Homiliarum in Evangelia/XL

This is the stable version, checked on 24 Augusti 2021. Template changes await review.
 XXXIX

HOMILIA XL.

recensere

Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris Dominica secunda post Pentecosten.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XVI, 19-31.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas; audiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent. 1. In verbis sacri eloquii, fratres charissimi, prius servanda est veritas historiae, et postmodum requirenda spiritalis intelligentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suaviter carpitur, cum prius per historiam in veritatis radice solidatur. Sed quia nonnunquam allegoria fidem aedificat, et historia moralitatem, nos qui auctore Deo jam fidelibus loquimur, non abs re credimus si ipsum loquendi ordinem postponamus, quatenus qui fidem jam firmam tenetis prius de allegoria aliquid breviter audire debeatis; et quod vobis de moralitate historiae valde est necessarium, hoc in expositionis nostrae ordine servetur extremum, quia ea plerumque solent melius recoli quae contingit postmodum audiri.

2. Sensus ergo allegoricos sub brevitate transcurrimus, ut ad moralitatis latitudinem citius venire valeamus. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quem, fratres charissimi, quem dives iste qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Judaicum populum significat, qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem? Quem vero Lazarus ulceribus plenus nisi gentilem populum figuraliter exprimit? Qui dum conversus ad Deum peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? Quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Vulnera etenim cutis in superficiem trahunt humorem putredinis. Et confitendo peccata quid aliud agimus, nisi malum quod in nobis latebat aperimus? Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat. Qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit. Et quia ei verba defluebant de scientia quasi micae cadebant de mensa. At contra jacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt; et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt. Quia enim canum nomine, praedicatorum lingua signatur, Domino per Psalmistam dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24). Ex Judaeis quippe infidelibus sancti praedicatores electi sunt, qui, in assertione veritatis contra fures latronesque venientes, magnos pro Domino, ut ita dicam, latratus dederunt. Quo contra de quorumdam reprobatione dicitur: Canes muti, non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Quia ergo praedicatores sancti peccata damnant, confessionem vero peccatorum approbant, dicentes: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16), ulcera Lazari canes lingunt. Sancti etenim doctores dum gentilium confessiones accipiunt, mentium vulnera saluti restituunt. Unde et Lazarus bene interpretatur adjutus, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant, quia ejus vulnera per linguae correptionem curant. Potest etiam per linctionem canum lata adulantium lingua signari. Adulantibus etenim vulnera nostra lingere est, quod plerumque solent etiam ipsa mala quae nos in nobis reprehendimus improbo favore laudare. Contigit vero ut uterque moreretur. Dives, qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno; in sinum vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus nisi secretam requiem significat patrum? De qua Veritas dicit: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11). Qui enim purpura et bysso indutus dicitur recte regni filius vocatur. Qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi judicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Quapropter bene de doctis et negligentibus per Salomonem dicitur: Omnis labor hominis in ore ejus, sed anima illius non implebitur (Eccle. VI, 7), quia quisquis hoc solummodo laborat, ut sciat quid loqui debeat, ab ipsa refectione suae scientiae mente vacua jejunat. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione justorum vel ultima participari. Cui respondetur quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putavit. Habere hic etenim possunt et justi bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est aeterna, appetunt, eorum judicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur. Unde David propheta, qui regni divitiis multisque obsequiis fulciebatur, quamvis et haec ad necessitatem bona esse conspiceret, uni tamen singulariter bono inhianter aestuabat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Inter haec vero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam hujus infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Judaicus populus, qui ex magna jam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia quos ad spiritalem intelligentiam non assurgere in inferno positus gemit, petit ut ad eos Lazarus mittatur. Cui quia Moysen et prophetas habeant dicitur. Sed ait: Quia non credent, nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. Certe de Moyse Veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi. De me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Judaicus ille populus, quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit. Cumque Moysi verba spiritaliter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non pervenit.

