Hypomnesticon

This is the stable version, checked on 31 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hypomnesticon
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

Migne Patrologia Latina Tomus 45

AuInAuH.Hypomn 45 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

1. Adversarii catholicae fidei, dum contra regulam veritatis diabolicis armis pugnare nituntur, nos sollicitudine repugnandi faciunt cautiores; se vero decipiunt, antequam nostrorum valeant aliquem vulnerare. Cum enim caeci evacuare thesauros fidei concertant, spe fidei vacuati, faciunt plenitudine fidei Ecclesiam opitulante Dei gratia gloriari; et dum in hypocrisi vigilant nocituri (de quibus propterea dictum esse puto per prophetam, Ablatus est somnus ab oculis eorum, non enim dormiunt nisi male fecerint [Prov. IV, 16] ), nos quodam modo excitant dormientes, ut arrepto clypeo veritatis, falsitatibus eorum corde resistente vigilemus, evangelica tuba nostris auribus insonante, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Confidunt ergo haeretici, Catholicam impugnantes, in virtute sua, id est, in audacia cordis sui, gratia desolati; et in abundantia divitiarum suarum, in operibus scilicet voluntatis suae gloriantes. Sed Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quoniam Dominus sprevit eos (Psal. LII, 6). Confidamus et nos, resistentes eis, in gratia Domini, quae est gloria nostra, redimens nos a circumdantibus nos, et intellectum dans nobis, et instruens nos in via hac quam ingredimur, firmando super nos oculos suos: quia in Deo salutare nostrum et gloria nostra, Deus auxilii nostri, et spes nostra in Deo est.

2. Sed jam de quibus vel contra quos ista praedixerim, oportet consequenti narrare sermone, atque eorum perversis dogmatibus, in quantum nos sua gratia Dominus dignatus fuerit instruere, respondere. Igitur contra Pelagianos et Coelestianos haereticos, quos Dominus tales futuros suo vitio ante constitutionem mundi praescivit, et exortos in mundo judicio justo damnavit, sermo nobis est respondendi. Istos ostendebat apostolus Petrus in Epistola sua secunda futuros, dicens: Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem: et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 1-3). Igitur de magisterio gratiae Dei confidens his respondendum, tanquam hypomnesticon, abbreviatum hunc facere libellum curavi. Quem si quis legere voluerit, non verborum mediocritatem contempletur, sed fidei rationem: et si placet, ad Deum, qui docet hominem scientiam, gratias referat. Si qua vero sunt in quibus nolentes erravimus, si tamen sunt aliqua corrigenda, intuitu charitatis, Deo judice corrigat; sed is cui sensus est catholicus corrigendi. Si autem nihil sciens vel invidiosus est, vitiare quae sana sunt non praesumat; quia mecum stabit ante tribunal Christi, rationem redditurus, quisquis ille fuerit.

3. Hujusmodi ergo dogmatis ista est nefanda blasphemia: I « Adam » inquiunt, « sive peccasset, sive non peccasset, moriturum fuisse. II Tamen peccatum ejus neminem nisi solum nocuit ipsum. III Posse hominem per liberum arbitrium, tanquam per se sibi sufficientem, implere quod velit, vel etiam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari. IV Libidinem naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat. V Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento Baptismi ex hac vita migraverint. » O malum dogma, quod pacis inimicus invenit! O dogma, per quod scinditur matris unitas Ecclesiae renatorum! O dogma, quod sub nomine Christi evertere Christi et mutare nititur fundamenta! O dogma, cui nefanda sunt nomina mille, mille nocendi artes! Arma contra legem sumit ex lege; impugnat Evangelium ex Evangelio pugnans, et in sui perniciem de veris mendacia fingens, provocat ad mendacium veritatem. Sed haec sibi sunt poena, quae inordinate proferens putat esse victoriam; ut in eis quod scriptum est impleatur: Per quae enim quis peccat, per haec et torquetur (Sap. XI, 17).

LIBER PRIMUS.

In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.

CAPUT PRIMUM.

1. « Adam » ergo inquiunt, « sive peccasset, sive non peccasset, moriturum fuisse. » Respondemus: Falleris, haeretice, falleris, non ita est. Aut si ita est, et non falleris, divinis astrue documentis. Sed absit ut in Scripturis sanctis auctorem mortis Deum valeas reperire. Scriptum est enim: Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sap. I, 12-14). Item in eodem libro: Deus, inquit, creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem suam fecit illum: invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Id. II, 23, 24). Si vides, vide mortem non a Deo auctore, sed per errorem vitae venisse hominibus in paradiso deliciarum positis, id est, cum per rationem animae, qua boni et vitales fuerant instituti, erraverunt a mandato divino, invidia scilicet et seductione serpentis. Audis testantem Prophetam, Deum mortem non fecisse, sed in libro Geneseos protoplasto futuram, si contigisset lignum vetitum, praedixisse. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus Adae: De omni ligno quod est in paradiso edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis: qua die autem manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 16, 17). Haec audis, et auctorem mortis dicere Deum audes? Et mors igitur ex invidia diaboli veniens introivit in orbem terrarum, et Deo judice justo pro poena in peccatorem permissa est dominari. Recte enim perdidit vitam, qui mortem noluit, ne vitam perderet, cavere praedictam. Tamen verax et misericors Dominus non laetatur in perditione vivorum. Quae est enim perditio vivorum, nisi mors? Sed vivorum male viventium: qui in secunda morte peribunt; non vivorum justorum, id est, requirentium Deum, quibus tantum propter peccatum Adae quod traxere nascentes, mors non secunda, sed prima debetur. Si ergo secundum vos Deus auctor est mortis, laetari debet in occasu vivorum tanquam in opere suo bono: quia scriptum est, Laetabitur Dominus in operibus suis (Psal. CIII, 31); et quia nihil odiens fecit, sed omnia quae fecit, valde bona (Gen. I, 31); sicut scriptum est, Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti (Sap. XI, 25).

CAPUT II.

2. Vel cur contra eam de ejus obnoxio peccato corpore carnem absque noxa suscepit, si eam ipse jaculum corporis fecit? Nihil enim in contrarium sibi, dum mundum faceret, Deum fecisse cognoscimus. Nam ut inimicam mortem vinceret, vel ejus matrem peccatum, ideo Deum Dei Filium hominem suscepisse, si oculos caligine mortis non perdidistis, attendite. Nam quod impossibile erat legis inquit Paulus vas electionis, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum, in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Quid est autem impossibile legis, nisi quod sibi nec obedientem nec perfectum facere poterat deputatum; et nec peccatum tollere, nec mortem vincere praevalebat? Sed quare id implere non posset, subjungens ait, In quo infirmabatur per carnem. Jubendo enim infirmo et non juvando infirmatur, quia per carnem, id est per concupiscentias carnis ex peccato venientes, quas solo arbitrio libero homo vincere non potest, nisi cum praecedente gratia Dei, legis factor esse non poterit: sicuti ait idem apostolus, Lex enim nihil ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19). Quid est ergo Dei Filium venisse in similitudine carnis peccati, nisi non habens caro ejus ullum peccatum, sicut nostra? Dicente Petro apostolo, Qui peccatum non fecit, id est, non habuit; nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22). Dicendo enim, in similitudine carnis peccati; illam absque peccato, nostram vero peccatricem ostendit. Nam ille ideo in similitudine, quia non per libidinis usum ut nos, sed inspiramine mystico ex virginis utero in vera natus est carne. Et de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne; de humana videlicet peccatrice natura: peccatricem dico non Deo auctore, sed homine delinquente. Carnem, ut dixi, suscipiens absque culpa, et hanc innoxiam crucifigens, peccatum, quod nos damnaverat per inobedientiam in Adam terreno, in Adam coelesti obediente damnatur. Nos enim peccato morimur victi; Christus autem innocens mori voluit, ut moriendo mortem captivaret et vinceret. Quodammodo enim eam sibi passus est dominari, cum patienter se occidendum ejus obtulit voluntati. Sed cum mors in inferno cum iniquis videret et justum, non habens unde eidem sicut et caeteris insultaret, resurgentem tenere non valuit: quin imo victa, prostrata est atque damnata. Et ideo Apostolus extollens victoriam Christi de morte, servis ejus gaudens annuntiat: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi non dominabitur ultra: quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9, 10). Haec dicendo quid aliud nos intelligere voluit, quam Deum mortem non fecisse, nec laetari in perditione vivorum, qui absque peccato ut eam vinceret in infirmitate carnis, voluit habere consortium mortuorum? Unde si invidia diaboli per peccatum mortem in orbem terrarum introisse non credideritis; nihil aliud astruitis nisi Deum mortem fecisse, propterea ut peremptis hominibus, quibus suam donavit imaginem, nasceretur ei cum ea necessitas dimicandi vel etiam moriendi et resurgendi. Sed absit, absit hoc a fide catholica, quae per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse credit, Paulo fideli magistro docente (Id. V, 12); et Christum mortuum propter peccata nostra, et resurrexisse propter justificationem nostram (Id. IV, 25), reconciliantem nos in suo corpore Deo Patri per crucem (Ephes. II, 16).

3. Erubescite, rogo, et conticescite. In vestra enim morte perpetua Deum accusatis, in morte diabolum excusatis; et hoc ideo, quia non Deum, sed diabolum timetis offendere. Dicite ergo, si Deus mortem fecit, cur Christus Deus mortuum Lazarum flevit secundum carnem (Joan. XI, 35)? Non enim quod ipse fecerat dolere debuit, sed dolens eum et plorans, ostendit, quos Deus vitales fecerat, diabolum per culpam fecisse mortales. Quem ideo suscitat, ut diabolus nihil se occidendo profecisse cognoscat; nec quisquam hominum ad Deum pertinens de morte desperet, quia Deo dormiunt quos diabolus perisse putabat. Nolo, ait per prophetam Ezechielem Dominus, mortem peccatoris, sed ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23 et 32). Si ejus, ut praedicatis, auctor est Deus; cur eam, dicendo, Nolo, repellit a peccatore, et non patitur quod suum est permanere? Mortem nolo, inquit, peccatoris, quam ego ei non feci; sed ipse eam sibi, dum in me praevaricator existitisset, invenit; sed revertatur et vivat, id est, vitam me miserante recipiat, quam se peccante perdiderat.

CAPUT III.

4. Nulli itaque fidelium dubium esse potest, primos homines factos sic fuisse vitales, ut si in libertate animae, qua immaculati creati sunt, serpentis contempsissent seductionem mortiferam, vita fruerentur aeterna; si vero secuti essent, amitterent. Quibus propterea praedixit Deus, ne vetita contingerent, ut quidquid victis postea contigisset adversum, non praemonenti, sed sibi inobedientibus imputarent. Numquid enim, cum delinquentibus mortem futuram, praedixisset, quod futurum erat ipsum fecisse credendum est? Quid enim eam cavendam praemonuit, si ejus in eorum occasu factor est ipse? Sed nec eis per diabolum veniens peccantibus succedere valuisset, nisi Dominus judicio justo in vindictam propter inobedientiam permisisset. Igitur ut moriantur homines, poena peccati est: ut revertantur ad vitam, Domini miserantis est. Sed ille redit ad veram vitam, qui per bonam conversationem ex gratia Dei venientem, sanguine Christi sanctificatus ingreditur in regnum coelorum, et quasi reversus in regionem suam Domino placiturus, de qua peccato fuerat exsulatus, gaudens et insultans morti, dicit animae suae, Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi; quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7-9). Placebo unde? Quia Dominus benefecit mihi. Nam et peccator recipit vitam, non autem redit ad vitam. Reditus enim vitae in regno coelorum est; quod omnis in peccatis suis, vel sine Baptismo moriens non potest possidere. Recipit vero vitam in corpore jam corpore non moriturus, sed ita victurus in corpore, ut sit mortuus vita, vel corpore vivendo semper in poena, et vita et corpore cum diabolo mortis auctore damnato. Unde et Dominus in Evangelio, iis qui ad sinistram erunt in die judicii, id est, impiis et peccatoribus: Ite, inquit, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Justis vero qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi. Et tunc illi, ait, ibunt in supplicium aeternum; justi vero, in vitam aeternam (Matth. XXV, 41, 34, 46). In qua vita glorificati, id est, mutati de corruptione in incorruptionem, de mortalitate in immortalitatem, fulgebunt, et cum Christo in perpetuum regnantes, insultabunt damnatae morti dicentes: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus (I Cor. XV, 54, 55)?

CAPUT IV.

5. Mors itaque privatio vitae est, nomen tantum habens, non essentiam: et ideo Deus ejus auctor esse dici non potest. Quidquid enim Deum fecisse dicimus, habet essentiam, id est, species est. Essentia enim dicitur ab eo quod est, quae tantum de solo Deo dici debet, secundum illud quod scriptum est in Exodo Moysi, Dices eis, id est, populo, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Tamen et de caeteris creaturis dici potest, quod habeant essentiam; sed non sicut de Deo, qui initium non habet quod est; sed ex quo accipientes a Deo initium, quod sunt esse coeperunt. Mors ergo nihil est nisi nomen recedente vita: sicuti fames, escarum defectus; sitis, egentia potus; tenebrae, absentia lucis; sterilitas, defectus fructus; silentium, vocis absentia; inopia, privatio facultatum; et si qua sunt alia quae rerum privatione nihil esse nisi nomen inveniuntur. Opinor namque quod ideo mors hoc vocabulum accepit, eo quod morsu quodammodo venenosi serpentis, id est diaboli, in paradiso Adam fuerit interemptus. Tunc enim serpens morsu decepit Adam, quando eum per concupiscentiam mordere, hoc est, edere suasit illicita: et, ut dixi, propterea mors quasi a morsu nomen accepit. Unde et Dominus in Osee propheta morti minitans dicit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Mors et infernus in diaboli persona dicta intelliguntur, quia per ipsum delinquenti homini accidit mors, id est, privatio vitae; et per ipsum peccatores convertuntur in infernum, tanquam in ejus carcerem, ubi damnatus est ipse. 6. Sed quaerendum est, quemadmodum Christus Deus Dei Filius mors exstitit mortis, et morsus inferni. Sine dubio quod in suscepta carne, in qua suum mors nihil habebat (ut ipse ait, Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam [Joan. XIV, 30] ), tentatus post baptismum in deserto, ejus non obedivit concupiscentiis, ubi ait, Dic lapidibus istis ut fiant panes (Matth. IV, 3), etc. Vel quod se clavorum morsu justus et innocens affigi passus est cruci, et ore lanceae transforari (Joan. XIX, 18, 34). Os autem lanceae dixi, secundum quod dictum est de peccatoribus, Et cadent in ore gladii (Eccli. XXVIII, 22). Et lancea utique gladius est. Et quod descendens in infernum velut in os mortis; unde dicit in Psalmo, Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), id est, infernus; detineri eum fuit a diabolo impossibile. Unde hominem quem susceperat pro homine, id est, carnem suam, quae non vidit corruptionem, die tertia suscitans, tanquam Jonam ex ore ceti produxit. Quia hoc fuit infernus Christo, quod Jonae cetus, dicente ipso Domino, Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Morsus ergo factus est inferni, cum se ab eo tanquam escam, id est, carnem suam suscipi passus est, qua non satiaretur, sicut de peccatoribus; sed absorberetur, propter quod dictum est, Absorpta est mors in victoriam. Sed et illud testimonium quod est in Amos propheta, puto propterea dictum esse, cum peccanti populo Dominus promittens futura mala dicit: Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos (Amos IX, 3). Quid est enim. Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris? Id est, etsi permanserint in operibus malis, avertentes se ab oculis meis, a praeceptis scilicet spiritualibus, quia oculi Dei sunt spiritus Dei, qui legem, id est, praecepta dedit: in fundo maris, in altitudine videlicet desperationis. Ibi mandabo serpenti, et mordebit eos: ibi in eadem desperatione contemptus, mandabo, potestatem dabo serpenti, hoc est, diabolo, qui ab initio serpens est nominatus; et mordebit eos, morsu utique diversarum concupiscentiarum quo peccantes occidit, mortificabit eos. Sed morsu mortem facit. Non autem mors est sicuti ferae bestiae, vel omne genus animalium iracundorum, quae morsu suo nonnunquam mortificant homines, et tamen non ipsa sunt mors, sed morsu insanabili mortem, id est, privationem faciunt vitae, quemadmodum etiam ictus gladii, percussio lapidis, vel quidquid potest hominem occidendo vita privare. CAPUT V. 7. Illud praeterea praetermittere non debeo, ne forte aliquis inimicorum veritatis, qui non sit rationum certarum quaesitor, sed quaestionum perplexarum ad subversionem audientium inventor atque propositor, dicat: Si nihil est mors nisi nomen, quemadmodum superius disputasti, eo quod mors Christum justum in inferno cum iniquis viderit, et quia in eo peccatum non fuit, resurgentem tenere non valuerit, ut eidem sicut caeteris peccantibus insultaret, et ideo victa, prostrata atque damnata est: si ergo nihil est; videre, tenere, insultare, vel vinci, prosterni et damnari quomodo potest, quod nihil est? Respondemus: Ipsum nihil, quid est? Quia interdum cum nominamus nihil, addimus Est; sicut est illud de Evangelio, Et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): substantia est, an nomen substantia carens? Solet enim dici, ut praefatus sum, a plurimis, dum aliquid despicitur, aut pro parvo aestimatur, vel certe quod penitus non sit, Nihil est. Cum ergo dicimus Nihil, nomen insubstantiale nominamus: cum vero addimus Est, rem significamus. Cur ergo nomen insubstantiale, id est, Nihil, tanquam vere aliquid sit dicimus, addendo Est? Omne enim quod dicimus, Est, esse aliquid aestimamus: tamen cum aliquoties dicimus, Nihil est, pro consuetudine locutionis ad Nihil addimus Est: cum nomen tantum sit Nihil, et non res. Sic et de morte pro consuetudine verbi, vel ad comparationem agentis dicimus, Videt mors, agit aliquid, insultat; vel, damnata est, victa est, et quidquid illud est quod dici possit, quia mors faciat aut patiatur. Cum ergo haec de morte dicantur, omnia ad auctorem mortis, per quem privatio vitae facta est, diabolum referuntur. Ipse enim quae ad mortem pertinent, aut facit, dum captivat et perimit; aut patitur, dum vincitur et damnatur. Diabolus enim natura est angelus: sed quod natura est, opus Dei est: quod vero diabolus, vitio suo est, utendo male naturae suae bono: opera vero ejus mala quae vitia dicuntur, actus sunt, non res; quae tanquam per se agere dicuntur aliquid, cum ea et per ea totum agat diabolus; vel damnata dicuntur, cum ipse pro his damnatur, pro quibus damnatur et homo, cum per liberum arbitrium his illectus tradit assensum. Et ideo haec in futuro saeculo jam non erunt, quia in auctore suo diabolo damnabuntur, cum ille scilicet damnatus in gehenna, ut peccent homines, amplius potestatem haec agere non habebit. LIBER SECUNDUS. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.

CAPUT PRIMUM.

1. Item « Peccatum Adae, » aiunt, « neminem nocuit, nisi solum ipsum. » Respondemus: Si peccatum primorum hominum solis obfuit illis, et nemini nostrum; quemadmodum quae in illos pro peccato lata est, in nos sententia pertransivit, in quos non transivit et culpa? Nisi forte secundum vos injustus Deus, qui expertes eorum delicti, passus est nos eorum poenae astringi vinculo. Haec est enim in illis post peccatum divina sententia, postquam scilicet suasor ad praevaricandum maledictus est serpens: Mulieri autem dixit Deus: Multiplicans multiplicabo moerores tuos, et gemitum tuum. In tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui. Et Adae dixit: Quoniam audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de hoc solo ne manducares, maledicta terra in operibus tuis, in moeroribus manducabis ex illa omnibus diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi; et edes fenum agri: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis (Gen. III, 16-19). Hac nos poenae sententia colligatos, ipsa sibi humana natura totum per orbem terrarum diffusa testimonium perhibet, dum se paternis cruciatibus sanctae legis testimonio pervidet laborare. Quod qua justitia, si haeredes peccati parentum non sumus, patiamur? Si vobis solis aequitas suppeditat naturalis, qua justiora sint judicia vestra quam Dei, inter nos et Deum residentes in superbiae solio judicate. Nullum enim hominem tam amatorem vel defensorem sui erroris, ad Dei judicia reprehendenda, vel etiam refellenda diabolus potuit invenire, nisi Pelagium et Coelestium novae legis jura tradentes. Adam igitur factus est absque peccato natura: cum vero peccavit homo, natura peccavit, et facta est natura jam peccatrix, id est, vitium habens peccati, non ipsa effecta vitium vel peccatum. Post peccatum ergo homo peccator dictus est, non homo peccatum. Peccator enim a peccando, non homo a peccando dicitur. Et ideo peccator homo genuit hominem, sine dubio peccatorem: quia de natura, ut dixi, peccato vitiata, nonnisi natura nascitur vitiosa, id est peccatrix, secundum quod ait apostolus Paulus, Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 48). Et hoc quomodo, nisi per seminis sparsionem?

