Homiliae in Evangelia (ed. Migne)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homiliae in Evangelia (ed. Migne)
Saeculo XI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 76

GreI.HoInEv 76 Gregorius I540-604 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

AD SECUNDINUM TAUROMENITANUM EPISCOPUM.

1434 Reverentissimo et sanctissimo fratri Secundino episcopo, Gregorius servus servorum Dei.

Inter sacra missarum solemnia, ex his quae diebus certis in hac Ecclesia legi ex more solent sancti Evangelii quadraginta lectiones exposui. Et quarumdam quidem dietata expositio, assistente plebe, est per notarium recitata; quarumdam vero explanationem coram populo ipse locutus sum, atque ita ut loquebar excepta est. Sed quidam fratres, sacri verbi studio ferventes, antequam ad propositum modum ea quae dixeram subtili emendatione perducerem, transtulerunt. Quos recte ego quasi quibusdam famelicis similes dixerim, qui prius escas edere appetunt quam plenius excoquantur. Hoc vero ubi scriptum est: Ductus est Jesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV), prius quidem quasi sub quadam ambiguitate exposui, sed eamdem dubitationem postmodum certa notatione correxi. 1435 Easdem quoque homilias, eo quo dictae sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi, ut et priores viginti, quae dictatae sunt, et posteriores totidem, quae sub oculis dictae, in singulis essent distinctae corporibus. Quod vero quaedam antepositae sunt quae in Evangelio post leguntur, quaedam vero postpositae quae ante per evangelistam scriptae sunt inveniuntur, nequaquam movere tuam fraternitatem debet, quia sicut a me diversis temporibus dictae sunt, ita quoque sunt ab exceptoribus in Codicibus affixae. Tua itaque fraternitas, sacris semper lectionibus intenta, si praedictum locum Evangelii invenerit sub dubietate prolatum, vel easdem homilias repererit ita ut praedixi non esse dispositas, has inemendatas remansisse cognoscat, et juxta eas quas per praesentem portitorem mittere studui corrigat, nulleque modo illas sine emendatione remanere permittat. Editae autem in scrinio sanctae Ecclesiae nostrae retinentur, ut si qui forte a tua fraternitate longe sunt, hic inveniant, unde in his quae emendatae sunt certiores fiant.

LIBER PRIMUS. HOMILIA PRIMA. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica secunda Adventus Domini.

LECTIO EVANGELII SEC. LUC. XXI, 25-32.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 1436 1. Dominus ac Redemptor noster, fratres charissimi, paratos nos invenire desiderans, senescentem mundum quae mala sequantur denuntiat, ut nos ab ejus amore compescat. Appropinquantem ejus terminum quantae percussiones praeveniant innotescit, ut si Deum metuere in tranquillitate non volumus, vicinum ejus judicium vel percussionibus attriti timeamus. Huic etenim lectioni sancti Evangelii, quam modo vestra fraternitas audivit, paulo superius Dominus praemisit, dicens: Exsurget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et erunt terraemotus magni per loca, et pestilentiae, et fames (Luc. XXI, 10). Et quibusdam interpositis, hoc quod modo audistis adjunxit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia jam facta cernimus, alia e proximo ventura formidamus. Nam gentem super gentem exsurgere, earumque pressuram terris insistere, plus jam in nostris temporibus cernimus quam in Codicibus legimus. Quod terrae motus urbes innumeras subruat, ex aliis mundi partibus scitis quam frequenter audivimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole, et luna, et stellis, adhuc aperte minime videmus, sed quia et haec non longe sint, ex ipsa jam aeris immutatione colligimus. Quamvis priusquam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in coelo acies vidimus, ipsum qui postea humani generis fusus est sanguinem coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum nova exorta est. Sed cum multa praenuntiata jam completa sint, dubium non est quin sequantur etiam pauca quae restant, quia sequentium rerum certitudo est praeteritarum exhibitio. 1437

2. Haec nos, fratres charissimi, idcirco dicimus, ut ad cautelae studium vestrae mentes evigilent, ne securitate torpeant, ne ignorantia languescant, sed semper eas et timor sollicitet, et in bono opere sollicitudo confirmet, pensantes hoc quod Redemptoris nostri voce subjungitur: Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Quid etenim Dominus virtutes coelorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat, quae in adventu districti judicis nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc, quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat? Ubi et subditur: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. Ac si aperte diceretur: In potestate et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant. 3. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur. Nam et subditur: His autem fieri incipientibus, respicite et levate vos capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Ac si aperte Veritas electos suos admoneat, dicens: Cum plagae mundi crebrescunt, cum terror judicii virtutibus commotis ostenditur, levate capita, id est exhilarate corda, quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In Scriptura etenim sacra saepe caput pro mente ponitur, quia sicut capite reguntur membra, ita et cogitationes mente disponuntur. Levare itaque capita est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Qui ergo 1438 Deum diligunt ex mundi fine gaudere atque hilarescere jubentur, quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum videre desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Scriptum namque est: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, atque per hoc inimicus Dei esse convincitur. Sed absit hoc a fidelium cordibus, absit ab his qui et esse aliam vitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi enim destructione lugere eorum est qui radices cordis in ejus amore plantaverunt, qui sequentem vitam non quaerunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos autem qui coelestis patriae gaudia aeterna cognovimus, festinare ad ea quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad illam breviore via pervenire. Quibus enim malis mundus non urgetur? Quae nos tristitia, quae adversitas non angustat? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore viae lassescere, et tamen eamdem viam nolle finiri. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, Redemptor noster provida comparatione manifestat, cum protinus adjungit: Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Ac si aperte dicat: Quia sicut ex fructu arborum vicina aestas cognoscitur, ita ex ruina mundi prope esse agnoscitur regnum Dei. Quibus profecto verbis ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit, ut cadat. Ad hoc germinat, ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt. 4. Quae omnia sub magna certitudine confirmantur, cum sententia subjungitur qua dicitur: Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Nihil enim in rerum corporalium natura coelo et terra durabilius, et nihil in rerum natura tam velociter quam sermo transit. Verba enim quousque imperfecta sunt, verba non sunt; cum vero perfecta fuerint, omnino jam non sunt, quia nec perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ac si aperte dicat: Omne quod apud vos durabile est, sine immutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit meus sermo qui transit. 5. Ecce, fratres mei, jam cernimus quod audiebamus. Novis quotidie et crebrescentibus malis mundus urgetur. Ex illa plebe innumera quanti remanseritis aspicitis; et tamen adhuc quotidie flagella urgent repentini casus opprimunt, novae nos et improvisae clades affligunt. Sicut enim in juventute viget corpus, forte et incolume manet pectus, 1439 torosa cervix, plena sunt bronchia; in annis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit; nam etsi languor desit, plerumque sensibus ipsa sua salus aegritudo est: ita mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite ergo, fratres mei, diligere quem videtis diu stare non posse. Praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan., II, 15). Nudius tertius, fratres, agnovistis quod subito turbine annosa arbusta eruta, destructae domus, atque Ecclesiae a fundamentis eversae sunt. Quanti ad vesperum sani atque incolumes acturos se in crastinum aliquid putabant, et tamen nocte eadem repentina morte defuncti sunt, in laqueo ruinae deprehensi? 6. Sed considerandum nobis est, dilectissimi, quod ad haec agenda invisibilis judex venti tenuissimi spiritum movit, unius procellam nubis excitavit, et terram subruit, casura tot aedificiorum fundamenta concussit. Quid ergo judex iste facturus est, cum per semetipsum venerit, et in ultionem peccatorum ira ejus exarserit, si portari non potest cum nos per tenuissimam nubem ferit? In irae ejus praesentia quae caro subsistet, si ventum movit, et terram subruit, concitavit aera, et tot aedificia stravit? Hanc districtionem venturi judicis Paulus considerans, ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Hanc Psalmista exprimit, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Districtionem quippe tantae justitiae tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat, quos ignis exurat. Illum ergo diem, fratres charissimi, ante oculos ponite, et quidquid modo grave creditur in ejus comparatione levigatur. De illo etenim die per prophetam dicitur: Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sophon. I, 14, seq.). De hac die Dominus iterum per prophetam dicit: Adhuc semel et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Aggaei II, 22). Ecce, ut praediximus, aerem movit, et terra non subsistit; quis ergo ferat, cum coelum moverit? Quid autem terrores quos cernimus, nisi sequentis irae praecones dixerimus? Unde et considerare necesse est quia ab illa tribulatione ultima tantum sunt, istae tribulationes dissimiles quantum a potentia judicis persona praeconis distat. Illum ergo diem, fratres charissimi, tota intentione cogitate, vitam corrigite, mores mutate, mala tentantia resistendo vincite, perpetrata autem fletibus punite. Adventum namque aeterni judicis tanto securiores quandoque videbitis, quanto nunc districtionem illius timendo praevenitis. HOMILIA II. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Quinquagesima.

LECTIO S. EVANGELII SEC. LUC. XVIII, 31-44.

In illo tempore, assumpsit Jesus duodecim discipulos suos, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt. Erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. Et exclamavit, dicens: Jesu fili David, miserere mei. Et qui praeibant increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. Et dixit illi Jesus: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. 1440 1. Redemptor noster praevidens ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum eum morientem, sicut praedictum est, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Sed quia carnales adhuc discipuli nullo modo valebant capere verba mysterii, venitur ad miraculum. Ante eorum oculos caecus lumen recipit, ut qui coelestis mysterii verba non caperent, eos ad fidem coelestia facta solidarent. Sed miracula Domini et Salvatoris nostri sic accipienda sunt, fratres charissimi, ut et in veritate credantur facta, et tamen per significationem nobis aliquid innuant. Opera quippe ejus et per potentiam aliud ostendunt, et per mysterium aliud loquuntur. Ecce enim quis juxta historiam caecus iste fuerit ignoramus, sed tamen quem per mysterium significet novimus. Caecus quippe est genus humanum, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur; sed tamen per Redemptoris sui praesentiam illuminatur, ut internae lucis gaudia jam per desiderium videat, atque in via vitae boni operis gressus ponat.

2. Notandum vero est quod cum Jesus Jericho appropinquare dicitur, caecus illuminatur. Jericho quippe luna interpretatur, luna autem in sacro eloquio pro defectu carnis ponitur, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumen redit, quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen, quod amiserat, recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur. Qui videlicet caecus recte et juxta viam sedere et mendicans esse describitur; ipsa enim Veritas dicit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Qui ergo aeternae lucis claritatem nescit, caecus est; sed si jam 1441 in Redemptorem credit, juxta viam sedet; si autem jam credit, sed ut aeternam lucem recipiat rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem juxta viam sedet, sed minime mendicat. Si vero et crediderit, et caecitatem cordis sui cognoverit, et ut lumen veritatis recipiat postulat, juxta viam caecus sedet, et mendicat. Quisquis ergo caecitatis suae tenebras agnoscit, quisquis hoc, quod sibi deest, lumen aeternitatis intelligit, clamet medullis cordis, clamet et vocibus mentis, dicens: Jesu fili David, miserere mei. Sed quid clamante caeco subjungitur audiamus: Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret. 3. Quid autem designant isti qui Jesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas, tumultusque vitiorum, qui, priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? Saepe namque dum converti ad Dominum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia quae perpetravimus conamur, occurrunt cordi phantasmata peccatorum quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt animum, et vocem nostrae deprecationis premunt. Qui praeibant ergo increpabant eum, ut taceret, quia, priusquam Jesus ad cor veniat, mala quae fecimus, cogitationi nostrae suis imaginibus illisa, in ipsa nos nostra oratione conturbant. 4. Sed quid ad haec illuminandus iste caecus fecit audiamus. Sequitur: Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Ecce quem turba increpat ut taceat magis ac magis clamat, quia quanto graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Contradicit turba, ne clamemus, quia peccatorum nostrorum phantasmata plerumque et in oratione patimur. Sed nimirum necesse est ut vox cordis nostri 1442 quo durius repellitur, eo valentius insistat, quatenus cogitationis illicitae tumultum superet, atque ad pias aures Domini nimietate suae importunitatis erumpat. In se, ut suspicior, recognoscit unusquisque quod dicimus, quia dum ab hoc mundo animum ad Deum mutamus, dum ad orationis opus convertimur, ipsa quae prius delectabiliter gessimus importuna postea atque gravia in oratione nostra toleramus. Vix eorum cogitatio manu sancti desiderii ab oculis cordis abigitur, vix eorum phantasmata per poenitentiae lamenta superantur. 5. Sed cum in oratione nostra vehementer insistimus, transeuntem Jesum menti figimus. Unde illic subditur: Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Ecce stat qui ante transibat, quia dum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus ut lucem restituat, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. 6. Qua tamen in re aliud aliquid nobis Dominus innuit, quod intelligi de humanitate ac divinitate illius utiliter possit. Clamantem etenim caecum Jesus transiens audivit, sed stans miraculum illuminationis exhibuit. Transire namque humanitatis est, stare divinitatis. Per humanitatem quippe habuit nasci, crescere, mori, resurgere, de loco ad locum venire. Quia ergo in divinitate mutabilitas non est, atque hoc ipsum mutari transire est, profecto ille transitus ex carne est, non ex divinitate. Per divinitatem vero ei semper stare est, quia ubique praesens, nec per motum venit, nec per motum recedit. Caecum igitur clamantem Dominus transiens audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infudit. 7. Et notandum quid caeco venienti dicat: Quid tibi vis faciam? Nunquid qui lumen reddere poterat quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult id quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester coelestis, quid opus sit vobis, antequam petatis eum (Matth. VI, 8). Ad hoc ergo requirit ut petatur: ad hoc requirit, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adjunxit: Domine, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit. Parvipendit extra lucem aliquid quaerere, quia etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce videre non potest quod habet. Imitemur ergo, fratres charissimi, eum quem et corpore audivimus et mente salvatum. Non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus; nec lucem quae loco clauditur, quae tempore finitur, quae noctium interruptione variatur, quae a nobis communiter cum pecoribus cernitur, sed lucem quaeramus quam videre cum solis angelis possimus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus respondetur: Respice, fides tua te salvum fecit. Sed ad haec cogitatio carnalis dicit: Quomodo possum lucem spiritalem quaerere, quam videre non possum? Unde 1443 mihi certum est si sit, quae corporeis oculis non infulget? Cui scilicet cogitationi est quod breviter quisque respondeat, quia et haec ipsa quae sentit, non per corpus, sed per animam cogitat. Et nemo suam animam videt, nec tamen dubitat se animam habere, quam non videt. Ex invisibili namque anima visibile regitur corpus. Si autem auferatur quod est invisibile, protinus corruit hoc quod visibile stare videbatur. Ex invisibili ergo substantia in hac vita visibili vivitur, et esse vita invisibilis dubitatur? 8. Sed jam petenti caeco quid factum est, vel quid ipse fecerit, audiamus. Sequitur: Confestim vidit, et sequebatur illum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur. Videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bona operari contemnit. Si ergo, fratres charissimi, caecitatem jam nostrae peregrinationis agnoscimus, si credendo in Redemptoris nostri mysterium, juxta viam sedemus, si exorando quotidie ab auctore nostro lucem petimus, si eamdem lucem jam per intellectum videndo illuminati post caecitatem sumus, Jesum quem mente cernimus opere sequamur. Aspiciamus qua graditur, et ejus vestigia imitando teneamus. Jesum etenim sequitur qui imitatur. Hinc namque dicit: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Sequere enim dicitur imitare. Hinc rursus admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur. Ecce, cum sit dominus et creator angelorum, suscepturus naturam nostram quam condidit, in uterum Virginis venit. Nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, parentes pauperes elegit. Unde et agnus qui pro illo offerretur defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit (Luc. II, 24.) Prosperari in mundo noluit; opprobria irrisionesque toleravit; sputa, flagella, alapas, spineam coronam, crucemque sustinuit; et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur ostendit. Quid itaque homo pro se pati debet, si tanta Deus pro hominibus pertulit? Qui ergo in Christum jam credidit, sed adhuc avaritiae lucra sectatur, in superbia honoris extollitur, invidiae facibus inardescit, libidinis se immunditia polluit, prospera quae in mundo sunt concupiscit, Jesum in quem credidit sequi contemnit. Diverso quippe itinere ambulat, si gaudia delectationesque appetit, cui dux suus viam amaritudinis ostendit. Revocemus ergo ante oculos peccata quae fecimus; consideremus quam terribilis judex haec puniturus adveniat; mentem formemus ad lamenta; vita nostra ad tempus amarescat in poenitentia, ne aeternam amaritudinem sentiat in vindicta. Per fletus quippe ad aeterna gaudia ducimur, Veritate pollicente, quae ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Ad fletum vero per gaudia pervenitur, hac eadem Veritate attestante, quae ait: Vae vobis qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Si ergo retributionis gaudium in perventione quaerimus, poenitentiae amaritudinem in via teneamus. Sicque fit ut non solum vita nostra in Deum proficiat, sed haec ipsa nostra conversatio ad laudem Dei et alios accendat. Unde illic subditur: Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. HOMILIA III. Habita ad populum in basilica sanctae Felicitatis martyris, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XII, 46-50.

In illo tempore, loquente Jesu ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te. At ille respondens dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manus in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. 1444 1. Sancti Evangelii, fratres charissimi, brevis est lectio recitata, sed magnis mysteriorum ponderibus gravida. Jesus etenim conditor et redemptor noster matrem se nosse dissimulat, et quae ei mater sit, et qui propinqui, non per cognationem carnis, sed per conjunctionem spiritus designat, dicens: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Quibus nobis verbis quid aliud innuit, nisi quod obsequentes jussionibus suis multos ex gentilitate colligit, et Judaeam, ex cujus carne est genitus, non agnoscit? Unde et mater ejus cum quasi non agnoscitur, foris stare perhibetur, quia videlicet Synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia, legis observationem tenens, spiritalem intellectum perdidit, et sese ad custodiam litterae foris fixit.

2. Sed cum is qui voluntatem Patris fecerit soror et frater Domini dicitur, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur mirum non est; mirandum vero valde est quomodo etiam mater dicatur. Fideles enim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo potuerit, quaerendum est quomodo etiam et mater esse possit? Sed sciendum nobis est quia qui Christi frater et soror est credendo, mater efficitur praedicando. Quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis infuderit. Et mater ejus efficitur, si per ejus vocem amor Domini in proximi mente generatur. 3. Ad quam rem nobis idonee confirmandam adest beata Felicitas, cujus hodie natalitia celebramus, quae credendo exstitit ancilla Christi, et praedicando facta est mater Christi. Septem quippe filios, sicut in gestis ejus emendatioribus legitur, sic post se timuit vivos in carne relinquere, sicut carnales parentes solent metuere ne mortuos praemittant. In persecutionis enim labore deprehensa, filiorum corda in amore supernae patriae praedicando roboravit, et parturivit spiritu quos carne pepererat, ut praedicatione pareret Deo quos carne pepererat mundo. Considerate, fratres charissimi, in femineo corpore virile pectus. Ad mortem stetit 1445 imperterrita. Amittere se in filiis lumen veritatis timuit, si non fuisset orbata. Nunquid ergo hanc feminam martyrem dixerim? sed plus quam martyrem. Certe Dominus, cum de Joanne loqueretur, dixit: Quid existis in desertum videre? Prophetam? utique dico vobis, et plus quam prophetam (Matth. XI, 7). Et Joannes ipse requisitus respondit, dicens: Non sum propheta (Joan. I, 21). Qui enim se plus quam prophetam noverat, esse prophetam negabat. Qui idcirco plus quam propheta dicitur, quia prophetae officium est ventura praenuntiare, non etiam ostendere. Joannes vero plus quam propheta est, quia quem verbo dixit digito ostendit. Non ergo hanc feminam martyrem, sed plus quam martyrem dixerim, quae, septem pignoribus ad regnum praemissis, toties ante se mortua, ad poenas prima venit, sed pervenit octava. Aspexit mater et cruciata et imperterrita filiorum mortem, spei gaudium adhibuit dolori naturae. Timuit viventibus, gavisa est morientibus. Optavit nullum post se relinquere, ne si quem haberet superstitem, non posset habere consortem. Nemo ergo ex vobis, fratres charissimi, existimet quod ejus cor, morientibus filiis, etiam carnalis affectus minime pulsarit. Neque enim filios quos carnem suam esse noverat sine dolore poterat morientes videre, sed erat vis amoris interior quae dolorem vinceret carnis. Unde et passuro Petro dicitur: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI, 18). Neque enim si plenissime Petrus nollet pro Christo pati potuisset, sed martyrium, quod per infirmitatem carnis noluit, per virtutem spiritus amavit. Qui dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat; actumque est ut cruciatum martyrii nolendo voluisset. Sic nos quoque cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. Amavit ergo juxta carnem Felicitas filios suos, sed pro amore coelestis patriae mori etiam coram se voluit quos amavit. Ipsa eorum vulnera accepit, sed ipsa in eisdem ad regnum praevenientibus excrevit. Recte ergo hanc feminam ultra martyrem dixerim, quae toties in filiis desiderabiliter exstincta, dum multiplex martyrium obtinuit, 1446 ipsam quoque martyrii palmam vicit. Fertur apud veteres mos fuisse ut quisquis consul existeret juxta ordinem temporum honoris sui locum teneret; at si quis posterius ad consulatum veniens consul non semel, sed bis fortasse aut tertio fieret, etiam illos laude et honore transcenderet qui non plus quam semel consules exstitissent. Vicit ergo beata Felicitas martyres, quae, tot ante se morientibus filiis, pro Christo frequenter occubuit, quia et amori illius sola sua mors minime suffecit. 4. Consideremus, fratres, hanc feminam, consideremus nos, qui membris corporis viri sumus, in ejus comparatione quid existimabimur. Saepe namque agenda aliqua bona proponimus, sed si unus contra nos vel levissimus sermo ab ore irridentis eruperit, ab intentione actionis nostrae fracti protinus et confusi resilimus. Ecce nos plerumque a bono opere verba revocant. Felicitatem vero a sancta intentione frangere nec tormenta potuerunt. Nos in auram maledictionis impingimus; haec ad regnum etiam per ferrum exiit, nihilque esse quod obsistebat aestimavit. Nos ad praecepta dominica largiri nostra saltem superflua nolumus; haec non solum Deo suam substantiam contulit, 1447 sed pro illo etiam propriam carnem dedit. Nos cum ex divina jussione filios amittimus, sine consolatione lugemus; haec eos velut mortuos plangeret, si non obtulisset. Cum ergo ad illud terribile examen districtus judex venerit, quid nos viri dicemus, cum hujus feminae gloriam viderimus? De debilitate mentis suae quae tunc erit viris excusatio, quando haec ostendetur, quae cum saeculo et sexum vicit? Sequamur ergo, fratres charissimi, districtam et asperam Redemptoris viam; usu quippe virtutum ita jam plana facta est, ut per eam feminis libeat ambulare. Despiciamus cuncta praesentia, nulla sunt etenim quae transire possunt. Turpe sit diligere quod constat citius perire. Non nos terrenarum rerum amor superet, non superbia inflet, non ira dilaniet, non luxuria polluat, non invidia consumat. Amore nostri, fratres charissimi, Redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus, non solum imminentes poenas evademus, sed una cum martyribus gloria remunerabimur. Nam quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum, quia etsi carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus, ipso adjuvante, etc. HOMILIA IV. Habita ad populum in basilica sancti Stephani martyris, de apostolis.

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. X, 5-10.

