Homiliarum in Evangelia/XXII

This is the stable version, checked on 24 Augusti 2021. Template changes await review.
 XXI XXIII 

HOMILIA XXII.

recensere

Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae appellatur Constantiniana, Sabbato post Pascha.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 1---9.

In illo tempore, una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Jesus, et dixit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul; et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prior ad monumentum, et vidit, et credidit. Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere.

1. Fractus longa molestia stomachus diu me charitati vestrae de lectionis evangelicae expositione loqui prohibuit. Vox namque ipsa a clamoris virtute succumbit; et quia a multis audiri non valeo, loqui, fateor, inter multos erubesco. Sed hanc in me verecundiam et ipse reprehendo. Quid enim? Nunquid si multis prodesse nequeo, nec paucis curabo? Et si ex messe portare manipulos multos non possum, nunquidnam debeo ad aream vacuus redire? Quamvis enim quantos debeo ferre non valeo, certe vel paucos, certe vel duos, certe vel unum feram. Habet namque ipsa infirmitatis intentio mercedis suae certitudinem, quia supernus arbiter noster, etsi pondus considerat in retributione, tamen vires pensat in pondere.

2. Lectio sancti Evangelii quam modo, fratres, audistis valde in superficie historica est aperta, sed ejus nobis sunt mysteria sub brevitate requirenda. Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, venit ad monumentum. Juxta historiam notatur hora, juxta intellectum vero mysticum requirentis signatur intelligentia. Maria etenim auctorem omnium, quem carne viderat mortuum, quaerebat in monumento; et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae cum venit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulisque nuntiavit. Sed illi prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Joannes. Currebant autem duo simul, sed Joannes praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum, sed ingredi non praesumpsit. Venit vero posterior Petrus, Et intravit. Quid, fratres, quid cursus iste significat? Nunquid haec tam subtilis evangelistae descriptio a mysteriis vacare credenda est? Minime. Neque enim se Joannes et praeisse et non intrasse diceret, si in ipsa sua trepidatione mysterium defuisse credidisset. Quid ergo per Joannem nisi Synagoga, quid per Petrum nisi Ecclesia designatur? Nec mirum esse videatur quod per juniorem Synagoga, per seniorem vero Ecclesia signati perhibetur, quia etsi ad Dei cultum prior est Synagoga quam Ecclesia gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam Synagoga, Paulo attestante, qui ait: Quia non prius quod spiritale est, sed quod animale (I Cor. XV, 46). Per seniorem ergo Petrum significatur Ecclesia gentium, per juniorem vero Joannem Synagoga Judaeorum. Cucurrerunt ambo simul, quia, ab ortus sui tempore usque ad occasum, pari et communi via, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum Synagoga cucurrit. 3. Venit Synagoga prior ad monumentum, sed

minime intravit, quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit, sed credere in mortuum noluit. Vidit enim Joannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis dominicae credendo intrare distulit. Quem diu longeque prophetavit, praesentem vidit, et renuit; hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum vacua stetit: Venit autem Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, quia secuta posterior Ecclesia gentium, mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Quid esse, fratres, credimus, quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quia, Paulo attestante (I Cor. XI, 3), caput Christi Deus, et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque potentia creaturae transcendit naturam? Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum inveniri dicitur in unum locum. Linteum quippe quod involvitur, ejus nec initium nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis involutum inventum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit; nec per initium nascitur, nec termino coangustatur.

4. Bene autem additur: In unum locum, quia in scissura mentium Deus non est. Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest etiam sudarii nomine exprimi labor Dei, qui in se quidem semper quietus atque incommutabilis permanet, sed tamen laborare se denuntiat cum duras hominum pravitates portat. Unde et per prophetam dicit: Laboravi sustinens (Jerem. VI, 11). Deus autem apparuit in carne, laboravit ex nostra infirmitate. Quem laborem passionis ejus dum increduli viderunt, eum venerari noluerunt. Quem enim videbant carne mortalem, dedignati sunt credere immortalem esse divinitate. Unde etiam Jeremias ait: Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum, dabis eis scutum cordis laborem tuum (Thren. III, 64, 65). Ne enim praedicationis spicula eorum corda penetrarent, dum passionis ejus laborem dedignati sunt, quasi eumdem laborem illius pro scuto tenuerunt, ut eo ad se transire ejus verba non permitterent, quo eum laborare usque ad mortem viderunt. Quid autem nos nisi nostri capitis, id est Dei membra sumus? Per linteamina itaque corporis, laborum ligamenta signantur, quae nunc electos omnes, id est ejus membra constringunt. Sudarium ergo quod super caput ejus fuerat seorsum invenitur, quia ipsa Redemptoris nostri passio longe a nostra passione disjuncta est, quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti.

