EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Hymnus in Taurinos
1911
editio: incognita
fons: incognitus


     Ι

     Taure sacer, qui bina iaces post flumina magnus
Eridanique iacens observas labile murmur,
viderunt rigida glacie Titanes amicti
te macrum saevisque rubis et carice vesci
       5 principio, te membra iugo prosternere montis
praecipitesque pati ventos noctemque nivalem,
te tacitas augere tuas in saecula vires
campis exsultantem urgentemque ictibus auras.
Tu gaudens umbra, placido tu gramine felix,
       10 continuavisti bello per saecula bellum.
Tranabas fluvios alacer, modo sanguine mixtus
paulatim cedens obnixusque Alpibus hostem
arcebas, dein insidiis exceptus utrimque
acer utroque dato vertebas cornua saltu;
       15 postremo propter Ticinum mole gravi stans
torva tuebaris nunc ripas cautus et undas,
nunc ultra fluvium populatas hostibus herbas.
Mansisti sic taure minax in limine belli
obstipa cervice diu cum denique raucus
       20 intonuit tota tuus Italia mugitus.

     II

     Qui tu taurus eras? ΙΤΑΛΟΣ ne ille ipse sacer, qui
ante per Hesperiam magnam perduxit ad oras
extremas fato populum nomenque futurum?
Ibant vitantes tinctas livore paludes
       25 silvasque indomitas atrisque in rupibus ignes.
Aures pellebat suspensas speque metuque
vox hominum non ulla, fluens sed murmur aquarum
assidue montisque cavi sonor imus et aestus.
Emergens stagnis efflabat naribus imbrem
       30 interdum fluvialis equus, qui lentus in agmen
vertebat limos oculos rictumque tumentem.
Interdum silvas findebant rhinocerotes
magno cum strepitu percurrentesque elephanti.
Nec populum tectum foliis et frorldibus umquam
       35 cessabant noctu circum terrere leones.
Sed tu taurinam pergebas ducere gentem,
taure, tuam, cum, tarda prius, vestigia tandem
pressisti. Namque ante pedes diffusa iacebat
flava palus septemque exstabant gurgite colles,
       40 atque aquilae circum fulvae quandoque volabant
stagna lacessentes et inertes questibus undas.
At nubem piceam dissultantesque favillas
volvebant noctu montes et terra tremebat
motibus assiduis subterque incendia caeli
       45 tota palus croceis ardebat livida flammis.
Ille dies aberat: tu longo, taure, vocabas
mugitu Romam sub aquis algaque latentem
atque erupturam multo post tempore, cum tu
exciperes solem stellis et floribus aptus.
       50 Namque est in caelo tua prosilientis imago.
Tum Romam Tellus cingebat pervigil igni
et tonitru. Tu tardus iter per curva tulisti
litora et umbrosas valles amnesque rapaces,
donec permensus totam sine nomine terram,
       55 tandem Ver Sacrum sistis populumque sequacem.
Italiam primum laeti dixere bubulci
tum, bone taure, tui. Parvam sed ubique virentem
Italiam mare caeruleum lambebat, et ante
candida flammatis halabat nubibus Aetna.
       60 Dein mare tranasti visurus pabula Solis.
Trinacris errantes Tauriscos insula cepit.
Victor ab occiduis veniens sed maximus undis
Alcides vetuitque viam iussitque reverti
intendens arcum minitabundamque sagittam.
       65 Tuque iter effectum repetis lenteque recedis
atque Italos agis et retro vestigia calcas
magna pedum, circumspiciens te saepe, tuorum.
Tum quae tarda palus fuit olim, vomere findi
vidisti Romamque seri nudumque serentem
       70 pastorem, qui te floresque et sidus et auram
manserat. Hinc etiam longe discedere iussus
egisti populum, cum semper pone videres,
obscurae nocti similem nudumque tenentem
intentumque arcum minitabundasque sagittas,
       75 Herculeam tamquam mediis in nubibus umbram.
Sed tandem gemini te fluminis angulus aegrum
excepit durisque domum sedemque dedisti
Taurinis: ubi, longarum memor ante viarum
Italiaeque tuae, grandesque sub Alpibus annos
       80 opperiens magno iacuisti corpore custos.    

