Hymni (PL 087)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Hymni (Auctor incertus), J. P. Migne

[XCI] Prologus Ymnorum.
(0885D)
Miracula primeva ymnorum modula clara
Angelica promserunt, nascente Domino, ora
Videlicet paucis infusa celitus dona
(0886D)Resumeret terrestri pastorum acie visa.
In veteri iam quidem ymnorum reeulserant [ Forte refulserat] ordo.
Cum trium ora iubenum fornacis igne devicto
(0887A)Veterique Patri, Filio iam tunc et ipsis adiuncto
Sumserunt ymnum laudium cunctorum vite quod alto
Olimpiadis ambitu quodque terreni circuitus giro
Beato tamen cetui quam cuncto elemento creato
Toth sacra toth rura ymnizabere arte camena.
Ad nunc quod celebrat per tot pie orbe difusa
Nitens Ecclesia divino sacramento locata
Tandenque et Redemtor sacrum cene tempus adimplens
Eterno sit Patri ymnum concentum apostolico solvens
Vestigia beata orationis causa convertens
Exiit in montem quoevum exorare Parentem
Rector quoque fidei et cunctis per secla Magister
Admonet et Paulus ut psalmis loquamur et ymni
Nam ex hoc surrexit sacrata dogma ymnorum
(0887B)Ilario Papa Ambrosio ceterisque more istorum
Ad laudem divinam ymnorum sic condere modos
Nunc laudes Domini nunc martyrum narrare triumphos
Omnemque celibem dirivare vocibus sonos
Et dulces reddere factori omnium melos.
Dei summa gloria laus et letitia constat
In his et Trinitas laudatur et Ecclesia fraglat
Dum ymnum dicimus honorem et gloriam damus
Ymnum dum canimus Ecclesia vota monstramus
Tandem et omnium finem noxiarum obtamus.
[XCII] Ymnus de adventu Domini et Sanctorum festivitate ter mixtus qui in Matutinum dicendus est quando adventu Domini incipitur.

Gaudete flores martirum,
(0887C)Salbete plebes gentium,
Visum per astra mittite,
Sperate signum glorie.


Voces Prophetarum sonant,
Venire Ihesum nuntiant,
Redemtionis previa,
Qua nos redemit gratia.


Hic mane nostrum promicat,
Et corda leta exestuant.
Cum vox fidelis personat
Prenuntiatrix gloriam.


Tante salutis gaudium,
Quo est redemtum seculum,
Exceptionis inclitum
Abhinc ciamus canticum.


(0887D)Adventus hic primus fuit
Punire quo non seculi
Venisset ulcus tergere
Salbandos [salbando] quod perierat.


Ad nunc secundus premonet
Adesse Christum ianuis
Sanctis coronas reddere
Celique regna pandere


Eterna lux promittitur
Sidusque salbans promitur
Iam nos iubar prefulgidum
Ad ius vocet celestium


Te Christe solum querimus
Videre sicut es Deus
(0888A)Ut leta nos hec visi.
Evellat omni tartaro


Quo dum Redemtor veneris
Cum candidato martyrum
Globo: adunes celibi
Nos tunc beato cetui


Deo Patri sit gloria
Eiusque soli Filio
Cum Spiritu Paraclito
Et nunc et in perpetuum.
Amen.
V\. Exultabunt sancti in gloria.

Ymnus in diem sancti Romani. XIV. Kalendas Decembris.
Romane Christi fortis assertor Dei. Ut in ejus Festivitate, (0888B)die 18. Novembris.

V\. Iustorum anime in manu.

Ymnus in diem sancti Crispini.
Insignem Christi Crispinum laudemus martirem. Ut in ejus Festivitate, die 19.

V\. Iustum deduxit Dominus per viam.

Ymnus de adventu Domini cotidianus ad Vesperum.
Verbum supernum prodiens. Ut in Breviario, fol. 10.

V\. Deus manifeste veniet.

Alius ad Matutinum.
Vox clara ecce intonat. fol. 12.

Item Dominicalis dicendus tam ad Vesperum quam ad Matutinum.
Christi caterba clamitet. fol. 1.

(0888C)V\. Excita potentiam.

Ymnus in diem sancte Cecilie.
Incliti festum pudoris. Ut in ejus Festivitate die 22. Novembris.

V\. Exultabunt sancti in gloria.

Ymnus in diem sancti Clementis.
Clementis festum celebratur odie. Ut in ejus Festivitate, die 23.

V\. Iustum deduxit Dominus.

[XCIII] Ymnus in diem sancti Saturnini episcopi.
Dicendus est totus in passionis in translatinis sue tantum ubi littera conspexeris Io Ta.

Vocis audite nobitas refulsit. Ut in ejus Festivitate, die 29.

(0888D)V\. In memoria.

Ymnus in diem sancti Andre apostoli
Decus sacrati nominis. Ut in ejus Festivitate, die 30.

V\. Iustum deduxit Dominus.

Ymnus in diem sancte Leo adie.
Sanctissime Leocadie. Ut in ejus Festivitate, die 9. Decembris.

V\. Confessionem et decorem.

Ymnus in diem sancte Eulalie.
Laudem beate Eolalie. Ut in ejus Festivitate, die 10.

V\. Speciem et pulcritudinem.

Ymnus in diem sancte Marie.
(0889A)
A sons ortu cordine [cardine]. Ut in Festo Annuntiationis B. M. V. die 18.

In alia festivitate non dicitur.

Fit porta Christi pervia
Referta plena gratia
Transitque Rex et permanet
Clausa ut fuit per secula


Genus superni numinis
Processit aula Virginis
Sponsus Redemtor Conditor
Sue gigans Ecclesie


Honor Matris et gaudia
Inmensa spes credentium
Per atra mortis pocula
(0889B)Resolbit nostra crimina.

In Nativitate Domini.

Feno iacere pertulit
Presepe non aborruit
Parboque lacte pastus est
Per quem nec ales esurit


Gaudet corus celestium
Et angeli canunt Deum
Palamque fit pastoribus
Pastor creator omnium.

In apparitione Domini.
Hostis Erodes impie. Ut in Breviario f. 90.

In allisione infantum.
Katerva matrum personat. fol. 59.

De Lazaro.
(0889C)
Quarto die iam fetidus. fol. 91.

In cena Domini ad Matutinum.
Tunc ille Iudas carnifex. fol. 91.

Ymnus in diem sancti Tome Apostoli.
[ Xpe rex mundi]

Festum Christe Rex per orbem. Ut in ejus Festivitate, die 21. Decembris.

V\. Iustum deduxit.

Ymnus in Nativitate Domini.
Veni Redentor gentium. fol. 45.

V\. Dominus dixit ad me.

Ymnus in sancti Stephani.
(0889D)Christus est vita veniens in orbem. f. 51.

V\. In memoria.

Ymnus in diem sancte Eugenie.
Honore Sancte Eugenie. Ut in ejus Festivitate, die 12. Decembris.

V\. Exultabunt Sancti

Ymnus in diem sancti Jacobi fratris Domini.
Clara sanctorum una Iherusalem. fol. 59.

V\. Iustum deduxit.

Ymnus in sancti Johannis apostoli et Evangeliste.
Iste electus Iohannes. fol. 54.

V\. In memoria.

[XCIV] Ymnus sancti Jacobi fratris sancti Johannis.
O Dei Verbum Patris ore pro litum. Ut in ejus Festivitate, die 30. Decembris.

Ymnus in diem sancte Columbe.
(0890A)
Nardus Columbe floruit. Ut in ejus Festivitate, die 31. Decembris.

V\. Speciem et pulcritudinem.

Ymnus in Circumcisione Domini.
Sacer octabarum dies. fol. 62.

V\. Domine Deus noster.

Ymnus in Apparitione Domini.
Inluminans Altissimum. fol. 85.

V\. Hostis Herodis impie.

Ymnus in diem sancti Juliani.
Insigne festum Juliani martiris. Ut in ejus Festivitate, die 9. Januarii.

V\. Iustorum anime.

Ymnus in diem sancti Sabastiani.

(0890B)Sebastiani martiris sollemne est festum
Beati - plebs fidelis concine
Benigna mente canticum novum Deo
Qui dat triumphum sanctis et victoriam
Iubetque celi possidere patriam


Vir hic fuit verax modestus sobrius
Mitis iucundus valde et carissimus
Sermone clarus lingua dissertissimus
Ad hoc latebat seculi sub clamide
Regnum ut poli predicaret omnibus


De ore sancti multitudo plebium
Precepta Christi audientes inquiunt
Sit turpe nobis actenus qui viximus
Obtemperando pessimis parentibus
Christum sequamur redemtorem omnium


(0890C)Sebastiane sancte noster vernule
Tu nos doce fobe guberna et protege
Ad passionem qualiter promtissimam
Venire mentem debeamus nabiter
Et fortiter crudelem hostem vincere


Fecit beatus sicut illi iusserat
Terrena cuncta mox iubet relinquere
Ex toto corde illi sicut stercora
Temnunt caduca illico et respuunt
Appeterent vitae ut futura gaudia


Parentibus cum nuntiatum protinus
Esset venire magnis cum gurgitibus:
Quid vobis et filii contigit carissimi
Perdatis ut mundi jucunda et optima
Et tenditis ad mortem ultro pessimam


(0890D)Cepere sancti ad dolorem flectere
Cor ad parentum verba emollescere
Sed mox predicti martires effecti sunt
Corroborantur nimia constantia
Ad perferenda tormenta atrocia


Vobis jam Deus pandit poli januam
Ad illam ut venire sanctam patriam
Possitis in qua nulla mors sed gaudium
Perenne adque magna est iucunditas
Gustate et videte quam suabis est Dominus


Si pulcritudinem domorum queritis
Eterna civitas habet pulcras domos
Multasque mansiones in celestibus
Et angelorum ibi absque sillabis
(0891A)Ter sanctum salunt multitudo iubilant


Ad laudem illic regis resonant organa
Fraglantque campi variis odoribus
Emicat jubar absque ullis umbribus
Serenitas ibi est absque nubilo
Et sempiternum lumen ibi est Deus


Quam magna multitudo est dulcedinis
Tue Deus quam te timentibus celas
Et perfecisti te valde diligentibus
Donumque gratie tue petentibus
Donas et indulgentiam piissime


Zoe beata mutaque permansera
Bis ternis cernit angelum Dei
Librum tenere de quo verba protulit
Sabastiani coram suis visibus
(0891B)Clamore vocis Conditorem invocat


Beatus est credens tuis sermonibus
Sabastiane magne et mirabilis
Dixit jam credo Deum Dei Filium
Quemque meum pandit os velociter
Ut laudem illum in superna patria


Que vox potest laudes tuas Deus loqui
Que cogitare mens valet potentiam
Tuo repleti martires mox flammine
Ad passionem properant interriti
Ut te fruantur summo et bono Deo


Te adjuvante martires effecti sunt
Per servum tuum pium et sanctissimum
Sabastianum militem fortissimum
Per quos rogamus flebiles ut audias
(0891C)Nostras preces noxasque omnes amputes


Adest dies percomta summis gaudiis
Que decoratam martirum victoriis
[XCV] Excipit sancta debota ecclesia
Ob hoc decenter in laudes altissimi
Ymnum promamus cantibus armonicis.


Hic vir inluster meritis ac verbibus
Ab idolorum ultibus [ Forte, cultibus] nefartis
Plebes convertit divinis oraculis
Cultores reddit fidei catholice
Et amatores fervidos martirii.


Promto carorum fratrum nutans animum
Affatu firmat salubri ortamine
Parentum quoque coniugumque subolum
(0891D)Adque carorum infidelem animum
Fidei sancte mancipabit cultui.


Hinc principante plebium Cromatium
Nicostratum vel Claudium vel Castulum
Necnon et Zoe simul et Castorium
Adletas fecit Christi Dei filium
Quod incuntanter perferrent martirium.


Qui innobati salutari labacro
Signis coruscant virtutibus eminant
Nam quemdam lapsum quassatis iam membribus
Restaurat orans illico Tiburtius
Que cum parentes Christo munus obtulit.


Hic vir inluster merito Cromatius
Spreto profano cultu idolatrie
Aderens caste discipline fidei
(0892A)Nexus dissolbit famulorum libere
Mancipans Christo quos jure possideret;


Mox se devotum exhibens Altissimo
Reliquid cuncta mundi transitoria
Adesit mente divinis obsequiis
Student [Studet] implere indita oracula
Forum spernit et secretum appetit.


Huic caterba aderent credentium,
Perferre pondus nequibens martirii
Cum quibus idem in Campano litore
Cenobialem vitam geret digniter
Deo se simul cuncti mactant hostia.


Romuleorum Principes sacrilegi
Ad hec commoti gravius deseviunt
Et exarsere furoreque ravido
(0892B)In persequendo Christi testes fidei
Libamen quoque diis nollent exibi:


Tunc Papa urbis convocato agmine
Catholicorum secum remanentium
Quosdam ex illos [illis] consecrat presbiteros
Quosdam honorat decore Levitico
Ceteros omnes fecit subdiacones.


Sabastiani auctoris studio
Omnium horum armata confessio
Ad passionem prosilit intrepida
Nam Zoe victrix prima vicit dimicans
Hinc Tranquillinus triunfat felicius.


