disciplinis non multum retintentes sed facile mobiles, non dicuntur habitum habere, quamvis sint ad disciplinas pejus vel melius dispositi. Quare differt habitus a dispositione, quod hoc quidem facile mobile est, illud vero diuturnius et difficile mobile.
 Habitus esse qualitas mobili difficili et diuturnissime 64.0243A| permanentes hoc argumento confirmat, quod eos quibus quaelibet scientia traditur, si ab eis non fortiter addiscatur, ejus rei quam discunt habitum retinere non dicimus. Qui enim litteras discens nondum soluto cursu sermonis, sed syllabatim quodammodo atque intercise per imperitiam legerit, eum quidem dispositum esse atque affectum dicimus ad scientiam litterarum, non tamen adhuc illum habitum retinere. Quare idem quoque est in aliis rebus. Omnes enim quicunque ad aliquam rem dispositi, ejus rei qua sunt aliquo modo affecti, non diuturnam in se receptionem habent, eos ad illam rem dispositos quidem esse arbitramur, habitum vero habere non dicimus. Recte igitur habitus diuturnior et permanentior, dispositio vero facile mobilis neque perdurabilis ab Aristotele proponitur.
 64.0243B| Sunt autem habitus etiam dispositiones, dispositiones vero non necesse est habitus esse, qui enim retinent habitus et quodammodo dispositi sunt per eos, qui autem dispositi sunt non omnino retinent habitum.
 Sensus quidem talis est, quod omnis quicunque habeat habitum, habet quoque in eodem habitu dispositionem. Si quis vero habeat dispositionem, non necesse sit eum etiam habitum retinere. Habitus ab habendo dictus est. Idcirco quod ab aliquo immutabiliter vel difficile immutabiliter habeatur, ut glauci oculi, vel aduncae nares, vel alicujus artis scientia atque doctrina, quae si quis habeat, etiam dispositus ad ea esse dicitur. Si quis autem dispositus ad aliquam rem sit, non eum necesse est etiam habitum habere, ut si quis negligentius opertus algore quatiatur, dispositus 64.0243C| quidem tunc ad frigus est, non tamen ejus retinet habitum. Videtur autem eamdem similitudinem servare genus. Nam genus amplius praedicatur, et ubicunque species sit, mox quoque nomen generis praesto est. Ubi autem sit genus, non necessario speciei vocabulum consequitur, ut si quis est homo, eum animal esse necesse est . Quocirca cum quidquid est habitus, dispositio sit, quidquid dispositio non omnino sit habitus, videtur genus esse quoddam habitus dispositio, sed illud verius, ubi intentio est atque remissio, genus intenzionis, remissionem esse non posse.Nam sicut in eo quod est album et magis album, magis albi genus album esse non potest, idem namque est album et magis album, nisi forte quod sola discrepante 64.0243D| intenzione, quod magis album quadam quasi intenzionee augmentoque crescit atque porrigitur, sic etiam habitus atque dispositio cum idem sint, utraque sola differunttentione, quod auctior quodammodo, et incremento quodam permanentior firmiorque est habitus dispositione; quocirca dispositio habitus genus non est, eodem quoque modo nec dispositionis specie, habitus. Sed nunc quidam ita est habitus, ut non per dispositionem creverit, neque per aliquam nondum durabilem qualitatem ad perfectum venerit statum, ut est nasi curvitas, vel caecitas oculorum, si subita facta sit. Haec enim ab ipso habitu nulla praecedente dispositione coeperunt; forte enim 64.0244A| nunquam ad ea dispositus fuit aliquis, qui adhuc non haberet. Alii vero habitus intente fiunt atque inveteratione dispositionis, ut ea quae in artibus doctrinisque versantur. Prius enim quis ad ea dispositus est, post vero habitum capit, alia vero non intente, sed quadam permutatione ad habitum veniunt, ut lac quod ex liquido defigitur et constipatur in caseum, et vinum quod ex dulci atque sua vi in ​​acidum gustum saporemque convertitur; neque enim plus tunc vinum est quam fuit ante cum esset suave, sed cum quadam permutatione in aliam qualitatem habitudinemque transgressum est. Ac de prima quidem qualitatis specie sufficienter est dictum.
 Aliud vero genus qualitatis est, secundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres vel insalubres dicimus, et simpliciter quaecunque secundum potentiam 64.0244B| naturalem vel impotentiam dicuntur. Non enim quoniam sunt dispositi aliquo modo, unumquodque hujusmodi dicitur, sed quod habent potentiam naturalem vel impotentiam facere quiddam facile vel nihil pati, ut pugillatores vel cursores dicuntur, non quod sint dispositi aliquo modo, sed quod habeant potentiam naturalem hoc facile faciendi. Salubres autem dicuntur, eo quod habeant potentiam naturalem, ut nihil a quibuslibet accidentibus facile patiantur, insalubres vero eo quod habeant impotentiam naturalem non facile patiendi. Similiter autem his et molle et durum se habent, durum enim dicitur quia habeat potentiam non facile secari, molle vero quod habeat ejusdem ipsius impotentiam.
 Secundam vero speciem qualitatis esse commemorat, 64.0244C| quae ex quadam naturali potentia impotentiaque proveniat; hoc autem hujusmodi est, ut cum aliquos validi corporis intuemur nondum pugiles, neque hujus peritia artis imbutos, sed sic eos pugillatores dicimus, non in eo quod jam sint pugiles, sed eo quod esse possint, et si quorum leve corpus aspicimus, surasque non magnas , eos facile moveri cursuque veloces existimamus, quanquam nondum ad cursus certamen aspirent, nec sint cursores, eos tamen cursores secundum potentiam nominamus, non quod jam ribes, sed quod possint currere, non absurde vocabimus. Eodem quoque modo eos vocamus salubres vel insalubres, quos valenti corpore vel fragiliore, vel ad sanitatem aptos, vel ad aegritudinem credimus. Unde fit ut quosdam aegrotos possimus salubres vocare, 64.0244D| quosdam vero sanos insalubres dicere: non enim, quod jam actu vel sani vel aegroti sint, salubres vel insalubres dicuntur, sed quod vel sani diutius esse possint vel aegroti. Sed quaestio est cur cum de qualitatis speciebus propositum sit, secundum genus dixerit qualitatis et non speciem; ita enim ait: Aliud vero genus qualitatis est secundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres et insalubres dicimus. Sed qui hoc quaerunt ignorare videntur illud esse solum genus, quod super se aliud genus non habeat. Illud vero solum speciem, quod sub se nullas specie claudat, illa vero quae inter generi generalissima speciesque specialissimas sunt, communi 64.0245A| posse generis et speciei nomine nuncupari. Quocirca quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quae nondum sit specie specialissima, sed magis generis prima specie, et hujusmodi specie quae possit esse et genus, nihil absurdum est eamdem et speciei et generis loco ponere. Sed ut sunt quaedam qualitates, a quibus denominazione quadam facta quaelibet illa res dicitur, ut ab albedine album, vel a luxuria luxuriosum, vel quidquid hujusmodi est, in his quae sunt secundum potentiam naturalem non ita est. Ars enim ipsa pugillatoria non est proposita , a qua pugilatores dicamus. Pugillatores enim non dicuntur ab eo quod usum pugillatoriae artis exerceant, sed ab eo quod ad eam secundum potentiam naturalem affecti sunt; quocirca quos dicimus pugillatores 64.0245B| a pugillatoria dicti non sunt, neque ab ea denominari possunt, sed magis a pugillatoria arte pugiles appellantur. Pugilis enim est qui pugillatoria arte utitur, atque hoc idem in caeteris licet videre. Nel suo ergo nulla certa qualitas est a qua caetera nominentur. Sed si qua tamen invenienda atque exprimenda sit, talis est quam ipse Aristoteles hoc modo denuntiat, quae sit secundum potentiam aliquid faciendi, vel impotentiam aliquid patiendi. Pugillatores enim et cursores idcirco dicimus, quod habeant potentiam faciendi, id est currere atque esse pugiles. Salubres vero denominamus, quod et ipsi habeant aliquam quodammodo impotentiam aliquid patiendi; qui enim minus ab extrinsecus accidentibus patitur, hic de sanitate securus est, et qui de sanitate securus 64.0245C| est, illum salubrem esse re vera possumus praedicare. Alia vero est qualitas quae secundum nihil patiendi impotentiam dicitur, ut eos quos insalubres vocamus; hi enim impotentiam habent nihil patiendi, idcirco quod habeant potentiam aliquid cito patiendi: quod si quis est qui ab extrinsecus accidentibus aliquid facile patiatur, ille potens est facillime aegritudini subjacere, secundum quam potentiam insalubres dicimus, etiamsi sint sani. Eodem quoque modo durum dicitur et molle. Durum enim est quod habet potentiam non citius secari, quod enim durum est, difficillime aliqua sectione dividitur. Molle autem quod habeat impotentiam difficilius secari, quod quoniam molle secatur facile, secundum impotentiam difficilius secari molle dicimus. Et haec est secunda 64.0245D| specie qualitatis. Nunc transeamus ad tertiam.
 Tertia vero specie qualitatis est passibiles qualitates et passiones; sunt autem hujusmodi, ut dulcedo, amaritudo, austeritas, et omnia sua cognata. Amplius et calor, et frigus, et albedo, et nigredo. Et quoniam hae qualitates sunt manifestum est, quaecunque enim ista susceperint, qualia dicuntur secundum ea, ut mel quoniam dulcedinem suscepit, dulce dicitur, et corpus album, eo quod albedinem suscepit. Similiter autem sese habent et in caeteris.
 Tertium genus qualitatis proponit, quod nos in partem qualitatis speciemque convertimus passibiles qualitates et passiones. Haec autem a se plurimum distante, tamen cum utraque qualitates sint, utraque 64.0246A| prius docet, post vero quae eorum distanceia esse videatur edisserit, et prius eorum convenientia proponit exempla. Nam quid sint passibiles qualitates docens ait, ut dulcedo vel amaritudo, calor et frigus, nigredo et albedo, et alia his cognata, haec quae superius comprehensa sunt qualitates esse illa ratione confirmat, quam in primordio de qualitatis disputatione ipsius qualitatis reddiderat. Diffinitionem enim qualitatis esse praedixerat, secundum quam quales vocamur. Quod si secundum qualitatis quales vocamur, ab amaritudine vero vel a dulcedine amarum vel dulce dicitur. A nigredine atque albedine nigrum atque album, quis dubitet ha esse qualitates in quibus qualitatis convenit diffinitio?Illa enim semper ejusdem naturae esse creduntur, quaecunque ejusdem 64.0246B| descriptionis finibus terminantur, ut si qua res diffinitionem hanc, quae est animal logice mortale susceperit, eam hominem esse manifestum est . qualitativi.
 Passibiles vero qualitates dicuntur, non quod haec quae illas susceperint qualitates, aliquid patiantur, neque enim mel quod aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce, nec aliquid aliud hujusmodi. Similiter autem his et calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsa quae eas suscipiunt, aliquid passa sint, sed quoniam singula eorum quae dicta sunt, secundum sensuum qualitatem passionis perfectiva sunt, passibiles qualitates 64.0246C| dicuntur, dulcedo enim quamdam passionem secundum gustum efficit, et calor secundum tactum, similiter autem et alia.
 Passibilium qualitatum exempla constituerat dulcedinem vel amaritudinem, frigus atque calorem, albedinem atque nigredinem, quae cum passibiles qualitates sint, non tamen uno eodemque modo passibiles qualitates dicuntur, sed longe distance rationes quibus haec omnia qualitates passibiles appellantur, ut prius dulcedo vel amaritudo, calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ea quae sunt dulcia aliquid extrinsecus patiantur, nec quod ea quae sunt amara, ex aliqua passione saporem asperum amaritudinemque susceperint. Neque enim mel aliquid 64.0246D| passum est, ut ei dulcedo esset in natura, nec vero absinthium ab ulla aliqua extrinsecus passione amaritudinis horror infecit; quocirca haec atque his similia non idcirco dicuntur esse passibiles qualitates, quod ipsae aliquid passae sint, sed quod ex his passiones quaedam in sensibus dimittantur. Namque ex melle quod dulce est, dulcedo quaedam in gustu relinquitur, simulque etiam calor et frigus passionem quamdam sensibus faciunt. Patimur dulcedinem, cum aliquid dulce gustamus, simulque secundum caloris et frigoris qualitatem, talium sensuum passionem subimus. Quocirca calor et frigus, amaritudo atque dulcedo, idcirco passibiles qualitates dicuntur, quod secundum sensuum qualitatem, aliquam in nobis efficiant 64.0247A| passionem, non quod ipsa extrinsecus aliquid patiantur.
 Albedo autem et nigredo et alii colores non similiter his quae dicta sunt passibiles qualitates dicuntur, sed hoc quod hae ipsae qualitates ab aliquibus passionibus innascuntur.
 Quoniam vero passibiles qualitates etiam colores esse dicuntur, id est albedo et nigredo. Non autem eodem modo passibiles qualitates dicuntur, quemadmodum amaritudo atque dulcedo, calor et frigus, nunc quae eorum distantiae esse possint, exponit. Amaritudo enim atque dulcedo non quod ipsa aliquid extrinsecus paterentur, sed quod ipsa efficerent passiones, passibiles qualitates vocabantur, albedo vero et nigredo contrariae. Non enim quod ipsae aliquas 64.0247B| sensibus passiones importent, sed quod ex aliis quibusdam passionibus innascantur. Hoc autem videtur Aristoteles eo quodammodo considerasse, quod post proposuit hoc modo:
 Quoniam ergo fiunt per aliquam passionem multae colorum mutationes manifestum est, rubescens enim aliquis rubeus factus est, et timens pallidus, et unumquodque talium.
 Hoc autem ex non longi temporis passionibus ad passibiles qualitates et diutissime permanentes, acutissima consideratione transfertur, fit enim rationis probabilitas hoc modo. Monstrantur enim colorum qualitates ex passionibus nasci, quod cum verecundia passio quaedam sit, ex ea rubor exoritur, et cum timor loco passionis habeatur, ab ea pallor metuentis 64.0247C| vultum atque ora defigit. Quare quoniam hi colores ex quadam passione videntur innasci, etiam in naturali colore eamdem verisimile est evenisse rationem. Nam quoniam cum verecundia fit, in os omnis sanguis egreditur, et velut delictum lecturus effunditur, ita quoque fit rubor ex sanguinis progressione, atque in apertum effusione. Quocirca si hoc ex innaturali passione contigerit, naturali facies rubore perfunditur. Pallor vero fit, quoties a facie sanguis ad praecordiorum interiora ingreditur. Quod si haec quoque naturalis passio det, verisimile est eodem infectum calore procreari.Quocirca sive per aegritudinem pallor fit, quod naturale non est, sive per aliquem naturalem eventum passionis accidat, caeteraque ad eumdem modum, passibiles qualitates dicuntur, eo 64.0247D| quod ex aliquibus passionibus sint, quod ipse Aristotele hac voce testatur:
 Quare et si quis naturaliter aliquid talium passus est, similim colorem oportet eum habere. Quae enim affectio nunc ad verecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem passionem eadem fiet affectio, ut naturalis color sit similis.
 Nam sive aliquis vel nondum natus aliquid patiatur, quo faciem sanguis relinquat, sive quolibet alio modo sanguis ex infantis vultu ad interiora migravit, faciem naturalis infecit pallore, et quae nunc non naturales passiones dispositionesque sunt, ut cum hi colores faciem vel totum corpus inficiunt, hi si naturaliter contigerint eisdem, similibus signatus coloribus 64.0248A| vultus aspicietur. Nunc enim cum aestus in superficie vultus sanguinem impositum decoxerit, nigredinis perusti sanguinis rubor reddit colorem. Quod si idem aliqua passione in faciem nondum geniti infantis acciderit, eamdem verisimile est affectem coloris corpus suscipientis inficere. Quare quae in coloribus sunt idcirco passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsae aliquid patiantur, sed quod ex aliquibus passionibus in cujuslibet corpus atque ora proveniunt.
 Quaecunque ergo talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium sumpserint, passibiles qualitates dicuntur; sive enim secundum naturalem substantiam pallore aut nigredo facta est, qualitates dicuntur. Quales enim et secundum 64.0248B| eas dicimur, sive propter aegritudinem longam, vel aestum aliquid tale contingit, nigredo vel pallore, et non facile praeterit, vel in vita permanet, qualitates et istae dicuntur. Similiter enim quales et secundum eas dicimur.
 Dat quoddam signum quo perspecto valeamus agnoscere, quas harum omnium quae supradictae sunt, qualitates oporteat appellari. Si enim ita vel casu aliquo, vel natura hae qualitates evenerint, ut eorum sit tardus exitus permutatioque difficilis, qualitates vocantur. Si quis enim vel per aegritudinem, vel per naturam pallidus fiat, sitque in ejus corpore permanens pallore, tunc qualitas appellatur, et hoc non in corporalibus solum vitiis, sed etiam in animi quoque affettibus invenitur. Si quis enim vel per naturam, 64.0248C| vel quolibet alio postea casu assiduis comessationibus delectetur, et hoc illi quodammodo in ipsa mentis dissolutione permaneat, ab eoque difficile moveatur, passibilis qualitas effecta est, idcirco quod secundum eam quales dicuntur, quibus illa provenerit. Niger enim dicitur in quo nigredo permanserit; comessator, cui voluptas perpetua comessandi est. Est ergo signum in passibilibus qualitatibus hoc eas esse immobiles et permanentes. Quae autem hujusmodi sunt quae facillime permutantur, et temporali statu sunt, de his talis Aristotelis videtur esse sententia.

Quaecunque vero ex his fiunt quae facile solvuntur, et cito transeunt, passiones dicuntur, qualitates vero minime, 64.0248D| non enim dicimur secundum eas quales, neque enim qui propter verecundiam rubeus factus est, rubeus dicitur, nec cui pallor propter timorem venit, pallidus est, sed magis quia aliquid passus sit, quare passiones hujusmodi dicuntur, qualitates vero minime. Similiter his et secundum animam passiones et passibiles qualitates dicuntur. Quaecunque enim mox innascendo ab aliquibus passionibus difficile mobilibus fiunt, qualitates dicuntur, ut et dementia, et ira, et alia hujusmodi, quales enim secundum eas dicimur, id est et iracundi; et demente. Similiter autem et quaecunque aliae alienationes non naturales, sed ab aliquibus casibus factae sunt, difficile praetereuntes vel etiam omnino immobiles, et hujusmodi aliae qualitates sunt, quales enim et secundum eas dicimur.Quaecunque vero ex his quae facile 64.0249A| et citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior fit; non enim iracundus dicitur, qui in hujusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus. Quare passiones quidem hujusmodi dicuntur, qualitates vero minime.