3. Haec nos, fratres charissimi, pro indagandis allegoriae mysteriis succincte transcurrisse sufficiat; nunc ad intuendam latius rei gestae moralitatem animus recurrat: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ante januam divitis, ulceribus plenus. Nonnulli putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi; sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur (II Reg. XII, 6). Ibi res injuste sublata restitutione quadrupli punitur (Matth. XIX, 8). Hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse. Nec dicitur quia vi quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo summopere colligendum est qua poena multandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Nemo ergo securum se aestimet, dicens: Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor, quia dives iste non idcirco punitus est quoniam aliena abstulit, sed quia acceptis rebus semetipsum male dereliquit. Hoc quoque fuit quod hunc inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit, quia accepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit, quia peccata sua redimere etiam cum sibi abundaret pretium noluit. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret quod dives qui torquetur apud inferos bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quaeritur res ipsa testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Quam culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Joanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum (Matth. III, 4). Sed notandum nobis est magnopere, in ore Veritatis de superbo divite et humili paupere quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives; et protinus subinfertur; Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus, de paupere et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23). At contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12). Ait ergo de divite: Homo quidam. Ait de paupere: Egenus, nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum divitem nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per judicium reprobationis ignoro

4. Pensandum nobis est etiam conditor noster quanta omnia consideratione dispensat. Una etenim res non pro una re agitur. Nam ecce plenus ulceribus mendicus Lazarus ante januam divitis jacet. Qua de re una Dominus duo judicia explevit. Habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus ante ejus januam non jacuisset, si remotus fuisset, si ejus inopia non esset oculis importuna. Rursum si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset in animo tentationem pauper. Sed dum egenum et ulceratum ante januam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex visione pauperis non miserenti diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis tentatum quotidie pauperem probavit. Quantas namque hunc egenum et vulneribus obsessum tentationes creditis in sua cogitatione tolerasse, cum ipse egeret pane, et non haberet etiam salutem, atque ante se divitem cerneret salutem et delicias habere cum voluptate; se dolore et frigore affici, illum gaudere conspiceret, bysso et purpura vestiri; se deprimi vulneribus, illum diffluere acceptis rebus; se egere, illum nolle largiri? Quantus putamus, fratres mei, tunc in corde pauperis tumultus tentationis fuit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiamsi sanus fuisset; et rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset? Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit. Atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis circumfulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter ejus vulnera lingebant. Ex una ergo re omnipotens Deus duo judicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante januam divitis jacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem. Conspiciebat ille quotidie cui non miseretur, videbat iste de quo probaretur. Duo inferius corda, sed unus desuper inspector qui et hunc tentando exercebat ad gloriam, et illum tolerando exspectabat ad poenam. Nam sequitur:

5. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Qui nimirum dives eum cui in hac vita misereri noluit in suo jam supplicio positus patronum quaerit. Nam ecce subjungitur: Qui elevans oculos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas judiciorum Dei! O quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! Certe superius dictum fuit quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat; nunc de supplicio divitis dicitur quia de extremo digito Lazari distillari aquam in ore suo concupiscit. Hinc ergo, hinc, fratres, colligite quanta sit districtio severitatis Dei. Dives enim iste qui vulnerato pauperi mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit. Nam guttam aquae petivit, qui micas panis negavit. Sed notandum valde est quid sit quod dives in igne positus linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed eum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui male hic convivatus dicitur, apud infernum gravius in lingua ardere perhibetur. Prima namque male convivantibus famulatur culpa loquacitatis, post loquacitatem vero ludendi etiam levitas sequitur. Nam quia edacitatem lusus sequatur, testatur sacra Scriptura, quae ait: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Sed priusquam ad lusum moveatur corpus, ad jocos ac verba inania movetur lingua. Quid ergo est quod innuitur quia in tormentis positus dives linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando magis de loquacitate peccaverat per retributionis justitiam in lingua atrocius ardebat?

6. Sed cum gravi valde est pavore pensandum hoc quod ei per S. Abrahae responsionem dicitur: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ista, fratres mei, sententia pavore potius indiget, quam expositione. Nam si qui estis qui in hoc mundo exterioris boni aliquid accepistis, ipsum, ut ita dicam, donum exterius pertimescere debetis, ne vobis pro quorumdam vestrorum actuum recompensatione sit datum, ne judex qui hic bona exteriora restituit a retributione boni intimi repellat, ne honor hic vel divitiae, non adjumentum virtutis, sed remuneratio sint laboris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarus habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae. Illum paupertas afflixit et tersit, istum abundantia remuneravit et repulit. Quicunque ergo bene in hoc saeculo habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum. Et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse quod superfluitas tenuissimae pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat. De vobis omnimodo pertimescite, quia nonnulla etiam male acta prospera vita secuta est. De illis vero sollicite pensate, quia eorum vitam etiam magistra paupertas cruciat, quousque ad rectitudinem perducat.