CAPUT II.

2. Sed ais mihi e diverso veniens: « Ergo semen peccatum est? » Jam superius dixi, quia cum peccavit homo, natura peccavit, cujus sunt semina. Et semen ergo vitiatum est, non vitium; sicut scriptum est, Semen enim maledictum erat ab initio (Sap. XII, 11). Maledictum videlicet post peccatum: quia, Maledicta, inquit, terra in operibus tuis. Sed vitium non potest trahi protoplasti, neque esse homo, nisi seminis effusione. Quod confirmat Apostolus dicens: Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Solus autem Dominus Jesus Christus absque semine ex virgine factus est homo, et expers delicti natus est Deus et homo. Audis itaque per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt: et audes dicere, haeretice, « Adae peccatum nulli nisi soli nocuit ipsi? » Et vere tunc soli nocuit, cum solus esset ipse, et Eva mulier ejus. Sed in illis unis omnes eramus, quia natura humani generis erant, sicut nunc in nobis omnibus illi uni sunt, quia natura eorum sumus.

CAPUT III.

3. Sed respondentes dicitis, ut dicere consuestis: « Apostolus si voluisset intelligi, quia per seminum conceptionem dicebat peccatum in omnes homines pertransisse, non per unum hominem dixisset, sed, Per duos homines, quia sine femina de solo masculo homo nasci non potest. » Si cordis oculos non amisistis, attendite dictum esse, Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6); et iterum, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Nam ideo, per unum hominem, dixit Apostolus, quia cum in viro suo mulier una sit caro, in semine progenies imputatur. Audite adhuc et alium sapientissimum dicentem ad vestram confusionem: Ex muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Ecce, haeretice, factum est tibi satis, per duos homines in humanum genus peccatum vel mortem pertransisse.

CAPUT IV.

4. Sed quid adhuc dicturus sis, sicut soletis dicere, novi. « Peccatum, » inquis, « per unum hominem in mundum intrasse, Apostolus non seminis propagatione, sed morum imitatione dixit. » Respondeo: Si peccatum morum imitatione constat; quem imitatus est diabolus, ut delinqueret, dicite, qui primus invenitur peccator esse? Quia si de Adam interrogavero, respondebitis forsitan, quod sit diabolum imitatus. Esto, Adam ut peccaret, diabolum fuisse imitatum: dicite mihi, diabolus quem imitatus fuerit; quia peccatum morum imitatione constare defenditis. Sed quid immoror, sciens nihil vos responsuros? Quem enim dicturi estis imitatum fuisse, cum auctor sui lapsus ipse sit? Adam certe peccasse, nihil aliud legimus in libro Geneseos, nisi quod inobediens exstitit divinum servare praeceptum. Cain ergo primogenitus filius ejus quem sit imitatus, dum fratrem occidit (Gen. IV, 8), homicidium facere, ut ostendatis interrogo. Quatuor enim fuisse tunc homines legimus, Adam scilicet et Evam, ipsum Cain, et Abel fratrem ejus, et ex his neminem fecisse primo homicidium invenimus, nisi, ut dixi, Cain. Dic ergo, haeretice, unde hoc didicerit, quemve fuerit imitatus, si morum ex altero in alterum transire constat imitatione peccatum, et non conceptione contractum. Omne enim quod imitandum est, aut videtur oculis, aut certa relatione concipitur. An excusabis homicidium non esse peccatum? Et quid nequius? Dic jam, dic toties interroganti mihi, Cain quem viderit, a quo narratum audierit homicidium perpetratum. Sed constrictus vinculo veritatis, nec januam propositionis tuae patentem inveniens exeundi, ad januam sermonis apostoli Pauli repedabis, ut iter rectum, si velis, possis incedere, atque mihi interroganti dicere veritatem. Vere non morum imitatione, sed seminis sparsione constat per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt. Ex peccatore ergo Adam, genitore suo, Cain primus peccatum in utero matris contraxit, et tertius homo natus est peccator ex utero ejus. Mens interna patrio peccato erat jam captiva diabolo, inde imbutus est zelum, inde invidiam habuit et livorem: inde non morum imitatione homicidium, sed voluntate praecipitatus admisit. Qui enim unum peccatum, id est diabolus, praevaricantibus primis inflixit hominibus, ipse per hoc quod omnes (absque solo, ut supra dictum est, Christo) nascendo traxerunt, illicit etiam caetera, dum ei per liberum arbitrium consentitur, committi peccata. Peccatum ergo protoplasti omnes trahimus, non morum imitatione, sed seminis conceptione: sicut scriptum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Constant etiam et imitatione morum peccata, imitando scilicet malos: sed ut quis imitetur malos, naturae est vitium depravatae, qua factus est malus et malitiosus, non natura a Deo conditus malus. Ob hoc enim et natura filii irae, ab Apostolo jam baptizati fuisse dicimur. Omnis enim carnaliter nascens, natura filius irae recte dicitur (Ephes. II, 3), quia natura est protoplasti, quae prior in illo propter delictum iram judicis Dei juste suscepit. Si enim delictum ejus, per quod, ut dixi, ad iram Dominum provocavit, non traheremus; nunquam natura filii irae diceremur. Et ideo peccatum ejus non solum ipsum, sed omne nocuit genus humanum, cum ejus damnatione simul et culpam suscepimus. Ejus enim nos vulneratos esse delicto, Vas probat electionis, cum dicit, Non enim est distinctio; omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 22). Dicendo, omnes, nullum excepit, quinimo totum declaravit genus humanum. Peccaverunt enim omnes, cum ex uno peccatore omnes nascimur peccatores. Propter quod iterum idem dicit apostolus: Nam judicium ex uno in condemnationem (Id. V, 16). Ex quo uno, nisi ex Adam, vel ejus uno peccato? In qua condemnatione, nisi in culpa ejus, qua ille est condemnatus? Quid est autem, et egent gloria Dei, nisi gratia Dei Patris, per Jesum Christum qui est in gloria Dei Patris? Et quid est, egent? Id est, nemo idoneus per se, quod carnaliter nascitur vel operibus meritorum vitam recipit perditam, nisi per Dominum nostrum Jesum Christum spiritualiter renascatur, qui venit Patris, et sua, sanctique Spiritus indebita misericordia, salvare et quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)? Quid enim perierat? Numquid animalia irrationalia? aut numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Utique humanum genus per peccatum, propter quod se sponte immaculatus morti tradens atque resurgens, gratiae gratuitae largitate a peccato vel morte redemit. LIBER TERTIUS. Adversus tertium dogma Pelagianorum. CAPUT PRIMUM. 1. Iterum « Posse » dicunt « hominem per liberum arbitrium tanquam per se sibi sufficientem implere quod velit, vel etiam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari. » Respondemus: Neminem posse per se sibi, id est, per liberum arbitrium sufficere implere quod velit, recte dicimus, nisi protoplastum solum potuisse, cum voluntas liberi arbitrii fuisset sana eidem ante culpam. Lex enim eidem in paradiso constituto non poneretur servanda, nisi liber esset tam velle eamdem quam nolle servare, sicut scriptum est: Et locutus est Dominus Adae, dicens: De omni ligno quod est in paradiso edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis (Gen. II, 16, 17), et caetera. Dicendo ergo Dominus, De omni ligno quod est in paradiso edetis, taliter velle permisit. Et vetando, De ligno autem scientiae boni et mali non edetis, hujusmodi nolle praemonuit. Sed cum et velle et nolle praemonuit, docuit, cui ad utrumque posse libernm donarat arbitrium: quo male utens incautus, dum sponte serpenti praebet suadenti consensum, Domini praeterire praeceptum, amisso possibilitatis bono, solum arbitrium ad velle potitus est vulneratum. Hoc ergo vulnere cuncti libero claudicamus arbitrio, nec implere nobis naturaliter sufficit posse bonum: quia jam, ut superius disputavi, de natura vitiata peccato, id est, de protoplastis hominibus, quorum sumus et ipsi natura, in quibus est vitiata libertas, homo voluntatis sanae, perfecto videlicet libertatis arbitrio quo sibi sufficiat, non potest exoriri.

CAPUT II.

2. Nam ut calcatius liberum arbitrium cum possibilitatis bono, quo valeret implere quod voluisset, Adam factum intelligas, audi quid dicat Scriptura sancta in libro Ecclesiastico. Deus, inquit, ab initio fecit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: adjecit mandata et praecepta; si volueris mandata servare, conservabunt te, et fidem facere beneplacitam in perpetuum. Apposuit tibi ignem et aquam; ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem est vita et mors, bonum et malum, et quod voluerit, dabitur illi (Eccli. XV, 14-18). Quid est autem, Et reliquit illum in manu consilii sui; nisi, Dimisit eum in possibilitate liberi arbitrii sui? In manu enim possibilitas intelligitur. Ipsa est prima gratia, qua primus homo stare potuisset, si servare mandata Domini voluisset. Hac ergo per inobedientiam desolatus homo, judicio justo factus est serpenti, id est, diabolo, cui maluit obedire quam Deo, captivus. Et ideo scriptum est, A quo enim quis superatus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19): et iterum, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34.) Quod confirmat apostolus Paulus jam baptizatis dicens, Cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 20); videlicet alieni eratis a justitia. Per se ergo homo lapsum facere potuit, quia voluit: sed non sicut per se lapsus est, continuo a lapsu per se, id est, per propriam voluntatem consurgere valuit, nisi manu Domini misericordissima, quando ejus placuit pietati, fuisset erectus. Propter quod scriptum est: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14). Quod si homo propria voluntatis virtute, et non per Dominum, sufficit elisus assurgere, quo in paradisum, de quo inobediens pulsus est, Deo reconciliandus redeat: ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Et utquid ad sanos medicus venire voluit, vel cur se ad salvandum atque quaerendum quod perierat, venisse dixit; qui secundum dogma vestrum, nihil perditum, quod salvaret invenit?

CAPUT III.

3. Te igitur, sancte Paule apostole, vas electionis, magister Gentium, quaeso, cur Christus in mundum venerit, dicas: ut sciamus quid haereticis, qui adventum ejus nihil profuisse humano generi, quod per se sibi sufficere praedicant, respondere debeamus. Fidelis sermo, inquit, et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Audis, haeretice Pelagiane, pelago perditionis demerse, sive Coelestiane, coelesti judicio periture, Vas electionis veritatis tuba canentem? Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum se primum esse dicit: et conaris astruere, cum praedicas hominem naturaliter posse quod velit, Christum nullum in eo vulnus quod curaret, nullam infirmitatem invenisse, quam gratiae suae gratuitae medicamento sanaret. In tantum estis in stultitiae profundum demersi, ut non intelligatis Christum Dominum ad nostram reparationem, reformationem, redemptionem, reconciliationem, formam servi suscipere voluisse? Quid enim opus erat Deo, si status integer naturae maneret humanae, carnem suscipere nostram, contumelias sustinere, et per crucem a Judaeis perpeti mortem? Quae utique omnia pro nostra salute dignatus est sustinere, Dominus bonus et misericors pro servis malis et impiis, liber pro captivis, justus pro injustis, vita pro mortuis, spes pro desperatis, reconciliatio pro offendentibus: sicut dicit Joannes apostolus de eo, Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II, 2). Item apostolus Petrus: Qui peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae viveremus, cujus livore sanati estis: eratis enim sicut oves errantes (I Petr. II, 24, 25). Item ipse in eadem Epistola: Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo mortificatos carne, vivificatos autem spiritu (Id. III, 18). Audis electos et idoneos testes spiritu Dei loquentes, Christum propitiationem pro peccatis mundi venisse, peccata nostra propterea pertulisse in corpore suo super lignum, ut justitiae viveremus, ejus livore nos esse sanatos, qui eramus sicut oves errantes; audis semel pro peccatis nostris mortuum justum pro injustis, ut nos offerret Deo, id est, peccato exsules revocaret ad Deum: et in tenebris conscientiae tuae tractans eructas nebulas, quibus lumen verum tetrare conaris, et dicis posse hominem per liberum arbitrium, tanquam per se sit idoneus, implere quod velit? Idem ipsum est enim et illud quod flagitatis voce superba: « Si volo, sanctus sum; si volo, pecco; si volo, non pecco. » Nihil videlicet aliud astruitis ista dicendo, nisi, ut superius jam dictum est, Christus veniens nihil nobis praestitit, nihil salutis, nihil adjutorii contulit, mors ejus nihil profuit nobis, salus nostra naturalis est nobis. Talia praedicantibus fides catholica dicit anathema: credit enim quod salus hominis ex Deo sit Christus, cujus vulnere liberum nostrum curatur et reformatur arbitrium vulneratum, qui aversos a se gratuita gratia sua convertit ad se, et ut Deo placeant operibus bonis, operatur in eis et velle et posse: quorum cursum in hac vita propter futuram veram vitam, misericordia praeveniendo et subsequendo perficit ipse. Igitur liberum arbitrium hominibus esse, certa fide credimus, et praedicamus indubitanter.

CAPUT IV.

4. Sed cur liberum dicatur abitrium, est paululum disserendum. Arbitrium scilicet ab arbitrando rationali consideratione, vel discernendo quid eligat, quidve recuset, puto quod nomen accepit: ideo liberum dictum, quod in sua sit positum potestate, habens agendi quod velit possibilitatem, quod est vitalis et rationalis animae molus. Sed hujusmodi, ut ante jam dixi, fuit in homine protoplasto, cum ante peccatum maneret illaesus. Non enim per aliud contraxit offensam, nisi per id quo potuit, ne delinqueret, resistere suadenti. Per velle ergo malum recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Quem juste Deus jam delicto captivum voluntati depravatae dimisit, ut haec eidem esset poena in non faciendo quod velit, qui semper si Deo fuisset obediens, sufficere potuisset ad omne bonum quod voluisset. Malum utique velle non ex naturae suae conditione bona habuit, tanquam ex congenito malo, ut Manichaeus credit; sed ex accidenti desiderio pravo concepit, videlicet cum, ut jam superius dixi, ad manducandum vetitum lignum, quod nolle debuit, assensum serpenti, id est diabolo, praebuit: quod tanquam a radice vitiata omnis ex illo orta humana propago contraxit, absque solo Christo, qui adventu Spiritus sancti, non humano semine, ex carne virginis factus est caro. Per peccatum ergo, liberum arbitrium hominis possibilitatis bonum perdidit, non nomen et rationem. 5. Est, fatemur, liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere: sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis, quam etiam malis. Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutrire, artem discere diversarum rerum bonarum, velle quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam: quae omnia non sine gubernaculo divino subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt, vel esse coeperunt. Malis vero dico, ut est, velle idolum colere, velle homicidium, velle adulterium facere, res alienas velle diripere, Deum viventem in saecula blasphemare, velle turpiter vivere, velle maleficia discere, velle inebriari et luxuriose vivere, velle quidquid non licet vel non expedit operari. Sed ista non pertinent ad substantiam vitae praesentis, quia non sunt a Deo; imo male desiderata maculant vitam quae est a Deo. Ista sunt zizania animae carnisque, quae inimicus homo, id est diabolus, dormitante Adam, Dei videlicet praeceptum non conservante, in libero seminavit arbitrio (Matth. XIII, 25), in quibus proclivior et paratior est quam in prosperis vulnerata et depravata voluntas. Ista sunt diaboli opera, quae Christus Dei Patris Verbum, quod est gladius bis acutus, in hunc mundum veniens, ex virgine natus, de credentium libero arbitrio gratuita sua gratia amputat, idoneam in eisdem ad credendum praeparans voluntatem, per quam possint tam Dei Patris quam suam sanctique Spiritus justam peragere voluntatem. 6. Nam ea esse opera diaboli et per Christum tolli, dilectus Christi Joannes probat apostolus in Epistola sua dicens: Qui facit peccatum, ex diabolo est; quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli (I Joan. III, 8). Item apostolus Petrus in Actibus Apostolorum inter caetera de Christo ait: Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat in illo (Act. X, 38). Item apostolus Paulus ad Hebraeos: Qui cum sit, inquit, splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Patris (Hebr. I, 3). Item in eadem Epistola: Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Id. IX, 13, 14)? Perge adhuc, haeretice, et tantis doctoribus veritatis resistens, dic liberum arbitrium sic ex Adam susceptum, ut medicina Christi non indigens, per se sibi sufficiat implere quod velit. Audis, Dei Filium sic apparuisse, ut opera dissolveret diaboli; audis, eum ideo pertransisse, ut benefaciendo sanaret omnes oppressos a diabolo; audis, verbo virtutis suae purgationem peccatorum fecisse; audis, sanguine suo, offerendo se immaculatum Deo, mundasse conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi: et gratiae ejus ingratus existens, sanum te naturaliter putas liberum arbitrium possidere? Si sanus est homo, ut Adam a Deo primum fuerat institutus, et, ut ais, nullum vitium postea ex illo delinquente contraxit exortus; interrogo, de quo Dei Filius apparens opera dissolvit diaboli? quem pertranseundo et benefaciendo sanavit oppressum a diabolo? in quo purgationem peccatorum fecit? cujus emundavit conscientiam ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? Nisi forte falsa haec Apostolos, qui sunt in Ecclesia catholica clarissima lumina, praedicasse dicatis, experimentum videlicet quaerentes ejus, qui in eis locutus est Christi (II Cor. XIII, 3). Quid enim orbati lumine veritatis non dicere praesumatis, qui nec legi Dei, nec Prophetis, vel Evangelio Christi, ejusque Apostolis Spiritu Dei canentibus credere vultis, peccato primi hominis humanum genus mortale factum, caeterisque libero arbitrio depravato obnoxium subjacere peccatis, Dei quoque Filium ad hoc salvandum, reparandum, atque vivificandum venisse in similitudine carnis peccati, sustinuisse mori, resurrexisse a mortuis?

CAPUT V. 7. Igitur cum de libero arbitrio agimus, non de parte hominis agimus, sed de toto: quia cum peccavit homo primus, non in parte aliqua, sed tota, qua conditus est, natura deliquit. Numquid enim interdum cum tantum animam nominamus, corpus aut spiritum separamus ab anima? Aut cum spiritum dicimus, animam separamus et corpus ab spiritu? vel cum corpus appellamus, sejungimus spiritum animamque a corpore? Vitiato ergo libero arbitrio, totus homo est vitiatus, per quod absque adjutorio gratiae, Deo quod placeat, nec valet incipere, nec perficere sufficit. Praevenitur autem medicina, id est, Christi gratia, ut sanetur, et reparetur in eodem vitiata atque praeparetur voluntas, quae semper indigens in adjutorium illuminante gratia Salvatoris possit tam Deum cognoscere, quam secundum ejus vivere voluntatem. Cum enim dicit per prophetam Dominus, Et dabo in vos cor novum et spiritum novum (Ezech. XXXVI, 26): quid aliud significat, nisi voluntates hominum lapsas praevaricatione veteris hominis, per Christum novum hominem reparari, et praeparari ad Dei voluntatem, sicut scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX)? Iterum apostolus Paulus, Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): ea utique, quae est in eis, ut dixi, a Domino tam reparata quam praeparata, ut esset bona; in qua se jam fidelis homo cognoscens illuminatum, ut ad Dei semper sit paratior voluntatem, secutus clamat ad eum dicens, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12): et, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18): et, Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem: et, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus (Psal CXLII, 8-10). Quod si vox ista jam credentis non est, quomodo invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Non ergo homo voluntate sua adhuc in vitio liberi arbitrii claudicante, praevenit Deum ut cognoscat, et quaerat eum, tanquam gratiam pro meritis accepturus; sed praecedit, ut jam dixi, misericordissima gratia sua Deus hominis ignorantis et necdum se quaerentis voluntatem liberi arbitrii, ut eum se scire et quaerere faciat, sicut dicit Joannes apostolus in Epistola sua, Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et David in Psalmis, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11): et, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7). Et Dominus in Evangelio discipulis suis: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi (Joan. XV, 16). Item Joannes apostolus: In hoc, inquit, apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam prior ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (I Joan. IV, 9, 10).