Quid de his affectibus judicaret, quae ad praesens tempus atque ad momentum animis vel corporibus inhaererent, ipse non obscura oratione vulgavit. Nam cum prius eas esse passibiles qualitates pronuntiaret, quae ex aliquibus passionibus gignerentur, et tamen in subjectis immutabiliter permanerent, nunc illas affectes quae ita sunt in subjectis ut cito praetereant, non qualitates, sed passiones vocat. Si quis enim propter verecundiam rubore infectus est, quoniam rubor ille non permanet, rubeus non vocatur; 64.0249B| qui si rubeus diceretur, esset quoque ipse rubor passibilis qualitas, quoniam in subjecto corpore diutissime permaneret. Nunc autem quoniam nullo modo rubeus dicitur, cui a verecundia rubor venit, qualitates autem sunt secundum quas quales vocamur, verecundiae rubor non qualitas, sed quaedam passio est; nam si esset qualitas, ab eo rubore rubei dicerentur, id est quales, sed hoc non ita est . Passus enim aliquid dicitur, qui propter verecundiam rubeus fit. Eadem ratio est etiam in animi passionibus. Nam si ad momentum quis iratus est, non idcirco eum jure aliquis iracundum vocet, sed si hujusmodi vitium in cujuslibet animo constanter inhaeserit. 64.0249C| Nam si quis vel per naturam vel per aegritudinem sit laesus corpore, ut vel perpetuam dementiam, vel immobilem incurrat iracundiam, ille vel demens vel iracundus dicitur. Et quaecunque alienationes (ut ipse ait) vel secundum naturam, vel per casum permanentes fuerint, illae in passibili qualitate numerantur, idcirco quod secundum eas quales dicimur. Quae autem (ut dictum est) non permanente, sed facile transeunt, eas non qualitates, sed solum vocamus passiones. Sed quoniam tres specie qualitatis enumeravit, unam secundum quam habitus dispositionesque dicerentur, alteram secundum quam naturalis potentia vel impotentia ad aliquid faciendum vel patiendum subjectarum rerum naturas pararet, tertiam secundum quam passibiles qualitates dicerentur, 64.0249D| et hanc tali duplicitate partitus est, ut alias idcirco diceret passibiles esse qualitates, quod ipsae aliquas gignerent passiones, alias vero quod ab aliquibus ipsae passionibus nascerentur. Quaeri potest quomodo hae quoque passibiles qualitates distent a prima illa specie qualitatis, quae secundum habitum dispositionemque posita est . dispositus namque est ad eumdem calorem atque frigus, quem sumpsit atque habuit, quod scilicet ipse Aristoteles videns calorem frigusque in utraque specie numeravit; namque et dispositionem dixit calorem atque frigus, et passibilem 64.0250A| qualitatem. Hujus quaestionis talis solutio est. Nihil impedit, secundum aliam scilicet atque aliam causam, unam eamdemque rem gemino generi speciei suae supponere, ut Socrate in eo quod pater est ad aliquid dicitur, in eo quod homo, substantia est, sic in calore atque frigore, in eo quod quis secundum ea videtur esse dispositus, in dispositione numerata sunt; secundum vero quod ex aliquibus passionibus innascuntur, passibiles qualitates dictae sunt. Ipsae vero ab habitu distance, id est passibiles qualitates, quod in plurimis ad habitus rebus per artes atque scientias pervenitur, ita ut ipse habitus ordine et filo quodam perficiatur. Passibiles vero qualitates eo modo minime.Quo vero distent hae passibiles qualitates a secunda specie, quae secundum naturalem 64.0250B| potentiam vel impotentiam dicitur, quaeritur, cujus perplana distanceia est. Dicimus enim secundum potentiae naturalis speciem aliquid dici, non secundum praesentem actum, sed secundum id quod ad hoc esse potest; frigus vero calorque, et dulcedo vel amaritudo non secundum quod possit esse, sed secundum id quod jam sit consideratur; quocirca distat haec tertia specie a secunda, quod hic secundum possibilitatem dicitur, tertia vero secundum actum. Sed quod dudum promiscue passiones affectum nomine vocabamus, haec quoque non longa quaestio alia est . Si qua enim corpora ita calefacta sint, ut ex se quoque ipsa aliquem calorem emittere valeant, illa ad calorem affecta nuncupantur. 64.0250C| Si qua vero tantum calorem momento susceperint, passiones dicimus, et ab affectibus segregamus, ut hic sit integrum passionum affectumque et habitus augmentum, ut amplificata passio in affectem transeat, augmentata affectio in habitum permutetur. Et haec quidem de tertia specie qualitatis pronuntiasse sufficiat; nunc quartae speciei vim naturamque veracissima disputatione confirmat, usquequo progressa qualitatis distributio conquiescit. Nobis quoque disputationum prolixitas moderanda est. Providendum quoque est ut sufficiens brevitas ordini expositionis adhibeatur, ne aut brevitatem comitetur obscuritas, aut planitiem minus moderata oratio, odioso fastidio et longinquitate deformet.