7. Sequitur: Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc ad vos transire non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur, Hi qui volunt hinc ad vos transire non possunt. Quia enim hi qui in inferno sunt ad beatorum sortem transire cupiant dubium non est. Qui vero jam in beatitudinis sorte suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum suorum afflictione migrare; ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia justorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Ipsi quippe judici concordant cui inhaerent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, quia tantum illos tunc a se videbunt extraneos, quantum ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt esse repulsos. Nec injusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec justi transire ad reprobos possunt, quia, erecti jam per justitiam judicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur.

8. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic, dum peccata diligerent, nec se amabant. Unde nunc subditur: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non recognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam in suis timeret. Ut ergo peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie quosdam justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt; tantoque majores ereptori suo gratias referunt, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt. Nec illam tantae beatitudinis claritatem apud justorum animum fuscat spectata poena reproborum, quia ubi jam compassio miseriae non erit, minuere procul dubio beatorum laetitiam non valebit. Quid autem mirum si dum justi injustorum tormenta conspiciunt, hoc eis veniat in obsequium gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus vel rubeus clarior videatur? Nam sicut dictum est tanto bonis sua gaudia excrescunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subterjacent quae evaserunt. Et quamvis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt, quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.

9. Petenti autem diviti ut Lazarus mittatur, ab S. Abraham protinus respondetur: Habent Moysen et prophetas; audiant illos. Sed qui Dei verba despexerat haec audire non posse suos sequaces existimabat. Unde et respondit dives: Non, pater mi; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, credent. Cui mox veraci sententia dicitur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei, quia nimirum qui verba legis despiciunt Redemptoris praecepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Minus est enim quidquid per legem dicitur (Deut. XII), quam hoc quod per Dominum jubetur. Illa enim dari decimas praecipit, Redemptor vero noster ab his qui perfectionem sequuntur omnia dimitti jubet. Illa peccata carnis resecat, Redemptor vero noster illicitas cogitationes etiam damnat (Luc. XIV). Si ergo Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent, quia hi qui viliora legis praecepta implere negligunt Salvatoris nostri mandatis altioribus obedire quando convalescunt? Et nimirum constat quia cujus implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Haec nos de ipsa rei gestae consideratione dixisse sufficiat.

10. Sed vos, fratres, et requiem Lazari, et poenam divitis cognoscentes, solerter agite, culparum vestrarum intercessores quaerite atque advocatos vobis in die judicii pauperes procurate. Multos etenim nunc Lazaros habetis; ante januas vestras jacent, atque his indigent, quae vobis jam satiatis quotidie de mensa cadunt. Verba sacrae lectionis debent nos instruere ad implenda mandata pietatis. Quotidie Lazarum, si quaerimus, invenimus; quotidie Lazarum, etsi non quaerimus, cernimus. Ecce importune se pauperes offerunt, rogant nos, qui tunc pro nobis intercessores venient. Certe nos omnino rogare debuimus, sed tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. Nolite ergo misericordiae tempora perdere, nolite accepta remedia dissimulare. Ante supplicium cogitate de supplicio. Cum quoslibet in hoc mundo abjectos aspicitis, etiamsi qua reprehensibilia eorum esse videantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Quorum si qua sunt talia quae debeant jure reprehendi, haec, si vultis, ad usum vestrae mercedis inflectite, ut ex ipsis eorum vitiis cumulentur vobis incrementa pietatis, quatenus panem pariter detis et verbum, panem refectionis cum verbo correptionis; et duo a vobis alimenta percipiant qui unum quaerebant, dum et exterius cibo, et interius satiantur eloquio. Pauper ergo cum reprehensibilis cernitur, moneri debet, despici non debet. Si vero reprehensionis nihil habet, venerari summopere sicut intercessor debet. Sed ecce multos cernimus, quis cujus sit meriti nescimus. Omnes ergo venerandi sunt, tantoque necesse est ut omnibus te humiliare debeas, quanto quis eorum sit Christus ignoras.

