Liber II 

ILLUSTRISSIMO ET NOBILISSIMO
DOMINO,
D°. JOANNI MAATSUIKER,
GUBERNATORI INDIÆ

ORIENTALIS,


Quæ sub ditione est Belgii Fœderati, Dominorumque Nobilissimorum Ordinis Societatis Indicæ Generalissimo.

Circumspicientibus nobis quibus potissimum hos labores nostros in concinnando Horto Malabarico impensos inscriberemus ac offerremus, nemo propiùs, nemo opportuniùs, quam Tu occurris. Illustrissime & Nobilissime Domine, cui illud præstandum erat, non ut Te patronum hujus operis deligamus, verùm ob eas causas, tum quod Tu horum locorum Malabaricorum, in quibus Hortus noster est productus, ac concinnatus, regimen ac administrationem summa cum dexteritatis laude teneas, tum quod rerum novarum & rararum in hisce terris amantissimus sis, tum denique quod nos in hisce locis tanquam in proprio horto casulam aliquam possidemus, nobisque oculos nostros ani-

mumque in amœnissimis plantis, quas ubertim proferunt, depascere detur. Tibi igitur, Vir Illustrisme & Nobilissime, & omni laude dignissime, hoc quidquid est operis, quod a Nobis profectum est, offerimus, nulli dubitantes quin patieris hosce labores nostros amplissimo Nomini Tuo inscribi, eosque serena fronte suscipies, quodque eos non minus æstimabis ob hoc quod ab iis profecti sint, quorum negotia & studia ante à plantarum indagatione longè diversa ac remota fuêre.
Amplissimo Nomini Tuo


Addictissmi


H. v. RHEEDE, van Draakensteyn.
JOANNES CASEARIUS,

Eccles. in Cochin.
PRÆFATIO

AD

LECTOREM.

Habes hîc, amice Lector, descriptionem Plantarum quas hæc terra Malabarica profert, quæ ferme omnes suas vires medicas ostentant; operis si quæ est laus, cam non sine jure meretur Nobilis Dominus Henricus van Rheede, horum locorum Malabaricorum quos præpotentes Ordines Societatis Indicæ in sua possessione habent, præfectus, vir in re militari strenuus & gubernationis politicæ summè gnarus, utpote qui hoc opus primùm promovit & direxit, omnemque opem quò efficeretur, attulit; etenim hic Nobilis Dominus, ut de eo reipsasatis cognovi, ubi secum perpenderat quantum in eo emolumenti situm esset, si plana & exacta descriptio harum plantarum hujus terræ haberetur, quodque non tantùm illud curiosis & plantarum novarum amantissimis mirè placeret, sed quod in Medicina tum maximè quæ in hoc cœlo ac solo usui est, summè prodesset atque adeò rebus Ordinum præpotentium Societatis Indicæ conduceret, flagrantissimo desiderio semper incensus fuit, ut eam descriptionem plantarum nancisceretur, idque adeò ut ipse manum operi libentissimè admovisset, ac descriptionem ipsam in se suscepisset, si non rebus militaribus ac politicis nimium fuisset implicitus ac distractus; verùm cùm ipsi ad hoc opus nullum restaret tempus, in expeditione sui propositi diu fuit retentus, donec interveniente aliquo tempore resciverat, Patrem esse Matthæum Ordinis S. Josephi Carmelitam discalcearum Neapolitanum, in hisce terris, qui insigni in plantis scientia & earum rerum longa experientia excelleret, qui eum in suo proposito posset adjuvare; cùm igitur occasio se obtulisset eum invitandi ejusque opera inspiciendi, voti sui factus est compos. Is enim vir Ecclesiasticus vitæ integræ & probæ, laudabili ac recto intento hujus Nobilis Domini & præcipue ob respectum ejus virtutum æstimationem, quam de eo susceperat, adeo commotus fuit ut animo propenso omnia sua ipsi offerret, id quod in causa fuit in Nobilis Dominus suum desiderium & zelum jam diu conceptum in totum applicuerit promotioni sui laudabilis propositi, quemadmodum & ad id dignum duxit mihi id notum facere, ac facultatem dare descriptionem hujus Patris Reverendi, quam susceperat, perlustrandi, sciens satis quanto etiam ego desiderio flagrarem, ut propositum ejus in bonum ac commodum publicum perfectum viderem; Et certè hic labor, quem Pater nominatus in cognitione ac experientia plantarum hujus loci impenderat, non poterat non nobis materiam laudis dare eumque adeo prompta, quæ vimejus imaginationis ac vividæ memoriæ satis ostendebat; verum enim verò ipsa descriptio plantarum videbatur Nobili Domino ut & mihi majorem ac pleniorem perfectionem requirere, nam id omne quod in eâ erat magis concernebat vires plantarum medicas, forma autem earum ejusque partium leviter ac superficiariè exposita: ipsæ quoque figuræ minus erant perfectæ, quam ut formam ommen partium, præcipue Florum, Fructuum & Seminum exacte exprimerent. Equidem non est quod hæc dicta volumus in detractionem ejus honoris, quem vir pius & integer meretur, nam ut ipse satis confitebatur, descripserat plantas hujus terræ magis velut in transitu ac in suum oblectamentum & excercitium, quam quidem cum illo proposito illas edendi: Zelus itaque quem hic Nobilis Dominus in eo viro pio conspexerat, tanto magis in eo suum accendebat zelum, addebatque animum circumspiciendi num non pluribus ac melioribus mediis quàm hic pater nominatus, succinctus perfectiorem de plantis hujus loci descriptionem possit proferre, ut adeò ad majus commodum quod intendebat, ferviret, quod ipsas figuras concernebat, eas videbat perfici posse, quoniam ad manum essent peritissimi pictores, qui exactissimè & ad vivum plantas possent exprimere; quod ad vires medicas etiam videbat eas augeri posse, siquidem expertissimi Malabarici Doctores moti præcipuè ex summo respectu, quem hic Nobilis Dominus hanc inter gentem Malabaricam ejusque Reges ac Principes obtinet, suam operam libentissimè offerrent ad omnia quæ de iis scirent communicanda; unica igitur adhuc restabat difficultas ut plantæ exacte describerentur, ut in eo etiam major perfectio, quam non tantùm nos, sed etiam ipse Pater Reverendus necessariam esse judicabat, haberetur. Etenim quod ad me, videns rectum & laudabile Nobilis hujus Domini propositum & quanto ardore ac animo in eo erat, ut hoc opus perfectum videret, tum in bonum publicum, tum & præfertim ut rebus Ordinum præpotentum Indiæ ex usu veniret, & simul intelligens, quantis negotiis hic Nobilis Dominus in Regimine militari & politico erat præpeditus & distentus, quo minus manum ad operam adhiberet, ut & quod Reverendus Pater Matthæus occupationibus Ecclesiasticis, ut & ipse fatebatur, summè erat detentus, neque adeò in eo proposito Nobilis Domini possit ulteriùs satisfacere, uti & quidem optâsset, reperiebam me suscitatum ut quantum in me erat opis, quò propositum Nobilis Domini effectum daretur, adferrem, quemadmodum & illi animum meum ad id obtuli, quanquam non sine præcedente protestatione mearum debilium facultatum, quodque in cognitione plantarum ante non fuerim exercitatus; hac igitur ratione placuit Nobili Domino ut quantum in me erat, ego efficerem, adhibuitque eos qui plantas omnes mihi de novo afferrent, quemadmodum & Reverendus Pater Matthæus ut rectum Nobilis Domini propositum effectum videret, etiam communi bono gaudens libentissimè ac propenso animo omnia sua in manus meas tradidit, ut ex ejus scriptis ea quæ de viribus medicis plantarum haberet, nostro operi insererem.