     III

     Virginei montes Italum, qui celsa petentes
abicitis puri vestem procul omnibus omnem,
quae voces lucos quae personuere cavernas
omina tum vestras! Nam Matres antra colebant
       85 et silvas patulis fagis et quercubus atras
candidaque assiduis exercita culmina ventis.
Hae regem fore provectum de clade canebant
duratumque malo, qui certo figere telo
rupicapras solitus, patrias percurreret Alpes,
       90 vi nimbi gaudens et verticibus praeruptis.
Hunc niveo viso media inter nubila signo
immemorem subiisse sui discrimina rerum
omnia, vexillum caelo caeleste ferentem,
dum libertatem populis daret undique victor,
       95 indomitum rursus per totam ducere taurum
Hesperiam magnam tutis a vallibus ausus
extremasque sequi sedes et discere primam
Italiam coram flagranti nubibus Aetna.
Hunc Donnum fore fatalem parvoque potentem
       100 qui saevis Italum perculsus questibus aures,
Taurinos ageret longamque intenderet hastam,
rursus et armaret ferrea te casside, Roma.
Sic modo per lucos et sola silentia Matres,
nunc et ad Eridani sacrum caput: unde superne
       105 carmen ab umbrifero Vesulo currebat ad aequor
Hadriacum, resonans desertas murmure ripas.
At longa stantes serie fluviumque tuentes
perpetuum, virides audita voce puellae
populeis nutare comis, et pandere pennas
       110 candidus et liquidum fluitare per aethera cycnus.
Horrebant illae clementi flamine pulsae
edebantque sonos, velut una prorsus euntes,
dulcimodos, cum lusciniis non ulla careret,
atque effundebat dulcem procul agmen amorem.
       115 Heroum mortes et flebas, cycne, futuras
suavius. Hi lauri nemus immortale tenebant
ad caput Eridani sacrum, paeana canentes,
sanguinis expertes animae, qui corpora tandem
nacti, qui tandem conspecto lumine vitae,
       120 vitam pro patria cum sanguine fundere vellent.

     IV

     O Taurinorum iam tum devota tuae gens
Italiae, vigiles niveis super Alpibus ignes
per noctem rerum, fortissima corda, perennes
in circumiecto positae procul aggere Romae
       125 excubiae! Primus vestros transcenderat hostis,
Italiae Romaeque sacrae sacra moenia, montes:
transibat ventis et tempestatibus actus,
albis confusus nebulis nimboque nivali;
omne fatiscebat supra caput undique caelum
       130 vadentis, caecas occultans pulvere turbas:
per iuga, per valles caelique oppleta ruina
pergebat porro, velut immemor, ire.
Anxius hinnitus circum resonabat equorum
quaerentum fulvas afflatu solis arenas,
       135 immanesque greges sub palmis pascere sueti
turrigerum lenti procedebant elephantum.
Post illum fragor et labes trepidusque tumultus,
et strages silvarum et vis crepitans flammarum.
Namque sequebatur perversis orbibus anguis
       140 immensus, late qui cultos sterneret agros,
erueret lucos, everteret oppida cauda,
omniaque ardenti simul atrox ore cremaret.
Haec erat Italiae clades, erat extera vis haec
illa, ausura sacros exin perrumpere fines
       145 semper, et immani vastatam pondere terram
opprimere et segetum cineres urbisque favillam.
Tum primum rupes quibus haeret Terminus alte
exstructus, magnum qui circumvolvitur arcum,
hinc atque inde maris fundo fundatus in aevum,
       150 Punicus excidit serpens fecitque viam vi:
tum primum gladiis exsurrexere micantes
Taurini patrioque pias in limine vitas
proiecere, suum testati sanguine fatum.