11. Rem, fratres, refero, quam bene is qui praesto est frater et compresbyter meus Speciosus novit. Eodem tempore quo monasterium petii, anus quaedam, Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta, in urbe hac juxta beatae Mariae semper virginis ecclesiam manebat (Lib. IV Dialog., cap. 15). Haec illius Herundinis discipula fuerat, quae, magnis virtutibus pollens, super Praenestinos montes vitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic duae in eodem habitu discipulae adhaerebant: una nomine Romula, et altera, quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque hae in uno habitaculo commanentes morum quidem divitiis plenam, sed tamen rebus pauperem vitam ducebant. Haec autem, quam praefatus sum, Romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis vitae meritis anteibat. Erat quippe mirae patientiae, summae obedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa valde ad continuae orationis usum. Sed quia plerumque hi quos jam perfectos homines aestimant adhuc in oculis summi opificis aliquid imperfectionis habent, sicut saepe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et jam quasi perfecta laudamus, quae adhuc artifex considerat et limat, laudari jam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit; haec quam praediximus Romula ea quam Graeco vocabulo medici paralysin vocant molestia corporali percussa est, multisque annis in lectulo decubans pene omnium jacebat membrorum officio destituta, nec tamen haec eadem ejus mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa virtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis succreverat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam valebat. Nocte ergo quadam eamdem Redemptam, quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, vocavit dicens: Mater, veni, mater, veni. Quae mox cum alia ejus discipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis res eadem claruit, et ego quoque eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio, lectulo jacentis assisterent, subito coelitus lux emissa omne illius cellulae spatium implevit; et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda assistentium inaestimabili pavore perstringeret, atque, ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret, et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cujusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostium cellulae concuti, ac si ingredientium turba premeretur. Atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis videre nil poterant, quia earum oculos et pavor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus miri odoris est fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suavitas refoveret. Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem Romula assistentem sibi et trementem Redemptam, suorum morum magistram, blanda voce consolari, dicens: noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc illa crebro diceret, paulatim lux quae fuerat immissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit. Sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersi fragrantia odoris remaneret. Nocte ergo quarta eamdem magistram suam iterum vocavit. Qua veniente viaticum petiit, et accepit. Necdum vero eadem Redempta et alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante ejusdem cellulae ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut ipsae se dicebant sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiae cantus dicebant viri, et feminae respondebant. Cumque ante fores cellulae exhiberentur coelestes exsequiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et ejusdem psalmodiae sonitus, et odoris suavitas elongata finiretur.

12. Haec ergo quandiu vixit in corpore, quis illam haberet in honore? Indigna cunctis, despecta omnibus videbatur. Quis ad illam accedere, quis illam videre dignaretur? Sed latebat in sterquilinio margarita Dei. Sterquilinium, fratres, hanc ipsam corruptibilitatem corporis appello, sterquilinium abjectionem paupertatis nomino. Assumpta est ergo margarita quae jacebat in sterquilinio, et posita in coelestis Regis ornamento, jam inter supernos cives emicat, jam inter ignitos illos lapides aeterni diadematis coruscat. O vos qui in hoc mundo divites aut esse creditis, aut estis, conferte, si potestis, falsas divitias vestras veris divitiis Romulae. Vos in hujus mundi via omnia amissuri possidetis; illa nihil quaesivit in itinere, et omnia invenit in perventione. Vos laetam vitam ducitis, tristem mortem timetis; illa tristem vitam pertulit, ad laetam mortem pervenit. Vos ad tempus quaeritis obsequium hominum, illa despecta ab hominibus invenit socios choros angelorum. Discite ergo, fratres, temporalia cuncta despicere, discite honorem transeuntem contemnere, aeternam gloriam amare. Honorate quos pauperes videtis, et quos foris conspicitis despectos saeculi intus arbitramini amicos Dei. Cum his participamini quod habetis, ut hoc quandoque dignentur vobiscum participari quod habent. Pensate quod ore magistri gentium dicitur: In hoc tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14). Pensate quod ipsa per se Veritas dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 45). Ad tribuendum pigri cur estis, quando hoc quod jacenti in terra porrigitis sedenti in ccoelo datis? Sed haec omnipotens Deus quae per me in vestris auribus loquitur, per se in vestris mentibus loquatur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.