EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Immortalia promerita
1908

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1908 p. 491

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X BENE OMINATUR DE SAECULARIBUS SOLEMNIIS RELIGIOSIS ET CIVILIBUS A NATIONE CANADENSI CELEBRANDIS*

VENERABILIBUS FRATRIBUS LUDOVICO NAZARIO ARCHIEPISCOPO QUEBECENSI CETERISQUE ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS FOEDERATARUM CIVITATUM CANADENSIUM


Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Immortalia promerita aut praeclare facta maiorum certis destinatisque intervallis celebrari publice, aequum est valde atque opportunum: suadet id enim pietas quaedam et officium grati memorisque animi; et praeterea magnarum recordatio virtutum non parum habet admonitionis et hortamenti ad communem salutem. Id ipsum apud. vos factum iri intelligimus in proximum mensem Iunium, exeunte saeculo simul tertio post urbem Quebecum conditam, et altero postquam Franciscus de Montmorency Laval excessit e vivis.

Profecto si magnitudo viri spectetur, si urbis auctoritas, apparet satis esse causae, cur nobilis Canadensium natio duplicis rei memoriam singularibus solemnibus honestare velit: quin imo non est mirum, etiam ultra vestros fines tantam commotam esse conspirationem animorum ad haec apparanda solemnia, ut iam nunc liceat prospicere celeberrima ea fore ac splendidissima. Iamvero in isto quasi concentu gratulantium filiorum, vocem desiderari Nostram non patitur peculiaris illa caritas et necessitudo, qua vobiscum coniuncti sumus. Is enim rerum vestrarum est cursus ut, quum in omni genere civilis cultus cum politissima quaque gente contenditis, tum, quod ad custodiam avitae religionis attinet, nulli concedere videamini. Nempe florere istic ac vigere scimus divino munere christiana instituta; neque solum in moribus privatorum spirare professionem catholici nominis, sed etiam in actione communis vitae, uti par est, atque in'ipsa disciplina ac temperatione civitatis.

Accedit, quod Ecclesiam istic tanta frui libertatis copia cernimus, quanta fortasse nusquam alibi : in quo praeter virtutem et constantiam catholicorum civium, aequitatem etiam regiminis Britannici libenter agnoscimus. Praecipuum autem quemdam gaudii fructum capimus ex pietate erga Nos vestra. Nam si exploratissimam vos habetis Romani Pontificis in. vos benevolentiam, non minus compertum Nobis est plenum amoris et obsequii studium, quo Vicarium Iesu Christi vos colitis: quod quidem luculenter apparuit recenti memoria, quum, tentato perduellium armis principatu civili, frequens ante alios Pontifici Canadensis pubes adfuit, parata certaque pro iuribus Apostolicae Sedis vitam profundere.