Quod igitur hanc descriptionem concernit, in ea expressa est forma & facies cujusque plantæ, earumque præcipuarum partium, ut Radicis, Stipitis seu Caulis, Foliorum, Florum, Fructus, Seminum, uti & proprietates coloris, præterea posita sunt nomina in lingua Malab. & Bramanum cum singulari eorum notatione; curæ quoque nobis fuit omnes plantarum notas species, quas comparare potuimus, cum earum differentiis simul describere, ut ita omnem confusionem, quæ in plantis dignoscendis inter species facillimè oboriri potest, præveniremus; quod ad figuras, in illis plantæ cum præcipuis fuis partibus, ut Floribus, Fructibus, Seminibus in naturali magnitudine delineatæ & ad vivum expressæ funt, idque adeò exactè ut non dubitem quin descriptio nostra ut ut omnibus suis numeris non sit absoluta, cum iis collata sufficiens erit ad claram & distinctam cognitionem de hisce plantis acquirendam; quod ad usus medicos, illos tum ex inventis Reverendi Patris Joannis Matthæi Carmelitæ delegimus, tum ex ore Doctorum peritissimorum nempe Ranga Botto, Vinaique Pandito, & Apu Botto Bramanum , & Itti Achudem hominis ex genere Chegum quemadmodum ex testimoniis ipsorum patet; quibus additi sunt vires quorundam oleorum à nobis extractorum; atque hac ratione primam partem Horti hujus Malabarici adornavimus.

JOANNES CASEARIUS, Eccles. in Cochin.
ALIA

PRÆFATIO

AD

LECTOREM.

Accipis hìc, amice Lector, hortum Malabaricum, in quo adornando Nobilis ac Generosus Dominus Henricus à Rheede omnem operam posuit, ut & D. Joannes Casearius, plantarum, quas hic hortus continet, descriptioni accuratè efficiendæ unicè intentus; quod ad me, qui & meas in eorum operas, ut ex priore præfatione constat, partes habeo, gratulor mihi illos Dominos tum ex proprio zelo, tum ex mea, quam in describendi plantis operam posueram, suscitatos esse ad descriptionem exactam & accuratam, cui ego perficienda ob Ecclesiastica mea munera non potui vacare, uti quidem illi Domini optabant concinnandam, tum & maximè quòd mea in plantis hisce scripta in manus horum Dominorum venerint, qui ut opus eorum esset magis absolutum, illud quod ego de viribus plantarum longa experientiâ collegeram, ad promotionem tum boni publici, tum etiam commodi Ordinis Societatis Indicæ, dignati sunt suis scriptis inserere, atque adeò mea opera, quæ forsan alias obscurata, frustranea & imperfecta fuissent, palam facere, in quo fidelissimè mecum eos egisse testor; Equidem quò magis antè sæpius doluerim, me meorum amicorum præcipuè inter Hollandos Doctissimi D. Professoris Jacobi Golii, cui eo magis eram devinctus quòd Reverendus Pater, Frater Coelestinus à S. Ludovina, Carmelita discalceatus Ordinis S. Eliæ Prophetæ, uti & ego, meus olim Vicarius in Monte Libano, petitionibus obnixis, quibus à me exquirebant plantarum harum cum suis viribus delineationem, non potuisse prodesse, tanto magis jam animus se recreat quod meam, quam in explorandis viribus medicis plantarum operam posueram, non perdiderim. Nihil igitur mihi magis in votis est quàm ut illi Domini in reliqua parte Horti Malabarici concinnanda constanter pergant, seque non detrectent ob laborem operis ulteriori descriptioni. Datum in Civitate Cochinensi, vigesimo die Mensis Aprilis anni millesimi sexcentesimi septuagesimi quinti.

DDnum. Vrum.

Humillimus servus in Christo

Frater MATTHÆUS à S. JOSEPH,

Carmelita Discalceatus Congnis. Italicæ.
പ്രസമവുംമംഗല്ല്യവു കുടിയിരിപ്പും വെഹുമാനപ്പട്ടകൊമ്പ

ഞ്ഞിയെടെ തുപ്പായിത്ഥവുംകൊച്ചിയിൽആയമനുവെ
ൽക്കർന്നെരുനിശ്ചയിക്കുംപ്രകാരം: എന്രിക്കിവൻ
റെദെ കുമ ദൊരിടെ കൽപ്പനയാൽകരപ്പുറത്തപി
റന്നൊള്ളചെകൊവൎണ്ണമായകൊല്ലാടെനെന്നപെ
രൊള്ള ഒരുമലെയാംവൈദ്ധ്യെൻെററചൊൽക്കെട്ട
പൊസ്തകത്തിൽചാൎത്തിയമലെയാളത്തിലെ വൃക്ഷങ്ങ
ളുംചെറുവൃക്ഷങ്ങളും വള്ളികെള പുൽക്കുലങ്ങളും
അതിൻെററപുഷ്പങ്ങളു കായെകളും വിത്തുകെളും
രെസങ്ങളുംപെരുകെളും ചക്തികെളു സുദചക്തി
കെളും പറങ്കിപ്പാഴെയിലും മലെയാംപാഴെയിലും
വകതിരിച്ച ചൊല്ലുകെയുംഞ്ചെയ്തു ംരംവണ്ണംഒരു
സംശെയംഎന്നിയെനെരാകുംവണ്ണംഎഴുതിതിത്ത
നിശ്ചയത്തിൽ എൻെററ ഒപ്പ അബ്രിൽ മാസ:൰൯൹
൲൬൱൭൰൫മതകൊച്ചിൽകൊദ്ദെയിൽ എഴുത്ത.


HOC EST.

EGo Emanuel Carneiro, Christianus Romanus, incola Civitatis Cochinensis, interpres juratus N. Societatis Indicæ per mandatum D. Commendatoris Henrici à Rheede ex lingua Malabarica in lingua Lusitanica explicavi & interpretatus sum nomina, virtutes medicas, & proprietates arborum, plantarum, herbarum & convolvulorum nascentium in hisce terris Malabaricis, auditas à Coladda Doctore Malabarico gentili, & Natione Cheguo naturali in Carruparàm, ac in Doctorum Malabaricolibro scriptam; in cujus rei fidem hasce scripsi & subscripsi. Datum in Civitate Cochinensi, vigesimo die Aprilis anni millesimi, sexcentesimi, septuagesimi quinti.

MANOEL CARNEIRO.

Traductum ex lingua Lusit. per me

CHRISTIANUM HERMAN de DONEP,
Secretarium Civilem Civitatis Cochinensis.
<Text in an Indian script>
HOC EST.

EGo Itti Achudem Doctor Malabaricus Natione Chego, gentilis & naturalis in Carrapuràm, seu terra dicta Codda Carapalli, habitator ædium dictarum Coladda, qui proavis, avis & parentibus Medicis seu Doctoribus natus sum, testor me per mandatum D. Commendatoris Henrici à Rheede, venisse in Civitatem Cochinensem & per Emanuelem Carneiro Nobilis Societatis Indicæ interpretem dixisse & dictâsse nomina, virtutes medicas & proprietates arborum, plantarum, herbarum & convolvulorum tum scriptas & explicatas in libro nostro, tum quas diuturna experientia & exercitio observaveram; quod verò hæc explicatio & dictatio absque ullo dubio præterierit, nec ullus Doctorum Malabaricorum sit qui de veritate eorum quæ dixi dubitet, feci præsentes quas propria manu mea scripsi & subscripsi. Datum it Civit. Cochin. 20. Aprilis 1675.

ITTI ACHUDEM, Doctor Malabaricus.


Traductum ex lingua Malabarica in Lusitanicam per
MANUELEM CARNEIRO,


Et ex Lusitanica in Latinam per me
CHRISTIANUM HERMAN de DONEP
Secretarium Civilem Civitatis Cochinensis.
<Text in an Indian script>
HOC EST.

Ab anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo dicto à Bramanis Palivanapaco (qui apud nos est annus 1674:) usque ad decimum Aprilis anni dicti Requeçao (qui apud nos est Annus 1675.) Ego Ranga Botto, Vinaique Pandito & Apu Botto, omnes tres de Natione & Religione Bramanas & Gymnosophistæ antiqui in districtu Cochinsensi per mandatum Nobilis D. Henrici à Rheede, Commendatoris terrarum Malabaricarum & Civitatis Cochinensis, curavimus per servos nostros qui notitiam arborum, plantarum, herbarum & convolvulorum habebant, eas ex terra Malabarica cum suis floribus, fructibus & feminibus ad Civitatem prædictam, ut delinearentur & describerentur, adferri, quarum nomina scripta sunt in libro nostro vocato Manhaningattnàm, in quo etiam continentur virtutes & vires earum Medicinales, & præter hasce eis addidimus quod diuturna nostra experientia & magno labore ac sudore de iis didicimus & observavimus &ut hic liber perficeretur, laboravimus per spatium duorum ferme annorum, ita ut omnis & quilibet, qui cum lecturus & visurus est, ei possit adhibere fidem quam ipse fuisset daturus, si res in ea scriptas ipsemet fuisset expertus; juramus itaque secundùm consuetudinem nostram, quod omne in eo contentum verum sit: in cujus rei fidem fecimus præsentes chartas quas propriis manibus nostris subscripsimus. Datum in Civitate Cochinensi vigesimo die Aprilis anni millesimi sexcentesimi septuagesimi quinti.