5. Sequitur: Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prior ad monumentum. Postquam intravit Petrus, ingressus est et Joannes. Posterior intravit qui prior venerat. Notandum, fratres, est quod in fine mundi ad Redemptoris fidem etiam Judaea colligetur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Et vidit et credidit. Quid, fratres, quid aestimandus est credidisse? Nunquid quia Dominus resurrexerat, quem quaerebat? Non utique, quia adhuc tenebrae erant ad monumentum, et subjuncta quoque verba contradicunt cum dicitur: Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Quid ergo vidit, et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. Qua in re divinae dispensationis magnitudo pensanda est, quod discipulorum corda et accenduntur ut quaerant, et differuntur ne inveniant, quatenus infirmitas animi ipso suo moerore cruciata, et purgatior ad inveniendum fiat, et tanto validius teneat cum invenerit, quanto tardius invenerit quod quaerebat.

6. Haec sub brevitate, fratres charissimi, de evangelica lectione transcurrimus; nunc restat ut de ipsa tantae solemnitatis nobilitate aliquid loquamur. Hanc enim recte nobilitatem solemnitatis dicam, quia solemnitates caeteras antecedit. Sicut enim in sacro eloquio sancta sanctorum, vel Cantica canticorum, pro sui magnitudine dicuntur, ita haec festivitas recte dici potest solemnitas solemnitatum. Ex hac quippe solemnitate exemplum nobis resurrectionis datum est, spes coelestis patriae aperta, et facta superni regni jam praesumptibilis gloria. Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: Si exaltatus fuero, inquit, a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omnia abstulit, utique electa. Neque etenim infideles quosque, et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit; sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Osee dicit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo etenim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo: Ero mors tua, o mors. Ac si aperte dicat: Quia in electis meis te funditus perimo, ero mors tua; ero morsus tuus, inferne, quia sublatis eis, te ex parte transfigo. Quae est ergo ista solemnitas quae inferni claustra destruxit, et januas nobis regni coelestis aperuit? Inquiratur subtilius nomen ejus. Requiratur egregius praedicator.

7. Videamus quid de ejus aestimatione denuntiet. Ait enim: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Si ergo pascha Christus, pensandum nobis est quid de pascha lex loquitur, ut indagemus subtilius an de Christo dicta videantur. S. Moyses quippe ait: Sument de sanguine agni, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum; et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis, nec remanebit ex eo quidquam usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis (Exod. XII, 7, seq.). Ubi et additur: Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus vestris, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes (Ibid., 11). Quae videlicet cuncta magnam nobis aedificationem pariunt, si fuerint mystica interpretatione discussa. Quis namque sit sanguis agni, non jam audiendo, sed bibendo didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. In utroque etenim poste sanguis agni est positus, quando sacramentum passionis illius cum ore ad Redemptionem sumitur, ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sui sanguinem accipit ut imitari passionem illius necdum velit, in uno poste sanguinem posuit, qui etiam insuper liminaribus domorum ponendus est. Quid enim spiritaliter domos nisi mentes nostras accipimus, in quibus per cogitationem inhabitamus? Cujus domus superliminare est ipsa intentio, quae praeeminet actioni. Qui ergo intentionem cogitationis suae ad imitationem dominicae passionis dirigit, in superliminari domus agni sanguinem ponit. Vel certe domus nostrae ipsa sunt corpora, in quibus, quousque vivimus, habitamus. Et in superliminari domus agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis illius in fronte portamus. De quo adhuc agno subditur: Et edent carnes nocte illa assas igni (Exod. XII, 8). In nocte quippe agnum comedimus, quia in sacramento modo dominicum corpus accipimus, quando adhuc ad invicem nostras conscientias non videmus. Quae tamen carnes igni assandae sunt, quia nimirum dissolvit ignis carnes, quas aqua coxerit; quas vero ignis sine aqua excoquit, roborat. Carnes itaque Agni nostri ignis excoxit, quia eum ipsa vis passionis illius ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Qui enim ex morte convaluit, videlicet carnes illius ab igne duruerunt. Unde etiam per Psalmistam dicit: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quid namque est testa ante ignem, nisi molle lutum? Sed ei ex igne agitur ut solidetur. Virtus ergo humanitatis ejus velut testa exaruit, quia ab igne passionis ad virtutem incorruptionis crevit. 8. Sed sola Redemptoris nostri percepta sacramenta ad veram solemnitatem mentis non sufficiunt, nisi eis quoque et bona opera jungantur. Quid enim prodest corpus et sanguinem illius ore percipere, et ei perversis moribus contraire? Unde bene adhuc ad comedendum subditur: Et azymos panes cum lactucis agrestibus (Exod. XII, 8). Panes quippe sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vanae gloriae exercet, qui mandata misericordiae sine admistione peccati exhibet, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Hoc quoque peccati fermentum bonae suae actioni miscuerant, quibus prophetae voce per increpationem Dominus dicebat: Venite ad Bethel, et impie agite (Amos IV, 4). Atque post pauca: Et sacrificate de fermentato laudem (Ibid., 5). De fermentato namque laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt. Carnes ergo Agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae humorem vitae. Ubi et subditur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua (Exod. XII, 9). Ecce jam nos ipsa verba historiae ab intellectu historico repellunt. Nunquid, fratres charissimi, Israeliticus ille populus in Aegypto constitutus comedere agnum crudum consueverat, ut ei lex dicat: Non comedetis ex eo crudum quid? Ubi et additur: Nec coctum aqua. Sed quid aqua, nisi humanam scientiam designat, juxta hoc quod per Salomonem sub haereticorum voce dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Quid crudae Agni carnes nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis relictam illius humanitatem significant? Omne enim quod subtiliter cogitamus quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster nec purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari Deus potuit cogitandus. Omnis enim qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas videlicet coquere per divinitatis ejus intelligentiam noluit? Omnis vero qui incarnationis ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est dispensationis ejus mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Qui ergo Paschalis gaudii solemnitatem celebrare desiderat, agnum nec aqua coquat, nec crudum comedat, ut neque per humanam sapientiam profunditatem illius incarnationis penetrare appetat, neque in eum tanquam in hominem purum credat; sed assas igni carnes comedat, ut dispensari omnia per sancti Spiritus potentiam sciat. De quo adhuc recte subjungitur: Caput cum pedibus et intestinis vorabitis (Exod. XII, 9), quia Redemptor noster est et ω, Deus videlicet ante saecula, et homo in fine saeculorum. Et sicut jam praediximus, fratres, Paulo attestante didicimus quod caput Christi Deus est (I Cor. XI, 3). Caput ergo agni vorare, est divinitatem illius fide percipere. Pedes vero agni vorare, est vestigia humanitatis ejus amando et imitando perquirere. Quid vero sunt intestina, nisi verborum illius occulta et mystica mandata? Quae tunc voramus, cum verba vitae cum aviditate sumimus. In quo devorationis verbo quid aliud quam pigritiae nostrae torpor reprehenditur? Qui ejus verba ac mysteria et per nosmetipsos non requirimus, et dicta ab aliis audimus inviti. Non remanebit ex eo quidquam usque mane (Exod. XII, 10), quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae nocte omnia illius mandata intelligendo et operando penetrentur. Sed quia valde difficile est ut omne sacrum eloquium possit intelligi, et omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igne comburetis (Ibid.). Quod ex agno remanet igne comburimus quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere et penetrare non possumus potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradit cum sancto Spiritui reservat.