Deinde simul Claudius Nicostratus
Castor, Victorque una cum Simpronio
Sacra querentes corpora per litora
(0892C)Subito capti ab insidiantibus
Salo immersi pro Christo peremti sunt.


Post hos beati preliantes pulcrius
Castulus sanctus nec non et Tiburtius
Superant ignes, tortorumque verbera:
Ense prostrati, migrant ad celestia,
Regno adsciti cum turba angelica.


Igitur temti ex hinc nobilissimi
Gemini fratres set uni vocabulo
Figuntur ligno ferreis aculeis
Stimulantur planta pedum clavibus:
Fatentes Christum lancea transfossi sunt


His universo laureati sanguine.
Rutilum sidus lucernaque fulgida
Diu latere nullatenus potuit
(0892D)Sabastiani inclita presentia
Ortator quique cunctis fuit strenuus.


Hic callidorum conventus insidiis
Regi oblatus extat imperterritus
Et sciscitatur numina cur temneret?
Christum cunctanter laudando confessus est
Esse cum Patre Deum sempiterniter.


Huius ad vocem furens iudex impius
Jubet in campo hunc sagitis insui
Quo [Quod] genus pene huic ad exitium
Putans prodesse sibi ad vindicium
Amens relinquid ipsum velut mortuum:


Nullo beatus dolore conteritur
Cum armaretur divinis virtutibus
(0893A)Set convalescens iam virtute preditus
Persecutorem obviat modestius
Proponens morem Christiani dogmatis.


Inmanis ille denuo deseviens
Fraglis concidi Dei sanctum imperat
Indesinenter usque dum deficeret
Set mox ut ipsam perferret sententiam
Spiritum efflat ad patria celica [patriam celicam]


Adstote Dei gloriosi martires
Adstote Christi milites fortissimi
Ferte faborem vobis obsequentibus
Patrocinate vobis diligentibus
Et sufragate Christiano cetui:


En clerus omnis adque Sacerdotium
En etas omnis sexus vel conditio
(0893B)Vestris congaudent odie victoriis
Prebete cunctis congrua remedia
Ac queque vestris competunt iam meritis:


Qui postulata conferendo plebibus
Et munimenta Christo servientibus
Omnibus sitis perenne solatium
Ad reserandum paradisi aditum
[XCVI] Qui hujus festum veneramur gaudium.


Presta oramus Trinitas indifferens
Desiderata tibi confitentibus
Qui solus nomen Deitatis obtines
Pater cum Filio adque Sancto Spiritu
In Trinitate regnas in perpetuum.
Amen.

V\. Exultabunt sancti in gloria.

Ymnus in diem sancte Agnetis. XIII Kalendas Februarias.
(0893C)
Agne sepulcrum est Romulea in domo. Ut in ejus Festivitate, die 20. Januarii.

V\. Letetur mons Sion et exultent.

Ymnus in diem sanctorum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. XII Kalendas Februarias.
O triplex honor o triforme culmen. Ut in ejus Festivitate, die 21.

V\. Iustorum anime.

Ymnus in diem sancti Vincenti.
Adest miranda passio. Ut in ejus Festivitate, die 22.

V\. In memoria eterna.

Ymnus in diem sancti Babile episcopi. VIII Kalendas Februarias.
(0893D)
[ Christus est vita.]

O Sacerdotum inclita corona. Ut in ejus Festivitate, die 25.

V\. Iustorum anime.

Ymnus in diem sancti Tirsi. V Kalendas Februarias.
Exulta nimium turba fidelium. Ut in ejus Festivitate, die 28.

V\. Exultabunt sancti.

Ymnus in diem sancte Agate.
[ Xpe celestis.]

Festum insigne prodiit coruscum. Ut in ejus Festivitate, die 5. Februarii.

V\. Speciem et pulcritudinem.

Ymnus in diem sancte Dorote. VII Idus Februarias Insigne festum.
(0894A)

Te decet ymnus in Syon Omnipotens
Dum quisque reddit votum in Iherusalem.
Fide sumens in voto constantiam
Expellit sese cunctis ab inlecebris
Ut te sequatur crucem sibi baiulans.


Hoc documento priores Apostoli
Egerunt actu fidei probabiles
Hoc predicando fundabere ecclesiam
Materque vera persistens incolomis
Enixa sponsum profert alma pignora.


In infolatus agmina potissima
Nectareosque fructus in martiribus
In confessores fert donum uberrimum
(0894B)Dum gloriatur in regnis celestibus
Se perceptura opes inefabiles.


Hinc odierno bis binis in testibus
Resultans victrix transmittit regalia
Tibi rex poli abta vel suabia
Munera vere balde probatissima
Que tuo idem lucravit ex sanguine.


In Dorotea ligustra ambrosea
Liliorumque ac rosarum destinat
Vel in Callistem Cristetemque violas
Oppletas valde odore gratissimo
Vel preciosum ferculum in Teufilo;


Quorum certatrix Dorotea prior est
Duplici comta laurea prefulgida
Virginitatis nempe hac martirii
(0894C)Adeptam fructum in lucro consortium
Sororum duum tertium vel Teufilo.


Cappadocene Cesaree civitas
Hec cives orta summo in presidio
Specimen urbi prebet imitabile
Fide prepollens vita morum enitens
Martiriali triumfum expediens.


Opinione huius sacre virginis
Infandus preses comperta Sabricius
Discutiendam sisti sibi precipit
Temtatur blandis ac suadellis decipi
Idem deterrit minis perasperrimis:


Quam ut prespexit preses inperterrita
Furens catasta trucidandam sublimat
(0894D)Set insons penam incunctanter perferens
Elata voce nomen Christi predicat
Unum cum Patre fore hac Paraclito.


Cuius ad finem [fidem] enervandam callidus
Christetem simul cum Callistem provocat
Sibimetipsi parilem ut faciant
Set mox correcte per ipsam credidere
Que facta esset celeps iam augustior


[XCVII] Quis enarrare tua Christe valeat
Miraculorum opera insignia
Que agis ipse dum sanctos glorificas?
Nam stanti ales presul ad custodiam
Cum corruentes corrigas clementius.


Afflata cuius virgo sancta Flammine
Fert iam elapsis salutem sororibus
(0895A)Restaurans mentem ortamentis fidei
In his ferborem recreat martirii
Quod properarent hic ad palmam alacres.


Inlusum ita se dolens Sapricius
Ambarum censet artus cupam urere
Quarum ex nece dum ulcisci nititur
Victrices fecit ethera conscendere
Ad obtinenda diadema regia.


Gavisa celeps dum ex hoc presisteret
Luenda penis sublimatur stipite
Dilaniatur flagris adque ungulis
Libenter perfert facies [faces] in lateribus
Ad palmas vultum properas illarum.


Atrocitatem supergressa presidis
Spiculatori perimenda traditur
(0895B)Nubtura sponsum iam quoheres martirum
Sibi petenti Teufilo scolastico
Munere misso laureatur sanguine.


E paradiso destinata munera
Teufilus sumens admiratur stupidus
Trium melorum vel rosarum suabium
Quorum afflatus renovatur vivido
Credendo laudat Christum Dei Filium.


Quum esset olim crucis Christi derisor
Confessor factus repente potissimus
Diffuso ore crucifixum predicans
Simulacrorum imposturam in flammas
Funesta coram preside prenuntiat.


Tunc furens iudex hunc sistit eculeo
Afficiendum penis noxialibus
(0895C)Quem ut advertit vultu imperterritum
Ac pertinacem in fide persistere
Perimit ense mox effecta martirem.


Ob hoc Redemtor supplices exposcimus
Ut quique horum congaudemus meritis
Et diem festum botibe excolimus
Ab his defensi careamus vitiis
Expiemurque cunctis a deliquiis.


Hii quoque nostris fabendo miseriam
Conpatiendoque necessitatibus
Cunctis adsistant patroni assidui
Ut nunc ereptos ab adversitatibus
Victuros secum profeant [provehant] ad premium.


Presta quesumus unitas potentia
Summa qui regis seculorum secula
(0895D)Ut te fruamus sine fine tempora
Lux angelorum et dies perennius
Sol ipse nobis vigeas perpetuus.

V\. Justorum anime.

Ymnus in diem sancte Eulalie Barcinonensis.
Fulget honor sepulcri martiris Eulalie. Ut in ejus Festivitate, die 12. Februarii.

Ymnus in catedra sancti Petri. VIII Kalendas Martias.
O Petre petra ecclesie. Ut in hac Festivitate, die 22.

V\. Gloria et divitie.

Ymnus in diem sanctorum Emeterii et Celedoni. V Nonas Martias.
Scripta sunt celo duorum. Ut in eorum Festivitate, die 3. Martii.

Ymnus dicendus Dominicos post Apparitione Domini ad Vesperum usque ad Dominico ante Carnes tollendas.
(0896A)
Agni Genitor Domine. Ut in Breviario, fol. 65.

Ymnus in Carnes tollendas.
Alleluia piis edite laudibus. fol. 137.

V\. Quam dulcia.

Ymnus de Quadragesima.
O Nazarene lux Bethlem Verbum Patris. fol. 144, 145, 146, 147.

Item alius de mediante Quadragesima.

Fabens redemtis vota abstinentie,
Occurre fessis Dux verus Emmanuel,
(0896B)A quo dicata sanctius ieiunia
Forma futuri noscitur ad gloriam
Opus celeste regni esse ianuam.


Cui si consors clara sidus rutilans
Ignita lampas misceatur largitas,
Utraque libans celsa quisnam dextra
Riteque compos ut alis pinnigera
Volatu pernix poli adit intima.


[XCVIII] Insigne cuius Moises misterium
Dei amicus extitit oraculo;
Raptus Elias celi curro igneo,
Fulta tuetur Ninnibe cum civibus
Quod verbi claret veritatis nuntius.


Passim deinde tu magister celibum
(0896C)Quater dierum decies curriculo
Victor triumfas paradisi heremo,
Morsu delicti abluens ieiunio,
Prorsus resistens temtatori callido.


Quod nos sequentes usitatim decimas
Saltim dierum nunc litamur hostia:
Tu quoque mitis iugis indulgentia,
Ut holocausta effice pinguissima,
Qua expiemur cordium piacula.


Poculum esto vite sitientibus,
Fons aque vive regni sors denarius,
Guile qui gustu in Adam cecidimus,
Surgendo in te ieiunando dapibus
Reficiamus cum supernis civibus.


Qui contritorum usu sacrificio
(0896D)Ades latroni in crucis patibulo;
Nobis adesto celitus tu Domine,
Nostri memento, nos de trono respice,
Quos redemisti tuo sacro sanguine.


Judex ut ipse quum tremendus veneris
Previa cruce angelorum humeris,
Terrore mundum tubeque concusseris,
Cum sanctis ipsi innobati gloriam,
Dextram tenentes evadamus tartara.


Prestaque summa Trinitas potentia,
Cuncta qui regis seculorum secula,
Ut te fruentes sine fine gloria,
Lux angelorum et dies perennius,
Sol ipse nobis vigeas perpetuus.
Amen.

Ymnus per dies Sabbatos dicendus in Quadragessima ad Matutinum.
(0897A)

Aurora iam spargit polum
Terris dies inlabitur
Lucis resultet spiculum
Discedat omne lubricum


Fantasma noctis decidat
Mentis reatum subruat
Quicquid tenebris orrida
Nox adtulit culpe cadat


Ut mane illut obtimum
Quod prestolamus cernui
In luce nobis effluat
Dum hoc canora concrepat


Gloria Patri ingenito
(0897B)Gloria Unigenito
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna secula.
Amen.

Ymnus in Quadragessimam per dies Sabbatos ad Vesperum.
Altissimi Verbum Patris. fol. 94.

Ymnus dicendus in Quadragessima per dies Dominicos ad Matutinum.

Te lucis auctor personet
Huius caterva carmina,
Quam tu replesti gratia,
Anastasis potentia.


Nobis dies hec innuit
Diem supremum sistere,
(0897C)Quam mortuos resurgere
Viteque fassis reddere.


Octaba prima redditur,
Dum mors habunda tollitur,
Dum mente circumcidimur,
Nobique demum nascimur.


Quum mane nostrum cernimus
Redisse victis hostibus,
Mundique luxum temnimus,
Panem salutis summimus.


Ieiuniorum victimis
Corpus litamur aridis,
Piisque parsimoniis
Sacris potimur hostiis.


Hec alma sit sollemnitas
(0897D)Sit clara hec festivitas,
Sit feriata gaudis
Dies reducta ab inferis.


Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna secula.
Amen.

Ymnus in medianti die festo sibe in Lazaro tam ad Vesperum quam ad Matutinum.
Verbum Patris quod prodiit factum caro. fol. 252.

V\. Eripe me Domine.

Ymnus in Ramos Palmarum.
Vocaris ad vitam sacrum Dei genus. fol. 334.

V\. Venite filii audite me.

Ymnus de Vespera in Cena Domini.
(0898A)
Iam legis umbra clauditur. fol. 354.

[XCIX] Ymnus in Resurrectione Domini.
Psallat altitudo celi. fol. 385.

II Feria.

Ecce quam [quem] Vates vetustis
Concinebant seculis,
Quem prophetarum fideles
Pagine spoponderant;
Emicat promissus olim,
Cuncta conlaudent eum.


Cantaris infusa limfa
Fit falernum nobile;
Nuntiat vinum minister
Esse promtum ex ydria;
(0898B)Ipse Rex sapore tinctis
Obstupescit poculis.