CAPUT VI. 8. Nullum autem hominis esse meritum in accipienda gratia ad salutem, Paulus apostolus docet scribens ad Ephesios: Deus autem, ait, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati. Propter nimiam, ait, charitatem suam qua dilexit nos, non propter nostram, quasi priores dilexerimus eum, cum essemus mortui peccatis. Item post pusillum in eadem Epistola: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis; Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 4, 5, 8, 9). Item ad Timotheum: Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus; sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia (II Tim. I, 8). Audis, ante tempora saecularia, quando in Dei erat homo praescientia; et non, In saeculo, quia nondum erat saeculum; et praeponis dono ejus opera voluntaria, caecus veritati resistens? Quaerens enim tuam justitiam statuere, justitiae Dei subjectus esse non potes (Rom. X, 3). Item ad Titum: Cum autem benignitas, inquit, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum (Tit. III, 4-6). Quid ad haec adhuc, haeretice, respondebis? quid, inimice gratiae, adhuc contra gratiam tanto magistro Gentium teste, quod nullis hominum meritis detur, excogitabis opponere? rogo, quid conamini resistere vera praedicanti, tam excellenti doctori, qui non de se in se, sed ex Deo coram Deo in Christo Evangelium praedicans loquitur, id est, in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali? Nam quod vera annuntiet, audite eum attestantem, et nolite esse increduli, sed fideles. Deus, ait, et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior (II Cor. XI, 31): et iterum, Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto (Rom. IX, 1): itemque, Veritatem dico in Christo, non mentior, doctor Gentium in fide et veritate (I Tim. II, 7). Auditis, non mentior: et tanquam mentientem redarguitis, cum ex vestro dogmate perverso, quod ille non ita esse praedicat, meritis hominum gratiam dari annuntiatis. Imo videte quia non tantum Paulum, sed et Christum in eo loquentem redarguitis.

CAPUT VII. 9. Sed respondes mihi, inquiens: Si non unusquisque pro sua voluntate, qua nos dicimus eum inquisisse Deum, accipit gratiam, sed praevenit voluntatem ejus sua gratia, quo in eum credere possit; cur non hoc ergo in omnibus operatur? An personarum acceptor est Deus? Si gratiae illuminatione sensus tuus, haeretice, tenebris insipientiae esset exutus, crederes tantum testimoniis divinis quae ante jam dixi, vel quae non dixi, et in sanctis Scripturis reperiuntur innumerabilia, Deum nullis meritis hominum gratiam suam dare, per quam se eis ostendat ad credendum et serviendum sibi: et non quaereres, imo non discuteres, Deus quare id non in omnibus operetur, quia bene et juste semper omnia quaecumque vult operatur, et voluntati ejus nemo resistit; propter quod omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXIII, 3). Ideo cur hoc illi operetur, illi non operetur, metuentem me et trementem judicia ejus inscrutabilia et incomprehensibilia, nolo interroges: quia quod lego, credo et veneror, non autem discutio. Quis est enim homo qui respondeat Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa aliud vas quidem facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21). Sed interroga eum qui dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44): et, Non omnes capiunt verbum, nisi quibus datum est (Matth. XIX, 11): et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, caeteris autem non est datum (Id. XIII, 11): et, Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Id. XI, 27): et, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius suscitat mortuos et vivificat quos vult (Joan. V, 21): et, Quia Spiritus ubi vult spirat; et, Quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper (Id. III, 8, 27). Item interroga eum qui dixit, Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (Philipp. I, 29): et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; et cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 16, 18). Et quia Spiritus sanctus dona charismatum suorum dividit singulis prout vult (I Cor. XII, 11), non prout volunt. Et quibus voluerit, non qui voluerunt, notas fecit Deus divitias gloriae sacramenti sui (Coloss. I, 27). Istae sunt universae viae Domini investigabiles, misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): quas si scire quaeris, Paulum interroga, et respondebit tibi dicens, Altum sapere noli, sed time; quia quis cognovit sensum Domini, qui instruat eum? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 20, 34-36). Interroga etiam David, et dicet tibi: Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? aut quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. CV, 2)? 10. Ista igitur cum facit Deus incomprehensibilis et investigabilis atque inenarrabilis, non personarum acceptione facit, nec injusto judicio, sed plane justo, alto, secretoque. Haec est fides catholica, quam si sequi velis, non eris de judiciis Dei incomprehensibilibus curiosus et contentiosus, sed eris cum catholicis humilis et mansuetus. Non ut dicas Deo, interrogando, Quae est voluntas tua? sed tremendo, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10): quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Modo enim quia judicia Dei in operibus ejus ab homine narrari non possunt, ideo injustus est Deus? Imo justus est et incomprehensibilis judicio justitiae suae, et irreprehensibilis operatione voluntatis suae. Taceat reprehensibilis, mendax, et injustus homo, ut faciat irreprehensibilis, verax, et justus quaecumque voluerit Deus. Si tantum attendas peccatum primorum hominum, quo massa humani generis damnari meruit, quia secundum testimonium Pauli apostoli, Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16), poteris agnoscere judicia Dei esse justissima. Inde est enim malum meritum in hominibus, tam in parvulis quam in majoribus praecedens judicia Dei, ut justo ejus judicio puniantur. Quare autem in hoc, ut dixi, malo merito praecedenti, non omnes puniuntur, aut cur inde non omnes salvantur, ego serviens Domino in timore et exsultans cum tremore, misericordiam ei et judicium canto: quia judicium facit praecedente causa, salutem vero donat misericordia praeveniendo malam causam. Res igitur ejus sumus. Oculus tuus, utquid, haeretice, nequam est? Habet potestatem paterfamilias justus et misericors de re sua facere quod vult: id est, de reo mortis judicis est quam vult ferre sententiam.

CAPUT VIII. 11. Audi tamen adhuc calcatius, ut ad propositum superioris disputationis revertamur quia homo vulneratus libero arbitrio per Adae peccatum, sine gratia Dei, id est, per se solum sanare se non potest, nec sponte ad paradisum reverti, sanctorum numero sociandus; nec eum gratiam meritis ullis accipere, sed totum sua misericordia Deum peragere. Homo quidam, ait Dominus in Evangelio, descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo, praeterivit: similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum; et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam ejus habe, et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X, 30, 35). Homo iste quidam ipse est humanum genus, descendens ab Jerusalem in Jericho, id est, de paradiso ad hunc mundum. Jerusalem enim hebraice dicitur, latine autem Visio pacis interpretatur. Recte ergo in visione pacis paradisum dicimus. Ante enim quam peccaret homo, in visione pacis erat, hoc est, in paradiso, ubi quidquid videbat, pax erat et laetitia. Inde descendens, id est, humiliatus et miser factus per peccatum, in Jericho, in mundum videlicet: Jericho enim in qua mundus ponitur, Luna interpretatur; quia sicut luna oritur et occidit, ita et mundus, cum in eo orta occidunt, et iterum oriuntur. Incidit in latrones, in diabolum et angelos ejus: per inobedientiam enim, ut saepe dictum est, primi hominis, diabolus humanum genus despoliavit et vulneravit, morum scilicet ornamentis et bono possibilitatis liberi arbitrii perdito. In illo enim peccante plagam fecit, in nos vero plagas, cum per unum illius peccatum, quod nascentes trahimus, superaddimus multa peccata. Quid est autem, Relicto eo semivivo abierunt? Recte dictus est semivivus: habebat enim vitalem motum, id est, liberum arbitrium vulneratum, quod ei solum ad aeternam vitam, quam perdiderat, redire non sufficiebat; ideo et semivivus dicitur. Jacebat ergo humanum genus vulneratum in mundo. Sed cur jacebat, dicite, si per se surgere poterat vel sanari, nullius indigens adjutorio? Sed jacebat vulneratus, quia vires ei propriae ad surgendum, quo sanandum se, medicum, id est Deum, requireret, non sufficiebant. Descendens sacerdos eadem via, cum videret illum, praeterivit. Similiter et Levita cum videret eum, pertransiit. In his duobus, id est, sacerdote et Levita, duo tempora intelliguntur, Legis scilicet et Prophetarum. In sacerdote lex, per quam sacerdotium et sacrificia instituta sunt. In Levita vaticinium Prophetarum, quorum temporibus omne humanum genus sanari non potuit: quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14): id est, etiam in omnibus sanctis et in parvulis, qui praevaricati non sunt sicut Adam; et tamen propter peccatum praevaricationis, quod nascentes ex eo traxerunt, tanquam chirographo paterno constricti, stipendium peccati moriendo solverunt. Stipendium enim peccati, mors (Id. VI, 23). Et quia per legem cognitio peccati (Id. III, 20), non abolitio. Lex enim jubet ut cognoscat se homo peccatorem esse, quod ignorabat, non peccatum tollit. Ideo et Apostolus: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Id. VII, 7). Lex itaque nihil ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19). Quia si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. I, 21). Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi, qui omnia peccata tollit, daretur credentibus (Id. III, 21, 22). Plenitudo enim legis et prophetarum Christus, qui venit non solvere legem et prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17). 12. Sacerdote ergo et Levita pertranseuntibus, iter faciens Samaritanus venit secus eum. Samaritanus, ipse est salvator Christus: quia Samaritanus Custos interpretatur, cui recte dicimus, Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Quid est autem, venit secus eum? Venit in similitudine carnis peccati, non ut ille qui jacebat in carne peccati; ideo secus eum, quia in similitudine. Et videns eum, misericordia motus est. videns eum, quid? jacentem. Numquid surgentem et currentem? Et ideo misericordia motus est: quia in eo, quo curari dignus esset, meritum nullum invenit. Et appropians alligavit vulnera ejus. Quid est, alligavit vulnera ejus? Sicut scriptum est, Qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). De peccato scilicet damnavit peccatum in carne (Rom VIII, 3). Infundens oleum et vinum, hoc est chrisma sanctum et sanguinem suum. Et imposuit illum in jumentum suum: in adjutorium videlicet gratiae incarnationis suae; quia, sicut scriptum est, Hic peccata nostra portavit, et pro nobis doluit (Isai. LIII, 4). Et duxit in stabulum: scilicet donans ei fidem ad credendum in se, duxit in Ecclesiam suam, quae omnibus ambulantibus in via fidei, tanquam stabulum patet ad succedendum. Et altera die: quasi tempore alio, post resurrectionem utique et ascensionem suam; protulit duos denarios, videlicet Vetus et Novum Testamentum, in quibus unum numisma Dei regis est. Et dedit stabulario, Paulo apostolo, qui est vas electionis, cui sollicitudo est omnium Ecclesiarum (II Cor. XI, 28). Et ait, Curam illius habe: id est, quae ad fidem meam pertinent, quomodo eum oporteat ad plenam sanitatem pervenire, doce illum. Et quodcumque supererogaveris, dum rediero reddam tibi: si quid ergo super Evangelium, tanquam misericordiam consecutus ut esses fidelis, ad ejus utilitatem sapueris, dum rediero judicaturus mundum, et unicuique redditurus secundum opera sua, reddam tibi. Quid est autem quod super legem et Evangelium plus Paulus erogavit? Illud puto quod ipse ait ad Corinthios, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do tanquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis; vel illud etiam ubi de conjugibus ait, Nam caeteris ego dico, non Dominus (I Cor. VII, 25, 12), etc. 13. Ista interim jam a majoribus Ecclesiae catholicae tractatoribus dicta vel exposita sunt: sed tunc a nobis limes fidei sanae defenditur, quando termini quos posuerunt sancti patres, non transferuntur, imo observantur et defensantur a nobis. Ecce quemadmodum curatur hominis liberum arbitrium vulneratum. A die ergo adventus sui Dominus, quo venit sanare vulneratum jacentem, usque ad diem reditus sui, quo judicaturus est mundum, stabulario curam habere jubet sibi traditi sauciati: significans quod a die qua datur homini a Deo per motum misericordiae ejus, non per meritum quod in vulnerato non invenitur, ut sanetur, usque ad diem assumptionis ejus, nisi sub cura gratiae fuerit, ad perfectum pervenire non posse. Sicut stabularius ejus Paulus docet, scribens ad Philippenses: Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficere, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Item Petrus apostolus in Epistola sua prima: Deus autem, inquit, omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque; ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen (I Petr. V, 10, 11).

CAPUT IX.

14. Quid etiam aliud ostenditur et in ove illa perdita ex centum ovibus, nisi liberum arbitrium, possibilitatis bono vitio primi hominis perdito, a justorum errasse consortio, nec per se ad cortem, id est, ad paradisum de quo exivit, fidelium numero resociandum posse reverti, nisi indebita gratia, sua utique voluntate, bonus pastor Christus, qui pro ovibus animam suam posuit, de deserto errantem, hoc est, de isto mundo in quo homo divini praecepti desertor exsulatus est, et errat libero arbitrio in operibus diaboli, humeris suis superimpositum, in adjutorium scilicet fidei et charitatis suae, revocaverit (Luc. XV, 4)? Hoc enim, ut dixi, ipse Dominus probat, cum in parabola volens hominem intelligi, ovem dicit errasse, quae non sponte redierit, sed a pastore requisita ad ovile proprium ejus sit humeris reportata. Vel cum vulneratum a latronibus, non proprio gressu, sed jumento superimpositum ad stabulum dicit esse delatum. Quod magister ille Gentium gratia fidei illuminante videns, de se praesumentibus dicit: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). 15. Sed ais mihi: Si non volentis, neque currentis est invenire Deum, quomodo scriptum est in Psalmis, Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7): et iterum in Apostolo, cum in figura vasorum de peccatoribus dicit, Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum semper paratum (II Tim. II, 21)? Accipe fidei rationem. Alia causa est adhuc non credentis, alia jam credentis. De non credente, id est, adhuc Deum ignorante, ut cognoscat et credat, in quo opera bona nulla sunt, dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei: quia in vanitate sensus tenebris obscuratum habens intellectum, liberi arbitrii lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videre non potest, nisi Deus propter suam misericordiam, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxerit in corde ejus, ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Jesu; ut ablato velamine, id est, nebula peccati de corde ejus, converti possit ad Dominum, qui spiritus est. Cum autem acceperit Spiritum Domini, erit in eo libertas ad Domini capessenda praecepta: quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Habet autem thesaurum istum in vase fictili, in corpore videlicet suo terreno; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipso. Ideo non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Fit hoc etiam multifarie multisque modis, in his qui jam Deo serviunt, cum gratiae ejus miseratione subito ad ea perveniunt bona, quae non voluerunt, neque cucurrerunt. 16. Jam vero credentis, id est, illuminati atque reparati in libero arbitrio per gratuitam gratiam Salvatoris vox est, Et ex voluntate mea confitebor illi. Sed ut possit eidem confiteri, non in se, sed in Domino gloriatur, cum dicit, Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea: propterea sequitur, Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7). Sua est utique omnis fidelis voluntas bona, cum in eo per Christum ut esset bona, de lapsu est reparata. Quapropter quidquid vult bonum, quidquid potest, a Domino est. Quia sine me, ait Dominus in Evangelio discipulis suis, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Item in eodem Evangelio, id est, secundum Joannem: Non potest homo a se facere aliquid, nisi datum illi fuerit desuper (Id. III, 27). Item apostolus Paulus ad Corinthios: Fiduciam autem talem, inquit, habemus per Christum ad Deum; non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 4-6). 17. Ita ergo et illud est quod dicit Apostolus: Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne bonum opus paratum (II Tim. II, 21). Cum enim deliquerit jam redemptus per gratiam Baptismi propria voluntate, et in peccatis suis permanens ex hoc migraverit mundo, efficitur vas ligneum, quod facile devoretur ab igne gehennae; aut certe fictile, quod comminui possit virga recta, virga regni Christi, id est, judicio aequitatis ejus; quem, sicut dicit Apostolus, benignitas Dei salvandum ad poenitentiam adduxerit (Rom. II, 4): secundum quod iterum ad Timotheum dicit, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26): et cibaverit eum pane lacrymarum, potumque dederit ei in lacrymis et mensura (Psal. LXXIX, 6). Mundat se ab hujusmodi vasis: quia cum Dei misericordia se praeveniente agit et ipse satis per liberum arbitrium ut mundetur. Sola autem voluntate sua si praesumat, mundari non potest: imo nec ex corde poenitere compellitur: quia Petrum nisi Dominus respexisset, nunquam poenitentia motus amare flevisset (Luc. XXII, 61 et 62). Poenitentia ergo res est optima et perfecta, quae defectos revocat ad perfectum. Sed omne datum optimum, Jacobus inquit apostolus, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Oportet ergo ea orare poenitentem, quae ad ejus mundationem expediunt. Quod ut faciat, unde sit audi. Similiter autem, ait Paulus apostolus, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, postulare nos facit, gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26).

CAPUT X.

18. Est igitur liberum arbitrium, quod quisquis esse negaverit, catholicus non est: et quisquis sic esse dixerit, quod sine Deo bonum opus, id est, quod ad ejus sanctum propositum pertinet, nec incipere, nec perficere possit, catholicus est. Quibus enim dicitur in Psalmis nisi liberum arbitrium habentibus. Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12)? Item a Domino in Evangelio discipulis, Omnis qui audit verba mea haec, et facit ea (Matth. VII, 24): et iterum, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego mando vobis (Joan. XV, 14). Et ab Apostolo Corinthiis: Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita et perficiendi sit (II Cor. VIII, 10, 11). Et multa alia, quae tam in Veteri quam in Novo Testamento continentur: quae nimis, propter fastidium lectionis, longum est enarrare. Quomodo autem unicuique secundum sua opera redderetur in die judicii, nisi liberum esset arbitrium? Et ideo non est personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 11, 12). In omni itaque opere sancto prior est voluntas Dei, posterior liberi arbitrii: id est, operatur Deus, cooperatur homo. Quod si dicas, ut dicere consuesti, « Quia ego prior volui, Deus voluit: » jam meritum facis, ut gratia ex operibus jam non sit gratia, sed merces. Hoc loco redarguit te Apostolus, dicens: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 6). Gratia igitur donatur, non redditur; quia si redderetur quasi ex debito, non ab Apostolo, non ex operibus, sed, Ex operibus, diceretur.

CAPUT XI.

