Homiliarum in Ezechielem Prophetam/IV

This is the stable version, checked on 25 Augusti 2021. Template changes await review.
 III V 


HOMILIA IV.

recensere

In explicatione versuum decimi, undecimi et duodecimi inchoati, multa praecepta moralia, praesertim de continua in Deum intentione, et ad se attentione proponuntur.

1. Per sanctum prophetiae spiritum pennata animalia subtiliter describuntur, ut per haec Evangelistarum significari personas ipsa nobis subtilitas descriptionis aperiat, nihilque sermo Dei nostro intellectui dubietatis relinquat. Ecce enim dicitur: VERS. 10.---Similitudo autem vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor; facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor; et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. Quod enim quatuor haec pennata animalia sanctos quatuor Evangelistas designent, ipsa uniuscujusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, jure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte designatur per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam significatur Joannes, qui dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), dum in ipsam Divinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae oculos in solem fixit. Sed quia electi omnes membra sunt Redemptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est omnium electorum, per hoc quod membra ejus figurata sunt, nihil obstat si etiam in his omnibus et ipse signetur. Ipse enim unigenitus Dei Filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori ut vitulus: ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur, quia in ipsa morte in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo vigilavit. Ipse etiam post resurrectionem suam ascendens ad coelos, in superioribus est elevatus ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et nascendo homo, et moriendo vitulus, et resurgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia evangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes jam superius significari diximus (Hom. 3), restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium visionibus exprimitur ostendamus.

2. Omnis etenim electus atque in via Dei perfectus, et homo, et vitulus, et leo simul et aquila est. Homo enim rationale est animal. Vitulus autem in sacrificio mactari solet. Leo fortis est bestia, sicut scriptum est: Leo vero fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX, 30). Aquila ad sublimia evolat, et irreverberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est, homo est. Et quoniam semetipsum ab hujus mundi voluptate mortificat, vitulus est. Quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, unde scriptum est: Justus autem quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1), leo est. Quia vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia atque aeterna sunt, aquila est. Igitur quoniam justus quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitas leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sunt, pertinere quoque etiam ad perfectorum singulos demonstremus.

3. Sed magna nobis de eisdem evangelistis et sanctis praedicatoribus quaestio oritur, cur homo et leo a dextris ipsorum quatuor, vitulus vero a sinistris ipsorum quatuor esse perhibetur. Neque enim sine admiratione est cur duo illa a dextris et unum hoc esse a sinistris dicitur. Et rursum quaerendum cur aquila non a dextris, vel sinistris, sed desuper ipsorum quatuor esse memoratur. Duas itaque nobis quaestiones objecimus, quas oportet ut aperiente Domino dissolvamus. Homo igitur et leo a dextris, vitulus vero a sinistris esse perhibetur. A dextris etenim laeta, a sinistris vero tristia habemus. Unde et sinistrum nobis esse dicimus hoc quod adversum esse deputamus. Et, sicut praefati sumus, per hominem incarnatio, per vitulum passio, per leonem vero auctoris nostri resurrectio designatur. De incarnatione autem unigeniti Filii, qua redempti sumus, omnes electi laetati sunt; de morte vero illius ipsi electorum primi sancti apostoli contristati, qui iterum de ejus resurrectione gavisi sunt. Quia ergo ejus et nativitas et resurrectio laetitiam discipulis praebuit, quos ejus passio contristavit, homo et leo a dextris, vitulus vero a sinistris ejus fuisse describitur. Ipsi namque evangelistae sancti de ejus humanitate gavisi sunt, de ejus resurrectione confirmati, qui de ejus passione fuerant contristati. Homo ergo et leo eis a dextris est, quia Redemptoris nostri eos incarnatio vivificavit, resurrectio confirmavit. Sed vitulus a sinistris, quia mors illius eos ad momentum temporis in infidelitate prostravit. Jure autem locus aquilae non juxta, sed desuper esse describitur, quia sive per hoc quod ejus ascensionem signat, seu quia Verbum Patris Deum apud Patrem esse denuntiat, super evangelistas caeteros virtute contemplationis excrevit; cum quibus etsi simul de ejus Deitate loquitur, hanc tamen omnibus subtilius contemplatur. Sed si aquila cum tribus aliis adjuncta, quatuor animalia esse memorantur, mirum quomodo desuper ipsorum quatuor esse describitur, nisi quia Joannes per hoc quod in principio Verbum vidit, etiam super semetipsum transiit. Nam nisi et se transisset, Verbum in principio non vidisset (Joan. I, 1). Quia ergo et semetipsum transgressus est, non jam solummodo super tria, sed adjuncto et se, super quatuor fuit. Sequitur:

VERS. 11.---Et facies eorum et pennae eorum

extentae desuper.