Membra morbis ulcerosa,
Viscerum putredines,
Mando ut abluantur; inquid:
Fit ratum quod iusserat,
Turgidam cutem repugnans
Vulnerum piamina.


Tu perennibus tenebris
Iam sepulta lumina
Inlinis limo salubri,
Sacri odoris nectare,
Mox apertis ac medulla
Lux reducta est orbibus.


Increpans ventum furentem
(0898C)Quod procellis tristibus
Vertat equor summo ab ymo,
Vexet et vagam ratem;
Ille iussit obsecundans
Mitis unda sternitur.

III Feria.

Extimum vestis sacrate
Furtim mulier adtigit,
Protinus salus secuta est,
Hora pallor deserit,
Sistitur rivus cruoris
Qui fluebat perpetim.


Exitu dulcis iubentus
Raptum abevum [ Forte, ephebum] viderat
(0898D)Orba quem mater supremis
Funerabat fletibus,
Surge dixit, ille surgit,
Matri et adstans retitur.


Sole iam quarto carentem,
Iam sepulcro absconditum
Lazarum iubet viere
Reddito spiramine;
Fetidum iecur reductus
Rursus intrat alitus.


Ambulat per stagna ponti,
Summa calcat fluctuum,
Mobilis licor profundi
Pendulam prestat viam.
(0899A)Nec fatescit unda sanctis
Pressa sub vestigiis.

IV Feria.

Suetus antro bustualis
Sub catenis frendere,
Mentis inpos efferatis
Percitis [Percitus] furoribus
Prosilit ruitque supplex,
Christum adesse ut senserat.


Pulsa pestis lubricorum
Mille formis demonum
Corripit greges subilli [gregis suilli]
Sordida sporcamina,
Seque nigris mergit undis
Et pecus limphaticum.


(0899B)Quinque panibus peresis
Et gemellis piscibus,
Affatim refecta iam sunt
Accubantum milia;
Fert equalis ter quaternis
Ferculorum fragmina.


Tu cibus panisque noster,
Tu perennis suabitas;
Nescit esurire in evum
Qui tuam summit dapem,
Nec lacuna ventris implet,
Set fobet vitalia.

V Feria.

Clausus aurium meatus
Et sonorum nescius,
(0899C)Purgat ad precepta Christi
Grassa queque obstacula,
Vocibus capax fruendis
Ac susurris previus.


Omnis egritudo cedit,
Langor omnis pellitur,
Lingua vatur [fatur] quam veterna
Vinxerat silentia,
Gestat et suum per orbem
Letus eger lectulum.


Quin et ipsum ne salutis
Inferi expertes forent
Tartarum benignus intrat,
Facta [ Forte, Fracta] cedit ianua
Vectibus cadit refulsis [revulsis]
(0899D)Cardo dissolubilis.


Illa promta ad inruentes
Ac revertentes tenax
Obice extorsus recluso
Porta reddit mortuos,
[C] Lege vestra et limen atrum
Iam recalcandum patet.


Set Deus dum luce fulba
Mortis antra inluminat,
Dum stupentibus tenebris
Candidum prestat diem,
Tristia squalentis ethere
Polluerunt [Palluerunt] sidera.


Sol refulgit et lugubri
Sordidus ferrugine,
(0900A)Igneum reliquid axem,
Seque merens abdidit,
Fertur orruisse mundum
Noctis eterne cahos.

VI Feria.

Solve vocem mens sonora,
Solbe linguam mobilem,
Dic tropeum passionis,
Dic triumfalem crucem;
Pange vexillum notatis
Quod refulget frontibus.


O novum cede stupenda
Vulneris miracula [miraculum],
Hinc cruoris fluxit unda,
Limfa parte ex altera;
(0900B)Limpha nempe dat labacrum,
Tunc corona ex sanguine est.


Vidit anguis immolatum [immolatam]
Corporis sacri hostiam;
Vidit et fellis perusti,
Vox venenum perdidit,
Saucius dolore multo
Colla fractus sivilat.


Quid tibi profane serpens
Profuit rebus novis
Plasma primum perculisse
Versipelli ortamine?
Diluit culpam recepto
Forma mortalis Deo.

Sabbato.

(0900C)Ad brebem se mortis usum
Dux salutis edidit,
Mortuos olim sepultosque
Ut redire insuescerent,
Dissolutis pristinorum
Vinculis peccaminum.


Tunc patres sanctique multi
Conditorem previum
Iam revertentem secuti
Tertio demum diem [die]
Carnis indumenta sumunt,
E que bustis prodeunt


Cerneres quoire membra
De fabilis aridis,
Frigidum venis resumtis
(0900D)Pulverem tepescere,
Ossa nervos ac medulla [medullas]
Glutino cutis tegi.

Ymnus post [Forte, ante] Ascensione Domini.

Post ut occasum resolbit
Vite et hominem reddidit
Arduum tribunal alti
Victor ascendit Patris;
Inclitam celo reportans
Passionis gloriam.


Macte iudex mortuorum,
Macte rex vibentium,
Dexter in Parentis arce,
Qui cluit virtutibus
(0901A)Omnium venturus inde
Iustus ultor criminum.


Te senes et te iubentus,
Parvulorum te corus,
Turba matrum virginumque,
Simplices puellule
Voce concordes pudici
Pestrepent concentibus.


Fluminum lapsus et unde,
Litorum crepidines,
Imber, estus, nix, pruina,
Silva et aura, nox, dies,
Omnibus te concelebrent
Seculorum seculis.


Gloria Patri melodis
(0901B)Personemus vocibus,
Gloria Christo canamus,
Gloriam Paraclito:
Qui Deus Trinus et unus
Regnat ante secula.
Amen.

Ymnus de Resurrectione Domini infra ebdomada ad Tertia. [ Certum tenentes.]

Ihesu Redemtor omnium
Qui morte mortem conterens
Ab inferorum abdito
Die resurgis tertio


Tu nos misellos quesumus
Pro quos fudisti sanguinem
(0901C)Ceno piatos criminum
Reduc polorum sedibus


Quo hii nobum qui canticum
Tibi obantes precinunt
Adiuncti in celestibus
Te perfruamur largius
Presta:::::

[CI] In Resurrectione Domini Dominicalis ab octabas Pasce usque in Ascensione.
Te centies mille legionum angeli. fol. 382.

Ymnus in diem sancte Engratie vel decem et octo martirum.

Bis nobem noster populus sub uno
Martirum servat cineres sepulcro,
Cesaraugustam vocitamus urbem,
(0901D)Res cui tanta est.


Plena magnorum domus angelorum
Non timet mundi fragilis ruinam
Toth sinu gestans simul offerenda
Munera Christo.


Quem Dei dextram quatiens coruscam
Nube subnixus veniet rubentem,
Gentibus iustam possituros equo
Pondere libram.


Orbe de magno caput excitata
Obiam Christo properanter ibit,
Civitas quoque pretiosa portans
Dona canistris.


Tu decem sanctos revees et octo
Cesaragusta studiosa Christi,
(0902A)Vertice flavis oleis revincta
Pacis honore.


Sola in occursum numerosiores
Martirum turbas Domino parasti,
Sola predives pietate multa
Luce frueris.


Vix parens orbis populosa Penis,
Ipsa vix Roma in solio locata,
Te decus nostrum superare in isto
Munere digna est.


Hinc et Engrati recubant tuarum
Ossa virtutum quibus efferati
Spiritu mundi violenta virgo
Dedecorasti.


Martirum nulli remeante vita
(0902B)Contigit terris habitare nostris
Solus tu morti proprie subprestes
Vibis in orbem.


Vibis, ac pene seriem retexis,
Carnis et cese spolium retemtas,
Terra quam sulcos habeat amaros
Vulnera narrans.


Barbarus tortor latus omne carpsit,
Sanguis inpensus, lacerata membra,
Pectus abscissa patuit papilla
Corde sub ipso.


Iam minus mortis pretium peracta est,
Qui venenatos abolens dolores
Concita membra tribuit quietem
Fine supremo.


(0902C)Cruda te longum tenuit cicatrix,
Et diu venis dolor hesit ardens,
Dum putrescentes tenuat medullas
Tavidus humor.


Invidus quamvis obitum supremum
Persecutoris gladius negarit,
Plena te martir tamen ut peremta
Pena coronat.


Vidimus partem iecoris revulsam,
Ungulis longe iacuisset pressis,
Mors habet pellens aliquid tuorum
Te quoque viba.


Hunc novum nostre titulum fruendum
Cesaraguste dedit ipse Christus,
(0902D)Iuge vibentis domus ut dicata
Martiris esset.


Ergo ter senis sacra candidatis,
Dives obtato simul et Luperco
Perge conscriptum tibimet senatum
Pangere psalmis.


Ede Succesum, cane Martialem,
Mors et Urbani tibi concinatur,
Iulium cantus resonet, simulque
Quintilianum.


Publium pangat corus, et revolbat
Quale Frontonis fuerit tropeum,
Quid bonus Felix tulerit, quid acer
Cecilianus.


Quantus Euvoti tua bella sanguis
(0903A)Tinxerit, quantus tua Primitive,
Dum tuos vivax recolat triumphos
Laus Apodemi.


Quatuor post hinc superest virorum
Nomen extolli, rennuente metro,
Quos Saturninos memorat vocatos
Prisca vetustas.


Hec sub altari sita sempiterno
Lapsisque nostris veniam precatur
Turba, quum servat procerum creatrix
Purpureorum.


Nos pio fletu date perluamus
Marmorum sulcos, quibus est operta
Spes, ut absolvat retinaculorum
Vincla meorum.


(0903B)Sterne te toga generosa sanctis
Civitas mecum tumulis, deinde
Mox resurgentis animos et artus
Tota sequeris.
Gloriam psallat:::::

V\. Exultabunt sancti.

[CII] Ymnus in diem sancti Torquati.
Urbis Romulee iam toga candida. Ut in ejus Festivitate, die I. Maii.

V\. In omnem terram.

Ymnus in diem sancte Crucis. V Nonas Maias.
Pange linguam gloriosi. Ut in ejus Festivitate, die 3 Maii.

V\. Dicite.

Ymnus in Ascensione Domini.
(0903C)Eterne Rex Altissime. fol. 395.

V\. Ascendit Deus.

Ymnus de letanias.
Benignitatis fons Deus. Ut in Breviario fol. 69.

Ymnus in sanctum Pentecosten.
Beata nobis gaudia. fol. 422.

V\. Emitte spiritum tuum.

Ymnus in diem sancti Adriani.
Iherusalem gloriosa. Ut in ejus Festivitate, die 17. Junii.

V\. Justorum anime.

Ymnus in diem sanctorum Siriaci et Paule. XIII Kalendas Junias. [ Laudem beate Eulalie.]

(0903D)Sacrum tempus in calculo
Anni revolbit circulus
Resonet laus in coro
Ex ore plevis et clero.


Christum Deum imni dicent,
Qui Siriaco martiri
Pauleque eius socie
Robur dedit constantie.


Preses namque Cartaginis
Illius erat temporis
Anolinus terribilis
Nomen gestabat inmanis.


Instat sanctos perquirere
Signato Christi nomine
Mox Siriacum et Paulam
(0904A)Silvanus duxit in aulam.


Tunc sciscitati martires
Fatentur Deum in celis
Nam non litare idolis
Almis professi sunt verbis.


Ex inc verba mulcentia
Sanctorum linit pectora
Set temnunt vana delubra
Et Christum credunt in astra.


Index repletus furia
Sacrata tundit corpora
Penarum mutat genera
Corda non mutat credula.


Iuxta beneque arbores
Palmarum cesi martires
(0904B)Latidum hictu anime
Migrant polorum in ede.


Moxque Silbanus corpora
Ignis proiecit in flammam
Sed imber ingens e celis
Extinxit impetum ignis.


Ob hoc precamur Domine
In horum festa martirum
Vota cunctorum accipe
Et que postcunt adtribue.


Quo dum vita peragimus
Eluas nos a vitiis
Et emendati moribus
Pollere fac virtutibus.
Deo Patri.

(0904C)V\. Justorum anime.

Ymnus in diem sancti Ihoannis. Nativitas.
Puer hic sonat Ihoannes. Ut in ejus Festivitate, die 24 Junii.

V\. Lucerna.

Alius ad Matutinum.
Clange liram Zaccarias. Ibi.

V\. Lucerna pedibus meis.

Ymnus in diem sancti Zoyli. V Kalendas Julias. [ Vocis audite.]
Martiris gesta Zoylique corona. Ut in ejus Festivitate, die 27.

Ymnus sanctorum Petri et Pauli.
Apostolorum passio. Ut in eorum Festivitate, die 29.

(0904D)V\. In omnem terram.

[CIII] Ymnus in diem sancti Christofori.
O beate mundi auctor. Ut in ejus Festivitate.

V\. Iustorum.

Ymnus in diem sanctarum Juste et Rufine.
Adsunt Punicea floscula virginum. Ut in earum Festivitate.

V\. Letetur mons Sion.

Ymnus in diem sancti Sperati.
Sperati sancti martiris. Ut in ejus Festivitate.

V\. Vox letitie.

Ymnus in diem sancti Cucufa.
Barcinon leto Cucufate vernans. Ut in ejus Festivitate.