19. Omnis ergo christianus, cui jam donatum est posse per gratiam ut Dei faciat voluntatem, abundare debet in operibus bonis; quia labor ejus non erit inanis in Domino: sic tamen ut non in se, sed semper in Domino glorietur; cujus, ut dixi, gratia eruditur abnegare impietatem et saecularia desideria, ut sobrie, juste et pie vivere possit in hoc saeculo, sicut dicit Apostolus scribens ad Titum: Apparuit enim gratia Dei nostri Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 11-13). Nemo sit segnis et remissus ad serviendum Deo, nec sic de gratia confidat, tanquam Deus liberi arbitrii ejus, quod per mortem Filii sui reparavit et sibi praeparavit, opera non requirat: imo declinet amalo, et faciat bonum. Vigilet, quaerat, petat, pulset, contendat vincere saeculum, Deo placere, sic ut dum per mundi pelagus currit, quemadmodum saepenumero dictum est, anchoram gratiae cervicibus revinctam fiducia liberi arbitrii non solvat. Quia sive in prospero cursu ne extollatur, sive in tempestate tentationum ne mergatur, ejus gubernaculo, quoadusque ad portum paradisi perveniat, poterit permanere securus: ut cum impleverit cursum, fidenter dicat cum apostolo Paulo, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). Haec enim ille cum diceret, non in se, sed in Domino gloriabatur. Ipse enim dixit: Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quomodo enim potuit bonum certamen certare, cursum consummare, fidem servare, ante jam dixerat: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (Id. XV, 10). Amputavit autem omnem humanam gloriam, et dedit soli Deo gloriam, cum iterum dicit, Ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos (II Cor. I, 9): et iterum, Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). 20. Recte namque arbitror comparari liberum arbitrium jumento, unde et dictum est, Velut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23): gratiam vero sessori. Quia sicut jumentum animal vivacissimum, ut dometur ad opus homini necessarium, de armento vagum apprehenditur, et incipit per curam domantis se ad ejus proficere voluntatem: ita et liberum arbitrium, quod vulneratum vivit in homine, gratia Dei apprehenditur de armento et luxuriae saeculi, in quo pastore diabolo vagabatur per incongruas voluptates. Pastorem diabolum dixi secundum Zachariam prophetam, de eo dicentem: O pastor et idolum (Zach. XI, 17)! Apprehenditur ergo gratia, ut dixi, domandum liberum arbitrium, ut et malae conversationis deposita feritate humilietur, et ut ad obediendum in opus Domino necessarium corrigatur: et ita per ejus semper curam incipit ad Dei proficere voluntatem. Sicut enim jumentum illud dum in via dirigitur, sessoris manu regitur, ut iter rectum sive leniter seu cursim, secundum sedentis in se voluntatem possit incedere, quoadusque ad locum perveniat destinatum: ita et liberum arbitrium, dum in via, id est Christo (quia ipse ait, Ego sum via, veritas et vita [Joan. XIV, 6] ), esse coeperit, gratiae regimine regitur, ut in semitis Domini recto corde, sive patientia charitatis, sive fervente spiritu, id est, secundum divisiones gratiarum Spiritus, qui per gratiam dividit singulis prout vult (I Cor. XII, 11), possit ambulare quoadusque ad promissum regnum coelorum perveniat. Ideo et in Psalmis ait: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10). Et ut illud, cum aliquoties sub sessore pastum largioribus cibariis incumbens freno, cursu extollitur, sessoris flagello caeditur, ut secundum ejus ambulet voluntatem: similiter et liberum arbitrium, dum homo gratiae Dei immemor in prosperis efficitur, et tanquam de sui possibilitate gloriatus extollitur, ejus flagello corripitur, cum in variis tribulationibus et afflictionibus paululum subjugatur; ut humiliatus homo in sua infirmitate ad gratiae recurrat auxilium. Sicut ergo homo sedens in jumento, cum peregerit iter quod incessit, dicit, Feci hodie, ut puta, triginta milliaria: cum illo sedente, jumentum cucurrerit triginta milliaria, sed non ea cucurrisset, nisi a sessore tam directum in via, quam gubernatum fuisset. Recte ergo sessor quem gratiae figuravi, dicit, Feci triginta milliaria. Ipse enim fecit, qui jumentum facere fecit; et tamen utrisque labor itineris imputatur: ita et gratia et liberum arbitrium, peragit sine dubio iter fidei liberum arbitrium dum Dei christianus facit praecepta, sed non, ut supra dixi, sine gratia dirigente vel gubernante: propter quod dicit in Psalmis, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9); et, A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23). Itaque nec gratia sine libero arbitrio facit hominem habere beatam vitam, nec liberum arbitrium sine gratia. Et tamen parvulos sine usu liberi arbitrii facit gratia habere beatam vitam. Eos autem qui jam rationis capaces sunt praevenit atque docet, ut bonum velint et possint. Scriptum est enim in Actibus Apostolorum: Et aperuit Deus cor Lydiae purpurariae, ut audiret ea quae dicebantur a Paulo (Act. XVI, 14). Item in Evangelio post resurrectionem de duobus euntibus in via: Tunc illis, inquit, aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). Et in Psalmis: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Et in propheta Ezechiele Dominus: Et faciam, ait, ut faciatis voluntatem meam, et in praeceptis meis ambuletis (Ezech. XXXVI, 27).

CAPUT XII.

21. Dono autem gratiae Dei Patris, et Christi ejus, sanctique Spiritus, justos qui fuerunt ante legem, vel sub lege, tam electos quam gubernatos fuisse, ex multis testimoniis accipe pauca. In libro Genesis: Noe autem, ait, invenit gratiam ante Dominum Deum. Statimque sequitur: Noe homo justus et consummatus erat in genere suo, et placuit Deo (Gen. VI, 8 et 9). Nota igitur, post inventam gratiam, Deo donante, justum et consummatum dictum esse et placuisse Deo, non ante gratiam. Salvandum ergo per electionem gratiae assumpsit eum a consortio iniquorum, quibus juste iratus inducturus erat diluvium Deus; non actu meritorum, cum in Adae praevaricatione natus sit reus. Aqua enim diluvii baptismus illi fuit, et arca Ecclesia. Non solum autem illi, sed et uxori ejus et filiis et nuribus secum in reparationem hominum conservatis. Liquet ergo hanc illi salutis fuisse fidem per gratiam habenti praeputium, quae nunc est per Christum in praeputio gentium. Quia et ille et nos gratia salvi facti sumus, ut dicit Apostolus, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. II, 8, 9). 22. Item illic Dominus ad Abraham: Noli timere, Abraham; ego protegam te, et merces tua magna erit nimis (Gen. XV, 1). Protegam te, gratia utique mea, qua priusquam me invocares, vocavi te ut exires de terra et cognatione tua, et invocares me (Id. XII, 1). Ideo et ipse Abraham ad Dominum, cum ei apparuisset ad ilicem Mambre: Domine, ait, si inveni gratiam ante te, ne transeas puerum tuum (Id. XVIII, 1 et 3), etc. Per gratiam ergo quae non est ex operibus, dictum est ei, Merces tua magna erit nimis: quia nemo prior dedit Deo, et retribuetur ei (Rom. XI, 35). Quod confirmat Apostolus dicens: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Id. IV, 1, 2). 23. Item in Genesi de Joseph cum venditus esset Putiphar spadoni: Vidit autem dominus ejus, inquit, quod esset Dominus cum eo, et quia quaecumque faciebat, dominus prosperabat in manibus ejus; et invenit Joseph gratiam ante dominum suum. Non ex se habuit, sed invenit, Domino utique donante, qui erat cum eo, et prosperabat opera ejus, et somniorum interpretationem ei donaverat. Item cum missus esset in carcerem: Et erat, ait, Dominus cum Joseph, et perfudit eum misericordia, et dedit ei gratiam ante principem carceris (Gen. XXXIX, 3, 4, 21). De qua gratia non in se gloriabatur, sed in Domino, cujus donum esse sciebat, cum dicit Pharaoni de interpretando somnio ejus: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni (Id. XLI, 16). Item in Exodo: Dominus autem, ait, dedit gratiam populo coram Aegyptiis, et accommodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios (Exod. XII, 36). Quomodo enim eis dedissent, quos odio habebant, vasa sua aurea et argentea, vel vestem, nisi donum gratiae fuisset? 24. Item in eodem libro Moyses ad Dominum: Ecce tu mihi dicis, inquit, Deduc populum hunc, tu autem non demonstrasti mihi quem simul dimittas mecum: et dixisti mihi, Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Nunc ergo si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, ut sciam quia populus tuus et gens haec habeat gratiam apud Deum. Sed ex Deo, non ex se. Denique cum dicit, Si inveni gratiam in conspectu tuo, invenisse se, non habuisse gloriatur. Et cum dicit, Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te: quid aliud indicat, nisi, Ut dum te videro manifeste, cognoscam non mei fuisse meriti, sed dono gratiae tuae? Ideo et ait, ut sim inveniens gratiam ante te. Item post pusillum ait ad Dominum: Nisi ipse exeas nobiscum, ne me educas hinc: et quomodo scietur vere quia inveni gratiam apud te ego et populus tuus, nisi tu pariter nobiscum fueris, et gloriabimur ego et populus tuus prae omnibus gentibus quae sunt super terram? Gloriabimur, quomodo? Non in nobis, sed in te, a quo accepimus gratiam gloriandi. Item Dominus ad Moysen: Et hoc verbum tibi quod dixisti faciam: invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus (Exod. XXXIII, 12-17). Sed ideo faciam, quia miserante me invenisti gratiam meam, non ex Adam peccante natus habuisti tuam. Nam et cum dicit Dominus Jesu filio Nave: Sicut eram cum Moyse, sic ero et tecum; et non derelinquam te, neque despiciam te (Josue I, 5): quid aliud dicit, nisi ut ait Moysi, Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus? Non enim Moysi locum accepisset, nisi ut ille ante Deum gratiam invenisset. 25. Item in libro Judicum: Et dixit angelus Domini ad Gedeon: Quoniam Dominus erit tecum, et percuties Madian tanquam virum unum. Et dixit ad eum Gedeon: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et facies secundum ea quae loqueris mihi, etc. Id est, quoniam me idoneum non agnosco implere quae promittis, et vidisse te, non fuit meritorum meorum, nisi esset donum Dei. Ideo et ait, Si inveni gratiam ante oculos tuos. Dono enim Dei eum vidisse angelum, vox divina confirmat, cum paventem et trementem consolatur dicens, Pax tibi sit, ne timeas, non morieris (Judic. VI, 16, 17, 23): id est, ut videres angelum, gratiae meae fuit; quapropter in pace vives, et facies quae tibi annuntiavit. Item in Regnorum libro secundo, Et dixit rex David ad Sadoch sacerdotem: Circumage arcam Domini in civitatem; si invenero gratiam ante Dominum, reducet me, et videbo eam et decorem ejus (II Reg. XV, 25): id est, Non enim confido in virtute mea liberari me, sed in gratia Dei, quam donare in ejus est potestate. Ideo et ait, Si invenero gratiam ante Dominum: quod confirmat in Psalmis ipse dicens, Gloriam et gratiam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). 26. Quid enim evidentius de gratia et operibus dici potuit, vel probari, quam quod dictum est Jeremiae prophetae? Aut si nomen ejus in eodem loco tacuit, numquid non gratia sua gratuita hoc operatus est Deus in illo, cum ei dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. 1, 5)? Plane manifestat gratiae donum, et non ex operibus. Quae enim ejus erant opera necdum formati in utero, necdum nati ex utero? Igitur non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Priusquam te formarem in utero novi te: et priusquam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te. Ecce vere non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Item in Jeremia: Et det, ait, Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, et vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Baruch I, 12). Quia peccatis scilicet nostris, quibus traditi sumus in manus eorum, requiem invenire non meremur, donet gratiam per quam possintus. Ideo item subsequens dicit: Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram, et eripe nos propter te, et da nobis gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Id. II, 14). Eripe nos, ait, propter te, et da nobis gratiam: id est, quia potestas et misericordia tibi est, et juste humiliasti nos, ob hoc gratiam ut dones petimus, propter te, non propter nos, quos in captivitatem malis praecedentibus meritis tradidisti. 27. Item in Salomone, Labia, inquit, justorum distillant gratiam (Prov. X, sec. LXX): hoc est, dono gratiae grata et justa loquuntur. Non enim distillarent gratiam, nisi fonte gratiae rigarentur. Item illic: Qui diligit disciplinam, diligit sensum; qui autem odit increpationes, insipiens est: melior qui invenit gratiam ante Dominum (Id. XII, 1, 2). Quia videlicet diligere disciplinam, et obedire increpanti se propter Dominum, per se solum non potest, nisi dono gratiae fuerit cruditus. Ideo iterum ipse dicit: Cor viri cogitat recta, ut a Deo corrigantur gressus ejus (Id. XVI, 9). Cogitat enim jam recta, qui invenit gratiam ante Dominum: et corrigit gressus ejus Dominus, cum in eo et non in se confidens dicit, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI, 5). Item in libro Sapientiae: Quoniam gratia Dei est, ait, in sanctis illius (Sap. IV, 15). Ecce generaliter dictum, neminem sanctorum sine gratia Dei fuisse vel esse: sed ut in eis sit ad confirmandos eos, acceperunt gratis per fidem quae a Deo est, non habuerunt ante fidem. Quia, ut ait David, Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV, 8). 28. Item in libro Tobiae: Ego autem, ait, custodivi animam meam, ne manducarem de escis eorum. Et quoniam memor eram Dei in toto corde meo, dedit mihi summus Deus gratiam penes Salmanasar regem, et emebam illi omnia, iens in regionem Mediam, usquedum mortuus est (Tob. I, 12-14). Quod vero praeposuit dicens, Quoniam memor eram Dei in toto corde meo: ne proprium esse videretur, et non donum, quod memor esset Dei, continuo subjungens ait, Dedit mihi summus Deus gratiam; ut confirmaret, ejus dono, non meritis se Dei memorem fuisse, et locum dilectionis ante regem Salmanasar invenisse. Praeparatur enim voluntas a Domino (Prov. VIII, 3, sec. LXX), a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum est (Jacobi. I, 17), ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus non justificabitur omnis caro coram illo: quia justitia Dei praeventu misericordiae per fidem Jesu Christi apparuit super omnes qui crediderunt. Ideo et subjungens, inquit idem apostolus, Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III, 19-25), et caetera. Ecce audisti, Justificati gratis per gratiam Dei. Noli ei praeponere opera propria, nec ex eisdem gloriari, quia, ut jam superius dictum est, Ex operibus non justificabitur omnis caro coram illo.

CAPUT XIII.

29. « Ergo, » inquies, « damnas opera liberi arbitrii bona, quia dicis justitiam ex operibus non deberi. Si ita est, cur nobis praecipitur ab Apostolo, abundare in operibus bonis, quia labor noster non erit inanis in Domino » (I Cor. XV, 58)? Audi, haeretice stulte, et inimice fidei veritatis. Opera liberi arbitrii bona, quae ut fiant praeparantur per gratiae praeventum, nullis liberi arbitrii meritis, sed ipsa faciente, gubernante et perficiente ut abundent in libero arbitrio, non damnamus; quia ex his vel hujusmodi homines Dei justificati sunt, justificantur, justificabuntur in Christo. Damnamus vero auctoritate divina opera liberi arbitrii, quae gratiae praeponuntur, et ex his tanquam meritis, in Christo justificari extolluntur. Quis enim prior dedit ei, et retribuetur illi (Rom. XI, 35)? Paulus hoc dicit, non a se, sed in se Christo loquente. Pelagius non credit. Dic, haeretice, cui est dicendum anathema? Imo dicat Paulus ore suo, proferente Christo sententiam. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Ille in Spiritu Dei dicit extollentibus se de se: Quis prior dedit illi, et retribuetur illi? Tu in sapientia carnis, quae inimica est in Deum (Rom. VIII, 7), respondes: Ego prior dedi Deo, et retribuit mihi. Quid deinde restat ut audias, nisi anathema? 30. Sed clamas iterum, et dicis: « Si nullum est meritum operantis, quomodo scriptum est, Et tu reddes singulis secundum opera sua » (Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6)? Ausculta, et intellige; si tamen aures habeas audiendi, et cor non sit induratum intelligendi. Propter liberum arbitrium quo bona et mala operantur homines, dictum est, unicuique reddi secundum opera sua. Habet enim homo malum meritum, cum vitio suo jam baptizatus declinat a bono et facit malum: id est, cum relinquit Deum, et diligit saeculum, sicut fecisse Demam et Hermogenem testatur Apostolus (II Tim. IV, 9, et I, 15): vel cum etiam quis in toto spem habens in vanis simulacris, Deum verum cognoscere non vult; quem in hoc saeculo habet potestatem, si velit, summus Deus, tam per indebitam gratiam qua justificat impium, salvare, quam etiam cum se avertit, judicio justo traditum in reprobum sensum, futuro gehennae supplicio reservare, ut secundum opera sua reddat ei. Habet nihilominus et bonum meritum, cum in omnibus gratiae Dei bona in se operanti non resistit, sed cooperator existit, et omnem spem suam habet in illam; cum aurem suam et cor Deo loquenti intus, hoc est, in interiore homine praebet, et non foris in malo saeculo perstrepenti, quod meritum non habet propter praesentem vitam, tanquam in praesenti saeculo recepturus; sed propter futuram veram vitam, quae erit in saecula saeculorum: quia si in hac vita tantum in Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Spes enim quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Quapropter de meritis christianus extolli in hoc saeculo non debet, quia nemo in hac vita positus, gloriabitur purum se habere cor, nec quisquam dicit se esse sine peccato. In praesenti namque labor indictus est, ut fiant merita per auxilium gratiae, non praemissorum redditio meritorum. Ideo et Apostolus: Non quod jam, inquit, acceperim; aut jam perfectus sim; sequor autem si comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu (Philipp. III, 12), et caetera. Quidquid ergo homo in praesenti fuerit consecutus, donum est, non meritum. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53), ubi jam nulla erit malorum cupiditas, sed perfecta justitia, ut sit Deus omnia in omnibus; tunc meritum reddetur justis secundum opera sua, quorum per totam saeculi vitam meritum omne fuit gratia, ut gaudentes jam, merito dicant animae suae? Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus. Benedic, anima mea, Dominum; et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 1-4). Audis, Pelagiane, in miseratione et misericordia; et caecus extolleris pro meritis solarum virium tuarum te coronandum? Intellige miseratione et misericordia Dei, non inflatione meritorum, animam coronari.

CAPUT XIV.

31. Omnes igitur sancti Dei, quos superius memoravi, vel non memoravi, qui ante adventum fuere incarnationis Domini nostri Jesu Christi, fide non alia nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Quia cum diceret Apostolus in Epistola ad Hebraeos, Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide Enoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo. Sine fide autem, ait, impossibile est placere Deo. (Hebr. XI, 3-6). Sic et de caeteris, quos lectionis ordo commemorat. Sed non sola fide, imo et gratia, quae nunc per Christum donata est: quia nec fides sine gratia, nec gratia sine fide; dicente Apostolo ad Timotheum, Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Jesu (I Tim. I, 14). Nam eamdem, ut dixi, esse fidem quae salutem contulit in cognoscendum Deum, et illis et nobis, apertissime demonstrat Apostolus, scribens ad Galatas: Prius autem, ait, quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat (Galat. III, 23). In eam utique, quae semper temporibus tacitis erat in Dei servis per Dei Verbum, et revelanda erat in gentibus per incarnatum idem Verbum: quia, ut ait iterum Apostolus ad Hebraeos, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Tempora itaque mutata sunt, non fides. 32. Justificatio ergo per fidem Jesu Christi data est, datur, dabitur credentibus. Quae fides donum est, sicut et gratia, non merces: quia, ut superius commemoravi dixisse Apostolum, Superabundavit gratia Domini nostri Jesu Christi cum fide. In quo enim nostrum fides, priusquam veniret, erat, quae, sicut dixit Apostolus, revelanda erat? Nemo penitus glorietur, fidem se ex proprio sensu genuisse in se, per quam credere posset Deo; sed agnoscat, tam ante legem quam sub lege et post legem, fidem quae est in Jesu Christo, per illuminationem gratiae quae a Deo Patre est, unicuique revelatam ad salutem: quod apertissime in Evangelio Dominus noster et Salvator ostendit, ubi dicit discipulis suis, Quem me esse dicunt homines Filium hominis? et caetera. Vos autem, inquit, quem me esse dicitis? Respondens Petrus ait: Tu es Christus filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 13-17)? Ecce clarum fidei donum. An non est donum, cum dicitur, Quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est? Item apostolus Paulus ad Galatas: Cum autem placuit, ait, ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus (Galat. I, 15, 16). Cognoverat quippe in Evangelio quid Petro responderit Dominus se confitenti: ideo et dixit, Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me: tanquam diceret, Non caro et sanguis mihi Dei Filium revelavit, sed Pater qui in coelis est: ideo non dixit, cum voluissem ego; sed, Cum placuit ei qui me segregavit de utero matris meae; et vocavit, non per meritum meum, sed per gratiam suam: unde et iterum dicit in alia Epistola, Misericordiam consecutus sum, ut essem fidelis (I Cor. VII, 25). Item ad Ephesios, ubi dicit, Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus: et inter caetera sequentia, Per Evangelium, ait, cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi (Ephes. III, 1, 7). Audi et crede, Pelagiane, secundum donum gratiae unumquemque fidelem esse, non secundum meritum propriae voluntatis.

CAPUT XV.

33. Sed ais mihi, quia oculis haeretico dolore turbatis intendere lumen non potes veritatis: Ergo nullum est prorsus meritum propriae voluntatis, si discernas inter voluntatem et gratiam? Audi ergo breviter: Propriae voluntatis tunc est meritum bonum, quando gratiae donum praecedit uniuscujusque voluntatem, et operatur ut meritum faciat homo per propriam voluntatem. Ut evidentius ergo cognoscas donum esse gratiam et fidem, quae perditum hominem revocant ad salutem, audi Apostolum Ephesiis praedicantem, Gratia salvati estis per fidem: et hoc non ex vobis; Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8, 9). Omnes igitur qui fuere, vel sumus, et futuri sunt, per unicam fidem et gratiam quae est in Christo Jesu, in Deum crediderunt, credimus, et credituri sunt, salutem receperunt, recepimus, et recepturi sunt. Sine Christo enim nemo hominum poterit in Deum credere vel adipisci salutem: sicut dicit in Actibus apostolorum Petrus apostolus de Christo, increpans infidelium insaniam Judaeorum, Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus: nec enim nomen aliud est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 11, 12). Quamobrem et apostolus Paulus scribens Corinthiis, id est, ostendens eadem fide, iisdem sacramentis, quibus et nos, patres nostros omnes fuisse redemptos, dicit: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse, hoc est per Moysen, baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Item ad Corinthios secunda: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Omnem vero amputavit imperitorum suspicionem ancipitem, et nostram definitionem nullo haereticorum ariete quassandam muro vallavit, cum scribit Ephesiis: Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Item illic post pusillum: Donec occurramus, omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 4-6, 13). Nota dictum, haeretice, ait, omnes, et in unitatem fidei: sed fidei quae est in Christo Jesu, quae cum gratia, ut superius probavimus, gratis, non meritis a Deo Patre ad salutem omnibus credentibus est tributa. Haec magisterio gratiae, quae est in Christo Jesu Domino nostro, de gratia et libero arbitrio dicta sufficiant. Imo gratias Deo, qui quantum voluit donando, quod voluit fari permisit; et ubi voluit tacendum, linguae terminum posuit.