4. Facies et pennae extentae desuper describuntur, quia omnis intentio omnisque contemplatio sanctorum super se tendit, ut illud possit adipisci quod in coelestibus appetit. Sive enim bono operi, sive vero invigilet contemplationi, tunc veraciter hoc quod agit bonum est, quando ei complacere concupiscit a quo est. Nam qui bona agere videtur, et per haec non Deo, sed hominibus placere desiderat, intentionis suae faciem deorsum premit. Et qui idcirco in sacro eloquio ea quae divinitatis sunt contemplatur, ut per hoc quod intelligit occupari ad quaestiones possit, quia non dulcedine quaesitae beatitudinis satiari appetit, sed doctus videri, iste nimirum intellectus sui pennas desuper non extendit; sed quoniam sensus sui vigilantiam in terreno appetitu occupat, pennas quas sublevare in altum et quibus sublevari ipse potuit in imis deponit. Qua in re pensandum est, ut omne bonum quod agitur per intentionem semper ad coelestia levetur. Qui enim per bona quae facit terrenam gloriam concupiscit, pennas suas et faciem suam deorsum deprimit. Hinc etenim per prophetam de quibusdam dicitur: Victimas in profundum deferebant (Osee V, 2). Quid enim sunt aliud lacrymae orationis, nisi victimae oblationis nostrae? sicut scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Et sunt nonnulli qui idcirco se in prece lamentis afficiunt, ut aut terrena commoda acquirant, aut hominibus sancti esse videantur. Quid isti, nisi victimas in profundum deferunt? Qui per hoc quod in imo sunt quae requirunt, orationis suae sacrificium deorsum deponunt. Electi autem qui et in bono opere omnipotenti Deo placere appetunt, et per contemplationis gratiam aeternam jam beatitudinem degustare concupiscunt, facies et pennas desuper extendunt. Sequitur:

IBID.---Duae pennae singulorum jungebantur, et duae

tegebant corpora eorum.

5. Dictum fuerat: Et facies et pennae eorum extentae desuper, atque mox subjunctum est quod protulimus, quia duae pennae singulorum jungebantur. Ubi aperte intelligitur quia et extendebantur desuper et jungebantur, duae vero tegebant corpora eorum. Quid autem pennae animalium, nisi alae nominantur? Qua in re nobis diligenti perscrutatione quaerendum est quae sint quatuor pennae sanctorum, ex quibus duae superius extensae junguntur, duae vero eorum corpora contegunt. Si enim vigilanter aspicimus, quatuor esse virtutes invenimus quae a terrenis actibus omne pennatum animal levant, in futuris videlicet amor et spes, de praeteritis autem timor et poenitentia. Pennae ergo sibimet junctae superius extenduntur, quia sanctorum mentem amor et spes ad superna sublevant. Quae apte quoque conjunctae nominantur, quia electi procul dubio et amant coelestia quae sperant, et sperant quae amant. Duae vero corpora contegunt, quia timor et poenitentia ab omnipotentis Dei oculis eorum mala praeterita abscondunt. Duae itaque, ut dictum est, pennae junguntur sursum, quando amor et spes electorum corda ad superiora elevant, ad coelestia suspendunt. Duae autem pennae tegunt corpora, quando eorum mala praeterita a conspectu aeterni judicis timor et poenitentia abscondunt. In eo enim quod se peccasse meminerunt, quia pertimescunt et deflent, quid aliud quam corpus cooperiunt? Qui facta carnalia per superducta bona opera a districto examine abscondunt. Scriptum quippe est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Peccata enim tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus. Omne enim quod operitur, inferius ponitur; et hoc unde operitur, desuper ducitur. Quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quae faciamus, quasi tegimen ei rei superducimus, quam erubescimus videri. 6. Quamlibet enim sancti viri in hac adhuc vita sint, habent tamen quod ante Dei oculos operire debeant, quia omnino est impossibile, ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione nunquam delinquant. Unde et beatus Job, qui perfecta quidem hominibus dixerat, Dei tamen vocem audiens, seque ipsum de ipsa sua perfecta locutione reprehendens, dicebat: Manum meam ponam super os meum (Job. XXXIX, 34). In manu quippe operatio, in ore locutio est. Manum ergo super os ponere est peccata locutionis per virtutem boni operis tegere. Libet, fratres charissimi, ad hujus rei testimonium magistrum gentium vocare, et qualiter sanctum illud animal alis quatuor innitatur aspicere, ex quibus duabus ad superiora evolat; duabus vero pennis corpus contegit, quia praeterita quae egerat abscondit. Videamus igitur quantus hunc amor ad coelestia elevet: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21). Cognoscamus quanta spe ad superiora tollitur: Nostra conversatio in coelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., III, 20). Videamus si et in tantis virtutibus positus adhuc timet: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Cognoscamus si hunc mala fecisse poenitet: Ego minimus apostolorum sum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). In cujus verbis quid aliud quam duritia nostrae mentis accusatur? Quia ipse plangit quod ante baptisma commiserat, nos vero et post baptisma multa commisimus, et tamen flere recusamus. Quatuor itaque pennis sancta animalia utuntur, quia per amorem et spem ad coelestia evolant, et per timorem et poenitentiam facta in se illicita deplorant.