V\. Justum deduxit.

Ymnus in diem sancte Cristine.
(0905A)
Virginis sacre triumphum. Ut in ejus Festivitate.

Ymnus in diem sancti Felicis.
Fons vitae Deus perennis. Ut in ejus Festivitate.

V\. In memoria eterna.

Ymnus in diem sanctorum Justi et Pastoris.
O Dei perhenne Verbum. Ut in eorum Festivitate, die 6 Augusti.

V\. Ex ore infantium.

Ymnus in diem sancti Laurenti.
En martiris Laurentii. Ut in ejus Festivitate, die 10.

V\. Justorum anime.

Ymnus in diem sancti Genesi.
O Rerum Domine Conditor omnium. Ut in ejus Festivitate, die 25.

(0905B)V\. Justus ut palma.

in diem sancti Ieronti. Laudem beate.]
Sacratum Christi antestitem. Ut in ejus Festivitate, die 26.

Ymnus in diem sancti Agustini. [ Christus est vita.]
Lux Deus Christe pietas redundans. Die 28.

Ymnus in diem sancti Cipriani episcopi.
Urbis magister Tascie. Ut in ejus Festivitate.

Ymnus in diem sancti Mattei. [ Clementis festum.]

Christe tu rerum opifexque operum,
Olimpum regis, aridaque sustines,
Polum decoras lumine sidereo,
(0905C)Arbaque reples hominis ex traduce,
Iube ne salum effluat ex limite.


Tu Protoplausto ejusque prosapie.
Legis que sensum naturale inserit,
Ut ea fratri quem vult sibi inroget;
Demum Moises bis a te in tabulis
Denis accepit preceptis almificis.


Ex hinc Prophete bis octoni veniunt,
Populi corda ad salutem instruunt,
Errorem vanum idolorum dextruunt,
Credere Deum te celestem predicunt,
Et prestolare incarnatum proferunt.


Milibus quinque ducentis in serie
Habens hic mundus annos ab origine,
Tunc verus Agnus, natusque ex Virgine
(0905D)Ter denis in te annos tue tempore
Sic a Iohannis tinctus est baptismate.


Dehinc prescitos elegis Apostolos
Petrum, Andream, Iohannem, et Iacobum,
Bartholomaeum, Iudamque, et Simonem,
Tomam, Filippum, et Alfei Jacobum,
Matteum vero vocans a toloneo [telonio].


Hinc post ascensum Christe tuum ad celos
Propere pergitque ad Eziopios;
Mox a Candacis Eunuco susceptus est,
Prestigiator liberavit a magos [magis],
In somno vertit dracones sevissimos.


Exortat cetum vanos deos temnere,
Et Deum verum Jesum Christum credere.
(0906A)Ut paradisi fruantur delicie:
Mox ab Eglippo est arcitus principe
Et prolem eius suscitat a funere.


[CIV] Rex vidit credit et plebs templum construit,
In quo rex lotus coniuxque babtismate
Quum Eufranone plebs et Eugenia
Almam ducentes vitam in progenie
Usque dum cepit Irtacus regimine.


Convocat namque rex rudis Apostolum
Eique regnum spopondit dimidium,
Ut celeps illi detur Eugenia,
Cui bis centum alme in cenobia
Virgines erant sacra cum velamina.


Ad hec Matheus Irtaco exortus est
Fas non est servus Regis sponsam ducere,
(0906B)Nec Christi sponsam fas est tue copule
Iungi: Irtacus ob hoc mox Apostolum
Percuti iussit punctum ictu gladii.


Orans confossum migrat celi anima.
Aurum mox prebet virgo Eugenia,
Et Christo dignam construunt baselicam,
In qua Matheus requiescit in urnam,
Vigent virtutes per eterna tempora.


Virgines uri rex precepit; sed flamma
Ventus invergens cremat regis atria:
Mox est percussus totus elebantia
Prolis arreptus demonis sevitia,
Set pater cesus ense efflat animam.


Rex num mox cepit frater Eugenie,
Beor gestabat nomen ex babtismate,
(0906C)Que sanctus martir unxeratque crismate,
Provincie sunt idemque baselice,
Que canunt Deo dulci modulamine.


Vota rex plevis Christe ratam [rata] effice.
Languidis fabe, elisosque erige,
Mentis solamen, functis dona requiem,
Arce et pestem, bellum, litem remobe,
Fraterno pacem solida in pectore.


Supplices Christe vernuli exposcimus,
Adsistat fauctor nobis hic Apostolus
Impetret nostris veniam sceleribus,
Evulsis cunctis vitiisque funditus,
Vita dum instat polleat virtutibus.


Gloria Patri personet Ingenito,
(0906D)Gloria Christo semper Unigenito,
Gloria Sancto Spiritui Paraclito,
Cuius eterna laus et potentia
Per infinita seculorum secula.

V\. In memoria.

Ymnus in Decollatione sancti Johannis Babtiste.
Hic Joannes mire natus. Ut in hac Festivitate.

V\. In memoria.

Ymnus in diem sancti Hieronimi presbiteri. [ Insigne festum.]
Christus est virtus Patris sapientiam [sapientia]. Ut in ejus Festivitate.

Ymnus in diem sanctorum virissimi Maxime et Julie.

Iucundum nobis hunc diem
Sanguis sacravit martirum
(0907A)Virissimi et Maxime
Julieque sororis fides


Exultat in his Trinitas
Impari leto numero;
Polum repletur gaudio
De martirum consortio.


Trauntur ad supplicium
Nati gente nobilium;
Se nobiles esse credunt,
Mori si possent pro Domino.


Parari penas imperat
Dum fremit impius iudex,
Sanctos turbare nititur,
Quos conspicit immobiles.


(0907B)Suspenduntur eculeo
Crucis armati vexillo
Pro rege vitam ponere
Morti fideles animas.


Merguntur equore vasto
Saxis colla prementibus
Veloces Christi milites
Ora tangunt quam remiges.


Vasca Caripdis reddidit
Olisipona meruit
Extrema terre finium
Cruore pollet martirum.


Inde grates persolvimus
Tibi Deo almifico
In Trinitate unico,
Qui das sanctis auxilium.


(0907C)Ob hoc precamur, Domine,
In horum festa martirum
Vota cunctorum accipe,
Et que poscunt adtribue.
Presta . . .

Ymnus in diem sanctorum Fausti, Januarii et Martialis. [ Christe rex mundi Creator.]

Misticum melos persolvat,
Et adtollat laudibus
Plebs dicata Deo Patri,
Et honore debito
Ymnum dulciter decantent
[CV] Christo et Paraclito.


Pro triumphis beatorum
(0907D)Fausti, Januarii,
Tertiusque Martialis;
In agone vicerunt
Trinitatem confitendo
Suscepti martirio.


Voce declamans fidelis
Beatorum titulis,
Qualiter vicerunt hostem
Suis cum suppliciis,
Trinitatem confitendo
Adepti sunt gaudio.


Manibus cruentus hostis
Cum atroci ungula
Consecrata beatorum
Laniari corpora,
(0908A)Tensos pariter cesosque
Urens flamma cruciat.


Inde oculis evulsis
Cutenorum capita,
Nervorum conpage soluta
Servat tunc crudelitas,
Conteret piorum ossa
Et medulla penetrans.


Dextera protecti Christi
Non timent incendia,
Angelica medicina
Reformantur lumina,
Confractaque solidantur,
Et curantur vulnera.


Stupet tirannus valde
(0908B)Tanta in miracula
Cum incolomes videret,
Quos perire iusserat;
Qualiter vicissent cuncta
Tormentorum genera.


Illi patienter ferunt,
Quod furentes inferunt,
Scientes quod pro Christo
Tanta qui pertulerant,
Celitus adquirant lucra
Que fruuntur iugiter.


Quidam cernebant venire
Missa celi munera,
Angelorum magna turba
Sursum expectantium,
(0908C)Ut sanctorum coronaret
Gloriosa capita.


Adestote sancti Dei
Supplicanti populo
Et petentibus prebete
Quesitum remedium,
Regnum ut participentur
Vestro in consortio.
Presta . . .

V\. Justorum.

Ymnus in diem sanctorum Cosme et Damiani.
Plebs Deo dicata pollens. Ut in eorum Festivitate.

V\. Pretiosa.

Ymnus in diem sanctorum Servandi et Germani. [ Christe rex mundi.]
(0908D)Christe verus Rex sanctorum. Ut in eorum Festivitate.

V\. Exultabunt.

Ymnus in diem sanctorum Vincenti Sabine et Cristete.
Huc vos gratifice plebs pia convocat. Ut in eorum Festivitate.

V\. Ut supra.

Ymnus in diem sancti Martini episcopi
Martine confessor Dei. Ut in ejus Festivitate.

Item Ymni de Sanctis.

Sanctorum meritis inclite gaudia
Pangamus socii gestaque fortia
Nam gliscit animus promere cantibus
Victorum genus obtimum


Hii sunt quos retinens mundus inorruit
Ipsum nam sterili flore per arduum
(0909A)Sprevere penitus teque secuti sunt
Rex Christe bone celitus


Hii pro te furias adque ferocia
Calcarunt hominum sevaque verbera
Cessitis lacerans fortiter ungulas [Cessit iis . . . ungula]
Nec carpsit penetralia


Ceduntur gladii more videntium
Non murmur resonat non querimonia
Set corde tacito mens bene conscia
Conservat patientia


Que vox que poterit linguam retexere
Quod tu martiribus munera preparas
Rubri nam fluido sanguine laureis
Ditantur bene fulgidis


(0909B)[CVI] Te Trina Deitas unaque poscimus
Ut culpas abluas noxia subtraas
Des pacem famulis nos quoque gloriam
Per cuncta tibi secula

Alius.

Rector Redemtor et Conditor
Qui tuis olim servulis
Huius dedisti seculis
Oblectamenta temnere


Nobis refunde celitus
Tuum Patrisque comparem
Quo corda nunc tepentia
Confraglent igne proprio


Illic relictis terreis
Te inspirante perciti
(0909C)Strages secuti corporum
Regnum poli adepti sunt


Prostrati unde quesumus
Quo ob triunfos martires
Ymnum Deo persolvimus
Nunc annuis recursibus


Ipsorum interventibus
Cunctos ablutos sordibus
Sursum reduc ab infimis
Sacris reformans sedibus
Presta . . .

Alius.

Rex gloriose martirum
Corona confitentium
(0909D)Qui dispuentes terrea
Perducis ad celestia


Aurem benignam protinus
Appone nostris vocibus
Tropeo sacro pangimus
Ignosce quod deliquimus


Tu vincis in martiribus
Parcendo confessoribus
Tu vincis nostra crimina
Donando indulgentia

Alius.

Eterna Christi munera
Et martirum victorias
Laudes canentes devitas
Letis canamus mentibus


(0910A)Ecclesiarum principes
Illic triumfales duces
Celestis aule milites
Et vera mundi lumina


Terrores [Terrore] victo seculi
Penisque spretis corporis
Mortis sacre compendio
Lucem beatam possident


Traduntur igne martires
Et bestiarum dentibus
Armata sevit vinculis
Tortoris insana manus


Nudata pendunt viscera
Sanguis sacratus funditur
Et permanet immobilis
(0910B)Vite peremnis gratie


Devota sanctorum fides
Invicta spes credentium
Perfecta Christi caritas
Mundi triumfant principes


In his paterna gloria
In his voluntas Spiritus
Exultat in his Filius
Celum repletur gaudium


Te nunc Redemptor quesumus
Ut martirum consortio
Iungas precantes servulos
In sempiterna secula

Alius.

Laudes sanctorum martyrum
(0910C)Quos sacra fecit passio
Christi conformes glorie
Puris canamus mentibus


Quos de futuris premiis
Securos celi milites
Nec mundi vobit vanitas
Nec terror fregit impius


Non tenebrosi carceres
Honus cervicis ferreis
Non manices vel conpede
Mentes mutarunt gaudia


Eterni fontis etiam
Semel rigati poculo
Sitim presentis corporis
(0910D)Refrigerabat spiritus


Negato pane fortius
Non fame sentit sanctitas
Quos pascit verbo solito
Fide vibebant uberes


Cordis probato robore
Velcantes tot molestias
Agon suscepit publicus
Vitam petentes martires


Sic sancti quos non fregerant
Carcer famis et vincula
Alacres in supplicia
Mundi vicerunt principem


Suum Factorem Dominum
Christum sequentes martires
(0911A)Post ignes truces gladios
Eternis florent premiis.

[CVII] Ymni de uno Justo.

Deus tuorum militum
Sors et corona premium
Laudes canentes martiris
Absolbe nexu criminis


Hic nempe mundi gaudia
Et blandimenti noxia
Caduca rite deputans
Pervenit ad celestia


Penas cucurrit fortiter
Et sustulit viriliter
Pro te refundens sanguinem
Eterna dona possidet


(0911B)Ob hoc precatu supplices
Te poscimus piissime
In hoc triumfo martiris
Dimitte noxiam servulis.

Alius.