At enim, quum Canadensem populum ita laudamus ob merita, hae laudes magnam partem ad vos, Venerabiles Fratres, clerumque vestrum pertinent, atque etiam ad eos omnes de numero laicorum, qui vobis in religiosa tuenda promovendaque re operam navant: vestra quippe potissimum vigilantia et cura, horum autem sedulitate industriaque fit, ut ista Ecclesia et parta retineat decora et in meliora nitatur. Quare intelligitis, quam libenti Nos animo in partem veniamus communis laetitiae vestrae: quod praeterea multo libentius facimus ob eam causam, quia ex occasione horum solemnium proclive erit recordari, quantum gens Canadensis a suis primordiis ad hodiernum diem catholicae religioni Ecclesiaeque debeat. Iam in ultima originum vestrarum memoria eminet atque extat Samuel de Champlain, natione Gallus, vir ingenio generosaque virtute egregius, maxime autem studio christianae sapientiae: qui a Rege Galliarum istuc deducendae coloniae causa missus, nihil antiquius habuit, quam ut catholicum nomen per istas regiones propagaret; recte enim cenEpistola suit non se suo regi servire melius posse, quam si Iesu Christi gloriae serviret. Itaque primum omnium, fundato dedicatoque templo, initia consecrat Quebecensis urbis, quae centrum quoddam futura esset, unde in immensas .septentrionalis Americae plagas beneficia christianae humanitatis influèrent. Mox uberrimae spe segetis proposita, suffragante nimirum Apostolica Sede, alias ex aliis elicit ex Gallia virorum apostolicorum manus; quae nimium quantum elaborarunt, ut multitudinem indigenam ex agresti immanique vita erudirent ad Evangelium et mitigarent. Cognitum ex eo numero sodales e Societate Iesu praecipue nobilitatos esse, quorum complures acerbissimam in sancto fungendo munere mortem obierunt. Ille autem, quum ita incolarum saluti consulit, tum prudentissime curat, ne quid succrescentibus bene rebus licentia noceat advenarum. Ergo non omnibus promiscue permissum transmigrare in Americam, sed iis tantum, quos constiterit congruenter christiano nomini vivere; si qui male morati in coloniam irrepserint, cautum ut deprehensi, sine cunctatione domum remittantur. Optimum sane institutum ; quod quum etiam qui eum consequuti sunt Gallici administratores coloniae, tenuerint, multum valuisse arbitramur ad hanc conservandam in Canadensibus christianae et professionis et vitae integritatem. Coeptis tam felicibus mirifice perficiendis amplificandis ille divinitus datus est primus Quebecensium Episcopus: qui diuturnum pontificatus sui spatium tot tantisque benefactis illustravit, ut quibus laudibus Canadensis vel Ecclesia vel civitas hodieque ornatur, earum fere omnium procreator et quasi parens ipse exstiterit. Is igitur mandatam sibi a Romano Pontifice provinciam magno animo aggressus, quaecumque in commune bonum feliciter instituta reperit, provehere in maius; quidquid autem novi opportunum fore videt, studiosissime effectum dare ista sacris expeditionibus multo auctis, per omnem superiorem Americam usque ad Mexicanum sinum quantum scilicet patebat Nova Gallia, prae494 Epistola cones Evangelii dimittit : his, adiutrices optimas ad omne officium munusque christianae caritatis, addit sanctimoniales feminas; prohibet diligenter a colonis corruptelarum illecebras , diligentius etiam pericula fidei; et quo tempore nimis multi Gallicanis erroribus capti ab obsequio Sedis Apostolicae deficiebant, ipse ad Romanos ritus perfunctionem sacrorum exigit, clerum maxime suo Romani Pontificatus amore observantiaque imbuit, omni denique solertia fovet et in perpetuum firmat eam Canadensium intimam cum Romano Pontifice coniunctionem qua Nos tantopere delectan diximus. Magna sunt haec in rem vestram communem merita : illud arbitramur esse maximum quod ipse Seminarium Quebecense condidit sapientissime constituit. Coepit enim inde Canadensis ecclesia sacerdotibus affluere, qui, virtute doctrinaque probe instructi, deditissimi Romano Pontifici et suo quisque Antistiti, colligati inter se caritate fraterna, divinum munus sanctissime administrerent. Ex eadem disciplina nullo non tempore exstitere optimi et civilium rerum peritissimi viri; quorum opere, adnitentibus Episcopis, ea est Canadensi nationi iurium et libertatum quaesita possessio, quam hodie obtinet. Manet autem nobile illud pastoralis providentiae monumentum, integramque conservat impressam ab auctore suo formam nativosque spiritus : caput idem et exemplar omnium fere, quae istic sunt Instituta sacrae praesertim excolendae iuventuti. Nec vero debet hoc praetermitti, quod imo est in praecipua commendatione ponendum Seminarii Quebecensis, ex ipso magnum Lycaeum Lavallianum, domicilium doctrinarum et propugnaculum catholicae veritatis insigne, auspice Apostolica Sede et Episcoporum Canadensium ordine, effloruisse.

Postremo ad istam conciliandam concordiam, quae potestati ecclesiasticae cum politica auspicato intercedit, Franciscum de Laval exstitisse principem, nullus ignorat: quod quidem etiam causae est, cur in habendis eidem honoribus mirifice qui praesunt civitati vobiscum consentiant. Tantarum commemoratione rerum, quam proximarum feriarum celebritas afferet, sane quotquot istic sunt christifideles, omnes excitari decet ad agendas primum Deo publice gratias, cuius beneficio res est Canadensis in hanc amplitudinem provecta, tum ad colendam maiori pietatis affectu Ecclesiam, quae per filios clarissimos divinae eis benignitatis se ministram praebuit. Communibus hisce studiis vestra praeibit auctoritas, Venerabiles Fratres: quos quidem consentaneum est, quum dignitatis et gloriae haereditatem ceperitis a sanctissimo Episcopo, vel acrius quotidie in exempla eius intueri. Nos, ut saecularia solemnia universae nationi vestrae per quam salutaria eveniant, iam nunc caelestium munerum vobis ubertatem praecamur: quorum pignus, itemque testimonium paternae benevolentiae Nostrae, Apostolica sit benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXXI Martii MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.


PIUS PP. X




  • ASS, vol. XLI (1908), pp. 491-495.