Migne Patrologia Latina Tomus 132
Hymnus de S. Theoderico
Hymnus de S. Theoderico (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne 132.0828A
Hymnus de S. Theoderico
132.0825C| Festiva Christo cantica
Nunc turma fratrum concinat,
Qui semper in sanctis suis
Mirandus et laudabilis
Theodericum terrea,
Et carnis oblectamina,
Qui corde fecit spernere
In seque mentem figere.
132.0826C| Is ergo spernens saeculum,
Christoque sponsam conferens,
Coelestis aulae praevium
Sibi petit Remigium.
A quo celebri dogmate
Cum doctus esset optime,
Datur pater coenobio,
Fundat poli quod nuntio.
132.0827A| Praeclarus hic in dogmate
Et actibus sublimior,
Multis parabat perviam
Arctam polorum semitam.
Divina mox clementia
Miraculis hunc radiat,
Ut verba vitae seminans
Et sanitatem conferat.
Nam suscitavit unicam
Theoderici filiam,
Ipsique regi postea
Lumen restaurat turbidum.
Oremus ergo supplices,
Nos hujus ut precatibus
A vitiis Christus levet,
132.0827B| Illustret et virtutibus.
Sit laus, decus, virtus, honor
Patri, Proli, Paraclito,
Sit Trinitati gloria,
Uni Deo per saecula. Amen.
Exsultet Domino mente serena,
Laudes ac jubilos concio nostra
132.0828A| Solvens almifluis atque colendis
Festis eximii Theoderici.
Qui tactus radiis Spiritus almi,
Dum transire videt gaudia mundi,
Sprevit clara figens lumina mentis,
Quo nos certa vocant munera Christi.
Hic nam Remigii dogma magistri
Sectans postposuit noxia saecli:
Cui mox coenobii creditur ordo,
Quem digne coluit dogmate claro
In quo mira nitens coelica virtus,
Infirmos varia clade levavit,
Et Regis sobolem ordine miro
Orando revocat mortis ab antro.
Tu nos ergo ute Christe redemptor,
132.0828B| Istius meritis solve precamur
Cunctis criminibus, atque beatis
Jungas agminibus lumine regni.
Sit laus ingenito gloria Patri,
Virtus atque decus sit Genitoque
Majestas similis Paraclitoque
Unus qui Deus est tempore saecli. Amen.
(no apparatus)