Deus inmensa Trinitas
Unitas semper gloria
Pater Christe Paraclite
Rerum invicte Domine


Qui largitate muneris
Tuo prestasti martiri
Cuius festa votissima
Quam celebramus odie


Tormentaque sevissima
Hac varia supplicia
(0911C)Victrice tua dextera
Mente robusta pertulit


Cuius adclines Domine
Te deprecamur largius
Etherea consortia
Celsa dona fastigia


Qui princeps esse principum
Rex misticus agnosceris
Agnita nostra crimina
Larga dele clementia


Adventus ut cum fulgidus
Tuus Christe patuerit
Tuo ducante martire
Leti pergamus obviam.

Alius.
(0911D)

Martir Dei qui unicum
Patris sequendo Filium
Victrix triumfas hostibus
Victor fruens celestibus


Tui precatus munere
Nostrum reatum dilue
Arcens mali contagium
Vite remobens tedium


Soluta sunt iam vincula
Tui sacrati corporis
Nos solve vinclis seculi
Amore Filii Dei


Tua accedat pietas
Qui Patri quoequalis es
(0912A)Simul et Sanctum Spiritum
Vivens per omne seculum.
Amen.

Ymnus unius Confessoris.

Summe Confessor sacer et sacerdos
Temporum meta rota torquet anni
Tempus est nobis tibi consecratum
Pangere festum.


Presul insignis meritisque clare
Te sacra cleri populique turba
Corde prostrati pietate multa
Vernula Patrem


Vota cunctorum relegas in aula
Regis eterni fobeas utrumque
Ordinem cuius pius extitisti
(0912B)Pastor in urbe


Questibus cunctis referunt gementes
Gestis culparum lachrimisque pandunt
Pessime mentis animeque nigre
Crimine dira


Dignaque pena revocat in ora
Nostro cum duro miseros perurguet
Pendere mundo variante facta
Celitus ira


Tu procul casu proibe tonantis
Pelle peccata tenue furorem
Pestis et morbus petimus recedat
Sospite cibe


Moribus cultis moderare vitam
Confert et sudam placidaque mentem
(0912C)Corda virtutum meditentur arma
Munera Christi


Sancte tu prebe quotiens rogaris
Profluos fructos plubiasque largas
Credimus cuncta Domino favente
Te dare posse


Credimus Christum pretium laborum
Premium iustum studiis dedisse
A quibus artus etiam solutus
Morte bearis


Gloria Christo patulo canamus
Ore prestantis [prestanti] sibi servienti
Tanta qui pollet Deitate simplex
Trinus et Unus.

Alius.
(0912D)

Deus inmensa Trinitas
Corona confitentium
[CVIII] Et magna laus martirum
Sume preces fidelium.


Huius sancti pontificis
Et confessoris merita
Prestes nobis solacia
Cunctaque purges noxia


Ut confitentes erigas
Et peccatores redimas
Donando indulgentia
Et conferendo gratia


Et ut vir hic confessus est
Tuum nomen mortalibus
(0913A)Ita devotis mentibus
Te fateamur omnibus

Ymnus de Virginibus.

Ihesu corona virginum
Quem mater illa concipit
Quem sola virgo parturit
Hec vota clemens accipe


Qui pascis inter lilia
Septus coreis virginum
Sponsas decoras glorie
Sponsisque reddens premia


Quocumque pergis virgines
Secuntur adque laudibus
Post te canentes cursitant
Innosque dulces insonant


(0913B)Te deprecamur largius
Nostris adauge mentibus
Nescire prorsus omnia
Corruptionis vulnera.

Ymnus de una Virgine.

Virgines proles opifexque matri
Virgo quem gessit peperitque Virgo
Virginis festum canimus tropeum
Accipe votum


Hec tua virgo duplici beata
Sortem dum gessit fragilem domare
Corporis sexum domuit cruentum
Corpore seclum


Inde nec mortem nec amica mortis
Seva penarum genera pavescens
(0913C)Sanguine fuso meruit sacratum
Scandere celum


Huius obtentu Deus alme nostris
Parce iam culpis vitia remittens
Quo tibi puris resonemus almum
Pectoris ymnum


Gloria Patri Genitoque proli
Et tibi compar utriusque semper
Spiritus alme Deus unus omnis
Tempore seclis.
Amen.

Ymnus in sacratione baselice.

Ecce te Christe tibi cara semper
Te Redemptorem omnium potentem
Supplici poscit pietate patrem
(0913D)Turba precantum.


Hic sacra ut sedis tua sempiterna
Perpetim constet maneatque nostris
Proxima culpis veniam perhactis
Corpore corde


Porta hic celi pateat sedentis
Clausa damnatis reserata iustis
Veritas vita via lux et ignis
Influe mitis.


Hic homo verus Deus et magister
Petra et pastor obis et sacerdos
Panis et vitis sator et creator
Respice plebem


Hic manet [ Forte, manat] rupis latices beatos
(0914A)Abluet noxas vitiis peremtis
Innobet mentes maculas remotis
Fonte perennis


Hic caput membra propria reviset
Lectio pascat populos aperta
Sponsus ut tradat animis amicis
Oscula sancta


Fraglet hic virtus species decora
Summat hic dogma doceatque corda
Inriget summa dubiam patentes
Pectora vita


Lapsus et mestus pariterque lugens
Fessus et languens simul omnis errans
Quippiam quisquis humilis precatur
Omnia prestat
(0914B)Gloriam psallat::::

Ymnus in anniversario sacrationis baselice.

Christe cunctorum dominator alme
Patris eterni genitus ab ore
Supplicum vota pariter et ymnum
Cerne benignus


Cerne quod puro Deus in honore
Plebs tua supplex resonet in aula
Annua cuius reveunt colendum
Tempore festum


He [Haec] domus rite tibi dedicat
Noscitur in qua populos sacratum
Corpus adsumit bibit et beati
Sanguinis austum


Hii sacrosancti latices veternos
(0914C)Diluunt culpas perimuntque noxas
Crismate vero genus ut creetur
Christicolarum


Hic salus egris medicina fessis
[CIX] Lumen orbatis veniamque nostris
Fertur offensis timor adque meror
Pellitur omnis


Demnis seva perit hic rapina
Pervicax montrum pavet et retemta
Corpora linquens fugit hic remotus
Ocius umbras


Hic locus nempe vocitatur aula
Regis inmensi niveaque celi
Portaque vite patriam petentes
Accipit omnes


(0914D)Turbo quam nullus quatit aut vagantes
Diruunt venti penetrantque nimbi
Non tetrus ledit piceus tenebris
Tartarus orrens


Quesumus ergo Deus ut sereno
Annuas vultu famulos gubernans
Qui tui summo celebrant amore
Gaudia templi


Nulla nos vite cruciet molestas [molestia]
Sint dies leti placideque noctes
Nullus ex nobis pereunte mundo
Sentiat ignes


Hic dies in quo tibi consecratam
Conspicis aram tribuat perennem
(0915A)Gaudium nobis vigeatque longo
Tempore husu


Gloriam summo resonet Parenti
Gloria Christo pariterque sancto
Spiritui dulci modulemur ymno
Omni per evo.

Ymnus in restauratione baselice.

O beata Iherusalem
Predicanda civitas
Que tuis leta triumfis
In supernis civibus
Innobata regis amplo
Claritatis stigmate


Fulgidum gestans honorem
Plena mater filiis
(0915B)Pacis alme gloriosis
Letabunda finibus
Rite restaurata claro
Sanctitatis lampade


Hic tui templi refulget
Sanctior memoria
Jure restaurationis
Lucido fundamine
Quum decoris pollet hacto
Dignitatis sidere


Te precamur hic adesse
Conditor sanctissime
Hicque promtus consecrandis
Sedibus inlabere
(0915C)Adque consecrator ipse
Hic adesto iugiter


Iam templum tui honoris
Effice nos servulos
Non caro non corda nostra
Militent discrimini
Set tuo sacro dicati
Serviamus nomine


Hic tui altaris aram
Quum decoris gloriam
Rite rursus preparatam
Rex superne visita
Hic tua virtus redundet
Hic honor refulgeat


Regis hoc altare summi
(0915D)Sit coruscum lumine
Sit honore mancipatum
Sit repletum munere
Sit beatum sit serenum
Sit placens Regi Deo


Hic tibi nostrorum alma
Cordium altaria
Consecra superne index
Innobans nos gratia
Sedibus inlapse donans
De supernis munera


Ut tibi per omne seclum
Trinitas sanctissima
Sit honor inmensa virtus
Et perennis gloria
(0916A)Qui Deus in Trinitate
Permanes in secula.
Amen.

Ymnus in ordinatione episcopi.

Verus Redemtor Christe lumen luminis
Imago Patris splendor invisibilis
De Patre natus antecedens tempora
Ex matre vero prodiens in tempore
Promissionis fedus implens devite


Tu es sacerdos tu sacerdotes creas
Tu principatum sortis huius floride
Aaron dedisti consecrator inclite
Perfusione sacri sancti unguinis
Et veste sancta vultum eius predicans


Sublimen cuius in caput premittitur
(0916B)Nitens olivum mitra auri lammina
Stola decoris vestimento poderis
Ambitur idem quem sacratum nuntiat
Inpressa vesti et colorum dignitas


Cuius iacintus torta bissus purpura
Cuius dicati preferentes gloriam
Vestis sacrata ora tintinabulis
[CX] Erat corusca rite dependentibus
Ut templum intrans audiretur pontifex


Distincta gemmis pulcritudo temporis
Affigebatur sub figuris obtimis
Izmaracdus illic Sardius topatius
Onicinus carbunclus ligurius
Saffirus iaspis et nitens crisolitus


Berillus inde seu acates fulgidi
(0916C)Cum amitisto ordinis sui loco
Distinctionis iuris illic positi
Dabant future gratie signaculum
Quod hec figure nuntiarent te Deum


Cuius dicate sacramentum gratie
Temtum per umbras transiendo seculi
Pervenit ad te liberator obtime
Ut que [quem] figure precinebant mistice
Completa in te veritas ostenderet


Hinc finis ipse legis ad iustitiam
Mundi reatum proximans detergere
Oblatus ipse tu oblator consecrans
In Patri aram conlocatam victimam
Hoc sacramento suscitans ecclesiam


(0916D)Caput cui factus et ducator previus
Duces in illam presulesque conlocans
Quorum regatur instruenda legibus
Ut erudita gratia pontificum
Vitare possit damna seva mortium


Hinc te corona Christe fratrum postulat
Succesionis clara huius gratia
Descendat in his quo futuros preligis
Uni columbe preferentis principes
Apostolatus gloriam his conferens.

Ad Matutinum.

Adest diei Christe consecratio
Honoris illi suscitati Antestitem
Nostri recursu innovate temporis
Qua hunc vel omnis personare convenit
(0917A)Ecclesiarum deputatos principes


Sint sacrosancto consecrati unguine
Sint sanctitatis prenitentes lampade
Compunctionis compluantur munere
Confessionis innobentur cantico
Omni repulso criminum contagio


Sint carne puri sint et hore fulgidi
Sint ospitales sint amantes invicem
Signis coruscent sanitatum compotes
Virtute pellant spiritus demonia
Et veritatis convalescunt gratia


Retorta bissus castitatis fulgide
Et unitatis punice concordia
Indesinenter corda horum repleant
Que dum patenter mentibus insederint
(0917B)Adstare possent Christi ad aram liberi


Sit his potestas et ligare et solbere
Episcopalis probra previlegio
Curare morbos corporum vel mentibus
Compassionis ferre testimonium
Portare motum litis orte scandalum


Ut de peractis sanctitatis cursibus
Vite coronam qua parasti omnibus
Te Christe vero corde diligentibus
Hic consequantur post triumphos seculi
Regno perenni consecrandi perpetim


Sit Trinitati sempiterna gloria
Honorque sumus et potestas inclita
Que Trinitas Pater Patrisque Filius
Cum spiritu unus Deus substantia
(0917C)Per cuncta regnat in seculorum secula.

Ymnus in ordinatione regis.

Inclite Rex magne regum
Consecrator principum
Veritas signa Patris
Christe vero crismate
Quo fabente regna durant
Adque regem imperant


Provee regnum fidelis
Principis ad gloriam
Unguine sacro nitescat
Sanctitate floreat
Fulgeat vite corona
Polleat clementia


(0917D)Gaudeat cum plebe totus
Tota plebs cum principe
Sit dies natalis huius
Feriata gaudio
Sit piis omnino votis
Plena exultatio


Ut pie tenendo regnum
Quum beatis moribus
In quibus nunc principatur
Sic modestus imperet
Quo simul cum his fruatur
Sempiterno munere

In natalicio regis.

Anni perhacto circulo
Ades dies celebrior
(0918A)Natale nobis principis
Noba recursi temporis


Quo matris alvo proditus
Diem petivit seculi
Lucisque huius pro die
Intravit ortum nesciens


Hunc tu creator obtime
Cunalibus infantie
Vectum per oras temporum
[CXI] Perfectum abtas in virum


Quem disciplinis erudis
Gratis peragens sensibus
Maturitate temporis
Honore ditas regio


Ob hoc Deus te poscimus
(0918B)Ut huius adsis questibus
Fabe rogantem munere
Poscentis audiens precem.

Ymnus de profectione exercitus qui usque in reversione dicendus est diebus letaniarum.

