GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, URATISLAO Bohemorum duci, salutem et apostolicam benedictionem.
Hujusmodi salutationis nostrae consuetudinem, scilicet apostolicae benedictionis, eam tibi mittentes, non sine haesitatione modo servavimus, propterea quod videris excommunicatis ipse communicare: quicunque enim [f., nimirum, HARD.] bona ecclesiarum invadunt, id est, sine certa licentia episcoporum [Col.0554C] vel abbatum diripiunt, vel ab aliqua persona accipiunt, non solum ab apostolica sede hoc tempore, verum etiam a multis sanctis Patribus, sicut in scripturis eorum reperimus . . . . Verum utcunque se res habeat, saluti tuae internae providere non modo ex antiqua tui dilectione movemur, verum etiam ex suscepti honoris, imolaboris intuitu, profecto compellimur, eo magis quod multorum profectui tua sublimitas esse potest exemplum. Neque enim hoc tibi relinquitur vel dicere vel cogitare: Meum non est alienam vitam vel mores in spiritualibus exquirere sive distringere. Procul dubio namque tantorum reus existis, quantorum vias ab interitus praecipitio poteras volens reflectere. Illud quoque vigili mente [Col.0554D] pertractes oportet, ne honorem tuum divino honori, sive pecuniam praeponas justitiae, neu quod in te cinerem a subdito tibi consimili fieri non sine gravi animadversione patereris, in creatorem tuum et omnium praesumi aequanimiter feras. Indubitanter etenim non Dei, sed diaboli membra et falsi Christiani convincuntur, qui suas injurias persequuntur usque ad sanguinem, et Dei contumelias negligunt usque ad oblivionem. Divitias autem potentia tua quas habet, non ob meritum datas, sed ob sollicitudinem putare debet sibi commissas. Denique non tantum saecularibus oneri videtur inopia, quantum spirituales viros gravant divitiae, simul etiam diffusa potestas. Perpendunt quippe si ille cui una ovis sub necis suae conditione committitur non solum centum [Col.0555A] eodem pacto non cuperet recipere, verum etiam illa ne aliquo casu dispereat haud sine timore sollicitus est observare, quod sibi tanto sit irremissius vigilandum magisque timendum, quanto super plures curam seu potestatem acceperit. His ita perspectis [peractis], ad majorem te mentis vigilantiam praesentis saeculi fugacitas invitat; et cum illud quod in hac luce magis diligitur, vita scilicet praesens, ad occasum furti [f., furtim, HARD., sic et cod. Mutin.] festinet, profecto quo magis ad districti examinis diem propinquas, eo amplius ad aeterna praemeditanda et adipiscenda te sana ratio mittit. Haec itaque nostra monita, sive mandata volumus, imo jubemus, ut ante suae mentis oculos excellentia tua saepius ponat, et crebrius legendo et audiendo meditetur, non quod [Col.0555B] elegantius scripta nequeas in sanctorum paginis invenire, sed quia haec ad te specialiter ex nobis, imo ex beato Petro missa sunt, et ista frequentius recogitando poteris, Deo propitiatore, ad potiora cognoscenda exsurgere. Quia vero nobilitas tua postulavit quod secundum Sclavonicam linguam apud vos divinum celebrari annueremus Officium, scias nos huic petitioni tuae nequaquam posse favere. Ex hoc nempe saepe volventibus liquet non immerito sacram Scripturam omnipotenti Deo placuisse quibusdam locis esse occultam, ne, si ad liquidum cunctis pateret, forte vilesceret et subjaceret despectui, aut prave intellecta a mediocribus in errorem induceret. Neque enim ad excusationem juvat, quod quidam religiosi [Col.0555C] viri hoc quod simpliciter populus quaerit patienter tulerunt, seu incorrectum dimiserunt, cum primitiva Ecclesia multa dissimulaverit quae a sanctis Patribus, postmodum firmata Christianitate, et religione crescente, subtili examinatione correcta sunt. Unde ne id fiat quod a vestris imprudenter exposcitur auctoritate beati Petri inhibemus, teque ad honorem omnipotentis Dei huic vanae temeritati viribus totis resistere praecipimus. De legato autem nostro, quem mitti ad se tua devotio poposcit, noveris item nos preces tuas ad praesens commode efficere minime potuisse: tamen in hoc anno, divina favente clementia, tales procurabimus invenire personas quae et negotiis vestris valeant utiliter deputari, et necessitudines vestras plenius cognoscentes ad notitiam [Col.0555D] nostram deducere. Ut ergo tute possimus ad vos legatos nostros dirigere, necesse arbitramur et volumus ut filium nostrum Fredericum et hunc Felicem ad nos iterum studeas aut horum alterum mittere, quatenus ita possint quo destinabimus secure venire.
Data Romae, quarto Nonas Januarii, indictione tertia.