RANGA-BOTTO, VINAIQUE PANDITO,
APU BOTTO.


Traductum ex lingua Bramanum per subscriptum
VINAIQUE PANDITO


in linguam Lusitanicam, & ex lingua Lusitanica
in Latinam per me
CHRISTIANUM HERMAN de DONEP
Secretarium Civilem Civitatis Cochinensis.

ARNOLDUS SYEN

CANDIDO

L E C T O R I

BOTANOPHILO

SALUTEM.

Paucis in ipso limine monitum te volo, Amice Lector, quid in hoc opere à me sit præstitum. Cùm anno elapso, obiter illud perlustrare contingeret, mox arrisit laudabile Autorum institutum, non dispari successu ad metam perductum. Præter enim figuras splendidissimas, & tam affabre delineatas, ut vix ovum ovo mavis simile esse, ex siccatis quas plerasque penes me asservo plantis, asserere ausim: accuratissimam Plantarum Anatomen, diffusa exhibet descriptio, quæ non singulas duntaxat ipsarum partes, sed & partium minutias exhibet. Huic enim operi exornando, plerique tractus Malabarici Reges, sua contulere auxilia, & intimos remotissimosque Regni recessus, Optimatum & Medicorum suorum auspiciis perlustrare jusserunt. Videbatur tamen deesse hujus operis, cum reliquis autoribus qui consimiles tractârunt materias, nexus & consensus: vel ut distinctius loquar, notulæ quædam, quibus indicaretur, quænam plantæ jam ab aliis fuissent exhibitæ, & recepto nomine donatæ, & quænam de novo in scenam prodirent Botanicam. Hoc opus amicorum suasu, lubens arripui, simulque plantas antea non descriptas, quantum ex autorum descriptione, & Iconibus licuit, Bauhinianis denominationibus insignivi. Quo fato, judicent æqui rerum æstimatores. Interim vale, & ipsum Hortum ingredere.

This page contains an image.

This page contains an image.

This page contains an image with caption: "
Tenga latina
തെങ്ങാ malabarica
??? Arabica
??? lingua bramanica".

This page contains an image.
Fol. 1
PARS PRIMA

H O R T I

MALABARICI

DE

ARBORIBUS.

TENGA.

FIG. 1. 2. 3. 4.

Fig. 1. Tenga, lingua Bramanum Madò, est arbor cum surrecto caudice alte assurgens, nasciturque in arenosis.

Radix crassa cortice ruffescente ac nigricante, interius ligno molliori, fibras late transversum diffundens.

Caudex surrectus unum pedem crassus, in una parte crassitie maxima duos ferme pedes æquans, ramis foliaceis qui ex solo ejus vertice altius ac altius increscente erumpunt coronatim ordine decussato in summitate circumdatus, ac in cortice seu crusta nigricante, quæ deglubi nequit, semiannularibus circulis ac notis quibus pedes ramorum insederunt striatus; constatque ligno minus duro ac filamentis grossis pertexto ac ruffo-rubescente, intus molliori, ad corticem duriori, cùm verustior est multò duriori & magis nigricante, quod sub dio expositum intra duos, tresvé annos corruptioni obnoxium, sub aquis magis durabili, ejus cacumen, quod à teneris ramis circumdatur, cùm altior ac verustior est, in conum fastigiatur ac molli & albicante pulpa seu corculo dicto in lingua Lusitanica Palmita, quod exterius ex variis tunicis sibi mutuò superinjectis conflatur, ac intus densum est, constat; hoc cum tenerior est Ténga & altitudine unius cubiti, est dulcis ac grati saporis; cùm majoris ætatis, saporis minus grati ac astringentis ac dulcedine nulla; cùm altior ac vetustior est, saporis dulcioris & gratissimi, æmulans juglandes nostrates, estque in eduliis ac ab elephantibus maxime expetitum, qui ob ejus appetitum arbores hasce eradicant. Rami foliacei simplices sunt, in nullos alios divisi, in pede quo caudicem primum arctè complectuntur interius plani, ac nonnihil concavi ac supernè interiùs in ventrem acutum extenuati, exterius in totum convexi, in imâ parte pedis latiores & inde sensim in angustum contracti ac in oris extenuati, & reticulato, raro, ruffofusco cortice, cujus filamenta ex oris pedis utrinque prodeunt caudicem primum circumvestientes ac se mutuo obtegentes; suntque vestiti cortice flavo viridi ac intus filamentis lignosis minus duris mollem inter carnem albicantem pertextis constantes: qui vetustiores sunt à caudice magis deflectunt ac pandi sunt, dein decidunt alter post alterum temporibus ordinatis, dum alii ex summitate caudicis de novo erumpunt.

Folia, quas superiorem partem ramorum circumvestiunt ad partem eorum planam ubi in ventrem extenuati sunt, utrinque in oris prodeunt obliquè ex adverso sita, suntque oblongo-angusta longitudine plus minus sesquicubiti, latitudine trium transversorum digitorum ab origine sensim in angustum contracta, superficie valde plana, venis parallelis ac subtilibus in longum striata inferiùs cum futura albicante subflava quæ in angulum inflexa est, inserta sunt, ac versus exteriorem partem ex angulo futuræ nonnihil clausa, & in interīori, quæ cum interiori superficie rami convenit, costa altè eminente, quæ exteriorem partem sulco striat, in medio obsita, viroris fusci & nitentis, cùm marcescunt, flavescente, saporis & odoris nullius nisi sylvestris.

Fig.2.

Supra ex Ramorum Foliaceorum exortu ex Caudice oriuntur Capsæ oblongæ in quibus Flores & Fructus teneri simul inclusi sunt furculis insidentes; sunt autem capsæ rotundæ & nonnihil planæ tres quatuorve spithamas longæ, ad originem angustiores & flaviores, & in vertice in conum stricti medii digiti latitudine ferme in cortice crassæ venis filamentisque lignosis in longum striatæ, exterius virides ac sulcis lirisque quæ ad cacumen profundiores, exaratæ, interius albicantes & glabræ.

Surculi Fructiferi dum in capsa inclusi sunt glabri & nitentes ad originem glandulosi, angulati & undulantibus lacunis inflexi, alii rectiùs, alii ductu parùm serpentino excurrentes medio ramo crassiori coronatim circumpositi, & versus cuspidem capsæ in angustum contracti, denso ordine ad se mutuo arcte confiti ac rupta capsa ex medio ramo se transversim in orbem expandunt, suntque vestiti cortice crassiolo, primum cum molles ac teneri & in capsa inclusi subflavi & flavo-albescentes ac dein magis flavescentes ac rubescentes, post viridescentes; in hisce Surculis in Capsa Flores & Fructus ex ordīne proveniunt, ut Fructus in inferioribus partibus prodeant quam Gemmæ Florum. Gemma Florum spicæ sunt albesentes parum flavæ ac dein magis & magis flavescentes, glabræ & nitentes, aliæ planiores, aliæ rotundiores parvis & flavo-albicantibus calycibus trifoliatis arcte exceptæ cum in capsis sunt densè ad se invicem consitæ, ubi autem extra capsam cum surculis erupere iis accrescentibus rariores ac transversum sitæ vel parum anteriora versus cum cuspide reflexæ, aperiuntque se in tria folia, quæ ad unam oram rotundiora sunt, & in vertice cuspidata, duriola, rigida & crassiola, habentque in medio sex stamina flava, quas oblongis, crassiolis primum surrectis, dein decumbentibus apicibus dotata sunt, ac ex unguiculis foliorum prodeunt, ac cum iis stylum brevem, crassiolum & albicantem, superne trifidum, suntque odore grato, velut lilia, licet debili: Flores postquam è Capsis eruperunt, confestim è Surculis decidunt.

