DE NOVO CODICE COMPONENDO recensere

February 13, 528 C.E.

IMPERATOR IUSTINIANUS AUGUSTUS AD SENATUM

Haec, quae necessario corrigenda esse multis retro principibus visa sunt, interea tamen nullus eorum hoc ad effectum ducere ausus est, in praesenti rebus donare communibus auxilio dei omnipotentis censuimus et prolixitatem litium amputare, multitudine quidem constitutionum, quae tribus codicibus Gregoriano et Hermogeniano atque Theodosiano continebantur, illarum etiam, quae post eosdem codices a Theodosio divinae recordationis aliisque post eum retro principibus, a nostra etiam clementia positae sunt, resecanda, uno autem codice sub felici nostri nominis vocabulo componendo, in quem colligi tam memoratorum trium codicum quam novellas post eos positas constitutiones oportet. 1. Ideoque ad hoc maximum et ad ipsius rei publicae sustentationem respiciens opus efficiendum elegimus tanto fastigio laborum tantaeque sollicitudini sufficientes Iohannem virum excellentissimum ex quaestore sacri nostri palatii consularem atque patricium, Leontium virum sublimissimum magistrum militum ex praefecto praetorio consularem atque patricium, Phocam virum eminentissimum magistrum militum consularem atque patricium, Basilidem virum excellentissimum ex praefecto praetorio Orientis et patricium, Thomam virum gloriosissimum quaestorem sacri nostri palatii et ex consule, Tribonianum virum magnificum magisteria dignitate inter agentes decoratum, Constantinum virum illustrem comitem largitionum inter agentes et magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, Theophilum virum clarissimum comitem sacri nostri consistorii et iuris in hac alma urbe doctorem, Dioscorum et Praesentinum disertissimos togatos fori amplissimi praetoriani. 2. Quibus specialiter permisimus resecatis tam supervacuis, quantum ad legum soliditatem pertinet, praefationibus quam similibus et contrariis, praeterquam si iuris zdqua divisione adiuventur, illis etiam, quae in desuetudinem abierunt, certas et brevi sermone conscriptas ex isdem tribus codicibus, novellis etiam constitutionibus leges componere et congruis subdere titulis, adicientes quidem et detrahentes, immo et mutantes verba earum, ubi hoc rei commoditas exigebat, colligentes vero in unam sanctionem, quae in variis constitutionibus dispersa sunt, et sensum earum clariorem efficientes, ita tamen, ut ordo temporum earundem constitutionum non solum ex adiectis diebus et consulibus, sed etiam ex ipsa compositione earum clarescat, primis quidem in primo loco, posterioribus vero in secundo ponendis et, si quae earum sine die et consule in veteribus codicibus vel in his, in quibus novellae constitutiones receptae sunt, inveniantur, ita his ponendis nullaque dubietate super generali earum robore ex hoc orienda, sicut et illas vim generalis constitutionis obtinere palam est, quae ad certas personas rescriptae vel per pragmaticam ab initio datae eidem novo codici propter utilitatem sanctionis inditae fuerint. 3. Haec igitur ad vestram notitiam ferre properavimus, ut sciatis, quanta nos diurna super rerum communium utilitate cura sollicitat, studentes certas et indubitatas et in unum codicem collectas esse de cetero constitutiones, ut ex eo tantummodo nostro felici nomine nuncupando codice recitatio constitutionum in omnibus ad citiores litium decisiones fiat iudiciis. Data id. Febr. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. I. cons. [a. 528]


DE IUSTINIANO CODICE CONFIRMANDO recensere

April 7, 529 C.E.


IMPERATOR IUSTINIANUS PIUS FELIX INCLITUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS MENAE VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO PRAETORIO II EX PRAEFECTO HUIUS ALMAE URBIS AC PATRICIO