 64.0250D| Quartum vero genus qualitatis est figura, et circa unumquodque constans forma. Amplius ad haec rectitudo et curvitas, et si quid simile est his; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur, triangulum enim vel quadrangulum esse quale quid dicitur, et rectum aut curvum. Et secundum formam unumquodque quale dicitur.
 Quarta est specie qualitatis quae secundum unamquamque formam figuramque perspicitur. Est autem figura, ut triangulum vel quadratum, forma autem ipsius figurae quaedam qualitas est, ut figura quidem est triangulum vel quadratum, forma autem ipsius trianguli vel quadrati quaedam qualitas, unde etiam formosos homines dicimus. Figura enim quaedam vel 64.0251A| pulchrior, vel mediocris, vel alio quodammodo constituta, qualitas formaque nominatur: ha autem esse qualitates nullus dubitat. Siquidem et a figura dicitur figuratus, et a forma formosus. Amplius quoque triangulum etiam a triangulatione denominatum est, et quadratum a quadratura. Quod si illae sunt qualitates, secundum quas quale aliquid appelletur, non est qui dubitet formam figuramque esse qualitates, quoniam omnia quae suo partecipante ex ipsis qualia nominantur, sed quoniam in continuae quantitatis speciebus et triangulum et superficies enumerata est, ipsa quidem superficies quantitas est, ipsius vero superficiei compositio qualitas, est enim figura (ut geometrici diffiniunt) quae sub aliquo vel aliquibus terminis continetur. Sub aliquo quidem, ut 64.0251B| circulus, sub aliquibus vero, ut triangulus vel quadratus. Quare spatium quidem ipsum, quod a supra dictis lineis continetur, superficies dicitur, quae est quantitas. Superfici namque quoniam in dilatione quadam et spatio constat, quantitas est, sed compositio ipsius superficiei, qualitas. Nam quoniam tres lineae conveniente in se junctis terminis unum spatium conclusere, quod tribus angulis a tribus lineis continetur, hoc ipsum spatium quod concludunt ad quantitatem referri potest, quod vero tribus lineis, hoc est qualitas, figura enim est triangula. Hoc idem quoque dici potest etiam in linea: nam quoniam longitudo sine latitudine est, quantitas dicitur, quod recta sive curva est, redditur rursus ad qualitatem.
 Rarum vero et spissum, asperum et lene putabuntur 64.0251C| quidem qualitatem significare, sed aliena hujusmodi putantur esse a dispositione quae circa qualitatem est. rectum sibi partes jaceant, asperum vero quod haec quidem pars superet, illa vero sit inferior. Et fortesse alii quoque apparebunt qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur, fere tot sunt. Qualitates itaque sunt quae praedicta sunt, qualia vero sunt, quae secundum haec denominativae dicuntur, vel quomodolibet aliter ab his.
 Quaedam sunt quae videntur esse qualitates, quoniam ex his aliqua denominativo dicuntur, ut lene quoniam dicitur a lenitate, et asperum quoniam dicitur 64.0251D| ab asperitate, spissum quoque et rarum a raritate et spissitate nominantur; videntur ergo haec quoque in qualitatibus posse numerari. Sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur, sed etiam mente atque animo judicantibus, in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas. Nam quia ita partes a se separatae distanti, ut inter eas alieni generis corpus possit ammetteti, ideo rarum vocatur, ut spongiae pomicesque, quoniam in eorum cavernis surculus vel aliud aliquid immitti potest, ita ut inter rimas partium sit, idcirco rarum dicitur. Porro autem spissum, quoniam ita sibi partes vicinae sunt atque ad se invicem strictae, 64.0252A| ut inter eas nullum corpus possit incidere, atque ideo spissum vocatur, ut est ferrum vel adamas. Positio ergo quaedam partium his inest, non qualitas, nec vero illud quoque distat, quod dicitur lene. Nam quoniam partes ita sunt positae, ut neutra superet, neutra sit minor, sed aequalibus extremitatibus junctae sunt, idcirco quaedam lenitas est, ut adducta manus illam quae ex aequalitate junctis partibus nata est, sentiat lenitatem, ut est argentum. Asperitas vero est partium non aequalis positio, sed aliarum eminentium, aliarum vero depressarum, ut lima cujus aliae partes eminent, aliae vero depressae sunt. Ergo secundum unamquamque partium positionem, vel raritas, vel spissitudo, vel asperitas, vel lenitas, corporibus est.Non igitur haec secundum qualitatem 64.0252B| dicuntur, sed potius secundum positionem. Positio autem in relationis genere nominata est. Non igitur hae qualitates, sed potius relativa sunt, et enumerationes quidem specierum qualitatis Aristoteles hic terminat. Non sunt tamen putandae solum esse qualitates quas supra posuit. Ipse enim testatur esse quoque alias qualitates, quas modo omnes enumerare neglexit, sed cur neglexerit multae sunt causae. Prima quod elementi vicem hic obtinet liber, nec perfectam scientiam tradit, sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. Quocirca si hoc ita est, tantum dicere oportuit, quantum ingredientibus satis esset, ne eorum animos non dum ad scientiam firmos multiplici doctrinae subtilitate confunderet.Quae vero hic desunt in libris 64.0252C| qui Μετὰ τὰ φυσικὰ inscribuntur apposuit. Perfectis namque opus illud non ingredientibus praeparabitur. Est quoque alia causa ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum propriorum doctorum, sed etiam nostrorum aliquid inveniendi incitator, ammetteret. Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra proposuit, esse qualitates; illa vero dici qualia, quae secundum praedictas qualitates dicerentur: sed quoniam addidit, vel quomodolibet ab his quae sit hujusce propositionis sententia, prius appositis Aristotelis verbis sequens expositionis ordo contexit.
 In pluribus quidem et pene in omnibus denominativo dicuntur, ut ab albedine albus, et a grammatica grammaticus, et a justitia justus, similiter autem et in aliis. 64.0252D| In aliquibus vero eo quod non sint posita qualitatibus nomina, non contingit ab eis denominativo dici, ut cursor aut, pugillator qui secundum aptitudinem naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominativo dicuntur. Non enim posita sunt nomina aptitudinibus secundum quas isti quales dicuntur, sicut in disciplinis, secundum quas vel pugillatores vel palaestrici secundum affectem dicuntur. Pugillatoria enim et palestrica disciplina dicitur, quales vero ab his denominativo hi qui ab eis afficiuntur, dicuntur. Aliquando autem et posito nomine denominativo non dicitur id quod secundum ipsum quale dicitur, ut a virtute studiosus dicitur. Virtutem enim habendo studiosus dicitur, sed non denominativo dicitur a virtute.Non autem in pluribus hoc 64.0253A| racconto est; quae autem dicuntur qualia, aut denominativo a praedictis qualitatibus dicuntur, aut aliquo modo aliter ab his.
 Multae, inquit, sunt qualitates, quibus positis et proprio nomine nuncupatis, ab his alia denominativo dicuntur, ut ea quae ipse planissime adjecit exempla. Nam cum albedo cujusdam nomen sit qualitatis, ab eo dicitur albus. Eodem quoque modo et grammatica, cum rei sit nomen, ab ipso quales dicuntur. Grammatici enim a grammatica nominantur, atque hoc est in pluribus, ut posito nomine si quid secundum ipsas qualitates quale dicitur, ex his ipsis qualitatibus appellatio derivetur. Aliae vero qualitates sunt, in quibus cum nomen positum non sit, tamen quales dicuntur, quales quidem quia alia qualitate partecipante, sed non secundum eam qualitatem quales dicuntur, 64.0253B| ex qua si his esset qualitatibus nomen impositum poterant appellari, ut in ea qualitate quae secundum potentiam naturalem dicitur. Illi enim quanquam quales dicantur, hi qui secundum ipsam potentiam nominantur, ipsi tamen (ut dictum est) nullo proprio nomine nuncupantur. Nam qui pugiles appellantur ab arte pugillatoria, idcirco ab ea pugiles dicuntur, quod ad eamdem ipsam artem pugillatoriam quodammodo affecti sunt. Hi enim pugiles ab arte pugillatoria praedicantur. Qui vero nondum pugiles sunt, sed esse possunt, non secundum ipsam artem, id est pugillatoriam, sed secundum potentiam pugillatoriae artis, pugillatores vocantur. Ipsi autem potentiae nomen proprium positum non est. Nam quemadmodum 64.0253C| a cursu cursores, a palestra palaestrici, a pugillatoria pugiles, distintis qualitatum vocabulis, appellantur, non eodem modo est etiam in uniuscujusque rei potentia naturali, cursus enim potentia naturalis secundum quam cursores vocamus, et rursus potentia pugillandi, vel potentia palaestrizandi, suo nomine distintea non est. Cur enim dicitur cursor, si interrogemur de eo qui nondum est cursor? dicimus secundum potentiam naturalem. Cur palestricus? eodem quoque modo naturalem potentiam respondemus. Quare pugillator qui nondum est pugilis, ab eadem quoque potentia naturali nominatur.Si igitur haberet haec naturalis potentia proprium nomen, ita, distintis vocabulis, appellaretur, ut in his qualitatibus in quibus proprie nomen est positum, ut in cursu, palestra et arte pugillatoria, et hoc est quod ait. In 64.0253D| aliquibus vero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita, impossibile est ab his aliquid denominativo dici. Ut hoc scilicet demonstraret cursorem quidem qui jam curreret a cursu esse dictum, cursorem vero qui secundum potentiam currendi diceretur non vocari a cursu, sed tantum a potentia, cujus potentiae nomen proprium non esset positum. quare haec omnia quae secundum potentiam naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominativa sunt. Idcirco quod hae qualitates a quibus denominari possunt, propriis nominibus carent, quae vero ita sint, ut non ex potentia, sed ex affecte dicantur, ab his qualitatibus ad quas sese aliquo modo habent, denominativo 64.0254A| dicuntur, quod Aristoteles hoc protulit modo dicens: Non ita esse secundum potentiam naturalem, quemadmodum etiam in disciplinis secundum quas, vel pugillatores, vel palaestrici secundum affectem dicuntur. Pugillatoria enim disciplina dicitur et palestrica, quales vero ab his denominativo, qui ad eas sunt continentes, dicuntur. Docuit igitur omnia quae a quibusdam qualitatibus dici putarentur, vere quoque a qualitatibus non praedicari, ut nel suo qualitatibus quibus nomen proprium non est . Restat ergo, quod reliquum est, ut dicat esse quasdam qualitates, quarum cum nomen sit positum, ab his ipsis tamen quae illarum rerum partecipante denominativo non dici, ut virtus; nam cum virtus qualitas 64.0254B| sit (est enim habitus quidam, omnis vero habitus qualitas), ergo quicunque virtute participat, non secundum eam denominativo dicitur. In denominazione enim quaerendum est ut semper idem permaneat nomen. In eo autem qui virtute participat, nulla virtutis denominazioneo est, ut qui bonitate participat, bonus dicitur, qui justitia, justus, et alia hujusmodi. Qui vero virtute participat, aut probus nominatur, aut sapiens; sed neque probus, neque sapiens a virtute denominativa sunt, idcirco quod utrumque nomen a virtute longe dissimile est, quod ipse sic ait: Aliquando autem posito nomine denominativo non dicitur id quod secundum ipsum quale dicitur. Et ejus rei proponere non omisit exemplum, sed hoc in multis 64.0254C| non potest inveniri, pauca enim sunt (ut ipse ait) in quibus posito qualitatis nomine quae suo partecipante, a superiori qualitate qualia non dicantur. Dat autem suo qualitatibus pluralitatis calculum, ex quibus qualia nominantur ea quae suo partecipante. Nam (ut ipse ait superius) in pluribus et pene in omnibus denominativo dicuntur. Quocirca recta diffinitio est et proprio ordine costituta. Namque in principio hoc solum dictum est, esse qualitatem secundum quam qualia dicerentur. Sed quoniam sunt quaedam quorum qualitates ipsae propriis nominibus carent, quae vero suo partecipante suis vocabulis appellantur, ut in naturali potentia.Et rursus sunt quaedam quae in qualitatibus quidem habeant propria nomina, in his vero quae ad eas ipsas qualitates essent affecta, nulla ex propositis qualitatibus denominazione fieret, hoc addidit, 64.0254D| ab omnibus qualitatibus aut denominativo dici qualia, quae illis qualitatibus participarent, aut quomodolibet, aliter, id est sive posito nomine qualitatis de eo non dicerentur, quae illa participarent, ut in eo quod est virtus, sive ipsi qualitati positum nomen non esset, ut in eo quod est potentia naturalis. Quare quoniam nel suo duabus qualitatibus, in quibus vel posito nomine non secundum nomen quae sunt, qualia denominative dicuntur, vel cum ipsis qualitatibus nomen positum non sit, neutra ipsorum praedicatio denominate fit. Ad concludendum omnem terminum qualitatis ait, aut denominativo qualia a qualitatibus appellari, aut quomodolibet aliter ab ipsis, ut 64.0255A| non denominative, sed aliquote quidem secundum potentiam, aliquote vero secundum eamdem qualitatem virtutis; eadem enim qualitas est virtutis et sapientiae. Quocirca concludit, ita qualia dici quaerunque ex his qualitatibus denominativo dicerentur, rel quomodolibet alio ab ipsis modo. Digestis in ordine prius omnibus qualitatibus et eorum conclusione reperta, consueto ordine unaquaeque proprietas vestigatur.
 Inest autem et contrarietas secundum quale, ut justitia injustitiae contraria est, et albedo nigredini, et alia, similiter autem et ea quae secundum eas qualia dicuntur, ut justum injusto, et album nigro, non autem in omnibus hoc est, rubro enim vel pallido aut mediis hujusmodi coloribus nihil contrarium est qualitatibus existentibus.
 64.0255B| Dicit in qualitatibus quaedam esse contraria, atque hoc probat exemplis, albedo namque et nigredo contraria sunt, et quaecunque albedine nigredineque partecipante; hoc est enim quod ait, et secundum eas qualia quae dicuntur; nam sicut albedo nigredini contraria est, ita quoque albus nigro; sed hoc qualitatis proprium non est, nam cum rubrum et pallidum qualitates sint, aliique etiam colores hujusmodi, nel suo contrarium non est; nullus enim dicit aliquid rubro vel pallido esse contrarium: nam quoniam album et nigrum extremitates quaedam colorum sunt, et longissime a se distanti, contraria sunt, medietates vero contraria non habent. Nam si quis ponat rubrum nigro esse contrarium, longissimeque quae distante 64.0255C| sunt contraria, longissime igitur nigredo a rubore distabit, et rursus albedo a nigredine plurimum distat; igitur nigredini rubor est atque albedo contraria, uniusque rei duo contraria inveniuntur, quod fieri non potest. Non est igitur nigredini contrarius rubor. Similiter autem monstrabimus et in aliis mediis coloribus contrarium non esse. Quocirca si hujusmodi coloribus contrarium nihil est, non in omni qualitate contrarietas reperitur; quod si ita est, suscipere contraria qualitatis proprium non est. At vero nec in ipsis quoque formis quae manifeste qualitates sunt, contrarietas invenitur; nam neque circculus quadrato, neque quadratus triangulo, nec ulla figura ulli figurae potest esse contraria.Quocirca manifestum est, suscipere contrarium non esse proprium 64.0255D| qualitatis. Sed quoniam sunt quaedam in qualitate quae sibimet videantur esse contraria, ut justitia et injustitia, hinc quaedam quaestio solet oriri. Dicunt enim quidam justitiae injustitiam non esse contrariam, putant enim quod dicitur injustitia privationem esse justitiae, non tamen contrarietatem. Contraria enim propriis nominibus, non contrarii privatione nominari, ut album nigro, habere tamen justitiam aliquam contrarietatem, cujus adhuc proprium nomen non sit inventum, quod omnino falsum est . quae sunt habitus, nisi ipsae quoque habitus essent, et in animis habentium immutabiliter 64.0256A| permanente. At vero neque illud verum est, omnes privationes negatione proferri. Surditas enim, cum sit auditus privatio, sine negatione profertur; eodem quoque modo caecitas. Nullus enim dicit inauditio, neque invisio, nec aliquid hujusmodi, sed tantum surditas caecitasque nominantur propriis nominibus, cum sint illa in habitu, visus, auditus, illa in privatione ponenda. Igitur justitia injustitiae contraria est. Tradit ergo regulam, ea quae contraria sunt, sub quo genere conveniente aptentur, quam regulam his verbis ipse praescribit:
 Amplius si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum erit quale. Hoc autem palam est proponenti ex singulis alia praedicamenta, ut si est justitia injustitiae contrarium; quale autem est justitia, quale igitur est 64.0256B| ingiustizia. Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur injustitiae, nec quantitas, nec ad aliquid, nec ubi, nec omnino talium aliud, nisi quale; sic autem et in aliis quae sunt secundum quale contraria sunt.
 Si ex duobus, inquit, contrariis manifestum fuerit unum eorum contrariorum sub qualitate poni, simul manifestum erit quod etiam ejus contrarium convenienteer qualitati supponatur, simulque dimostrat injustitiam esse qualitatem. Nam si justitia apertissime qualitas est, idcirco quod neque qualitas, neque ad aliquid, neque ubi, nec quando, nec aliud ullum praedicamentum est, nec sub ullo alio genere poni potest, nisi sub sola qualitate, cum ei contraria sit injustitia, non est dubium injustitiam quoque qualitati subnecti, quod ipse quoniam planius dixit, et 64.0256C| ipsa exemplorum luce vulgavit, ad aliud nobis est transeundum.
 Suscipit autem qualitas magis et minus, album enim magis et minus alterum altero dicitur, et justum alterum altero magis et minus dicitur. Sed et ipsa crementum suscipiunt; cum candidum namque sit, amplius contingit candidum fieri, non tamen omnia, sed plura. Justitia namque a justitia si dicatur, magis et minus potest aliquis ambigere. Similiter et in aliis affectibus: quidam enim de talibus dubitant, justitiam namque a justitia non multum aiunt magis et minus dici, nec sanitatem a sanitate. Minus autem alterum altero habere sanitatem aiunt, et justitiam minus alterum altero habere, sic autem et grammaticam, et alios affectus. Alia igitur quae secundum eos affectus dicuntur qualia, indubitanter 64.0256D| recepiunt magis et minus. Grammaticior enim alter altero dicitur, et justior, et sanior; similiter et in aliis.
 Aliud quoque proprium protulit, quod tractata ratione ab integra proprietate qualitatis exclusit. Ait enim qualitates posse vel intendi vel minui. Posse enim dicit alterum altero plus album appellari, ut nix argento, et quae candidiora sunt marmora, et justum alterum altero magis et minus dicimus. Namque justius aliquid factum, nec non etiam justissimum est. In quibus autem comparationes sunt, nel suo magis minusque dici manifestum est; hoc quoque modo ipsum album, vel alia qualitas non solum contra alterum ejusdem speciei comparata intenzioni crescit, 64.0257A| et relaxe minuitur, sed etiam a seipsa recipit comparationem: Dicitur enim nunc quidem argentum candidius esse quam antea, cum fuerit detersum. Sed cum haec ita sint, non est magis minusque suscipere proprium qualitatis; neque enim sola qualitas magis minusque suscipit, haec enim intentio et relaxatio in his quoque quae sunt ad aliquid invenitur, ut in eo quod est aequale et inaequale possumus dicere plus aequale vel minus, et in caeteris hujusmodi; nec vero omnes qualitates suscipiunt magis et minus, quod ipse sic ponit: non autem in omnibus hoc est, sed in pluribus. Dubitabit enim quis an justitia magis esse justitia dicatur, similiter autem et in aliis affectibus. Quidam vero in hoc dubitant, dicunt enim justitiam justitia non magis vel minus dici, nec sanitatem sanitate; 64.0257B| minus autem habere alterum altero sanitatem dicunt, et justitiam minus alterum altero habere. In hoc tres fuere sententiae. Quidam namque dicebant, in omnibus secundum materiae habitudinem reperiri posse magis et minus. Proprium namque esse materiae corporumque intente crescere et minui relaxe, quae quorumdam Platonicorum sententia fuit. Alia vero quae secundum certissimas verissimasque artes atque virtutes non diceret esse magis et minus, secundum autem medias dici posse, ut haec ipsa grammatica atque justitia non dicitur magis grammatica neque magis justitia. Esse autem quasdam alias mediocres artes, in quibus idipsum posset evenire. Tertia est de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intente crescere, 64.0257C| nec diminutione decrescere putat, sed eorum partecipantees posse sub esaminare compositionis venire, ut de his magis minusve dicatur. Sanitatem namque ipsam et justitiam, alteram altera magis minusve non esse. Neque enim quisquam dicit magis esse sanitatem alia sanitate. Sed hoc solum dicere possumus magis habere sanitatem aliquem, id est esse saniorem, et magis sanum, et minus sanum. Dicimus ergo quod ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis et minus. Qui vero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt, ut justior, et sanior, et grammaticior. Namque ipsa grammatica, id est litteratura, non suscipit magis et minus, nullus enim dicit alteram altera magis esse grammaticam, sed eum qui grammatica ipsa participat.Dicimus litteratum, 64.0257D| quem a litteratura scilicet denominamus, litteratus autem suscipit magis et minus, ut Donatus grammaticus plus erat aetate jam provecta grammaticus, id est litteratus, quam cum primum ad hujusmodi studia devenisset. Sed quanquam se haec ita habeant, tamen invenimus aliquas qualitates quibus indubitate comparatio inveniri non possit, ut sunt quas ipse supposuit.
 Triangulus vero et quadrangulus non videtur magis et minus suscipere, nec aliqua aliarum figurarum.
 Haec enim quae ex quarta specie qualitatis dicta sunt, magis minusve nulla ratione suscipiunt, nullus enim dicit plus esse alium circulum quam alium, nec magis esse illud triangulum quam illud, dicitque fortesse 64.0258A| majorem, magis autem non dicit. Hujus autem rei haec ratio est, ut cum sit trianguli diffinitio, figura quae sub tribus rectis lineis continetur, si qua sunt quae hanc diffinitionem in se suscipiant, ut et ipsa tribus rectis lineis contineantur, proprie triangulae formae sunt, eodem quoque modo et circulus ita diffinitur: Circculus est figura plana, quae sub una linea continetur, ad quam ex uno puncto qui intra ipsam est, omnes quae exeunt lineae aequae sibi sunt. Rursus quadrati diffinitio talis est: Quadratum est quod quatuor aequalibus lineis et quatuor rectis angulis continetur. Quaecunque igitur vel circuli diffinitionem suscipiunt, vel quadrati, aequaliter vel circuli vel quadratae formae sunt; si qua vero non suscipiunt, nullo modo sunt.Si qua vero sunt quae neque 64.0258B| quadrati suscipiunt diffinitionem, neque circuli, neque quadrati sunt, neque circuli ut est figura quae parte altera longior dicitur. Illa enim ita diffinitur, parte altera longior figura est quae sub quatuor lineis continetur, rectisque angulis, quam quatuor lineae aequae sibi quidem non sunt, contra se vero positae binae sibi aequae sunt. Ergo quia hujusmodi figura neque circuli diffinitionem capit, neque quadrati aequaliter, neque circulus, neque quadratus est. Si qua enim cujuslibet formae diffinitionem suscipiunt, omnino eadem sunt. Ut qui circuli circulus, qui quadrati quadratus, qui trianguli triangulus, qui parte altera longioris, parte altera longior, et in caeteris eodem modo.Si qua vero non suscipiunt, ut triangulum, circuli diffinitionem non capit, neque omnino 64.0258C| circulus est, nec potest dici inter quadratum et triangulum, quoniam utraque circuli diffinitionem non capiunt, quadratum quidem plus esse circulum, triangulum vero minus, omnino enim utraque a circuli ratione disjuncta sunt, quod his verbis ab Aristotele tractatur:
 Quaecunque enim diffinitionem trianguli suscipiunt et circuli, omnia similiter trianguli vel circuli sunt. Eorum vero quae non suscipiunt, nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma, circulus est, nullum enim ipsorum recipit circuli rationem. Simpliciter autem si utraque non recipiunt propositi rationem, non dicetur alterum altero magis; non ergo omnia qualia recipiunt magis et minus. Horum itaque quae praedicta sunt, nihil 64.0258D| est proprium qualitatis.
 Nam si hoc diffinitio facit, ut demonstret rationem cujusque substantiae, quaecunque diffinitio discrepant, illa etiam ipsa natura substantiae discrepabunt. Recte igitur si qua cujuslibet rei propositae sive trianguli, sive quadrati diffinitionem non capiunt, ab ejusdem natura disjuncta sunt. Quocirca neque triangulum, neque quadratum, neque circculus, neque quidquid horum est, suscipiunt magis et minus. Sed cum haec qualitates sint, non omnes qualitates aequae magis minusve suscipiunt. Quod si neque in omni qualitate intentio diminutioque provenit, neque in sola, quod haec eadem in relatione reperias, non est magis minusve suscipere proprium qualitatis. Quodnam 64.0259A| igitur qualitatis proprium esse dicendum est, id ipse planissime subterposuit.
 Similia vero et dissimilia secundum solas dicuntur qualitates. Simile enim alterum alteri non est secundum aliud quidquam, quam secundum illud quod quale est. Quare proprium erit qualitatis, secundum eam simile et dissimile dici.
 Simile inquit et dissimile solae retinent qualitates. Nam quamvis simile ad aliquid sit, tamen hoc ipsum quod dicimus, simile non dicimus, nisi quod quale est . de aliis quidem omnibus notum est, quoniam de nullo dicitur. Quod si quis de quantitate affermat, dici 64.0259B| posse secundum eam simile atque dissimile, monstratum est secundum quantitatem non simile et dissimile, sed aequale et inaequale praedicari. Quocirca quoniam per singula quaeque pergentibus, et in omnibus idem qualitatibus invenitur, et in nullo alio praedicamento esse perspicitur, recte hoc proprium qualitatis esse firmavit. Sed quoniam cum de his quae referuntur ad aliquid tractaretur, affectus atque habitus in his quae sunt ad aliquid numeravit, nunc vero eosdem quoque qualitati supposuit, ipse sibi quamdam objecit quaestionem, cur si prius sub iis quae ad aliquid referuntur, ista subjecerit, nunc sub qualitatibus ea ipsa posuerit.Superius namque monstravit ea quae essent a se diversa, easdem specie habere non posse, cum dicit diversorum generum et non subalternatim positorum diversae specie et 64.0259C| differentiae sunt. Quocirca cum relatio atque qualitas diversa sint generi, easdem utrique supponi specie non oportet, hoc est enim quod dicit:
 At vero non decet conturbari, ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes, multa de relativis interposuisse, habitus enim dispositiones eorum quae sunt ad aliquid esse dicebamus, pene enim in omnibus qualitatibus generi ad aliquid dicuntur, non autem aliquid eorum quae singula sunt. Nam cum disciplina genus sit, hoc ipsum quod est alterius dicitur, alicujus enim disciplina dicitur. Eorum vero quae singula sunt, nihil ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alicujus grammatica, nec musica alicujus musica, nisi forte secundum genus, et haec ad aliquid dicuntur, ut grammatica dicitur alicujus disciplina, non 64.0259D| alicujus grammatica, et musica alicujus disciplina, non alicujus musica. Quapropter quae quidem singularia sunt, non sunt ad aliquid.
 Quam quaestionem validissima argumentatione dissolvit, his scilicet verbis: Pene enim ea quae sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur. Eorum vero quae sunt singulatim, id est specie, nihil hujusmodi sunt. Haec enim est argumentatio quam Graeci ἐπιχείρημα vocante. In hujusmodi affectibus atque habitudinibus, quae inter ea sunt generi, eas solas ad aliquid posse reduci, quae vero specie essent illorum generum non posse in relativis, sed in qualitatibus numerari, ut scientia cum sit habitudo 64.0260A| habet sub se alias habitudines, grammaticam et geometriam. In hoc igitur scientia ipsa quod genus est, ad aliquid semper refertur, dicimus enim scientiam alicujus scientiam. Grammaticam vero quae ejus specie est, nullus dicit alicujus esse grammaticam; dicatur enim si fieri potest grammaticam, Aristarchi esse grammaticam. Sed omnia quaecunque dicuntur ad aliquid, convertuntur. Dicitur ergo et Aristarco, grammaticae Aristarco, quod fieri non potest. Non igitur grammatica Aristarchi, ut ad aliquid dicitur. Est etiam argumentum, non specie, sed hujusmodi generi, ad aliquid appellari, ut cum ipsae quidem specie ad aliquid non dicantur, ut grammatica non dicitur alicujus grammatica, si quando tamen est ut specie ad aliquid referatur, id non secundum se, sed secundum genus , ut grammaticae quoniam genus est 64.0260B| scientiae quae relativa est, si quis grammaticam ad aliquid referre contendat, non potest secundum ipsam grammaticam, eam ad aliquid praedicare, sed secundum scientiam, id est secundum genus suum. Non enim dicitur grammatica alicujus grammatica, sed fortasse grammatica alicujus scientia. Non ergo grammatica secundum grammaticam ad aliquid dicitur, sed secundum scientiam. Et hoc est quod ait, ut grammatica non dicitur alicujus grammatica, nec musica, sed fortasse secundum genus proprium istae dicuntur alicujus, ut grammatica alicujus dicitur scientia, non alicujus grammatica. Ergo singularum specierum nihil est quod aliqua relatione praedicetur. Genera vero harum specierum relativa sunt, quae paulo superius dixi; quod enim ait: Pene enim in 64.0260C| omnibus qualitatibus generi ad aliquid dicuntur, non autem aliquid eorum quae sunt singula, hoc demonstrare voluit, generi ipsa habitudinum dispositionumque esse relativa, specie vero generum quas singulatim esse dixit, ad aliquid nullo modo praedicari. Quas idcirco esse singulatim vocavit, quia grammatica una est, et rursus musica una; scientia vero non una. Recte igitur specie scientiae singolatim esse nominavit. Constat igitur quod generi hujusmodi habitudinum dicantur ad aliquid, specie vero ad nihil aliud propria praedicatione referantur. Quocirca quoniam hujusmodi specie relativas non esse demonstravit, nunc quod reliquum est qualitates esse confirmat.
 Dicimur autem secundum singula quales. Haec enim 64.0260D| et habemus. Scientes enim dicimur, quod habemus singulas scientias aliquas. quare haec erunt etiam qualitates, quae singularia sunt, secundum quas etiam quales dicimur. Haec autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid.
 Illas esse qualitates superius confirmatum est ex quibus aliqui quales vocarentur, nos autem idcirco grammatici dicimur, non quod universalem scientiam, sed quod ipsam grammaticam habeamus, et hoc vere dicitur, idcirco nos dici scientes, quia grammatici sumus, potius quam idcirco grammaticos quod aliquam scientiam retinemus. Nullus enim a generali scientia grammaticus, aut sciens, nisi a singulatim 64.0261A| scientia sciens, grammaticusque perhibetur. Igitur quoniam ex his habitudinum speciebus quales vocamur, ipsae specie in qualitate numerandae sunt. Sed cum quis grammatica participat, de ea etiam genus dicitur, et secundum eam non solum ad grammaticam, sed ad scientiam quoque conjungitur. Dicitur enim idcirco sciens. Ergo quoniam habens grammaticam, et sciens, et grammaticus dicitur, non potest ulla scientia participare, qui singulas non habuerit. Qui enim cunctis speciebus caret, illi quoque genere ipso carendum est .Recte igitur hujusmodi habitudines quae 64.0261B| in alterius relativis specie sunt, in qualitate numeratae sunt. Quod si quis hoc quoque invitus accipiat, aliud addit quo totum quaestionis vinculum solvetur; ait enim:
 Amplius si contingat hoc ipsum et quale et relativum esse, nihil est inconveniens in utrisque haec generibus enumerare.
 Nam cum sit verum unam eamdemque rem duobus diversis generibus suppositam esse non posse, illud tamen convenit secundum aliud atque aliud unam eamdemque speciem duobus generibus posse subnecti, ut in eo quod supra jam dictum est, cum Socrates substantia sit, pater vero ad aliquid, cumque substantia discrepet atque relatio, nihil tamen est inconveniens eumdem ipsum Socratem in eo quod 64.0261C| homo est, substantiae supponi, in eo quod habet filium, relationi. Quocirca si secundum aliam atque aliam rem duobus generibus eadem res quaelibet diversissimis supponatur, nihil inconveniens cadit. Ita quoque et habitudines in eo quod alicujus rei habitudines sunt, in relatione ponuntur, in eo quod secundum eas quales aliqui dicuntur, in qualitate numerantur. Quare nihil est inconveniens unam atque eamdem rem, secundum diversas naturae suae potentias, geminis et si contingat pluribus, annumerare generibus. Quocirca, quoniam de qualitate tractatum est, nos quoque orationis cursum ad reliqua praedicamenta vertamus.

DE FACERE ET PATI.