9. Quia igitur qualiter edendum sit pascha cognovimus, nunc a qualibus edi debeat agnoscamus. Sequitur: Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis (Ibid., 11). Quid in renibus nisi delectatio carnis accipitur? Unde et Psalmista postulat, dicens: Ure renes meos (Psal. XXV, 2). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset. Unde quia potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam praevaluit, de illo voce dominica dicitur: Potestas ejus in lumbis ejus (Job. XL, 11). Qui ergo pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, corruptioni jam per vitia nulli subjaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Neque enim cognovit quae sit

16

solemnitas incorruptionis, qui adhuc per incontinentiam corruptioni subjacet. Haec quibusdam dura sunt, sed angusta porta est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13). Et habemus jam multa exempla continentium. Unde et bene adhuc subditur: Calceamenta habebitis in pedibus (Exod. XII, 11). Quid sunt enim pedes nostri, nisi opera? Quid vero calceamenta, nisi pelles mortuorum animalium? Calceamenta autem pedes muniunt. Quae vero sunt mortua animalia, ex quorum pellibus nostri muniuntur pedes, nisi antiqui patres, qui nos ad aeternam patriam praecesserunt? Quorum dum exempla conspicimus, nostri operis pedes munimus. Calceamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire. Tenentes baculos in manibus (Ibid.). Quid lex per baculum nisi pastoralem custodiam designat? Et notandum quod prius praecipimur renes accingere, postmodum baculos tenere, quia illi debent curam pastoralem suscipere, qui jam in suo corpore sciunt fluxa luxuriae edomare, ut cum aliis fortia praedicant, ipsi desideriis mollibus enerviter non succumbant. Bene autem subditur: Et comedetis festinantes (Ibid.). Notate, charissimi fratres, notate quod dicitur, festinantes. Mandata Dei, mysteria Redemptoris, coelestis patriae gaudia, cum festinatione cognoscite, et praecepta vitae cum festinatione implere curate. Quia enim adhuc hodie licet bene agere scimus, utrum cras liceat ignoramus. Festinantes ergo pascha comedite, id est ad solemnitatem patriae coelestis anhelate. Nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat. Nemo moras ad appetenda studia innectat, sed coepta perficiat, ne minime liceat implere quod inchoat. Si ad amorem Dei pigri non sumus, adjuvat ipse quem amamus, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.