Illibatae Custodiendae

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Illibatae Custodiendae
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus II, volumen II, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1910
fons: AAS, vol. II (1910), n. 11, pp. 469-470.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

ILLIBATAE CUSTODIENDAE*

DE IUREIURANDO CONCEPTIS VERBIS DANDO AB IIS QUI DOCTORES IN SACRA SCRIPTURA SUNT RENUNTIANDA

Illibatae custodiendae Religionis Nostrae doctrinae animum intendentes, plura superioribus annis providenda ac sancienda curavimus quorum virtute, Decessoris Nostri fel. rec. exempla secuti, tum debitum responsis Sacri Consilii de Re Biblica obsequium firmavimus, tum proprium huiusmodi colendis studiis, aetate hac nostra quam quae maxime gravibus, Institutum condidimus. Quoniam vero non id tantummodo Cordi Nobis est alumnos, ad magisterium contendentes, praesidiis disciplinae consentaneis ita instruere ut scientiam de Re Biblica perfecte calleant et progressionem finitimarum doctrinarum in Sacros libros defendendos apte derivent, sed etiam ut, magisterium assequuti, haustam disciplinam fideliter tradant, scientiamque in discipulorum mentibus sine ulla devii sensus suspicione inserant, idcirco formulam praeterea iuris iurandi praescribendam putavimus, quam candidati ad lauream, antequam Doctoris titulo in Sacra Scriptura donentur, recitare atque emittere teneantur. Itaque, tum doctrinae Sacrae, tum Magistrorum alumnorumque, tum denique Ecclesiae ipsius securiori bono prospectum, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, perpetuumque in modum, decernimus, volumus, praecipimus, ut, qui in Sacra Scriptura Doctores sint renuntiandi, iuramenti formulam in hunc, qui sequitur, modum emittant:

« Ego N. N. omni qua par est reverentia me subiicio et sincero animo adhaereo omnibus decisionibus, declarationibus et praescriptionibus Apostolicae Sedis seu Romanorum Pontificum de Sacris Scripturis deque recta earumdem explanandarum ratione, praesertim vero Leonis XIII Litteris encyclicis Providentissime Deus die XVIII Novembris anno MDCCCXCIII datis, nec non Pii X Motu proprio Praestantior Scripturae Sacrae dato die XVIII Novembris anno MDCCCCVII, eiusque Apostolicis Litteris Vineae electae, datis die VII Maii anno MDCCCCIX, quibus edicitur universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de Re Biblica, ad doctrinam pertinentibus, sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur, perinde ac decretis Sacrarum Congregationum a Pontifice probatis, se subiiciendi; nec posse notam tum detrectatae obedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi quotquot verbis scriptisque sententias has tales impugnent; quare spondeo me principia et decreta per Sedem Apostolicam et pontificiam Biblicam Commissionem edita vel edenda uti supremam studiorum normam et regulam fideliter, integre sincereque servaturum et inviolabiliter custoditurum, nec unquam me sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque eadem esse impugnaturum. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia ».

Quod vero, documento hoc Nostro, Motu proprio edito, statutum est, id ratum firmumque esse iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIX Iunii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X.

  • AAS, vol. II (1910), n. 11, pp. 469-470.