 Suscipit autem facere et pati contrarietatem, et magis 64.0261D| e meno. Calefacere enim et frigefacere contraria sunt, et calefieri et frigefieri, et delectari ac contristari. quare suscipit contrarietatem et magis et minus, calefacere enim dicitur magis et minus, et calefieri magis et minus, et contristari magis et minus, suscipit igitur magis et minus, facere et pati; de his itaque tanta dicantur.
 Decursis quatuor praedicamentis quae aliqua quaestione et considerazionie egere videbantur, tenuiter caetera breviterque perstringit. Et de facere quidem et pati nihil in hoc libro, nisi quod contraria suscipiant, et intenzioniem imminutionemque ab Aristotele est disputatum, in aliis vero ejus operibus plene ab eo perfecteque tractata sunt, ut hoc ipsum de 64.0262A| facere et patre nel suo libris quos Περὶ γενέσεος καὶ φθορᾶς inscripsit, de aliis quoque praedicamentis non illi minor in aliis operibus disputatio fuit, ut de eo quod est ubi et quando in physicis, et de omnibus quidem alti us subtiliusque in libris quos Μετὰ τὰ φυσικὰ vocavit , exquitur. Ac de facere quidem et pati ipse planissime posuit posse ea suscipere contrarietates. Dicimus enim ignem calefacere et frigefacere, quod scilicet ad faciendum refertur. Dicimus aquam calefieri et frigefieri, quod nihilominus ad patiendi ducitur praedicamentum. Magis quoque et minus suscipere, apertissimis demonstrat exemplis. Sic enim magis calefacere et minus, et magis calefieri et minus dicitur. Atque haec hactenus, ipse enim haec apertissime posuit.Est autem horum descriptio 64.0262B| talis, quod in faciendo quidem, actus quidam a quolibet in aliam rem veniens, consideratur a quo veniat. In patiendo autem in eo ille actus consideratur, in quem venit. Actus enim et passio simul in physicis esse monstrata sunt. Ac de facere quidem ac pati, ad praesens tempus haec dicta sufficiant.
 Dictum est autem et de situm esse, in his quae ad aliquid sunt, quod denominativo a positionibus dicitur, de reliquis autem quando, et ubi, et habere, eo quod manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, quia habere quidem significat calceatum esse, armatum esse, ubi autem, ut in lyceo, in foro, quando, ut heri. Et alia quae de his dicta sunt. De propositis itaque generibus, sufficiant quae dicta sunt.

DE SITU ET POSITIONE. 64.0262C|

 Positio quidem quoniam ipsa est alicujus, in iis quae sunt ad aliquid, numerata est, sed quoniam omnis res quae ab alio denominatur, aliud est quam idipsum a quo denominato est, ut aliud est, qui est grammaticus, atque grammatica, quamvis grammaticus a grammatica denominetur. Ita cum sit positio relativa, quidquid denominativo a positionibus dicitur, hoc relativorum genere non tenetur. Positio autem ipsa relativa est, positum vero est a positione denominatum. Statio enim cujusdam statio est. Stare vero quoniam a statione denominatum est, non ponitur in eo genere in quo statio fuit. Quare sub relatione hoc praedicamentum non invenitur. Sed quoniam nihil est ad quod hoc reducere genus atque 64.0262D| aptare possimus, dicendum est suum esse genus. Ut accumbere ab accubitu, stare a statione, et caetera quidem quae idcirco se Aristoteles exsequi denegat, quoniam planissima sunt; ait enim: De reliquis vero, id est, quando, et ubi, et habere; propterea quia manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, et eorum praedicta ponit exempla.

DE UBI ET QUANDO.

 Dicendum autem est breviter de praedicatione quae est ubi et quando. Sicut ipsum ad aliquid per se esse non potest, nisi ex alio aliquo naturam trahat, ita et quando et ubi, esse non potest, nisi locus ac tempus fuerit. Locum enim ubi, tempus vero quando, comitatur. 64.0263A| Non est autem idem tempus, et quando, nec ubi et locus, sed proposito prius loco si qua res in eo sit posita, ubi esse dicitur. Rursus si certa res in tempore est, quando esse perhibetur, ut Apollinares ludi, cum sint in tempore, quando eos esse dicimus. Habent autem haec quoque proprias diversitates, ubi quidem, quod aliquoties infinite dicitur. Alicubi enim esse dicimus aliquem, ut Socratem, aliquoties autem diffinite, ut in lyceo vel in academia. Habet quoque ubi, secundum ipsum locum in quo est, aliquas contrarietates. Sursum enim esse, et deorsum ubi esse dicitur. Temporum quoque varietate in eo praedicamento, quod est quando, esse manifestum est. Futura enim et praesentia praeteritaque in quando praedicamento veniunt. Dicimus enim fuisse aliquando 64.0264A| Scipionem consulem Romanum, nunc esse Orientis imperatorem, qui nunc Anastasius appellatur. Futurum autem esse aliquem, quae scilicet secundum quando praedicamentum dicuntur.

DE HABERÈ.

 Habere autem est quoddam extrinsecus veniens, neque innatum ei a quo habetur, aliudque quam est illud ipsum a quo habetur, in se retinere, ut armatum esse vel vestitum esse. Habere enim est vestes atque arma tenere, quae cum eo nata non sunt, neque aliqua cum eo qui habet, communi natura proprietateque junguntur; sed quoniam de il suo Aristotele tacuit, nobis quoque nunc eorum longior tractatus omittendus est.

QUARTO LIBERO. 64.0263|

 64.0263B| Expeditis omnibus praedicamentis, cur praeter propositum operis in hanc oppositorum disputationem sit ingressus, a multis ante quaesitum est, sed Andronico hanc esse adjectionem Aristotelis non putat, simulque illud arbitratur, idcirco ab eo fortasse hanc adjectionem de oppositis, et de his quae simul sunt, et de priore, et de motu et de aequivocatione, habendi non esse factam, quod hunc libellum ante Topica scripserit, quodque haec ad illud opus non necessaria esse putaverit, sicut ipse Categoriae prosunt ad sensum Topicorum, non ignorans scilicet quod sufficienter in Topicis, quantum ad argumenta pertinebat, et de his omnibus quae adjecta sunt, et de praedicamentis fuisse propositum. Sed haec Andronico. Porfirio vero hanc aggettionem vacare et carere ratione 64.0263C| non putat. Cujus hanc prodidit causam. Ut enim multa sunt quae quod communibus animi conceptionibus sese suggererent, in hujus libri principiis ab Aristotele praedicta sunt, ut de aequivocis, et univocis, et denominativis, et de his omnibus, quaecunque usque ad substantiae disputationem ad ipsorum praedicamentorum utilitatem cognitionemque praedicta sunt, ita quaedam fuisse quae essent quidem in communibus sensibus, egerent tamen subtilioris divisionis modo, haec diligenter supposita sunt, ut quid essent proprie teneretur, ne falsis opinionibus traductus non firmus animus luderetur. Docet autem hoc, inquit, etiam ipse ordo congruus rationique conveniens titulorum, hanc adjectionem fuisse perutilem atque necessariam. Prius enim de oppositis, post 64.0263D| vero de his quae simul sunt, et de his quae posteriora sunt. Post autem de motu, ad postremum de habendi aequivocatione sermonem faciens, libri seriem terminavit. Idcirco quod in omnibus quidem praedicamentis ante quaesivit, utrum possint habere contraria. Nel suo vero quae sunt ad aliquid, dixit magnum parvo non posse esse contrarium, sed oppositum. Quid vero esset oppositum dicere praermisit, ne ordo disputandi continuus rumperetur. Hic igitur recte quod illic praetermiserat, prius edocuit. In relativis quoque 64.0264B| de his quae sunt prius, quaeque simul natura gignuntur, strictim tetigit, quod nunc diligenter explicat faciendi vero patiendique praedicamenta sunt, in quibus quidam quasi motus agitatioque consideratur necesse igitur fuit de motu dicere, qui naturam faciendi atque patiendi vellet ostendere. Quis autem dubitet cujuslibet sermonis aequivocationem monstrare, esse perutile? Quare quoniam habere quoque praedicamentum est, non fuit inconveniens neque superfluum de habendi aequivocatione tractasse.

DE OPPOSITIS.