Fig. 4. Fructus qui cum Floribus in capsis oblongis simul proveniunt, & infra Flores Surculis arcte insident, cum ad maturitatem pervenerunt, prægrandes sunt, suntque velut nuces constantes operimento lignoso, qui interius ad superficiem interiorem operimenti seu testæ medulla alba obducti sunt, ac intus larga cavitate quæ aquæ seu liquore repleta est: hi dum teneri sunt & ex capsa cum spicis erumpunt, forma rotundi sunt colore flavo-albicantes & calyce flavo-albicante, qui ex rotundis foliis mutuò circumvolutis constat, arctè & in totum obducti, intus sub corticibus quibus circumteguntur carne densa albicante, nulla cavitate dotati, postmodum verò cum ætate increscentes forma oblongo-angusta sunt in longitudine maxime aucti, minus verò in latum, in cortice exteriùs cum nitore viridescentes, calycis foliis ex quibus cum superna parte emicant ex rufo rubescentibus, proditque se in iis primum nota parva, oblongo-angusta, cavitatis cum majori incremento introducendæ in ima parte seu ad exortum fructus, antequam autem cavitas se offert, fructus hi teneri Malabaribus Bellacà, Lusitanis Coquinhos, cavitate autem jam introducta Fructus primum sola aqua repleti sunt ac tum dicti Malabaribus Caricù, Lusitanis Caricà; absoluto verò cavitatis incremento postquam omni sua repleti aqua sunt medulla ad interiorem operimenti superficiem obducuntur.

Fig. 3. Quod ad cavitatem notandum, eam in teneris fructibus valde oblongo-angustam esse ac cum fructibus primùm in longitudinem magis increscere; minus verò in latum, esseque circumscriptam forma ovali, cujus angulus acutior versus summitatem fructus situs est, in fructibus autem vetustioribus adformam ellipticam seu rotundam accedere: est autem medulla Fructus, quæ ad certum temporis intervallum augescit expetita in eduliis, primùm tenera & albicans ac subcœrulea, sapore dulci ac grato, minimè verò oleoso, dein albicans ac magis magisque indurescens, cùm dura sapore nucis, ac quo vetustior seu durior saporis magis oleosi, contrita ac tusa ladeum liquorem, qui & sapore lactis est, sed nonnihil oleosi fundens; cùm vetustissima est maximè oleosa ac ex oleo cœrulescens, odorem fortem oleosum, qui ingratus est, spirans; pro diversa medullæ consistentia Fructus variis nominibus sunt donati, cùm ea tenera est & lacti similis ac mollis, dicitur Malabaribus Corumba, cùm completa est & non magis augetur, Elanì, Lufitanis Lánia; cùm nonnihil dura est Malab. ut & Lusitanis: Malinga; cùm dura est, Tenga, Lusitanis Cóquo, cùm adhuc durior, Baréttu-Tenga, ac cùm maximè dura, Cótta-Tenga, Lusitanis Cóco Sicco. Quod ad aquam, quæ eft intra cavitatem, hæc in fructu tenero Caricù dicto est primum subastringens, subsalsa & subacida, minùs verò dulcis, dein quo fructus vetustior sit, magis & magis dulcescens; in fructu vetusto, ut Baréttu-Tenga, simul valde dulcis & salsa, ante medullæ proventum clara & valde limpida est instar aquæ; medulla autem proveniente turbida seu minus limpida & pallide albicans; ex fructu Caricù, qui omni sua aqua jam repletus est, facto angusto foraminulo per operculum magna vi radiatim exsilit, minus verò ex fructu, qui medulla repletus est, ut Corumba seu Lania; aqua in Maninga id proprium habet, quod ut liquor, dictus Suri, fermentatione ad oculum notabili cietur, cùm medulla dura est in fructu exficcari incipit, in ollam infusa & aëri exposita saporem dulcem illico amittit & subacida redditur, idque ocyus si vento moveatur, sine ulla tamen fermentatione, quin & aqua fructus Maninga hoc modo omnem suam fermentationem amittit. Quod ad operimentum aquam ac medullam continens, illud primum tenerum, estque in fructu Corumba adhuc molle & esculentum ac sapore nucis juglandis, illud calce illitum primùm flavescit, dein viridi-fusco colore tingitur, quò vetustior fit fructus ac medulla durior etiam magis indurescit, ac cùm maxima duritie est, sectioni minus pervium, estque exterius tribus suturis eminentibus in longum striatum, ac in parte inferiori inter suturas tribus oculis clausis donatum, quorum unus latior & minùs durus est, inter suturas, quæ latius distant, situs, aurificibus ob ferventem flammam, quam exhibet, in usu. Cortex exterior operimentum obducens in exteriori superficie primùm est albicans, ut in fructibus de Coquinhos cùm tenerrimi sunt, dein viridescens, ac cum majori ætate ex viridi flavescens, cùm autem fructus vetustior est ac exsiccari incipit, estque tandem siccus cinereo-fuscus, & primùm quidem mollis ac tenuis est, dein constans intus carne densa, albicante & molli, quæ in Lania tenera adhuc mollis & sectioni facile pervia est, ac calce illita flavo colore tingitur, post magis & magis indurescens intus in carne plurimis lignosis ac stupeis filamentis ad funiculos conficiendos idoneis quæ operimento lignoso exterius arctè adhærent, est intertextus. Quod ad formam externam, hi fructus cùm tenerrimi, rotundi sunt, cum majori ætate oblongo-rotundi ac tribus angulis obtusis ad partes suturarum emicantes, cùm vetustiores sunt minus oblongi, ac cùm vetustissimi sunt, figura magis contracta quàm Lania; in cocos vetustis ad partem eorum inferiorem intra medullam duram oculus oblongo-rotundus albicans, qui postea flavescit, se prodit, estque tenerum germen fructus qui eo terræ mandato ex superiori parte per oculum operimenti minus durum seu latius surculum novellum extrudit, atque ex inferna parte piram dictam Mal. ............ Lusitanis Póngo, quæ magis & magis increscens dum aqua interea exsiccatur, totam cavitatem adimplet; surculus autem novellus ex oculo prodiens extra operimentum emicans paulo reflexus corticem exteriorem perterebrat, ac ex inferiori parte emittit radiculas, quæ per corticem exteriorem primum obliquè decurrendo, tandem eo perrupto se terræ hinc inde affigunt: pirum quod in cavitate nascitur albicans est, & in strictiori parte, quâ ex oculo prodit subflavum, exterius rugis in longum striatum & granulatum ac oleo inunctum, intus fungosum, humidum, molle & albicans, esculentum, sapore multo dulciori quàm medulla, verùm nonnihil fastidioso.