In illo tempore, misit Jesus duodecim discipulos suos, praecipiens eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Euntes autem praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo. 1. Cum constet omnibus, fratres charissimi, quia Redemptor noster in mundum pro redemptione gentium venit, cum Samaritanos quotidie ad fidem vocari conspicimus, quid est quod in praedicationem discipulos mittens, dicit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel? Nisi hoc quod ex facti fine colligimus, quia prius soli Judaeae voluit, et postmodum cunctis gentibus praedicari, ut dum illa converti vocata renueret, praedicatores sancti ad vocationem gentium per ordinem venirent, quatenus Redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret; et quod Judaeis fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum. Erant enim tunc qui de Judaea vocandi essent, et de gentibus vocandi non essent. Nam et in apostolorum Actibus, praedicante Petro, legimus et prius Hebraeorum tria millia, et postea quinque millia credidisse (Act. II, 41; IV, 4). Et cum praedicare apostoli gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti esse memorantur (Act. XVI, 6); et tamen ipse Spiritus qui prius praedicationem prohibuit, hanc Asianorum cordibus postmodum infudit. Nam diu est quod Asia cuncta jam credidit. Idcirco ergo prius prohibuit quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant qui salvandi non erant. Tunc in illa erant qui necdum ad vitam reparari merebantur, nec tamen gravius de contempta praedicatione judicari. Subtili ergo occultoque judicio a quorumdam auribus praedicatio sancta subtrahitur, quia suscitari per gratiam non merentur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut 1448 in omne quod agimus omnipotentis Dei super nos consilia occulta timeamus, ne dum mens nostra, exterius fusa, a sua se voluptate non revocat, intus contra eam judex terribiliter adversa disponat. Quod bene Psalmista intuens, ait: Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. XLV, 9; Psal. LXV, 5). Vidit namque quod alius misericorditer vocatur, alius justitia exigente repellitur. Et quia alia parcendo Dominus, alia irascendo disponit, expavit quod penetrare non potuit. Et quem non solum investigabilem, sed etiam in quibusdam suis sententiis inflexibilem vidit, terribilem in consiliis esse memoravit.

2. Missis autem praedicatoribus, quid praecipiatur audiamus. Euntes praedicate, dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Hoc jam, fratres charissimi, etiam si Evangelium taceat, mundus clamat. Ruinae namque illius voces ejus sunt. Qui enim tot attritus percussionibus a gloria sua cecidit, quasi jam nobis e proximo regnum aliud quod sequitur ostendit. Ipsis jam et a quibus amatur amarus est. Ipsae ejus ruinae praedicant quod amandus non est. Si enim ruinam sui domus quassata minaretur, quisquis in illa habitaret fugeret; et qui stantem dilexerat, recedere quantocius a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, et nos cum amando amplectimur, opprimi volumus potius quam habitare, quia nulla nos ratio a ruina illius separat, quos ejus passionibus amor ligat. Facile est ergo nunc jam cum destructa omnia cernimus animum nostrum ab ejus dilectione disjungere. Sed hoc illo in tempore difficillimum fuit, quo tunc praedicare coelorum regnum invisibile mittebantur, cum longe lateque omnia cernerent florere regna terrarum. 3. Unde et adjuncta sunt praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent, sicut in hac eadem lectione subjungitur: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Florente mundo, crescente humano genere, diu in hac vita subsistente carne, exuberante rerum opulentia, quis cum audiret vitam esse aliam crederet? Quis invisibilia visibilibus praeferret? Sed ad salutem redeuntibus infirmis, ad vitam resurgentibus mortuis, carnis munditiam recipientibus leprosis, ereptis a jure immundorum spirituum daemoniacis, tot visibilibus miraculis exactis, quis non crederet quod de invisibilibus audiret? Ad hoc quippe visibilia miracula coruscant, ut corda videntium ad fidem invisibilium pertrahant, ut per hoc quod mirum foris agitur hoc quod intus est longe mirabilius esse sentiatur. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt qui vitam virtutum tenent, sed signa virtutum non habent, quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam juxta Magistri gentium vocem: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Unde et idem praedicator egregius inter praedicationis verba dormientem, cadentemque de fenestra Eutychum, atque a vita funditus exstinctum, coram cunctis infidelibus orando suscitavit (Act. XX, 9, seq.). Meliten veniens, et 1449 plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii dysenteria febribusque vexatum, orando sanavit (Act. XXVIII, 8). Peregrinationis vero suae comitem, et sanctae praedicationis adjutorem Timotheum, ex infirmitate stomachi lassescentem, non verbo curat, sed medicinali arte reparat, dicens: Modico vino utere, propter stomachum et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Qui ergo infirmum infidelem una prece salvat, cur et aegrotum socium prece non roborat? Quia nimirum ille foris per miraculum sanandus erat, qui interius vivus non erat, ut per hoc quod exterior potestas ostenderet, hunc ad vitam interior virtus animaret. Aegrotanti autem fideli socio exhibenda foris signa non fuerant, qui salubriter intus vivebat. 4. Sed concessa potestate praedicationis, concessis virtutum miraculis, quid Redemptor noster subjungat audiamus: Gratis accepistis, gratis date. Praesciebat namque nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. Hinc est enim quod Simon Magus, per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit (Act. VIII, 18, seq.), scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Hinc de templo redemptor noster flagello de resticulis facto turbas ejecit, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II, 15). Columbas quippe vendere est impositionem manus qua Spiritus sanctus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sed sunt nonnulli qui quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt (1, q. 1, c. Nonnulli), et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum quod gratis acceptum est gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene cum justum virum describeret propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isai. XXXIII, 15). Neque enim dicit: Qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia est, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. 5. Sed vos, fratres charissimi, quos saecularis habitus tenet, cum quae sint nostra cognoscitis, mentis oculos ad vestra revocate. Cuncta erga vos vicissim gratis agite. Nolite operis vestri in hoc mundo retributionem quaerere, quem cum tanta jam cernitis velocitate defecisse. Sicut male acta abscondi vultis ne alii videant, ita bona ne ad humanam laudem appareant cavete. Neque mala quoque modo, nec bona pro temporali retributione faciatis. Ipsum vestri operis testem quaerite quem judicem sustinctis. Occulta nunc bona vestra esse videat, ut ea retributionis suae tempore in publico ostendat. Sicut carni vestrae, ne deficiat, cibos quotidie praebetis, sic mentis vestrae quotidiana alimenta bona sint opera. Cibo corpus pascitur, pio opere 1450 spiritus nutriatur. Quod moriturae carni tribuitis, victurae in perpetuum animae non negetis. Si quando enim repentinus ignis habitaculum absumit, quisquis ejus possessor exstiterit, rapit quod valuerit, et fugit, lucrum deputat si quid secum ex ignibus tollat. Ecce tribulationum flamma mundum concremat, et cuncta quae in eo speciosa videbantur finis jam proximus velut ignis devastat. Lucrum ergo, fratres charissimi, maximum credite 1451 si vobiscum aliquid de illo rapiatis, si quid fugientes tollitis, si hoc quod perire manendo poterat ad retributionem vobis perpetuam largiendo servatis. Terrena quippe omnia servando amittimus, sed bene largiendo servamus. Cum velocitate tempora fugiunt. Ad videndum ergo citius judicem nostrum quia cum magna importunitate impellimur, ei bonis actibus cum festinatione praeparemur, donante Domino nostro, etc. HOMILIA V. Habita ad populum in basilica beati Andreae apostoli, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. IV, 18-22.

In illo tempore, ambulans Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus in navi, cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 1450 1. Audistis, fratres charissimi, quia ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. Quanta nos ejus miracula videmus, quot flagellis affligimur, quantis minarum asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus? In coelo jam sedet, qui de conversione nos admonet; jam jugo fidei colla gentium subdidit, jam mundi gloriam stravit, jam, ruinis ejus crebrescentibus, districti sui judicii diem propinquantem denuntiat; et tamen superba mens nostra non vult hoc sponte deserere quod quotidie perdit invita. Quid ergo, charissimi, quid in ejus judicio dicturi sumus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur?

2. Sed fortasse aliquis tacitis sibi cogitationibus dicat: Ad vocem dominicam uterque iste piscator quid aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed hac in re, fratres charissimi, affectum debemus potius pensare quam censum. Multum reliquit qui sibi nihil retinuit, multum reliquit qui, quantumlibet parum, totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus, et ea quae minime habemus ex desiderio quaerimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi derelinquit. Multum dimisit, qui cum re possessa etiam concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Nemo igitur, etiam cum quosdam conspicit multa reliquisse, apud semetipsum dicat: Imitari mundi hujus contemptores volo, sed quod relinquam non habeo. Multa, fratres, relinquitis, si desideriis terrenis renuntiatis. 1451 Exteriora etenim nostra Domino quamlibet parva sufficiunt. Cor namque, et non substantiam pensat; nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur. Nam si exteriorem substantia perpendamus, ecce sancti negotiatores nostri perpetuam angelorum vitam datis retibus et navi mercati sunt. Aestimationem quippe pretii non habet, sed tamen regnum Dei tantum valet quantum habes. Valuit namque Zacchaeo dimidium substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod injuste abstulit restituendum in quadruplum reservavit (Luc. XIX, 8). Valuit Petro et Andreae dimissis retibus et navi (Matth. IV, 20), valuit viduae duobus minutis (Luc. XXI, 2), valuit alteri calice aquae frigidae (Matth. X, 42). Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes. 3. Pensate igitur, fratres, quid vilius cum emitur, quid charius cum possidetur. Sed fortasse nec calix aquae frigidae suppetit qui indigenti praebeatur, etiam tunc securitatem nobis promittit sermo divinus. Redemptore etenim nato, coeli cives ostensi sunt, qui clamarent: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ante Dei namque oculos nunquam est vacua manus a munere, si fuerit arca cordis repleta bona voluntate. Hinc etenim Psalmista dicit: In me sunt, Deus, vota tua quae reddam, laudationes tibi (Psal. LV, 12). Ac si aperte dicat: Etsi exterius munera offerenda non habeo, intra memetipsum tamen invenio quod in ara tuae laudis impono, quia qui nostra datione non pasceris, oblatione cordis melius placaris. Nihil quippe offertur Deo ditius voluntate bona. Voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere, sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari, aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra deputare, amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere, inimicum etiam amando tolerare, nulli quod pati non vis 1452 facere, nulli quod tibi juste impendi desideras denegare, necessitati proximi non solum juxta vires concurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle. Quid ergo isto holocausto locupletius, quando per hoc quod Deo immolat in ara cordis anima semetipsam mactat? 4. Sed hoc bonae voluntatis sacrificium nunquam plene persolvitur, nisi mundi hujus cupiditas perfecte deseratur. Nam quidquid in eo concupiscimus, hoc procul dubio proximis invidemus. Videtur etenim quia nobis desit quod alter assequitur. Et quia semper invidia a bona voluntate discordat, mox ut haec mentem ceperit, illa discedit. Unde praedicatores sancti ut possent proximos perfecte diligere studuerunt in hoc saeculo nihil amare, nihil unquam appetere, nihil vel sine appetitu possidere. Quos bene Isaias intuens, ait: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Vidit quippe terrena eos despicere, mente coelestibus propinquare, verbis pluere, miraculis coruscare. Et quos a terrenis contagiis sancta praedicatio et sublimis vita suspenderat, hos volantes 1453 pariter et nubes appellat. Fenestrae autem nostri sunt oculi, quia per ipsos anima respicit quod exterius concupiscit. Columba vero simplex est animal, atque a malitia fellis alienum. Quasi columbae ergo ad fenestras suas sunt, qui nihil in hoc mundo concupiscunt, qui omnia simpliciter aspiciunt, et in his quae vident rapacitatis studio non trahuntur. At contra milvus et non columba ad fenestras suas est, qui ad ea quae oculis considerat rapinae desiderio anhelat. Quia ergo, fratres charissimi, beati Andreae apostoli natalitia celebramus, debemus imitari quod colimus. Ostendat nostrae obsequium devotionis immutatae solemnitas mentis; despiciamus quae terrena sunt, relictis temporalibus, mercemur aeterna. Si autem necdum possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena. Si necdum mens nostra accenditur igne charitatis, in ambitione sua habeat frenum timoris, ut profectus sui passibus vegetata, dum ab alienorum appetitu compescitur, quandoque ad propria contemnenda perducatur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, etc. HOMILIA VI. Habita ad populum in basilica sanctorum Marcellini et Petri, Dominica tertia Adventus Domini.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XI, 2-10.

In illo tempore, cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos ex discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 1452 1. Quaerendum nobis est, fratres charissimi, Joannes propheta, et plus quam propheta, qui venientem ad Jordanis baptisma Dominum ostendit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29, 36); qui et humilitatem suam, et divinitatis ejus potentiam considerans, dicit: Qui de terra est de terra loquitur, qui autem de coelo venit super omnes est (Joan. III, 31); cur in carcere positus, mittens discipulos suos, requirit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tanquam si ignoret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, et ostendendo clamaverat. Sed haec citius quaestio solvitur si gestae rei tempus et ordo pensetur. Ad Jordanis enim fluenta positus, quia ipse Redemptor mundi esset asseruit; missus vero in carcerem, an ipse veniat requirit, non quia ipsum esse mundi Redemptorem dubitet, 1453 sed quaerit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat per se etiam ad inferni claustra descendat. Quem enim praecurrens mundo nuntiaverat, hunc moriendo et ad inferos praecurrebat. Ait ergo: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ac si aperte dicat: Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori digneris insinua, ut qui nativitatis tuae praecursor exstiti, mortis etiam praecursor fiam, et venturum inferno te nuntiem, quem jam venisse mundo nuntiavi. Unde et inquisitus Dominus enumeratis potentiae suae miraculis, de mortis suae protinus humilitate respondit, dicens: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Visis tot signis, tantisque virtutibus, non scandalizari quisquam potuit, 1454 sed admirari. Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem vidit. Unde et Paulus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). Stultum quippe hominibus visum est ut pro hominibus auctor vitae moreretur; et inde contra eum homo scandalum sumpsit, unde etiam plus debitor fieri debuit. Nam tanto Deus ab hominibus dignius honorandus est, quanto pro hominibus et indigna suscepit. Quid est ergo dicere: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abjectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat: Mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant, qui signa venerantur.

2. Sed dimissis Joannis discipulis, quid de eodem Joanne turbis dicat audiamus: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe mox ut aura contigerit, in partem alteram flectit. Et quid per arundinem nisi carnalis animus designatur? Qui mox ut favore vel detractione tangitur, statim in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Joannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cujus libet detractio ira asperum faciebat. Nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare. Arundo ergo vento agitata Joannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat. Discamus ergo, fratres charissimi, arundinem vento agitatam non esse; solidemus animum inter auras linguarum positum, stet inflexibilis status mentis. Nulla nos detractio ad iram provocet, atque ad remissionem inutilis gratiae nullus favor inclinet. Non nos prospera elevent, non adversa perturbent, ut qui in soliditate fidei figimur, nequaquam rerum transeuntium mutabilitate moveamur. 3. Adhuc autem de ejus expressione subjungitur: Sed quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis contextis vestitus Joannes fuisse describitur. Et quid est dicere: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, nisi aperta sententia demonstrare quia non coelesti, sed terreno regi militant hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed, solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt? Nemo ergo existimet in fluxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si hoc culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa (I Pet. III, 3; I Tim. II, 9). Pensate ergo quae culpa sit hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecclesiae et feminas prohibere. 1455 4. Quamvis hoc quod Joannes non esse vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi et aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? (Matth. III, 7; Luc. III, 7.) Unde et per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Clavis quippe atque stimulis sapientum verba comparantur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. 5. Sed quid existis videre in desertum? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est, ventura praedicere, non etiam demonstrare. Joannes ergo plus quam propheta est, quia eum quem praecurrendo prophetaverat etiam ostendendo monstrabat. Sed quia arundo vento agitata esse denegatur, quia non esse vestitus mollibus dicitur, quia prophetae nomen huic impar esse perhibetur, jam quid digne dici possit audiamus. Sequitur: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach. III, 1). Quod enim Graece angelus, hoc Latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum judicem mittitur angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet in operatione. Altum quidem nomen est, sed vita nomine inferior non est. 6. Utinam, fratres charissimi, non ad judicium nostrum dicamus, quia omnes qui sacerdotii nomine censentur angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7). Sed hujus altitudinem nominis, etiam vos, si vultis, potestis mereri. Nam unusquisque vestrum in quantum sufficit, in quantum gratiam supernae aspirationis accepit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat, cum sanctae annuntiationis verba impendit, profecto angelus existit. Et nemo dicat: Admonere non sufficio, exhortari idoneus non sum. Quantum potes exhibe, ne male servatum quod acceperas in tormentis exigaris. Neque enim plus quam unum talentum acceperat qui hoc abscondere magis studuit quam erogare. Et scimus quod in Dei tabernaculo non solum phialae, sed, praecipiente Domino, etiam cyathi facti sunt (Exod. XXXVII). Per phialas quippe doctrina exuberans, per cyathos vero parva atque angusta designatur scientia. Alius, doctrina veritatis plenus, audientium mentes inebriat. Per hoc ergo quod dicit profecto phialam porrigit. Alius explere quod sentit non valet, sed quia hoc utcunque denuntiat, profecto per cyathum gustum praebet. In Dei ergo tabernaculo, id est in sancta Ecclesia, positi, si per doctrinae sapientiam ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis proximis vestris boni verbi cyathos date. In quantum vos profecisse pensatis, etiam vobiscum alios trahite, in via Dei socios habere desiderate. Si quis vestrum, fratres, ad forum aut fortasse ad balneum pergit, quem otiosum esse considerat ut secum veniat invitat. Ipsa ergo terrena actio vestra vos conveniat, 1456 et si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc etenim scriptum est: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17); ut qui jam in corde vocem superni amoris acceperit, foras etiam proximis vocem exhortationis reddat. Et fortasse panem, ut indigenti eleemosynam porrigat, non habet; sed majus est quod tribuere valeat, qui linguam habet. Plus enim est verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare. Nolite ergo, fratres, proximis vestris eleemosynam verbi subtrahere. Mecum vos admoneo, ut ab otioso sermone parcamus, inutiliter loqui declinemus. Inquantum reniti linguae praevalemus, in ventum verba non defluant, cum judex dicat: Omne 1457 verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justae necessitatis caret. Otiosa ergo colloquia ad aedificationis studium vertite: quam celerrime hujus vitae tempora fugiant, considerate: quam districtus veniat judex attendite. Hunc ante oculos vestri cordis ponite: hunc proximorum vestrorum mentibus intimate; ut inquantum vires suppetunt, si annuntiare eum non negligitis, vocari ab eo Angeli cum Joanne valeatis; quod ipse praestare dignetur qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA VII. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica quarta in Adventu Domini.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. I, 19-28.

In illo tempore, miserunt Judaei a Jerosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit. Et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavecunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos? Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. 1456 1. Ex hujus nobis lectionis verbis, fratres charissimi, Joannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se. Nam confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. Sed quia dixit Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, ejus membrum fieret cujus sibi nomen fallaciter non usurparet. Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi, quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. Sed cum ex lectione alia Redemptoris nostri sententia ad mentem reducitur, ex hujus lectionis verbis nobis quaestio valde implexa generatur. Alio quippe in loco inquisitus a discipulis Dominus de Eliae adventu, respondit: Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Et si vultis scire, Joannes ipse est Elias (Matth. XVII, 12). Requisitus autem Joannes, dicit: Non sum Elias. Quid est hoc, fratres charissimi, quia quod Veritas affirmat, hoc propheta Veritatis negat? Valde namque inter se diversa sunt Ipse est et Non sum. Quomodo ergo propheta Veritatis est, 1457 si ejusdem Veritatis sermonibus concors non est? Sed si subtiliter veritas ipsa requiratur, hoc quod inter se contrarium sonuit, quomodo contrarium non sit invenitur. Ad Zachariam namque de Joanne angelus dicit: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Qui idcirco venturus in spiritu et virtute Eliae dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Joannes praevenit primum. Sicut ille praecursor venturus est judicis, ita iste praecursor est factus Redemptoris. Joannes igitur in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Joannes denegat de persona, quia et justum sic erat, ut et discipulis Dominus spiritalem de Joanne sententiam diceret, et Joannes idem turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet. Contrarium ergo veritati videtur esse quod Joannes sonuit, sed tamen a veritatis tramite non recessit.

2. Qui cum se etiam prophetam negat, quia videlicet non solum poterat Redemptorem praedicare, sed etiam demonstrare, quisnam sit continuo exprimit, dum subjungit: Ego vox clamantis in deserto. Scitis, fratres charissimi, quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Joanne attestante, 1458 qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et ex ipsa vestra locutione cognoscitis quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. Adventum itaque Dominicum praecurrens, vox dicitur, quia per ejus ministerium Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae destitutaeque Judaeae solatium Redemptoris annuntiat. Quid autem clamet insinuat cum subjungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta (Isai. XL, 3). Via Domini ad cor dirigitur cum veritatis sermo humiliter auditur. Via Domini ad cor dirigitur cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quisquis ergo in superbiam mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat. 3. Sed adhuc qui missi sunt percontantur: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, Evangelista tacite innotuit cum subjungit, dicens: Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Ac si aperte dicat: Illi Joannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. Sed sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. Unde Joannes quoque ad verba invidiae praedicamenta respondit vitae. Nam protinus adjungit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Joannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia, peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed tamen mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit, et nesciri, quia per carnem Dominus apparens, et visibilis exstitit corpore et invisibilis majestate. De quo etiam subdit: Qui post me venit, ante me factus est. Sic namque dicitur: Ante me factus, ac si dicatur, Ante me positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante me autem factus est, quia mihi praelatus. Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis ejus causas aperuit cum subjunxit quia prior me erat. Ac si aperte dicat: Inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non angustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre generatus. Cui quantae reverentiae humilitatem debeat subdendo manifestat: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Marc. I, 7). Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum 1459 solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendam corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris nostri vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immerito non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiunt? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calccatus apparuit, quia in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX, 10). Per Idumaeam quippe gentilitas, per calceamentum vero assumpta mortalitas designatur. In Idumaeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari etenim nullatenus potest quomodo corporatur Verbum, quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet, et existit, et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis ejus mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quid est ergo dicere: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum si ille mihi praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis ejus mysterium non apprehendo? Ecce Joannes, prophetiae spiritu impletus, mira scientia emicat et tamen illud de se insinuat quod ignorat. 4. Qua in re pensandum nobis est, fratres charissimi, et tota intentione cogitandum quomodo sancti viri, ut humilitatis in se virtutem custodiant, cum quaedam mirabiliter sciunt, illud ante mentis oculos student revocare quod nesciunt, ut dum ex parte alia infirmitatem suam considerant, ex ea parte qua perfectus est eorum se animus non extollat. Scientia etenim virtus est, humilitas etiam custos virtutis. Restat ergo ut in omne quod scit sese mens deprimat ne quod virtus scientiae congregat ventus elationis tollat. Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam male acta revocate, ut dum caute culpa conspicitur nunquam de bono opere incaute animus laetetur. Superiores invicem, eos maxime qui vobis commissi non sunt, proximos vestros attendite, quia et quos agere aliqua prava conspicitis, quia in eis lateant bona nescitis. Magnus ergo unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo esse se nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat. Hinc etenim per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Hinc Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Hinc contra superbientem Saul dicitur: 1460 Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es (I Reg. XV, 17). Ac si aperte diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci. Quia vero tu te magnum conspicis, a me parvus aestimaris. Quo contra cum David regni sui potentiam coram arca foederis Domini saltando despiceret, dixit: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI, 22). Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, regnum ex promissione percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla postmodum contradictione 1461 possidere? Et tamen in cunctis se despicit, qui in suis oculis se esse humilem confitetur. Si ergo sancti viri etiam cum agunt fortia, de semetipsis vilia sentiunt, quid in sua excusatione dicturi sunt qui sine opere virtutis intumescunt? Sed etsi quaelibet bona adsint opera, nulla sunt, nisi ex humilitate condiantur. Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat; et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur. In cunctis ergo quae agitis, fratres mei, radicem boni operis humilitatem tenete; nec quibus jam superiores, sed quibus adhuc inferiores estis, aspicite, ut dum meliorum vobis exempla proponitis, ad majora semper ascendere ex humilitate valeatis. HOMILIA VIII. Habita ad populum in basilica beatae Mariae Virginis, in die Natalis Domini.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. II, 1-14.