O verum regimen Christe fidelium
Qui vita via es hac pia veritas
Lustrans conspicuo lumine credulos
Obscurans quoque perfidos


Tu es unigena alma redemtio
Tu verus genitor nosque clientuli
Tante lacrimis pectora tundimus
Intende pie supplices


Rectores humiles quesumus patrie
Cum cunctis sibimet plebibus creditis
(0918C)Directo itinere inclite ducito
Dans pacis bona omnibus


Moysi qui famulo ad precem intuens
Ponti purpurea equora dividens
Traducis cuneos Israheliticos
Siccato maris alveo


Et qui ad nicilum principis illius
Faraonis opus calle potissimo
Calcando rediens impium ilico
Mersis linfa superfluens


Eius quique pius questibus annuens
Frendens prevalide mox truculentior
Divinis Amalec plectitur hictibus
Consumtis suis omnibus


Dux esto placidus his tuis servulis
(0918D)Virtus angelica illis adereat
Custus invigilet his tua gloria
Qui es summa benignitas


Ut tamquam vituli plebs tua commeans
Ex grege fidei ausibus liberis
Gentes barbaricas cornibus ventilet
Ac planta terat impios


Hostiles acies telaque bellica
Que frustrat minitrat [ Forte, frustra minitat] turba satellitum
In necem populi tendere acrius
Everte Deus funditus


Cuius presidio inclitus belliger
David opilio mente tirannidem
(0919A)Goliam subigiens saxeo impetu
Letus munere redditur


Post hunc qui etiam tempore postero
Judam munificum efficis prelio
Clemens salvivica castra fidelium
Depellens cito tedium


Nostrorum gemitus aspice principum
Vulgi funerea murmura contuens
Ex iusto iugulo deseca emulos
Tu regum pater omnium


Non nostris noceat pugio finibus
Set firmes animo principis incliti
In cunctis vigeat robore gratie
Facti undique compotes


Defende populum vindice dextera
(0919B)Quem sacro pretio sanguinis emtus est
Hac vero labacri gurgite abluens
Toth sacras tibi militer [milites]


Victricem tribue Christe de hostibus
Palmam Christicolis celitus regibus
Ex totis viribus te redamantibus
Vota vita et actibus


Nunc cepta peragant gressibus prosperis
Cum pace redeant sedibus propriis
Pactumque recinant ymnum in etheris
Huiusce tibi vocibus


Sit Trino Domino gloria Unico
Regnum perpetuum aucta perennitas
Qui semper famulis comta corona es
Regnans seculis omnibus. Amen.

Ymnus pro varia clade.
(0919C)

Rex eterne Deus fons pietatis
Spes tranquilla salus vera medella
Defesis requies pascua vite
Lux indeficiens parce redundans


Ad te mest ficati murmura dantes
Adclines famuli adsumus omnes
Nollensque miseros morte punire
Conversos potius vivere magis


Tu es confugium illut opacum
Ad quod dum titubans conscia culpis
Mens tandem properat percipit idem
Pro fraglis veniam adque salutem


Nos unde nimium territi actum
(0919D)Quos cladis valide plectitur hictu
Ad te confugimus alme Redemtor
Ut culpam pietas mox sequatur


Mortem quam minitans voce profeta
Olim vaticinat sic Iheremias
Videmus proprius percite nostras
Nunc intrare domos adque fenestras


Davidque gravius tempore fluxit
Urbem depopulans impia clades
Nostris pro meritis finibus instans
Iam quoque gladio vindice truncat


[CXII] Morbi ecce lues longius crasans
Ad nos proclivior pene vicinat
Ad nunc pro vitiis proxima nostris
Consiscit perimens agmina plebis


(0920A)Quosdam mortificans durius partes
Mittit funereos fibrium ignes
Ex quibus putriflua reddita membra
Non flat spiritus nec pulmo anelat


Virtus nulla viget carnis humane
Subsistit facilis fessa dolore
Hac laudis facie cuncta tabescunt
Ut cera solito igne fugatur


Infantes iuvenes sexus utrisque
Etas ipse senum cignea iamque
Lactantes etiam ubera matrum
Prostratur pariter vulnere diro


Replet te nimium civibus urbes
Castella populis villule omnis
Effecte vacue sunt solitudo
(0920B)Cultore manet arida tellus


Hanc peccata plagam nostra merentur
Hoc nostrum facinus parturit ulcus
Hec funesta quoque nempe iumenta
Admissa tribuunt nostra luenda


Hac proinde pium cernui omnes
Sanctum Christe tuum quesumus vultum
Qui semper bonus es adque benignus
Contritos releba corde piatos

Ad Sexta. [ Rex eterne]

Iram quam merito sternimur auctor
Iam suspende cito iure paterno
Mucronemque plage valde frementem
(0920C)A nostris propitius partibus pelle


Dele iam maculas mente patratas
Purga quidquid inest vulnus inicum
Nodos perfidie redde solutos
Hac sevum quoibe celitus hictum


Pro nobis pietas tua te poscat
Spiraque tuis inclite sanctis
Talem pro miseris summere vocem
Que intrare tuas possit ad aures


Iam vide gemitus aspice planctus
Rugitum populi presulum adque
Sacrorumque pius principum audi
Singultus lacrimas flebiles questus


Nobis immeritis commoda aurem
Ne quamvis gravidos ponderis mole
(0920D)Consummas facili ulceris labe
Quas sacro redimis ipso cruore


Fletum qui sceleris Ninevitarum
Commutans melius ethere repente
Mortem quam timidi iam metuebant
Clemens innocuam esse quivisti


Toth tantaque tuum murmura nostra
Scandat flammigerum culminis arcem
Ex quo salvivicum rite fomentum
Cunctis adveniat ocius abtum


Temtos magne plagam inguinum omnis
Incursis mortis varios acerve
Inpressum redige noxia queque
Dextera sancta tua parcitus arce


Celestis medice Christe tremende
(0921A)Incursus varios mortis acerve
Inpensum redige tuque potenter
Languenti populo pande vigorem

Ad Nona. [ Rex eterne]

Huius supplicium pestis amare
Depelle opifex crimine demto
Ut morvifuens [ Forte, morbi fugiens] dira vetustas
Succedat populis aucta venustas


Mercedis proprie unguine sancto
Fauctor devilia membra fobeto
Nervos conglomera iam resolutos
Et vitam tribuens ablue nexus


Ad quamquam gravior culpa subinstet
Maior namque tua gratia polleat
(0921B)Quo nostri honeris vincla resolvens
Concedes veniam devita laxes


Presta Ingenite gloria summa
Semper cum Genito omnia imples
Compar spiritui Trinitas una
Hac vera Deitas secla gubernans.

Ymnus de sterelitate pluvie.

Squalent arva soli pulbere multo
Pallet siccus aer terra fatescit
Nulla roris onus nulla venustas
Quando nulla vires gratia florum


Tellus dira sitit nescit aroris
Fons iam nescit aquas flumina cursus
Erbam nescit humus nescit aratrum
Magnorum rupta patet turpis iätu


(0921C)Estu ferbet humus igneus ardor
Ipsas urit abes frondea ramis
Fessis tecta negant pulbis arene
Sicco dispuitur ore viantis


Ventis ora fere bestia ventis
Captantesque viri flammina venti
Ventis et volucres ora recludunt
Hac mulcere sitim fraude volentes


Fetus cerba suos pignera cerba
Fetus cerba siti fessa recusat
Fetus cerba pios mesta relinquit
Quesitam quoniam non veit erbam


Venerunt iuvenes pocula noti
Querentes puteum limfaque fugit
(0921D)[CXIII] Et vasis vacuis tecta revisunt
Fletu seu proprio ore vibentes


Bos presepe suum linquid inane
Pratorumque volens carpere gramen
Nudam versat humum sic pecus omne
Fraudatum moriens labitur erbis


Radices nemorum rustica plebs
Explorat miseros curba labore
Solarique famen cortice querit
Nec sucos teneros arida prestet


Hanc peccata famem nostra merentur
Set mercem propriam Christo fobeto
Quo culpa gravior gratia maior
Iusti supplicii vincla resolbat


Iam celum reseres arbaque laxes
(0922A)Secundo placidus imbre rogamus
Elie meritis impia secla
Donasti plubiam nos quoque dones


Eterne Genitor gloria Christo
Semper cum Genito sit tibi sancto
Compari Spiritui qui Deus unus
Pollens perpetuis inclite seculis. Amen.
V\. Rigans Deus montes.

Ymnus de ubertate plubie.

Obduxere polum nubila celi
Absconduntque diem sol [sole] effugato,
Noctes continuas sidere nudas
Et lune viduas carpimus olim.


Ether dira micat igne corusco,
Concusoque tremit cardine mundus,
(0922B)Celi porta tonat, raptaque credas
Axis etherei vincla resolvi.


Excrescunt pluviis equora ponti,
Nec fines proprios iam freta norunt,
Terrarum tedio fluctuat unda,
Errabunda secat arva carina.


Portus nauta suos litora nauta
Secessusque suos nauta requirit
Ospes nauta satis vitibus ospes
Messes nauta supernavigat hostes.


Flentes agricole culta relinquunt,
Spectans naufragium triste laboris
Messi leta natat semina census
Nati tecta petunt arvaque migrant.


Cernas alta domus culmina ferri,
(0922C)Et mutatis locis lumina poni,
Mestas inter abes ludere pisces
In tremulis ludere tectis.


Eversa videas arbore nidos
Pullis quum teneris per freta duci,
Nec matrem exilio ponere curas
Maioresque metu cogere fretas.


Spectat turba virum turba fenestris,
Spectat feminei turba pudoris,
Deploratque famam turba precantium,
Victum navigiis nauta ministret.


Ihesu parce tua morte redemtis,
Prior dillubium pertulit etas,
Ut mundaret aqua crimina terras,
Set mundata tuo sanguine terra est.


(0922D)Ramum missa ferens hore columba,
Ramum pacifere munus olibe,
Exutas liquido flumine terras
Leto significat lapsa volatu.

Ymnus de nubentibus.

Tuba clarifica plebs Christi revoca
Hoc in ecclesia votiva gaudia
Fide eximia celebra monita,
Confitere piacula.


Rite magnalia clange deifica,
Celicas ianuas patentes intona
Quos [Quas] dira truserat veneni invidia,
Iam Christus cuncta reserat.


Sit fera framea serpentis lancea
(0923A)Adam protoplaustum primevum incolam
Eva feminea polluit labia,
Et expulit a patria.


Usurpant vetita ligni pomifera
Deceptis oculis cernunt squalida
Exusta corpora flamma anguifera
Dolendo gignunt pignera.


Epitalamia usque dum reddita
Voce paradica receptant gratiam,
Crescite clamitat replete aridam,
Ornate tori talama.


Pistis nardifica arba ambrosea
Cum Christum celicum virgo puerpera
Redimens miseros ad vitam invita
Plaudete evangelizat.


(0923B)Coreis timphanis exulta musica,
Et redde Domino vota perennia
Qui crucis gloriam [gloria] eruit animas,
Quas coluber momorderat.


Pusilla copula adsume fistulam,
Liram et tibiam, prestepe canticam
Voce organica carmen melodia
Gesta psalle divitica.


Fecunda Domine presentes nuptias
Prole dignissima, qui tibi serviant,
Et tuo nomini gratias referant,
Benedictique permaneant.


Cithara iubila, cimbala concrepa,
Cinara resona, nablum tripudia
Excelso Domino qui regit omnia
(0923C)Per cuncta semper secula.
Amen.

[CXIV] Ymnus generalis de infirmis.
Xpe celestis medicina patris. Fol. 105.

Ymnus generalis defunctis.
Christe Rex mundi creator. Ut in officio defunctorum.

Ymnus in exequias defunctorum dicendus.
Deus igne fons animarum. Ut in officio defunctorum.

Ymnus unius defuncti.

Hinc functionis dies est
Credenti in te Rex Deus
Functi fidelis spiritus
Traduc coris celestium.


(0923D)Huius tenebras discute,
Peccata huius dissice;
Locetur in celestibus
Iunctus polorum cibibus.


Serena huic micet dies,
Sidus perenne splendeat;
Nullus tenatur tediis,
Summis feratur gaudiis.


Ut inferorum carceres
Et claustra queque orrentia
Pertransiens, in ethera
Celi fruatur patria.


Hinc et recepto corpore
Resurgat hic ad gloriam
(0924A)Tementis aucte gratie
Laudans perennis incola
Presta:::::

Ymni Dominicales cotidiani.
Inventor rutilis dux bone luminis. Fol. 91.

Alius.
O lux Beata Trinitas. Fol. 113.

Alius.

Intende nostris precibus,
Intende iam propitius
O Christi mundi gloria,
Festumque lumen inriga.


Te vespertina oratio,
Te matutina concinat,
Tibi indefesse personet
(0924B)Ymnum cum dulci carmine.


Te vesperi laus congrua,
Te matutina vox canet;
Tibi omne tempus personet
Ymnum perennis glorie.

Alius.

Lux vera lucis claritas.
Lucis manens hereditas,
Laus in tenebris promitur,
Precantibus spelndor detur.


Te tempus omnis temporis,
Te quicquid in nobis viget
Conlaudet in perpetuis
Eternitatis seculis.

Alius.
(0924C)

Deus creator omnium
Polique rector, vestiens
Diem decora lumina,
Noctem sopora gratie.


Artus solutos ut quies
Recedet labores usui,
Mentesque fessas allebat,
Luctusque solbat anxios.


Gratos peracto iam dies
Et nocti exortu preces,
Voti reos ut adiubes
Ymnum canentes solbimus


Exultare nostru lubrico,
Te cordi alta somniet,
(0924D)Ne hostis invidi dolo
Pabor quiete suscitet.