Ex hac arbore liquor Suri quoque provenit, qui potus est ut vinum vim inebriandi obtinens, saporis grati, subdulcis, subsalsi & subacidi, cùm primùm exceptus est majori dulcedine, cùm vetustior acidior, coloris ex albicante subcœrulei & pallidi, in superficie bullis seu spuma obsitus ac brevi tempore fermentans ac inter fermentandum fibilum edens ac guttulas tenues veluti vinum forte & vegetum in aërem excutiens, vi quoque massam farinaceam seu cerevisiam fermentandi pollens maximè cùm dulcior est, estque liquor maximo commodo serviens, ex quo vinum ardens, quod ut vinum vim inebriandi habet, acetum ac faccharum quod Iagra vocant, formatur; educitur autem hie liquor ab iis quos Chegues vocant hoc modo: capsæ floriferæ seu fructiferæ, quam Mammam arboris vocant, cuspidem incidunt, eique ollam appendent, ac infra cuspidem incidunt, eique ollam appendent, ac infra cuspidem intervallo quatuor digitorum corticem capsæ obliquè secant, sectumque versus cuspidem elevant barbam ut ajunt efficientes, ut liquor ex cuspide inciso per corticem capsæ dimanans ex barba in ollam appensam refundatur, cuspidem autem incisum vel limo certo obducunt, vel foliis Vétti-Táli, vel corticis exterioris viridi rasura idque ad obturandum cavernulas in cuspide sitas, ne per eas liquor Suri ex surculis, qui intra capsam sunt, exstillans, intra ipsam capsam se effundat: capsam quoque vinciunt in incisura cum cortice qui à ramis foliaceis detractus est ad impediendum ne rumpatur; Mamma autem seu capsa cuspide primum inciso post quinque dies dat Suri estque is liquor qui primùm exstillat colore rubescente; bis de die mane & vesperi ex communi usu ollas cum Suri detrahunt; cùm tribus vicibus, etiam meridie; ollæ priusquam appenduntur, primum bene tersæ sunt ac ab omni liquore expurgatæ, quoties autem appenduntur, cuspis inciditur & prædicto modo oblinitur, ac insuper Mamma in quatuor partibus proximè ad oras, non verò in ipsis oris, neque in medio inter duas oras pulsatur cum osse butyro repleto, fit autem ilia pulsatio ne liquor intercipiatur ac hæreat, sed faciliùs ac liberiùs, atque adeo copiosiùs manet; liquor hic Suri dictus, qui medio die detrahitur in ollis mane appensis, dulcis est, qui vesperâ subacidus, altero die acescens, tertio autem die liquor dulcis acidus redditur, suam dulcedinem prorsus amittens; liquor qui ex arbore tenera educitur minus fortis ac vegetus est quàm qui ex arbore grandiori & vetustiori, minùsque spirituosus, adeò ut minus vini ardentis per distillationem exhibeat, odoremque terræ in qua nascitur etiam spirans; liquor quem arbores valde vetustæ dant, minori copia emanat & dulcior est ac magis inebrians; vinum ardens ex hoc liquore postquam uno die in ollis detractis fervatus est, destillando extrahitur additis nonnullis guttulis olei de Cocos; ut acetum ex eo conficiant, ollas in quibus exceptus est, in calce per quindecim dies imponunt, quo ad fermentationem vehementem excitatus multam spumam ebulliendo ac in fundum ollæ materiam albicantem, quæ coloris cinerei est, demittendo, mutatur in acetum; Saccharum autem Iagra dictum ex eo liquore hoc modo conficitur; ollis quas Mammis arboris appendunt, indunt momentum calcis quantum sufficit ad liquorem instillatum rubedine tingendum, nam si calx superflua sit liquor est magis albicans & lacteus colore calcis, si minus calcis additum, liquor ex suo colore albicat, dein hunc liquorem Suri ita cum calce sufficienter imbutum & permixtum, coquunt, continuò eum cum cochleari movendo donec inspissetur, habeturque turn saccharum rubrum; notandum verò ex liquore Suri instillato, cui minus calcis datum est, non posse saccharum confici, si verò plus calcis ei datum sit, adeò ut in fundo impermixta refideat ad saccharum conficiendum residuum calcis primum esse demendum; in confectione sacchari seu Iagre albicans hoc insuper observatur quod liquorem Suri cum calce permixtum in ollas diversas ad separationem calcis transfundant, mutando ter ollas, ut si mane detractus sit, medio die calce quæ in fundo subsedit relictâ, in novam ollam infunditur, atque ita altera vice hora secunda, ac vespera rursus in novam ollam refusa coquitur.

Hæc arbor valde ferax est, præcipue quæ in locis falsis ac proximè ad mare nascitur, quæ in montosis provenit minùs ferax est, ac fructus seu Cocos minores dat, quorum aqua saporis est minus dulcis ac minus grati, liquorem Suri minori quoque copia fundit, qui tamen fortior est; à vigesimo quinto ad trigesimum ætatis annum vigore est summo, fructus seu Cocos abundantiores & grandiores uti & capsas seu Mammas in quibus inclusi sunt majores producens, ac liquorem Suri uberius fundens, ab eo tempore quo fructus dat, maturis deciduis novos semper dat fructus, licet cùm longævæ ætatis sit, minori copia & forma minores; liquor Suri, quem vetustior dat, minori quoque copia exstillat; verùm dulcior & fortior est, centum annos ordinarie durat in vita; cùm languet ac morti proxima est, rami omnes foliosi flavescentes ac velut adusti conspiciuntur.

Observatum est de hac arbore eam tertio post sationem anno ramis, qui in justam magnitudinem excrevére, vestitam esse, atque ab eo tempore ramos incipere decidere, suntque tum rami ad sesquihominis vel etiam duorum altitudinem surrecti, & caudex qui ramis in totum circumvestitus ac obtectus est non major quàm altitudine unius cubiti, crassitie autem unum pedem æquans: singulis mensibus ordinariè unus ramus novus prodit, veteribus interea deciduis, estque tempore æstivo lapsus ramorum frequentior quàm pluvioso, spatio trium mensium rami in justam magnitudinem excrescunt, puta qui post tertium annum à fatione in arbore proveniunt; ante exortum capsarum seu Mammarum fructiferarum rami majore longitudine sunt quàm post, in arbore grandi ordinariè viginti octo rami plus minus conspiciuntur; capsas cum suis fructibus quandoque tertio à fatione anno, vel quinto, vel octavo, vel decimo producunt, prout terra magis vel minus bona est: capsæ infra singulos septem ramos qui è summitate arboris prodeunt, proveniunt spatio trium mensium in suam justam magnitudinem excrescentes, seseque decimo quinto die pòst aperientes; flores quinto vel sexto die post capsarum aperturam decidunt; in arbore ordinariè sunt duodecim fasciæ Cocorum, una fascia fert Cocos Siccos dittos: Baráttu-Ténga, seu Cotta-Tenga; altera fructus maturos dictos Palupèn-Ténga, qui carne magis dura sunt quam Maninga, minus verò quam Ténga; tertia fructus immaturos, dictos Belacà-Caricù; quarta fructus dictos Maninga; quinta fructus dictos Elani; sexta fructus dictos Curimba; præterea duæ Mammæ apertæ & quatuor clausæ; Ex fructibus teneris & ex Mamma primùm erumpentibus ordinariè quindecim aut sedecim è ramis decidunt, reliquis in Cocos excrescentibus; tertio post aperturam Mammæ mense fructus aquæ pauxillum acquirunt, sexto autem mense omni aqua sunt repleti; dein spatio trium mensium omni sua medulla implentur, quæ post tres menses indurescit ac tum cocus ex arbore decidit, uno autem mense ante delapsum aqua diminuitur ac tum etiam oculus in medulla se offert: fructu deciduo post unum mensem se prodit pyrum quod spatio sex mensium totam cavitatem replet, intra quod tempus si terræ mandatus sit Cocus, ex oculo surculus cum ramis novellis ad altitudinem unius cubiti assurgit.

VIRES EJUS.

RAdix decocta in aqua & cum sicco gingibere epota confert pro febre calida, eadem trita & decocta cum oleo fructus seu Coqui adhibetur in ablutione oris pro pustulis in gingiva obortis; succus ex ramis tenellis expressus & mixtus cum momento mellis oculis ad sedandum dolorem adhibetur facta lotione, succus foliorum cum oleo fructus seu Coqui in decocto datus proficuus est pro hæmorrhoïdibus; flores cum saccharo comesti juvant urinantes materiam purulentam; succus ex floribus expressus ac in lacte vaccæ datus proficuus est pro gonorrhœa; capsula florum trita & cum oleo decocta prodest in ulceribus ex adustione ortis facta perunctione, succus ex fructu tenello expressus servit pro pustulis oris in infantibus facta lotione, ut & pro oculorum doloribus eodem modo adhibita; aqua Cansje epota cum floribus ardori jecoris restinguendo confert, eadem in iterata lotione capitis pro rubedine oculorum conducit; medulla fructus seu Coqui valet pro sulcis oris masticata; oleum ex medulla extractum pustulas capitis pellit facta perunctione, idem proficuum quoque est pro hæmorrhoïdibus eodem modo usurpatum; pyrum quod ex aqua in cavitate Coqui excrescit cum oryza tostum datur pro tussi ex melancholia nata, ex cortice arboris exprimitur oleum quocum ungitur pars affecta morbo cutaneo nato ex vermibus.

FIG. 1. 2. 3. 4.
Palmarum varias inveniri species, vel mediocriter in Botanicis exercitatio satis est notum. C. Bauhinus in Pinace quadraginta septem proponit, & hanc quidem primam recenset, inter Palams Nucem ferentes, nomine Palmæ Inditæ angulosæ, Iansiat Indi, id est, Nucis Indicæ Avicennæ.