In illo tempore, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Et ibant omnes ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis exercitus, laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

1460 Quia, largiente Domino, missarum solemnia ter hodie celebraturi sumus, loqui diu de Evangelica lectione non possumus. Sed nos aliquid vel breviter dicere Redemptoris nostri nativitas ipsa compellit. Quid est quod nascituro Domino mundus describitur, nisi noc quod aperte monstratur, quia ille veniebat in carne, qui electos suos ascriberet in aeternitate? Quo contra de reprobis per Prophetam dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII, 29). Qui bene etiam in Bethlehem nascitur: Bethlehem quippe domus panis interpretatur. Ipse namque est qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41, 52). Locus ergo in quo Dominus nascitur, domus panis antea vocatus est, quia futurum profecto erat ut ille ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret. Qui non in parentum domo, sed in via nascitur, ut profecto 1461 ostenderet, quia per humanitatem suam quam assumpserat quasi in alieno nascebatur. Alienum videlicet non secundum potestatem dico, sed secundum naturam. Nam de potestate ejus scriptum est: In propria venit (Joan. I, 11). In natura etenim sua ante tempora natus est, in nostra venit ex tempore. Qui ergo aeternus permanens temporalis apparuit, alienum est ubi descendit. Et quia per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6), factus homo, fenum nostrum vertit in frumentum, qui de semetipso ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24). Unde et natus in praesepio reclinatur, ut fideles omnes videlicet sancta animalia, carnis suae frumento reficeret, ne ab aeternae intelligentiae pabulo jejuna remanerent. Quid autem est quod vigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget, nisi quod illi prae caeteris videre sublimia merentur, 1462 qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt? Dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat.

2. Regem vero natum angelus nuntiat, ejusque voci angelorum chori concinunt, et congaudentes clamant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Prius quippe quam Redemptor noster nasceretur per carnem, discordiam cum angelis habuimus, a quorum claritate atque munditia per primae culpae meritum, per quotidiana delicta longe distabamus. Quia enim peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant angeli cives Dei. Sed quia nos cognovimus Regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Quia enim coeli Rex terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram illa jam angelica celsitudo non despicit. Ad pacem nostram angeli redeunt, intentionem prioris discordiae postponunt; et quos prius infirmos abjectosque despexerant, jam socios venerantur. Hinc est enim quod Loth (Genes. XIX, 1) et Josue (Josue V, 15) angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur; Joannes vero in Apocalypsi sua adorare angelum voluit, sed tamen 1463 idem hunc angelus ne se debeat adorare compescuit, dicens: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XXII, 9). Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur, et tacent, postmodum vero adorari refugiunt, nisi quod naturam nostram, quam prius despexerant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt? Nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli Rege venerantur. Nec habere dedignantur hominem socium, qui super se adorant hominem Deum. Curemus ergo, fratres charissimi, ne qua nos immunditia polluat, qui in aeterna praescientia et Dei cives, et angelis ejus aequales sumus. Vindicemus moribus dignitatem nostram, nulla nos luxuria inquinet, nulla nos turpis cogitatio accuset, non malitia mentem mordeat, non invidiae rubigo consumat, non elatio inflet, non ambitio per terrena oblectamenta dilaniet, non ira inflammet. Dii etenim vocati sunt homines. Defende ergo tibi, o homo, contra vitia honorem Dei, quia propter te factus est Deus homo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA IX. Habita ad populum in basilica sancti Silvestri, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXV, 14-30.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Post multum vero temporis venit Dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Ait illi Dominus ejus: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo superlucratus sum. Ait illi Dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium. 1. Lectio sancti Evangelii, fratres charissimi, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur ab auctore mundi, gravius inde judicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior atque ad serviendum 1464 promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Ecce homo qui peregre proficiscitur, servos suos vocat, eisque ad negotium talenta partitur. Post multum vero temporis positurus rationem revertitur, bene operantes pro apportato lucro remunerat, servum vero a bono opere torpentem damnat. Quis itaque iste homo est qui peregre proficiscitur, nisi Redemptor noster, qui in ea carne quam assumpserat abiit in coelum? Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in coelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit. Et uni quidem quinque talenta, alii duo, alii vero commisit unum. Quinque etenim sunt corporis sensus, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque ergo talentis donum quinque sensuum, id est exteriorum scientia, exprimitur. Duobus vero intellectus et operatio designatur. Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Sed is qui quinque talenta acceperat alia quinque lucratus est, quia sunt nonnulli qui, etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt; dumque se a carnis petulantia et a terrenarum rerum ambitu, atque a visibilium voluptate, custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt. Et sunt nonnulli qui, quasi duobus talentis ditati, intellectum atque operationem percipiunt, subtilia de internis intelligunt, mira in exterioribus operantur; cumque et intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant. Bene autem alia quinque vel alia duo in lucrum venisse referuntur, quia dum utrique sexui praedicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Sed is qui unum talentum acceperat, abiens, fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Talentum in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus nunquam levare. Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed tamen sola quae carnis sunt sapiunt. De quibus per prophetam dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22). Sed Dominus, qui talenta contulit, rationem positurus redit, quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in judicio merita exquirit, quid quisque accepit considerat, et quod lucrum de acceptis reportet pensat.

2. Servus qui geminata talenta retulit a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur, cum ei voce dominica dicitur: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. Pauca quippe bona sunt omnia praesentis vitae, quamlibet multa esse videantur, comparatione retributionis aeternae. Sed tunc fidelis servus super multa constituitur quando, devicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte 1465 intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admistus, sic interius gaudet de munere, ut non sit jam quod exterius doleat de corruptione. 3. Servus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum verbis excusationis redit, dicens: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Notandum quod inutilis servus durum dominum vocat, cui tamen ad lucrum deservire dissimulat, et timuisse se dicit in lucrum talentum expendere, qui hoc solum timere debuerat, ne hoc sine lucro ad dominum reportaret. Sunt enim plerique intra sanctam Ecclesiam, quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vitae vias aggredi metuunt, et tamen jacere in sui torporis ignavia non pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant. Quorum bene Petrus adhuc in infirmitate positus speciem tenet cum, viso miraculo piscium, dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). Imo si te peccatorem consideras, oportet ut a te Dominum non repellas. Sed qui idcirco melioris habitus vias, et rectioris vitae apprehendere arcem nolunt, quia infirmos se esse conspiciunt, quasi et peccatores se fatentur, et Dominum repellunt, eumque quem in se sanctificare debuerant, fugiunt, et velut in perturbatione consilium non habent, dum moriuntur, et vitam timent. Unde et huic servo protinus respondetur: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Ex verbis suis servus constringitur cum dominus dicit: Meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Ac si aperte dicat: Si juxta tuam sententiam et illud exquiro quod non dedi, quanto magis a te exquiro quod ad erogandum dedi; oportuerat ergo te dare pecuniam meam nummulariis; et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Pecuniam vero dare nummulariis est eis scientiam praedicationis impendere qui hanc valeant exercere. 4. Sed sicut nostrum periculum aspicitis si dominicam pecuniam teneamus, ita vestrum, fratres charissimi, sollicite pensate, quia a vobis cum usura exigitur quod auditis. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Cum enim hoc redditur quod acceptum fuerat, illud etiam superimpenditur quod acceptum non est. Pensate ergo, fratres charissimi, quia de accepta hac verbi pecunia usuras solvetis, et curate ut ex eo quod auditis etiam alia studeatis intelligere quae non auditis, quatenus alia ex aliis colligentes, etiam illa discatis ex vobismetipsis agere quae necdum ex praedicatoris ore didicistis. Pigrum vero servum qua sententia feriat audiamus: Tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 5. Opportunum valde videbatur ut cum malo servo unum talentum tollitur, ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur. Illi enim 1466 dari debuit qui minus quam qui plus habuit. Sed, sicut superius diximus, per quinque talenta, quinque videlicet sensus, id est exteriorum scientia designatur, per duo autem intellectus et operatio exprimitur. Plus ergo habuit qui duo quam qui quinque talenta perceperat, quia qui per quinque talenta exteriorum administrationem meruit, ab intellectu interiorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, quod intellectum significare diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat ministravit. Quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt, per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur, ut etiam de interna intelligentia polleant qui exteriora fideliter administrant. 6. Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur: Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. Habenti namque dabitur, et abundabit, quia quisquis charitatem habet etiam dona alia percipit. Quisquis charitatem non habet etiam dona quae percepisse videbatur amittit. Unde necesse est, fratres mei, ut per omne quod agitis erga charitatis custodiam vigiletis. Charitas autem vera est amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet omne bonum amittit quod habet, talento quod acceperat privatur, et juxta Dominicam sententiam in exteriores tenebras mittitur. Per poenam quippe in exteriores tenebras cadit, qui per culpam suam sponte in interiores tenebras cecidit; et illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras voluptatis. 7. Sciendum vero est quod nullus piger ab hac talenti acceptione securus est. Nullus namque est qui veraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde rationes ponere cogar. Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod vel minimum accepit. Alius namque 1487 accepit intelligentiam, praedicationis ministerium debet ex talento. Alius terrenam substantiam accepit, erogationem talenti debet ex rebus. Alius nec internorum intelligentiam, nec rerum affluentiam accepit, sed tamen didicit artem qua pascitur, ipsa ars ei in talenti acceptione reputatur. Alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud divitem meruit, talentum profecto familiaritatis accepit. Si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnatur. Habens ergo intellectum curet omnino ne taccat, habens rerum affluentiam vigilet ne a misericordiae largitate torpescat, habens artem qua regitur magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud divitem damnationem pro retento talento timeat, si, cum valet, non apud eum pro pauperibus intercedit. Tantum quippe ab unoquoque nostrum venturus judex exiget quantum dedit. Ut ergo de talenti sui rationibus, redeunte Domino, quisque securus sit, cum tremore penset quotidie quid accepit. Ecce namque jam juxta est ut ille qui peregre profectus est redeat. Quasi quippe peregre abiit qui de hac terra in qua natus est longe discessit; sed profecto revertitur, ut de talentis rationes ponat, quia si a bona actione torpescimus, de ipsis donis quae contulit nos districtius judicat. Consideremus ergo quae accepimus, atque in eorum erogatione vigilemus. Nulla nos a spiritali opere terrena cura impediat, ne si in terra talentum absconditur, talenti dominus ad iracundiam provocetur. Piger etenim servus, cum jam culpas judex examinat, talentum de terra levat, quia sunt plerique qui tunc se a terrenis desideriis vel operibus subtrahunt, quando jam per animadversionem judicis ad aeternum supplicium trahuntur. Ante ergo de talenti nostri ponenda ratione vigilemus, ut cum jam judex ad feriendum imminet, lucrum nos quod fecimus excuset. Quod praestet nobis Deus, qui vivit, etc. HOMILIA X. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die Epiphaniae.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. II, 1-12.

Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens, adorem eum. Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et, intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus; et, procidentes, adoraverunt eum. Et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et, responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 1468 1. Sicut in lectione evangelica, fratres charissimi, audistis, coeli Rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo coelestis aperitur. Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Judaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente magos non angelus, sed stella perduxit? Quia videlicet Judaeis, tanquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa perducuntur. Unde etiam per Paulum dicitur: Prophetiae fidelibus datae sunt, non in fidelibus; signa autem infidelibus, non fidelibus (I Cor. XIV, 22); quia et illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus; et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus data sunt. Et notandum quod Redemptorem nostrum, cum jam perfectae esset aetatis, eisdem gentilibus apostoli praedicant, eumque parvulum, et necdum per humani corporis officium loquentem, stella gentibus denuntiat, quia nimirum rationis ordo poscebat ut et loquentem jam Dominum loquentes nobis praedicatores innotescecent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent.

2. Sed in omnibus signis quae vel nascente Domino vel moriente monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Judaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnovit. Omnia quippe elementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de eis quiddam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis ejus se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis ejus scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Judaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et, duriora saxis, scindi ad poenitendum nolunt, eumque confiteri abnegant, quem elementa, ut diximus, aut signis aut scissionibus Deum clamabant. Qui etiam ad damnationis suae cumulum, eum quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praesciverunt. Et non solum quia nasceretur, noverant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis ejus exprimunt, quem Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt, quod Bethlehem honorari nativitate novi ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adjutorium credulitatis. 1469 Quos profecto bene Isaac, cum Jacob filium suum benediceret, designavit (Genes. XXVII, 28, seq.); qui et caligans oculis et prophetans, in praesenti filium non vidit, cui tam multa in posterum praevidit, quia nimirum Judaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus eum de quo multa in futurum praedixit in praesenti positum non agnovit. 3. Sed nativitate Regis nostri cognita, Herodes ad callida argumenta convertitur, ne terreno regno privaretur. Renuntiari sibi ubi puer inveniretur postulat, adorare eum velle se simulat, ut (quasi hunc invenire possit) exstinguat. Sed quanta est humana malitia contra consilium divinitatis? Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). Nam ea quae apparuit stella magos perducit; natum Regem reperiunt, munera deferunt, et ne redire ad Herodem debeant in somnis admonentur; sicque fit ut Jesum, quem quaerit Herodes, invenire non possit. Cujus persona qui alii quam hypocritae designantur, qui dum ficte quaerunt, invenire Dominum nunquam merentur? 4. Sed inter haec sciendum quod Priscillianistae haeretici nasci unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant; et hoc in adjutorium sui erroris assumunt, quod nova stella exiit cum Dominus in carne apparuit, cujus fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam putant. Sed si Evangelii verba pensamus, quibus de eadem stella dicitur: Usque dum veniens staret supra ubi erat puer, dum non puer ad stellam, sed stella ad puerum cucurrit, si dici liceat, non stella fatum pueri, sed fatum stellae is qui apparuit puer fuit. Sed a fidelium cordibus absit ut aliquid esse fatum dicant. Vitam quippe hominum solus hanc conditor qui creavit administrat. Neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Et si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur. Certe cum Jacob, de utero egrediens, prioris fratris plantam teneret manu (Genes. XXV, 25), prior perfecte nequaquam egredi potuit, nisi et subsequens inchoasset; et tamen cum uno tempore, eodemque momento utrumque mater fuderit, non una utriusque vitae qualitas fuit. 5. Sed ad hoc solent mathematici respondere, quia virtus constellationis in ictu puncti est. Quibus e diverso nos dicimus quia magna est mora nativitatis. Si igitur in ictu puncti constellatio permutatur, necesse jam erit ut tot dicant fata, quot sunt membra nascentium. Fateri etiam mathematici solent quod quisquis in signo Aquarii nascitur, in hac vita piscatoris ministerium sortiatur. Piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat quia nemo illic in stella Aquarii nascitur, 1470 ubi piscator omnimodo non habetur? Rursum quos nasci sub signo Librae asserunt, trapezitas futuros dicunt; et trapezitas multarum Gentium provinciae ignorant. Fateantur ergo necesse est, aut hoc in eis signum deesse, aut effectum fatalem nullo modo habere. In Persarum quoque, Francorumque terra Reges ex genere prodeunt; quibus profecto nascentibus quis aestimet quanti eisdem momentis horarum ac temporum ex servili conditione nascuntur? et tamen regum filii uno eodemque sidere cum servis nati, ad regnum proficiunt, cum servi qui secum fuerant geniti, in servitute moriantur. Haec de stella breviter diximus, ne Mathematicorum stultitiam indiscussam praeterisse videamur. 6. Magi vero aurum, thus et myrrham deterunt. Aurum quippe regi congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo magi quem adorant etiam mysticis muneribus praedicant, auro regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli baeretici qui hunc Deum credunt, sed ubique regnare nequaquam credunt. Hi profecto ei thus offerunt, sed offerre etiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc regem existimant, sed Deum negant. Hi videlicet ei aurum offerunt, sed offerre thus nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc et Deum et regem fatentur, sed assumpsisse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus offerunt, sed offerre myrrham assumptae mortalitatis nolunt. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus quod is qui in tempore apparuit Deus ante tempora exstitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Quamvis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapientia designatur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20, sec. LXX). Thure autem quod Deo incenditur virtus orationis exprimitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio figuratur; unde sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit: Manus meae distillaverunt myrrham (Cant. V, 5). Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redolere valeamus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque, ut diximus, agitur 1471 ne mortua caro putrefiat. Mortuam vero carnem putrescere, est hoc mortale corpus fluxui luxuriae deservire, sicut de quibusdam per prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Jumenta quippe in stercore suo putrescere est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per condimentum continentiae custodimus. 7. Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quam, Jesu cognito, redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando, discessimus; sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando, redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta revocamur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut semper pavidi semperque suspecti ponamus ante oculos cordis hinc culpas operis, illinc judicium extremae districtionis. Pensemus quam districtus judex veniat, qui judicium minatur et latet; terrores peccatoribus intentat, et tamen adhuc sustinet; et idcirco venire citius differt, ut minus inveniat quos condemnet. Puniamus fletibus culpas, et cum Psalmistae voce praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Voluptatum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana laetitia seducat. In proximo namque est judex qui dixit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Hinc etenim Salomon ait: Risus dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13). Hinc iterum dicit: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Eccle. II, 2.) Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia (Ibid., 75). Pertimescamus ergo praecepta Dei, si celebramus veraciter solemnitatem Dei. Gratum namque Deo sacrificium est afflictio contra peccatum, Psalmista testante, qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Peccata nostra praeterita in baptismatis perceptione laxata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lavari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis conscientiam, quatenus regionem nostram per viam aliam repetentes, qui ex ea bonis delectati discessimus, ad eam malis amaricati redeamus, praestante Domino nostro, etc. HOMILIA XI. Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XIII, 44--52.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet. et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. 1472 1. Coelorum regnum, fratres charissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit surgat ad incognita, quatenus exemplo visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea quae usu didicit, quasi confricatus, incalescat, ut per hoc quod scit notum diligere, discat et incognita amare. Ecce enim coelorum regnum thesauro abscondito in agro comparatur, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Qua in re hoc quoque notandum est, quod inventus thesaurus absconditur, ut servetur, quia studium coelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderat, qui thesaurum publice portat in via. Hoc autem dico, non ut proximi opera nostra bona non videant, cum scriptum sit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), sed ut per hoc quod agimus laudes exterius non quaeramus. Sic autem sit opus in publico quatenus intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen per intentionem, qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus secretum. Thesaurus autem coeleste est desiderium, ager vero in quo thesaurus absconditur disciplina studii coelestis. Quem profecto agrum venditis omnibus comparat, qui, voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae coelestis custodiam calcat, ut nihil jam quod caro blanditur libeat, nihil quod carnalem vitam trucidat spiritus perhorrescat.

2. Rursum coeleste regnum negotiatori homini simile dicitur, qui bonas margaritas quaerit, sed 1473 unam pretiosam invenit, quam videlicet inventam, omnia vendens emit, quia qui coelestis vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat libenter cuncta derelinquit; in comparatione ejus vilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in coelestibus animus, nil in terrenis libet, deforme conspicitur quidquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente. De cujus dilectione recte per Salomonem dicitur: Fortis est ut mors dilectio (Cant. VIII, 6), quia videlicet sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae charitas occidit. Nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit. 3. Nec enim sancta haec, cujus hodie natalitia celebramus, mori pro Deo potuisset in corpore, si prius a terrenis desideriis mortua non fuisset in mente. Erectus namque in virtutis culmine animus tormenta despexit, praemia calcavit. Ante armatos reges et praesides ducta stetit, feriente robustior, judicante sublimior. Quid inter haec nos barbati et debiles dicimus, qui ire ad regna coelestia puellas per ferrum videmus, quos ira superat, superbia inflat, ambitio perturbat, luxuria inquinat? Qui si adipisci regna coelorum per bella persecutionum non possumus, hoc ipsum nobis turpe sit, quod Deum nolumus saltem per pacem sequi. Ecce nulli nostrum hoc tempore dicit Deus: Pro me morere, sed: Illicita tantummodo in te desideria occide. Qui ergo in pace subigere carnis desideria nolumus, quando in bello pro Domino ipsam carnem daremus? 4. Rursus simile est regnum coelorum sagenae in mare missae dicitur, ex omni genere piscium congreganti, quae impleta ad littus educitur, et in vasis boni pisces eliguntur, mali autem projiciuntur foras. Sancta Ecclesia sagenae comparatur, quia et piscatoribus 1474 est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Unde per Psalmistam Deo dicitur: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3). Quae sagena, scilicet, tunc universaliter repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur. Quam educunt, et secus littus sedent, quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris. In quo scilicet fine boni pisces in vasis eliguntur, mali autem projiciuntur foras, quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nunc enim bonos malosque communiter quasi permistos pisces fidei sagena nos continet, sed littus indicat sagena, id est sancta Ecclesia, quid trahebat. Et quidem pisces qui capti fuerint mutari non possunt; nos autem mali capimur, sed in bonitate permutamur. Cogitemus igitur in captione, ne dividamur in littore. Ecce quam grata est vobis hodierna solemnitas, ita ut se non modicum addicat, si cui ex hoc conventu vestro deesse contingat. Quid ergo in die illa acturus est, qui a conspectu judicis rapitur, ab electorum societate separatur, qui tenebrescit a lumine, cruciatur aeterna combustione? Unde et hanc eamdem comparationem Dominus sub brevitate aperit cum subjungit: Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Hoc jam, fratres charissimi, timendum est potius quam exponendum. Aperta etenim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignoratiae suae excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur. Unde et subditur: Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine. 4. Atque in conclusione subjungitur: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Si per novum et vetus quod dicitur, utrumque Testamentum accipimus, Abraham doctum fuisse denegamus, qui Novi et Veteris Testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit. Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus, 1475 qui etsi Testamentum Vetus edocuit, Novi tamen dicta non protulit. Dum ergo ab hoc intellectu excludimur, ad alium vocamur. Sed in eo quod Veritas dicit: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias, intelligi valet, quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant loquebatur. Qui tunc nova et vetera proferunt cum utriusque Testamenti praedicamenta vocibus et moribus loquuntur. Quod tamen intelligi et aliter potest. Vetustum quippe humani generis fuit ad inferni claustra descendere, pro peccatis suis supplicia aeterna tolerare. Cui per Mediatoris adventum novum aliquid accessit, ut si hic recte studeat vivere, coelorum regna valeat penetrare: et homo in terra editus, a corruptibili vita moriatur, in coelo collocandus. Et vetus itaque est, ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat; et novum, ut conversus in regno vivat. Quod ergo in conclusione locutionis suae Dominus subdidit, hoc est utique quod praemisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum inventum, ac bonam margaritam protulit, postmodum vero inferni poenas de malorum combustione narravit, atque in conclusione subjungit: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Ac si aperte diceretur: Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est, qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii, ut vel poenae terreant, quos praemia non invitant. Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat ut torpentem animum et terrae vehementer inhaerentem, si amor ad regnum non trahit, vel timor minet. Ecce enim de gehennae expressione dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium. Sed quia praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta, hic, fratres charissimi, vanam laetitiam fugite, si illic flere formidatis. Nemo etenim potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Domino. Temporalis itaque laetitiae fluxa restringite, carnis voluptates edomate. Quidquid animo ex praesenti saeculo arridet, ex consideratione aeterni ignis amarescat. Quidquid in mente pueriliter hilarescit, hoc disciplinae juvenilis censura coerceat, ut dum sponte temporalia fugitis, aeterna gaudia sine labore capiatis, praestante Domino nostro Jesu Christo, etc. HOMILIA XII. Habita ad populum in basilica sanctae Agnetis, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXV, 1 - 13.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum decem virginibus quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 1476 1. Saepe vos, fratres charissimi, admoneo prava opera fugere, mundi hujus inquinamenta devitare; sed hodierna sancti Evangelii lectione compellor dicere ut et bona quae agitis cum magna cautela timeatis, ne per hoc quod a vobis rectum geritur favor aut gratia humana requiratur, ne appetitus laudis subrepat, et quod foris ostenditur intus a mercede vacuetur. Ecce enim Redemptoris voce decem virgines, et omnes dicuntur virgines, et tamen intra beatitudinis januam non omnes sunt receptae, quia earum quaedam, dum de virginitate sua gloriam foris expetunt, in vasis suis oleum habere noluerunt. Sed prius quaerendum nobis est quid sit regnum coelorum, aut cur decem virginibus comparetur, quae etiam virgines prudentes et fatuae dicantur. Dum enim coelorum regnum constat quia reproborum nullus ingreditur, etiam fatuis virginibus cur simile esse perhibetur? Sed sciendum nobis est quod saepe in sacro eloquio regnum coelorum praesentis temporis Ecclesia dicitur. De quo alio in loco Dominus dicit: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). Neque enim in illo regno beatitudinis, in quo pax summa est, inveniri scandala poterunt quae colligantur. Et unde rursum dicitur: Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, hic minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Ibid., V, 19). Mandatum quippe solvit et docet quando hoc quisque voce praedicat quod vivendo non implet. Sed ad regnum aeternae beatitudinis pervenire non valet, qui non vult opere implere quod docet. Quomodo ergo in eo minimus vocabitur qui ad hoc nullo modo intrare permittitur? Quid itaque per hanc sententiam nisi praesens Ecclesia regnum coelorum dicitur? In qua doctor qui mandatum solverit minimus vocatur, quia cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. In quinque autem corporis sensibus unusquisque subsistit, geminatus autem quinarius denarium perficit. Et quia 1477 ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur. In qua quia mali cum bonis et reprobi cum electis admisti sunt, recte similis virginibus prudentibus et fatuis esse perhibetur. Sunt namque plerique continentes qui ab appetitu se exteriori custodiunt, et spe ad interiora rapiuntur, carnem macerant, et toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt, pro laboribus suis recipere laudes humanas nolunt. Hi nimirum gloriam suam non in ore hominum ponunt, sed intra conscientiam contegunt. Et sunt plerique qui corpus per abstinentiam affligunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expetunt, doctrinae inserviunt, indigentibus multa largiuntur. Sed fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudis transitoriae retributionem quaerunt. Unde et apte subditur: Quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Per oleum quippe nitor gloriae designatur; vascula autem nostra sunt corda, in quibus ferimus cuncta quae cogitamus. Prudentes ergo oleum in vasis habent, quia nitorem gloriae intra conscientiam retinent, Paulo attestante, qui ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Fatuae autem virgines oleum secum non sumunt, quia gloriam intra conscientiam non habent, dum hanc ab ore proximorum quaerunt. Notandum vero quod omnes lampades habent, sed omnes oleum non habent, quia plerumque bona in se opera cum electis et reprobi ostendunt, sed soli ad sponsum cum oleo veniunt, qui de his quae foris egerint intus gloriam requirunt. Unde per Psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14).

2. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt, quia dum venire judex ad extremum judicium differt, electi et reprobi in mortis somno sopiuntur. Dormire etenim mori est. 1478 Ante somnum vero dormitare est ante mortem a salute languescere, quia per pondus aegritudinis pervenitur ad somnum mortis. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 3. De adventu sponsi clamor in media nocte fit, quia sic dies judicii subrepit, ut praevideri non valeat quando venit. Unde scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (I Thess. V, 2). Tunc omnes virgines surgunt, quia et electi et reprobi a somno suae mortis excitantur. Lampades ornant, quia sua secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem exspectant. Sed lampades fatuarum virginum exstinguuntur, quia earum opera, quae clara hominibus foris apparuerant, in adventu judicis intus obscurantur. Et a Deo retributionem non inveniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amaverunt. Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt, nisi quod in adventu judicis cum se intus vacuas invenerint, testimonium foris quaerunt? Ac si a sua fiducia deceptae proximis dicant: Quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus quid vidistis. Sed prudentes virgines respondent, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. In illo enim die (quod tamen de quibusdam in pace Ecclesiae quiescentibus loquor) sibimetipsi testimonium uniuscujusque vix sufficit; quanto minus et sibi et proximo? Unde et protinus per increpationem subdunt: Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Venditores quippe olei adulatores sunt. Qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. De quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Principale etenim nostrum caput est. Appellatione autem capitis ea quae principatur corpori mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Sed dum irent emere, venit sponsus, quia cum vitae suae testimonium a proximis quaerunt, judex venit, qui non solum operum, sed et cordium testis est. Quae autem paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 4. O si sapere in cordis palato possit quid admirationis habet quod dicitur: Venit sponsus! quid dulcedinis: Intraverunt cum eo ad nuptias! quid amaritudinis: Et clausa est janua! Venit quippe ille qui adventu suo elementa concutit, in cujus conspectu coelum et terra contremiscit. Unde etiam per prophetam dicit: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Aggae. II, 7; Hebr. XII, 26). Ad cujus examen omne humanum genus deducitur. Cui ad vindictam malorum remunerationemque bonorum angeli, archangeli, throni, principatus et dominationes obsequuntur. Pensate, fratres charissimi, ante conspectum tanti judicis qui in illo die terror erit quando jam in poena remedium non erit, quae illa confusio cui reatu suo exigente continget in conventu omnium angelorum hominumque erubescere, qui pavor eum quem et tranquillum mens humana capere non valet etiam iratum videre. Quem diem bene propheta intuens, ait: 1479 Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Soph. I, 15). Pensate ergo, fratres charissimi, extremi diem judicii super corda reproborum qua asperitate propheta vidit amarescere, quem tot appellationibus non valet explicare. Quanta vero tunc erit electorum laetitia, qui de ejus merentur visione gaudere, de cujus conspectu vident et elementa omnia contremiscere, cum eo simul ad nuptias intrare! Qui et in sponsi nuptiis gaudent, et tamen ipsi sunt sponsa, quia in illo aeterni regni thalamo visioni nostrae Deus conjungitur. Quae scilicet visio nunquam jam in perpetuum ab amoris sui amplexibus evelletur. Tunc regni janua lugentibus claudetur, quae modo quotidie poenitentibus aperitur. Erit namque et tunc poenitentia, sed fructuosa jam non erit, quia nequaquam tunc veniam invenit, qui modo aptum veniae tempus perdit. Hinc etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). 5. Unde et easdem virgines fatuas invocantes Dominus non audit, quia interclusa regni janua, is qui prope esse poterat, prope jam non erit. Nam subditur: Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Ibi jam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod jussit, qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Hinc est enim quod per Salomonem Dominus dicit: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio, et angustia, tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 24, seq.). Ecce aperiri clamant, et, repulsionis suae dolore compulsae, appellationem dominantis ingeminant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Preces offerunt, sed nesciuntur, quia tunc velut incognitos Dominus deserit, quos modo suos per vitae meritum non agnoscit. 6. Ubi apte quoque generalis ad discipulos exhortatio subinfertur, cum dicitur: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Quia post peccata Deus poenitentiam suscipit, si sciret quisque de praesenti saeculo quo tempore exiret, aliud tempus voluptatibus, atque aliud poenitentiae aptare potuisset. Sed qui poenitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit. Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere. Ecce hunc ipsum diem, in quo loquimur, ad inducias conversionis accepimus, et tamen mala quae fecimus flere recusamus. Non solum commissa non plangimus, sed etiam quae defleantur augemus. At si aliqua nos aegritudo corripiat, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, 1480 inducias vivendi quaerimus, ut peccata nostra defleamus, et eas cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habemus. 7. Rem, fratres charissimi, refero, quam si intente audire vult charitas vestra, ex consideratione illius vehementer instruetur. Quidam vir nobilis in Valeria provincia nomine Chrysaorius fuit, quem lingua rustica populus Chryserium vocabat: vir valde idoneus, sed tantum plenus vitiis, quantum rebus; superbia tumidus, carnis suae voluptatibus subditus, in acquirendis rebus avaritiae facibus accensus. Sed cum tot malis Dominus finem ponere decrevisset, sicut a religioso viro quodam, qui nunc superest, propinquo illius didici, corporis languore percussus est. Qui ad extremum veniens, eadem hora qua jam de corpore erat exiturus, apertis oculis vidit tetros et nigerrimos spiritus coram se assistere, et vehementer imminere, ut ad inferni claustra se raperent. Coepit tremere, pallescere, sudare, et magnis vocibus inducias petere, filiumque suum nomine Maximum, quem ipse jam monachus monachum vidi, nimiis et turbatis clamoribus vocare, dicens: Maxime curre, nunquam tibi aliquid mali feci, in fidem tuam me suscipe. Turbatus mox Maximus adfuit, lugens et perstrepens familia convenit. Eos autem quos ille insistentes sibi graviter tolerabat ipsi malignos spiritus videre non poterant, sed eorum praesentiam in confusione, in pallore ac tremore illius qui trahebatur videbant. Pavore autem tetrae eorum 1481 imaginis huc illucque vertebatur in lectulo, jacebat in sinistro latere, aspectum eorum ferre non poterat; vertebatur ad parietem, ibi aderant. Cumque constrictus nimis relaxari se jam posse desperaret, coepit magnis vocibus clamare, dicens: Inducias vel usque mane, inducias vel usque mane. Sed cum haec clamaret, in ipsis suis vocibus de habitaculo suae carnis evulsus est. De quo nimirum constat quia pro nobis ista, non pro se, viderit, ut ejus visio nobis proficiat, quos adhuc divina patientia longanimiter exspectat. Nam illi tetros spiritus ante mortem vidisse, et inducias petiisse, quid profuit, qui easdem inducias quas petiit, non accepit? Nos ergo, fratres charissimi, nunc sollicite ista cogitemus, ne nobis in vacuum tempora pereant, et tunc quaeramus ad bene agendum vivere, cum jam compellimur de corpore exire. Mementote quid Veritas dicat: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Per legis quippe mandatum ambulare longius Sabbato non licet (Exod. VI); hiems quoque ad ambulandum impedimento est, quia gressus ambulantium torpor frigoris astringit. Ait ergo; Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato. Ac si aperte dicat: Videte ne tunc quaeratis peccata vestra fugere, quando jam non licet ambulare. Illud ergo tempus quo fugere non licet modo debet cogitari dum licet. Illa hora nostri exitus est semper intuenda, ista Redemptoris nostri admonitio ante mentis oculos semper ponenda, qua ait: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. HOMILIA XIII. Habita ad populum in basilica beati Felicis confessoris, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XII, 35-40.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati servi illi, quos cum venerit dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet. 1480 1. Sancti Evangelii, fratres charissimi, aperta vobis est lectio recitata. Sed ne aliquibus ipsa ejus planities alta fortasse videatur, eam sub brevitate transcurrimus, quatenus ejus expositio ita nescientibus fiat cognita, ut tamen scientibus non sit onerosa. Quia viris luxuria in lumbis sit, feminis in umbilico, testatur Dominus, qui de diabolo ad beatum Job loquitur, dicens: Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus (Job. XL, 11). A principali igitur sexu lumborum nomine luxuria 1481 designatur, cum Dominus dicit: Sint lumbi vestri praecincti. Lumbos enim praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Sed quia minus est mala non agere, nisi etiam quisque studeat et bonis operibus insudare, protinus additur: Et lucernae ardentes in manibus vestris. Lucernas quippe ardentes in manibus tenemus cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. De quibus profecto operibus Dominus dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant 1482 opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Duo autem sunt quae jubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenere, ut et munditia sit castitatis in corpore, et lumen veritatis in operatione. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeeminet necdum se per bona opera exercet. Nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec opus bonum est aliquod sine castitate.

2. Sed et si utrumque agitur, restat ut quisquis ille est spe ad supernam patriam tendat, et nequaquam se a vitiis pro mundi hujus honestate contineat. Qui etsi quaedam bona aliquando pro honestate inchoat, in ejus tamen intentione non debet permanere, nec per bona opera praesentis mundi gloriam quaerere, sed totam spem in Redemptoris sui adventum constituat. Unde et protinus subditur: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe Dominus abiit, quia resurgens a mortuis, ascendens in coelum, supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit. Qui tunc revertitur, cum nobis jam per judicium manifestatur. 3. Bene autem de servis exspectantibus subditur: Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe Dominus cum ad judicium properat, pulsat vero, cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire enim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem contempsisse se meminit judicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet; et cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. Unde et protinus subditur: Beati sunt servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet, vigilat qui servat operando quod credit, vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Hinc rursus ait; Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11).

4. Sed veniens dominus quid servis vigilantibus exhibeat audiamus: Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet eos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecinget se, id est ad retributionem praeparabit; et faciet illos discumbere, id est in aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob (Matth. VIII, 11). Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transire vero dictum est, cum de judicio ad regnum redit. Vel certe Dominus nobis post judicium transit, quia ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat. Et transire ejus est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus. Ad judicium quippe 1483 veniens, in forma servi omnibus apparet, quia scriptum est: Videbunt in quem transfixerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Sed cum reprobi in supplicium corruunt, justi ad claritatis ejus gloriam pertrahuntur, sicut scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10). 5. Sed quid si servi in prima vigilia negligentes existunt? Prima quippe vigilia primae aetatis custodia est. Sed neque sic desperandum est, et a bono opere cessandum. Nam longanimitatis suae patientiam insinuans Dominus, subdit: Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima quippe vigilia primaevum tempus est, id est pueritia. Secunda, adolescentia vel juventus, quae auctoritate sacri eloquii unum sunt, dicente Salomone: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Tertia autem, senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit custodiat vel secundam, ut qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit ad vias vitae saltem in tempore juventutis evigilet. Et qui evigilare in secunda vigilia noluit tertiae vigiliae remedia non amittat, ut qui in juventute ad vias vitae non evigilat saltem in senectute resipiscat. Pensate, fratres charissimi, quia conclusit Dei pietas duritiam nostram. Non est jam quid homo excusationis inveniat. Deus despicitur, et exspectat; contemni se videt, et revocat; injuriam de contemptu suo suscipit, et tamen quandoque revertentibus etiam praemia promittit. Sed nemo hanc ejus longanimitatem negligat, quia tanto districtiorem justitiam in judicio exiget, quanto longiorem patientiam ante judicium praerogavit. Hinc etenim Paulus dicit: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5). Hinc Psalmista ait: Deus judex justus, fortis, et longanimis (Psal. VII, 12). Dicturus quippe longanimem, praemisit justum, ut quem vides peccata delinquentium diu patienter ferre, scias hunc etiam quandoque districte judicare. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Altissimus enim est patiens redditor (Eccli, V, 4). Patiens enim redditor dicitur, quia peccata hominum et patitur et reddit. Nam quos diu, ut convertantur, tolerat, non conversos durius damnat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem ad medium deducuntur, ut per haec animus ad sui custodiam suscitetur. Nam dicitur: Hoc autem scitote, quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur: Et vos estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet. Nesciente enim patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum domus invenerit dormientem necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum judicis, qui occulte animam rapit, praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. 1484 6. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco voluit nobis esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. Proinde, fratres mei, in conditione mortalitatis vestrae mentis oculos figite, venienti vos judici per fletus quotidie et lamenta praeparate. Et cum certa mors maneat omnibus, nolite de temporalis vitae providentia incerta cogitare. Terrenarum rerum vos cura non aggravet. Quantislibet enim auri et argenti molibus circumdetur, quibuslibet pretiosis vestibus induatur caro, quid est aliud quam caro? Nolite ergo attendere quid habetis, sed quid estis. Vultis audire quid estis? Propheta indicat, dicens: Vere fenum est populus (Isai. XL, 7). Si enim fenum populus non est, ubi sunt illi qui ea quae hodie colimus nobiscum transacto anno beati Felicis natalitia celebraverunt? O quanta et qualia de praesentis vitae provisione 1485 cogitabant, sed, subripiente mortis articulo, repente in his quae praevidere nolebant inventi sunt, et cuncta simul temporalia quae congregata quasi stabiliter tenere videbantur amiserunt. Si ergo transacta multitudo generis humani per nativitatem viruit in carne, per mortem aruit in pulvere, videlicet fenum fuit. Quia igitur momentis suis horae fugiunt, agite, fratres charissimi, ut in boni operis mercede teneantur. Audite quid sapiens Salomon dicat: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec scientia, nec ratio, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim sic mors ipsa cum venerit vincetur, si priusquam veniat semper timeatur HOMILIA XIV. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, Dominica secunda post Pascha.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. X, 11-16.

In illo tempore, dixit Jesus Pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

1484 1. Audistis, fratres charissimi, ex lectione evangelica eruditionem vestram, audistis et periculum nostrum. Ecce enim is qui non ex accidenti dono, sed essentialiter bonus est, dicit: Ego sum pastor bonus. Atque ejusdem bonitatis formam quam nos imitemur, adjungit, dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod jussit. Bonus pastor pro ovibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat, carnis suae alimento satiaret. Ostensa nobis est de contemptu mortis via quam sequamur, apposita est forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus ejus impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. A primo autem hoc minimo pervenitur ad postremum majus. Sed cum incomparabiliter longe sit melior anima qua vivimus terrena substantia quam exterius possidemus, qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Et sunt nonnulli qui dum plus 1485 terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt. De quibus protinus subditur: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit.

2. Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit; terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. Utrum vero pastor sit, an mercenarius, cognosci veraciter non potest, si occasio necessitatis deest. Tranquillitatis enim tempore, plerumque ad gregis custodiam sicut verus pastor, sic etiam mercenarius stat; sed lupus veniens indicat quo quisque animo super gregis custodiam stabat. Lupus etenim super oves venit cum quilibet injustus et raptor, 1486 fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Fugit, quia injustitiam vidit, et tacuit. Fugit, quia se sub silentio abscondit. Quibus bene per prophetam dicitur: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). Ex adverso quippe ascendere est quibuslibet potestatibus prave agentibus rationis libera voce contraire. Et in die Domini pro domo Israel in praelio stamus, ac murum opponimus, si fideles innocentes contra perversorum injustitiam ex justitiae auctoritate vindicamus. Quod quia mercenarius non facit, cum venientem lupum viderit, fugit. 3. Sed est alius lupus qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians circuit, et mortes animarum quaerit. De quo lupo mox subditur: Et lupus rapit, et dispergit oves. Lupus venit, et mercenarius fugit, quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet curam sollicitudinis non habet. Animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. Lupus rapit et dispergit oves cum alium ad luxuriam pertrahit, alium ad avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo lupus gregem dissipat cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur: quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. Unde et mox adjungitur: Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola enim causa est ut mercenarius fugiat quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest qui in eo quod ovibus praeest non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit iterum formam cui debeamus imprimi ostendit, dicens: Ego sum Pastor bonus. Atque subjungit: Et cognosco oves meas, hoc est diligo, et cognoscunt me meae. Ac si patenter dicat: Diligentes obsequuntur. Qui enim veritatem non diligit, adhuc minime cognovit. 4. Quia ergo audistis, fratres charissimi, periculum nostrum, pensate in verbis dominicis etiam periculum vestrum. Videte si oves ejus estis, videte si eum cognoscitis, videte si lumen veritatis scitis. Scitis autem dico, non per fidem, sed per amorem. Scitis dico, non ex credulitate, sed ex operatione. Nam idem ipse qui hoc loquitur Joannes evangelista testatur, dicens: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Unde et in hoc loco Dominus protinus subdit: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Ac si aperte dicat: In hoc constat quia et ego agnosco Patrem, 1487 et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; id est, ea charitate qua pro ovibus morior quantum Patrem diligam ostendo. Quia vero non solum Judaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adjungit: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Redemptionem nostram, qui ex gentili populo venimus, Dominus aspexerat cum se adducere et alias oves dicebat. Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus factum hodie videtis. Quasi enim ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Judaicum et gentilem populum in sua fide conjungit, Paulo attestante, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, ad ovile proprium oves deducit. 3. De quibus profecto ovibus rursum dicit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis (Joan. X, 27). De quibus et paulo superius dicit: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Ibid., 9). Ingredietur quippe ad fidem, egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem, pascua autem inveniet in aeterna refectione. Oves ergo ejus pascua inveniunt, quia quisquis illum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae autem sunt istarum ovium pascua, nisi interna gaudia semper virentis paradisi? Pascua namque electorum sunt vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur. In istis pascuis de aeternitatis satietate laetati sunt qui jam laqueos voluptuosae temporalitatis evaserunt. Ibi hymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum civium. Ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. Ibi providi prophetarum chori, ibi judex apostolorum numerus, ibi innumerabilium martyrum victor exercitus, tanto illic laetior, quanto hic durius afflictus; ibi confessorum constantia, praemii sui perceptione consolata; ibi fideles viri quos a virilitatis suae robore voluptas saeculi emollire non potuit; ibi sanctae mulieres quae cum saeculo et sexum vicerunt; ibi pueri qui hic annos suos moribus transcenderunt; ibi senes quos hic et aetas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit. 6. Quaeramus ergo, fratres charissimi, haec pascua, in quibus cum tantorum civium solemnitate gaudeamus. Ipsa nos laetantium festivitas invitet. Certe sicubi populus nundinas celebraret, si ad alicujus Ecclesiae dedicationem denuntiata solemnitate concurreret, festinaremus omnes simul inveniri, et interesse unusquisque satageret, gravi se damno afflictum crederet si solemnitatem communis laetitiae non videret. Ecce in coelestibus electorum civium laetitia agitur, vicissim de se omnes in suo conventu gratulantur, et tamen nos, ab amore aeternitatis tepidi, nullo desiderio ardemus, interesse tantae solemnitati non quaerimus, privamur gaudiis, et laeti sumus. Accendamus ergo animum, fratres, recalescat fides in id quod credidit, inardescant ad superna nostra desideria, et sic amare jam ire est. Ab internae solemnitatis gaudio 1488 nulla nos adversitas revocet, quia et si quis ad locum propositum ire desiderat, ejus desiderium quaelibet viae asperitas non immutat. Nulla nos prosperitas blandiens seducat, quia stultus viator est, qui in itinere amoena prata conspiciens, obliviscitur ire quo tendebat. Toto ergo desiderio ad supernam patriam animus anhelet, nil in hoc mundo appetat, quod constat quia citius relinquat, ut si coelestis Pastoris veraciter oves sumus, quia in viae delectatione non figimur aeternis pascuis in perventione satiemur. HOMILIA XV. Habita ad populum in basilica sancti Pauli apostoli, Dominica in Sexagesima.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VIII, 4-15.

In illo tempore, cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Jesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Et, dum seminat, aliud cecidit secus viam, et concultatum est, et volucres coeli comederunt illud. Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Et aliud cecidit super spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi audiat. Interrogant autem eum discipuli ejus quae esset haec parabola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam quod supra petram, hi sunt qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum. Et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae, euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

1488 1. Lectio sancti Evangelii quam modo, fratres charissimi, audistis expositione non indiget, sed admonitione. Quam enim per semetipsam Veritas exposuit, hanc discutere humana fragilitas non praesumit. Sed est quod sollicite in hac ipsa expositione dominica pensare debeatis, quia si nos vobis semen verbum, agrum mundum, volucres daemonia, spinas divitias significare diceremus, ad credendum nobis mens forsitan vestra dubitaret. Unde et idem Dominus per semetipsum dignatus est exponere quod dicebat, ut sciatis rerum significationes quaerere in iis etiam quae per semetipsum noluit explanare. Exponendo ergo quod dixit figurate se loqui innotuit, quatenus certos vos redderet cum vobis nostra fragilitas verborum illius figuras aperiret. Quis enim mihi unquam crederet, si spinas divitias interpretari voluissem, maxime cum illae pungant, istae delectent? Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Quas bene hoc in loco, alio evangelista attestante, nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat (Matth. XIII, 22). Fallaces enim sunt quae nobiscum diu permanere non possunt, fallaces sunt quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt quae nos divites virtutibus 1489 faciunt. Si ergo, fratres charissimi, divites esse cupitis, veras divitias amate. Si culmen veri honoris quaeritis, ad coeleste regnum tendite. Si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia ascribi festinate.