     At vos vidistis rursus qui scanderet Alpes
       155 civis ab Italia romanus, et arma latinae
trans italos fines morem ducentia pacis.
Nam medius vestri praesens apparuit olim,
candidus, effulgens quasi vivo marmore, Caesar.
Ille paludatus fulvam ducebat Alaudam
       160 cingebantque ducem fasces et pila cohortis
horrida; seu potius laeto sermone serebat
multa vel arrepto sulcabat vomere ceras.
Nunc res romanas et terra bella marique
atque orbem domitum pacatamque undique Romam,
       165 nunc meditabatur concinnas carmine nugas.
Hic perhibent, gelido cum ningeret aere, tectum
regis inops subiisse feri, qui lacte benignus
iuvisset sectoque ignotos ibice cives:
cum vero de rege cohors permulta iocari
       170 montivago coepisset, et hic ostenderet illi
ante focum scamno rugosum fronte sedentem,
atque aliquis verum dixisset cornibus hirtum,
qui donaret opes deus, esse sibi Cernunnum;
edixisse ducem potius se vivere primum
       175 in pagis istis quam Romae malle secundum.
Quid tum prosiliens a scamno, regule, querno
tu subito? Nigro flagrabant lumine civi
mortales oculi; tibi tamquam caerulus ensis
ex acie gemina splendebat. Clarior ignis
       180 exarsit, crepitumque dedit sparsitque favillas.
Deinde per anfractus venti mugire diu vis,
occulta resonans infinitate locorum,
tamquam vox aevi. Tum coram Caesare Gallus
septus labra pilis stetit haud minor; atque ait: «Omen
       185 accipio. Regno contentus paupere degam
transfigens cervos et lustrans avia montis,
donec in Urbe mihi liceat consistere primo».
Adrisere omnes sed tum longinqua futuris
posteritas visa est saeclis afflare cohortem.
       190 Mox urbem Caesar Taurinis ipse sagatam
condidit et vallo cinxit portasque gemellis
turribus ornavit dein his considera castris
venturi prudens, fortes cum fortibus una,
hastatos veteres dimissos iussit ab armis.
       195 Tuta in perpetuum stetit urbs quadrangula muris,
tuta viris, portaque ingenti dextera voces
captabat sonitumque omnem, si forte cohortes
audiret notas venientes, aera siquis
pulsaret clamor procul et fragor ille tubarum,
       200 si via iam streperet caligis, si Roma rediret,
aut ex visuris fugientes postibus annos
perpetuasque vices hominum momentaque rerum,
hinc esset patriam redeundum denique Romam.
Immemori deinceps fugiebant tempora cursu,
       205 immemores amnis geminus volvebat aquas: urbs
quattuor a portis captabat sedula ventos,
ad Romam semper vertens ex Alpibus aures.

     Ecce aderat rutilis ingens exercitus armis.
Ferrum equites, celabat equos ignobile ferrum
       210 totaque splendebat taetra ferrugine tellus.
– Num vos Romanos dicamus ab urbe profectos?
Heus ubi pila, sudes? ubi vallum? quidve latetis
sub ferro? – Contra descendit ab Alpibus agmen
atque Italae magno prorupit fornice portae.
       215 Crux in conspectu per sudum candida caelum.
Obstipuere viri. Dein exaudita duci vox:
– Hoc signo vinces! – Vicerunt nempe, brevesque
invenere viam sub squamis cominus enses.
In vestro mansit Taurini, candida caelo
       220 crux modo luce micans, modo tristi pallida nimbo,
donec id augustum cepit victoria signum,
cum viridem gestans palmam, fortissima martyr
Italia, albentem rorares sanguine vestem.

     Interea septemgemino de culmine Roma
       225 corruerat, neque iam quidquam nisi nomen et umbra
Hesperiae ferro vastae flammaque manebat.
Deinceps interiit nomen quoque, sicut in amplo
parva rogo micat extremum moritura favilla.
Tum dux Taurinis barbatus praeerat, hostem
       230 quem Romae flavus iam flumine miserat Albis.
Ad laetas epulas regis taedasque profectus
dux Agilulf vixdum medias intraverat aedes:
cum tonitru subitum simul aulam lumine fulgur
perfudit fulvasque comas barbasque virorum
       235 et densas bastas splendentesque aere secures
et iuvenem regem, simul impulit attonitos et
cum longo totam quatefecit murmure sedem.
«Et regnum iuvenis breve rex sortitus et aevum.
Dux Agilulf, te deinde brevi nos tempore regem
       240 dicemus». Quae verba suo resonantia corde
condidit; at paucis res annis ipsa probavit.
Nec tum ductores coniunctis vocibus hastam
illi detulerunt in se regnare iubentes:
nam regnum pateramque mero regina rubentem
       245 italico, postquam summo libaverat ore,
obtulit, et «Gentes generosas» inquit «ut istud
vinum, rex Agilulf, in apricis collibus ortum,
nunc rege, sed mores ex illis disce regendi».
Tunc et arenivago qui clamavisset in ortu
       250 saeclorum «Munite vias et sternite palmis:
Ipse venit», sacrum struxerunt marmore templum
fulgentemque auro dono posuere coronam
quam mox venturus sibi cingeret Italiae rex.
Anulus at circum purum discreverat aurum
       255 ferreus e clavo ductus crucis. – Ista nimis quam
vera, viri, saeclis tamen adspicienda futuris.
Nempe cruci clavus reddetur, nempe corona
ductori Taurinorum reddetur, in omni
qui rex Italia iuste dominabitur unus,
       260 Italiam et reddet fatis Italisque suam; sed
tempore post longo, multo cum sanguine, ferro. –

