Hymnus (Marcus Indrontinus)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymnus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96

Hymnus (Marcus Indrontinus), J. P. Migne

Hymnus

(1345B)Unda maris contegente olim persecutorem tyrannum sub terra contexerunt servatorum filii, sed nos veluti juvenculae Domino canamus, gloriose enim glorificatus est.

Domine Deus meus, funebrem hymnum et sepulcralem cantum tibi canam. Sepultura tua mihi ingressus adaperienti et morte mortem, et infernum mortificatori. Superius te in sede, et inferius in sepulcro super mundana, et sub terrena intelligentia salvator meus vibrabantur mortificatione tua supra mentem, visus es enim mortuus vitae auctor.

Ut tua gloria omnia repleas descendisti in ima terrae, abs te enim non absconsa est subsistentia mea in Adam, et sepultus corruptum me novificas humanae.

(1345C)Te qui in aquis suspendisti omnem terram incontentibiliter creatio conspicata in Calvaria suspensum stupide continebatur, non est sanctus praeter te, Domine, clamans.

Signa sepulturae tuae ostendisti visus multiplicans, num autem secreta tua divinitus manifestasti et his qui in inferno sunt, Domine, non est sanctus praeter te, Domine, clamant.

Explicasti palmas et unisti quae prius divisa erant, correptione autem salvator in sindone et monumento, devinctos solvisti, non est sanctus praeter te, Domine, clamamus

Monumento et sigillis non capiendus, contentus es voluntate, etenim vim tuam actionibus notificasti divifice cantantibus, non est sanctus praeter te, Domine, (1345D)humane.

In cruce tuam divinam evacuationem praevidens Abbacum, stupidus clamabat, tu potentum scidisti (1346B)potentiam bone, versatus his qui in inferno sunt, tanquam omnipotens.

Septimam hodie sanctificasti, quam benedixisti prius cessatione operum, profers enim universa et novificas, sabbatissans, salvator meus et recuperans.

Fortitudine praestantioris devincente te a carne annua tua divisa est, lacerant enim ambo vincula mortis et inferni verbum fortitudine tua.

Infernus verbum occurrens tibi, amarus factus est mortalem videns deificatum, maculosum vibicibus, et omnipotentificem horribili formae autem discordavit.

Deiparentia tua, Christe, erga nos compatientem facta, Isaias lumine viso sine vespere, de nocte (1346C)vigilans clamavit, resurgent mortui, et suscitabuntur qui in sepulcris sunt, et omnes in terra exsultabunt.

Novificas terrigenas, creator pulvereus existens, et sindon et sepulcrum subostendunt coexistens tibi Verbum mysterium, decorus enim confultor te gignentis consilium vaticinatur in te magnifice, novificantis me.

Per mortem, mortale per sepulcrum, corruptibile transmutas, incorruptibile facis enim dividecentissime, immortalificans assumptum, caro enim tua corruptionem non novit, Domine, neque anima tua in inferno mirabiliter relicta est.

Ex incorrupta profectus, et vulnerans costam creator meus, ex ipsa effecisti reformationem Evae Adam (1346D)factus, sopitus admirabiliter somno vivificante, et vitam suscitans e somno et corruptione tanquam omnipotens.