Cum autem in plerisque tam Orientalis quam Occidentalis Indiæ regionibus, præsertim locis maritimis, copiose germinet, hinc passim ejus historiam pluribus tradunt autores: & imprimis præ aliis Garzias ab Horto, & in eum Clusius. Vires quoque & usus fusiùs enarrant Hernandes & Recchius, Plantarum Mexicanarum historiæ libro tertio, ubi ab incolis arborem hanc Coyolli vocari affirmant, diversasque ejus in nova Hispania observari species.

Accuratissimam autem hujus arboris, ejusque attributorum descriptionem, si quis insuper desideret, adeat ce-
leberrimi G. Pisonis Historiam naturalem Indiæ, qui testatur ab incolis Brasilianis vocari Inajogua çuiba, & singula folia, pedes circiter sedecim esse longa: a quo tamen non diffentiunt Autores nostri, dum ea duntaxat sesquicubitum æquare afferunt: cum illud quod Autores nostri ramum vocent, à Pisone folium, & illud quod ab Autoribus folium, ab ipso foliorum ala nuncupetur. Præter autem varios usus, ab aliis memoratos, quos humanum in commodum suppeditat hæc Palama, resinam quoque fundit peculiarem, qualis mihi hoc anno ex Zeilan laudatissima totius orbis insula, allata: constat ea ex farmentis medium digitum latis, & funiculi in modum longum porrectis, coloris subfusci & pellucidi, saporis autem lenti & præpinguis: quasnam verò obtineat vires & facultates, addiscere aut experiri nondum licuit.

This page contains an image.

This page contains an image.

This page contains an image.

This page contains an image.
CAUNGA.
FIG. 5. 6. 7. 8.

Fig. 5.CAunga, Ling. Bram. Madì, est arbor procera altitudine arborem Tenga æquans, nascens in arenosis.

Radix nigricans, oblonga, crassitie unius spithamæ, radiculas albicantes & rufas, quæ intus lignoso silamento sunt, ex se diffundens.

Caudex crassitie unius spithamæ, maxima crassitie ad radicem, in summitate paulò minori obductus cortice viridi-claro.

Rami qui ex caudice ordinatè prodeunt, ac ordine decussato bini & bini ex se mutuo emergunt cum pede summitatem caudicis instar vaginæ seu capsæ rotundæ ac clausæ circumplectentes, exterioribus interiores circumdantibus, ac simul caput oblongum in summitate Caungæ, quod crassius est ipso corpore caudicis inferiore, constituentibus, rami exteriores pede fisso ac rupto pòst successive suo tempore decidunt; est autem pes ramorum exterius viridi-fuscus, in interiori superficie albicans, contextura ferme coriaccus, ac interiori superficie striatus, intus lignosis filamentis minus duris in longum perductus membrana Candida & nitente, quæ firmæ & densæ texturæ est, obductus: pars ramorum superior quæ ex pede exit, inferius ad pedem latior est, dein sensim strictior, exterius rotunda, interius nonnihil cava ac superiora versus interiùs in medio in costam acutam extuberans ac utrinque ad costam planis oris circumscripta, in quibus foliis ex adversò oppositis est vestita exteriùs ut & interiùs colore viridi, ad pedem autem interiùs non-nihil flavescens, ac intus lignosis mollibus filamentis ac fungosis carneis fibris pertexta: sunt autem folia oblongo-angusta longitudine trium quatuorvé pedum & latitudine quatuor pollicum plus minus, ac instar flabellorum in duas tresvé, etiam quatuor quinqueve plicas complicata & cum plicis ex oris ramorum producta in parte interiori in plicarum angulis eminentibus costis viridi-claris obsita, & intus venis in longum striata, contextura rigida, superficie plana; viridi-fusca & nitentia in utraque parte.

Fig.6.In Capitulo Caunga quod in summitate est intra pedes ramorum foliaceorum vaginiformes Capsæ in quibus fasciæ ramorum ac surculorum cum floribus & fructibus includuntur, proveniunt infra singulos una, sunt autem capsæ oblongæ quatuor plus minus spithamas æquantes in una parte, qua pedi exteriori accumbunt rotundæ, in altera qua pedem interiorem complectuntur, cavi ambitus, superficie glabra & æquabili, ad summitatem in medio partis cavæ stria lacunosa in cujus tractu rumpunt sulcatæ, colore exteriùs primùm viridi-diluto albicante & subflavescente, pòst cum ætate flavescentes, interiùs coloris candidi, capsa exteriore accrescente ramus exterior, qui cum aretè includit, vi detruditur; fasciæ ramorum & surculorum quæ in capsis inclusæ constant uno pede plano quo caudicis summitati circumpositæ, suntque in ramulis crassioribus fructibus teneris dotatæ, & in surculis tenuibus, qui infra exortum fructuum erumpunt, spicis solis feu gemmis florum in duabus oppositis partibus obductæ; fasciæ autem hæ in ramis ac surculis primùm sunt albicantes seu flavo-albicantes, dein viridescentes, cùm vetustiores sunt, colore viridi-fusco & duræ.

Spicæ florum summitati surculorum obversæ sunt, suntque parvæ & angulatæ &Fig. 7. albicantes, in tria folia rigida & cuspidata ac crassiora se aperientes, continentque in medio stamina novem albicantia tenuia sine ullis apicibus, tria longiora ex flavo albicantia, quæ à sex minoribus magis flavis cinguntur.

Fig. 8. Fructus qui fasciis ramorum adhærent cùm sua magnitudine justâ sunt, oblongo-rotundi sunt, in ima & superiori parte strictiores, involuti cortice exteriori crasso, ac constantes pulpa rufo-rubescente, & intus in medio pulpæ medulla albicante, cùm autem teneri sunt, hi fructus candidi sunt ac nitentes, albicantibus surculis appendentes, forma non rotunda sed angulata, maxima parte foliis calycis oblongo-rotundiolis & mutuo circumvolutis circumprehensa, interiùs constantes pulpa densa albicante, quæ saporis nullius & astringentis; postea cum ætate pulpa molli sunt & pauca continentes in medio pulpæ humorem clarum ac multum qui cum pulpa astringentis saporis est, suntque tum dicti Tannì-Painà, dein pulpa interiori magis aucta sunt, ac nullum humorem in medio continentes, suntque tum fructus dicti, Schalémba-Painà, cum ætate majori pulpa magis & magis indurescit nasciturque in medio in longitudine medulla albicans, diciturque, cùm pulpa & medulla minus dura est, Aria-Décca, cùm durior Adecca, cùm maximè dura est & cortex aureo-flavus, Paléca; est autem pulpa, forma primum ovali habens cuspidem acutiorem ad summitatem fructus, est verò pulpa, cùm tenera & humida est, colore albicante-subflavo, forma oblonga & angusta & ad summitatem cuspidata, dura, colore ex rufo-rubescente, forma est minus oblonga ac crassior ac magis ad conum accedens, cujus basis est in ima parte fructus: pulpa, seu dura, seu mollis, cum Bétel addito momento calcis manditur, maximè autem mollis; Cortex pulpam circumdans corticula exteriori densiori & duriori, quæ superficie plana & glabra est, ac primùm albicans, dein viridis, pòst cùm pulpa ac medulla dura est, aureo-flavi coloris, obductus, intus constans carne primùm tenera albicante, quæ majori quantitate est ad imam partem fructus, ac corticula exteriori decisa cum pulpa fructus in comestione Bétel simul manditur, cùm fructus vetustior est, filamentis lignosis, quæ primùm coloris albicantis sunt, dein cùm corticula exterior aureo-flava est, coloris quoque aureo-flavi seu crocei sunt, est pertextus, estque tum adeo arctè pulpæ superficiei adhærens, ut non facile deglubi possit: intra medullam albicantem in basi fructus in medio oculus rotundiolus albicans conspicitur, qui germen fructus est surculum edens: quatuor Capsæ plus minus simul in eadem arbore in Capitulo reperiuntur; quinto anno à satione dat Fructus si terra ferax sit, ordinariè septimo, vivit quinquaginta annos, triginta vegeta est fructus proferens, pòst languescit, fructus post unum mensem, quo ex capsa erupére, aquam recipiunt, pòst tres menses fructus omni aqua repleti sunt, post sex menses pulpa dura.