Christum rogemus et Patrem
Christi Patrisque Spiritu,
Unum potens per omnia
Fobe precantes Trinitas.

Alius.
Christe lux mundi salus et potestas. Fol. 110.

Item Ymni cotidiani Vespertini. II Feria ad Vesperum.

Lucis Creator obtime,
Lucem dierum proferens.
Primordiis lucis nobe
Mundi parans originem;


(0925A)Qui mane iunctum vesperi
Diem vocari precipis,
Tetrum cahos inlabitur,
[CXV] Audi preces cum fletibus


Ne mens grabata crimine
Vite sit exul munere,
Dum nil perenne cogitat,
Seseque culpis inligat.


Celorum pulset intimum,
Vitale tollat premium,
Vitemur omne noxium
Purgemus omne pessimum.
Presta . . . .

II Feria ad Vesperum

Inmense celi Conditor,
(0925B)Qui mixta ne confunderent
Aque fluenta dividens,
Celum dedisti limitem.


Firmans locum celestibus,
Simulque terre rivulis,
Ut unda flammas temperet,
Terre solum ne dissipet.
Infunde nunc Piissime
Donum perhennis gratie,
Fraudis nobe ne casibus
Nos error adterat vetus.


Lucem fides inveniat.
Sic luminis iubar ferat
Ut vana cuncta terreat
Et falsa nulla comprimat.
(0925C)Presta . . .

III Feria.

Telluris ingens Conditor,
Mundi solum qui eruens
Pulsis aque molestiis
Terram dedisti inmobilem:


Ut germen abtum preferens
Fulvis decora floribus
Fecunda fructum sisteret
Pastumque gratum redderet.


Mentis perusta vulnera
Munda virore gratie,
Ut facta fletu diluat,
Motusque prabos adterat.


Iussis tuis obtemperet,
(0925D)Nullis malis obproximet,
Bonis repleri gaudeat,
Et mortis actum nesciat.
Presta . . . . .

IV Feria.

Celi Deus sanctissime,
Qui lucidum centrum poli
Candore pingis igneo,
Augens decora lumina.


Quarto die qui flammeam
Solis rotam constituens,
Lune ministrans ordini
Vagos recursus siderum.


Ut noctibus vel luminis
(0926A)Direptionis terminum
Primordiis et mensuum
Signum dare notissimum.


Inlumina cor hominum,
Absterge sordes mentium,
Remobe culpe vinculum,
Everte moles criminum.

V Feria.

Magne Deus potentie,
Qui ex aquis ortum genus,
Partim remittis gurgiti,
Partim lebas in aere.


Dimersa limfis imprimens,
Subvecta celis inrogans,
Ut stirpe una prodita
(0926B)Diversa rapiant loca.


Largire cunctis servulis,
Quos mundat unda sanguinis,
Nescire lapsum criminum
Nec ferre mortis tedium.


Ut culpa nullum deprimat,
Nullum lebet iactantia,
Elisa mens ne concidat,
Elata mens ne corruat.

VI Feria.

Plasmator hominis Deus,
Qui cuncta solus ordinans
Humum iubes producere
Reptantis et ferre genus.


(0926C)Qui magna rerum corpora
Dictu iubentis vivida,
Ut serviant per ordinem
Subdens dedisti hominem.


Repelle a servis tuis
Quicquid per inmunditiam
Aut moribus se sugerit,
Aut actibus se interserit.


Da gaudiorum premia,
Da gratiarum munera,
Dissolbe litis vincula,
Adstringe pacis federa.

Sabbato.

Rerum Deus fons omnium,
Qui rebus actis omnibus,
(0926D)Totius orbis ambitu
Censu replesti munerum


Non actibus fessus manens,
Laboribus non saucius,
Cuncta quietem das egris,
Curis ruant ne morvidis.


Concede nunc mortalibus
Uti malorum hostiis
[CXVI] Instare iam virtutibus
Et munerare prosperis.


Terroris ut cum iudicis
Orror supremus ceperit,
Letemus omnes invicem
Pacis repleti munere

Ymnus de duodecima.
(0927A)

Te lucis ante terminum
Rerum Creator poscimus
Ut solita clementia
Sis presul ad custodiam


Procul recedant somnia
Et noctium fantasmata
Hostemque nostrum comprime
Ne polluantur corpora.

Ymnus ante completa.

Civis [cibis] resumtis congruis,
Cene peractis usibus,
Ad te Redemtor inclite
Laudes venimus promere.


Occurre nobis ocius
(0927B)Tollas civi [cibi] gravedinem
Corpus parandum ad precem
Confessionis dans fidem.


Ut quicquid ore promimus
Tuis sacris in laudibus,
Nobis coronam conferens
Soli Deo dans gloriam.
Presta . . .

Ymni de completa.

Sol angelorum respice
Quem concupiscit mentium
Intento visu castitas
Sursum manentem cernere.


Quo cuncta pollent celitus
Cursu recursu prospero,
(0927C)Quo vita constat omnium,
Intende gratis supplicum.


Da servulis custodiam,
Quo temperentur commoda,
Adversa sint innoxia,
Corrupta ne sint pectora.


Frugalitas tu sensuum
Sator, salus, refectio,
Potus cibusque, gaudium,
Lux adque virtus cordium:


Repelle membris lubricam,
Ne polluat lasciviam,
Ne feda vexet passio,
Culpetque mentis actio.


(0927D)Virtutis infer copiam,
Qua conferas clementiam,
Oblitis ut peccaminum
Dones quieti temporum.


Votis rogamus affatim
Superna pax inlabere,
Quo cuncta tuta perpetim
Serves subactis scandalis.
Gloria . . .

Alius.

Cultor Dei memento
Te fontis et lavacri
Rorem subiisse sacrum
Te crismate innobatum.


Fac cum vocante somnum
(0928A)Castum petens cubile
Frontem locumque cordis
Crucis figura signet.


Crux pellit omne crimen,
Fugiunt crucem tenebre,
Tales dicata signo
Mens fluctuare nescit.


Proculo procul vagantum
Portenta somniorum,
Procul esto pervicac
Prestigiator estu.


O tortuose serpens,
Qui mille per meandros,
Fraudesque flexuosas
Agitans quieta corda.


(0928B)Discede, Christus hic est,
Hic Christus est, liquesce:
Signum quod ipse nosti
Damnat tuam caterbam.


Corpus licet fatescens
Iacet reclinet paululum,
Christum tamen sub ipso
Meditabimur sopore.


Gloria Deo Patri,
Et Christo vibo regi,
Paraclitoque sancto
Et nunc et in eternum. Amen.

Ymni de prima vigilia.

Obsidiones obvias
Paremus omnes carminum
(0928C)Contra tenebrarum ducem,
Contra tetrum satellitem.


Manus perarmet spes, fides,
Lumbos valens crux obtegat,
Cingamur ense spiritus
Propter timores noctium.


Ihesu manu fortissima
Salva fideles per fidem,
Everte adversos crucem
In pace cuncta protege.

[CXVII] Alius.

Adsunt tenebre prime
Noctis tetre excursus,
Cum canticis et ymnis
Nunc dedicemur omnes.


(0928D)Nam tempus illut hoc est,
Quod Iheremias dicit,
Surgendum esse nobis
Primordio in noctis.


Nos spiritu perarma,
Invicta radix David;
Disrumpe vincla noctis,
Et da iubar salutis.


Somni quies sit grata,
Mens pervigil resurgat;
Non sordidemur actu,
Nec spiritu grabemur.


Set corpore et mente
Spiritu ferbente
(0929A)Vestigio impigro
Te consequamur, Christe.

Alius.

Noctis tetre primordia
In laudibus transegimus.
Nunc te precamur Trinitas,
Ut precinentes audias.


Tu omnibus da gratiam,
Tu fessa quoque alleba,
Errata dele crimina,
Exclude iuge scandalum.


Lux vera nos inluminet,
Mentis tenebras effuget;
Ut pax habundet omnibus,
Qui te Creator credimus,

Alius.
(0929B)

Quieti tempus adest,
Quod fessa membra quies
Obtineat innocens,
Et Christo vigilet mens.


Pelle a nobis Deus,
Rogamus, omne tetrum:
Anguis piscis malignus
Virusque mortiferum


Ut sub umbra alarum
Tutissima tuarum
Protecti maneamus;
Ad tuasque laudes surgamus;


Sit gloria et honor
Deo Patri, et Proli,
(0929C)Paraclito quoequali
In seculorum seculis.
Amen.

Item Dominicales.

Christe qui lux es et dies,
Noctis tenebras detege.
Lux ipse lumen preferens,
Vitam beatam predicans.


Precamur, sancte Domine,
Defende nos in hac nocte;
Sit nobis in te requiem,
Quietam noctem tribue.


Ne gravis somnus inruat,
Hostis nobis subripiat,
(0929D)Caro illi consentiat,
Et nos reos statuat.


Oculi somnium capiant,
Cor ad te semper vigilet,
Dextera tua protegat
Famulos, qui te diligunt.


Defensor noster aspice,
Insidiantem reprime,
Guberna tuos famulos,
Quos sanguine mercatus es.


Memento nostri Domine
In gravi isto corpore;
Qui es defensor anime
desto nobis Domine.


Tetre noctis insidias
(0930A)Huius timoris libera;
Tue lucis magnalia
Totum clerum inlumina.


Gloria Patri ingenito,
Gloria unigenito,
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna secula.
Amen.

Alius

Lucis Auctor clemens, lumen inmensum,
Lumen, cuius fulget sanctus eternus
Christus, cum quo regnat quum ipso in unum;
Et Sanctus Spiritus una potestas.


Tetre noctis huius caliginem pelle,
Serpentisque fraude, quaesumus, fuga,
(0930B)Nos armatos crucis signaculo salva:
Sacrosancto tuo nomine dita.


Quos peccati mole gravide pressos
Sua mille formis fraude decepit
Se victorem gaudens quoque se victum
Cognoscat virtutem Omnipotentis.


Pater immortalis omnium pastor
Invidentem hostem frange fuscantem;
Lumen nobis prebe perhenne de sancto
Tenebroso calle non pabeamus


Redemtor eterne Rex omnis terre,
[CXVIII] Delictorum pius gemitus adtende;
Insidiantem hostem confringe salvator,
Nos eterne vite redde beatos.


(0930C)Noctem nobis istam dona quietam:
Inimicum hostem fuga a nobis:
Crucis signum vincat omne inimicum:
Te, Christe, rogamus mane nobiscum.


Gloria, et honor, potestas, et virtus
Ingenito Deo, Genitoque Christo,
Spirituique simul Paraclito sancto;
Cuius verbo claret secula cuncta.

Ymnus ad quietem.

Tempus sopori congruum
Adest, quies sit temporum,
Stratum rigemus lacrimis,
Lectum labemus fletibus


Precelleamur simbolo
(0930D)Succedat hinc oratio;
Hinc osculantes invicem
Armemur ipsi per crucem.


Sic fessa membra lectulo
Demus sub illo iudice,
Qui sic quiescentes excubat,
Ut dormientes protegat.


Discedat turba demonum,
Liquescet ars satellitum
Per nomen hoc crucis sacre,
Que te tuosque dissicet.


At tu Creator omnium
Procul repelle tedium,
Adversa cuncta dissices,
Tranquilla queque conferas.

Ymni de medium noctis.
(0931A)

Quod convolutis artubus
Somno gravatis torpunt
Delumens in somnio
Turpique fluxu in semine:


Fusis Pater piissime
Expostulamus fletibus,
Ut iam recedant sordida
Libidinum fantasmata.


Laba quod hostis polluit,
Quod sordidabit innova;
Mundemur omnes sordidis
Carnis grabate spiritus.
Presta . .

Alius.

(0931B)Surgentes ad te Domine
Atre noctis silentio,
Vigiliis obsequiis
Patrum sequentes ordinem,


Quem nobis dereliquerunt
Iure hereditario,
Ministrantes excubiis
Tibi sancte Paraclite


Pari cum Patre clarus es
Quum Christo subtilissimus
Multismodus Spiritus
. . . . . . . . .


Grex tuus tibi deditus
Nullo tenatur crimine,
Quem tuo Christe sanguine
(0931C)Voluisti redimere.


Obes errantes previde
Pastor bone piissime,
Ad aulam celsitudinis
Tuis reporta humeris.


Tabefactus est saucius,
Abscedat princeps demonum,
Perdat predam de faucibus
Insatiata rabies.


Exultet Christus Dominus,
Psallat corus angelicus,
Laudes sonent in organo
Ter Sanctus dicat Domino.

Alius.

Ihesu defensor omnium
(0931D)Protector et mirabilis,
Sueta noctis advenit
Et nos sopore dediti


In tuo Christe nomine
Qui custus et defensor es,
Et vigilemus spiritu,
Ut mereamur lampades.


Cantores tuos Domine,
Quos iubes nocte surgere
Ad invocandum tuum nomen,
Quod nobis est laudabile;


Quem omnis terra metuit
Pro tanta magnitudine
Sequamur in laude tua,
(0932A)Quod pie Sancte poscimus.


Ymnorum concors personet
De corde te canentium
Sequamur tanti gaudii
Promissa Sancti Spiritus.