 De oppositis autem quoties solent opponi dicendum est. Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, aut ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut habitus et privatio, aut ut affermatio et negatio; opponitur autem 64.0264C| unumquodque istorum, ut figura dicam relativa quidem, ut duplum dimidio. Contraria autem ut malo bonum, secundum privationem et habitum, ut caecitas visui, secundum affermationem et negationem, ut sedet non sedet.
 Illud quoque quaeritur utrum oppositionis nomen aequivoce praedicetur. Dicimus enim quatuor modis opponi, aut ut contraria, aut ut aliquid, aut ut habitum et privationem, aut ut affermationem et negationem. Hic ergo contenditur utrum aequivocatio quaedam circa ha quatuor diversitates sit, an idipsum quod dicimus oppositum generis vice praedicetur, ut sit univocum. Sed in hoc Stoicorum Peripateticorumque diversa sententia fuit, et ut ipsi inter se Peripatetici, diversi sectati sunt. Stoicorum quoniam longa 64.0264D| sententia est, praetermittatur, aliis autem Peripateticis placet nomen hoc oppositi de subjectis aequivoce praedicari, ita affermantibus, quoniam Aristoteles ita dixit: De oppositis quoties solent opponi dicendum est hoc, id est quoties ad multiplicitatem pertinet aequivocationis. Sed qui melius judicavere, hi oppositionis nomen generis loco dicunt debere praedicari, idcirco quod cum nomen oppositionis de subjectis quatuor oppositionibus praedicetur, ab his quoque diffinitio non oberret. Sunt enim opposita quae in 64.0265A| eodem, secundum idem, in eodem tempore, circa unam eamdemque rem, simul esse non possunt, quod per singula quaeque pergentibus in singulis oppositis invenitur. Namque album et nigrum, quae sunt contraria, uno eodemque tempore circa unum idemque corpus partemque corporis simul esse non possunt, nec servus atque dominus ejusdem, eodem tempore idem servus idem dominus est, nec habitus et privatio; quis enim dicat in eodem oculo uno eodemque tempore et visum posse esse et caecitatem? Jam vero affermatio et negatio quam repugnantes sint, quamque in eodem simul esse non possint, nulli dubium est . 64.0265B| Sua igitur positis, ad eorum distanceias differentiasque veniamus.
 Quaecunque igitur ut relativa opponuntur, ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ea, ut duplum dimidii ipsum quod est, alterius dicitur duplum, alicujus enim duplum, sed et scientia scibili tanquam relativa opposita est, et dicitur scientia hoc ipsum quod est scibilis, et scibile hoc ipsum quod est ad oppositum dicitur, id est ad scientiam. Scibile enim aliquo dicimus scibile, id est scientia. Quaecunque ergo opposita sunt tanquam ad aliquid, ipsa, quae sunt aliorum dicuntur, aut quomodocunque ad se invicem.
 Ea quidem hujus oppositionis quae secundum relationem dicuntur, et per seipsa plana atque vulgata 64.0265C| sunt, et superiori relationis disputatione jam cognita. Illa enim sunt ad aliquid quaecunque id quod sunt aliorum dicuntur, vel quomodolibet aliter ad ea, ut servus domini servus, et dominus servi dominus, et magnum ad parvum dicitur, et rursus parvum refertur ad magnum. Quod si hoc in relativis omnibus invenitur, nulla est dubitatio quin etiam in his hoc deprehendi possit, quae secundum ad aliquid opponuntur, ut ea ipsa id quod sunt oppositorum dicantur vel quomodolibet aliter ad opposita, ut si est servus domino oppositus, dominus servi dicatur, id est oppositi sui, et rursus si dominus servo oppositus est, domini servus dicatur. Parvum vero ad magnum, et magnum ad parvum, id est ad oppositum sibi. Atque hoc quidem in omnibus secundum ad aliquid 64.0265D| opposizioneibus inveniri necesse est. Quocirca sit haec proprietas eorum quae secundum ad aliquid opponuntur, quod ea ipsa quae sunt ad opposita referuntur, et ipsorum esse dicuntur. His ergo ante constitutis docet differentiam, qua inter se ea quae secundum contrarietatem dicuntur, vel ea quae secundum ad aliquid, discrepante atque dissentiunt; ait enim:
 Illa vero quae ut contraria opponuntur, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad se invicem dicuntur, contraria vero sibi invicem dicuntur, neque enim bonum mali dicitur bonum, sed contrarium, nec album nigri album, sed contrarium, quare differunt a se invicem hae opposizioni.
 64.0266A| Dictum est in his quae secundum ad aliquid opponuntur, quod ea ipsa id quod sunt ad id quod sibi est oppositum dicerentur. Contraria vero et ipsa quidem opponuntur sibi, sed id quod sunt ad opposita non dicuntur, contraria autem dicuntur. Hoc autem hujusmodi est. Bonum malo contrarium dicimus esse, et rursus malum bono. Nigrum quoque albo contrarium putamus, nihilominus quoque album nigro. Sed cum hoc arbitramur, non tamen dicimus ea id quod sunt esse oppositorum. Si enim diceremus id quod est bonum esse oppositi sui, non diceretur bonum malo esse contrarium, sed bonum esse mali bonum. Nec ita praedicationem quis faceret nigrum albo esse contrarium, sed nigrum albi esse nigrum.Hoc est enim id quod est nigrum dici ad oppositum suum, si 64.0266B| quis dicat nigrum albi esse nigrum; quod quoniam non dicitur, ea ipsa quae sunt non dicuntur oppositorum, ea scilicet quae sibi ut contraria videntur opponi. Sed quoniam dicimus bonum malo contrarium, et nigrum albo contrarium, quanquam id quod sunt oppositorum non dicantur, tamen ad opposita ut contraria nominantur. Atque hoc est quod ait: Ipsa quidem quae sunt nullo modo ad se invicem dicuntur. Contraria vero sibi invicem dicuntur. Non enim dicitur bonum mali bonum, hoc est enim id quod est oppositi praedicare, sed dicimus bonum malo contrarium. Quocirca differunt ea quae similiter ad aliquid opponuntur his quae secundum contrarietatem sibi sunt opposita, quod ea quidem quae secundum relationem opposita sunt id quod sunt oppositorum 64.0266C| dicuntur. Illa vero quae ut contraria, ipsa quidem quod sunt oppositorum nomine minime, sed tantum contraria praedicantur, ut bonum contrarium esse dicatur oppositi sui non boni. Dicimus enim bonum malo contrarium, cum non dicamus bonum mali bonum. Sed quoniam differentiam secundum ad aliquid oppositionis contrariorumque monstravit, ipsorum inter se contrariorum differentiam discrepantiamque persequitur.
 Quaecunque vero contrariorum talia sunt, ut in quibus nata sunt fieri, vel de quibus praedicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse, nihil horum est medium. Quorum vero non necessarium est alterum inesse, horum aliquid est medium omnino, ut languor et sanitas in corpore animalis natura habent fieri, et necessarium 64.0266D| est alterum esse animalis in corpore, vel languorem vel sanitatem; par quoque et impar de numero praedicantur, et necessarium est alterum in numero esse aut impar aut par, et nihil est in medio eorum, neque inter languorem et sanitatem, neque inter par et impar. Quorum vero non est necessarium alterum inesse, horum est aliquod medium, ut nigrum et album in corpore natura habent fieri, et non est necessarium alterum horum inesse corpori, non enim omne corpus aut album, aut nigrum est. Pravum quoque et studiosum praedicantur quidem de homine, et de aliis multis, sed non est necessarium alterum horum inesse illis de quibus praedicantur, non enim omnia vel prava, vel studiosa sunt: ​​sed est horum medium aliquid, ut albi quidem et nigri 64.0267A| fuscum et pallidum, et quicunque alii colores, pravi vero et studiosi, quod neque pravum, neque studiosum est . In aliquibus autem nomina quidem medioassignare promptum non est, sed per utrorumque extremorum negationem quod medium est determinatur, ut neque bonum, neque malum, neque justum, neque injustum.
 Brevis contrariorum partitio hoc modo facienda est. Contrariorum alia sunt habentia medietatem, alia vero non habentia, et eorum quorum est aliquid medium, in aliis plures medietates, in aliis vero una tantum medietas invenitur. Atque horum aliquae medietates propriis nominibus appellantur, in aliquibus 64.0267B| vero ipsae quidem medietates propriis appellationibus carent, contrariorum vero negatione signantur. Sed haec quae dicta sunt, a primordio repetentes propriis probemus exemplis. Illa vero contraria quae medio carent talia sunt, ut necesse sit alterum eorum proprio inesse subjecto, ut est aegritudo et sanitas. Omne enim corpus in quo aegritudo sanitasque versatur, aut aegrum aut sanum est. Nam quoniam in corpore animalis sanitas et aegritudo fieri nata est, id est ita fieri solet, et ita omne natum est animal, ut aut sanum esse possit aut aegrum.Et quoniam de animalis corpore aut sanum, aut aegrum praedicatur, necesse est 64.0267C| quoniam haec medio carent in omni corpore animalis, aut aegritudinem, aut sanitatem esse. Quocirca eorum quae medio carent, necesse alterum interesse subjecto, et quaecunque talia sunt, ut alterum ipsorum subjecto inesse necesse sit, nulla inter ea medietas clauditur. Illa vero contraria in quibus aliqua medietas est non sunt talia, ut eorum necesse sit alterum inesse subjecto. Nam in illis quae medio carent, idcirco alterutrum subjecto inesse necesse est, quod eorum medietas nulla est quae possit interea subjectae inesse substantiae, ut in numero quoniam paritas et imparitas medium nihil habent (omnis enim numerus aut par aut impar est, nec est quod propterea numero inesse possit), ideo omnis numerus aut par aut impar est.Nel suo vero quae inter se medietatem aliquam complectuntur, 64.0267D| non est necesse semper alterum contrariorum inesse. Potest namque inesse medietas, ut in colore, quoniam album atque nigrum contrarietatis vice diversa sunt, habent autem medium quod est rubrum vel pallidum, idcirco non omne corpus vel album vel nigrum est, quoniam potest aliquando in subjectis corporibus albi atque nigri medietas inveniri. Videmus namque rubrum corpus, ut rosam multosque praeterea flores, quos verni temporis clementia parturit. Recte igitur dictum est, eorum quorum non sunt aliquae medietates alterum semper inesse subjectis, et in quibus necesse est alterum inesse, fieri non posse quin illic medietas ulla sit. Eodem quoque modo et quae medietates habent, non 64.0268A| necessario alterutra subjectis inesse, et quae non est necesse alterutra subjectis inesse, non est dubium quin illic quaedam possit esse medietas, sed in aliquibus quidem plures, in aliquibus autem una est medietas, ut in colore inter album atque nigrum plures medietates sunt. Est enim (ut dictum est) rubrum, est quoque pallidum, eodem quoque modo venetum, et multa praeterea hujusmodi. In calido vero atque frigido una medietas est, quae dicitur tepor. Horum autem quibus una medietas est, in aliis nomen est positum, in aliis non. Et positum quidem nomen est, ut inter calidum frigidumque, hanc enim medietatem tepidum esse praedicamus. Non est vero positum in eo quod Aristotele ipse sic dixit: Improbi vero et probi, quod neque probum est, neque improbum. 64.0268B| Nam quoniam bonum atque malum sibi sunt contraria, non autem necesse est omne quod boni malive susceptibile est, vel bonum esse vel malum, idcirco dixit bonum malumque, cum sint contraria, habere quamdam medietatem, cui nomen positum quidem non sit, sed nihilominus eam quis inter ha contrariorum naturas inveniet. Nam quod dictum est a posterioribus inter bonum malumque esse ea quae dicantur indifferentia, ut interest virtutem atque turpitudinem, quae utraque sibi sunt contraria, divitiae et pulchritudo, quae (ut Stoici putant) neque mala, neque bona sunt, atque idcirco indifferentia nominavere, sed hoc ipsum quod dicimus indifferens apud priores nomen non erat, et a posterioribus inventum est. Aristoteles autem qui hoc nomine usus nunquam 64.0268C| est, ait probum atque improbum habere quidem aliquam medietatem, verumtamen eam nullo nomine nuncupari, sed eam utriusque contrarii negotiatione diffinivit. Ait enim medietatem probi atque improbi esse, quod neque probum esset neque improbum, ut justi atque injusti medietas est, quod neque justum, neque injustum est . utriusque vero negatione diffinitur. Namque ubi est una medietas, si utraque contraria sint remota, sola tantum medietas permanebit, ut in eo quod est bonum et malum, quoniam his una medietas est, sublato bono atque malo, solum quod neque bonum, neque malum est relinquitur. Quocirca tota rursus divisio 64.0268D| breviter assumenda est. Eorum quae sunt contraria quorum necesse est semper alterum inesse in his, in quibus ea secundum propriam naturam inesse contingunt, ea nullam inter se retinent medietatem, ut in corpore sanitas et aegritudo, in numero paritas atque imparitas. Quaecunque vero nel suo in quibus esse possunt, non ita sunt, ut eorum necesse sit alterum inesse, haec aliquam inter se qualitatem medietatis amplectuntur, ut albedo atque nigredo, rubrum, frigidum atque calidum teporem. Horum autem alia sunt quae unam solam continente medietatem, alia vero quae multas, et multas, ut inter album atque nigrum, pallidum, venetum, quae medietates sunt. Inter calidum atque frigidum una sola est medietas, tepor. 64.0269A| Horum autem quae unam retinent medietatem, in aliis nomina sunt posita, ut in eo ipso calore ac frigore. Est enim tepor medietas caloris atque frigoris. In aliquibus vero nomen positum non est, ut in eo quod est bonum atque malum, justum atque injustum. Nella sua enim medietas nomen positum non habet, sed utrorumque contrariorum negationibus diffinitur, ut dicamus eam esse boni atque mali medietatem, quod neque bonum est neque malum, eamque esse justi et injusti medietatem, quae utraque contrarietate summota, utrorumque negatione relinquitur, ut est neque giusto, neque ingiusto.
 Privatio autem et habitus dicitur quidem quae habent fieri circa idem aliquid, ut visio et caecitas circa oculum. Universaliter autem dicendo, in quo natus est habitus 64.0269B| fieri, circa hoc idem dicitur utrumque horum.
 Ordine tertiam speciem propositae opposizioni exsequitur eam quae secundum habitum privationemque dicitur, atque in ea unam similitudinem posuit quae illi est cum contrarietate conjuncta. Nam sicut ea quae sunt contraria circa idem sunt, ut album, quoniam semper in corpore est, nigrum quoque sempre est in corpore, et justitia, quoniam sempre animo inserta est, injustitia quoque mentis est vitium, ita quoque ea quae secundum privationem habitumque dicuntur, circa idem semper necesse est inveniri, ut quoniam visus habitus est (habemus enim visum) et visus est in oculo et circa oculum, caecitas quoque, quae privatio visus est, praeter oculum non est. Auditus etiam, qui habitus est, quoniam circa aures est , 64.0269C| ejus quoque privatio quae surditas dicitur, ab auribus non recedit; ita quoque et circa quod fuerit habitus, circa idem ipsum illius habitus privatio consideratur. Atque hinc regulam dat. Universaliter enim dicit in quo sit habitus in eo fieri privationem. Quid vero sit privari, continuata dispositione subjunxit:
 Privari autem tunc dicimus unumquodque susceptibilium habitus, quando id quod natum est habere, et quando natum est habere, nullo modo habet.
 Quid sit privatio hac Aristotele diffinitione concludet. Neque enim quaecunque non habent visum, caeca dicuntur, nec vero surdum est omne quod non sentit auditum, nemo enim neque parietem caecum dixerit, nec surdum lapidem, nec quidquid hujusmodi est. Sed ea sola privari dicimus habitu, quaecunque 64.0269D| aut habuere habitum eoque caruere, aut habere potuere et non habent. Parietem autem idcirco non dicimus caecum, quod in eo visus naturaliter venire non potuit. Parvos vero catulos quibus visus non est, non satis digne aliquis caecos esse pronuntiet. Eo enim tempore nondum naturaliter visum habere possunt. Si vero exhaustis diebus quibus his oculi patefieri et lucem haurire naturaliter possunt, non habeant visum, eos caecos esse manifestum est. , vocamus edentulos, sed si aut is qui ante habuit, dentes amiserit, aut quo jam tempore 64.0270A| habere naturaliter debet, dentes non habet, ut si quis puerorum septimo anno omnino nullum creaverit, illos jure edentulos appellamus, atque hoc est, quod ait:
 Edentulum enim dicimus non qui non habet dentes, nec caecum qui non habet visum, sed quando qui debuit habere non habet. Quaedam enim a generatione neque dentes, neque visum habent, sed non dicuntur edentula neque caeca.
 Hoc est, non omne quod non videt caecum, nec quod dentes non habet edentulum appellamus. Plura enim sunt quae aut omnino aut certo tempore naturaliter haec habere non possunt, sed est illa privatio quoties is habitum non habet, qui habere naturaliter potest, et eo tempore cum jam per naturam illius 64.0270B| esse compos habitus possit, vel si habens quis retinensque habitum, illum cujuslibet incursione casus amiserit, ut in pueris jam adultis si non habeant dentes. Nam quoniam homines sunt, possunt habere; quod si habentes amiserint, edentuli dicuntur; si vero omnino non creverint dentes, quoniam jam pueris atque adultis ut dentes haberent, naturaliter poterat evenire, id quod casu aliquo vel aegritudine officiente factum est, eos edentulos et habitu dentium privatos esse nominamus.
 Privari vero et habere habitum, non est habitus et privatio, habitus enim est visus. Privatio vero caecitas, habere autem visum, non est visus, nec caecum esse, caecitas; privatio enim quaedam est caecitas, caecum vere esse privari et non privatio est.
 64.0270C| Hic verissima ratione monstratur utrum ea quae sub privatione atque habitu cadant privationes sint atque habitus, an minime: nam quoniam habitus est visus, privatio vero caecitas, sub habitu vero est habere visum, et sub privatione esse caecum, utrum habere visum idem sit quod ipse qui habetur visus, et utrum idem sit caecum esse quod caecitas, perspicaciter intuentibus aliud quoddam est habere aliquid quod habetur. Tres namque res sunt in eo in quo est habitus, is qui habet, ea res quae habetur, et habere, ut est is qui videt, et ipse visus, et hoc ipsum quod ex utrisque, fit ex eo scilicet qui videt et visu, quod vedere. Distat autem et videre ab eo qui videt, et hoc ipsum videre rursus a visu. Aliud est enim id quod fit quam is qui facit.Videre autem videns operatur, 64.0270D| aliud est igitur videre quam videns. Distat autem videre etiam a visu, aliud namque est id quod fit quam id per quod aliquid geritur, videre autem per visum fit. Distat ergo videre ab eo ipso (qui ipsum videre efficit) visu, sed videre visum habere est, visum autem habere habitum retinere est, et visus habitus est. Non est igitur idem habitus et quid est sub habitu, id est quemlibet habitum retinere. Eodem quoque modo etiam in privatione, et illic quoque tres sunt res, is qui privatur, hoc ipsum quod fit, id est privari, et ipsum quo quis privatur, id est ipsa privatio. Quod si distat is qui habet eo ipso quod est habitum habere, distat et is qui privatur eo quod est privari. Quod si etiam distat quod est habere habitum 64.0271A| illo ipso habitu qui habetur. Distat necessario id quod est privari illa ipsa scilicet privatione qua quisque privatur. Quare neque id quod sub habitu est habitus appellari potest, neque id quod sub privatione privatio. Recte igitur dictum est habitum habere non esse habitum, privarique non esse privationem: cui rei aliqua quaedam validior vis argumentationis adjungitur, quam Aristoteles ita pronuntiat.
 Amplius si idem esset caecitas et caecum esse, utrumque de eodem praedicaretur. Sed caecus dicitur homo, caecitas vero nullo modo homo dicitur.
 Si idem inquit esset caecitas quod est esse caecum, de quocunque caecum esse diceretur, de eo quoque caecitas praedicaretur, sed caecum dicimus esse hominem, 64.0271B| caecitatem vero ipsum hominem nullus dicit: quare quoniam in utrisque diversa est praedicatio, et de quo caecitas dicitur, non de eo dicitur caecum, rursumque de quo caecum esse praedicatur, is caecitas dici non potest, non est dubium quin aliud sit caecum esse quam caecitas , id est privationem esse aliud quam privari: sed quamvis distent, aequali tamen oppositionis vice funguntur, quod ipse loquitur sic.
 Opposita vero etiam haec videntur esse, privari et habitum habere, sicut privatio et habitus, modus enim antagonistis idem est, nam sicut caecitas visui opposita est, sic caecum esse ad visum habere oppositum est.
 Aequa namque proporzionale sibi privatio atque habitus opponuntur, et ea quae sub privatione habituque clauduntur. Cur enim si privatio atque habitus, id 64.0271C| est visus et caecitas sibi sunt opposita, non etiam videre atque esse caecum eodem modo invicem sibimet opponantur. Quare quanquam haec distent, tamen modus nella sua opposizioneis aequalis est.
 Non est autem neque id quod sub affermatione et negatione jacet, affermatio et negatio, affermatio namque oratio est affermativa, negatio autem oratio negativa, horum vero quae sub affermatione et negatione sunt, nullum est oratio, sed res ipsae. Dicuntur autem etiam haec esse opposita alterutris, sicut affermatio et negatio, nam nel suo modus optimizationis est idem. Sicut enim affermatio adversus negationem opposita est, ut quae sedet ei quae non sedet, sic et res quae sub utroque positae sunt, sedere quempiam et non sedere.
 Ad quartam opposizione speciem transitum fecit, 64.0271D| quae secundum affermationem negationemque dicitur. Affermatio autem est quae aliquam rem alicui quadam partecipatione conjungit. Negatio vero quae aliquam rem ab aliqua re quadam separazionee disjungit, ut est Omnis homo est animal, animal enim ad hominem haec oratio jungit. Participat enim homo proprio genere, scilicet animal, negatio vero, homo lapis non est. Disjungit enim naturam lapidis ab humanitate qui negat, sed multa de his in lib. de Interpretazione dicenda sunt. Quare plenior horum disputatio in tempus aliud differatur. Aristotele vero simplicissime et pene incuriose propter eos qui instituuntur diffinitiones affermationis negationisque signavit, dicens negationem affermationemque, affermativas 64.0272A| esse negativasque orazioni. Quod si examinatius ac subtilius definisset, affermationem per affermativam orationem non diffiniret. Nam si dubium est quid sit affermatio, nihilo magis clarum atque perspicuum est quid sit affermativa oratio. Idcirco quod si quis nescit quid sit affermatio, idem sine dubio nesciturus est quid oratio sit affermativa. Sed idcirco hic indulgentius terminavit, quod in libro Περὶ ἑρμενείας utriusque veram plenamque vim diffinitionis aptavit. Eadem quoque nella sua ratio est quae sunt sub affermatione et negatione, quae nella sua quae sub privatione atque habitu ponebantur, nam sicut non est idem habitus atque privatio quod habere habitum atque privari, ita non idem est affermationem et negationem esse quod est sub affermatione 64.0272B| et negazione. Affermatio est, verbi gratia, sedet Socrates, negatio vero, non sedet Socrates. Sub affermatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod sub affermatione dicit facere. Sub negatione vero non sedere Socratem, id est non facere id quod negatio submovet. Hoc autem ita probatur, quod omnis affermatio omnisque negatio orationes sunt, sicut eorum supradicta diffinitio determinatioque monstravit. Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt, quod si affermatio et negatio orationes sunt, dicitur id quod sub affermatione et negatione est, ea ipsa affermatione et negatione distare.Sed in hoc servant illam quoque similitudinem, quod ea ipsa sibi sunt opposita, quae secundum affermationem negationemque 64.0272C| dicuntur. Sicut enim ipsa affermatio quae dicit, sedet Socrates, et quae dicit, non sedet Socrates, ita quoque idipsum quod est sedere Socratem, et non sedere, certa ratione similitudinis opponuntur. Sed quoniam quatuor specie opposizioneis dictae sunt, nunc Aristotelis vestigia persequentes, earum differentias colligamus, quae sunt numero sex: nam si quae res sint quatuor, easque differre a se ac distare volumus, sex solas differentias invenimus. Cum enim primam differre a secunda ac tertia atque quarta ponimus, tres sunt differentiae. Item secundam rem a prima re differre ostendere atque demonstrare superfluum est. Cum enim primae rei ad secundam distantiam colligeremus, quid secunda distaret a prima docuimus. Relicta igitur primae ad 64.0272D| secundam rem differentia, secundae et tertiae, item secundae quartaeque differentiae monstrabuntur, quae sunt duae, quae tribus superioribus junctae quinque solas efficiunt. Restat tertiae rei quartaeque distaia. Nam primae ad secundam atque tertiam demonstrata est discrepantia, cum prima a secunda distaret, atque eodem modo a tertia monstrabamus. Id il suo probatur exemplis. Nam cum oppositio ea quae est secundum ad aliquid, ab his oppositibus quae sunt secundum contrarietatem, privationem atque habitum, atque affermationem et negationem, distare proponitur, tres sunt differentiae. Cum vero ea quae secundum privationem atque habitum oppositio est, a contrariis et ab affermatione negationeque discrepat, 64.0273A| duae sunt differentiae, quae junctae superioribus quinque perficiunt. Idcirco enim quid distaret habitus atque privatio, ea oppositio quae relativa est praermisimus, quoniam prius monstravimus quid relativa oppositio ab habitu privationeque differret; non est enim dubium aequam esse in utrisque differentiam, cum una ab alia discrepaverit. Restat una sola differentia, quae est contrariorum ad affermationem scilicet et negationem; praetermissa namque est contrariorum differentia, de relativa scilicet et secundum habitum privationemque oppositione, quid haec superius a contrarietate distaret, monstratum est . 64.0273B|
 Quod autem privatio et habitus non sic oppoununtur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi, visus enim non est caecitatis visus, nec alio ullo modo ad ipsum dicitur. Similiter autem neque caecitas, sed privatio quidem visus caecitas dicitur, caecitas vero visus non dicitur. Amplius ad aliquid omnia, reciproce dicuntur, quare et caecitas si esset eorum quae ad aliquid sunt, utique converteretur 64.0273C| ad illud ad quod dicitur, sed non convertitur, neque enim visus dicitur caecitatis visus.
 Et caetera quidem quae sunt differentia perspicue superius in contrariorum differentia relativa opposizioni ante praemissa sunt. Unam namque differentiam contrariorum relativorumque dixit esse, quod contraria non ita ut ea quae sunt ad aliquid converterentur. Neque enim quis pronuntiat malitiam bonitatis esse malitiam, neque bonitatem malitiae esse bonitatem, velut filium patris esse filium, rursusque patrem filii patrem. Eadem quoque et nel suo quae secundum privationem habitumque redduntur, dicitur differentia. Nam sicut ea quae sunt ad aliquid opposita, adversum semetipsa redduntur, et omnia ad opposita praedicantur, non eodem modo in habitu 64.0273D| atque privatione est. Nullus enim dicit caecitatis esse visum, nec rursus visus esse caecitatem. Quocirca si ea quae sunt relativa ad opposita praedicantur, conversimque dicuntur (cum enim sit oppositus filio pater, pater filii dicitur, scilicet ad oppositum, rursusque convertitur ut patris filius appelletur) quoniam hoc in his quae sunt secundum privationem et habitum non dicitur. Neque enim cum sit visus oppositus caecitati, secundum privationem atque habitum dicitur visus caecitatis, id est nunquam secundum hanc oppositionem aliquid oppositi praedicatur neque convertitur, neque enim dicitur caecitas visus, recte privatio atque habitus non in eadem qua relativa, sed in alia specie numerata sunt .
 64.0274A| Quod autem neque ut contraria opponuntur ea, quae secundum privationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est . , quorum alterum necessarium erat inesse suscettibili, ut languorem et sanitatem, et impar et par. Quorum vero aliquod est medium, nunquam necessitas est omni susceptibili inesse alterum, neque enim necesse est omne susceptibile candidum vel nigrum esse, neque frigidum, neque calidum, horum enim medium aliquid nihil prohibet esse, horum etiam erat aliquid medium, quorum non erat necessarium alterum inesse susceptibili, praeter illa quibus naturaliter unum inest, ut igni calidum esse, et 64.0274B| nivi candidum. Nel suo enim determinate necessarium est alterum inesse et non alterutrum, non enim possibile est ignem frigidum esse, neque nivem nigram. Quare omni quidem susceptibili non est necessarium alterum eorum inesse, sed solum quibus naturaliter unum inest, suo unum determinato, non alterutrum inesse contingit.