     Tum ferro duri Taurini cernere vitam
coeperunt et se fortes in rebus egenis
semper et adversis patriae praestare futurae,
       265 quamvis nec memores fati nec nominis, ipsos
mutarent mores et linguam paese quirinam.
Iamque caput gentis nullum, iamque urbe potitus
augusta montes vallesque insederat hostis.
Occiderat signum, nec enim qui tollere posset
       270 quisquam erat: errabat Donnus procul Alpibus exsul:
exanimo similis, velut altae turbine rupis
ictus delapsae, prope flumina, taure, iacebas:
cum rediit, cinctus nigrantis tegmine ferri,
ferreus, immanem tollens, ut signifer, ensem
       275 et pugnacis equi fodiens calcaribus armos
victor ab exsilio: quo viso «Iam venit, est iam
nobiscum dominus» proclamavere per urbem
Taurini, «vero tu dictus nomine nobis
Emmanuel!» Stetit ille ferumque repressit habenis
       280 pacifer, et magnum vagina condidit ensem.

     Nonne idem destrinxisti volvente ter aevo?
Urebant tristes ex omni parte querellae
adsiduique animum luctus tibi, namque per omnem
Hesperiam late vastans reptabat echidna
       285 illa rapax atque iniustas virgasque securesque
experiebatur populus regesque superbos.
Tu vero voces et plenas questibus auras
arripis, et veterem nudas haud immemor ensem,
et labarum tollis, Ticinum traicis, urbes
       290 sollicitas et ad arma vocas gentesque secundas
ad pulcrum ducis pro libertate duellum.
Auspiciis dein mille tuis et nomine naves
conscendunt geminas tenduntque heroes ad illam
dis et semideis cultam Trinacrida: vestis
       295 remigibus rubra divinis: dux divus Ulixes.
Nec tamen interea cessas pugnare quoad rex
totius Italiae clavum sanctamque coronam
imponis capiti. Tum crux, qua vincere par est,
caelitus affulsit viridanti candida terrae
       300 quae nive summa nitet, quae flammis ima coruscat,
nec cuiquam quidquam cedens, alpine, nec usquam,
regule, stas ingens Romae Romaeque manebis.
    
     V

     O Italis quae metatus iam Iulius ipse est,
augusto augurio, nec vi superando nec arte,
       305 castra novis! O signorum domus Italiaeque
principia! O sedes spectantis consulis hostem!
Hic aquilae bellis post saecula longa gerendis
asservabantur signumque hic purpura pugnae.
Hic trivere solum caligis clavisque cohortes
       310 semper, et insonuit conciso bucina cantu,
quam clangore tubae, litui stridore canentem
exciperent atque aequato cava tympana bombo.
Hic alacrem licuit gradientis velitis undam
et vectas quadruplo turmas audire tumultu.
       315 Hic multo septus tirone triarius acrem
ostendit vultum, dum praelia saeva reposcunt
narrantique inhiant. Namque hic tendebat in armis
ultimus aeternis exercitus immemor aevi,
quem sacramento quondam misisset adactum
       320 atque in perpetuum liquisset Roma fidelem.
Praeterfluxerunt anni plus mille: manebant
oblitae Romae iussum revocantis ad urbem.
Interea magnae circum vestigia matris
servabant, lapides hedera muscoque virentes,
       325 cipposque impositos tumulis tacitisque sepulcris,
signaque, et augustos arcus et marmora vasti
eruta iam claro tepefacti sole theatri.
Necnon cernebant longo velut agmine celsum
montem scandentes procul ire gigantas aquatum.
       330 Sed magis antiquae servabant artis honorem,
impigri terram circum mollire colendo.
Hinc laeto videas undantes gramine campos,
et vescis virides culmis florere paludes,
atque racemifero vestitos palmite colles.
       335 Ex illis latices securi, sive fluentes
in pateram fervent tremulo cum murmure, quali
unda redux bibula late sorbetur arena,
laetitiamque ferunt et puram nubibus auram,
sive addunt vires austeri forte severis.
       340 Nil est his potius, si quando parca Quiritem
accipiunt aliquem functum convivia bello
et meminisse iuvat patriaeque exsolvere votum.