2. Verba Domini, quae aure percipitis, mente retinete. Cibus enim mentis est sermo Dei. Et quasi acceptus cibus stomacho languente rejicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur. Sed quisquis alimenta non retinet, hujus profecto vita desperatur. Aeternae igitur mortis periculum formidate, si cibum quidem sanctae exhortationis accipitis, sed verba vitae, id est alimenta justitiae, in memoria non tenetis. Ecce transit omne quod agitis, et ad extremum judicium sine ulla momenti interpositione quotidie volentes nolentesque properatis. Cur ergo amatur quod relinquitur? Cur illud negligitur quo pervenitur? Mementote quod dicitur: Si quis habet aures audiendi audiat. Omnes enim qui illic aderant aures corporis habebant. Sed qui cunctis aures habentibus Si quis habet aures audiendi audiat dicit, aures procul dubio cordis requirit. Curate ergo ut acceptus sermo in cordis aure remaneat. Curate ne semen juxta viam cadat, ne malignus spiritus veniat, et a memoria verbum tollat. Curate ne petrosa terra semen excipiat, et fructum boni operis 1490 sine perseverantiae radicibus mittat. Multis enim libet quod audiunt, boni operis initia proponunt; sed mox ut fatigari adversitatibus coeperint, inchoata derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc quod germinaverat ad fructum perseverantiae non perduxit. Multi namque cum verbum contra avaritiam audiunt, eamdem avaritiam detestantur, rerum omnium contemptum laudant; sed mox ut viderit animus quod concupiscat, obliviscitur quod laudabat. Multi cum verbum contra luxuriam audiunt, pollutiones carnis non solum perpetrare non appetunt, sed etiam perpetratas erubescunt; sed mox ut carnis species eorum oculis apparet, sic mens ad desideria rapitur, ac si adhuc ab ea nihil sit contra haec eadem desideria deliberatum; et damnanda agit, quae quidquid egisse se meminit jam et ipsa damnavit. Saepe etiam contra culpas compungimur, et tamen post fletum ad easdem culpas redimus. Sic Balaam Israelitici populi tabernacula contemplatus flevit, eisque se similem fieri in morte deposcit, dicens: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10); sed mox ut hora compunctionis transiit, in avaritiae nequitiam exarsit. Nam propter promissa munera in ejus populi mortem consilium dedit, cujus morti se fieri similem optavit; et oblitus est quod planxerat, cum exstinguere noluit quod per avaritiam ardebat. 3. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit quia sollicitudines, et voluptates, et divitiae suffocant verbum. Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis jungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire non potest cum afflictione, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt. 4. Terra autem bona fructum per patientiam reddit, quia videlicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet, quia cum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, ejusdem saeculi adversitas crescit. Hinc est enim quod plerosque cernimus et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare. Terrena namque jam desideria fugiunt, et tamen flagellis durioribus fatigantur. Sed juxta vocem Domini fructum per patientiam reddunt, quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Sic uva calcibus tunditur, et in vini saporem liquatur. Sic oliva contusionibus expressa amurcam suam deserit, et in olei liquorem pinguescit. Sic per trituram areae a paleis grana separantur, et ad horreum purgata perveniunt. Quisquis ergo appetit plene vitia vincere, 1491 studeat humiliter purgationis suae flagella tolerare, ut tanto post ad judicem mundior veniat, quanto nunc ejus rubiginem ignis tribulationis purgat. 5. In ea porticu quae euntibus ad ecclesiam beati Clementis est pervia fuit quidam Servulus nomine, quem multi vestrum mecum noverunt, rebus pauper, meritis dives, quem longa aegritudo dissolverat (Lib. IV Dial., cap. 14). Nam a primaeva aetate usque ad finem vitae paralyticus jacebat. Quid dicam quia stare non poterat? Qui nunquam in lecto suo surgere vel ad sedendum valebat, nunquam manum suam ad os ducere, nunquam se potuit in latus aliud declinare. Huic ad serviendum mater cum fratre aderat, et quidquid ex eleemosyna potuisset accipere, hoc eorum manibus pauperibus erogabat. Nequaquam litteras noverat, sed Scripturae sacrae sibimet Codices emerat, et religiosos quosque in hospitalitate suscipiens, hos coram se legere sine intermissione faciebat. Factumque est ut, quantum ad mensuram propriam, plene sacram Scripturam disceret, cum, sicut dixi, litteras funditus ignoraret. Studebat in dolore semper gratias agere, hymnis Deo et laudibus diebus ac noctibus vacare. Sed cum jam tempus esset ut tanta ejus patientia remunerari debuisset, membrorum dolor ad vitalia rediit. Cumque se jam morti proximum agnovit, peregrinos viros atque in hospitalitate susceptos admonuit ut surgerent, et cum eo psalmos pro exspectatione exitus sui decantarent. Cumque cum eis et ipse moriens psalleret, voces psallentium repente compescuit, cum terrore magni clamoris, dicens: Tacete, nunquid non auditis quantae resonant laudes in coelo? Cumque ad easdem laudes quas intus audierat aurem cordis intenderet, sancta illa anima a carne soluta est. Sed exeunte illa tanta illic fragrantia odoris aspersa est, ut omnes illi qui aderant inaestimabili suavitate replerentur, ita ut per hoc patenter agnoscerent quod eam laudes in coelo suscepissent. Cui rei monachus noster interfuit, qui nunc usque vivit, et cum magno fletu attestari solet quia quousque corpus ejus sepulturae traderetur, ab eorum naribus odoris illius fragrantia non recessit. Ecce quo fine ex hac vita exiit qui in hac vita aequanimiter flagella toleravit. Juxta vocem ergo dominicam, bona terra fructum per patientiam reddidit, quae, exarata disciplinae vomere, ad remunerationis segetem pervenit. Sed vos rogo, fratres charissimi, attendite quod excusationis argumentum in illo districto judicio habituri sumus nos, qui, a bono opere torpentes, et res et manus accepimus, si praecepta dominica egenus et sine manibus impleverit. Non contra nos Dominus tunc apostolos ostendat qui ad regnum secum turbas fidelium praedicando traxerunt, non contra nos martyres exhibeat qui ad coelestem patriam sanguinem fundendo pervenerunt. Quid tunc dicturi sumus, cum hunc de quo locuti sumus Servulum viderimus, cui longus languor brachia tenuit, sed tamen haec a bono opere non ligavit? Haec vobiscum, fratres, agite, sic vos ad studium boni operis instigate, ut cum bonos vobis modo ad imitandum proponitis, eorum consortes tunc esse valeatis. HOMILIA XVI. Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae dicitur Constantiniana, Dominica prima in Quadragesima.

LECTIO EVANG. SEC. MATTH. IV, 1-11.

In illo tempore, ductus est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 1492 1. Dubitari a quibusdam solet a quo spiritu sit Jesus ductus in desertum, propter hoc quod subditur: Assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Et rursum: Assumpsit eum in montem excelsum valde. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur ut a sancto Spiritu in desertum ductus credatur, ut illuc eum suus Spiritus duceret, ubi nunc ad tentandum malignus spiritus inveniret. Sed ecce cum dicitur Deus homo vel in excelsum montem, vel in sanctam civitatem a diabolo assumptus, mens refugit, humanae hoc audire aures expavescunt. Qui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus, si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium caput diabolus est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui. An non diaboli membrum fuit Pilatus? An non diaboli membra Judaei persequentes, et milites crucifigentes Christum fuerunt? Quid ergo mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se perculit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro quod tentari voluit, qui venerat occidi. Justum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Sed sciendum nobis est quia tribus modis tentatio agitur, suggestione, delectatione et consensu. Et nos cum tentamur, plerumque in delectationem, aut etiam in consensum labimur, quia de carnis peccato propagati, in nobisipsis etiam gerimus unde certamina toleremus. Deus vero qui, in utero Virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed ejus mentem peccati delectatio non momordit. Atque ideo omnis diabolica illa tentatio foris non intus fuit. 1493

2. Sed si ipsum ordinem tentationis ejus aspicimus, pensemus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus hostis contra primum hominem parentem nostrum in tribus se tentationibus erexit, quia hunc videlicet gula, vana gloria et avaritia tentavit; sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit cum cibum ligni vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit cum diceret: Eritis sicut dii (Genes. III, 5). Et ex provectu avaritiae tentavit cum diceret: Scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Dei Filio diceret: Non rapinam arbitratus est se esse aqualem Deo (Philip. II, 6). In hoc autem diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quod eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. 3. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam quippe tentat cum dicit: Dic ut lapides isti panes fiant. Per vanam gloriam tentat cum dicit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentat cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Sed eisdem modis a secundo homine vincitur, quibus primum hominem se vicisse gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat, quo nos aditu intromissus tenebat. Sed est aliud, fratres charissimi, quod in hac tentatione dominica considerare debemus, quia tentatus a diabolo Dominus sacri eloquii praecepta respondit, et qui eo verbo quod erat tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae 1494 non ostendit, sola divinae Scripturae praecepta dedit, quatenus suae nobis patientiae praeberet exemplum, ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. Pensate quanta est patientia Dei, et quanta impatientia nostra. Nos si injuriis, aut aliqua laesione provocamur, furore permoti, aut quantum possumus nosmetipsos ulciscimur, aut quod non possumus facere minamur. Ecce adversitatem diaboli Dominus pertulit, et nihil ei nisi mansuetudinis verba respondit. Portat quem punire poterat, ut hoc in laudem ejus altius cresceret, si hostem suum non exstinguendo, sed interim patiendo superaret. 4. Notandum vero quod subditur, quia, recedente diabolo, angeli ministrabant ei. Ex qua re quid aliud quam unius personae utraque natura ostenditur? Quia et homo est quem diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab angelis ministratur. Cognoscamus igitur in eo naturam nostram, quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia nisi super omnia Deus existeret, ei nullo modo angeli ministrarent. 5. Sed quia his diebus lectio congruit, nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris audivimus, qui Quadragesimae tempus inchoamus, discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum numerum custoditur. Moyses enim ut legem acciperet secundo diebus quadraginta jejunavit (Exod. XXXIV, 28). Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit (III Reg. XIX, 8). Ipse auctor hominum ad homines veniens, in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit (Matth. IV, 2). Nos quoque in quantum possumus, annuo Quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligere conemur. Cur ergo in abstinentia quadragenarius numerus custoditur, nisi quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur? Denarius etenim quater ductus in quadragenarium surgit, quia tunc Decalogi mandata perficimus cum profecto quatuor libros sancti Evangelii custodimus. Ex qua re sentiri et aliud potest. In hoc enim mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis praeceptis dominicis contraimus. Praecepta autem Dominica per Decalogum sunt accepta. Quia ergo per carnis desideria, Decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Quamvis de hoc Quadragesimae tempore est adhuc aliud quod possit intelligi. A praesenti etenim die usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta duo fiunt. Ex quibus dum sex dies Dominici ab abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies 1495 remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus, ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus. Unde, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini decimas rerum (Levit. XXVII, 30, seq.), ita ei offerre contendite et decimas dierum. Unusquisque in quantum virtus suppetit, carnem maceret, ejusque desideria affligat, concupiscentias turpes interficiat, ut juxta Pauli vocem, hostia viva fiat (Rom. XII, 1). Hostia quippe et immolatur et viva est, quando et ab hac vita homo non deficit, et tamen se a carnalibus desideriis occidit. Caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Auctor etenim mortis nostrae per fructum ligni vetiti vitae praecepta transgressus est. Qui ergo a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad haec in quantum possumus, per abstinentiam resurgamus.

6. Sed nemo sibi eamdem abstinentiam solam credat posse sufficere, cum per prophetam Dominus dicat: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? subjiciens: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 6, 7). Illud ergo jejunium Deus approbat, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod ex pietate conditur. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. Hinc etenim per prophetam Dominus dicit: Cum jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobis conteditis, et vobismetipsis bibitis? (Zach. VII, 5, 6.) Sibi enim comedit et bibit qui alimenta corporis, quae sunt communia dona conditoris, sine indigentibus percipit. Et sibi quisque jejunat, si ea quae sibi ad tempus subtrahit non pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Hinc per Joelem dicitur: Sanctificate jejunium (Joel. I, 14; II, 15). Jejunium quippe sanctificare est, adjunctis bonis aliis, dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie, et omnes debitores vestros repetitis (Isa. LVIII, 3). Neque enim qui a debitore suo hoc quod dedit repetit aliquid injustum facit, sed dignum est ut quisquis se in poenitentia macerat etiam hoc quod sibi juste competit interdicat. Sic sic nobis afflictis et poenitentibus a Deo dimittitur quod injuste egimus, si pro amore illius et hoc quod nobis juste competit relaxemus. HOMILIA XVII. Habita ad episcopos in fontes Lateranensium.

LECTIO EVANG. SEC. LUC. X, 1-9.

In illo tempore, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 1496 1. Dominus et Salvator noster, fratres charissimi, aliquando nos sermonibus, aliquando vero operibus admonet. Ipsa etenim facta ejus praecepta sunt, quia dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus innotescit. Ecce enim binos in praedicationem discipulos mittit, quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos charitas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere charitatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit, ut charitas esse possit. Binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.

2. Bene autem dicitur quia misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, quando verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur. Hinc namque eisdem praedicatoribus Isaias dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Isai. XL, 3). Hinc illis Psalmista ait: Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Super occasum namque Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit. Super occasum videlicet ascendit, quia mortem quam pertulit resurgendo calcavit. Ei ergo qui ascendit super occasum iter facimus cum nos ejus gloriam vestris mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens per amoris sui praesentiam illustret. 3. Missis autem praedicatoribus, quid dicat audiamus: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ad messem multam operarii pauci sunt, quod sine gravi moerore loqui non possumus, quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdotibus plenus est, 1497 sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator, quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non implemus. Sed pensate, fratres charissimi, pensate quod dicitur: Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Vos pro nobis petite, ut digna vobis operari valeamus, ne ab exhortatione lingua torpeat, ne postquam praedicationis locum suscepimus apud justum judicem nostra nos taciturnitas addicat. Saepe enim pro sua nequitia praedicantium lingua restringitur: saepe vero ex subjectorum culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur. Ex sua quippe nequitia praedicantium lingua restringitur, sicut Psalmista ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX, 16.) Et rursum ex vitio subjectorum, vox praedicantium prohibetur sicut ad Ezechielem Dominus dicit: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est (Ezech. III, 26). Ac si aperte dicat: Idcirco tibi praedicationis sermo tollitur, quia dum me in suis actibus plebs exasperat, non est digna cui exhortatio veritatis fiat. Ex cujus ergo vitio praedicatori sermo subtrahatur, non facile cognoscitur. Quia vero Pastoris taciturnitas aliquando sibi, semper autem subjectis noceat, certissime scitur. 4. Sed utinam si ad praedicationis virtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia vitae teneamus. Nam subditur: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Multi autem cum regiminis jura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, et quibus prodesse debuerant, nocent. Et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt. De quibus alias Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Contra quae, omnia considerandum nobis est quia sicut agni 1498 inter lupos mittimur, ut, sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subjectos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate, quatenus et jura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat, quos foris quasi insequendo castigat. Quod tunc bene Rector exhibet, cum seipsum diligere per amorem privatum nescit, cum nulla quae mundi sunt appetit, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit. 5. Unde et subditur: Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Praedicatori etenim tanta debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est; pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Unde scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? (Eccli. XLI, 17.) Quid vero per peram, nisi onera saeculi; et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc ejus colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Sunt etenim multi qui pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim alios talia fecisse considerant, se haec facere licenter putant. Hi quid aliud faciunt, nisi pedes suos ex mortuorum animalium munire pellibus conantur? Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio optandae ejusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione, salutem audientibus exoptat. 6. Sequitur: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibic fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea filius pacis fuerit, aut ad eumdem praedicatorem revertitur; quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro abore sui operis merces recompensatur. 7. Ecce autem qui peram et sacculum portare prohibuit sumptus et alimenta ex eadem praedicatione 1499 concedit. Nam subditur: In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus haec ipsa pro minimo suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? (I Cor. IX, 11.) Et notandum quod subditur: Dignus est operarius mercede sua, quia jam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quae in praesenti accipitur: hoc in nobis debet agere, ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Vetus ergo quisque praedicator non ideo praedicare debet, ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere, ut praedicare subsistat. Quisquis namque ideo praedicat ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna procul dubio mercede se privat. Quisquis vero vel ea quae dicit, ideo placere hominibus appetit, ut, dum placet quod dicitur, per eadem dicta non ipse, sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic procul dubio ad recipiendam mercedem nil obstat in patria, quia sumptus sumpsit in via. 8. Sed quid nos (quod tamen sine dolore dicere non possum) quid nos, o Pastores, agimus, qui et mercedem consequimur, et tamen operarii nequaquam sumus? Fructus quippe sanctae Ecclesiae in stipendio quotidiano percipimus, sed tamen pro aeterna Ecclesia minime in praedicatione laboramus. Pensemus cujus damnationis sit sine labore hic percipere mercedem laboris. Ecce ex oblatione fidelium vivimus, sed quid pro animabus fidelium laboramus? Illa in stipendium nostrum sumimus quae pro redimendis peccatis suis fideles obtulerunt, nec tamen contra peccata eadem vel orationis studio, vel praedicationis, ut dignum est, insudamus. Vix pro culpa sua quempiam aperta voce reprehendimus. Et adhuc (quod est gravius) aliquando si persona in hoc mundo potens sit, ejus forsitan errata laudantur, ne, si adversetur, per iracundiam munus subtrahat quod impendebat. Sed debemus sine cessatione meminisse quod de quibusdam scriptum est: Peccata Populi mei comedent (Osee IV, 8). Cur autem peccata populi comedere dicuntur, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant? Sed et nos qui ex oblationibus fidelium vivimus, quas illi pro peccatis suis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus. Pensemus ergo cujus sit apud Deum criminis peccatorum pretium manducare, et nihil contra peccata praedicando agere. Audiamus quid beati Job voce dicitur: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent, si fructus ejus comedi absque pecunia (Job. XXXI, 38, 39). 1500 Terra enim contra possessorem suum clamat quando contra pastorem suum juste Ecclesia murmurat. Cujus etiam sulci deflent, si corda audientium, quae a praecedentibus sunt patribus praedicationis voce et vigore invectionis exarata, vident aliquid quod lugeant de vita pastoris. Cujus videlicet terrae fructus possessor bonus sine pecunia non manducat, quia discretus pastor praerogat talentum verbi, ne ad damnationem suam de Ecclesia stipendium sumat alimenti. Tunc enim de terra nostra cum pecunia fructus comedimus, quando sumentes ecclesiastica subsidia in praedicatione laboramus. Praecones namque venturi judicis sumus. Quis ergo venturum judicem nuntiet, si praeco tacet? 9. Proinde considerandum nobis est ut, in quantum valet quisque, in quantum sufficit, et terrorem venturi judicii, et dulcedinem regni, susceptae Ecclesiae insinuare contendat. Et qui una eademque exhortationis voce non sufficit simul cunctos admonere, debet singulos, in quantum valet, instruere, privatis locutionibus aedificare, exhortatione simplici fructum in filiorum suorum cordibus quaerere. Debemus namque pensare continuo quod sanctis apostolis dicitur, et per apostolos nobis: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Si ergo sal sumus, condire mentes fidelium debemus. Vos igitur, qui pastores estis, pensate quia Dei animalia pascitis. De quibus profecto animalibus Deo per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). Et saepe videmus quod petra salis brutis animalibus ponitur, ut eamdem salis petram lambere debeant, et meliorari. Quasi ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sacerdos in populis. Curare namque sacerdotem necesse est, quae singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti jungitur, quasi ex salis tactu, aeternae vitae sapore condiatur. Sal etenim terrae non sumus, si corda audientium non condimus. Quod profecto condimentum ille veraciter proximo impendit qui praedicationis verbum non subtrahit. 10. Sed tunc vere aliis recta praedicamus, si dicta rebus ostendimus, si nosipsi divino amore compungimur, et humanae vitae, quae sine culpa transire nequaquam potest, quotidianas lacrymis maculas lavamus. Tunc autem de nobis vere compungimur, si studiose patrum praecedentium facta pensamus, ut ex conspecta illorum gloria, in nostris nobis oculis nostra vita sordescat. Tunc vere compungimur, cum praecepta Domini studiose perscrutamur, et per haec proficere ipsi contendimus, per quae jam profecisse novimus quos veneramur. Hinc est enim quod de Moyse scriptum est: Posuit et labrum aeneum in quo lavarentur Aaron et filii ejus, cum ingrederentur in sancta sanctorum, quod fecit de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi (Exod. XXXVIII, 8). Labrum quippe aeneum Moyses ponit, in quo sacerdotes lavari debeant et sancta sanctorum ingredi, quia lex Dei prius nos lavari per compunctionem praecipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non sit indigna. Quod bene labrum de speculis mulierum perhibet factum quae ad tabernaculi ostium indesinenter excubabant. 1501 Specula quippe mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se sanctae animae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt. Cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus velut ex reddita imagine componunt, quia dum praeceptis dominicis solerter intendunt, in eis procul dubio vel quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat agnoscunt. Quae quandiu in hac vita sunt, aeternum tabernaculum ingredi nequaquam possunt. Sed tamen ad ostium tabernaculi mulieres excubant, quia sanctae animae etiam cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum aeterni introitus observant. Moyses ergo labrum sacerdotibus de speculis mulierum fecit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, dum ea per quae sanctae animae superno sponso placuerunt intuenda nobis coelestia praecepta praebet. Quibus si diligenter intendimus, internae nostrae imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas. in poenitentiae dolore compungimur; compuncti vero, quasi in labro de speculis mulierum lavamur. 11. Est autem valde necessarium ut cum de nobis in compunctione afficimur, etiam commissorum nobis vitam zelemus. Sic ergo nos amaritudo compunctionis afficiat, ut tamen a proximorum custodia non avertat. Quid enim prodest, si, amantes nosmetipsos, relinquamus proximos? Vel quid rursum prodest, si, amantes vel zelantes proximos, relinquamus nosmetipsos? In ornamento quippe tabernaculi bis tinctus coccus offerri praecipitur (Exod. XXV, 4), ut ante Dei oculos charitas nostra Dei et proximi amore coloretur. Ille autem vere se diligit, qui pure diligit auctorem. Tunc ergo coccus bis tingitur, quando erga se et proximum ex amore veritatis animus inflammatur. 12. Sed inter haec sciendum nobis est ut sic exerceatur zelus rectitudinis contra prava acta proximorum quatenus in fervore districtionis nullo modo relinquatur virtus mansuetudinis. Ira etenim sacerdotis nequaquam debet esse praeceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate mitiganda. Et portare ergo debemus quos corrigimus, et corrigere quos portamus, ne si ex utroque unum defuerit, vel in fervore, vel in mansuetudine actio sacerdotalis non sit. Hinc namque est quod in templi ministerio in basibus templi sculptorio opere leones et boves et cherubim expressa sunt. Cherubim quippe est plenitudo scientiae. Sed quid est quod in basibus nec leones sine bobus, nec boves sinc leonibus fiunt? Quid enim aliud, designant bases in templo, nisi sacerdotes in Ecclesia? Qui dum sollicitudinem regiminis tolerant, quasi more basium superimpositum onus portant. In basibus ergo cherubim exprimuntur, quia decet nimirum ut sacerdotum pectora plenitudine scientiae sint referta. Per leones autem terror severitatis, per boves vero patientia mansuetudinis figuratur. Itaque in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper in sacerdotali pectore cum terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, 1502, et eamdem mansuetudinem, ne fortasse dissoluta sit, zelus districtionis accendat. 13. Sed ista cur loquimur, cum adhuc plerosque gravari factis atrocioribus videamus? Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum praemiis facere ordinationes agnovimus spiritalem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit quod vox Dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? (Joan. II, 1, 2.) Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt? Per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur. Columba ergo venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est enim quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos privari sacerdotio praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur quando hi qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos, sacerdotio privantur. Et quidem multa sunt alia praepositorum mala quae humanos modo oculos latent. Et plerumque se pastores sanctos hominibus exhibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non crubescunt. Veniet, veniet profecto ille dies, nec longe est, in quo pastorum pastor appareat, et uniuscujusque facta in publicum deducat, et qui modo subditorum culpas per praepositos ulciscitur, tunc praepositorum mala per semetipsum saeviens damnat. Unde et ingressus in templum, per semetipsum quasi flagellum de funiculis fecit, et de domo Dei pravos negotiatores ejiciens, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II, 1, 2), quia subditorum quidem culpas per pastores percutit, sed pastorum vitia per semetipsum ferit. Ecce modo hominibus negari potest quod latenter agitur. Ille certe judex venturus est, cui tacendo quisque se non potest celare, quem negando non potest fallere. 14. Est et aliud, fratres charissimi, quod me de vita Pastorum vehementer affligit; sed ne cui hoc injuriosum videatur fortasse quod assero, me quoque pariter accuso, quamvis, barbarici temporis necessitate compulsus, valde in his jaceo invitus. Ad exteriora enim negotia delapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus. Ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus. In pravis actibus jacent, et correptionis manum non tendimus. Quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quando nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores 1503 intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet quae pertinent ad charitatem Dei. Unde bene sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Cant. I, 5). Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Nullum puto, fratres charissimi, ab aliis majus praejudicium quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit dare de se exempla pravitatis cernit, quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus. Plerumque, quod est gravius, sacerdotes qui propria dare debuerant etiam aliena diripiunt. Plerumque, si quos humiliter, si quos continenter vivere conspiciunt, irrident. Considerate ergo quid de gregibus agatur, quando pastores lupi fiunt. Hi enim custodiam gregis suscipiunt, qui insidiari gregi dominico non metuunt, contra quos Dei greges custodiri debuerant. Nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. Et quia eo ipso quo caeteris praelati sumus, ad agenda quaelibet majorem licentiam habemus, susceptae benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum; Dei causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Osee IV, 9). Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo merito suae vulgi transcendit actionem. 15. Imploremus Jeremiae lacrymas; consideret mortem nostram, et deplorans dicat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? (Thren. IV, 1.) Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus per terrena et abjecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum, sancta sanctorum ingrediens, in secreto sui conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii qui apparere semper debemus in secreto Dei; quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant per vitam reprobam foris vacant. Ecce jam pene nulla est saeculi actio quam non sacerdotes administrent. Dum ergo, in sancto habitu constituti, exteriora sunt quae exhibent, quasi sanctuarii lapides foris jacent. Quia enim Graeca voce platea a latitudine vocatur, sanctuarii lapides a plateis sunt 1504 cum religiosi quique lata mundi itinera sectantur. Nec solum in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium hujus mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. 16. Quanto autem mundus gladio feriatur aspicitis, quibus quotidie percussionibus intereat populus videtis. Cujus hoc nisi nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa castra, Ecclesiae ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacta sunt. Sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato populi turba prostrata est, quia, nostra faciente negligentia, ad vitam erudita non est. Quid autem animas hominum nisi cibum Domini dixerimus, quae ad hoc sunt conditae, ut in ejus corpore trajiciantur, id est ut in aeternae Ecclesiae augmentum tendant? Sed hujus cibi condimentum nos esse debuimus. Sicut enim paulo superius praefati sumus, missis praedicatoribus dicitur: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunt. Sed quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sal infatuatum est, condire non valet cibos Dei, atque idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostra, minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correpti, poenitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Pensemus quod lucrum Deo fecimus nos, qui, accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus. Etenim dicit: Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). Ecce jam venit, ecce de nostro negotio lucrum requirit. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? Quot ejus conspectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumus? 17. Ponamus ante oculos nostros illum tantae districtionis diem, quo judex veniet, et rationem cum servis suis, quibus talenta credidit ponet (Ibid.). Ecce in majestate terribili, inter angelorum atque archangelorum choros videbitur. In illo tanto examine electorum omnium et reproborum multitudo deducetur, et unusquisque quid sit operatus ostendetur. Ibi Petrus cum Judaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Joannes Asiam, Thomas Indiam, in conspectum sui regis conversam ducet. Ibi omnes dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus, qui pastorum nomen habuimus et oves quas 1505 ex nutrimento nostro debeamus ostendere non habemus? Hic pastores vocati sumus, et ibi gregem non ducimus. 18. Sed nunquid si nos negligimus, omnipotens Deus deserit oves suas? Nullo modo; nam ipse eas, sicut per prophetam pollicitus est, per semetipsum pascit (Ezech. XXXIV), omnesque quos praeordinavit ad vitam, flagellorum stimulis, compunctionis spiritu erudit. Et per nos quidem fideles ad sanctum baptisma veniunt, nostris precibus benedicuntur, et per impositionem nostrarum manuum a Deo Spiritum sanctum percipiunt, atque ipsi ad regnum coelorum pertingunt, et ecce nos per negligentiam nostram deorsum tendimus. Ingrediuntur electi, sacerdotum manibus expiati, coelestem patriam; et sacerdotes ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum coeleste mittit, et ipsa postea in cloacas descendit? Timeamus haec, fratres, conveniat actioni nostrae ipsum ministerium nostrum. De peccatorum nostrorum relaxatione quotidie cogitemus, ne nostra vita peccato obligata remaneat, per quam omnipotens Deus quotidie alios solvit. Consideremus sine cessatione quid sumus, pensemus negotium nostrum, pensemus pondus quod suscepimus. Faciamus quotidie nobiscum rationes, quas cum nostro judice habemus. Et sic debemus agere curam nostri, ut non negligamus curam proximi, ut quisquis ad nos jungitur ex linguae nostrae sale condiatur. Cum vacantem quempiam et lubricum videmus, admonendus est ut conjugio frenare studeat iniquitatem suam, quatenus per hoc quod licet discat superare quod non licet. Cum conjugatum videmus, admonendus est ut sic exerceat curam saeculi, ne postponat amorem Dei; sic placeat voluntati conjugis, ut non displiceat conditori. Cum clericum videmus, admonendus est quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat, ne si quid in illo juste reprehenditur, ex ejus vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravetur. Cum monachum videmus, admonendus est ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, ut ea quae mundi sunt perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. Iste itaque jam sanctus est, admoneatur ut crescat; ille vero adhuc iniquus est, admoneatur ut se corrigat, quatenus quisquis se ad sacerdotem junxerit, sale sermonis illius conditus recedat. Haec, fratres, vobiscum sollicite cogitate, haec et proximis vestris impendite; omnipotenti Deo fructum vos reddere de negotio quod accepistis parate. Sed ista quae dicimus melius apud vos orando quam loquendo obtinebimus. OREMUS.