LIBER QUARTUS. Contra quartum dogma Pelagianorum.

CAPUT PRIMUM.

1. Item aiunt, Libidinem in homine naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat. Respondemus: Libido non est naturale bonum in hominibus, sed per peccatnm primorum hominum accidens malum, atque pudendum: cujus non Deus auctor est, sed diabolus. Quod vos errantes, et alios in errorem mittentes, ideo naturale bonum esse dicitis, quia Deum pestis hujus auctorem creditis, non diabolum. Omne enim, quod natura bonum est, Deus summe bonus ex nihilo fecit, non diabolus. Nos autem libidinem non naturale bonum, sed naturale esse malum dicimus credimusque. Naturale autem malum sic dicimus, non quia sit naturae Deo opifice congenitum, sed quod a peccante natura transierit in peccatricem naturam, id est, quod sit naturae peccantis vitium, non ipsa natura. Omne enim malum natura non est, sed actus accidens defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit. Hoc ergo malo in Adam, qui male bonum illicitum concupivit, ut dixi, humana natura est vitiata, quod omnis trahit ex semine natus. Sed forsitan quaeris a me dicens: Quemadmodum potuit malum serpentis, hoc est diaboli, in bonum hominis transire naturae? Ausculta: Serpentis nonnunquam venenato flatu hominem et mori novimus statim, et ut mori possit graviter perurgeri. Quapropter interrogo, responde quomodo potest alienae naturae virus flatile humanae sic praevalere naturae, ut omnes artus ejus flatu mortifero farciat, ut vitalem flatum ex ea cogat exire? Sed novi quia nihil dicturus eris. Peccato enim protoplasti non credis miseram factam esse humanam naturam et mortalem, unde potest qualibet accidente infirmitate facile deprimi vel occidi. Audi ergo: Sicut nunc in peccatore serpentis flatu pestifero venenum infligitur, et per illud mori compellitur, et a Marso, id est incantatore, inspectus afflatitius dicitur; quia serpens illum, inquit, afflavit; et statim pro salute ejus parat antidotum, quo possit venenum superare: ita tunc in peccante Adam, cum serpenti, hoc est diabolo, magis suadenti, quam Deo praemonenti ne faceret, sese incautus praebuisset, avertente se ab illo irato Deo, fraudifero flatu venenosa et mortifera libido inflicta est, tanto eum deinceps opprimens dominatu, ut etiam peccare nolentem, sicut venenum trahit ad mortem, peccare, id est malum velle, incitaret invitum. Hinc peccator, hinc vitiatus vitiosusque factus et dictus est, hinc privationem meruit vitae. Contra hoc venenatum malum ne praevaleat, misericordia inspiciente Dei, remedium, id est antidotum, per Jesum Christum donata est gratia, ne omnis homo penitus interiret. Quod si credere non vis, quaeso ut dicas quomodo potest molli sibilo serpens venenum, ut perimat, homini propinare, quod contingere hominum nullus ignorat? Sed quantumlibet tergiverseris, intercedente peccato sub diaboli serpentis malo natura humana potuit captivari sicut serpentis terreni potest flatili veneno exanimari: quia sic illud potuisse transire credimus, sicut istud posse fieri cognoscimus et videmus; quod penitus nec illic potuisset, nec hic, si natura nostra inculpabilis permansisset.

CAPUT II.

2. Quaerendum est igitur, cur hoc malum, de quo agitur, libido dicatur. Sine dubio a libendo, id est a libitu, per derivationem libido est nuncupata. Sed ais mihi: Ergo omne quod libet, libido est? Respondeo: Non omne quod libet, libido est; sed omne quod male libet, libido est. In bono enim libitu libido dici non potest, sed voluntas, de ratione scilicet mentis naturalis exoriens. In malo vero libitu non voluntas est, sed voluptas, quam fecit transgrediens protoplasti voluntas: cum scilicet illicitum male libuit suadente serpente, cujus sibilo venenoso, ut supra jam dixi, hunc morbum quem non habuit ante culpam ejus delinquens natura concepit, et per coitum seminum transmisit in posteros. Factos enim primos homines absque libidinis malo, Scriptura sancta testatur, cum dicit: Et erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur (Gen. II, 25). Quid est, non confundebantur? Id est, nullis ad peccandum, sicut contigit post peccatum, libidinis stimulis urgebantur. In voluntate enim eorum creatus erat licitus genitalium usus ad gignendos videlicet filios, non in voluptate luxuriae: post peccatum vero hanc eisdem accidisse ipsa iterum Scriptura demonstrat, dicens, Et aperti sunt oculi eorum, et sciverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi tegumenta. Sed numquid clausis oculis erant creati, quia dictum est, Et aperti sunt oculi eorum? Quod si clausi fuerunt oculi eorum, quomodo verum erit quod scriptum est, Et vidit mulier quia bonum est lignum ad escam, et quia optimum est videri oculis, et speciosum ad intuendum (Id. III, 7, 6)? Aperti ergo erant oculi eorum ad intuendum opera Domini, quae valde bona creavit: clausi vero erant ignorantia mali, quod Creator bonorum omnium non creavit. Et aperti sunt conscientia delicti pulsante, vel cum in se viderent, id est sentirent, jam nudati animae carnisque pace motum quemdam turpissimum atque praecipitem noviter accidisse: unde confusi ad fici folia cucurrerunt, et his libidinis pudore sollicitata membra texerunt. Quod si naturale bonum est secundum vos ista libido, et nihil est in ea quod pudeat; quaero, qua ex causa post transgressionem naturalia membra texerunt, et non sicut ante peccatum fuerant permanserunt, quando utique nudi erant, et non confundebantur? Nihil enim Deus unde confunderetur homo, cum eum plasmaret ad suam imaginem, in ejus forma creavit. Quod si non secundum fidem nostram de accidentis malo libidinis post peccatum confusi sunt, secundum dogma vestrum Deus in eis fecit unde confunderentur: nec enim aliud dicitis, cum turpissimae libidinis Deum esse auctorem praedicatis.

CAPUT III.

3. Sed respondes forsitan: Absit ut Deus fecerit in protoplastis pudorem. Iterum ergo, iterumque percontor: Si nihil unde pudeat, Deus fecit, et plena fide dicitur, quia penitus non fecit; et malum libidinis ex diabolo non est, quod recta fide non dicitur, quia ex ipso est: dicite cur texerint genitalia membra post culpam, quae a die institutionis suae invicem videbant et non tegebant. Si dixeris, propter peccatum: ergo confitere et accusa malam libidinem, cujus impudentiam pudentes foliis fici texerunt. Quod si dicere nequis, aperte Deum pudoris hujus auctorem esse criminaris: quia cum ex malo libidinis a vobis negatur confusio contigisse, Deus apertissime hominum opifex accusatur. Sed utinam sic vos istam libidinem laudare erubesceretis, sicuti tunc illi, cum se peccasse ejus convincente motu deprehenderent, erubuerunt. Quid vero indicant folia fici, quibus, ut dixi, non Deo auctore pudenda membra, sed per peccatum facta texerunt, nisi quemdam pruritum libidinis turpem? Imo cur illas corporis partes texerunt, et non potius manus quibus prohibita attrectaverunt, aut ora quibus male desiderata ederunt? Sed illa membra texerunt, in quibus peccati cupiditas exardescens concupiscentiam incontinentis gutturis accusabat. Ista est vestra laudabilis atque dilecta libido, per quam, ut ait Apostolus, caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17): contra quam spiritus spem habens in Deo, nisi fortiter concupiscat, nec caro nec spiritus vitam possidebunt aeternam. Sic stulti estis, ut istam discordiam carnis et spiritus, diabolum excusantes, Deum accusantes fecisse credatis. Sed absit, absit hoc malum a catholicis sensibus, ut auctorem libidinis Deum esse, audeant cogitare vel dicere.

CAPUT IV. 4.

Contra hoc venenum de gratiae antidoto confidentes omnes sancti, castigantes corpus suum, et in servitutem redigentes, ne forte a fide Christi reprobi efficerentur, fortiter pugnaverunt et pugnant. De hac enim congressione loquebatur apostolus Paulus, cum dixit: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: et tanquam e contrario responderetur ei, Quis est, vel ubi est adversarius tuus, contra quem pugnas? respondens ait, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 26, 27): id est, in corpore meo est, non in aere, contra quem pugno; libido est scilicet inimica vitae meae, quae me currentem placere Deo per ducatum gratiae ejus, diversorum libituum malorum per momenta aculeis impugnat et provocat, quo agonis mei cursum impediens, auctorem suum diabolum faciat esse victorem. Ideo castigo corpus meum, ubi porto hostem meum: in me pugnanti contra me virtute gratiae confortatus repugno pro me. Sed tunc hostis potentiam destruo, cum castigans corpus meum infirmor in me. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Quod si non propterea castigabat corpus suum, quo malarum concupiscentiarum appetitus vel stimulos superaret libidinis, cur hoc se facere dicebat, illo melius sapientes et docentes exponite. Non enim naturale esse bonum libidinem praedicaretis, si castitatem intuentes, ut Paulus corpora vestra castigaretis; imo impudenti fronte lascivientes, ejus motum sic procaci lingua laudatis in publico, ut cunctis pateat quid a vobis geritur in secreto: si tamen quos laudare publice non pudet, eligant vel secretum. Rogo, erubescite, unde protoplasti, ut jam dictum est, post peccatum erubuerunt, quorum et ipsi peccatores sumus filii; et credite malum ex diabolo, non bonum ex Deo esse libidinem. Quam Apostolus legem, hoc est, malam consuetudinem nominat, et esse dicit in membris contrariam legi mentis, ne obediatur legi Dei.

CAPUT V.


5. Audite ergo quanta sit iniquitas hujus mali, quidve hinc homo patiatur infirmus, Apostolo dicente et disputante inter caetera: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Non dixit, Concupiscentiam jam non habebam; sed, nesciebam, quid? utrum malum esset. Habebam igitur, sed tanquam naturale bonum esse credebam: cum autem lex diceret, Non concupisces; cognovi non naturale bonum, sed per peccatum accidens esse malum concupiscentiam. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Cum ergo sperarem, quod viribus propriis jubente lege possem concupiscentiam vincere; majoribus magis ejus urgebar stimulis, et infirmante me, cupiditas augebatur. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Quod peccatum? Libido utique, quae et concupiscentia mala dicitur. Non dixit, Non erat; sed, mortuum erat: id est, cum praeceptum legis, quod est ei contrarium, adhuc non esset, in peccatore latebat, quia legis imperio demonstratum est. Ego autem sine lege vivebam aliquando. Priusquam scirem mandatum legis, in operibus cupiditatis me vivere arbitrabar. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Vixit enim intentione mortifera prima lege, id est, quando in paradiso captivavit Adam: revixit eadem fallacia secunda lege, et occidit me, tanquam suum captivum, filium transgressoris; quia per legem cognitio peccati, non victoria de peccato. Et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Optime dixit, Inventum est mihi: id est, non mandatum Deus ad mortem dedit, sed visum est mihi tanquam mortiferum, eo quod illud virtute propria implere non possum; cum ego non mandati vitio, sed stimulo concupiscentiae mortis percussus moriar. Stimulus enim mortis peccatum. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Videns peccatum, quod est, ut saepe dictum est, cupiditas unde libido exorta est, de legis auctoritate nihil valere me contra se; sicut Adam, interjecto mandato ad praevaricandum, de quo vitium peccandi contraxi, seduxit et me, tanquam denuo dicens, Non morte morieris, si de ligno manducaveris interdicto; imo aperientur oculi tui, et eris sicut dii, sciens bonum et malum (Gen. III, 4, 5). Ideo et per illud occidit. 6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Non igitur imputo legi Dei, quod vitio meo factus infirmus, praeceptum ejus implere nequeo: quae etsi jubendo non juvat, tamen sua sanctitate et justitia malum esse concupiscentiam, quod nesciebam, ostendit; quia peccatum, ait, non cognovi, nisi per legem: et docuit ad superandos ejus illicitos appetitus, cum in me deficio, debere divinum auxilium implorare. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Numquid enim mandatum bonum, contra mortis opera datum, in mortem mihi est commutatum? Absit. Ego videlicet quod morior, non mandati boni vitio morior, sed mandato bono vitio meo transgresso. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Ut ergo concupiscentiae malum, quae radix est omnium malorum, cognoscatur malum, per mandatum bonum praevaluit in me magis, non defecit: quia lex subintravit ut abundaret delictum. Mortem ergo mihi operatum est delictum, cum ex delicto, id est, ex concupiscentia mala, infirmante me virtute propria ad obediendum legi, delicta creverunt. Et factum est supra modum peccans peccatum per mandatum, cum per legem, ut dixi, non defecit, sed magis immoderatis cupiditatibus crevit: quia virtus peccati lex est, prohibendo et non auferendo. Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Spiritu igitur Dei tam docente quam juvante, quo lex data est, non sola voluntate carnali legis, possunt impleri praecepta: quia per legem vitia mea tantum agnosco, non aufero. Frustra de carnis infirmitate praesumo, hostem meum, cui Dei judicio justo sum traditus propter peccatum, cui me voluntas vendidit protoplasti, solus superare non valeo. Jubet Deus: imo faciat, ut fiat quod jubet. Venumdatus sum sub peccato: justam suam sententiam, qua me peccantem damnavit, misericordia mutare dignetur. Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: ipse me compotem suae faciat legis, ut Spiritus virtute praecinctus, perfectae legis tuba gratia praecedente, possim inimicum in corpore superare. 7. Quod enim operor, non intelligo. Quod mala videlicet concupisco, non ea ut veniant quaero vel opto; quia natura non tali sum institutus: sed hoc malo quo est per noxam vitiata natura, cum aurem praebeo legi, caliginosis subito ac pravis desideriis conturbor illectus. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Legis mandato de propriae voluntatis conatu parere volo, et non valeo: peccato vero dum resisto, consentire delector. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona. Dum ergo volo ut nullum concupiscentiae malum concipiam appetitum, et magis hoc facio; magnum vere malum esse concupiscentiam in membris meis, quae me peccare cum quadam delectatione sollicitat, legi consentio; id est, credo, et per ipsam agnosco; quia cum sua bonitate mihi dicit, Non concupisces, venenum mortis in concupiscentia esse designat. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Igitur hoc malum, quod discordare facit corpus et spiritum, ut sit in me, non ego opto vel facio, qui illud demonstrante lege, ex quo malum esse cognovi, ne sit in me, consentire legi contendo: sed dum de meo velle et posse id stirpare non valeo, idem peccatum, quod in me inflictum est per peccatum, manens in me, ea quae nolo operatur adversum me. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Certus sum ergo, quod haec concupiscentia, quae est conatui meo adversa in corpore meo, non est bonum. Cum enim resistitur ei et defecisse putatur, magis magisque sua malitia in variis appetitionibus innovatur. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Volo quidem tam hoc peccatum vincere, quam legis praecepto parere. Quod utrumque bonum ut perficiam, posse mihi de me cum velle meo non sufficit; quia sufficientia nostra non a nobis, sed ex Deo est. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Ad bonum igitur peragendum voluntas mea de se praesumens, et non de Deo, nihil proficit: ad malum vero etiam quod non vult, aliquoties inclinatur ut velit. Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Cum itaque nolle meum concupiscere provocatur, ut velit, non voluntas resistens id agit, sed peccati cupiditas, quae a sola mea voluntate superari non potest: quia sine me, ait Dominus, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). 8. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quia igitur malum concupiscentiae adjacet mihi, id est, sponte, et cum non desideratur occurrit, et ut perpetretur est voluntati depravatae possibile, quia sine Deo, ut jam dictum est, non potest enervari; tamen videtur mihi de me praesumenti ad perficiendum bonum, legis videlicet mandatum, ut coepi fore possibile, si secundum interiorem hominem, hoc est animae rationem, contra mortales corporis mei motus tota voluntatis intentione, totisque naturae meae viribus non destitero repugnare. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Et ecce video in me, id est sentio, contrariam legem, concupiscentiam scilicet malam, morbo libidinis sordidatam, obviantem et resistentem et praevalentem legi mentis meae. intentioni videlicet animi mei naturali, et captivum me ducentem in lege peccati, hoc est, in praevaricatione protoplasti, quae est in membris meis: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).

CAPUT VI.

9. Ecce quanta mortifera bella, ecce quae pericula, quantaque naufragia, de malo laudabilis et dilectae vestrae concupiscentiae, diabolo seminante exorta sunt. Ecce cujus pestis onus leve esse praedicatis, et jugum suave. Sed Paulus, cujus estis apertissimi inimici, non cum illo malum esse libidinem sentientes, legerat scriptum esse de isto malo jugo: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Et ideo praedicabat fidelibus contra vos de isto jugo, dicens, Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. VI, 14): id est, nolite aequales effici infidelibus, laudantes cum illis quod est exsecrabile, et dicentes quod malum est, bonum. Quia, vae eis qui dicunt quod dulce est, amarum; et quod amarum est, dulce (Isai. V, 20). Bella igitur ista doctor ille Gentium in fide et veritate secundum datam sibi contra vos sapientiam, in omni esse genere humano in se deprehendit, et contra ea fortiter dimicavit. Cum enim in persona sua dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem: et, Concupiscentiam nesciebam; et, Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: et, Ego autem vivebam sine lege aliquando: et, Ego autem mortuus sum: et, Inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem: et, Peccatum per mandatum seduxit me, et per illud occidit: et, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: et, Peccatum per bonum mihi operatum est mortem: et, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato: et, Quod operor non intelligo: et, Non quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: et, Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona: et, Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: et, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio: et, Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago: et, Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et, Invenio legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: et, Condelector legi Dei: et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: manifeste haec se contra concupiscentiam bella peregisse testatur. Nec tamen gloriatur de propriis viribus se fuisse triumphum victoriae consecutum. Et ideo cum de se, in se, pro se, adversus tale malum infirmatus nullum victoriae adjutorium reperisset, displicens sibi, oculos ad Christi propugnacula quibus defendi possit elevavit, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Gratia est, haeretice, qua liberamur de corpore mortis, id est, de motibus concupiscentiae, quibus corpus nostrum percutitur, ut anima perimatur, non sola virtus propriae voluntatis.

CAPUT VII.