Clamor in nocte factus est,
Ihesus ingressus ianuis
Et vigilantes provocat
Intrare sancta regia.


Gaudet sponsus virginum
Ingressus in cubiculo,
Ubi coronas martirum
Refulgent ante Dominum.


[CXIX] Mercedem tante glorie
Daturus es credentibus,
(0932B)Quod nobis sitit animus
Sic mereamur consequi.


Medium noctis tempore
Profetica vox admonet
Dicamus laudes Domino
Patri semper et Filio,


Sancto quoque Spiritui;
Perfecta enim Trinitas
Uniusque substantie
Laudanda semper nobis est.


Medium noctis tempore
Pergens vastator angelus,
Egipto mortem inferens
Diluit primogenita.


Hec ora iustis salus est
(0932C)In quo se victus angelus
Ausus punire non fuit.
Signum formidans sanguine.


Egiptus flebat fortite
Tantarum dira funera,
Solus gaudebat Srahel
Agni protectus sanguine.


Nos vero Srahel sumus,
Letemur in te Domine,
Hostem prosternentes malum
Christi defensi sanguine.


Medium noctis tempore
Per voce evangelica
Venturus spossus creditur
Regni celestis Conditor.


(0932D)Occurrent sancte virgines
Obviam tunc adventui,
Claras gestantes lampades,
Magno letantes gaudio.


Stulte foris remanent,
Qui extinctas habent lampades,
Frustra pulsantes ianuam
Clausam iam regni regiam.


Quare vigilemus sobrie
Stantes mente splendidi,
Ut adveniente Ihesu
Digni occurramus obviam.


Medium noctis tempore
Paulus quoque et Sileas
(0933A)Pro Christo vincti in carcere
Laudantes resoluti sunt.


Nobis hic mundus carcer est,
Christe resolve vincula,
Nostra relaxa crimina
In te sancte credentium.


Dignos nos fac Rex agie
Venturi regni glorie,
Eternis ut mereamur
Te laudibus concinere
Presta . .

Ymni de nocturnos.

Primo dierum omnium
Quo mundus exstat conditus,
Vel quo resurgens Conditor
(0933B)Nos morte victa libera


Pulsis procul torporibus
Surgamus omnes ocius,
Et nocte queramus pium
Sicut Profetam novimus.


Nostras preces ut audiat,
Suamque dextram porrigat,
Et hic piatos sordibus
Reddat polorum sedibus.


Ut quique sacratissimo
Huius diei tempore
Horis quietis psallimus
Donis beatis muneret.


Iam nunc paterna claritas
Te postulamus affatim,
(0933C)Absit libido sordidans
Omnesque actus noxius.


Ne feda sit vel lubrica
Compago nostri corporis,
Per que aberni ignibus
Ipsi crememur acrius.


Ob hoc Redemtor quesumus,
Ut probra nostra diluas,
Vite perhennis commoda
Nobis benignus conferas.


Quo carnis actu exules
Effecti ipsi celibes
Ut prestolantes cernui
Melos canamus glorie.
(0933D)Presta . . . .

V Feria.

Tu Trinitatis unitas
Orbem potenter qui regis,
Adtende laudum cantica,
Que excubantes psallimus.


Nam lectulo consurgimus
Noctis quieto tempore,
Quo flagitemus vulnerum
A te medellam omnium.


Ut quod suasi fraudibus
Satellitum deliquimus,
Abstergat illut celitus
Tua potestas glorie.


Ne corpus adsit sordidus,
(0934A)Ne torpor instet cordium,
[CXX] Et criminis contagio
Tepescat ardor spiritus.


Ob hoc Redemtor quesumus
Reple tuo nos munere,
Per quod dierum circulis
Nullis ruamur actibus.

VI Feria.

Summe Deus clementie
Mundique factor macine,
Unus potentialiter
Trinusque personaliter


Nostros pius quum canticis
Fletus benigne suscipe,
Quo corda pura sordibus
(0934B)Te perfruamur largius.


Lumbos iecurque morvidum
Adure igni congruo,
Accincti ut sint perpetim
Luxu remoto pessimo.


Ut quique oras noctium
Nunc concinendo rumpimus,
Donis beate patrie
Ditemur omnes affatim.

Sabbato.

Tu rex Redemtor omnium,
Qui cuncta que creata sunt,
Certis in evum legibus
Disponis adque ordinas.


Nocturnis oris surgimus,
(0934C)Actus iniquos pandimus,
Nostrique oris organum
Te laudat ymnis dulcibus.


Ut turba quodque demonum
Corrupit astu proprio,
Parcendo cures omnia
Et dona vite conferas.


Ne ipsa plebs nequissima
Auctrique cuncti criminis
Nos ad perhenne incendium
Secum cremandos adtraat.


Ad nunc gementes poscimus
Tuam Deus potentiam,
Ut nos ab omni liberos
(0934D)Reddas cito piaculo

II Feria.

Somno refectis artubus,
Spreto cubili surgimus,
Nobis Pater canentibus
Adesse te deposcimus.


Te lingua primum concinat,
Te mentis ardor ambiat,
Ut actuum sequentium
Tu Sancte sis exordium.


Cedant tenebre lumini,
Et nox diurno sideri,
Ut culpa quam nox intulit,
Lucis labescat munere.


Precamur idem supplices,
(0935A)Noxas ut omnes amputes,
Et ora te canentium
Lauderis in perpetuum.

III Feria.

Consors paterni luminis,
Lux ipse lucis et dies,
Noctem canendo rumpimus,
Assiste postulantibus.


Aufer tenebras mentium,
Fuga caterbas demonum,
Expelle somnulentia,
Ne pigritantes obruat.


Sic Christe nobis omnibus
Indulgeas credentibus,
Ut prosis exorantibus,
(0935B)Quod precinentes psallimus.

IV Feria.

Rerum Creator obtime.
Rectorque noster aspice,
Nos a quiete noxia
Mersos sopore libera.


Te Christe sancte poscimus,
Ignosce tu criminibus,
Ad confitendum surgimus,
Morasque noctis rumpimus.


Mentes manusque tollimus,
Profetam sic in noctibus
Nobis gerendum precipit,
Paulusque gestis censuit.


Vides malum quod gessimus,
(0935C)Occulta nostra pandimus,
Preces gementes fundimus,
Dimitte quod peccabimus.

Item alii ad galli cantum.
Noctis tempus iam preterit. Fol. 257.

Alius.
Gallo canente venimus. Fol. eodem.

Alius.
Hac noctis hora prescius. Fol. eodem.

[CXXI] Alius.
In matutinis surgimus. Fol. 103.

Ymnus Dominicalis ad pullorum cantu.
Eterne rerum Conditor. Fol. 3.

Ymnus Dominicalis ad Matutinum.
(0935D)Te Deum laudamus: Te Dominum confitemur. fol. CXXVI

Incipiunt ymni Matutinarii cotidian

Splendor paterne glorie
De luce lucem proferens
Dux lucis et fons luminis
Dies diem inluminans


Verusque sol inlabere
Micans nitore perpetim
Iubarque Sancti Spiritus
Infunde nostris sensibus


Votis vocemus te Patrem
Patrem perhennis glorie
Patrem potentis gratie
Culpam relegit lubricam


(0936A)Informet actus strenuos
Dentem retundat invidi
Casos secundet asperos
. . . . . . . . . . . . .

Hic in Codice desiderantur saltim duae, vel forsan plures paginae.

Ore peractus circulus
Deo sacratum promere
Ymnum perennis glorie.

Exurge Ihesu, alleba
Cordis rei fastidia,
Ut lingna clare concinat
Laudis tue magnalia.


Infunde lumen spiritus,
Da caritatem cordibus,
(0936B)Quo te Deum per omnia
Laudemus semper secula.
Amen.

Ymnus de Tertia.

Certum tenentes ordinem,
Pio poscamus pectore
Hora diei tertia
Virtutem Trini nominis.


Ut simus habitaculo
Illi Sancto Spiritui,
Qui condam in Apostolis
Hac ora distributus est.


Quo gradientes ordinem
Ornavit cuncta splendide
(0936C)Regni celestis Conditor
Eterne vite premiis.

Alius.

Te magestatis Domine
Trino pollentes nomine
Precamur tui famuli,
Libens ut nos exaudias.


Errata nostra dilue,
Vocem clamoris accipe
Largire te fabentibus [fatentibus]
Regni celestis premia.

Alius.

Nunc Sancte nobis Spiritus,
Unus [Unum] Patri cum Filio,
Dignare promtus ingeri
(0936D)Nostro refusus pectore.


Hos, lingua, mens, sessus vigor,
Confessionem personet,
Flammescat igne caritas,
Accendat ardor proximos.

Ymnus de Quarta.

Qui amne nunc quadrifluo
Evangelistarum rigas
Mundi quaternos cardines,
Audi precamur supplices.


Scelus dimitte proprium,
Aufer tepores mentium,
Omnesque dignos effice
Conpunctionis munere.


Corpus libido non terat,
(0937A)Non ira mestis subrepat,
Informet actum veritas,
Servet pudorem castitas.

Ymnus de Quinta.

Qui toth libri per Moysen
Evum ruentem intruis,
Quod sensibus nos corporis
Regis Redemtor precipis.


Fac nos tuis in legibus
Sic permanere perpetim,
[CXXII] Quo spiritu et corpore
Concinamus naviter.


Repelle quod pabescimus;
Concede quod te poscimus;
Ut te pium mitissimum
(0937B)Laudemus in perpetuum.

Ymnus de Sexta.

Rector potens verax Deus,
Qui temperas rerum vices,
Splendore mane instruis,
Et ignibus meridiem.


Extingue flammas litium,
Aufer calorem noxium,
Confer salutem corporum,
Veramque pacem cordium.

Alius.

Iam cursus ore sexies
Rotat diei tempore,
Nos admonet per omnia
(0937C)Laudes defferre devitas.


Nunc Petrus orans, gentibus
Fidem futuram prospicit,
Nunc viba Christus femine
Instat fluenta tradere.


Hoc solus evo mistico
Tres Patriarcha ospitat
Carnis figure nuntios
Sub Trinitatis numinis [numine].


Perfecta summi calculi
Hec prima constat partibus,
Que ducta sese perficit,
Tenetque mundi fabricam.


Hec nempe Christi conditam [condita]
Manet tua potentia;
(0937D)Cuius potestas glorie
Per cuncta regnat secula.

Ymnus de Septima.

Auctor perennis glorie,
Qui septiformis gratie
Das Spiritum credentibus
Adsiste mitis omnibus.


Expelle morbos corporum,
Mentes [Mentis] remobe scandalum,
Rescinde virus criminum,
Fuga dolores cordium.


Ut quum preces susceperis
Clemens tuarum plebium,
Redamus omnes gloriam
(0938A)Trino Deo per secula.

Ymnus de Octava.

Octavus ore circulus
Iam vergit et nos instruit,
Diem futuri examinis
Deflere cum suspiriis.


Septem dierum cursibus
Nunc tempus omne ducitur
Octavus ille ultimus
Erit dies iudicii.


In quo Redemtor seculi
Non nos in ira arguas,
Set a sinixtris libera,
Ad dextram nos conloca.

Ymnus de Nona.

(0938B)Fundere preces tempus est,
Diei cursus admonet
Canere laudis canticum
Tibi Redemtor omnium.


Serenam mentem effice,
Opus honestum perfice,
Precem orantum accipe,
Vitam perennem tribue.

Alius.

Convexa solis orbita
Nobem voluta circulis,
Ore peracto tramite
Ter conficit ternario.


Hoc passionis tempore
(0938C)Conplevit Auctor omnium,
Nunc ad laborem vinee
Misit vocatos servulos.


Hac Petrus ora mistica
Clodi resolvit vincula;
Nunc visionum conditor
Terno recursu terminat.


In hac canamus gloriam
Cum voce puris mentibus
Deo creanti prospera
Peracta iustis secula.

Ymnus de Decima.

Iam dena nos preceptio
Legis sacrate premonet;
Ut in tenebris seculi
(0938D)[CXXIII] Non militemur crimini.


Ob hoc Deus te poscimus,
Ut nos placatus corrigas,
Offensa nostra diluas,
Adversa quoque arceas.


Tu esto nostrum gaudium,
Qui es futurum premium,
Sit nostra in te gloria
Per cuncta semper secula.

Ymnus de Undecima.

Horis peractis undecim
Ruit dies in vesperum,
Solbamus omnes devitum
Mentis benigne canticum.


Labor diurnus transiit,
(0939A)Quo Christe nos conduxeras,
Da iam colonis vinee
Promissa dono gratia.


Mercedem quoque advocas,
Quos ad futurum muneras,
Nos in labore adiuba,
Et post laborem recrea.

Ymnus de Duodecima.

Quodquod: diem determinant
Hore Deus piissime,
Laudes honores debitas
Persolbat iste grex tibi.


Iacet nunc dies in vesperum,
Transit supernus lucifer,
Exurge, mentes innoba
(0940A)Iam spirituali gratia,


Discedat umbra criminum
Pellatur ira demonum
Cubile nostrum visita
Tua Deus custodia.

Ad Vesperum.

Rerum Deus tenax vigor
Inmotus in te permanens
Lucis diurna tempora
Succesibus determina.


Largire clarum vespere
Quo vita nusquam decidat,
Set premium mortis sacre
Perennis instet gloria.