Deus, qui nos pastores in populos vocare voluisti, praesta, quaesumus, ut hoc quod humano ore dicimur, in tuis oculis esse valeamus. Per Dominum nostrum, etc.

HOMILIA XVIII. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Passione.

LECTIO. EVANG. SEC. JOAN. VIII, 45-69.

In illo tempore, dicebat Jesus turbis Judaeorum, et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum; et vos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum. Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum, et sermonem ejus servo. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. 1506 1. Pensate, fratres charissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare. Sed terribile est valde quod subditur: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam desiderare Veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque que vestrum si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui haec exercere opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres charissimi, ante mentis oculos revocate, et alta consideratione pertimescite hoc quod ex ore Veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Sed hoc quod de reprobis Veritas loquitur, ipsi hoc de semtipsis reprobi suis operibus ostendunt. Nam sequitur: Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne 1507 bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

2. Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat audiamus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1); et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? (Isai. XXI, 11.) respondere noluit Dominus: Samaritanus non sum; sed, Ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret. Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. In quibus verbis quid aliud nisi superbia nostra confunditur? quae si exagitata vel leviter fuerit, atrociores injurias reddit, quam acceperat: facit mala quae potest, minatur et quae facere non potest. Ecce injuriam suscipiens Dominus non irascitur, non contumeliosa verba respondet. Qui si eisdem ista dicentibus respondere voluisset: Daemonium vos habetis, verum profecto diceret, quia nisi impleti essent daemonio, tam perversa de Deo loqui non possent. Sed accepta injuria etiam quod verum erat dicere Veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam 1508 vera mala taceamus, ne ministerium justae correptionis in arma vertamus furoris? Sed quia quisquis Dei zelo utitur a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait: Sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subjungit: Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Scimus certe quod scriptum est, quia Pater omne judicium dedit Filio, et tamen ecce idem Filius injurias accipiens gloriam suam non quaerit. Illatas contumelias Patris judicio reservat, ut nobis profecto insinuet quantum nos esse patientes debemus, dum se adhuc ulcisci non vult et ipse qui judicat. Cum vero malorum perversitas crescit non solum praedicatio frangi non debet, sed etiam augeri. Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio pejores fiunt. Nam accepta praedicatione iterum dicunt: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant non videbant, dum solam mortem carnis aspicerent, in Veritatis sermone caligabant, dicentes: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum? Unde et ipsi Veritati eumdem Abraham et prophetas quasi venerantes praeferunt. Sed aperta nobis ratione ostenditur quia qui Deum nesciunt Dei quoque famulos falso venerantur. 3. Et notandum quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est (Genes. XVIII, 1, seq.). Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio suscepit; quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis est. Sed carnales mentes audientium oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit, dicens: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, Sum praesentis. Et quia praeteritum et futurum tempus Divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui, sed Ante Abraham ego sum. Unde et ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et, Dices aliis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Ante ergo et post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priori tempore incipitur, 1509 nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aternitatis verba mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant 4. Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecerit ostenditur cum protinus subinfertur: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus se abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena subitae mortis obrueret. Sed quia pati venerat, exercere judicium nolebat. Certe sub ipso passionis tempore et quantum poterat ostendit, et tamen hoc ad quod venerat pertulit. Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum (Joan. XVIII, 6), sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit. Qui ergo et hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut, etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus? Unde et per Paulum dicitur: Date locum irae (Rom XII, 19). Quanta humilitate iram proximi fugere debeat, perpendat homo, si furores irascentium abscondendo se declinavit Deus. Nemo ergo se contra acceptas contumelias erigat, nemo conviciis convicium reddat. Imitatione etenim Dei, gloriosius est injuriam tacendo fugere, quam respondendo superare. 5. Sed contra hoc superbia dicit in corde: Turpe est ut, accepta injuria, taceas. Quisquis conspicit quia contumeliam accipis et taces, non putat quia patientiam exhibes, sed crimina agnoscis. Sed unde vox ista in corde nostro contra patientiam nascitur, nisi quia in imis cogitationem fiximus. et dum in terra gloriam quaerimus, placere ei qui nos de coelo conspicit non curamus? Accepta ergo contumelia, meditemur in opere vocem Dei: Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Hoc autem quod de Domino scriptum est, Abscondit se, intelligi et aliter potest. Multa quippe Judaeis praedicaverat, sed praedicationis ejus verba deridebant. Deteriores quoque ex praedicatione facti sunt, qui usque ad jaciendos lapides pervenerunt. Et quid abscondendo se Dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur, qui ejus verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem veritas fugit mentem. Et quam multi sunt hodie qui Judaeorum duritiam detestantur, quia praedicationem Domini audire noluerunt, et tamen quales illos arguunt fuisse ad fidem, tales ipsi sunt ad operationem. Praecepta Domini audiunt, miracula cognoscunt, sed converti a suis pravitatibus renuunt. Ecce vocat, et redire nolumus. Ecce sustinet, et ejus patientiam dissimulamus. Dum ergo tempus est, fratres, pravitatem suam unusquisque deserat, Dei patientiam pertimescat, ne quem nunc tranquillum despicit, iratum postmodum nequaquam evadere possit. HOMILIA XIX. Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, Dominica in Septuagesima.

LECTIO EVANG. SEC. MATTH. XX, 1-16.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipse singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? At ille, respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 1510 1. In explanatione sua multa ad loquendum sancti Evangelii lectio postulat, quam volo, si possum, sub brevitate perstringere, ne vos et extensa processio, et prolixa expositio videatur onerare. Regnum coelorum homini patrifamilias simile dicitur, qui ad excolendam vineam suam operarios conducit. Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos dominus in domo? Qui habet vineam, universalem scilicet Ecclesiam, quae, ab Abel justo usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Hic itaque paterfamilias ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit, quia a mundi hujus initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores congregare non destitit. Mane etenim mundi fuit ab Adam usque ad Noe, hora vero tertia a Noe usque ad Abraham, sexta quoque ab Abraham usque ad Moysen, nona autem a Moyse usque ad adventum Domini, undecima vero ab adventu Domini usque ad finem mundi. In qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam et tarde venientes acceperunt. Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere, quia et prius per patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per apostolos, 1511 dum plebis suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae cultura laboravit. Quamvis, in quolibet modulo vel mensura, quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit hujus vineae operarius fuit. Operator ergo mane, hora tertia, sexta et nona, antiquus ille Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Qui enim, transacto tam longo mundi tempore, pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Sed pensate, fratres, quid inquisiti respondeant: Dicunt enim: Quia nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat. Et quid est dicere: Ad laborem nos nemo conduxit, nisi, vitae nobis vias nullus praedicavit? Quid ergo nos, a bono opere cessantes, in excusatione nostra dicturi sumus, qui pene a matris utero ad fidem venimus, qui verba vitae ab ipsis cunabulis audivimus, qui ab uberibus sanctae Ecclesiae potum supernae praedicationis sumpsimus cum lacte carnis?

2. Possumus vero et easdem diversitates horarum, etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi jam sol in altum. proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est, quia velut in centro sol figitur, 1512 dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua sol velut ab alto axe descendit, quia ea aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero hora ea est aetas quae decrepita vel veterana dicitur. Unde Graeci valde seniores, non γέροντας sed πρεσβυτέρονς appellant, ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores vocant. Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. Mores ergo vestros, fratres charissimi, aspicite, et si jam Dei operarii estis videte. Penset unusquisque quid agat, et consideret si in Domini vinea laboret. Qui enim in hac vita ea quae sua sunt quaerit adhuc ad Dominicam vineam non venit. Illi namque Domino laborant, qui non sua, sed lucra dominica cogitant, qui zelo charitatis, studio pietatis inserviunt, animabus lucrandis in vigilant, perducere et alios secum ad vitam festinant. Nam qui sibi vivit, qui carnis suae voluptatibus pascitur, recte otiosus redarguitur, quia fructum divini operis non sectatur. 3. Qui vero et usque ad aetatem ultimam Deo vivere neglexerit, quasi usque ad undecimam otiosus stetit. Unde recte usque ad undecimam torpentibus dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Ac si aperte dicatur: Et si Deo vivere in pueritia et juventute noluistis, saltem in ultima aetate resipiscite, et ad vitae vias cum jam laboraturi multum non estis, vel sero venite. Et tales ergo paterfamilias vocat, et plerumque ante remunerantur, quia prius ad regnum de corpore exeunt quam hi qui jam a pueritia vocati esse videbantur. An non ad undecimam horam venit latro, qui etsi non habuit per aetatem, habuit tamen sero per poenam, qui Deum in cruce confessus est, et pene cum voce sententiae spiritum exhalavit vitae? A novissimo autem reddere denarium paterfamilias coepit, quia ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum perduxit. Quanti patres ante legem, quanti sub lege fuerunt, et tamen hi qui in Domini adventu vocati sunt ad coelorum regnum sine aliqua tarditate pervenerunt. Eumdem ergo denarium accipiunt qui laboraverunt ad undecimam quem exspectaverunt toto desiderio qui laboraverunt ad primam, quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui a mundi initio vocati fuerant, hi qui in mundi fine ad Dominum venerunt. Unde et hi qui in labore praecesserant, murmurantes dicunt: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus? Pondus enim diei et aestus portaverunt hi quos a mundi initio, quia diu hic contigit vivere, necesse fuit etiam longiora carnis tentamenta tolerare. Unicuique enim pondus diei et aestus ferre est per longioris vitae tempora carnis suae calore fatigari. 4. Sed quaeri potest quomodo murmurasse dicti sunt, qui saltem sero ad regnum vocantur? Coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest. Sed 1513 quia antiqui patres usque ad adventum Domini, quantumlibet juste vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet qui paradisi claustra hominibus interpositione suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurasse est quod et recte pro percipiendo regno vixerunt, et tamen diu ad percipiendum regnum dilati sunt. Quos enim post peractam justitiam inferni loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto et laborasse fuit in vinea, et murmurasse. Quasi ergo post murmurationem denarium accipiunt, qui post longa inferni tempore ad gaudia regni pervenerunt. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus, et denarium accipimus, quia post Mediatoris adventum, in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus, et illud sine mora percipimus, quod antiqui patres cum magna percipere dilatione meruerunt. Unde et idem paterfamilias dicit: Volo et huic novissimo dare sicut et tibi. Et quia ipsa regni perceptio ejus est bonitas voluntatis, recte subjungit: Aut non licet mihi quod volo facere? Stulta enim quaestio est hominis contra benignitatem Dei. Non querendum quippe esset si non dat quod non debet, sed si non daret quod deberet. Unde apte subditur: An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Nemo autem se de opere, nemo de tempore extollat, cum hac expleta sententia subsequenter Veritas clamet: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Ecce enim etsi jam scimus quae vel quanta bona egimus, adhuc supernus judex qua subtilitate haec examinet ignoramus. Et quidem gaudendum cuique summopere est in regno Dei esse vel ultimum. 5. Sed post haec terribile est valde quod sequitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, quia et ad fidem plures veniunt, et ad coeleste regnum pauci perducuntur. Ecce enim ad hodiernam festivitatem quam multi convenimus, Ecclesiae parietes implemus, sed tamen quis sciat quam pauci sunt qui in illo electorum Dei grege numerentur? Ecce enim vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat. Plerique Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt. Hinc etenim Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26). Hinc per Psalmistam Dominus dicit: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Vocante enim Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt. Hic enim fidelibus per confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari in sorte fidelium non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae haedos cum agnis recipit; sed, attestante Evangelio, cum judex venerit, bonos a malis separat, sicut pastor segregat oves ab haedis (Matth. XXV, 32). Neque etenim possunt qui hic carnis suae voluptatibus serviunt, illic in ovium grege numerari. Illic eos a sorte humilium judex separat, qui se hic in superbiae cornibus exaltant. Regnum coelorum percipere nequeunt 1514 qui hic et in coelesti fide positi toto desiderio terram quaerunt. 6. Et multos tales intra Ecclesiam, fratres charissimi, cernitis, sed eos nec imitari. nec desperare debetis. Quid enim sit hodie aspicimus, sed quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque et qui post nos venire cernitur per agilitatem nos boni operis antecedit, et vix eum cras sequimur quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus pro fide moreretur, Saulus lapidantium vestimenta servabat. Omnium ergo lapidantium manibus ipse lapidavit, qui ad lapidandum omnes exertos reddidit, et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia laboribus antecessit quem persequendo martyrem fecit. Duo ergo sunt quae sollicite pensare debemus. Quia enim multi vocati, sed pauci electi sunt, primum est ut de se quisque minime praesumat, quia etsi jam ad fidem vocatus est, utrum perenni regno dignus sit nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum, quem fortasse jacere in vitiis conspicit, desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat. 7. Rem, fratres, quae nuper contigit refero, ut si vos peccatores ex corde esse conspicitis, omnipotentis Dei misericordiam amplius ametis. Praesenti anno in monasterio meo, quod juxta beatorum martyrum Joannis et Pauli Ecclesiam situm est, frater quidam ad conversionem venit, devote susceptus est, sed ipse devotius est conversatus (Dialog. lib. IV, cap. 38). Hunc ad monasterium frater suus corpore, non corde secutus est. Nam valde conversionis vitam et habitum detestans, in monasterio ut hospes habitabat, et, monachorum vitam moribus fugiens, recedere a monasterii habitatione non poterat, quia vel quid ageret vel unde viveret non habebat. Erat ejus pravitas cunctis onerosa, sed hunc omnes aequanimiter pro fratris ejus amore tolerabant. Nam, superbus et lubricus, si qua post hoc saeculum sequeretur vita nesciebat, irridebat vero si quis illi hanc praedicare voluisset. Itaque cum habitu saeculari vivebat in monasterio, verbis levis, motibus instabilis, mente tumidus, veste compositus, actione dissipatus. Mense autem Julio nuper elapso, hujus quam nostis pestilentiae clade percussus est, qui, ad extremum veniens, urgeri coepit ut animam redderet. Et ultima jam corporis parte praemortua, vitalis virtus in solo pectore et lingua remanserat. Fratres aderant, ejusque exitum, in quantum Deo largiente poterant, oratione tuebantur. At ille subito ad devorandum se draconem venire conspiciens, magnis vocibus coepit clamare, dicens: Ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. 1515 Quid mihi moras facitis? Date locum ut ei devorare me liceat. Cumque hunc fratres ut signum sibi crucis imprimeret admonerent, respondebat virtute qua poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia a dracone premor. Spumae oris ejus faciem meam liniunt, guttur meum ejus ore suffocatur. Ecce ab eo brachia mea comprimuntur, qui jam et caput meum in suo ore absorbuit. Cumque hoc ille pallens et tremens et moriens diceret, coeperunt fratres vehementius orationibus insistere, et oppressum draconis praesentia suis precibus adjuvare. Tunc repente liberatus, magnis coepit vocibus clamare, dicens: Deo gratias; ecce discessit, ecce exiit, ante orationes vestras fugit draco qui me acceperat. Mox autem serviturum se Deo, et esse monachum devovit, atque a tempore illo nuncusque febribus premitur, doloribus fatigatur. Morti quidem subtractus est, sed adhuc plenius vitae restitutus non est. Quia enim longis et diuturnis iniquitatibus pressus est, longo languore fatigatur, et durum cor ignis purgationis durior concremat, quia divina dispensatione agitur ut prolixiora vitia aegritudo prolixior exurat. Quis illum unquam servari ad conversionem crederet? Quis tantam Dei misericordiam considerare sufficiat? Ecce juvenis pravus draconem vidit in morte cui servivit in vita, nec vidit ut vitam funditus perderet, sed ut cui servierat sciret, sciendo resisteret, ipsumque resistendo superaret, et eum a quo prius non videns tenebatur vidit postea ne teneretur. Quae ergo lingua narrare viscera divinae misericordiae sufficiat? Quis spiritus tantae pietatis divitias non obstupescat? Has divinae pietatis divitias consideravit Psalmista, cum diceret: Adjutor meus, tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18). Ecce perpendens in quibus laboribus humana sit vita constituta, Deum appellavit adjutorem; et quia a tribulatione praesenti in requiem aeternam nos suscipit, appellat etiam susceptorem. Sed considerans quod mala nostra aspicit et portat, culpas nostras tolerat, et tamen nos per poenitentiam ad praemia reservat, noluit Deum misericordem dicere, sed hunc ipsam misericordiam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Ibid.). Revocemus ergo ante oculos mala quae fecimus, pensemus ex quanta Dei benignitate toleramur, consideremus quae sunt pietatis ejus viscera, ut non solum culpas indulgeat, sed coeleste regnum poenitentibus etiam post culpas promittat. Atque ex omnibus medullis cordis dicamus singuli, dicamus omens: Deus meus misericordia mea, qui vivis et regnas trinus in unitate, et unus in trinitate, per infinita saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XX. Habita ad populum in basilica sancti Joannis Baptistae, Sabbato Quatuor temporum ante Natalem Christi.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. III, 1-11.

Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et videbit omnis caro salutare Dei. Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae; et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. 1516 1. Redemptoris nostri praecursor quo tempore praedicationis verbum acceperit, memorato Romanae reipublicae principe, et Judaeae regibus, designatur, cum dicitur: Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filiunt in deserto. Quia enim illum praedicare veniebat, qui et ex Judaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Judaeorum praedicationis ejus tempora designantur. Quia autem Gentilitas colligenda erat, et Judaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Judaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce etenim Redemptoris nostri dicitur: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17). Liquet ergo quod ad finem regni Judaea pervenerat, quae tot regibus divisa subjacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed etiam quibus sacerdotibus actum sit demonstratur; quia illum Joannes Baptista praedicaret qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis ejus tempora per regnum et sacerdotium designavit.

2. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Joannes non solum baptismum poenitentiae praedicavit, verum etiam 1517 quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur: Praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt; ut quia ejus sermo praecurrebat praesentiam Redemptoris, ipsum quoque ejus baptisma praecedendo fieret umbra veritatis. Sequitur: 3. Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3). Idem vero Joannes Baptista requisitus quis esset, respondit, dicens: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Qui, sicut ante per nos dictum est, ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat. Quid autem clamaret aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? ut haec vis gratiae penetret, ut lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine nisi humiles, quid montium et collium nisi superbi homines designantur? In adventu ergo Redemptoris valles impletae, montes vero 1518 et colles humiliati sunt, quia juxta ejus vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14). Vallis etenim impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit, quia nimirum in fide Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Omnis enim vallis implebitur, quia corda humilium sacrae doctrinae eloquio virtutum gratia replebuntur, juxta hoc quod scriptum est: Qui emittit fontes in convallibus (Psal. CIII, 10). Et unde rursum dicitur: Et convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14). A montibus namque aqua dilabitur; quia superbas mentes veritatis doctrina deserit. Sed fontes in convallibus surgunt, quia mentes humilium verbum praedicationis accipiunt. Jam videmus, jam convalles frumento abundare conspicimus, quia illorum ora pabulo veritatis impleta sunt qui mites ac simplices huic mundo despicabiles esse videbantur. 4. Ipsum quoque Joannem Baptistam, quia mira sanctitate praeditum populus viderat, illum hunc esse singulariter celsum ac solidum montem credebat, de quo scriptum est: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium (Mich. IV, 1). Nam hunc esse Christum putabat, sicut per Evangelium dicitur: Aestimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, quem et requirebant dicentes: Nunquid Christus es tu (Luc. III, 15)? Sed nisi idem Joannes apud se vallis esset, repletus gratiae spiritu non fuisset. Qui ut hoc quod erat ostenderet, dixit: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7). Et rursum ait: Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc autem gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 29, 30). Ecce cum pro mira operatione virtutum talis esset, ut Christus esse crederetur, non solum Christum non esse se respondit, sed etiam corrigiam calceamenti ejus solvere, id est incarnationis ejus mysterium perscrutari non se dignum esse perhibuit. Ejus esse sponsam Ecclesiam credebant, qui hunc quia Christus esset existimabant. Sed ait: Qui habet sponsam sponsus est (Ibid.). Ac si diceret: Ego sponsus non sum, sed amicus sponsi sum. Nec propter vocem suam, sed in voce sponsi se gaudere perhibebat, quia non ideo laetabatur in corde, quoniam a populis humiliter audiebatur loquens, sed quia ipse veritatis vocem audiebat intus ut loqueretur foris. Quod bene gaudium impletum dicit, quia quisquis de sua voce gaudet, plenum gaudium non habet. A quo et subditur: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.). 5. Qua in re quaerendum est in quo crevit Christus, in quo imminutus est Joannes, nisi quod populus Joannis, abstinentiam videns, remotum hunc ab hominibus esse conspiciens, eum esse Christum putabat; Christum vero cum publicanis comedentem, inter peccatores ambulantem intuens, eum non Christum, sed esse prophetam credebat. Sed dum per accessum temporis et Christus qui propheta esse putabatur Christus est agnitus, 1519 et Joannes qui Christus esse credebatur propheta esse innotuit, impletum est quod de Christo suus praecursor praedixit: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.). In aestimatione quippe populi et Christus crevit, quia agnitus est quod erat; et Joannes decrevit, quia cessavit dici quod non erat. Igitur quoniam et idem Joannes ideo in sanctitate perstitit, quia in cordis humilitate perduravit; et multi idcirco ceciderunt, quia apud semetipsos elata cogitatione tumuerunt, dicatur recte: Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, quia donum humiles accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt. 6. Sequitur: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava directa fiunt cum malorum corda per injustitiam detorta ad justitiae regulam diriguntur (Isai. XL, 4). Et aspera in vias planas immutantur cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam, correptionis vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius prae asperitate itineris pergere, id est praedicationis gressum ponere non valebat. 7. Sequitur: Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro accipitur omnis homo, salutare Dei, videlicet Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum nisi ad extremi judicii diem tendit? Ubi cum apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt, ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione supplicii in perpetuum gemant. Nam quia ad hoc ista sententia intendit, quod in extremo examine ab omni carne videbitur, recte subjungitur: Dicebat autem ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab eo: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Ventura enim ira est animadversio ultionis extremae, quam tunc fugere peccator non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit. Et notandum quod malae soboles, malorum parentum actiones imitantes, genimina viperarum vocantur, quia per hoc quod bonis invident, eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. 8. Sed quia jam peccavimus, quia usu malae consuetudinis involuti sumus, dicat quid nobis faciendum sit, ut fugere a ventura ira valeamus. Sequitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae. In quibus verbis notandum est quod amicus sponsi non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Aliud namque est poenitentiae fructum facere, aliud dignum poenitentiae fructum facere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic jure conceditur 1520 ut licitis utatur; sicque pietatis opera faciat, ut tamen, si noluerit, ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, vel fortasse, quod est gravius, in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Neque enim par fructus boni operis esse debet ejus qui minus et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui in nullis et ejus qui in quibusdam facinoribus cecidit, et ejus qui in multis est lapsus. Per hoc ergo quod dicitur: Facite dignos fructus poenitentiae, uniuscujusque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. 9. Sed Judaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant. Quibus recte dicitur: Et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham; dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quid enim lapides nisi corda gentilium fuerunt, ad intellectum Dei omnipotentis insensibilia? sicut etiam quibusdam ex Judaeis dicitur: Auferam cor lapideum de carne vestra (Ezech. XI, 19). Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quia lapides coluerunt. Unde scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). De quibus nimirum lapidibus filii Abrahae suscitati sunt, quia dum dura corda gentilium in Abrahae semine, id est in Christo crediderunt, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus per egregium praedicatorem dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). Si igitur nos per fidem Christi, Abrahae jam semen existimus, Judaei propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt. Quia vero in illo tremendi examinis die parentes boni malis filiis prodesse non possint testatur propheta qui dicit: Noe, Daniel et Job si fuerint in medio eorum, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. XIV, 14). Et rursum, quia boni filii nihil malis parentibus prosint, sed ad reatum potius malorum parentum proficiat bonitas filiorum, ipsa per se Veritas non credentibus Judaeis dicit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI, 19). 10. Sequitur: Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Arbor hujus mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis jam ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur, quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic fructum boni operis facere contemnit. Et notandum quod securim non juxta ramos positam, sed ad radicem dicit. Cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris absciduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor 1521 a radice abscisa est, ne jam remaneat unde prava iterum soboles succrescat. In quibus Joannis Baptistae verbis constat quod audientium corda turbata sunt, cum protinus subinfertur: Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Perculsae enim terrore fuerant quae consilium quaerebant. 11. Sequitur: Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas similiter faciat. Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa valde nobis necessaria dividere cum proximis debeamus, scilicet vel escam qua carnaliter vivimus, vel tunicam qua vestimur. Quia enim in lege scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 39, ex Lev. XIX, 18), minus proximum amare convincitur qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco ergo de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit, quoniam si una dividatur, nemo vestitur. In dimidia quippe tunica et nudus remanet qui accipit, et nudus qui dedit. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc etiam per semetipsam Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Hinc rursus ait: Date, et dabitur vobis (Ibid., VI, 38). Hinc scriptum est: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Hinc iterum dicitur: Conclude eleemosynam in sinu pauperis et haec pro te exorabit (Ibid., XXIX, 15). Hinc bonus pater innocentem filium admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter stude impartiri (Tob. IV, 9). 12. Ut autem quanta esset virtus in continentia et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dicit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). In quibus verbis notandum est quia non ait: mercedem de propheta, vel mercedem de justo; sed: mercedem prophetae, atque mercedem justi accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, atque aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid est enim dicere, Mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamvis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit? Iste enim fortasse justus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse adhuc pro justitia loqui libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter justitiae praemia recipiat, quem sustentando adjuvit, quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento. Et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui ergo alimentum prophetae propter hoc quod propheta est, tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae 1522 recipiet, quia etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante Dei oculos exhibuit, quod adjuvit. Hinc est quod de quibusdam peregrinantibus fratribus Caio per Joannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan., 7, 8). Qui enim spiritalia dona habentibus temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritalibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritalia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quo eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur. Unde cum per Isaiae vocem derelictae Dominus gentilitati, id est sanctae Ecclesiae, spiritalium virtutum merita, tanquam deserto arbusta, promitteret, ulmum quoque pariter promisit, dicens: Ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum; dabo in solitudine cedrum et spinam, myrtum et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul, ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter (Isai. XLI, 18, 20). 13. Desertum quippe Dominus in stagna aquarum posuit, et terram inviam in rivos aquarum, quia gentilitati, quae prius per ariditatem mentis nullos bonorum operum fructus ferebat, fluenta sanctae praedicationis dedit, et ipsa, ad quam prius pro asperitate suae siccitatis via praedicatoribus non patebat, doctrinae postmodum rivos emanavit. Cui adhuc ex magno munere promittitur: Dabo in solitudine cedrum et spinam (Ibid., 19). Cedrum, quia magni odoris est, atque imputribilis naturae, jure accipimus in promissione. De spina vero, cum peccanti homini dictum sit: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Genes. III, 18), quid mirum si sanctae Ecclesiae illud promittitur quod peccanti homini pro poena multiplicatur? Sed cedri signantur nomine hi qui virtutes et signa exhibent in sua operatione, qui dicere cum Paulo valent: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Quorum corda ita in aeterno amore solidata sunt, ut eadem jam terreni amoris putredo nulla corrumpat. Per spinam vero signati sunt doctrinae spiritalis viri, qui dum de peccatis ac virtutibus disserunt, et modo aeterna supplicia minantur, modo coelestis regni gaudia promittunt, corda audientium pungunt. Sicque mentem dolore compunctionis perforant, ut ab eorum oculis, quasi quidam sanguis animae, lacrymae decurrant. Myrtus vero temperativae virtutis est, ita ut dissoluta membra temperando restringat. Quid itaque per myrtum nisi hi signati sunt qui afflictionibus proximorum compati sciunt, eorumque tribulationem per compassionem temperant? juxta hoc quod scriptum est: Gratias autem Deo, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt (II Cor. I, 4). Qui dum afflictis proximis verbum vel opem consolationis ferunt, eos procul dubio ad statum rectitudinis restringunt, ne immoderata tribulatione in desperationem solvantur. Quos autem per olivam, nisi misericordes accipimus? quia et Graece ἔλεος misericordia vocatur, et quasi olivae liquor ante omnipotentis Dei oculos misericordiae fructus lucet. 1523 Cui adhuc in promissione subjungitur: Ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul (Isai. XLI, 19). Qui per abietem, quae valde crescendo ad aeris alta sustollitur, nisi hi designati sunt qui, intra sanctam Ecclesiam adhuc in terrenis corporibus positi jam coelestia contemplantur? Et quamvis nascendo de terra exierunt, contemplando tamen jam juxta aethera verticem mentis extollunt. Et quid per ulmum nisi saecularium mentes expressae sunt? Quae dum terrenis adhuc curis inserviunt, nullum virtutum spiritalium fructum ferunt. Sed etsi fructum proprium ulmus non habet, portare tamen vitem cum fructu solet, quia et saeculares viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis spiritalium virtutum dona non habeant, dum tamen sanctos viros donis spiritalibus plenos sua largitate sustentant, quid aliud quam vitem cum botris portant? Buxus autem quos alios designat, quae in altum non proficit, et quamvis fructum non habeat, viriditatem tamen habet, nisi eos qui intra sanctam Ecclesiam adhuc ex aetatis infirmitate bona opera ferre non valent, sed tamen parentum fidelium credulitatem sequentes, fidem perpetuae viriditatis tenent? Post quae omnia apte subjungitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter. Ad hoc enim cedrus in Ecclesia ponitur, ut quisquis a proximo odorem virtutum spiritalium trahit, ipse quoque in aeternae vitae dilectione non torpeat, sed ad bonorum coelestium desideria ignescat. Ad hoc spina ponitur, ut qui praedicationis ejus verbo compunctus fuerit, ipse quoque exemplo illius discat corda sequentium praedicationis verbo compungere. Ad hoc myrtus ponitur, ut qui in ardore tribulationis ab ore vel opere promixi compatientis, temperamentum consolationis acceperit, ipse etiam discat quemadmodum afflictis proximis suae consolationis temperamentum proferat. Ad hoc oliva ponitur, ut qui alienae misericordiae opera cognoscit discat quemadmodum debeat indigenti proximo et ipse misereri. Ad hoc abies ponitur, ut quisquis vim contemplationis ejus agnoverit, ipse quoque ad contemplanda aeterna praemia succendatur. Ad hoc ulmus ponitur, ut quisquis intuitus fuerit eum qui habere virtutum fructum spiritalium non valet, sed tamen eos qui spiritalibus donis pleni sunt sustentat, ipse quoque sanctorum vitae quanta valet largitate inserviat, et coelestium bonorum botros quos gignendo non valet sustentando ferat. Ad hoc buxus ponitur, ut qui habere multos adhuc in infirmitate positos verae fidei viriditatem considerat, etiam esse ipse infidelis erubescat. Bene ergo descriptis prius arboribus dicitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant. Ubi et apte subjungitur Pariter, quia cum intra sanctam Ecclesiam diversi hominum mores diversi sunt ordines, necesse est ut omnes simul discant, dum in ea spiritales viri diversae qualitatis, aetatis et ordinis, ad imitandum simul videntur. Sed ecce nos, dum monstrare ulmum quaerimus, per multa arbusta longius evagati sumus. Ad hoc itaque propter quod prophetae testimonium protulimus revertamur. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, quia etsi fructum ulmus non habet, vitem tamen cum fructibus 1524 portans, haec ipsa sua efficit, quae bene sustentat aliena. 14. Quia vero ad magna nos opera Joannes admonet, dicens: Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8; Luc. III, 8). Et rursus: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11); jam patenter datur intelligi quid est quod Veritas dicit: A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Quae supernae verba sententiae nobis sunt magnopere perscrutanda. Nam quaerendum est quomodo vim perpeti regnum coelorum possit. Quis enim coelo violentiam irrogat? et rursum quaerendum est si pati vim regnum coelorum potest, cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae, et non etiam ante pertulerit? Sed cum lex dicat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur, cunctis legentibus liquet quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem per poenitentiam ad vitam reduxit. Cum vero Joannes Baptista Redemptoris gratiam praecurrens, poenitentiam praedicat, ut peccator qui ex culpa mortuus est per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum, nisi locus justorum? Solis enim justis coelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites, atque misericordes ad gaudia superna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, et vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, 1525 et violenti rapiunt illud, quia qui poenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam regno coelorum fieri violentiam docuit? 15. Recogitemus ergo, fratres charissimi, mala quae fecimus, et nosmetipsos assiduis lamentis atteramus. Haereditatem justorum, quam non tenuimus per vitam, rapiamus per poenitentiam. Vult a nobis omnipotens Deus talem violentiam perpeti. Nam regnum coelorum rapi vult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur. A spei ergo certitudine nulla nos malorum nostrorum qualitas, nulla quantitas frangat. Praestat magnam veniae fiduciam latro ille venerabilis, qui non inde venerabilis, unde latro; nam latro ex crudelitate, venerabilis ex confessione. Cogitate ergo, cogitate quam sint incomprehensibilia in omnipotenti Deo misericordiae viscera. Latro iste, cruentis manibus abstractus a fauce itineris, suspensus est in patibulo crucis; ibi confessus, ibi sanatus est, ibi audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quid est hoc? Quis tantam bonitatem Dei dicere, quis aestimare sufficiat? De ipsa poena criminis pervenit ad praemia virtutis. Idcirco autem omnipotens Deus electos suos in quibusdam lapsibus cadere permisit, ut aliis in culpa jacentibus, si toto ad eum corde consurgant, spem veniae reddat, et eis per lamenta poenitentiae viam pietatis aperiat. Exerceamus ergo nosmetipsos in lamentis, exstinguamus fletibus et dignis poenitentiae fructibus culpas quas fecimus; ad indulgentiam nobis tempora indulta non pereant, quia qui multos a suis iniquitatibus jam sanatos aspicimus, quid aliud quam supernae misericordiae pignus tenemus? LIBER SECUNDUS. HOMILIA XXI. Habita ad populum in basilica beatae Mariae virginis, die sancto Paschae.

LECTIO. S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 1-7.

In illo tempore, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dixit illis: Nolite expavescere. Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 1526 1. Multis vobis lectionibus, fratres charissimi, per dictatum loqui consuevi; sed quia, lassescente stomacho, ea quae dictavero legere ipse non possum, quosdam vestrum minus libenter audientes intueor. Unde nunc a memetipso exigere contra morem volo ut inter sacra missarum solemnia lectionem sancti Evangelii non dictando, sed colloquendo edisseram. Sicque excipiatur ut loquimur, quia collocutionis vox corda torpentia plus quam sermo lectionis excitat, et quasi quadam manu sollicitudinis ut evigilent pulsat. Et quidem ad hoc opus me sufficere posse non video; sed tamen vires quas imperitia denegat charitas ministrat. Scio namque qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Bonum ergo opus nobis in voluntate sit, nam ex divino adjutorio erit in perfectione. Dat loquendi ausum ipsa etiam resurrectionis Dominicae tanta solemnitas, quia et indignum valde est ut eo die laudes debitas taceat lingua carnis, quo videlicet die caro resurrexit auctoris.

2. Audistis, fratres charissimi, quod sanctae mulieres quae Dominum fuerant secutae cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei, quem viventem dilexerant, etiam mortuo, studio humanitatis obsequuntur. Sed res gesta aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum. Sic quippe necesse est ut audiamus quae facta sunt, quatenus cogitemus etiam quae nobis sint ex eorum imitatione facienda. Et nos ergo in eum qui est mortuus credentes, si, odore virtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Illae autem mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram nisi vita praesens, quid vero per dextram nisi perpetua vita designatur? Unde in Canticis canticorum scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Quia ergo Redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem ejus vitam venerat in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. Nostrae dicamus, an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit; et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur. 3. Sed quid advenientes feminas affatur audiamus: 1527 Nolite expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui, carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XXVIII, 3). In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis peccatoribus, et blandus est justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgure vultus, et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. Unde recte quoque populum per deserta gradientem columna ignis in nocte et columna nubis praeibat in die (Exod. XIII, 21, 22). In igne enim terror est, in nube autem visionis lene blandimentum; dies vero vita justi, et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Istos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos vero per justitiae districtionem terret. 4. Sed jam quid angelus subjungat audiamus: Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est salvator interpretatur. At vero multi tunc Jesus dici poterant, non tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideo et locus subjungitur, ut de quo Jesu dictum sit manifestetur: Nazarenum. Et causam protinus subdidit: Crucifixum. Atque addidit: Surrexit, non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerit per praesentiam majestatis. Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum nobis est cur, nominatis discipulis, Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est (Dist. 50, c. 53) cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat Pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. 5. Bene autem de Redemptore nostro dicitur: Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem 1528 transmigraverat. Et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis videtur. Haec, fratres charissimi, pro tanta diei solemnitate, de lectionis evangelicae expositione transcurrimus, sed libet ut de hac eadem solemnitate aliquid subtilius loquamur. 6. Duae etenim vitae erant, quarum unam novimus, alteram nesciebamus. Una quippe mortalis est, altera immortalis, una corruptionis, altera incorruptionis; una mortis, altera resurrectionis. Sed venit Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, suscepit unam, et ostendit alteram. Unam pertulit moriendo, et ostendit alteram resurgendo. Si ergo nobis mortalem vitam scientibus resurrectionem promitteret carnis, et tamen hanc visibiliter non exhiberet, quis ejus promissionibus crederet? Factus itaque homo apparuit in carne, mori dignatus est ex voluntate, resurrexit ex potestate, et ostendit exemplo quod nobis promisit in praemio. Sed fortasse aliquis dicat: Jure ille surrexit qui, cum Deus esset, teneri a morte non potuit. Ad instruendam ergo ignorantiam nostram, ad roborandam infirmitatem nostram, suae resurrectionis exemplum nobis sufficere noluit. Solus in illo tempore mortuus est, et tamen solus minime resurrexit. Nam scriptum est: Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt (Matth. XXVII, 52). Ablata ergo sunt omnia argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat: Sperare de se non debet homo quod in carne sua exhibuit Deus homo, ecce cum Deo homines resurrexisse cognoscimus, et quos puros homines fuisse non dubitamus. Si ergo membra nostri Redemptoris sumus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite. Si multum nos abjicimus, sperare in nobis debemus nos membra ultima quod de membris ejus superioribus audivimus. 7. Ecce vero ad memoriam redit quod crucifixo Dei Filio Judaei insultantes dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Ibid. 42). Qui si de cruce tunc descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit opprobria, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem; et qui de cruce descendere noluit, 1529 de sepulcro surrexit. Plus igitur fuit de sepulcro surgere quam de cruce descendere. Plus fuit mortem resurgendo destruere quam vitam descendendo servare. Sed cum Judaei hunc ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, cum morientem viderent, eum se vicisse crediderunt, nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hoc infidelis turba exstinxisse se credidit; et quem gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit pervenisse per poenam. Quod bene in libro Judicum Samson illius facta significant (Judic. XVI, 1, 2, 3), qui cum Gazam civitatem Philisthinorum fuisset ingressus, Philisthaei, ingressum ejus protinus cognoscentes, civitatem repente obsidionibus circumdederunt, custodes deputaverunt, et Samson fortissimum se jam comprehendisse gavisi sunt. Sed quid Samson fecit agnovimus. Media nocte portas civitatis abstulit, et montis verticem ascendit. Quem, fratres charissimi, hoc in facto, quem nisi Redemptorem nostrum Samson ille significat? Quid Gaza civitas nisi infernum designat? Quid per Philisthaeos nisi Judaeorum perfidia demonstratur? Qui cum mortuum Dominum viderent, ejusque corpus in sepulcro jam positum, custodes illico deputaverunt, et eum qui auctor vitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Samsonem in Gaza se deprehendisse laetati sunt. Samson vero modia nocte non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia videlicet Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed et ipsa etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et montis verticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit. Hanc ergo resurrectionis ejus gloriam, fratres charissimi, quae et prius demonstrabatur ex signo, et post patuit ex facto, tota mente diligamus, pro ejus amore moriamur. Ecce in resurrectione auctoris nostri ministros ejus angelos concives nostros agnovimus. Ad horum ergo civium illam frequentem solemnitatem festinemus. His, cum necdum visione possumus, desiderio et mente jungamur. Transmigremus a vitiis ad virtutes, ut in Galilaea Redemptorem nostrum videre mereamur. Adjuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in mortem dedit unicum Filium suum, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spriritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXII. Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae appellatur Constantiniana, Sabbato post Pascha.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 1--9.