10. Pergite adhuc per campos loquacitatis vestrae, qua tantae turpitudinis squalorem laudare non erubescitis, et clamate secundum consuetudinem vestram, dicentes: « Libido calor bonus est genitalis, nec est quod pudeat in ea: quia si malum esse dicatur, nuptiae jam damnabuntur; sine illa enim non poterit proles existere. » Ex hoc advertant dilectae vestrae castissimi expugnatores, quantum libet, quod tantum laudare delectat: aut si non libet, cum suadet ut libeat, et expugnatur a vobis, cur bonum praedicatis, quod in vobis adversum esse sentitis? rogo, erubescite. Nemo unquam quod sibi est inimicum, bonum dicere delectatur et laudum praeconiis adornare. Fallimini prorsus et fallitis, imo decepti estis et decipitis. Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, quae formavit Deus, sed malus, ut saepe dictum est, auctore diabolo praecedente peccato. Isto calore si vigor mentis vestrae ad illicita non dissolveretur, non a vobis tam licite laudaretur, quin potius sicut a Catholicis damnaretur. 11. Sed iterum respondetis, ut superius dixi, tanquam clypeum vestro dogmati opponentes, ne vobis valeant simplices quos decipitis resistere, et dicitis: « Nuptiae damnabuntur, si libido damnetur, quia absque illa soboles non gignitur. » Quid praestigiosissimis assertionibus vestris diem in noctem mutare nitimini? quid nebulis serena convolvitis? quid intuentibus lucem, ferventes in calore turpi, quem optimum praedicatis, ut cordis eorum oculos perturbetis, fumi amaritudinem eructatis? Nuptiae auctore Deo valde sunt bonae, nec damnantur prorsus, cum voluptuosa libido damnatur. Nuptiae filiorum procreandorum causa sunt institutae, sicut scriptum est, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28): quarum licitus usus non in luxuria libidinis institutus est, sed sine illa imperio honestissimae voluntatis, tantum, ut dixi, causa natorum. Quia Adae et Evae ante peccatum, cum adhuc scilicet in eis morbus iste non esset, dixit Deus, Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Post peccatum vero, ut jam superius disputatum est, sibilo venenosi serpentis, cujus callidis decepti sunt blandimentis, hanc inquietam et mortiferam pestem eorum corpora conceperunt; et per licitum usum, posteaquam de paradiso projecti sunt, in posteros transmiserunt, tanquam peccati sui testimonium haereditario jure dimittentes in nobis: ut ex hoc praevaricatorum nos esse filios cognoscentes, non gloriemur de nobis, id est de natura nostra peccatrice, in conspectu justi judicis Dei; sed ejus misericordiae, quae non in meritis constat, semper colla flectamus; quo dignetur in paradisum revocare, unde merito exsules fecit. 12. Et in conjugatis igitur et in omni homine libido mala est: nonnunquam enim ad illicita trahit, quia voluntati peccatrici, qua factum est ut esset in membris, contraria est in tantum, ut ipsorum conjugatorum ad licitum usum ardore sui sic anhelantes praecipitet mentes, quo eadem licentia acti potius quam agentes agant. Fit enim voluntas incontinens, dum illecta vincitur voluptate; sed venialis est in conjugatis, malo bene utentibus. Quod ostendit Apostolus, cum causa continentiae orationis tempus indicit conjugatis, et ad ipsum iterum revertendum propter incontinentiam tentationis satanae praecipit, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 5, 6). Damnabilis est vero in adulteris et fornicatoribus, malo male utentibus. Jam ergo cognoscite utrum Apostolus de malo veniam promiserit conjugatis, an de bono: de malo ad tempus orationi vacandum abstinere praeceperit, an de bono? Erratis prorsus, quia Deus qui jussit fieri bonum, nusquam a bono prohibuit, sed a malo, dicens per David, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). 13. Incunctanter omnino dicitur, bene uti hoc malo veniali conjugatos, filiorum gignendorum videlicet causa, qui nascuntur Deo opifice, non de accidentis libidinis malo, sed de bono licentiae nuptiarum. Numquid enim cum vitis undique deserente agricola fuerit sentibus occupata, et tempore suo jacens in dumis produxerit botros, de contrariis sibi spinis, quibus premitur, uvam produxit? Absit. Sed de naturae suae bono, licet spinarum aculeis corrupto, bonos attulit fructus. Similiter et triticum, si natum circumquaque zizaniis operiatur, in quantum spicam produxerit, de naturae suae bono, non de zizaniorum malo quibus impeditur, bonum intulit germen: sic filii de naturae bono boni sunt fructus, non de malo libidinis corrumpentis et vitiantis, cum quo nascitur omnis homo. Unaquaeque ergo res manens in naturae suae bono, accidentibus sibi adversitatibus arescit atque torpescit, cultoris semper indigens manu vel diligentia, ut naturae suae, cui nihil est contrarium ab auctore suo Deo congenitum, valeat respondere. Hoc agitur et in nostra peccatrice natura: semper indiget auctore et cultore suo atque conservatore Deo, ut spinis et tribulis zizaniisque libidinis vel omnium malarum concupiscentiarum, quae, ut saepe diximus, non auctore Deo, sed peccando contraxit, manu gratiae suae per Jesum Christum Dominum nostrum, quamdiu in terram de qua sumpta est redeat, expietur, de terra iterum in novum saeculum purissima reditura, per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum suscitata. Iterum ergo iterumque repeto: Libido mala nihil bonis impedit nuptiis, quia non ab initio in ejus sordibus sunt, sicuti jam supra diximus, ordinatae. Deus enim qui sine concubitu apes fetare creavit, et agrorum cuncta semina absque libidine seminari vel nasci decrevit, hominem quoque ex homine, si non peccasset, per concubitum voluntarium, non per libidinis scortum exoriri in paradiso permisisset. Cui qualiter id contigerit, in hujus disputationis capitulo, quantum Dominus revelavit, jam me arbitror ostendisse. Ideoque nuptiarum licentiam bonam valde fatemur, et malam concupiscentiam in conjugatis damnabilem et voluptuosam esse catholico ore clamamus, vestrumque dogma in ejus turpitudine horrendum, sanctarum Scripturarum auctoritate damnamus.

CAPUT VIII.

14. Paulus est apostolus Christi, non Pelagius discipulus Antichristi, haeretice, qui dicit concupiscentiam in carne sua non bonum habitare: imo apertissime malum dicit, peccatum esse testatur, stimulum carnis suae nominat, a quo se colaphizari clamat, ne magnitudine revelationum extollatur (II Cor. XII, 7): cujus malis consideratis in corpore mortis suae, in quo bellum intestinum cum invisibili hoste gerebat, remedium salutis suae nullum penitus nisi solam gratiam Dei in Christo Jesu liberantem se invenisse testatur. Ipse dicit scribens ad Colossenses: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, (Coloss. III, 5) etc. Respondete huic tanto doctori, cur ea mortificanda praecipit, si naturalia bona sunt? Sed melius in vobis Pelagio et Coelestio loquentibus, quam Christo in Paulo, e contrario praedicatis cum laudabili plausu, dicentes: « Vivificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem mundam, libidinem bonam, concupiscentiam optimam. » Demens, et secundum voluntatem tuam in reprobum sensum dimisse haeretice: de istarum sordium malo iterum dicit idem apostolus scribens ad Romanos, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus (Rom. VI, 12). Ille in veritate docendo prohibet his immunditiis obedire: tu in errore Pelagiano suades. Ille concupiscentiam menti contrariam, peccatum vocat: tu eam laudando, vel in ea delectando, bonum asseris naturale. 15. Stulti, aliquando jam sapite, et nolite de tanto malo gloriari, neque mendaces esse adversus veritatem, quae per os sanctorum suorum laudabilem dilectamque vestram concupiscentiam malam, et libidinem punit immundam. Ex his enim diversae tentationes oriuntur, quibus per momenta cum Deo placere contendimus, praepedimur, ut ait apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13-15). Videte dilectam vestram semine laudum vestrarum concipientem dolorem, parturientem peccatum, generantem mortem. Cujus dum auctorem Deum esse praedicatis, sine dubio arguitis tantum apostolum, et Deum esse malorum dicitis tentatorem: quia ipse creavit secundum vos, unde tententur homines, abstrahantur et illiciantur; ac per hoc ipse unde pereant fecit. Quod si ita non sentiretis, Deum mortem fecisse minime diceretis. Sed audite adhuc repercutientem virga sapientiae coelestis vaniloqua ora vestra eumdem apostolum Jacobum. Unde inquit, bella et lites in vobis? Nonne hinc ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris (Id. IV, 1)? Auditis quale officium habet nimium dilecta vestra concupiscentia, id est, bella et lites, quibus discordare facit corpus et spiritum nostrum: et in ejus castris hostilibus, atque sub lege mortifera te, haeretice, militare delectat? Si pacem fidei catholicae sequereris, a turbine bellorum horum et litium, quo in cordis tui pelago circumquaque jactaris ne ad portum pervenias veritatis, facile gratiae gubernaculo poteras liberari, et cognoscere malum quod in malo positus putas esse pulcherrimum. 16. Audi et alium super Jesu pectus discumbentem, et contestantem, concupiscentiam non esse ex Patre Deo, sed ex mundo, et eam cum mundo transituram: Joannem dico apostolum. Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Claudite adhuc, si placet, oculos cordis ad videndum, et obturate aures ad audiendum tanti apostoli veritatem: et clamate dicentes, ne scilicet dilectae vestrae faciatis injuriam, « Ex Deo est concupiscentia carnis, non ex mundo, et ideo calor bonus est genitalis. »

CAPUT IX. 17. Sed quid ultra in proferendis testimoniis, quibus defensio vestra probatur esse damnabilis, nitar promulgare sermonem? Quia si omnia de legis divinae thesauris producantur, tempus me deficit enarrantem. Audite ergo breviter, non brevia, sed crimine ingentia caloris vestri amantissimi opera, quibus in illicitum coire praecipitat hebetata corda mortalium, et erubescite et conticescite tandem. Isto calore succensus et turpiter illectus nonnunquam pater inclinat filiam, et operatur incestum: filius etiam patris thorum maculat, cum matri vel novercae aliquando miscetur. In sororem frater cupidine ductus incurrit: cognatam non erubescit opprimere. Virgo non sustinet licentiam nuptiarum, sed stuprum tempore concupiscit illicito. Maritus minime contentus licito uxoris amplexu, uteros contaminat alienos. Similiter et uxor immemor proprii cubilis, adulterino amore uxoris occupat alienae. Nam et masculi, relicto naturali usu feminae, exardescunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I, 27). Horret etiam plus iis quae diximus dicere, quod dum homo immemor suae naturae rationalis, irrationali naturae, et alienae a sua, pecudi coire compellitur. Quid de ruina aliquantorum servorum Dei et sacrarum virginum dicam, quae hac tempestate naufragia patiuntur? Quidve de diversis immunditiis, in quibus eorum auctorem ipsum sibi puto pro vobis diabolum displicere? Ecce calor ille amantissimus vester in quas ignominiarum sordes humanas ire illicit et praecipitat mentes? Ecce quam illuviem etiam in sanctis Christi membris fuisse dicere non tremuistis. Ecce cujus obscenitatis et turpitudinis estis acerrimi laudatores, impudentissimi defensores; et, si non fallor, cum adhuc non displicet, forsitan et factores. Quis enim de vobis bene sentiat, quos de tanto malo bene sentire cognoscit? Si igitur in vobis ullus pudor est, si honestas aliqua, si castitatis intentio, tantam mali necessitatem, id est, concupiscentiam carnis sordibus libidinis mixtam, bonum dicere et laudare desinite: cujus auctorem non Deum, sed diabolum esse credite, praecedente protoplasti peccato: et quod eam voluntas humana in turpissimis motibus refrenare non valeat singularis, nisi gratia per Christum Dominum nostrum subvenerit salutaris.

LIBER QUINTUS. Adversus quintum dogma Pelagianorum.

CAPUT PRIMUM. 1. Item inquiunt, Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento Baptismatis ex hac vita migraverint. » Respondemus: Multum quidem jam de originali peccato, quo et parvuli tenentur obstricti, superius disputavimus: ac luce veritatis ostendimus, omne humanum genus hoc vitio claudicare. Dei etiam Filium in similitudine carnis peccati ob hoc venisse, ut morte sua per crucem vinceret mortem, et gratia sua gratuita, vulnera nostra curaret. Verumtamen falsa esse de parvulis, haeretice, quae praedicas, non solum nostro, sed et eorum salvatore Christo juvante, Scripturarum auctoritate convincam. Quid igitur apertius, quod parvuli Adae peccato nascantur obnoxii, dici potuit, quam quod dictum est per David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea? Ille enim cum adulterium defleret, et homicidium quod Bersabeae causa commisit, hanc veritatem in suae confessionis gemitu eructavit, tanquam diceret, Non quod ex hoc solo facinore perpetrato peccator sim, qui antequam id facerem sine peccato non eram, imo jam peccator ab utero matris meae eram: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Vitium ergo peccati seminatus et conceptus de parentibus sumpsit, per quod adulterium et homicidium propria peccata peregit. Cum enim subjungens inquit, Ecce enim veritatem dilexisti (Psal. L, 7, 8); peccata propria voluntate commissa fatetur. Quia veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis suis sceleribus celat: non quod etsi voluntate celaverit, Deus ignoret; sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur: si vero mente aliqua exciderint, confiteri veritatem Dei; ut cum generaliter dixit, Deus, qui nosti occulta cordis, tu scis opera mea, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6), quibus veniam largiaris. Et haec utique est veritas confitentis, quam diligit Deus. 2. Eva ergo peccatum a diabolo mutuavit, Adam consensu cautionem fecit, usura posteritati crevit. Hinc est ut infans in utero matris haereditario jure constrictus ante promittat debitum, quam cautionem patris agnoscat, vel debitorem etiam genitorem. Hujus chirographi usurae sunt, illae malignissimae passiones, quibus tam majorum aetate quam parvulorum animae deprimuntur, a quibus liberari neminem posse nisi per Christum, David ipse qui se in iniquitatibus conceptum et in delictis natum esse dixit, ostendit, cum in septuagesimo primo Psalmo de persona Christi loquitur dicens, Liberabit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor: id est, humanum genus a diaboli dominatu. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitatibus liberavit animas eorum (Psal. LXXI, 12-14): Christus utique Adae debitum, quod nos usuris obligaverat, solvit, cum nullis suum corpus peccatis obnoxium in patibulo crucis suspendi permisit. Ipsius enim in Psalmo vox est: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quapropter ipse ex usuris et iniquitate et parvulorum liberat animas: quia, ut dicit Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est: et iterum, Ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Et si omnes mortui sunt, stimulo utique mortis percussi, mortui sunt; quia stimulus mortis, peccatum (I Cor. XV, 56). Dic ergo quaerenti mihi, Si peccatum parvulus nullum carnaliter natus attraxit, cur brevis dierum sorte mortis astringitur? Quia ubi peccatum non est, utique mors esse non debet: non enim me fingente, sed Apostolo praedicante dictum est, Per peccatum mors. Ac per hoc secundum errorem vestrum, iniquus Deus, ut mori parvulum patiatur non habentem peccatum per quod possit vita privari.

CAPUT II. 3. Sed ad illam fallaciam dogmatis vestri respicientes, cui jam superius responsum est, inquietis mihi: Deus mortem fecit, quia mortalem hominem fecit; peccatum autem non fecit, quia in primordio hominem prohibuit ne peccaret. Imo quid aliud dicitis, cum Deum mortem fecisse creditis, nisi et peccatum Deus fecit, ut per peccatum mors intrare posset in mundum? Quia, ut iterum iterumque est repetendum, dicente magistro Gentium, Per peccatum mors; respondetis: Absit, Deus peccatum non fecit. Ergo occasionem peccandi homini tribuit, ut opus ejus, sicut dicitis, mors homini posset contingere. Sine peccato enim mors esse non poterat; quia, velitis nolitis, Per peccatum mors. « Nec occasionem, » ut dicitis, « peccandi Deus homini dedit, quo mori posset, sed mortalem fecit. » Jam responsum est scriptum esse, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13): et iterum, Deus creavit hominem inexterminabilem (Id. II, 23). Si ergo peccatum non fecit, nec occasionem peccandi homini dedit, quod recte dicitur; bonum mortis secundum vos, quod recte non dicitur, quomodo per malum peccati ad hominem potuit pervenire? Quid enim luci cum tenebris? aut quae pars justitiae cum iniquitate (II Cor. VI, 14)? Videte, infelices, si tamen videre potestis, quas amicitias inter Deum et diabolum faciatis, quod absit a Domino. Deum enim mortem fecisse dicitis, diabolum peccatum: si tamen vel hoc assignatis diabolo. Miscuerunt ergo opera sua, ex consensu tanquam sibi in auxilium venientes, ut hominem vita privare possent: et ideo dictum est, Per peccatum mors. 4. Jam hic advertite, imo qui sani sunt sensu advertant, quia soletis nos dicere Manichaeos, quis nostrum sit Manichaeae pestis assertor: nos, qui nihil commune luci ad tenebras dicimus; an vos qui opus lucis, ut putatis, id est, mortem, cum opere tenebrarum diabolo, id est, peccato confunditis? Nisi enim credideritis mortem et peccatum utraque esse mala, et nullius horum auctorem esse Deum, sed diabolum delinquentibus protoplastis; prorsus Manichaeos adjuvatis, imo estis similes Manichaeis. Manichaeus autem non credit, sed catholicus dicenti Paulo, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Haec est fides nostra, fatemur incunctanter peccatum in parvulis, et per peccatum mortem pertransisse in omnes homines. Et parvuli natura homines sunt. Quapropter quanti fuerint, omnes homines sunt, quibus dum contigerit mori, propter peccatum, quod in eis non actione, sed ulterina conceptione pertransiit, moriuntur. Non enim morerentur, nisi coeno peccati necarentur. Per peccatum enim, ut saepe est repetendum, mors; non sine peccato: ab morte, ne in aeternum pereant, morte Domini redimuntur. Hoc coeno peccati quo nascuntur squalidi, ut in regnum coelorum ingrediantur immaculati, immaculato per Baptismum sanguine Christi mundantur.

CAPUT III. 5. Audi et alterum, Dei sapientiam inquirentem, et per illam veritatem mortalibus praedicantem: audi aliter quidem quam David loquentem, sed non aliter prophetantem; imo unito spiritu vera dicentem, quod Adae peccato et parvuli nascendo premantur. David enim inquit, ut supra jam dictum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Iste ait in libro Ecclesiastico: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Quod est hoc grave jugum, nisi peccatum? Et quare dictum est jugum, nisi quod ex duobus Adam et Eva veniat, vel duorum premat et conterat colla, id est, masculi et feminae, majorum videlicet atque minorum; quia in utroque sexu jugum sunt. Ideo et ait generaliter. Grave jugum super filios Adam. Dicendo ergo, super filios, aetates non discrevit vel sexus: et comparando jugum peccato, praeter Christum, qui sicut caeteri ex usu conjugatorum natus non est, omnes esse peccatores aequavit. Huic jugo, id est, originali peccato revincti majores atque minores, vitium ex ipso ortu tanquam aratrum trahimus, quamdiu sumus in mortis corpore, cujus cupiditatum vomere proscinditur, hoc est, corrumpitur terra nostra. Propter quod in libro Sapientiae dictum puto: Corpus autem quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15). A cujus jugi labore et onere, vel aratri corruptione ut requiescat, nemo solvitur propria voluntate et potestate, nisi ab illo juste judicante et indebite miserante, qui ait; Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). Quomodo vero ad eum vocati eant, ipse ostendit, dicens: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44). Pro jugo peccati aspero et gravi, quo carnaliter nati premuntur, vocatis tollendum super se jugum suave et onus leve praecipit. Superius jam diximus, cur peccato jugum sit comparatum: nunc spirituale Christi jugum et onus intelligere debemus. Charitatem esse dico, qua jubemur diligere Deum et proximum: quia in his duobus praeceptis tanquam in jugo, Lex omnis pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quid enim suavius aut levius charitate, qua nos diligens Deus, per mortem Filii sui, ex duobus populis, Judaeis scilicet et Gentibus, vinculo gratiae in unitate fidei conjugavit, et fecit utraque unum? Christi itaque jugum cervices, quas presserat peccati jugum, suspendit, non premit, ad coelum levans: quia charitas, sine qua nemo poterit promereri Deum, nunquam cadit (I Cor. XIII, 8), et cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Ipsa est etiam et onus leve, quam qui habuerit, Deum portat, quia charitas Deus est (I Joan. IV, 8). Ideo et Apostolus: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). 6. In hac vocatione sunt et parvuli, qui assumuntur in fide credentium, non obedientia voluntatis, sed dilectione nimia charitatis. Propter quod in Psalmis de ipsis dictum est: Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum (Psal. LXVII, 19). Super quos nisi fuerit dono gratiae, charitatis jugum suave et onus leve Christi, requiescere a labore et onere originalis jugi non possunt. Gravantur enim in labore et onere diversarum passionum, quas eos in lacte positos perpeti videmus et stupemus. Vexantur enim nonnunquam a daemonibus, diversis etiam doloribus et vulneribus cruciantur, multisque, ut dixi, aerumnarum generibus affliguntur: et in his omnibus cum quid patiantur, hoc dicere non possint, tamen poenis se cruciari variis quodammodo loquuntur, cum aculeo puncti dolorum, confusos vocum ejulatus emittunt. Quae si minime stimulo peccati protoplastorum percussi, ex quorum peccatrice carne peccati caro sunt, patiuntur, secundum errorem vestrum, Deus talem fecit naturam, ut poenalibus anima passionibus convexetur, aut certe injustus, ut innocentiam sanctam et nullius penitus erroris obnoxiam tantis permittat urgeri periculis, et in ipsis nonnunquam vita privari. Quod nisi eos peccati originalis causa pati credideritis, sine dubio Deum, qui valde bona omnia fecit, arguitis. Sed absit ut sit iniquus, inferens iram, imo justus judicia faciens (poena enim peccati est), ut poenis plectantur, non in actu, sed ortu parvuli peccatores. Quia, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea; et, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium: non ego fingens, sed Prophetae Dei Spiritu veritatis sancto acti dixerunt.