VIRES EJUS.

RAdix decocta in aqua servic pro ore sulcato si cum ea diluatur, uti & pro ejus pustulis. Succus foliorum tenerorum expressus ac cum oleo Schirgelim datus confert pro lumbricis.

FIG. 5. 6. 7. 8.

Arbor hxc C.Bauhino in Pindcevocztur Pa/ma,cuJLs fructus fiflilis Paufel dicitur, Paufd Serapioni, Filfel & I'ufel Avkemza. Fructus turn alibi, turn in Regno Malabar a nobilioribus vocatur Arcca , telle Garzia ab Horto, ad quem plura de hac materia deiiderantem lcclorem remitto. Ut &. Chriftofhorum a Cofia , qui Avellante lndka nomine fru&us defcribit, eofque adhuc virentes, fub arena condi teftatur, utguftu evadant gratiores, quin & inlotionibus adftringentibus magni eiTe uilis. Maximum au-

temhuicfruchii famam conciliavit quotidisnus ejus cam foliis Betre five Betle, apud Indos Magnates & ditiores ufus, utapud jam citatos autores, Linfihoten & Botttium (quiPynanghde Sirii & Sirit Boa vocat) videre eft. Piures autem ejus dari fpecies, tellantur prxter Autores noftros, fruclus magnitudine & forma varii, quos inter rarioraaiTervo. Verum quem forma oblonga Arcce fubjungit Clufim j toto ccelo ab ea difFert, cum nihil aliud fit 3 quam Nucleus interior Palmapini Lob tin.


This page contains an image.
CARIM-PANA.
FIG. 9.

CArìm-Panà duæ species sunt, Carìm-Panà & Ampana.Fig.9.

Carìm-Panà Bramanis Talatámadò Lusitan. Palmeira Brava fem. est arbor procera nascens in arenosis.

Radix supernè capillata, ac infernè ramum medium crassiorem rectà demittens, ac cum eo ramos transversos tenuiores, estque cortice ac ligno nigricante.

Caudex ligno rufo-nigricante, in medio corculo molli, exteriùs cortice seu crusta nigricante, quæ deglubi nequit, ut Tenga, obductus, ad crustam ligno duriore.

Rami coronatim ac ordine decussato caudicem circumsident, suntque in pede, qui quatuor ferme cubitos oblongus, interius plani & nonnihil cavi, exterius rotundi ac in oris ob cuspides eminentes asperi & incidentes, infernè latiores ac spithamam fermè in latitudine æquantes, supernè strictiores ac latitudinem ferme unius palmi, in summitate folium prægrande, quod latissimum est, ac velut flabellum plicatum explicant; sunt autem folia hæc in plicarum oris eminentibus costis asperis obducta, in anteriore parte incisa, ac in plures cuspides stricta, contextura densa & crassa, in longum venis densis striata; rami cùm tenerrimi sunt cum suis foliis flabelli-formibus candida sunt & nitentia ac folia in se plicis convoluta, anterius haud incisa.

Fructus sunt externa forma similes fructibus Tenga, sed minores & rotundiores & in vertice nonnihil plani calyci arcto & majori & foliis mutuo circumvolutis excepti, prodeuntes ex capsis quæ tribus foliis arcte circumvolutis constant, ac supra ex exortu ramorum erumpunt, sunt autem hi fructus calyce arcto & majori ex foliis mutuo ei circumvolutis composito excepti, corticis crassi exteriùs obducti corticula densa, quæ fructibus immaturis viridi-fusca, nitens ac glabra, ac iis maturis inferiùs supra calycem nigricans & nitens, ac sulcis seu fissuris in longum striata est, superiùs in vertice ex viridi-flavescens seu prorsus flava, intus autem cortex pulpam habet densam, quæ primùm mollis ac alba est, dein cum fructus probè maturi sunt, filamentis lignosis, tenuioribus ac mollibus & minus duris densè pertexta ac succulenta, saporis subdulcis & non ingrati, odoris fortis ac ejusdem ut caro fructus dicti Schácca; in medio pulpæ corticis duæ tresve nuces oblongo-rotundæ & planæ Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/36

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/38

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/40 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/41

This page contains an image.

This page contains an image.

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/45 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/46 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/47 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/48

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/50 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/51 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/52 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/53

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/55 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/56

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/58 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/59

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/61 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/62

This page contains an image.

Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/64 dunculo rotundo exsurgit, ac superiora versus nonnihil conicus est, & spicis, parvis, viridibus, crassiolis, cuspidatis scutellatim circumdatus; suntque spicæ in cuspide, quo inferiora versus inflexæ, rubescentes ac rudimentum fructûs continentes: floribus quoque sapor adstringens & acris est.

Fructus, qui spicatim seu racematim crasso petiolo medio viridi, ac tortuoso pedunculis crassis, & curtis circumsident, sunt oblongo-rotundi, magis minusve gibbosi, cortice crassiolo, primùm viridi; cùm maturi, flavo-diluto albicante sapore peracri, odore minùs grato.

Semina, quæ intus continentur se invicem proxime sine ullo intersepimento contingunt, suntque uno latere rotundo ad fructûs formam accommodata, reliquis planis tribus quatuorve pro ratione mutui contactus: constantque, cùm matura, pulpâ tenui, humidâ, sublacteâ, quæ membranâ incarnato-rubra est investita, intus osse grandiusculo nigro.

Flores bis fert in anno, fructus non dat nisi cùm vetustior est. Ex fl. aqua odoris, quæ eorum odorem spirat, distillatur.

VIRES EJUS.

Radix & cortex siccus tritus & mixtus cum lacte spisso dicto Tayr apostematibus aperiendis & maturandis serviunt in forma emplastri appositi; Cortex Radicis in pulvere cum aqua calida datus menstruis in mulieribus excitandis servit, fœtumque in gravidis expellit, si largiùs ac copiosiùs sumatur: Flores triti & cum oleo decocti, pro doloribus capitis, oculorum affectionibus, ut & in podagra serviunt facta capitis unctione. Aqua ex Floribus distillata, præcordiis exhilarandis commoda est; Oleum, in quo Flores per quadraginta dies insolati sunt, in capitis perunctione ejus doloribus ac animi deliquio prodest; Oleum Fructuum flatus pellit, si cum eo corpus ungatur.

FIG. 19.

Nominis affinitas, florum gratissimus odor, aliæque quæ huic Plantæ ab Autoribus adscribuntur circumstantiæ, non difficulter mihi persuadent, candem esse cum ea, quæ à Boutio Cap. 45. describitur, licet fatear ejusdem descriptionem obscuram esse, mutilam, quin & forsan vitiosam: quod primâ fronte

liquebit, si quis eandem cum figura diligentius conferat. An autem eadem sit cum Champe C. Bauhimi, de qua in Pinace inquit: Champe dicuntur alii flores, quorum etiam magnus apud Indos usus est, odore graviori, quàm lilium. Gart. Fragos. pronuntiare vix ausus sum.


This page contains an image.
ELENGI.
FIG. 20.

ELéngi lingua Bramanum Vaválli, est arbor procera frondibus densis & opacis latè sparsis, nasciturque in arenosis.Fig.20.

Radix crassa & altè se in terram figens, ramosque subtus & super terram transversum latè dimittens, cortice lacteo, ac sub crusta exteriore fusco-rubescente.

Caudex duûm hominum amplexum ambitu ut plurimum implens: cortice crasso exteriùs fusco & scabro, interiùs lacteo ubere spisso, & glurinoso, fissili, ac ubi finditur, colore flavo & rubescente vividè variegato, interiori superficie ex albo-rubescente; ligno est quoque lacteo, fissili, gravi, in aquis summè durabili, extra aquas putredini facilè obnoxio.

Folia, quæ hinc inde in parvis viridibus, rotundis ac interiùs striatis petiolis proveniunt, sunt oblongo-rotunda, ad petiolum rotundis oris, anteriùs brevi cuspide, qui versus exteriora reflectitur, crassiola ac solidæ texturæ, superficie plana, ac in recta parte virore fusco & nitente glabritie, in adversa claro & minùs nitente, lateribus interiora versus nonnihil clausis, odore uti folia pyrorum nostrarum.