7. Sed quia dictum est: Duae pennae singulorum jungebantur, hoc fortasse intelligitur, quod non pennas proprias elevantes jungant, sed unius ad alterum pennae conjunctae sint, ut pennae videlicet elevatae vicissim sibi in conjunctione concordent. Qua in re quaestio oritur, quia si duae pennae quae elevant amorem et spem, duae vero quae corpora contegunt timorem et poenitentiam designant, cur duae quae extentae sunt dicuntur esse conjunctae, et duae quae corpus contegunt non dicuntur? Sed hac in re facilis, largiente Domino, ratio occurrit, quod sanctorum duae pennae conjunctae sunt amor et spes, duae vero quae corpora contegunt, sibimetipsis ad alterutrum conjunctae non sunt, timor et poenitentia. David enim pro lapsu carnis timendo et poenitendo affligitur (II Reg. XII, 13). Petrus casum perfidiae flevit amare (Matth. XXVI, 75). Paulus in se crudelitatem praeteritae persecutionis plangit (I Cor. XV, 9). Omnes tamen unam patriam appetunt, ad unum auctorem omnium pervenire festinant. Duae ergo singulorum pennae conjunctae sunt, et duae non sunt, quia per amorem et spem unum est quod desiderant, sed per timorem et poenitentiam diversum est quod deplorant. Sequitur:

VERS. 12.---Et unumquodque eorum coram facie sua

ambulabat.

8. Dictum superius fuerat: Unumquodque eorum ante faciem suam gradiebatur, nunc autem dicitur: Coram facie sua ambulabat. Ipsa itaque repetita videtur esse sententia. Sed quia coram in praesenti dicimus (Id est, significat in praesenti), possumus subtilius inquirendo discernere quod aliud sit ante faciem ambulare, atque aliud in praesenti. Ante faciem quippe ambulare est anteriora appetere; in praesenti vero ambulare est sibimetipsi absentem non esse. Omnis etenim justus qui vitam suam sollicitus aspicit, et diligenter considerat quantum quotidie in bonis crescat, aut fortasse quantum a bonis decrescat, iste quia se ante se ponit, coram se ambulat, quippe qui vigilanter videt utrum surgat, an defluat. Quisquis vero vitae suae custodiam negligit, discutere quae agit, quae loquitur, quae cogitat, aut despicit, aut nescit, coram se iste non ambulat; quia qualis sit in suis moribus, vel in actibus, ignorat. Nec sibimetipsi praesens est qui semetipsum quotidie exquirere atque cognoscere sollicitus non est. Ille autem veraciter se ante se ponit, sibique in praesenti est, qui se in suis actibus tanquam alium attendit.