CAPUT IV. 7. Audi et alium athletam fortissimum per omnia diaboli flagella transeuntem, et patientia sua ejus impatientiam superantem: beatum Job dico, quid Spiritu Dei, quo probatus et fortis est factus, de humanae naturae senserit labe, etiam parvulos dicens a peccati sordibus immunes esse non posse, hosque adducendos in judicium coram Deo. Homo, inquit, natus de muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae; et sicut flos cum floruerit, decidit; fugitque ut umbra, et non permanet. Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Job XIV, sec. LXX). Estne aliquid dubitandum, tam clarissima auctoritate, parvulos peccati illuvie maculatos esse nascentes? Cum enim dixit, Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? statim propter judicia justissima Dei cur in judicium veniat, causam praecedentem ostendit: Quis enim, inquiens, mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Id est, propter peccati sordem, quam trahit a peccante natura, qua nascitur immundus in mundo. Haec secundum Septuaginta interpretum editionem, quae ex graeco in latinum sermonem versa est, posuimus. Audite apertius ad suggillationem vestram idipsum, qualiter ex hebraeo verbo sit in latinum translatum. Quis, ait, potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Estne deinceps contentio? imo esse debet a vobis ulla contradictio? Audis de parvulo dici, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? et adhuc dubitas Baptismum Christi per gratiam habere, quod mundet in parvulo? Nisi enim esset immundus, non diceret, Quis potest facere mundum? Sed cum addit, de immundo conceptum semine; parentum sordidatum dicit esse peccato: quorum sunt immunda semina, non conditione naturae, sed praevaricantis vitio protoplasti. Sive igitur Septuaginta ex hebraeo in graeco, sive alius similiter ex hebraeo in latino sermone, unum atque idem, etsi mutatis verbis, non tamen veritate, parvulos peccati sorde reos esse dixerunt. 8. Quae enim injustitia, sicut saepe pro diversitate propositarum a me causarum interrogavi, apud Deum, dicite, ut nulla existente causa secundum errorem vestrum, sicut supra diximus dixisse Job, parvulus brevis vitae et plenus iracundiae sit; cum quid sit ira, rationis usu omnino nesciat: vel quare ut flos decidit, fugitque ut umbra, et in vita multorum dierum sive annorum non permanet, sicut novimus multis contingere parvulis? vel cur eum ad judicium coram se venire facit, cum mandatum legis ejus non cognoverit faciendum, nec contempserit voluntatem? Haec utique secundum vos, ut dixi, injuste parvuli patiuntur a justo judice, si nulla peccati contagione tenentur obnoxii. Sed quantalibet latitudine mendaciorum vestrorum verbis muros haeresi vestrae circumquaque construatis, veritas vincit: cujus aries impulsus gratiae manibus, totum quassat et destruit, unde repugnatis et confiditis. Quia justus Dominus nihil facit, injustum, et verax non potest esse mendax. Parvuli itaque, ut dicit Apostolus, natura filii irae sunt (Ephes. II, 3), Adae scilicet parentis, sicut saepe diximus, offensione connexi. Non enim dicerentur filii irae, nisi iram, id est, peccatum primiplasti, qui peccando Deum ad iram primus in nostro genere provocavit, traherent seminati. Ideo et dictum est, Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Vel, sicut dictum est alio modo, tamen idem: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ob hanc igitur solam sordem peccati, quam trahit, non de conjugii bono, sed de libidinis malo, parvulus brevis vitae et plenus iracundiae est. Decidit etiam ut flos, fugitque ut umbra, nec permanet; atque in judicium coram Domino veniet judicandus. Cui nisi Baptismi gratia per Christum subvenerit, disperiet de populo christiano: sicut lex periturum dixit parvulum de populo Judaeorum, nisi die circumcisus fuisset octavo. Scriptum est enim: Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo (Gen. XVII, 14). Dic igitur mihi, a quo facinore circumcisio parvulum liberat? aut quare incircumcisi de populo Dei circumciso anima peribat, si nihil unde sanaretur vel disperiret habebat? Quin potius parentibus ejus, nisi circumcisus fuisset, debuit praetendi perditio, qui usum obedientiae et liberi habebant arbitrii, et non parvulo ignoranti scientia bonum et malum. Sed esto ut parentes ob hanc negligentiam, quod scriptum non est, subeant perituri supplicia: numquid damnatis illis, si incircumcisus mortuus fuerit parvulus animae poterit interitum abolere? Deus enim locutus est, non homo, dicens, Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo. Narrate ergo, si potestis, Dei justitiam, in qua multum vos posse jactatis; imo totum posse naturae viribus: cur disperdat innocentiam incircumcisam, quidve circumcidi jubet, si nulla donat circumcisione delicta? Respondetis plane: Justus Deus in judicando. Hoc enim soletis quasi diligentes Deum dicere, sed ore vestro, corde autem mentientes ei. Si itaque justus Deus in judicando, rogo, dic causam incircumcisi parvuli perituri. Actualia certe nulla sunt ejus delicta. Quae enim esse poterunt octo dierum? Trahere eum originale peccatum et propter hoc damnari, credere non vis. Unde justa Dei judicia? Dic jam aperte: « Injustus Deus et impius, ut damnet parvulum, quem damnabilis causa nulla praecessit. » Nec enim aliud in cordis tui tenebris sentire cognosceris: si tamen incircumcisum, teste Dei lege fideli, perire parvulum credis. Aut si de vobis aliud sentiendum est, judicent orthodoxi.

CAPUT V. 9. Sed more illo vestro, veritatis videlicet luce deserti atque refelliti: Deus, inquitis, praescius operum ejus malorum quae facturus erat aetate perfecta, periturum dixit de populo suo. Itane, insane Pelagiane, Deus qui justus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 17), pro hujuscemodi credendus est incircumcisum parvulum judicare, ut tanquam factorem pro non factis sceleribus puniat; tempus imputet quoddam, ubi vita non vixit, ubi velle et nolle non fuit voluntatis? Absit, absit hoc apud judicem justum, qui unicuique obedienti vel contemnenti usu liberae voluntatis, reddit secundum opera sua: parvulo autem incircumciso solum pro delicto, quod est opus diaboli, quod ex Adam seminatus attraxit, et circumcisione fraudatus non caruit, hoc in parvulo Deus odit et punit: ita nunc fit et in populo christiano. Circumcisio enim illa octavi diei, figuram resurrectionis diei Salvatoris et gratiam Baptismi gestabat. 10. Vos autem, etsi parvuli baptizati non fuerint, vitam illis promittitis aeternam, quia scilicet Christi eis gratiam baptizatis nihil auferre, conferre creditis nihil. Si enim intelligeretis quare dixerit Christus, Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): crederetis utique, non eos sanos, sed vulneratos medico Salvatori ad stationem Baptismi sanandos offerri; nec habituros vitam, nisi ipsius qui est vita manducaverint carnem, et sanguinem biberint. Ipse enim dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI, 54, 55). Quomodo igitur vitam regni coelorum promittitis parvulis, non renatis ex aqua et Spiritu sancto, non cibatis carne, neque potatis sanguine Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum? Ejus enim edictum est: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Id. III, 3). Intrare quippe in regnum coelorum non aliud est, quam vita beata vivere, quae permanet in saecula saeculorum. Ecce non baptizatus, vitali etiam cibo poculoque privatus, dividitur a regno coelorum, ubi fons viventium permanet Christus. Da mihi praeter hunc alterum locum, ubi vitae possit requies esse perennis. Primum enim locum fides Catholicorum divina auctoritate regnum credit esse coelorum, unde, ut dixi, non Baptizatus excipitur: secundum, gehennam, ubi omnis apostata vel a Christi fide alienus aeterna supplicia experietur: tertium penitus ignoramus, imo nec esse in Scripturis sanctis inveniemus. Finge, Pelagiane, locum ex officina perversi dogmatis tui, ubi alieni a Christi gratia vitam requiei et gloriae possidere parvuli possint. Dextera est justi sedentis judicis et sinistra, regnum est et gehenna, vita est et mors, justi sunt et iniqui. In dextera igitur justi sunt constituti; in sinistra, operarii iniquitatis: in regno requies baptizatorum, in gehenna poena incredulorum: vita ad laetitiam gloriae, mors ad fletum et stridorem dentium: justi in regno Patris cum Christo, iniqui in igne aeterno parato diabolo et angelis ejus. Sed haec dicens, non divisiones locorum multorum dedi, nisi duorum tantum; quoniam ad duo, regnum videlicet et gehennam, haec omnia referuntur, etiamsi plura dicantur. Dextera enim vita, justi, vel si, ut dixi, addamus, justitia, sanctitas, beatitudo, et caetera bona ad regni coelorum requiem referuntur: sinistra vero, id est, ii qui sinistrae astabunt, iniqui, mors, injustitia, dolositas, impietas, et quantalibet mala ad gehennae tormenta, ubi mors quae secunda dicitur non finitiva, sed cruciatu durabilis erit. Qui baptizatus ergo non est, in iis quae sunt regni coelorum, non potest reperiri: et si non ibi, quia vere non ibi, putasne, Pelagiane, jam sentis ubi? aut certe dic ubi.

CAPUT VI. 11. Responde more illo solito: Dominus inquit, « In domo Patris mei mansiones multae sunt » (Joan. XIV, 2). In his mansionibus, suas habent vitae et refrigerii non baptizati parvuli mansiones. Hiccine est, putas, ille tertius locus, quem fingendum ante paululum ex officina dogmatis tui poposceram? Percutiat hoc opus virga sua ferrea Christus, qua gentes haereditatem suam et possessionem suam terminos terrae regit (Psal. II, 9 et 8); qua probat vasa misericordiae suae, et reprobat contumeliae: ut si manserit inquassatum, permittat illic susceptos vestros, quibus sine illo vitam promittitis parvulos habitare. Dic, age, adesto assertioni tuae, refelle meam. Mansiones istas multas, quas in medium protulisti de thesauris Evangeliorum, certum est veritate dicente, esse apud Deum Patrem: sed quaero abs te, utrum sint in regno coelorum, an foris. Pater enim Deus in regno coelorum est, et illic sunt hae utique mansiones. Si vero in regno coelorum non sunt; ergo Pater alienus est a regno coelorum: quia, ut dixit, ubi Pater est, ibi et multae sunt mansiones. Quid dicis, haeretice? Unum elige e duobus cujus partis defensor existere possis. In regno est Pater et mansiones, an extra? Si dixeris, In regno; perdidisti locum, quem multa fabricaveras arte parvulis. Non enim intrat in mansiones istas non baptizatus: quia qui dixit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; ipse dixit, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Ecce virga fortis Christi, quomodo comminuit opus tuum. Si autem dixeris, Foris; attende quid respondeas Manichaeo. Aliquo enim bello secundum te superatus ab aliquo. Pater exceptus est de regno coelorum, nec ad eum opus Filii sui pertinet Baptismus parvulorum, nec ad Christum etiam mansiones Patris: ac per hoc divisum est regnum eorum. Christus enim recipit baptizatos in regnum coelorum: Pater non baptizatos in mansiones loci sui. Ecce quales sensus impraegnata a diabolo peperit haeresis vestra: ecce officina illa Pelagiana, sive Coelestiana, de qua nimium docti et acutuli ad interitum processistis, qualem locum miseris parvulis fabricavit, ut et Pater videatur regno exclusus, et Christus a mansionibus Patris! Quid deinceps a vobis decepti facient parvuli, quos catholica ratio sine medico Christo in mansiones Patris vobis docentibus non sinit introire? Quibus dum absque Christo promittitis vitam, aufertis vitam: dum sanos pollicemini, ad mortem perducitis: dum spondetis requiem, praecipitatis in gehennam. Mansiones igitur istae apud Patrem non sunt divisae cellulis ad habitandum justis, sed conjuncta charitate bonorum praemia meritorum, quae sunt in regno coelorum, quod est indivisum in possessionem unitae concordiae deitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti: et non est ut quoddam grande palatium, unde concludi aut excludi possit: nec terminum habet, quomodo regnum terrae, ut ultra regnandi non habeat potestatem. Ipse enim qui implet omnia et excedit omnia, Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus est, omnia in omnibus, unum potens atque omnia potens, cujus regni finis non est. Magnus enim Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. XLVII, 2): et regnum ejus regnum omnium saeculorum, et dominatio ejus in omni generatione et progenie (Psal. CXLIV, 13). In parte vero gloriae sanctorum et beatitudinis vitae aeternae divisum a gehenna dici tantum potest, unde impii et peccatores omnisque non baptizatus est separatus, et parti gehennae est mancipatus: Dei autem potentia non in parte est, et in parte non est; quia et sanctorum requiei et peccatorum damnationi ipse regnat in saecula saeculorum. CAPUT VII. 12. Sinite itaque parvulos venire ad Christum vitam, ut eis perditam per Adam medicina sua redonet vitam. Venit enim non inaniter quaerere et salvare quod perierat. Vos videbat praescientia sua futuros haereticos; vosque increpabat in Apostolis suis dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum coelorum (Marc. X, 14). Talium, ad comparationem videlicet ad se venientium dixit, non omnium parvulorum generaliter, etiam et qui in eo renati non sunt: ideo, Sinite, inquit, parvulos ad me venire, id est, nolite Illos credere me non indigere; non enim possunt venire in regnum Patris mei nisi per me. Denique ait, Ego sum via, veritas et vita; nemo ad Patrem, nisi per me venit (Joan. XIV, 6). Quomodo igitur eos non baptizatos in domo mansionum Patris mansuros creditis, cum nemo vadat ad Patrem, nisi per Christum, qui via est: nemo aeternam habeat vitam, nec maneat in veritate, nisi per ipsum, qui vita est et veritas? Sine me, inquit, nihil potestis facere (Id. XV, 5). Nam sicut nemo venit ad Patrem, nisi per Christum; similiter nemo salvandus venit ad Christum, nisi attrahente Patre. Ipse enim dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Id. VI, 44). Et venire ad Patrem et Filium nemo potest, nisi operante Spiritu sancto Patris et Filii, qui ubi vult spirat, et gratiam dividit singulis prout vult: quam gratiam non a se dissociatam, sed indivisa manu atque potentia in homine tota unus Deus et Trinitas operatur. Quisquis ergo opus in se non habet Trinitatis, id est, Baptismum salutarem; aeternam vitam cum viventibus sanctis in regno coelorum non potest adipisci. Baptismus enim Christi opus est Trinitatis, quia ipse est, dicente apostolo Paulo, plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9): et non est, sicut et Petrus dicit in Actibus Apostolorum, in alio aliquo salus. Nec enim nomen aliud datum est sub coelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Ecce princeps Apostolorum Petrus in veritate loquitur veritatem, in nullo alio nomine hominibus datam sub coelo salutem, nisi in Christo: tu in mendacio da nomen aliud, quod salvare possit parvulos, minime in Christi, qui est, sicut dixi, plenitudo divinitatis, nomine baptizatos. Quisquis enim in Christo tingitur, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quod est plenitudo divinitatis, in remissionem peccatorum salutis gratia baptizatur. CAPUT VIII. 13. « Et nos, » inquies, sicut aliquoties a vobis audimus, « in remissionem peccatorum, tam majores aetate quam parvulos baptizamus. » Et cum vobis ita contradictum a nobis fuerit, Ergo est peccatum in parvulis, quod eis in sacro Baptismate remittatur: respondetis, « Nullum: tantum in adoptionem filiorum baptizantur. Habet enim in eis gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat: propter solam vero Symboli formulam, ut tradita consuetudo servetur, tinguntur in remissionem peccatorum. Majores autem propter quod usu liberi arbitrii peccata contrahere potuerunt, in remissionem peccatorum baptizantur. » O caeca vestrorum sensuum corda! O magisterium quod obvolutum mortali nebula vobis diabolus propinavit? Quis hoc catholicorum sapientissimus ferat? Quis vos non horreat potius nominare, quam cernere, ut verbum Dei fidele in parte veri et in parte mendacii esse praedicetis, id est, in majoribus verax, quia vere in remissionem peccatorum baptizantur, in parvulis autem mendax, quia sic in remissionem peccatorum, ut non in remissionem peccatorum tingantur? Quando jam vel quid a vobis dicitur verum, aut dicetur, cum in illo loco, ubi veritas Christus in Spiritu sancto baptizans curat omnes ad se venientes peccati vulnere sauciatos, Deo mendacium dicere non timetis? Verba namque Dei sunt Symboli verba: non se fefellit Deus tradens per Apostolos suos Ecclesiae suae sanctae catholicae, credentes in remissionem peccatorum baptizari. Utquid enim jussit in remissionem peccatorum, si non facit vere remissionem? Imo ideo jussit, quia facit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). 14. Omnino in remissionem peccatorum baptizantur et parvuli: alioquin non habebunt in regno coelorum vitam. Dimittitur enim eis regeneratione spirituali, quod traxerunt, ut saepe dixi, ex Adam generatione carnali. Stulte haeretice, respice ad Jesum, qui propterea vocatus est Jesus, id est, Salvator: quia, sicut dicit evangelista, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Attende edictui ejus: Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12). Et adversus eum falsum de parvulis dicere conticesce, qui eis potum, non sanis, sed aegrotantibus Baptismum in suo sanguine procuravit: qui propterea catechizantur et exsufflantur ac baptizantur, ut princeps hujus mundi diabolus ex eis foras mittatur. Aut si non in illis diabolus exsufflatur, cujus opere, id est, vitio peccati per Adam tenentur obnoxii; dicite, cur imagini Dei fit injuria? Vos vero, opinor, quod eis baptismo vestro baptizandis minime exsuffletis, ne non imagini Dei, sed diabolo faciatis injuriam. Aut si exsufflatis nullum, ut putatis, crimen habentibus, quem in eis urgeatis edicite. Exsufflatur ergo et increpatur in eis in catholica Ecclesia opus diaboli, non quod ipsi sunt, sed quod in ipsis est. Ipsi enim quod homines sunt, opus Dei sunt: quod vero in ipsis est peccatum, opus diaboli est; hoc in illis odit Deus, non ipsos opus suum. Ob hoc si indebita gratia ejus per Baptismum mundati non fuerint, penitus Christianorum vitam non habebunt, in regnum coelorum non ingredientur; erunt autem illic ubi et incircumcisi parvuli Judaeorum. Duas sane fides et duo baptismata vos habere, si ipsi in tenebris ambulantes non cognoscitis, Catholicorum nullus ignorat. Alia enim fide, ut superius ostendi, vobis dicentibus, baptizatis aetate majores, alia parvulos, cum scilicet verbo eos in remissionem peccatorum baptizatis, corde non creditis. Nos vero anathematizantes vos, Paulum in quo locutus est Christus, auscultamus praedicantem et sequimur, qui unum corpus et unum Spiritum esse dixit Ecclesiae catholicae in Christo, unam fidem, unum Baptisma, unum Deum et Patrem omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4 6). LIBER SEXTUS. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur. CAPUT PRIMUM. 1. Licet latius de gratia et libero arbitrio jam superius disputatum sit: tamen addere etiam nonnihil quam maxime huic operi oportet; ut et vestra calumnia, quam nobis objicere soletis, per illuminationem gratiae Salvatoris revincatur, imo confutetur, et nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel praedicare flagitatis, quia cum lege Dei et Prophetis, cum Evangelio Christi ejusque Apostolis praedestinationem dicimus, eo « quod Deus quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni coelorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus quia voluit, semel jam eligendo praedestinavit ad vitam: quosdam vero sic praedestinet in gehennae poenam, ut etiam si credere velint, si jejuniis, et orationibus, omnique se voluntati divinae subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis aeternam in toto dari non posse, sic electione praedestinatos esse, ut pereant. Deum nos taliter operantem personarum esse dicere acceptorem. » Non miramur vos de nobis, id est, homines de hominibus falsa posse confingere, cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos, ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestrae intellectum mutare nitamini, fidem Christi Apostolorum praedicatione fundatam evertere, falsum dogma vestrum anteponere veritati. Hinc est utique, ut non possitis agnoscere veritatem; imo hinc est, ut corrupti et abominabiles facti sitis in voluntatibus vestris. Inclinate aliquantum patienter aurem cordis vestri, et qualiter mysterium praedestinationis credamus, qualiterve praedicemus, audite. Animositatem etiam contradicendi divinis eloquiis deponite. Potestis enim dono Dei veritatem facile reperire vel agnoscere, si contentiosi disciplinae silentio esse destiteritis. Prius ergo ipsum nomen praedestinationis quid indicet, exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, praedestinationem divinarum Scripturarum auctoritate probabimus. CAPUT II. 2. Praedestinatio quippe a praevidendo et praeveniendo vel praeordinando futurum aliquid dicitur: et ideo Deus cui praescientia non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam sit praescit, praedestinat; et propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit. Ideo et Apostolus, Nam quos praescivit, inquit, et praedestinavit. Sed non omne quod praescit, praedestinat. Mala enim tantum praescit, bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est, praescientia praedestinat, id est, priusquam sit in re praeordinat. Hoc cum, ipso auctore, esse coeperit, vocat, ordinat et disponit. Unde et sequitur: Nam quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30). Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo humanum genus praescientia sua et praedestinatione Deus, in quo iniquitas non est, utatur. Massae itaque humani generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis mortalisque facta est, non conditione divina, generaliter ex debito poena cruciatusque gehennae debetur; venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordiae largitate. Quia vero justus et misericors Deus praesciusque est futurorum, ex hac damnabili massa non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibli quos misericordia gratuita praescit praeparat, id est, praedestinat ad aeternam vitam: caeteros autem poena, ut praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit. CAPUT III. 3. Quod si a me quaeris scire, cur duos ita differentes Deus fecit, si personarum acceptor non est, quia generaliter punire debet justitia, aut misericordia liberare: contende cum Paulo, imo si audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Utquid me sic fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Ego autem hoc dico quod dixi, quia quidquid Deus agit, misericorditer, juste, sancteque facit, quia solus ipse praesciendo scit, quod homo nesciendo nescit. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Id. XI, 34, 35)? Aut quis dicit ei, Quid fecisti? Non potest tantum dici justus Deus, aut solum misericors, sed justus et misericors. Sic legimus, sic credimus. Propterea quando illi cum David misericordiam et judicium cantamus (Psal. C, 1), cantamus metuentes: non interrogamus quae sit voluntas ejus de judicio et misericordia conquirentes. 4. Quod si adhuc animositati tuae, qua contentionis curru raptus per quaestionum campos inanis effereris, haec minime responsa sufficiunt: audi et alia quae de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei, expavescentes incomprehensibilia judicia ejus et investigabiles vias ejus, sola tantum fidei consideratione proferimus: quia si scrutari voluerimus secretum Dei, quod justitiae ipsius solius notum est, comprehendere non valemus, et impletur in nobis quod scriptum est, Defecerunt scrutantes scrutationem. Quare? Quia accedit, inquit, homo et cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Si forte cum sitis reprehensibiles, judiciorum Dei esse vos comprehensibiles jactitatis, melius scilicet Deo placentes quam Paulus Apostolus qui esse incomprehensibilia per Spiritum sanctum judicia praedicavit. Pandite itaque quo judicio, ut dictum est a Paulo et Barnaba praedicantibus verbum Dei in Lystris, in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas (Act. XIV, 15), ut idololatria simulacrorum perirent; et unam tantum gentem, id est, Jacob elegit sibi Dominus et Israel in possessionem sibi (Psal. CXXXIV, 4); cui soli utique legem ad cognoscendum se, postpositis, ut dixi, caeteris generationibus, dedit: vel cur iterum amissio facta est Judaeorum, ut mundi fieret reconciliatio, id est, omnium gentium, sicut dicit Apostolus, Si enim amissio eorum reconciliatio mundi est, quae assumptio nisi vita ex mortuis (Rom. XI, 15)? Quasi impossibile erat Deo omnipotenti uno tempore universo mundo legem dare, salutem gratiae Christi conferre, vel, ut cito dicam, ab initio lapsus Adae id agere, quod diversitate temporum fieri ejus arbitrio sedit. Docete etiam, quare misso a Spiritu sancto Paulo et Barnaba portare nomen Domini salutis causa in gentibus, cum transirent praedicantes Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia? Et cum venissent in Mysiam, volentes ire Bithyniam, non permisit eos, inquit, Spiritus Jesu (Act. XVI, 6, 7). CAPUT IV. 5. Sciebat, inquies, Deus, quia credituri non essent, et ideo non eos ire permisit ad loquendum verbum. Stulte, Deus est qui justificat impium, non praeventus humana voluntate, sed ipse praeveniens hominis voluntatem misericordia sua. Deus enim, inquit, meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Audi et alium prophetam dicentem, Converte me, Domine, et convertar; sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14, et XXXI, 18). Unde Apostolus, Justificati, inquit, gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu (Rom. III, 24). Audi, gratis; et tace de meritis. Numquid prohibitio ista sancti Spiritus aliud ostendit, quam verbum Domini Jesu dicentis in Evangelio, Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8)? Hinc cogita, hinc pande aliquid, quare ubi vult, et non ubique. Dicite etiam, quare praedicantibus praedictis Paulo et Barnaba apud Antiochiam Pisidiae Judaeis ac Gentibus salutem, nullus crediderit, nisi quos exinde Dominus praeordinavit ut crederent. Sic enim de ipsis pagina sancta testatur: Et crediderunt, inquit, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. XIII, 48), hoc est, praedestinati. Ecce in omnibus quae ex auctoritate divina protulimus, habes misericordiam et judicium: et certum est quia personarum acceptor non est Deus (Rom. II, 11), nec cujusquam personam reveretur. Descende ergo, si vales, in profundum misericordiae Dei; ascende, si sufficis, in altitudinem justitiae judicii ejus; distende te in longitudinem et latitudinem investigabilium viarum ejus (Id. XI, 33): et si liquido penetraveris, haec nobis tam metuenda et incomprehensibilia secreta, de quibus Paulus expavit, ipse intrepidus pande. 6. Si autem, ut superius dixi, jactatus curru inanium quaestionum cadis in fluctus vanae contentionis, et veluti navis deserta gubernaculo per diversa et incognita littora volveris, nec prorsus ibi prospere navigare potes; revertere et sede in portu fidei catholicae, ubi te nulla possit fluctuosae curiositatis tempestas turbare vel mergere. Quantumlibet enim scire coneris, judicia Dei comprehendere non vales, nec valebis: quia sicut nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus qui in eo est; ita et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Si qua ergo attingere valuerimus, non nostra solertia, sed dono Spiritus sancti revelata esse debemus agnoscere. Si autem scire non datur quod supra nos est, nec a nostra pusillitate quaeratur. Praeceptum est enim ab Scriptura sancta, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris in vanitate (Eccli. III, 22): et, Altum sapere noli, sed time (Rom. XI, 20). Timendum est enim prorsus et venerandum profundum Dei, quod nos rite fatemur investigare non posse. Omnia, inquit, in mensura et numero et pondere constituisti, Domine (Sap. XI, 21). Quis igitur hanc mensuram, hunc numerum, et hoc pondus Dei sufficit comprehendere, ut constitutiones ejus universas in his tribus definitionibus valeat enarrare? In mensura puto quod constet qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio peraequata. Sed haec tria, id est, qualitas et quantitas et ratio peraequata, in judicio et misericordia Dei constant: quia in his duobus terminis sanctis conclusa sunt, in quibus per haec mundum constituit, gubernat, et judicaturus est. In his Deus judex justus comprehendi non potest, non potest reprehendi. Omnia ergo quae superius diximus, vel dicemus, in claustro horum trium nobis nunc abscondita latent: quae solis clavibus judicii et misericordiae Dei tunc reserabuntur, ut sciantur, quando ad adventum Domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium, ut sit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) vel poena. Oportet igitur ut ad ea quae superius disputare coepimus, revertamur.

