Illustria atque explorata

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Illustria atque explorata
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 341

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA SODALITAS BONIFACIANA A PONTIFICE COMMENDATUR*

DILECTO FILIO
URBANO SCHACHLEITER O. S. B.
PRAESIDI SODALITATIS BONIFACIANAE - PRAGAM


Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Illustria atque explorata Sodalitatis Bonifacianae promerita, cuius fructus, tum ad religionem tum ad civilem cultum et patriae amorem abunde latos, plus semel dignos duximus laude, tuo esse nomini actionique coniuncta libenti animo novimus. Etenim moderatoris munere perfungentem Sodalitatis a Sancto Bonifatio ac menstrui commentarii, cui item a Sancto Bonifatio nomen, plurimum te utilitatis catholicis Austriae creare compertum habemus; eos quippe et in avita tuenda fide confirmas et a praeiudicatis dissentientium opinionibus immunes reddis ac liberos. Id autem scribendi regendique commentarii opus, aetati tam congruum nostrae, actuosis etiam, crebris, fecundisque auges laboribus expeditionum sacrarum, illuc nimirum assidue prompteque te sistens, quo gravior ab hostibus feratur impetus. Itaque grate Nobis contingit, quae ipse multiplici studio atque industria perficis ad populorum sincera ac mansura provehenda bona, laude et commendatione prosequi, eam etiam in rem ut animos inde capias novos pro sollertia exaugenda tua. Nec minus gratum est hoc uti loco posse Benedicti Sauter, Abbatis dilaudandi, e quo quum exemplum profectum esse scimus prohibendi arcendique inimici conatus, tum potissima derivata fuisse operi praesidia cognovimus; te quippe is legit tribusque rei ducem, comitemque adiunxit, propositi studiosissimum, Augustinum Galen. Mens vero Nobis est neque ullum non Nostra complecti voluntate, quem clara apud vos merita dé- corent, neque ullum debere in vobis esse reliquum, quem non ardor inflammet eiusmodi promerendae laudis. Quapropter et Episcopos, et clerum et populum Austriae universum vehementer adhortamur, ut, coniunctis in unum viribus, iussaque aut consilia hinc dando, inde exequendo, audax funestissimumque facinus eorum propulsent, qui, cum Ecclesiae patriaeque calamitate, animos nituntur a Romana Fide segregare. Vota demum pro communis contentionis exitu nuncupantes, illudque etiam expetentes, ut quos labores pro re catholica fertis, et mente fideles percipiant et actione generose adiuvent, testem Nostrae benevolentiae auspicemque coelestium gratiarum Apostolicam benedictionem tibi ac ceteris, qui una tecum operam navant, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Iunii MCMVI, Pontificatus Nostri anno tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 341-342.