 Prolixitatem textus idcirco contraxi quod et ea ipsa quae dicuntur supra jam dicta sunt, nec longior ordo possit aliquod creare fastidium, quod nos hac textus divisione sejunximus. Et prius quidem proponit ante oculos omnes inter se contrariorum differentias, quas ipse quanto potero brevissime commemorabo; ait enim contrariorum quae mediis carent semper alterum inesse ei quod illas contrarietates 64.0274C| suscipere potest, ut aegritudo et sanitas, quoniam semper in animalis corpore reperitur, et ea sine ullo est adversus suum contrarium medio. Idcirco omne corpus animalis semper aut aegrotat, aut sanum est, et semper alterum aut sanitatis aut aegritudinis inest ei quod ha suscipit contrarietates. Eorum vero contrariorum quae habent aliquam medietatem, non necesse est semper alterum inesse ei cui accidunt, ut album atque nigrum, cum sint utraque contraria, quoniam habent aliquam medietatem, ut rubrum, veniunt autem sempre in corpora, non necesse est omne corpus fieri, aut album aut nigrum, quoniam potest aliquando contingere ut illa eorum medietas corpori cuilibet eveniat. Atque hoc ita est in iis quae medio non carent, quae ipsa mediata vocamus, 64.0274D| exceptionis his quibus una contrarietas est insita per naturam, ut nix alba est, ignis calidus. Nel suo enim unam semper necesse est evenire non aliam, nec utrumlibet, sed diffinite unam. Id enim non venit in ignem, ut aliquando sit calidum, aliquando frigidum, aliquando vero quod horum medietas est tepidum, sed sempre naturale calore succenditur; nec nix aliquando fit nigra, nec rursus rubea, nec ullis aliis coloribus permutatur, sed solum semper alba est . intra se quamdam medietatem qualitatis includunt, et ab his quoque quae, cum mediata 64.0275A| sint, tamen diffinite alicui insunt, perfecte monstratum est ea quae secundum habitum et privationem sunt a contrariis discrepare. Quare quid distent Aristotele teneamus auctore.
 In privatione vero et habitu neutrum horum quae dicta sunt, verum est, neque enim semper susceptibili necessarium est alterum inesse eorum. Quod enim nondum naturam habet ad videndum, neque caecum, neque visum habens dicitur. Ideoque non erunt haec talium contrariorum, quorum nihil est medium, sed neque quorum est medium, necessarium enim est omni susceptibili alterum istorum inesse. Quando enim jam natum fuerit ad habendum visum, tunc aut caecum, aut habens visum dicetur, et horum non determinati alterum, sed alterutrum contingit, non enim necessarium 64.0275B| est, vel cecum, vel habens visum esse, sed quod contingit. In contrariis autem quibus medium est, nunquam necessarium fuit omni susceptibili alterum inesse, sed quibusdam, et his determinate unum, sed non quod contingit, unde palam est quod secundum neutrum modum tanquam contraria, opposita sunt haec, quae secundum privationem et habitum opponuntur.
 Dat primo differentias quibus ea quae sunt secundum habitum et privationem opposita, ab iis quae sunt immediata contrariis distent. In his enim contrariis quae medium non habent, sempre necesse est ipsorum alterum inesse ei quod his ipsis subjectum est. In habitu vero et privatione non ita est. Non enim semper quaelibet res aut habitum habet aut privationem, sed est tempus quando utrumque non 64.0275C| habeat, ut catuli quibus nondum per naturam oculi patent. Illos enim nec habere habitum dicimus, quoniam non vident, nec privatos visu, quoniam parvuli adhuc visum per naturam habere non possunt. Igitur horum quae sibi secundum privationem habitumque sunt opposita, non semper alterum subjecto inest eorum. Sed eorum quae sunt contraria immediata, id est medio carentia, sempre alterum susceptibili inest. Distat igitur ea quae secundum habitum et privationem est oppositio, iis quae secundum contraria putantur opponi. Sed quoniam sunt quaedam contraria quae insunt alicui per naturam, ut nivi album, igni calidum, corvo nigrum, etiam ab his discrepat oppositio privationis et habitus. Ea enim quae per naturam insunt, diffinita sunt, et nullo modo 64.0275D| permutantur, ut est album nivi. Non enim nix aut alba aut nigra est, sed tantum alba, et corvus non aut albus aut niger, sed solum niger. In privatione vero et habitu una res esse non potest diffinita, sed semper aut privatio contingit, aut habitus, et hoc est quod ait, et horum non diffinite alterum, sed aut hoc, aut illud. Neque enim necesse est aut caecum esse, aut habentem visum diffinite subaudiendum est, catulus enim qui per naturam nondum videt, aut habitum habiturus est, id est visum, aut eo privandus est, ut sit caecus, sed non diffinite unum, sed aut hoc aut illud indifinito contingit. Distat igitur haec oppositio his contrariis quae aliquibus per naturam immutabiliter accidunt. Restat igitur ut suo 64.0276A| contrariis quae mediata sunt hanc oppositionem differre doceamus. In illis enim non semper necesse erit contraria inesse subjecto, idcirco quod eorum medietates possint subjectis evenire substantiis, ut album vel nigrum quod non est alicui per naturam, sed tantum secundum accidens. Possunt enim utraque non esse in corporibus, quoniam his vel rubrum vel pallidum, quae sunt eorum medietates eveniunt. In privatione vero id et habitu non est. Quando enim poterit per naturam habere habitum, utrisque quae ea suscipiunt, carere non possunt. Catulo enim cum per naturam videre potuerit, aut habitum habere dicitur, et est videns, aut privationem, si fuerit caecus. Ita sempre ab eo tempore quo illi per naturam utrumlibet habere concessum 64.0276B| est, alterutrum retinebit, id est aut privationem retinebit, aut habitum. Quocirca si in his contrariis quae medio non carent, potest fieri ut utraque contraria in subjecto non sint, in privatione vero et habitu ab eo tempore quo per naturam potest utrumque retinere, fieri non potest nisi eorum habeat alterum, distante haec quoque mediata ab his quae secundum vim privationis atque habitus opponuntur. Sed ante monstratum est et his contrariis quae per naturam essent, et iis quae medio carerent, hanc oppositionem esse dissimilem. Recte igitur positum est privationis atque habitus oppositionem ab his quae opponuntur ut contraria, discrepare.
 Amplius in contrariis quidem existente susceptibili, possibile est in alterutrum fieri mutationem, nisi alterum 64.0276C| alicui naturaliter insit, ut igni calidum esse: namque possibile est quod sanum est, languere, et candidum, nigrum fieri, et ex studioso, pravum, et ex pravo, studiosum possibile est fieri. Pravus enim ad meliores consuetudines deductus, et ad doctrinas, et si modicum aliquid proficiat ut melior sit. Si vero semel vel modicum crementum sumpserit, palam est quod aut perfecte mutabitur, aut satis multum incrementum sumet. Sempre enim bene mobilior ad virtutem fiet, vel quodcunque crementum sumpserit a principio. Quare verisimile est amplius eum sumere crementum, et hoc dum semper fit, perfecte in contrarium habitum restituetur, nisi forte tempore suspensum sit.Verum in privatione et habitu impossibile est mutationem in alterutrum fieri, sed ex habitu quidem in privationem fit 64.0276D| mutatio, a privatione vero in habitum impossibile est, neque enim qui caecus factus est, rursus vidit, neque cum esset calvus, rursus comatus est factus, nec cum esset sine dentibus, dentes iterum orti sunt.
 Aliam rursus contrariorum et hujus oppositionis quae secundum habitum privationemque dicitur, discrepantiam ponit. Ea enim quae contraria sunt, possunt in alterna variatis vicibus permutari. Quod enim calidum est potest effici frigidum, rursusqua quod trigidum est potest in caloris verti qualitatem. His tamen (ut dictum est) solis exceptionis, quibus una quaelibet res contrariorum naturaliter insita est, in his enim solis fieri non potest alterna mutatio: in his vero quae accidenter et non per naturam subjectis 64.0277A| eveniunt, fit semper in contraria permutatio, ut ex sano aegrum, ex aegro rursus sanum corpus efficitur animalis. Jam vero illud verum est, ex bono proclivior semper semita videtur ad malum, et facillima esse ex probitate ad malitiam permutatio, quod Terentiano docetur exemplo: A labore proclivem ad libidinem. Sed quanquam difficilis sit transitus ad virtutes a turpitudine vitiorum, Aristotele tamen fieri posse hunc transitum confirmat. Hujus enim philosophi sententia est, virtutes non esse scientias, ut Socrates ait, neque ut Stoici naturaliter eas esse, sed discibiles, et per quamdam boni consuetudinem hominum mentibus inseri. Atque ideo si quis sit quibuslibet prioribus vitiis obnoxius, si eum melior sermo susceperit, et sapientium consuetudine 64.0277B| confabulationeque comatur, aliquid ex ante actis vitiorum illecebris emendabitur, et sese aliquantulum exuet, et paululum liberior ad meliora procedet. Ita ut sit primo quidem minus malus, post vero non malus, deinde jam jamque aliquantulum bonus. Cui si hujusmodi intensio frequentissime fiat, nec parvitate temporis praeveniatur, aut ei terminus mortis offecerit, non est dubium illum ex pessimo per probas consuetudines confabulationesque sapientum, in perfectam virtutis habitudinem permutari. Est igitur ex bono in malum, et ex malo in bonum rursus permutatio, atque hoc quidem fit in contrariis. In habitu vero et privatione non fit, est namque permutatio, sed haec una tantum, nulla ratione sese convertens; ait enim: Ab habitu ad privationem 64.0277C| permutatio, a privatione vero ad habitum impossibile est. Et hoc planissime docet exemplis. Quis enim unquam ex caeco factus est videns? quis aliquando calvus crinitus efficitur? cui amissis aetate dentibus rursus alii procreantur? Quare si in contrariis fit alterna mutatio, in privatione vero atque habitu non fit, distat haec oppositio ab ea scilicet oppositione quae fit secundum contrarias qualitates.
 Quaecunque vero tanquam affermatio et negatio opposita sunt, palam est quod nullo praedictorum modorum opposita sunt. In solis enim istis necessarium est semper aliud quidem eorum verum, aliud autem falsum esse, neque enim in contrariis necessarium est semper, alterum verum esse, alterum falsum, neque in iis quae sunt ad aliquid, neque in habitu et privatione, ut sanitas 64.0277D| et languor contraria sunt, et neutrum neque verum neque falsum est . Omnino autem eorum quae secundum complexionem ullam dicuntur, nihil neque verum, neque falsum est, porro autem quae dicta sunt, sine complexione dicuntur.
 Expositis his differentiis quibus vel contrariis relativa, vel privatio et habitus relativis, vel rursus privatio et habitus contrariis discreparent, nunc sequitur quid his omnibus secundum affermationem negationemque opposita distent, et dat signum proprium 64.0278A| affermationis et negationis, ut eas semper quaeramus agnoscere, ut si qua sint quae hoc signo minime teneantur, illa ab affermationis negationisque oppositione differre dicamus. In affermatione enim et negatione fieri negatio non potest, ut si affermatio vera sit, statim falsa negatio non sit; si negatio vera, affermatio mendacii nota carere possit, ut si quis dicat, Socrates ambulat, Socrates non ambulat. Si verum est Socratem ambulare, falsum est non ambulare, et rursus si verum est non ambulare, falsum est ambulare. Hanc autem veri falsique divisionem nullus unquam in aliis oppositionibus poterit invenire. Nam in his quae sunt ad aliquid non solum non est necesse oppositionem ipsam sibi verum falsumque dividere, sed in his nulla omnino neque veritas, 64.0278B| neque falsitàs invenitur. Si quis enim dicat hoc tantum, pater, vel rursus, filius, neque verum aliquid neque falsum pronuntiat. Et in contrariis quoque idem est, nam cum bono malum sit contrarium, si quis nominet bonum, et si quis rursus simpliciter pronuntiet malum, nulla in hac praedicatione neque falsitas, neque veritas est. dicuntur. Similiter enim nihil neque verum, neque falsum est, si quis visum nominet vel caecitatem, hoc autem idcirco evenit, quia omnia, quaecunque sunt, in quibus aut falsitas, aut veritas invenitur, secundum aliquam complexionem dicuntur. Ea vero quae simpliciter proferuntur, veri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio 64.0278C| omnia praedicamenta numeraret, dicens singula eorum quae essent dicta in nulla affermatione dici, quadam vero complexione inter se horum praedicamentorum veritatem falsitatemque gigni, de quibus Aristoteles edocuit praeter complexionem aliquam in sermonibus veritatem falsitatemque inveniri non posse. Si quidem exemplo quoque hoc manifestum est. Si enim dixero, Socrates homo est , aut verum aut falsum est . , potest in ea, aut veritas, aut falsitas inveniri. Ea vero quae sunt ad aliquid simpliciter et sine ulla complexione dicuntur.Similiter autem et contraria, et ea quae sunt secundum habitum privationemque sibimet opposita, ut est 64.0278D| pater filius, bonum malum, visus caecitas, quae quoniam sine complexione dicuntur (ubi autem complexio non est, illic nec falsitas neque veritas est . negationem oppositio a cunctis aliis superioribus distat.
 Sed maxime videbitur hoc tale contingere nella sua quae secundum complexionem contraria dicuntur. Sanum namque esse Socratem, ad languere Socratem contrarium est, sed neque nel suo necessarium est alterum semper verum, alterum autem falsum esse, cum enim 64.0279A| Socrate siede, erit illud quidem verum, illud vero falsum; cum vero non sit, ambo falsa sunt, neque enim languere, neque sanum esse, verum est, cum non sit ipse Socrate omnino. In privatione vero et habitu cum non sit, neutrum verum est; cum vero sit, non sempre erit alterum verum, alterum autem falsum. Habere namque visum Socratem ad id quod est Socratem caecum esse oppositum est, sicut privatio et habitus. Et cum sit, necessarium non est alterum verum vel falsum esse, cum enim nondum natus est habere, utraque falsa sunt; et cum non sit omnino Socrate, sic quoque falsa sunt utraque, et visum eum habere, et caecum esse.
 Quoniam videntur quaedam contraria secundum complexionem dici, in quibus aut falsitas reperitur 64.0279B| aut veritas, sed neque ut affermatio sit neque ut negatio, de his quoque dicit, quid distent his complexionibus, quae secundum affermationem negationemque dicuntur. Nam sicut aegritudo est contraria sanitati, ita quoque aegrotum esse Socratem, ei quod est sanum esse contrarium est . Nel suo ergo et veritas invenitur et falsitas. Quod igitur haec distante ea opposizione quae secundum vim affermationis aut negationis opponitur, hoc scilicet quod subsistente re, de qua utraque dicuntur, utrumlibet eorum verum est, si tamen ea contraria praedicantur, quae mediis carent, nam vivente et subsistente Socrate, quoniam aegritudo et sanitas immediata contraria 64.0279C| sunt, si quis de Socrate dicat: Socrates sanus est, rursusque alius pronuntiet: Socrates aegrotat, unam veram, unam falsam esse necesse est . si falsum est aegrotare, sanum esse verum est; si vero Socrate ipse non subsistat neque omnino sit, utrumque de eo falsum est dicere, quoniam aegrotat et sanus est. Qui enim omnino non est, neque omnino poterit aegrotus esse nec sanus. Ergo in contrariis subsistente re de qua praedicantur, sempre una praedicatio vera est, alia falsa, nel suo scilicet contrariis quae secundum complexionem dicuntur et carent medio. Non subsistente autem re, contrarietates utraeque sunt falsae.Illa vero quae secundum privationem habitumque dicuntur, 64.0279D| si cum complexione praedicentur, et subsistat res, non necesse est aliam veram esse, aliam falsam, et cum res omnino non sit, utraeque sunt falsae. Socrate enim cum sit jam in suae matris alvo, et nondum sit genitus in lucem quidem editus non est, ipse tamen est atque vivit, sed tunc neque videns est neque caecus, et videns quidem non est; quoniam nondum in lucem est editus. Caecus vero idcirco non dicitur, quoniam adhuc videre non poterat. Ergo cum sit atque subsistat res de qua habitus et privatio praedicantur, potest fieri ut de ea falsa utraque praedicentur; si vero res de qua dicitur non sit, omnino utrasque falsas esse necesse est, ut cum Socrate omnino non est, falsum est eum dicere vel videntem 64.0280A| esse vel cieco. Ille enim videt atque caecus est qui vivit atque subsistit, cum vero de quo dicitur non sit omnino, utraque de eo falso dicuntur. In catulis quoque idem est, nam cum jam sunt editi, subsistunt quidem; sed neque caeci sunt neque videntes, quia nondum per naturam visum habere potuerunt. Sin vero omnino non sint, rursus falsum est de his utrumque praedicari. In affermatione vero et negatione non ita est, ut ipse pronuntiat.
 In affermatione vero et negatione sempre sive sit, sive non sit, aliud quidem verum erit, aliud vero falsum, languere namque Socratem et non languere Socratem, cum ipse sit palam est, quia alterum eorum verum, alterum vero falsum est, et cum non sit , similitro; languere enim cum non sit, falsum est, non languere autem 64.0280B| verum. Quare nel suo solis proprium erit, semper alterum eorum verum, alterum falsum esse, quaecunque tanquam affermatio et negatio opposita sunt.
 In affermatione, inquit, et negatione sive res subjecta subsistat, sive non sit omnino, sempre in una veritas, in alia falsitas inveniuntur. Non esse enim idem dicere aegrotare aliquem quod non esse sanum, nec idem caecum esse quod non videre perspicacissime docet. Nam qui aegrotat nisi subsistat non potest aegrotare. Non esse autem sanum, non ita est, nam etiamsi non sit omnino aliquis, potest de eo qui non est haec negatio praedicari. Quod enim omnino non est, sanum esse non potest, quod sanum esse non potest non est utique sanum. Eodem quoque modo est et de caecitate et de visu, neque enim idem est dicere 64.0280C| caecum esse aliquem quod non videre: qui enim caecus est, subsistit vivitque, ut sit caecus, non videre vero etiam de omnino non subsistente dici potest. Qui enim non subsistit omnino videre non potest, et qui videre non potest non videt. Quocirca in affermatione et negatione sive sit de quo dicitur, sive non sit, una sempre vera est, altera falsa. Nam cum sit Socrate et vivat, si de eo verum est dicere, quoniam videt, falsum est dicere, quoniam non videt, et si de eo verum est dicere, quoniam sanus est, falsum est dicere de eo quoniam non est sanus. Si negationes verae sunt, falsae sunt affermationes. Si vero res subjecta non subsistat omnino, de ea quidem affermatio falsa est, negatio sempre vera. Nostro enim tempore cum Socrate non est neque 64.0280D| subsistit, si quis dicat Socrates videt, et alius dicat Socrates non videt, falsum quidem est de eo dicere, quoniam videt, verum autem quoniam non videt. Qui enim omnino non est, videre non potest, qui videre non potest, non videt. Ita firmum immutabileque semper manet in affermationibus et negationibus alteram semper veram, alteram falsam in praedicatione constitui. Quocirca quoniam in contrariis et in iis quae secundum privationem habitumque sunt, si cum complexione utraque dicantur de re non sussistente, falsa sunt utraque quae praedicantur. Cum hoc idem in affermationibus et negationibus non sit, omnes caeterae opposizioni ab affermatione et negatione dissentiunt. Monstratae sunt igitur opposizioni 64.0281A| quatuor et sex differentiae: una quidem contrariorum et ejus quae est ad aliquid; secunda contrariorum et eorum quae sunt secundum habitum et privationem; tertia contrariorum et ejus oppositionis quae est secundum affermationem et negationem; quarta relativarum et ejus quae est secundum habitum et privationem; quinta relativarum et ejus quae est affermationis et negationis; sexta privationis et habitus ad negationem et affermationem. Sed post ha oppositionum differentias quaedam de contrariis ad multas proficientia quaestiones ab Aristotele traduntur.
 Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum, hoc autem palam est per singulorum inductionem, ut sanitati languore, et justitiae injustitia, et fortiitudini 64.0281B| timiditas, similiter autem et in aliis. Malo autem aliquando bonum quidem est contrarium, aliquando autem malum, egestati enim, cum sit malum, superabundantia contraria est, cum etiam ipsa sit malum. Similiter autem et mediocritas contraria utrique cum sit, bonum est, sed in paucis hoc tale quispiam inspiciet, in pluribus vero sempre malo bonum contrarium est.
 Hoc loco monstratur quod omne bonum semper malo contrarium est, non autem omni malo semper bonum, nam quodcunque fuerit bonum, solum illi malum contrarium est, malo autem et bonum potest esse contrarium et malum. Sanitati enim quae bona est, aegritudo quae est mala, contraria est. Rursus felicitati quae est bona, infelicitas quae ipsa quoque 64.0281C| est mala, contraria est. Est autem invenire malum quod duas habet contrarietates, boni scilicet et alterius mali. Nam cum ea sunt contraria quae a se plurimum distent, cum sit timiditas habitus animi pessimus, duas habet contrarietates, temeritatem scilicet et fortitudinem, nam qui omnia timet et est timidus, et qui nihil timet omnino in quo est temeritas, longe a sese distante et discrepante, quocirca sibi contraria sunt, cum utraque sint mala. Rursus quoniam bonum malo contrarium, et fortitudo bona est, timiditas mala erit, et erit fortititudini contraria oppositaque timiditas. Duae igitur contrarietates opponuntur timiditati, temeritas et fortitudo; sed temeritas contraria est secundum longissimam distantiam quantitatemque discrepantis habitus atque contrarii.Timiditas 64.0281D| vero fortitudini videtur opposita, secundum qualitatem bonitatis atque malitiae. Quare sufficienter est demonstratum bona semper malis esse contraria, mala vero etiam malis. Inductio autem est singulorum exemplorum collectio, et ad universalem per ea cognitionem collectionemque reductio, ut si quis dicat qui musicam novit musicus est, et ab ea denominatur, et medicus qui medicinam, rursus qui grammaticam grammaticus, et ex his singulis rebus colligat universaliter, et quicunque aliquam artem novit ejusdem denominazione signatur, ut a grammatica grammaticus, a medicina medicus, et caetera hujusmodi. Quocirca hoc quod supra diximus de contrariis, Aristotele exemplorum planissima inductione 64.0282A| firmavit. Illud quoque addidit mala posse malis esse contraria, in paucissimis inveniri, sempre autem mala bonis esse contraria. Nam et nella sua ipsis in quibus mala malis contraria sunt, inest tamen ut etiam simul bonis contraria esse videantur, ut timiditas, quoniam temeritati contraria est, simul est etiam fortitudini contraria. Sed non necesse est, ut quodcunque malum bono est contrarium, mox etiam mali esse contrarium, ut aegritudo sanitati quidem, quod est bonum contraria est, alii vero malo contraria non est .
 Amplius contrarium non necessarium est, si alterum sit, et reliquum esse. Sanis namque omnibus, sanitas quidem erit, languore vero non erit. Similitro autem si 64.0282B| omnes albi sint, albedo quidem erit, nigredo vero non erit. Amplius si Socratem esse sanum, ad id quod est Socratem languere contrarium est, cum non sit possibile utrumque eidem inesse simul, non erit possibile, cum alterum contrarium sit, et reliquum esse; cum enim hoc sit, Socratem sanum esse, non erit illud languere Socratem.
 Dictum est in relatione, quaedam relativa simul esse naturaliter, ut cum sit filius, pater est, cum vero sit pater, sine filio esse non posse. Quocirca simul semper sunt pater et filius, hoc vero in contrariis non est. Ait enim non necesse est simul semper esse contraria. Si enim nullus aegrotet et sint omnes sani, cum sit sanitas, non erit aegritudo, et una contrarietate manente, alia omnino non erit, ut si quis 64.0282C| hoc idem dicat de cygnis, etenim omnes cygni sunt albi, in cygnis nigredo non erit. Atque hoc idem ad universalia referendum est. Nam si omnia quae sunt alba sunt, omnino nigredo non erit. Tractum autem hoc videtur esse sigillatim a partibus. Nam quod duo contraria in eodem uno eodemque tempore esse non possunt, ut Socrate cum sanus est, aegrotus non est, et cum sanus est, manente sanitate, non esse poterit aegritudo. Et non erit necessarium uno contrario posito, mox subsequi alterum. Nam si necesse esset uno contrario constituto, mox aliud sequi, posset idem Socrates uno eodemque tempore, et sanus esse et aeger, quod fieri non potest. Non est igitur necesse cum sit una contrarietas mox aliam sequi. Quocirca fieri potest ut cum unum contrarium sit, 64.0282D| aliud non sit. Idque in singularibus etiam necesse est, ut in eo quod est Socratem esse sanum, non est Socratem aegrotare, quod Socratis sanitati est contrarium Socrates enim quanquam contrariorum susceptibilis sit, quoniam substantia est, tamen uno eodemque tempore contraria utraque non suscipit.
 Palam vero est quod et circa idem aut specie aut genere natura habent fieri contraria: languor namque et sanitas in corpore animalis natura habent fieri, albede autem et nigredo simpliciter in corpore, justitia vero in anima hominis et injustitia.
 Docet circa quae sempre possint esse contraria. Ait enim circa eas res quae aut genere eadem sint, 64.0283A| aut specie, ut est corpus quidem animalis unum secundum genus, omnium enim animalium unum genus est, et circa hoc aegritudo vel sanitas invenitur. Similiter et circa corpus omne indiscrete, vel animalis vel inanimati, albedo et nigredo est, quod, scilicet omne corpus et ipsum secundum genus est unum, namque his genus est substantia. Justitia quoque et injustitia in anima est. Omnis autem anima quae justitiam injustitiamque suscipit, razionalis est, id est hominis; sed omnes homines idem sunt secundum speciem, omnes igitur animae eaedem secundum speciem sunt; justitia ergo et injustitia circa easdem res secundum speciem reperiuntur. Quocirca recte jam conclusum est, omnia contraria circa easdem res vel secundum genus, vel secundum speciem inveniri.
 64.0283B| Necessarium est autem omnia contraria vel in eodem genere esse, vel in contrariis generibus esse, vel ipsa genera esse. Album enim et nigrum in eodem genere sunt, color enim genus eorum est; justitia vero et injustitia in contrariis generibus, illius enim virtus, hujus autem nequitia genus est. Bonum vero et malum non sunt in genere, sed ipsa sunt genera aliquorum existentia.
 Monstrat id quod reliquum est, id est ubi possunt semper contraria vestigari, omnia enim quae sunt contraria, aut sub eodem genere sunt, aut sub contrariis generibus, aut ipsa sunt generi. Sub eodem genere sunt contraria, ut album et nigrum sub uno genere, id est colore, color enim albedinis et nigredinis 64.0283C| genere est. Haec igtur sub uno sunt genere. Alia vero contraria in contrariis generibus inveniuntur, ut justitia et injustitia. Justitiae enim genus est bonum, injustitiae vero malum, malum vero bono contrarium est, justitia ergo et injustitia sub contrariis generibus sunt. Rursus alia ipsa sunt generi, ut bonum et malum, utraque sunt generi sub se malorum bonorumque positorum, et non hoc nunc dicitur quod bonitas et malitia nulli alii generi subduntur, ponuntur enim sub qualitate. Sed particularium bonorum et malorum non esse alia generi, nisi ipsum bonum et malum generaliter. Recte igitur bonum et malum aliorum particularium bonorum, malorumque generi sunt numerata.Quare rectissime dictum est omnia contraria, aut sub eodem esse genere, ut album et 64.0283D| nigrum sub colore, aut in contrariis generibus, ut justitia atque injustitia sub bono et malo, aut ipsa esse generi, ut est ipsum bonum et malum, quae generi justitiae atque injustitiae numerata sunt.