Summa rei publicae tuitio de stirpe duarum rerum, armorum atque legum veniens vomque suam exinde muniens felix Romanorum genus omnibus anteponi nationibus omnibusque dominari tam praeteritis effecit temporibus quam deo propitio in aeternum efficiet istorum etenim alterum alterius euxilio semper viguit, et tam militaris res legibus in tuto collocata est, quam ipsae leges armorum praesidio servatae sunt. merito igitur ad prima communium rerum sustentationis semina nostram mentem nostrosque labores referentes militaria quidem agmina multiplicibus et omnem providentiam continentibus modis correximus, tam veteribus ad meliorem statum brevi tempore reductis, quam novis non solum exquisitis, sed etiam recta dispositione nostri numinis sine novis expensis publicis constitutis, legum vero praesidia primo servando positas, deinde novas ponendo firmissima subiectis efficimus. 1. Sed cum sit necessarium multitudinem constitutionum tam in tribus veteribus codicibus relatarum quam post eorum confectionem posterioribus temporibus adiectarum ad brevitatem reducendo caliginem earum rectis iudicum definitionibus insidiantem penitus extirpare, ad hoc commune praestandum beneficium deo praesule prono animo nos dedidimus et electis viris gloriosissimis tam doctrina legum quam experientia rerum studioque pro re publica indefesso et laudabili proposito polientibus sub certis finibus magnum laborem commisimus, per quem tam trium veterum Gregoriani et Hermogeniani atque Theodosiani codicum constitutiones quam plurimas alias post eosdem codices a Theodosio divinae memoriae ceterisque post eum retro principibus, a nostra etiam clementia positas in unum codicem felici nostro vocabulo nuncupandum colligi praecepimus: tollendis quidem tam praefationibus nullum suffragium sanctioni conferentibus quam contrariis constitutionibus, quae posteriore promulgatione vacuatae sunt, similibus etiam praeter eas, quae eadem paene sanciendo divisionem iuris aliquam facere noscuntur, ex qua dividendo vetera novum aliquid nasci videtur, multis insuper aliis ad rectam huiusmodi codicis compositionem pertinentibus isdem prudentissimis viris a nostro numine mandatis. 2. Et nostro studio pro re publica instituto suum praesidium deus omnipotens adnuit ad istum enim laborem et tanti operis consummationem electi vir excellentissimus ex quaestore nostri palatii consularis ac patricius Iohannes et vir sublimissimus ex praefecto praetorio consularis atque patricius Leontius virque eminentissimus magister militum consularis atque patricius Phocas et vir excellentissimus ex praefecto praetorio per Orientem et patricius et nunc praefectus praetorio per Illyricum Basilides et vir gloriosissimus quaestor sacri nostri palatii et ex consule Thomas, immo et vir magnificus magisteria dignitate inter agentes decoratus Tribonianus virque illustris comes largitionum inter agentes et magister scrinii libellorum et sacrarum cognitionum Constantinus et vir illustris ex magistro et iuris doctor in hac alma urbe Theophilus, viri etiam disertissimi togati amplissimi fori tuae sublimitatis Dioscorus atque Praesentinus omnia, quae eis mandavimus, cum sedula et pervigili industria moderataque digestione cum eundem novum Iustinianum codicem nobis obtulerunt ita compositum, ut et rebus profuturus esset communibus et nostro convenisset imperio. 3. Hunc igitur in aeternum valiturum iudicio tui culminis intimare prospeximus, ut sciant omnes tam litigatores quam disertissimi advocati nullatenus eis licere de cetero constitutiones ex veteribus tribus codicibus, quorum iam mentio facta est, vel ex iis, quae novellae constitutiones ad praesens tempus vocabantur, in cognitionalibus recitare certaminibus, sed solis eidem nostro codici insertis constitutionibus necesse esse uti, falsi crimini subdendis his, qui contra haec facere ansi fuerint, cum sufficiat earundem constitutionum nostri codicis recitatio adiectis etiam veterum iuris interpretatorum laboribus ad omnes dirimendas lites, nullaque dubitatione emergenda vel eo, quod sine die et consule quaedam positae sunt, vel quod ad certas personas rescriptae sunt, cum omnes generalium constitutionum vim obtinere procul dubio est, sed et si quae earundem constitutionum detractis vel additis vel permutatis certis verbis, quod et ipsum praefatis excellentissimis viris specialiter permisimus, compositae sunt, nulli concedimus ex libris veteris iuris interpretatorum aliter eas habentes recitare, sed solam iuris interpretatoris sententiam commendare, ut tunc teneat, cum minime adversetur eiusdem nostri codicis constitutionibus. 4. Si quae vero pragmaticae sanctiones, quae minime in eodem nostro codice receptae sunt, civitatibus forte vel corporibus vel scholis vel scriniis vel officiis vel alicui personae impertitae sunt, eas, si quidem aliquot privilegium speciali beneficio indulgent, omni modo ratae manere, sin vero pro certis capitulis factae sunt, tunc tenere, cum nulli nostri codicis adversantur constitutioni, praecipimus. sed et si qua regesta in tui culminis iudicio vel in aliis iudiciis civilibus vel militaribus vel quibuscumque titulis ad publicum pertinentibus posita sunt, ea etiam, prout communis rei commoditas exigit, firma esse censemus. 5. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua pro innato sibi circa rem publicam nostrasque dispositiones explendas studio ad omnium populorum notitiam eundem codicem edictis ex more propositis pervenire faciat, ipso etiam textu codicis in singulas provincias nostro subiectas imperio cum nostra divina subnotatione mittendo, ut eo modo ad omnium notitiam eiusdem nostri codicis constitutiones valeant pervenire, ut extantibus festis diebus, id est ex die sexto decimo kalendas Maias praesentis septimae indictionis consulatu Decii viri clarissimi recitationes constitutionum ex eodem nostro codice fiant. Data VII id. April. Constantinopoli Decio viro clarissimo consule. [a. 529]