     VI

     Salve, arx irrupto vallo circumdata, salve
firma viris statio delectis ultima Romae,
       345 nominis italici salvete stativa ruentis,
urbs quam Roma suo dea designavit aratro
augustam similemque sui rectamque quadratamque!
Ut legio late pariles pilata cohortes
explicat et secto fulgentes limite turmas,
       350 sic lautos vicos, sic pulcras dirigis aedes
urbs tu sacra tuas: nam totum quidquid es, illud
militat, atque etiam voces animique virorum
omnem dedecori sueti praeponere mortem
et patriae iussis lituo parere vocantis.
       355 Nec quamquam partes crevisti semper in omnes,
mensoris tamen oblita es nec cardinis umquam
antiqui: prisco quae pares aucta tetranti,
et vallum sulcosque refers directa viarum.

     At nova miles habet circum novus illa sonoque
       360 noctes atque dies armorum castra lacessit.
Undique textrinae radiis et pectine crebrae
perpetuum resonant, resonant incudibus ictus,
ferrum exercetur, vapor exsilit, aera liquescunt,
truncosque innumerae non cessant findere serrae.
       365 Hoc opus efficiunt spumantis fluminis amnes
praecipites procul aeria de rupe ruentes.
Namque vir humano maior compescuit ac vi
ingenti domitos fieri, quod et ante fuissent,
iussit equos, albasque iubas diffondere ventis
       370 et fremere efflantes patulis e naribus humorem.
Hi navant operam longe nutuque vocati
vel minimo, citius vel rima fulguris adsunt.
Hos frenis lorisque regunt et verbere pellunt
artifices, placidos adhibentes usque ministros.
       375 Nec tantum ferrumque domant lignumque refingunt:
concinnant etiam pueris bellaria, quae te
matribus, urbs, cunctis non tantum nomine notam,
sed quadam faciunt penitus dulcedine dulcem.

     O dulcem vere dicant ante omnia matres
       380 te matrem, natos quae tot complecteris una
corde fovens hortisque beas florentibus omnes
et nitidis ludis atque almae luce palaestrae!
Bellipotens Augusta, vires dum pace, videris
innumeris resonans sub vespere nidus alumnis.
       385 Praetextatus enim te tunc exercitus implet
principiis parens aliusque idemque quotannis.
Nec docili tu prole tua contenta per orbem
terrarum totum pueris castisque puellis,
Mater Magna, tuo magno de corde dedisti,
       390 quotquot in excelsis domibus, sub paupere tecto,
gaudent sive dolent, lacrimas quibus exprimis illas,
gaudia quae valeant aliquo miscere dolore
cum surgat medio levis ex maerore voluptas.
Tum similes fiunt fraterno foedere iuncti.
       395 O mensae pueris communi pane paratae
et dapibus parcis, o sacrum nempe diurnum
ipso in vestibulo templi vitaeque ferendum!
Hinc amor et pietas, hinc pax se candida tollit.
O flores populi, vestis quibus esse videtur
       400 ex levibus foliis! O plausis labile pennis
agmen et argutae voces et cantus ad auras
sublatus tremulumque novo quasi sidere caelum!

     VII

     Nunc igitur canite, o pueri roseaeque puellae,
Italiam. Italiae vox non iucundior ulla est;
       405 nam gracilis vox ista tubas sonat et fera pugnae
classica et in mortem patres sine fine ruentes.
Nunc cantu classes italas italasque cohortes
rite secundetis. Forsan procul arriget aures
in specula mali stans celsa nauta marisque
       410 explorans fremitum, si qua natet hostis in undis;
forsan et attollet veles caput unus et alter
excubitor tenebris inhians noctique dolosae:
nam mare fluctisonum procul et deserta locorum
omniaque insidiis, saevo plena omnia leto,
       415 ceu globus alituum velox nubesque canorae,
virgineus, pueri, vester superevolat hymnus.
Dicite subiectam quibus olim iura dedisset
et mores artesque suas, penitusque sepultam
ut tantum laudes ferret nomenque sepulcrum,
       420 subsiluisse solo stantemque omni pede pestes
atque hostes omnes procul abiecisse potentem
Italiam – excubiae, quae post vos, ante supraque est. –