DE MODIS PRIORIS.

 Prius autem alterum altero dicitur quadrupliciter: primo quidem et maxime proprie secundum tempus, secundum quod antiquius alterum altero et senius dicitur, in eo enim quod tempus amplius est, et antiquius, et senius dicitur.
 Postquam vero de oppositis disputationem quantum ad praesens tempus attinebat explicavit, nunc quae priora dici possint, quae posteriora disserit. Et ait, primo quidem et proprie, et quod in usu prius 64.0284A| dicimus, hoc est quando aliquam rem alia res tempore praecedit, et superat, et dum proprie loquimur secundum temporis praecessionem, aliud antiquius dicimus, aliud senius. Antiquius quidem in iis quae inanimata sunt, ut Porphyrio placet, senius vero in iis quae anima non carent: ut si quis dicat antiquius fuisse bellum Thebanorum atque Graecorum Trojae excidio, idcirco quod tempore praecedat, filii namque ducum qui Thebano periere praelio, Trojae praeliis interfuerunt , ut Diomedes Tydaei filius, et Stenelus filius Capanei. Atque hoc quidem ita, quoniam est et in rebus inanimatis quod antiquius dicitur, ut cum dicimus antiquiorem esse dominationem regum in civitate Romana, quam consulum et magistratuum. In rebus vero animatis 64.0284B| senio vocamus. Seniorem namque dicimus Pythagoram Socrate, Socratem Aristotele, idcirco quod se temporibus antecedant. Ergo prius alterum altero dicitur proprie secundum tempus, prioris autem quatuor fuere distantiae, ut ipse Aristotele dicit, cum ait: Prius alterum altero dicitur quadrupliciter. Easque sigillatim breviter enumerat, ad quas ipse addidit quintam, quae priscis philosophis esset incognita. Et quoniam de primo prioris modo dictum est, de secundo dicamus.
 Secundo autem quod non convertitur secundum subsistendi conseguentem, ut unum duobus prius est: duobus enim existentibus, mox consequens est unum esse, uno autem existente, non est necessarium duo esse. Idcirco non convertitur ab uno conseguente, ut 64.0284C| sit reliquum, prius autem videtur illud esse a quo non convertitur essendi conseguente.
 Secunda, inquit, significatio prioris est, quae non tempore intelligitur, sed natura, et hoc ait a quo non convertitur subsistendi conseguente. Nam si duae res ita sint oppositae, ut si una sit, necesse sit esse aliam, et si alia sit, non necesse sit esse aliam, illa prior est qua posita ut sit, non est aliam esse necesse, et hoc quidem universaliter dictum est. Planius vero il suo fiet exemplis. Binarius enim numerus et unitas eam retinet naturam, ut si quis duo esse proponat, unum quoque esse monstraverit, unum enim in ipsis duobus concluditur, nec praeter duas unitates poterit esse binarius. Quocirca si quis binarium numerum esse posuerit, unum quoque esse 64.0284D| consequitur, idcirco binarius ut sit indiget unitate. At vero si quis ponat esse unitatem, nondum necesse est esse binarium. Ergo ab unitate subsistendi conseguente non convertitur. Posita enim unitate necesse non fuit binarii numeri subsequi quantitatem, idcirco quod binario non indiget unitas, sicut indigens erat unitate binarius. Quare prior est unitas binario: quod si ita est, et quidquid ita fuerit, ut ab eo subsistendi followingia non convertatur, prius Aristotele auctore probabitur, ut in eo quod est homo et animal. Cum dico hominem, mox dixi animal; cum animal dixero, nihil adhuc de homine dictum est. Omnis enim homo animal est, non omne animal homo.
 64.0285A| Tertio vero secundum ordinem quemdam prius dicitur, quemadmodum et in disciplinis et in orationibus, nam et in demonstrativis disciplinis est prius et posterius per ordinem, elementa enim in geometria priora sunt iis quae describuntur per ordinem. Principia enim priora sunt theorematibus ordine, et in grammatica elementa priora sunt syllabis, et in orationibus similiter proaemium prius est narratione, ordine.
 Ponit tertiam prioris significationem, ut in geometria priora sunt, inquit, elementa descriptionibus. Elementa vero ait quos terminos appellamus, id est ubi quid punctum sit, quid linea, quid figura praedicitur. Il suo enim cognitis et fideliter animo apprehensis, postea omnes geometriae descriptiones fiunt, quae problemata et theoremata nuncupantur. Ergo quoniam prius discuntur elementa, post ad descriptiones 64.0285B| est transitus, priora sunt elementa descriptionibus, ordine scilicet, quoniam ut descriptio possit intelligi, prius elementa traduntur, et in grammatica quoque prius singulae traduntur litterae quam quae ex his syllabae conjunguntur, quocirca ipso quoque ordine priores sunt syllabis. Rhetores vero non saepe a narratione, sed ab exordio agere causas incipiunt, ideo quod exordia narrationibus priora sunt ordine, quare tertius modus prioris iste est qui secundum nexum cujusdam ordinis in qualibet arte est constitutus.
 Amplius praeter ea quae dicta sunt, quod melius est et honorabilius prius naturaliter esse videtur, consueverunt enim et plurimi honorabiliores et magis a se dilectos, 64.0285C| priores dicere apud se. Sed est pene alienissimus hic omnium modus, modi itaque qui dicti sunt de priore ferme isti sunt.
 Dicit prius videri, quod neque secundum tempus aliquoties, neque secundum subsistendi followingiam, nec secundum ordinem sit, sed quodcunque pretiosius fuerit, prius esse videatur, ut sol, luna prior est, et anima corpore, et animus anima. Hoc vero tali argumento probat, quod hi qui qui aliquos venerantur, et honorabiliores existimant, dicant eos apud se esse priores, et hi qui in rebus publicis plurimum possunt, priores dicuntur ab his qui eos maxime venerantur. Sed ut ipse ait, alienissimus est a significatione prioris hic quartus qui nunc est dictus modus, etenim de his melius dici potest, ut dicantur 64.0285D| venerabiliores et honorabiles, ut vero priores dicantur, abusio potius quam ulla proprietas est. Quintus modus quem ipse addidit hujusmodi est.
 Videtur autem praeter eos qui dicti sunt, alter esse prioris modus. Eorum enim quae convertuntur secundum essentiae followingiam, id quod alterius quolibet modo causa est, digne prius natura dicitur. Quod vero sunt quaedam hujusmodi palam est, esse namque hominem convertitur secundum essentiae followingiam ad veram orationem de se. Nam si est homo, vera est oratio qua dicitur, homo est, et si vera est oratio qua dicitur, homo est, consequitur esse hominem. Est autem quidem vera oratio nequaquam causa ut sit res, verumtamen videtur quodammodo res causa ut sit oratio 64.0286A| vera. Ex eo enim quod res est, vel non est, oratio vera aut falsa dicatur necesse est. Ideoque secundum quinque modos prius alterum altero dicitur.
 Novimus quasdam res in praedicatione posse converti. Quod si una earum quae convertuntur alteri causa est, et veluti naturalem subsistentiam subministrat, illa naturaliter prius esse perhibetur. Ipse autem aptissimo quod proposuit affermavit exemplo. Nam si est aliqua res, verum est de ea dicere, quoniam est. Rursus si de ea verum est dicere quoniam est, illam ipsam rem esse necesse est: ut quoniam est homo, verum est dicere quoniam est homo. Quod si verum est dicere quoniam est homo, nulla est dubitatio quin homo sit. Ergo quoniam duo haec sibimet convertuntur, respiciamus nunc quae sit harum 64.0286B| causa alteri, ut subsistere valeat, atque ut esse possit. Video autem rem dicto vero subsistentiae dare principium, nam quia homo est, idcirco verum est dicere de eo quoniam est, sed non idcirco homo est, quoniam de eo vere dici potest, quoniam est. Res enim ut veritas adsit, dicto principium est, sed non ut res subsistat, vero efficitur dicto. Quocirca prius est, esse hominem, posterius, verum de eo esse dictum. Idcirco quoniam quamvis convertantur , tamen una harum rerum alteri subsistendi causa est . verus, causa est atque principium. 64.0286C| Quod Aristoteles ita ait: Est autem verus sermo nullo modo causa subsistendi rem. Res autem videtur quodammodo causa esse ut sermo verus sit. Neque enim idcirco res est, quoniam sermo est, sed idcirco verus est sermo, quoniam res ipsa subsistit. Quocirca quinque hi prioris modi sunt, quorum superius quatuor dixit, secundum tempus, scilicet secundum id quod non convertitur ad subsistendi conseguentem, secundum ordinem, secundum reverentiam, et secundum conversionem, cum altera res alii subsistendi causa est . Nunc de his quae simul sunt incipit.

DE MODIS SIMUL.

