EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

- DIE DOMINICO.

- AD NOCTURNUM.

1. Primo dierum omnium
Quo mundus exstat conditus,
Vel quo resurgens conditor
Nos, morte victa, liberat.

2. Pulsis procul torporibus,
Surgamus omnes ocius,
Et nocte quaeramus pium
Sicut prophetam novimus.

3. Nostras preces ut audiat,
Suamque dextram porrigat,
Ex expiatos sordibus
Reddat polorum sedibus.

4. Ut quique sacratissimo
Hujus diei tempore
Horis quietis psallimus,
Donis beatis muneret.

5. Jam nunc, paterna claritas,
Te postulamus affatim,
Absit libido sordidans,
Omnisque actus noxius.

6. Ne foeda sit vel lubrica
Compago nostri corporis,
Per quod averni ignibus
Ipsi crememur acrius.

7. Ob hoc, Redemptor, quaesumus
Ut probra nostra diluas,
Vitae perennis commoda
Nobis benigne conferas.

8. Quo carnis actu exsules,
Effecti ipsi coelibes,
Ut praestolamur cernui,
Melos canamus gloriae.

9. Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paracleto
Regnans per omne saeculum.

- ALIUS.


1. Nocte surgentes, vigilemus omnes:
Semper in Psalmis meditemur, atque
Nisibus totis Domino canamus
 Dulciter Hymnos.

2. Ut pio Regi pariter canentes,
Cum suis sanctis mereamur aulam
Ingredi coeli, simul et beatam
 Ducere vitam.

3. Praestet hoc nobis Deitas beata
Patris, ac Nati, pariterque sancti
Spiritus, cuius reboat in omni
 Gloria mundo. Amen.

- AD LAUDES.


1. Ecce iam noctis tenuatur umbra,
Lucis aurora rutilans coruscat:
Nisibus totis rogitemus omnes
 Cunctipotentem


2. Ut Deus noster miseratus omnem
Pellat languorem, tribuat salutem,
Donet et nobis pietate Patris
 Regna polorum.

3. Praestet hoc nobis Deitas
beata, ut supra.



- AD VESPERAS.


1. Lucis Creator optime,
Lucem dierum proferens,
Primordiis lucis novae
Mundi parans originem.

2. Qui mane iunctum vesperi
Diem vocari praecipis,
Tetrum chaos illabitur,
Audi preces cum fletibus.

3. Ne mens gravata crimine
Vitae sit exsul munere,
Dum nil perenne cogitat,
Seseque culpis illigat.

4. Coelorum pulset intimum,
Vitale tollat praemium,
Vitemus omne noxium,
Purgemus omne pessimum.



- IN QUADRAGESIMA.

- AD NOCTURNUM.

1. Clarum decus ieiunii
Monstratur orbi coelitus,
Quod Christus auctor omnium
Cibis dicavit abstinens.

2. Hoc, Moyses charus Deo,
Legisque lator factus est,
Hoc Eliam per aera
Curru levavit igneo.

3. Hinc Daniel mysteria
Victor leonum viderat,
Per hoc amicus intimus
Sponsi Ioannes claruit.

4. Haec nos sequi dona, Deus,
Exempla parcimoniae;
Tu robur auge mentium,
Dans spiritale gaudium. Amen.



- AD VESPERAS.

- IN DOMINICA PALMARUM.

- IN PASSIONE DOMINI.



AD VESPERAS.

1. Audi, benigne conditor,
Nostras preces cum fletibus
In hoc sacro jejunio
Fusas quadragenario.

2. Scrutator alme cordium,
Infirma tu scis virium;
Ad te reversis exhibe
Remissionis gratiam.

3. Multum quidem peccavimus:
Sed parce confitentibus;
Ad nominis laudem tui
Confer medelam languidis.

4. Sic corpus extra conteri
Dona per abstinentiam,
Jejunet ut mens sobria
A labe prorsus criminum.

5. Praesta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis
Jejuniorum munera.
Amen.

IN DOMINICA PALMARUM.
1. Magno salutis gaudio
Laetetur omne saeculum,
Jesus Redemptor omnium
Sanavit orbem languidum.

2. Sex ante Paschae ferias
Advenit in Bethaniam,
Ubi pie post triduum
Resuscitavit Lazarum.

3. Nardi Maria pistici
Sumpsit libram mox optimi,
Unxit beatos Domini
Pedes rigando lacrymis.

4. Post haec jugalis asinae
Jesus supernus arbiter
Pullo sedebat: inclytam
Pergebat Jerosolymam.

5. O quam stupenda pietas,
Mira Dei clementia!
Sessor aselli fieri
Dignatur auctor saeculi.

6. Ramos virentes sumpserat
Palma recisos tenera,
Turba praecessit obviam
Regi perenni plurima.

7. Honor, virtus, imperium
Sit Trinitati unicae,
Patri, Nato, Paracleto
Per infinita saecula.
Amen.

IN PASSIONE DOMINI.
1. Rex Christe factor omnium,
Redemptor et credentium,
Placare votis supplicum,
Te laudibus colentium.

2. Cujus benigna gratia
Crucis per alma vulnera,
Virtute solvit ardua
Primi parentis vincula.

3. Qui es creator siderum,
Tegmen subisti carneum,
Dignatus hanc vitissimam
Pati doloris formulam.

4. Ligatus es ut solveres
Mundi ruentis complices,
Per probra tergens crimina,
Quae mundus auxit plurima.

5. Cruci, Redemptor, figeris,
Terram sed omnem concutis,
Tradis potentem spiritum,
Nigrescit atque saeculum.

6. Mox in paternae gloriae
Victor resplendens culmine,
Cum Spiritus munimine
Defende nos, Rex optime.
Amen.