9. Nam sunt multa peccata quae committimus, sed idcirco nobis gravia non videntur, quia privato nos amore diligentes, clausis nobis oculis, in nostra deceptione blandimur. Unde fit plerumque ut et nostra gravia leviter, et proximorum mala levia graviter judicemus. Scriptum quippe est: Erunt homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Et scimus quia vehementer claudit oculum cordis amor privatus. Ex quo fit ut hoc quod nos agimus, et grave esse non existimamus, plerumque agatur a proximo, et nimis nobis detestabile esse videatur. Sed quare hoc quod nobis vile videbatur in nobis grave videtur in proximo, nisi quia nec nos sicut proximum, nec proximum conspicimus sicut nos? Si enim nos sicut proximum aspiceremus, nostra reprehensibilia districte videremus. Et rursum si proximum aspiceremus ut nos, nunquam nobis ejus actio appareret intolerabilis, qui saepe fortasse talia egimus, et nil nos proximo intolerabile fecisse putabamus. Hoc male divisum mentis nostrae judicium corrigere per legis praeceptum S. Moyses studuit, cum dixit ut justus deberet esse modius, aequusque sextarius (Levit. XIX, 36). Hinc Salomon ait: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX, 10). Scimus quia in negotiatorum duplici pondere aliud majus, aliud minus est. Nam aliud pondus habent ad quod pensant sibi, et aliud pondus ad quod pensant proximo. Ad dandum pondera leviora, ad accipiendum vero graviora praeparant. Omnis itaque homo qui aliter pensat ea quae sunt proximi, et aliter ea quae sua sunt, pondus et pondus habet. Utrumque ergo abominabile est apud Deum, quia si sic proximum ut se diligeret, hunc in bonis sicut se amaret. Et si sic se sicut proximum aspiceret, se in malis sicut proximum judicaret. Debemus ergo nosmetipsos sollicite sicut alios videre, nosque ipsos, ut dictum est, ante nos ponere, ut pennata animalia incessanter imitantes, ne nesciamus quid agimus, coram facie nostra semper ambulemus. Perversi autem, sicut paulo ante jam diximus, coram facie sua non ambulant, quia ea quae agunt nunquam considerant, ad interitum tendunt, in pravis actibus exsultant. De quibus scriptum est: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Saepe vero justus qui eos conspicit deflet, sed ipsi phreneticorum more planguntur, et rident. 10. Alii indigentibus de rebus propriis multa

largiuntur, sed cum occasionis tempus invenerint, indigentes opprimunt, eosque quibus valuerint rapinis devastant. Ponunt ante oculos cogitationis suae bona quae faciunt, et non ponunt pessima quae committunt. Hi videlicet coram facie sua non ambulant, quia si sibimetipsis praesentes essent, cuncta subtiliter quae agunt viderent, qualiter bona opera malis actibus perdant agnoscerent, sicut scriptum est: Et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum (Aggae. I, 6). De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde mittitur), quia indiscretae mentes mercedem quae ex bono opere acquiritur non aspiciunt quomodo ex malo opere perdatur. Alius castitatem corporis servat, seque vigilanter circumspicit, ne quid foris reprehensibiliter admittat, suis contentus est, aliena non diripit, sed tamen in corde odium fortasse contra proximum servat. Et cum scriptum sit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15), considerat quam sit mundus foris in opere, et non perpendit quam sit crudelis in mente. Quid iste nisi sibimetipsi absens est, qui in cordis sui tenebris ambulat et ignorat? Alius jam aliena non diripit, jam corpus ab immunditia custodit, jam mente pura proximum diligit, et malorum praeteritorum conscius lamentis se in precibus afficit; sed, finita prece, laeta de quibus in hoc mundo gaudeat requirit, et temporalibus gaudiis negligentem animum demittit, nec curat ne in eo lacrymarum mensuram immoderata gaudia transeant; fitque ut bonum nimie ridendo perdat, quod plangendo lucratus est. Hic itaque coram facie sua non ambulat, quia damna quae patitur conspicere recusat. Scriptum quippe est: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia (Eccle. VII, 5). In cunctis ergo quae agimus diligenter nosmetipsos conspicere interius exteriusque debemus, ut pennata animalia sequentes, nobismetipsis praesentes simus, et coram facie nostra semper ambulemus, habentes adjutorem unicum Patris Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.

Amen.