Ex Costa in recta etiam parte eminente Venæ transversæ, subtiles, ac densæ excurrunt, quæ folium subeunt, suntque utrinque conspicuæ.

Flores proveniunt passim ex origine foliorum etiam quinque, sexve congregatim periolis pollicaribus ex viridi-flavescentibus, suntque albicantes, & dein ex albicante flavescentes seu ex flavo fuscescentes, forma stellæ sedecim foliorum oblongo-angustorum & cuspidatorum, quorum duo & duo arctiùs juncta sunt, odore jucundo & fragranti. In medio corculum crassum & conicum est, quod octo albis surrectis foliis est circumdatum, constans octo staminibus surrectis, curtis, crassis, albicantibus & pilosis, quæ versus summitatem in cuspidem stricta & flava sunt, ac circumposita capitulo albicanti-subflavo, quod germen fructus est, ex quo stylus viridi-dilutus & albicans emicat.

Calyx est oblongo-angustorum, cuspidatorum, stelli-formiter expansorum foliorum, quorum quatuor exteriùs flavescentia ac muscosa sunt, quatuor quæ inter ea se intergerunt, exteriùs albicantia: singula folia calycis folia duo florum, quæ arctiùs juncta sunt, subcingunt.

Gemmæ Florum conicæ sunt & muscosi coloris.

Ex Floribus Serta seu Coralla efformant.

Fructus, qui suo calyce inferius comprehensi, sunt oblongo-rotundi ac instar olivarum, primùm virides, dein flavi ac rubescentes, carne sub cortice flava & farinacea: suntque in eduliis.

Intus passim unum ac etiam duo grandiuscula Ossicula, quæ oblongo-rotunda, nonnihil plana, & spadiceo-fusci ac nitentis coloris sunt, continentur.

Bis in anno hæc arbor dat Flores. Ex Floribus aquam stillatitiam indigenæ eliciunt, quæ odorifera est.

VIRES EJUS.

RAdix trita cum aceto tumorem in facie tollit, parte affectâ cum eo linita, eadem cum Aqua eod. modo sumpta servit pro oris pustulis. Corticis Decoctum servit pro angina, uti & dolore dentium, gutture seu ore cum eo abluto. Aqua distillata ex Floribus & epota proficua est pro melancholicis & febricitantibus; gravidis in difficili partu Fructus triti in aqua calida commodè dantur.

FIG. 20.

Cum hujus plantæ ne vestigium quidem apud alios invenerim, vocandam censeo, Oleæ-affinem Pyrifolio Malabaricam, flore odorifero stellaso. Neutiquam au-

rem confundi debet cum Vasaveli Bramanum, sive Pævate Acostæ, de qua arbore vide ejusdem Aromas. Historiam. Cap. 14.


This page contains an image.
MANJAPUMERAM.
FIG. 21.

MAnjapumeram ling. Bram. Pariàtacù est arbor grandis trium quatuorve hominum altitudine, densis & opacis frondibus latè sparsis, nascens in arenosis.Fig.21.

Radix ramos subtus & super terram transversos spargens.

Stipes ambitu amplexum unius brachii æquat, cortice cinereo.

Surculi quadrangulares ac nodulati, spadiceo cortice, qui interiùs est viridis, obducti.

Folia in nodulis brevibus, crassiolis, viridi-albicantibus petiolis bina ac se mutuo in ordine decussantia proveniunt, suntque ad petiolum lata curvitate, & anteriora versus in cuspidem angustum contracta, contextura crassa, superficie aspera, virore in recta fusco & nitente, in adversa autem claro, sapore adstringente & subamaro.

Ex Costa media in adversa parte Costæ hinc inde excurrunt, quæ rectam tractibus striant in se invicem arcuatis ductibus propè ad marginem incurrentes.

Flores proveniunt in petiolis rigidis ac superiora versus obliquè surrectis, qui bini & bini in adversis partibus supra ex origine foliorum erumpunt ac singuli passim in tres minores ramulos curtos, brevesque mutuo dividuntur, suntque in singulis petioli ramis quini congregatim insidentes, odore dulci & delectabili optimum mel æmulante, interiùs & exteriùs albicante & aqueo colore, sex, septem, octo foliis constantes, suntque folia ad petiolum strictiora, versus summitatem lateribus rectis dilatata, atque duabus laciniis brevibus excurrentia, ac anteriùs inter lacinias sinuata, & exteriorem versus partem oris rigidè inflexa, contextura tenuia ac rigida, in sole valde coruscantia, venulis vix conspicuis, nisi in parte ubi colore albicante attrito membranaceæ sunt pelluciditatis.

Sunt autem Pediculi Florum, quibus ex calyce oblongo, profundo, viridi ac qui rotunda supernè ora est, emicant vaginulæ breves, femiunciales, crocei, aureique coloris, in hisce duo stamina flava, quæ apicibus surrectis, crassis & flavo-albicantibus dotata, sunt inserta; pediculi florum ficcati croceum odorem recipiunt, iisque indigenæ cum ligno sandali mixtis atque tritis corpus inungunt.

Fructus sunt rotundo-plani ac compressi, colore viridi, in medio una sutura extuberante ad verticem utrinque perducti.

In iis duo rotunda compressa Semina, quæ utrinque sub cortice extuberant intersepimento medio à se mutuo distincta.

Apud hosce Medicos non est in usu. FIG. 21.

Diu anceps hæsi, an eadem foret hæc arbor, cum Arbore tristi folio Myrti C. Bathini. Arrisit ... Fabr'uii rclatu deprompta: pra:fertim cum ca qua? de pertingere poflunt , minoris facienda videtur hsec florum pediculis, colore, odore, & ufu reliqui addunt difficultas. Interim mihi vix fatisfacio , aliorumque Autores, non inconcinne cum noftrorum defcriptio- judicio fubferibes

Arbore triflt folto Myrti C. Bauhini. Arrifit Bramanum Pariatacu, quod cum Canarenflum Pariz.auco non male Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/72 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/73 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/74 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/75 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/76 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/77 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/78 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/79 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/80 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/81 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/82 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/83 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/84 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/85 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/86 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/87
A R E A L U.
FIG. 27.

AReálu, quæ tertia est species Alu, lingua Bramanum Bipaloè, arbor quoque est procera, densis & opacis frondibus latè sparsis, nascensque in arenosis & petrosis, ac etiam in arboribus, uti Itti-Alu.

Radix crassa radices fibrosas tam subtus quàm super terram longè latéque diffundens, cortice lacteo qui incisus etiam rubeseit.

Caudex crassus, duorum passim hominum amplexum ambitu æquans, cortice lacteo, qui detractus seu incisus etiam rubescit.

Surculi novelli virides geniculati.

Folia quæ longis, tenuibus, rotundis, ac viridi-albicantibus petiolis appendent forma cordis humani, anteriùs angusta ac longa lanceola cuspidata, quæ vetustiora postica parte ad petiolum rectioribus oris, quæ teneriora rotundioribus circumscripta, margine tum æquabili tum in arcus sinuato; suntque solida ac densa, minusque crassa, quàm illa secundæ speciei, lenia & mollia; at quæ vetustiora sunt, rigida, in interiori latere virore nitente & fusco, exteriùs claro. Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/89 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/90 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/91 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/92 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/93 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/94 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/95 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/96 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/97 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/98 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/99 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/100 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/101 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/102 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/103 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/104 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/105 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/106 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/107 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/108 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/109 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/110 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/111 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/112 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/113 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/114 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/115 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/116 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/117 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/118 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/119 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/120 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/121 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/122 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/123 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/124 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/125 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/126 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/127 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/128 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/129 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/130 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/131 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/132 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/133 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/134 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/135 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/136 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/137 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/138 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/139 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/140 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/141 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/142 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/143 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/144 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/145 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/146 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/147 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/148 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/149 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/150 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/151 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/152 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/153 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/154 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/155 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/156 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/157 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/158 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/159 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/160 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/161 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/162 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/163 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/164 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/165 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/166 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/167 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/168 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/169 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/170 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/171 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/172 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/173 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/174 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/175 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/176 Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/177

Liber II