CAPUT V. 7. Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum praescisse misericordia, non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad vitam: caeteros vero, qui judicio justitiae ejus ab hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. Sed, ut dixi, quos in operibus impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit: in quibus Deum ad iracundiam provocantes, salutis fidem aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt ; his poenam praedestinatam esse rite fatemur. Quod ut probare valeamus, solum reor in exemplum sufficere Judam. Hunc enim Deus cum praescisset in vitiis proprie voluntatis pessimum fore, id est, electionem discipulatus sui bene a Christo conferendam male usurum, et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum; poenam ei praedestinavit ex merito, dicente per David Spiritu sancto, Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2): id est, Judae vel Judaeorum in Christum. Judae, cum dicit, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? et post pecuniae sponsionem dans signum traditionis, Quemcumque, inquit, osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. XXVI, 15, 48). Ideo, super me, ait, apertum est. Cum enim signum dedit, ore doloso aperuit quem tenerent. Judaeorum quoque, cum eum volentes dolo perdere, ut Evangelium pandit, clamaverunt dicentes: Crucifige! crucifige (Joan. XIX, 6)! Et post pusillum sequitur: Constitue super eum peccatorem, id est, super Judam, et diabolus stet a dexteris ejus. Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alius. Et post caetera quae de eo sequuntur: Pro eo quod, inquit, non est recordatus facere misericordiam; et persecutus est hominem pauperem et egenum, et compunctum corde morti tradidit (Psal. CVIII, 6-8; 16, 17); et sequentia reliqua, quae in ejus praedicta sunt persona. Nam sicut narrat liber Actuum Apostolorum, de eo praedicta et in ipso completa esse, sanctus probat apostolus Petrus, cum loco ejus unum ex his qui cum Apostolis congregati erant, propter testimonium resurrectionis Jesu subrogari oportere denuntiat, dicens: Viri fratres, oportet impleri Scripturam hanc, quam Spiritus sanctus praedixit per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus. Notum autem factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach, hoc est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum, Fiat commoratio ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alius. Et post pauca sequentia: Statuerunt, inquit, duos; Joseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda omnium nosti, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum (Act. I, 16-25), et caetera. Ubi ergo commemoratio operum ejus malorum a sancto fit Spiritu in Psalmis; priusquam esset, praescitus est, non factus, quod talis adversus Filium Dei futurus esset. Si enim factus esset, inculpabilis esset, et Dei opificio reputaretur, non Judae: injuste etiam in eum prolata damnatio esset. Sed absit hoc a summe bono judice, auctore omnium bonorum Deo, damnatore vero cunctorum malorum; quia mala Judae, ut praedixi, praescivit, non fecit: et tamen in quibus praescivit, judicio justo tradens eum in reprobum sensum, ut impleret permisit. Et ideo permisit, quia per Spiritum sanctum periturum ante praedixit. Quia sicut Christum oportebat pati per Judam, praecanente per prophetam sancto Spiritu: ita oportebat perire Judam, eodem sancto Spiritu praedicente; de eo enim dictum est, Nemo periit, nisi filius perditionis (Joan. XVII, 12). Nam poenam illi praedestinatam pro malis suis, in quibus, ut saepe dixi, praescitus est tantum, non praedestinatus, illic plane agnoscimus, ubi de eo dicitur ab apostolo Petro, Ut iret in locum suum: translato scilicet in alterum honore episcopatus ejus. Vel certe ubi legitur quod damnatus sit antequam natus, secundum id quod disputatione praediximus. Talis ergo periturorum omnium causa est, licet culpa sit a culpa dissimilis.

CAPUT VI. 8. Verum autem esse quod diximus, licet plene sit disputatum, id est, perituris poenam esse praedestinatam, audi apostolum Petrum, cum futuros esse pseudoprophetas et magistros mendaces et apostatas in Ecclesia dicit, sicut fuerunt in populo veteri: Quibus judicium, inquit, jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 3). Item Judas apostolus: Subintroierunt, ait, quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, gratiam Dei transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum Jesum negantes Christum (Judae 4). Et Dominus in Evangelio peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Praedestinatis autem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34), id est, praedestinatum. Tenenda est igitur inconcusse hujus disputationis regula, quae divinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis antequam essent in mundo, praescitos esse tantum, non praedestinatos; poenam autem eis esse praedestinatam secundum quod praesciti sunt. Parvulos quoque non renatos ex aqua et Spiritu sancto, praedestinatae poenae esse obnoxios, qui praesciti sunt non in propriis voluntatibus, quorum nullae sunt vel bonae vel malae, nisi tantum in Adae peccato, quod traxerunt nascentes, et in hoc manentes, solverunt tempus vitae praesentis. Quid enim de his judicium justitiae faciat, quibus misericordia non subvenit, qui pura fide credit dicenti Domino, Qui non manducat carnem meam, nec bibit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54), intelligit, et a contentione recedit. 9. Qui vero secundum propositum Dei vivunt, praescitos esse et praedestinatos electione gratuitae gratiae ejus, et regnum eis coelorum esse praedestinatum, sine dubitatione dicendum est. Hoc enim apostolus Paulus probat, cum ante eos praedestinatos et electos esse, quam mundus constitueretur, scribens Ephesiis dicit: Sicut elegit nos in ipso, id est, in Christo, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Taceat humana lingua, nec prorsus in praedestinatione de meritis extollatur. Attende dictum: ante mundi constitutionem. Divinae voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum. Denique attende quid sequatur. In quo habemus, ait, redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia; ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo (Ephes. I, 4-12). Audi, Secundum divitias, inquit, gratiae ejus quae superabundavit in nobis, id est, qua praevenit nos, inquit, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae. Audi, Qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae: numquid meae, vel tuae, aut alterius, ut meritis constet? Absit: sed suae, qua etiam his quos praedestinat, opera bonae praeparat voluntatis, ut in his ambulent, secundum quod in eadem Epistola dicit: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Id. II, 8-10). Audi, In operibus bonis quae praeparavit Deus. Et si quid te boni posse vides, age gratias praeparanti quod potes, non propriae voluntati, qua omnino sine illo nihil potes, qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

CAPUT VII. 10. Nolite itaque putare quod haec et hujusmodi dicentes, liberum voluntatis amputemus arbitrium, cum tamen constet ea quae loquimur, ex auctoritate divina pendere; velut nobis calumniam objicitis, quod operari bona, et oportere esse in Dei proposito sollicitos prohibeamus. Quin potius, qui se dono gratiae ad Dei misericordiam sentiunt pertinere, hortamur oportere incumbere orationibus, obsecrationibus, jejuniis, vigiliis, omnique operi voluntatis divinae. Praedestinatis enim dicitur Apostolis; cum tamen generale sit quod illis dicitur a Christo praedestinato secundum carnem ex semine David, praedestinante autem secundum potentiam Dei Patris cum Patre et Spiritu sancto: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Item, Vigilate in omni tempore orantes; ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36): item, Contendite intrare per angustam portam (Id. XIII, 24): item, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14): et multa alia, quae longum est enarrare. Sed, ut superius memoravi, qui eis dixit, Sine me nihil potestis facere; per ipsum quae jubentur facere possunt. Hujusmodi in Christo esse electos Dei, ait Apostolus, in quo praedestinati sunt secundum propositum ejus qui omnia operatur. Intellige dictum, qui omnia operatur: et crede esse opus Dei, opera eorum qui ambulant secundum propositum Dei. 11. Qui vero absque praedestinationis gratia sunt, id est, alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si etiam ex hac migraverint vita, non eos dicimus, ut vos putatis, « Ita a Deo omnium opifice ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malae vitae creaverit, ipse ad omne opus mortis invitos praecipitaverit. » Absit hoc a divino proposito. Non enim volens est iniquitatem Deus (Psal. V, 5): nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi (Eccli. XV, 21). Fecit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sap. I, 14). Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius (Id. II, 24. 25). Nec dicimus, ut fingitis, « Et si credere velint, vel bonis operibus Dei vacare, Deum hoc illis nolle praestare: » cum hujusmodi velle Dei sit donum. Si ergo ex Deo est quod volunt, vult Deus perfectum fieri quod donavit: si autem ex Deo non est, sed est de jactantia propriae voluntatis, qua se meritis Deum aestimant promereri, manifeste quod volunt capere non possunt; quia non volentis, inquit Apostolus, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): et quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper (Joan. III, 27). Non hoc agit Deus summe bonus malitia, sed justitia; nec personarum acceptione, sed causarum secretarum discretione. Novimus nonnunquam quosdam volentes aeternae vitae fidem accipere, et eam adipisci; quosdam autem non. Aliquos etiam nolentes consequi, cum in eis divina gratia, ut velint, mutaverit voluntatem, aliquos non. Novimus aliquos etiam perfectos ex labore multorum annorum prolapsos in ultimo vitae suae, et periisse. Aliquos vero ab ineunte aetate sua in omni scelere et damnabilitate usque ad decrepitam aetatem perdurasse, et repente coelitus inspirata salute, raptos esse ad requiem regni coelorum. Novimus etiam parvulos, quibus usus liberi arbitrii non est, ut de bonis aut malis eorum meritis judicemus, parentum manibus ad gratiam sacri Baptismatis deportatos, et cum in uno eorum per manus sacerdotis mysterium fidei adimpleretur, aliquoties alterum in parentum manibus factum exanimem, fraudatum gratia Salvatoris. Quis sapiens, et intelliget haec? aut quis idoneus erit horum reddere rationem? Dicamus cum David, Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13): et, Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). Dicamus etiam cum Paulo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)!

CAPUT VIII. 12. Sed si adhuc hac reddita ratione vultis esse contentiosi, nec acquiescere veritati; nobis tamen, eo quod male de Deo justo ac misericordissimo sentiamus, calumniari desinite: sed ipsum potius Dominum Christum, cujus Evangelium sequimur, si audetis, arguite: cum illo jurgium sumite litigandi; illi quod absit, male sensisse de Deo Patre suo calumniamini, qui ait, Multi quidem vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14): et, Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et, Nemo potest venire ad me, nisi datum ei fuerit a Patre meo (Joan. VI, 44, 66): et, Non omnes capiunt verbum hoc, nisi quibus datum est (Matth. XIX, 11). Caetera etiam quam plura. 13. « Falsum est ergo, » inquies, « quod ait Apostolus de Deo, Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis suae venire » (I Tim. II, 4)? Omnino non est falsum: quia omne quod vult Deus, facere potest, nec prorsus humana voluntate praepeditur quod vult. Sed quaero a vobis ut dicatis, quare Deus qui vult omnes homines salvos fieri, quorumdam, ut dicit Isaias propheta, excaecat oculos ne videant, et obdurat cor ne intelligant, ne convertantur et sanentur (Isai. VI, 10)? Quod verum esse evangelista Joannes confirmat, dicens de Judaeis: Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Joan. XII, 39, 40). Item in Evangelio secundum Marcum, cum Jesum interrogarent discipuli sui de parabola seminis: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt; ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata (Marc. IV, 11, 12). Dicite igitur, quare Deus, qui acceptor personarum non est, et vult omnes homines salvos fieri, aliorum corda reserat ad credendum, oculos illuminat ad videndum et ad sciendum mysterium regni coelorum, quo scilicet salvi fieri possint; aliorum vero, ut lectionis textu praedixi, involvens in parabolis veritatem, obtundit cor, excaecat oculos, claudit aures, ne Evangelium salutis agnoscant, ne remissionem accipiant peccatorum? Dicite, quaeso, qualiter haec loca evangelica accipitis? Docete, quid hic de Deo, qui vult omnes homines salvos fieri, sentitis? Ecce jam omnes generaliter salvi non sunt, cum aliis datur viam nosse salutis, aliis non datur. Haec itaque cum facit Deus, non personarum acceptione facit, non injustitia; sed justitia inenarrabili, et misericordia indebita. Quoniam vero hinc liquido utraque pars dicere nihil valemus, credamus tantum reum mortis ex judicis voluntate pendere. Ne quisquam autem putaret divino vitio fieri, non omnes homines salvari; dixit Apostolus, Qui vult omnes homines salvos fieri. Quapropter omnes homines qui salvantur, Deo volente salvantur. Deus enim noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21): et, Quia ira in furore ejus, et vita in voluntate ipsius (Psal. XXIX, 6). Intelligite itaque in furore justitiam: in voluntate misericordiam. 14. Praedestinationem igitur negare, quam apud Deum esse breviter probavimus, immane blasphemium est; quam non tantum, sicut soletis dicere, in Apostolis debemus accipere; sed et in Patriarchis et Prophetis, in martyribus et confessoribus, in omnibus sanctis et digne servientibus Deo. Hinc nemo glorietur, nemo desperet. Solus enim Dominus scit qui sunt ejus (II Tim. II, 19). In quantum autem possumus, omnes homines ad bonum opus exhortemur, nulli desperationem demus, pro invicem oremus, in conspectu Dei nos humiliemus, dicentes, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Ipsius erit potestatis, judicium in nobis debitum mutare damnationis, et gratiam praedestinationis indebitam praerogare.