Illustrationes florae Novae Hollandiae

(Redirectum de Illustrationes Florae Novae Hollandiae)

This is the stable version, checked on 21 Ianuarii 2021. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Illustrationes Florae Novae Hollandiae
1806–1813
editio: incognita
fons: librum vide

FERDINANDI BAUER



ILLUSTRATIONES



FLORÆ NOVÆ HOLLANDIÆ,

SIVE

ICONES GENERUM

QUÆ

IN PRODROMO FLORÆ NOVÆ HOLLANDIÆ ET INSULÆ VAN DIEMEN

DESCRIPSIT

ROBERTUS BROWN.


————


LONDINI
VENEUNT APUD AUCTOREM,
(10 RUSSEL STREET, BLOOMSBURY.)
M DCCC XIII




VIRO ILLUSTRI

JOSEPHO BANKS,

REGI A CONSILIIS INTIMIS.

BARONETO ORDINIS BALNEI EQUITI.

SOCIETATIS REGALIS LONDINENSIS PRÆSIDI.

HOCCE OPUS

INVENTIS SUIS DITATUM,

IN SUMMÆ OBSERVANTIÆ ET GRATI ANIMI

TESTIMONIUM,

OFFERT

FERDINANDUS BAUER.




RATIO OPERIS.


—————————


Propositum est in hisce Tabulis singuli cujusque Generis in Flora Novæ Hollandiæ D. Brown descripti exhibere Iconem, plerumque solummodo unicam; alteram vero tertiamve adjicere, ubi genera, vel e speciebus plurimis formata, vel, in citato opere, in sectiones naturales divisa, illustrationem structuræ habitusve diversitatum requirere viseantur.

Icones autem pleræque ab auctore ad exemplaria viva delineatæ fuere, anniis 1802–5, præcipue dum expeditionem, ad investigationem littorum Novæ Hollandiæ susceptam, jussu REGIS GEORGII TERTII et duce Cel. Flinders classis regiæ navarcho, comitatus est. Quæ vero plantæ in memorato itinere haud observatæ fuere, earum Icones liberalitati debet Illust. BANKS, qui easdem, inter plurimas alias, in primo itinere Cook immortalis detexit et depingi curavit.

Nonnullæ adumbratæ sunt ad sicca exemplaria Musci Banksiana var Herbarii Novæ Hollandiæ D. Brown.




TABULARUM EXPLICATIO.


—————————


a. Flos ante expansionem.
a 1. Flos expansus.
b. Operculum floris: e calyce et corolla confluentibus sæpius formatum.
c. Perianthum: Integumentum florale monocotyledonum et utplurimum simplex dicotyledonum (Corolla Linnei, Calyx Jussieu.)
c 1. Perianthii foliola v. laciniæ seriei exterioris; sæpe calycinæ indolis. (Calyx Linn.)
c 2. Perianthii foliola v. laciniæ seriei exterioris; (exceptis c 3 et 4); sæpe texturne petaloideæ. (Corolla Linn.)
c 3. Labellum ejusve appendices. In Orchideis.
c 4. Squamulæ hypogynæ graminum. (Nectarium Linn.)
c 5. Appendices Perianthii.
d. Calyx.
e. Corolla monopetala
e 1. Petala
e 2. Appendices corollæ. (Nectarium Linn. Parapetala Ehrhart.)
f. Discus hypogynus v. epigynus.
f 1. Glandulæ v. Squamulæ hypogynæ v. epigynæ.
g. Columna genitalium. Orchidearum, Stylidearum.
g 1. Genitalia distincta: integumentis remotis.
h. Stamina.
h 1. Anthera.
h 2. Pollen.
h 3. Pollinis massæ: in Orchideis et Asclepiadeis.
h 4. Stamina sterilia.
h 5. Corona tubi staminei: in Asclepiadeis. (Nectarium Linn.)
i. Pistillum.
i 1. Ovarium.
i 2. Stigma.
i 3. Stigmatis Indusium: in Goodenoviis, Brunonia.
i 4. Ovulum.
l Fructus compositus: floribus pluribus communis.
l 1. Pericarpia plura distincta: floris unici
m. Induviæ. Reliquiæ floris fructum v. angentes v. coronantes v. cidem adnatæ
m 1. Pappus.
m 2. Calyptra muscorum.
n. Pericarpium. Complectens ejusdem species omnes a simplicissima Caryopsida graminum.
n 1. Pericarpium apertum.
n 2. Dissepimentum.




n 3. Valvulæ.
n 4. Operculum.
n 5. Peristomium muscorum.
n 6. Placenta. (Receptaculum seminum Gærtner.)
n 7. Funiculus umbilicalis.
n 8. Strophiola v. Caruncula umbilicalis.
n 9. Arillus.
o. Semen.
o 1. Ala seminis.
o 2. Coma seminis: in Asclepiadeis, Epilobio.
o 3. Integumenta seminis.
o 4. Albumen. (Perispermum Jussieu. Endospermum Richard.)
o 5. Vitellus: in Scitamineis. Nymphæa.
p. Embryo.
p 1. Cotyledon.
p 2. Plumula.
p 3. Radicula.
q. Folium.
q 1. Petiolus.
q 2. Stipula.
r. Caulis v. Scape portio.
s. Inflorescentia: complectens species omnes; exceptis duabus sequentibus (s 1 et 2).
s 1. Flos compositus.
s 2. Locusta graminis. (v. uniflora v. multiflora.)
t. Involucrum umbellæ, capituli.
t 1. Involucrum floris compositi. (Calyx communis Linn.)
t 2. Gluma graminum. (Calyx Linn.)
t 3. Calyx exterior: Malvacearum, Dipsacearum, Brunoniæ.
t 4. Involucrum, (sori v. capsulæ unicæ) Filicum, (Indusium Swartz.)
t 5. Bracteæ.
t 6. Squamæ Amenti.
t 7. Paleæ.
t 8. Paraphyses muscorum.
t 9. Calyptra: dum e bracteis connatis formata.
u. Receptaculum floris unici.
u 1. Receptaculum commune v. floris compositi, v. amenti, v. capituli.

—————————————
SIGNA SEQUENTIA LITERIS SUBPOSITA SIC INTELLIGENDA.

* Partem vi expansam v. apertam esse denotat.
......sectam verticaliter.
...........transversim.
......magnitudine diminitam.
Dum partes magnitudine auctæ sunt literæ majusculæ pro minoribus substituuntur.