 Simul autem dicuntur simpliciter et proprie quidem, 64.0286D| quorum generatio est in eodem tempore, neutrum enim neque prius neque posterius est eorum. Simul itaque haec dicuntur secundum tempus.
 Cum de prioribus disputaret, illa propria priora esse contenderat, quae secundum vim praecedentis temporis dicerentur, quare cum de his quae simul sunt disputat, idem revocat, et recte. Nam si maximum modum prioris solum efficiet tempus, cur quoque non simul editam naturam tempus efficiet? Ait ergo, et simpliciter et proprie dici simul esse ea, quae unius temporis ortu prolata sint, ut si illa sint antiquiora atque priora, quaecunque non aequali, sed praecedenti tempore proferuntur, quae se temporibus non praecedunt, rectissime simul esse ponuntur. 64.0287A| Quae enim uno tempore edita atque prolata sunt, illa secundum tempus simul esse dicuntur, id est simul naturale principium substantiamque sortita, atque haec quidem secundum tempus simul esse dicuntur. Secundum naturam vero simul esse perhibentur, quaecunque invicem ad se convertuntur, cum altera res alteri subsistendi, neque causa sit, neque principium, ut sunt hujusmodi, duplum et medium: nam cum sit duplum, medium est; cum rursus sit medium, duplum est. Servus quoque et dominus eodem modo sunt, filius quoque et pater. Haec enim quaecunque illata quidem inferunt alia, sublata vero auferunt simul, sibimet semper invicem convertuntur: nam si dicam patrem, filium quoque intelligi necesse est; si dixero filium, pater mox sub intelligentiam cadit.Quod si alterum sustulero, 64.0287B| utraque perimo: nam si tollam filium, pater non est; si patrem abstulero, filium quoque perire necesse est. Atque haec ita sibimetipsa convertuntur, ut tamen altera res alteri causa penitus non sit: nam quoniam pater filio in praedicatione convertitur manifestum est, sed neque pater filio causa est ut sit, nec filius patri, hoc autem hujusmodi est. Si Aeneas habuit Ascanium filium, non dicimus, quoniam non fuit Aeneas causa ut esset Ascanius, sed non fuit pater causa ut esset filius. Nam quod dico Ascanius, quaedam propria substantia est, quod dico filius, esse non potest, nisi ad aliquid referatur, et cum Aeneam nomino, substantiam dixi, si patrem appello, nulla ratione constat, nisi ad filium referatur. Igitur causa fuit Enea ut esset Ascanio, sed non 64.0287C| est causa pater ut esset filius. Pater namque tunc fit cum filius fuerit. Quod si haec tempore ipso priora non sunt, causa autem cujuslibet rei prior est quam illa cujus causa est, ut oriatur, nulla dubitatio est, quin pater atque filius, quae utraeque praedicationes aequales sunt tempore, neutra neutri causa sit, cum tamen substantiae ipsae sibi ut sint, causa sint praedicationis. Nec ullo modo simile debet videri ei quod paulo ante dictum est de homine, esse verum de eo sermonem, scilicet quoniam est. Illic enim cum res esset, tunc poterat esse verus de ea sermo. Prius enim est ut sit aliquid, post vero ut de eo verum aliquid esse dicatur. Nunc vero non ita est, ut prius aliquis sit pater, post vero filius.Mox enim ut pater est, filium esse necesse est, mox ut est 64.0287D| filius, patris sine dubio praedicatio consequitur, quemadmodum ergo iste modus fit, qui scilicet simul secundum naturam est, Aristoteles ita pronuntiat.
 Naturaliter autem simul sunt, quaecunque convertuntur quidem secundum quod est esse conseguentem. Sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, ut in duplo et dimidio. Convertuntur etenim haec: nam cum sit duplum, est dimidium, et cum sit dimidium, est duplum, sed neutrum alteri causa est ut sit.
 Nella sua quae ita priora esse dicebantur, ut converterentur, quamvis secundum essentiam eorum followingia esset, tamen quia nella sua alia res alii causa atque principium est, hoc erat quod una prior esse 64.0288A| videretur, ea quidem cujus causa erat. Quod distat ab iis quae convertuntur, et se invicem auferunt, quae cum neutra neutri causa sit, et tamen convertuntur, digne simul naturaliter esse perhibentur.
 Dicuntur etiam simul naturaliter et quae ex eodem genere e diverso dividuntur a se invicem. E diverso autem dividuntur, quae secundum eamdem divisionem sunt, ut gressibile, volatile et aquatile, haec enim e diverso dividuntur, quae sunt ex eodem genere secundum divisionem: animal namque dividitur in haec, in volatile, gressibile et aquatile, et nihil horum prius vel posterius est, sed simul per naturam haec esse videntur.
 Tertium modum eorum quae simul sunt hunc addidit, illa quoque simul esse, quae aequali divisione sub genere ponantur, ut si ponat quis animal genus 64.0288B| hominis et equi, hominem vero et equum a genere, id est ab animali dividat, homo vero et equus quoniam sub eodem genere sunt, simul esse natura dicuntur. Et conveniens regula est in omnibus quibuscunque generibus; cum enim specierum divisiones fiunt, illic specie natura simul sunt, et si sub his ipsis speciebus quaedam alia ponantur, inter se etiam ipsa simul esse natura dicuntur. Dividatur enim genus, id est animal in volatile atque gressibile, et quoniam sunt sub eodem genere, simul natura sunt. Et si quid horum in subjectas partes speciesque solvatur, ut volatile quidem in his avibus quae seminibus vescuntur, et in iis quae carnibus, et in his quae herbis, hae tres species rursus, quae sub volatili sunt, simul esse naturaliter appellantur, quod Aristoteles 64.0288C| è detto.
 Dividitur autem et singulum horum in specie rursus, ut gressibile animale, et volatile, et acquatile. Erunt ergo et illa simul naturaliter quaecunque ex eodem genere secundum eamdem divisionem sunt. Genera vero semper speciebus priora sunt, neque enim convertuntur secundum essendi followingiam: ut cum sit aliquid aquatile quidem, est animal; cum vero sit animal, non est necesse ut sit acquatile. Simul ergo per naturam dicuntur quaecunque convertuntur quidem secundum essendi conseguentem, sed nequaquam quidem causa est alterum alteri ut sit, et ea quae ex eodem genere e diverso dividuntur ab invicem, et simpliciter simul sunt quorum generatio in eodem tempore est.
 Atque idcirco fieri non potest ut genus habeat unam speciem. Nam si quaecunque sub genere sunt, 64.0288D| sole simultaneo. Simul autem nisi plura esse non possunt, genus igitur sub se unam speciem habere non potest. Si enim una fuerit, fieri non potest ut simul esse dicatur, quia illud est, quod sub eodem genere quaedam res solent quae simul sint naturaliter inveniri. Sed haec de speciebus. Genera autem sempre priora sunt, non enim convertuntur secundum subsistentiae conseguentemente. Prioris unus modus est secundum quem illa priora esse dicerentur quaecunque ad subsistendum nullo modo converterentur, quod hoc idem in generibus cadit. Genera enim non convertuntur ad subsistentiae conseguentiam hoc modo. Sit enim genere animale, specie homo vero. Cum vero dico hominem esse, animal quoque esse 64.0289A| conseguenza. Si animal dixero, ad hominem subsistentiae conseguente non convertitur. Potest enim esse animal, non tamen homo. Quocirca ab animali ad hominem non convertitur subsistentiae conseguente. Quod si posito homine animal constat, animali vero nominato non est necesse hominem esse, animal est prius homine. Illa quoque priorum descriptio est, quod ea quae sunt priora sublata quidem auferunt, illata non inferunt. Animal enim sublatum secum quoque hominem tollet, illatum vero ut dicatur esse animal, non secum statim hominem infert. Posteriora vero e diverso sunt. Illata enim simul inferunt, sublata non auferunt. Dictus quidem homo, simul secum animal infert, omnis namque homo animal est.Quod si homo sostanzialiter auferatur, 64.0289B| non est necesse animal quoque auferri, quod hoc nomen animalis in pluribus speciebus valet aptari. Quod si ita contingit, sublato homine permanebit animal. Quocirca concludit tres esse specie eorum quae simul sunt secundum tempus, secundum naturam cum utraque ita convertuntur, ut neutra neutri causa sit. Tertium genus est secundum eamdem sub eodem genere divisionem. Quoniam in faciendo atque patiendo inerat quidam motus, facere autem et pati praedicamentis adjunxerat, idcirco nunc de motibus tractat, et sex numero esse pronuntiat.

DE SPECIEBUS MOTUS.

 Motus autem specie sunt sesso: generatio, corruzione, augmentum, diminutio, alteratio, et secundum locum mutatio. Alii itaque motus palam est quia alii ab invicem 64.0289C| sole. Non est enim generatio corruzione, neque augmentum diminutio, neque secundum locum mutatio. Similiter autem et in aliis.
 In physicis Aristoteles motus species alia ratione partitus est . Motus vero tres secundum quantitatem, secundum qualitatem, secundum locum. Igitur, quoniam hic liber ad Introductionem quodam modo factus est, noluit nimis divisionis attenuare rationem, ne ingredientium animos subtiliori divisione confunderet: facit igitur divisionem motus hoc modo. Est enim una specie motus secundum substantiam, alia secundum quantitatem, alia secundum qualitatem, alia secundum 64.0289D| locum. Et secundum substantiam quidem est generatio et corruzione, haec enim utraque in substantia fiunt. Nam et secundum substantiam generatur aliquid, et secundum substantiam corrumpitur. Secundum quantitatem vero, ut crementum et diminutio. Etenim secundum quantitatem vel aucta crevisse, vel detracta diminuta esse dicuntur. Secundum qualitatem vero quae dicitur commutatio, secundum aliquas scilicet passiones, quas qualitates esse manifestum est. Secundum locum vero, ut intus in longitudinem, vel in curvaturam flexus; et intus quidem in longitudinem est ut a sursum in deorsum, a prioribus retrorsum, a dextra in sinistram; et rursus si haec convertas et in directum pergas, idem motus 64.0290A| eruttare. Illud quoque verum est ha esse omnes specie motus, nullo namque sibi partecipante, nisi solo generis nomine, quod motus dicuntur: nam neque generatio idem est quod corruzione, namque generatio est in substantia ingressus, corruzione vero ex substantia egressus. Nec diminutio idem quod crementum, nec secundum locum translatio alicui superiorum consimilis est. Commutatio autem habet forte aliquam dubitationem, quod non videatur a superioribus discrepare, quam quaestionem ita proposuit.
 In altere vero habet quamdam quaestionem, ne forte necessarium sit id quod alteratur, per aliquam reliquarum motionum alterari: hoc autem non est verum. Nam pene secundum omnes passiones aut plures, 64.0290B| alterari accidit, nulla aliarum motionum comunicante. Neque enim augeri necessarium est, quod per passionem movetur, neque minui. Similiter autem in aliis. Ideoque erit alia praeter illos motus alteratio. Nam si eadem esset, oporteret id quod alteratur mox vel augeri, vel minui, vel aliquem aliorum motuum consequi; se non è necessario. Similiter autem et quod augetur, aut alia aliqua motione movetur, alterari oportebat.
 In commutatione vero est aliqua dubitatio, ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motuum commutari. Nam si omne quod commutatur, aut generatur, aut corrumpitur, aut minuitur, aut crescit, aut id secundum locum tranferri necesse est, dubium non est nihil a superioribus 64.0290C| caeteris hanc differre speciem, quae secundum commutationem dicitur; quod Aristoteles respuit, dicens, Hoc autem non est verum. Sed quoniam quod commutatur non omnino neque generatur, neque corrumpitur: ut qui in sole diutius stetit, si ex candido niger est factus, commutatus quidem secundum colorem dicitur, non tamen generatus est aut corruzione, nec vero illi aliquod vel crementum factum est vel diminutio, sed nec loci translatio nulla est, potest enim aliquis uno eodemque loco consistens, aliquibus extrinsecus venientibus passionibus permutari, potest quoque et crescere et decrescere, praeter qualitatis commutationem: quod ipse Aristoteles ita pronuntiat.
 Sed sunt quaedam crescentia quae non alterantur, ut 64.0290D| quadratum, circumposito gnomone, crevit quidem, alteratum vero nihil factum est: sic et in aliis hujusmodi. Quare alii sunt motus a se invicem.
 Quod dicit tale est: Si quadrato, inquit, addatur gnomo, crescit quidem quadratus, non tamen commutatur. Ideoque sublato gnomone quadratus diminuitur, sed non commutatur. Sit enim quadratus abcd, et ducatur ei angularis bc, et dividantur quatuor latera ac, ab, bd, ac, in aequalia gehf punctis, et ducantur ghfe lineae. Divisus igitur quadratus ad in quatuor quadratos qui sunt eg, f g, eh, hf, quorumlibet tres qui circa eamdem angularem sunt si demantur, figura ipsa gnomo vocatur, ut si quis tollat ​​hos tres, eg, gf, fh, invenitur mn 64.0291A| gnomo, qui mn gnomo separatur abeh quadrato. Totus quidem ad quadratus imminutus est, qui ex tam magno factus est parvus, non tamen formam tetragoni commutavit. Quod si eh tetragonus solus sit, et ei circumponatur gnomo, qui est mn, crevit quidem tetragonus, et major factus est, sed non commutatus est. Omnes enim tetragoni sibi sunt propria qualitate consimiles. Quod si commutatio hujusmodi motus esset, ut non omnino a superioribus separaretur, nulla esset dubitatio quin sempre oporteret quidquid commutatur secundum aliquem priorum motuum modum commutari. Ita ut aut nasceretur, aut corrumperetur, aut minueretur, aut cresceret, aut secundum locum fieret aliqua permutatio. Quod quoniam non est, ab omnibus superioribus 64.0291B| motibus haec motus specie distat. Sed monstratum superius est quinque superiores motus specie a se omni ratione substantiae discrepare. Quocirca distante a se similiter hi sex motus, atque diversi sunt. 64.0291C|
 Est autem simpliciter quidem motui quies contrarium. Singulis vero singuli, generationi quidem corruzione, augmentationi autem diminutio; secundum locum vero mutazionei, secundum locum quies, maxime autem videtur oppositum esse in contrarium locum mutatio, ut quae est inferius ei quae est superius, et ea quae est superius ei quae est inferius.
 Nunc jam motuum contrarietates exsequitur, et ipsi quidem generi, id est motui, dicit quietem esse 64.0291D| contrariam, habet enim motus quietem contrariam. Singulis vero speciebus motuum motus ipsi contrarii sunt, ut generationi corruzione, et cum generatio sit motus atque corruzione, utraque tamen sibimet contraria sunt, cremento quoque diminutio contraria est . ipse habet quietem contrariam. Specierum vero motibus non quies tantum, sed alii motus contrarii sunt, ut generationi corruzione et cremento diminutio, secundum vero locum translationis contrarietas similis est generi. Nam et ipsa habet contrariam secundum locum quietem, contrarium namque est moveri de loco in locum, et 64.0292A| non moveri, et est non moveri quidem secundum locum quies, moveri vero secundum locum translatio. Maxime autem, inquit, secundum locum mutationi contraria est in contrarium locum permutatio. Ut si qua res sursum sit atque ibi maneat, et sit quieta, postea sit ei motus talis, ut deorsum moveatur, quanquam ipsi superiori motui quies contraria sit, multo magis quidem hujusmodi motus, qui in contrarium fit locum, illi superiori motui contrarius est. Atque hoc quidem et in aliis motibus accidit: ut si quis sit ad dexteram, si ei in sinistram motus sit, in contrarium locum factus dicitur motus. Atque hoc idem in aliis motibus licet videre; sed Aristotele dubitat si reliquo motui, id est commutationi, aliquid possit esse contrarium, quam quaestionem ita proponit:
 64.0292B| Reliquo veroassignatorum motuum non facile estassignare quid sit contrarium, videtur autem nihil ei contrarium esse, nisi quis et in hoc secundum qualitatem quietem opponat, aut in contrarium qualitatis mutationem, sicut et in mutatione secundum locum, quietem secundum locum, aut in contrarium locum mutationem. Est enim alteratio secundum qualitatem mutatio.
 Ex similitudine motuum contrarietates quoque colligimus. Nam quoniam superius motui secundum locum contrariam reperit secundum locum quietem, et quoniam omnis commutatio quae secundum aliquam passionem fit secundum qualitatem commutatur, motus ejus contrarietatem posuit secundum 64.0292C| qualitatem quietem: ut si lapis cum frigidus est, si ita permaneat, qualitas illa mansit et quievit, quod si tepeat, qualitas illa commutata est, et est ipsa commutatio contraria, et factus est quidem motus, et in tepore lapidis secundum qualitatem facta est permutatio , fuit autem in frigore quies secundum eamdem qualitatem. Quocirca licet videatur hic motus quidem omnino contrarium non habere, tamen, sicut superius dictum est secundum locum translationi contrariam esse secundum locum quietem, cur non quoque secundum qualitatem commutationi dicatur quies secundum qualitatem esse contraria? Definitio namque commutationis est translatio secundum qualitatem, cum enim qualitas cujuslibet rei movetur, fit translatio, scilicet secundum qualitatem. 64.0292D| Quod si maxime videatur secundum locum translationi esse contraria, non solum secundum locum quies, sed etiam in contrarium locum translatio, secundum qualitatem quoque mutazionei non solum erit contraria secundum qualitatem quies, sed maxime in contrariam qualitatem commutatio: ut si quid cum est album, si rubrum fiat, quieti quidem ei quae in albo colore poterat permanere contraria fuit qualitatis ipsa mutatio, ut ex albo in rubrum mutaretur; si quid enim ex albo vertatur in nigrum, illud maxime permutatur, et illud superiorimutationi contrarium est, quoniam permutatum est in contrariam qualitatem. Atque hoc est quod ait:
 64.0293A| Quapropter opposita erit secundum qualitatem mutationi secundum qualitatem quies, aut in contrarium mutatio qualitatis, ut album fieri ad id quod est nigrum fieri, alteratur enim in contrarium qualitatis mutatione facta.
 Id quoque apertissimo vulgatur exemplo. Quare quoniam de motibus expeditum est, habendi aequivocationem quae sequitur explicemus.

DE MODIS HABERÉ.

 Habere autem multis modis dicitur, aut enim tanquam habitum et affectum, aut aliam quamlibet qualitatem, dicimur enim disciplinam aliquam habere atque virtutem. Aut tanquam quantitatem, ut contingit ei qui habet magnitudinem, dicitur enim tricubitam magnitudinem habere vel quadricubitum. Aut tanquam 64.0293B| ea quae circa corpus sunt, ut vestimentum vel tunicam. Aut tanquam in parte, ut in manu annulum. Aut tanquam partem, ut manum vel pedem. Aut tanquam in vaso, ut in modio grana tritici, vel in lagena vinum, vinum enim habere lagena dicitur, et modius grana tritici, haec ergo omnia haberi dicuntur, ut in vaso. Aut tanquam possessionem, habere enim domum aut agrum dicimur. Dicitur etiam vir uxorem habere, et uxor virum. Sed videtur alienissimus qui nunc dictus est modus esse in eo quod est habere, nihil enim aliud per uxorem habere significamus, nisi quia cohabitant, forte tamen et alii quidam apparebunt modi de eo quod est habere. Sed qui consueverunt dici, pene omnes enumerati sunt.
 Aequivocum esse habendi modum manifestum est, habere enim ita multis dicitur modis, ut tamen 64.0293C| aequivoce praedicetur. Dicimur enim habere aliquam qualitatem, ut habitum vel dispositionem. Dicimur quoque habere scientiam vel virtutem; quantitatem quoque habere perhibemur, dicimur enim in mensura habere quinque vel quatuor pedes. Nec non 64.0294A| etiam in ipsis partibus corporis aliquid, et ipsas partes habere praedicamur, dicimur enim et habere digitos, et in digito annulos. Circa corpus quoque aliquid habere dicimur, ut tunicam, vel quodlibet aliud vestimentum. Necnon etiam in vaso haberi aliquid dicitur, ut triticum in modio, et vinum in dolio: haec, scilicet, ita haberi dicuntur, ut in vaso. Dicitur etiam quis habere uxorem, quae, scilicet significatio nulli supradictae communis est, sed (ut ipsi Aristoteli videtur) longe diversa est haec significatio ab habendi praedicamento; non enim proprie habemus uxores, sed quod habere quis dicatur uxorem, hoc significat habitare cum eo uxorem, habere enim habitare dicimus, ut est Socratem habent, id est cum Socrate habitant atque eum colunt. Quare ipse quoque 64.0294B| Aristotele inquit esse aliquos fortasse praeter eos qui dicantur habendi modos, hortaturque nos ad ulteriorem aliquam inquisitionem, ut nos quoque quaeramus per quos, praeter priores dictos modos, alios possit habere praedicari. Et de hac aequivocatione quidem habendi sufficienter dictum est. Sed forte quis dubitet cur cum habere superius in genere nominaverit, nunc idipsum aequivocum ponat, sed haec quaestio ita solvitur. Non absurdum est idem praedicamentum nunc univoce, nunc aequivoce praedicari. Univoce quidem ut superius cum ejusdem specierum exempla proposuit, ut est calceatum esse vel armatum, horum enim talium genus est. Aequivoce vero ut in his modis quos superius exposuimus.Quod si et habet aliquas proprias species habendi praedicatio, dicitur autem et ipsum nomen multipliciter, nihil 64.0294C| est incongruum in genere numerari, sufficit enim ad demonstrandum genus esse et habendi praedicationem quod sub se aliquas partes speciesque contineat.

(nessun apparato)