In illo tempore, una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Jesus, et dixit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul; et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prior ad monumentum, et vidit, et credidit. Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. 1530 1. Fractus longa molestia stomachus diu me charitati vestrae de lectionis evangelicae expositione loqui prohibuit. Vox namque ipsa a clamoris virtute succumbit; et quia a multis audiri non valeo, loqui, fateor, inter multos erubesco. Sed hanc in me verecundiam et ipse reprehendo. Quid enim? Nunquid si multis prodesse nequeo, nec paucis curabo? Et si ex messe portare manipulos multos non possum, nunquidnam debeo ad aream vacuus redire? Quamvis enim quantos debeo ferre non valeo, certe vel paucos, certe vel duos, certe vel unum feram. Habet namque ipsa infirmitatis intentio mercedis suae certitudinem, quia supernus arbiter noster, etsi pondus considerat in retributione, tamen vires pensat in pondere.

2. Lectio sancti Evangelii quam modo, fratres, audistis valde in superficie historica est aperta, sed ejus nobis sunt mysteria sub brevitate requirenda. Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, venit ad monumentum. Juxta historiam notatur hora, juxta intellectum vero mysticum requirentis signatur intelligentia. Maria etenim auctorem omnium, quem carne viderat mortuum, quaerebat in monumento; et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae cum venit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulisque nuntiavit. Sed illi prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Joannes. Currebant autem duo simul, sed Joannes praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum, sed ingredi non praesumpsit. Venit vero posterior Petrus, Et intravit. Quid, fratres, quid cursus iste significat? Nunquid haec tam subtilis evangelistae descriptio a mysteriis vacare credenda est? Minime. Neque enim se Joannes et praeisse et non intrasse diceret, si in ipsa sua trepidatione mysterium defuisse credidisset. Quid ergo 1531 per Joannem nisi Synagoga, quid per Petrum nisi Ecclesia designatur? Nec mirum esse videatur quod per juniorem Synagoga, per seniorem vero Ecclesia signati perhibetur, quia etsi ad Dei cultum prior est Synagoga quam Ecclesia gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam Synagoga, Paulo attestante, qui ait: Quia non prius quod spiritale est, sed quod animale (I Cor. XV, 46). Per seniorem ergo Petrum significatur Ecclesia gentium, per juniorem vero Joannem Synagoga Judaeorum. Cucurrerunt ambo simul, quia, ab ortus sui tempore usque ad occasum, pari et communi via, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum Synagoga cucurrit. 3. Venit Synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit, quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit, sed credere in mortuum noluit. Vidit enim Joannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis dominicae credendo intrare distulit. Quem diu longeque prophetavit, praesentem vidit, et renuit; hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum vacua stetit: Venit autem Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, quia secuta posterior Ecclesia gentium, mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Quid esse, fratres, credimus, quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quia, Paulo attestante (I Cor. XI, 3), caput Christi Deus, 1532 et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque potentia creaturae transcendit naturam? Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum inveniri dicitur in unum locum. Linteum quippe quod involvitur, ejus nec initium nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis involutum inventum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit; nec per initium nascitur, nec termino coangustatur. 4. Bene autem additur: In unum locum, quia in scissura mentium Deus non est. Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest etiam sudarii nomine exprimi labor Dei, qui in se quidem semper quietus atque incommutabilis permanet, sed tamen laborare se denuntiat cum duras hominum pravitates portat. Unde et per prophetam dicit: Laboravi sustinens (Jerem. VI, 11). Deus autem apparuit in carne, laboravit ex nostra infirmitate. Quem laborem passionis ejus dum increduli viderunt, eum venerari noluerunt. Quem enim videbant carne mortalem, dedignati sunt credere immortalem esse divinitate. Unde etiam Jeremias ait: Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum, dabis eis scutum cordis laborem tuum (Thren. III, 64, 65). Ne enim praedicationis spicula eorum corda penetrarent, dum passionis ejus laborem dedignati sunt, quasi eumdem laborem illius pro scuto tenuerunt, ut eo ad se transire ejus verba non permitterent, quo eum laborare usque ad mortem viderunt. Quid autem nos nisi nostri capitis, id est Dei membra sumus? Per linteamina itaque corporis, laborum ligamenta signantur, quae nunc electos omnes, id est ejus membra constringunt. Sudarium ergo quod super caput ejus fuerat seorsum invenitur, quia ipsa Redemptoris nostri passio longe a nostra passione disjuncta est, quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. 5. Sequitur: Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prior ad monumentum. Postquam intravit Petrus, ingressus est et Joannes. Posterior intravit qui prior venerat. Notandum, fratres, est quod in fine mundi ad Redemptoris fidem etiam Judaea colligetur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Et vidit et credidit. Quid, fratres, quid aestimandus est credidisse? Nunquid quia Dominus resurrexerat, quem quaerebat? Non utique, quia adhuc tenebrae erant ad monumentum, et subjuncta quoque verba contradicunt cum dicitur: Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Quid ergo vidit, et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. Qua in re divinae dispensationis magnitudo pensanda est, quod discipulorum corda et accenduntur ut quaerant, et differuntur ne inveniant, quatenus infirmitas animi ipso suo moerore cruciata, et purgatior ad inveniendum fiat, et tanto validius teneat cum invenerit, 1533 quanto tardius invenerit quod quaerebat. 6. Haec sub brevitate, fratres charissimi, de evangelica lectione transcurrimus; nunc restat ut de ipsa tantae solemnitatis nobilitate aliquid loquamur. Hanc enim recte nobilitatem solemnitatis dicam, quia solemnitates caeteras antecedit. Sicut enim in sacro eloquio sancta sanctorum, vel Cantica canticorum, pro sui magnitudine dicuntur, ita haec festivitas recte dici potest solemnitas solemnitatum. Ex hac quippe solemnitate exemplum nobis resurrectionis datum est, spes coelestis patriae aperta, et facta superni regni jam praesumptibilis gloria. Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: Si exaltatus fuero, inquit, a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omnia abstulit, utique electa. Neque etenim infideles quosque, et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit; sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Osee dicit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo etenim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo: Ero mors tua, o mors. Ac si aperte dicat: Quia in electis meis te funditus perimo, ero mors tua; ero morsus tuus, inferne, quia sublatis eis, te ex parte transfigo. Quae est ergo ista solemnitas quae inferni claustra destruxit, et januas nobis regni coelestis aperuit? Inquiratur subtilius nomen ejus. Requiratur egregius praedicator. 7. Videamus quid de ejus aestimatione denuntiet. Ait enim: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Si ergo pascha Christus, pensandum nobis est quid de pascha lex loquitur, ut indagemus subtilius an de Christo dicta videantur. Moyses quippe ait: Sument de sanguine agni, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum; et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis, nec remanebit ex eo quidquam usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis (Exod. XII, 7, seq.). Ubi et additur: Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus vestris, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes (Ibid., 11). Quae videlicet cuncta magnam nobis aedificationem pariunt, si fuerint mystica interpretatione discussa. Quis namque sit sanguis agni (De consecr. dist. 2, cap. 73), non jam audiendo, sed bibendo didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. In utroque etenim poste sanguis agni est positus, quando sacramentum passionis illius cum ore ad Redemptionem sumitur, 1534 ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sui sanguinem accipit ut imitari passionem illius necdum velit, in uno poste sanguinem posuit, qui etiam insuper liminaribus domorum ponendus est. Quid enim spiritaliter domos nisi mentes nostras accipimus, in quibus per cogitationem inhabitamus? Cujus domus superliminare est ipsa intentio, quae praeeminet actioni. Qui ergo intentionem cogitationis suae ad imitationem dominicae passionis dirigit, in superliminari domus agni sanguinem ponit. Vel certe domus nostrae ipsa sunt corpora, in quibus, quousque vivimus, habitamus. Et in superliminari domus agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis illius in fronte portamus. De quo adhuc agno subditur: Et edent carnes nocte illa assas igni (Exod. XII, 8). In nocte quippe agnum comedimus, quia in sacramento modo dominicum corpus accipimus, quando adhuc adinvicem nostras conscientias non videmus. Quae tamen carnes igni assandae sunt, quia nimirum dissolvit ignis carnes, quas aqua coxerit; quas vero ignis sine aqua excoquit, roborat. Carnes itaque Agni nostri ignis excoxit, quia eum ipsa vis passionis illius ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Qui enim ex morte convaluit, videlicet carnes illius ab igne duruerunt. Unde etiam per Psalmistam dicit: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quid namque est testa ante ignem, nisi molle lutum? Sed ei ex igne agitur ut solidetur. Virtus ergo humanitatis ejus velut testa exaruit, quia ab igne passionis ad virtutem incorruptionis crevit. 8. Sed sola Redemptoris nostri percepta sacramenta ad veram solemnitatem mentis non sufficiunt, nisi eis quoque et bona opera jungantur. Quid enim prodest corpus et sanguinem illius ore percipere, et ei perversis moribus contraire? Unde bene adhuc ad comedendum subditur: Et azymos panes cum lactucis agrestibus (Exod. XII, 8). Panes quippe sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vanae gloriae exercet, qui mandata misericordiae sine admistione peccati exhibet, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Hoc quoque peccati fermentum bonae suae actioni miscuerant, quibus prophetae voce per increpationem Dominus dicebat: Venite ad Bethel, et impie agite (Amos IV, 4). Atque post pauca: Et sacrificate de fermentato laudem (Ibid., 5). De fermentato namque laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt. Carnes ergo Agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae humorem vitae. Ubi et subditur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua (Exod. XII, 9). Ecce jam nos ipsa verba historiae ab intellectu historico repellunt. Nunquid, fratres charissimi, Israeliticus ille populus in Aegypto constitutus comedere agnum crudum consueverat, ut ei lex dicat: Non comedetis ex eo crudum quid? Ubi et additur: Nec coctum aqua. Sed quid aqua, nisi humanam scientiam designat, juxta hoc quod per Salomonem sub haereticorum voce dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Quid crudae Agni carnes 1535 nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis relictam illius humanitatem significant? Omne enim quod subtiliter cogitamus quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster nec purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari Deus potuit cogitandus. Omnis enim qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas videlicet coquere per divinitatis ejus intelligentiam noluit? Omnis vero qui incarnationis ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est dispensationis ejus mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Qui ergo Paschalis gaudii solemnitatem celebrare desiderat, agnum nec aqua coquat, nec crudum comedat, ut neque per humanam sapientiam profunditatem illius incarnationis penetrare appetat, neque in eum tanquam in hominem purum credat; sed assas igni carnes comedat, ut dispensari omnia per sancti Spiritus potentiam sciat. De quo adhuc recte subjungitur: Caput cum pedibus et intestinis vorabitis (Exod. XII, 9), quia Redemptor noster est α et ω, Deus videlicet ante saecula, et homo in fine saeculorum. Et sicut jam praediximus, fratres, Paulo attestante didicimus quod caput Christi Deus est (I Cor. XI, 3). Caput ergo agni vorare, est divinitatem illius fide percipere. Pedes vero agni vorare, est vestigia humanitatis ejus amando et imitando perquirere. Quid vero sunt intestina, nisi verborum illius occulta et mystica mandata? Quae tunc voramus, cum verba vitae cum aviditate sumimus. In quo devorationis verbo quid aliud quam pigritiae nostrae torpor reprehenditur? Qui ejus verba ac mysteria et per nosmetipsos non requirimus, et dicta ab aliis audimus inviti. Non remanebit ex eo quidquam usque mane (Exod. XII, 10), quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae nocte omnia illius mandata intelligendo et operando penetrentur. Sed quia valde difficile est ut omne sacrum eloquium possit intelligi, et omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igne comburetis (Ibid.). Quod ex agno remanet igne comburimus quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere et penetrare non possumus potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradit cum sancto Spiritui reservat. 9. Quia igitur qualiter edendum sit pascha cognovimus, nunc a qualibus edi debeat agnoscamus. Sequitur: Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis (Ibid., 11). Quid in renibus nisi delectatio carnis accipitur? Unde et Psalmista postulat, dicens: Ure renes meos (Psal. XXV, 2). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset. Unde quia potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam praevaluit, de illo voce dominica dicitur: Potestas ejus in lumbis ejus (Job. XL, 11). Qui ergo pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, 1536 corruptioni jam per vitia nulli subjaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Neque enim cognovit quae sit solemnitas incorruptionis, qui adhuc per incontinentiam corruptioni subjacet. Haec quibusdam dura sunt, sed angusta porta est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13). Et habemus jam multa exempla continentium. Unde et bene adhuc subditur: Calceamenta habebitis in pedibus (Exod. XII, 11). Quid sunt enim pedes nostri, nisi opera? Quid vero calceamenta, nisi pelles mortuorum animalium? Calceamenta autem pedes muniunt. Quae vero sunt mortua animalia, ex quorum pellibus nostri muniuntur pedes, nisi antiqui patres, qui nos ad aeternam patriam praecesserunt? Quorum dum exempla conspicimus, nostri operis pedes munimus. Calceamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire. Tenentes baculos in manibus (Ibid.). Quid lex per baculum nisi pastoralem custodiam designat? Et notandum quod prius praecipimur renes accingere, postmodum baculos 1537 tenere, quia illi debent curam pastoralem suscipere, qui jam in suo corpore sciunt fluxa luxuriae edomare, ut cum aliis fortia praedicant, ipsi desideriis mollibus enerviter non succumbant. Bene autem subditur: Et comedetis festinantes (Ibid.). Notate, charissimi fratres, notate quod dicitur, festinantes. Mandata Dei, mysteria Redemptoris, coelestis patriae gaudia, cum festinatione cognoscite, et praecepta vitae cum festinatione implere curate. Quia enim adhuc hodie licet bene agere scimus, utrum cras liceat ignoramus. Festinantes ergo pascha comedite, id est ad solemnitatem patriae coelestis anhelate. Nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat. Nemo moras ad appetenda studia innectat, sed coepta perficiat, ne minime liceat implere quod inchoat. Si ad amorem Dei pigri non sumus, adjuvat ipse quem amamus, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXIII. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in crastino Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXIV, 13-35.

In illo tempore, duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta a Jerusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis adinvicem ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Et ipse dixit ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant. Et ipse finxit se longius ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt adinvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 1538 1. In quotidiana vobis solemnitate laborantibus pauca loquenda sunt; et fortasse haec utilius proderunt, quia saepe et alimenta quae minus sufficiunt avidius sumuntur. Lectionis ergo evangelicae summatim sensum statui non per singula verba discutere, ne dilectionem vestram valeat sermo prolixior expositionis onerare. Ecce audistis, fratres charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus in via, non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant, eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit. Verba quidem contulit, duritiam intellectus increpavit; sacrae Scripturae mysteria quae de seipso erant aperuit, et tamen quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, se ire longius finxit. Fingere namque componere dicimus; unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil ergo simplex Veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant, si hi qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus, vocant, cum illic scriptum sit Et coegerunt eum? Ex quo nimirum exemplo colligitur quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Mensam ponunt, cibos offerunt, et Deum quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt.

2. Audiendo ergo praecepta Dei illuminati non sunt, 1539 faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit opere implere. Ecce Dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur. Hospitalitatem ergo, fratres charissimi, diligite, charitatis opera amate. Hinc enim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis (Hebr. XIII, 1). Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35). Opinata res est valde, et seniorum nostrorum nobis relatione tradita. Quidam paterfamilias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat; cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios venit, ad mensam ductus est. Dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit, sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte ei Dominus per visionem dixit: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. Ecce in judicium veniens, dicet: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Ecce ante judicium cum per membra sua suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus. Pensate, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit. Ad mensas vestras Christum suscipite, ut vos ab eo suscipi ad convivia aeterna valeatis. Praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum, ipso adjuvante qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXIV. Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, foris muros Urbis, Feria quarta Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XXI, 1-14.

In illo tempore, manifestavit se iterum Jesus discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto, stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Et dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes quia Dominus est. Et venit Jesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. 1540 1. Lectio sancti Evangelii quae modo in auribus vestris lecta est, fratres mei, quaestione animum pulsat, sed pulsatione sua vim discretionis indicat. Quaeri etenim potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit; et cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62), cur repetiit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis inspicitur, citius videtur quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonearium scimus; et post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non resedit (De poenit., dist. 5, cap. 7), quia aliud est victum per piscationem quaerere, aliud autem telonei lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.

2. Quaeri etiam potest cur, discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem suam Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit (Matth., XIV, 25). Cujus rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi praesens saeculum signat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit? Quid per soliditatem littoris 1541 nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia ergo discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur, dicens: Jam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Hinc est quod alio in loco post resurrectionem suam eisdem discipulis dicit: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44). Neque enim cum ipsis non erat quibus praesens corporaliter apparebat, sed tamen jam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat. Quod illic cum ipsis positus, fatetur non se esse cum ipsis, hoc quoque hic situ corporis indicat, cum, adhuc eis navigantibus, esse se jam in littore demonstrat. 3. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas. Qui protinus dixit: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus jussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet, et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum jubet, sed utrum in dexteram, an in sinistram mitti debuisset, non jubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti 1542 rete in dexteram jubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextera, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non jubetur, praesentem Ecclesiam designat, quae bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis ejus gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia, in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissensionibus dilaniatur. 4. Captis autem tam magnis piscibus, Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Jam credo quod vestra charitas advertat quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Joannis amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 15, 16). Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc nunc signatur in opere. Quia ergo praedicator Ecclesiae nos a mundi hujus fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc Epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaqinta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque quod in Veteri Testamento omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur, in Novo autem ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur. Quem propheta denuntians, dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2). Sed ille in hoc Spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia ergo septem quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, et veniunt ad quinquaginta unum. Qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus jubilaeus vocari jussus est (Lev. XXV, 11), in quo videlicet cunctus populus ab omni operatione 1543 quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest; ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, ut fiant centum quinquaginta tres. Quia ergo omnis nostra operatio in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, decem et septem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent. 5. Inter haec vero et hesterna sancti Evangelii lectio et hodierna nos admonet, ut vigilanter debeamus inspicere cur Dominus et Redemptor noster post resurrectionem suam piscem assum legitur comedisse. Non enim vacat a mysterio quod iteratur in facto. In hac etenim lectione panem et assum piscem, in illa vero quae hesterno die lecta est (Luc. XXIV, 13, seq.) cum asso pisce etiam favum mellis comedit. Quid autem signare piscem assum credimus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum passum? Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit, laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurare voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera est divinitas in humanitate. Quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41, 52). Assum ergo piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et refectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Quod si vigilanter inspicimus, nobis quoque qualiter ad imitandum congruat videmus. Sic enim sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce in cibo suo Dominus noster pisci asso conjungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Domino sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur. 6. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur; Petrus namque et Thomas, Nathanael, filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo, in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. 1544 Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non ligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt (Apoc. XIX, 9). Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia in amore Spiritus anbelant. Haec ergo vobiscum, fratres, agite, hujus spiritus repleri praesentia desiderate. Quid vos sequi in futurum possit ex praesenti perpendite. Pensate si hoc spiritu pleni estis, nostis si ad illud convivium pervenire valeatis. Quisquis namque ille est quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illa aeterni convivii refectione jejunat. Mementote quid de eodem spiritu Paulus dicat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quasi quidam titulus divinae possessionis est iste spiritus amoris. Nunquidnam spiritum Christi 1545 habet is cujus mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate quis sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro coelestibus aestuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis cognoscere jus possessionis Dei, personam perpendite possessoris vestri. Ecce enim quod diximus, voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, IX). Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinae claritatis specie postmodum non laetatur. Sed nos tamen ad haec quae dicta sunt infirmamur, necdum culmen perfectionis attingimus, in via Dei quotidie sancti desiderii gressus ponamus. Consolatur nos Veritas quae per Psalmistam dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Non omnino erit nobis noxia nostra imperfectio, si, in Dei itinere constituti, et ad transacta non respicimus, et ad ea quae restant transire festinamus. Nam qui imperfectorum desideria dignanter inflammat, haec quandoque ad perfectionem roborat, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXV. Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae appellatur Constantiniana, Feria quinta Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 11-18:

In illo tempore, Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis, Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. 1544 1. Maria Magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem, lavit lacrymis maculas criminis: et vox Veritatis impletur, qua dicitur: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat. Nam postquam venit ad monumentum, ibique corpus dominicum non invenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiavit. Qui venientes 1545 viderunt, atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt. Et de eis protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. Ac deinde subjungitur: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans (Joan. XX, 10). Qua in re pensandum est hujus mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, 1546 ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio. Unde contigit ut eum sola tunc videret, quae remansit ut quaereret, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; XXIV, 13). Et praecepto legis cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri (Levit. III, 9). In cauda quippe finis est corporis; et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Hinc Joseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur (Genes. XXXVII, 3). Tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem.

2. Sed Maria, cum fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Certe jam monumentum vacuum viderat, jam sublatum Dominum nuntiaverat; quid est quod se iterum inclinat, iterum videre desiderat? Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Quaesivit ergo prius, et minime invenit; perseveravit ut quaereret, unde et contigit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Hinc est enim quod de eodem sponso Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Iu lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea (Cant. III, 1). Quae defectum quoque inventionis ingeminat, dicens: Quaesivi illum, et non inveni (Ibid.). Sed quia diu inventio se non elongat, si inquisitio non desistat, adjungit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., 3, 4). Dilectum namque in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, et civitatem circumeat, id est sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat; per vicos eum et plateas quaerat, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua in eis valeat invenire ejus vestigia exquirat, quia sunt nonnulli, etiam vitae saecularis, qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis. Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo, vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus strictius teneatur. Sancta enim desideria, ut praediximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Hoc amore arsit, quisquis ad veritatem pertingere potuit. Hinc namque David ait: Sitivit anima mea 1547 ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Hinc nos admonet, dicens: Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Hinc propheta ait: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te (Isai. XXVI, 9). Hinc iterum Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum (Cant. IV, 9). Justum quippe est ut ex visione medici pertingat ad salutem, quae per aestum ejus desiderii vulnus amoris portat in pectore. Hinc rursus ait: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Ibid., V, 6). Mens namque hominis conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa remanet frigida. At si ardere jam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia, vilescunt in saeculo cuncta quae placebant, nihil est quod extra conditorem libeat, et quae prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nihil ejus moestitiam consolatur, quousque adhuc qui desideratur non aspicitur. Moeret mens, lux ipsa fastidio est; talique igne in mente decoquitur rubigo culpae, et succensus animus quasi auri more, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit. 3. Ista itaque quae sic amat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur: Vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod in loco dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens, nisi quia Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum? Quasi ad caput sedet angelus, cum per apostolum Joannem praedicatur quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Possumus etiam per duos angelos duo Testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens. Qui videlicet angeli per locum dominici corporis sibimet suut conjuncti, quia nimirum utraque Testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput, et Testamentum posterius ad pedes sedet. Unde et duo cherubim quae propitiatorium tegunt sese invicem aspiciunt versis vultibus in propitiatorium (Exod. XXV, 20). Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Et quid per duo cherubim nisi utraque Testamenta signantur? Quid vero per propitiatorium nisi incarnatus Dominus figuratur? De quo Joannes ait: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Et dum Testamentum Vetus hoc faciendum denuntiat quod Testamentum Novum de Domino factum clamat, quasi utraque cherubim se invicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt, quia dum inter se positum incarnatum Dominum vident, a suo aspectu non discrepant, quae dispensationis ejus mysterium concorditer narrant. 4. Requirunt Mariam angeli, dicentes: Mulier, 1548 quid ploras? Et dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Ipsa namque sacra eloquia, quae in nobis lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt. Sed notandum juxta historiam est quod mulier non ait: Tulerunt corpus Domini mei: sed, Tulerunt Dominum meum. Usus namque sacri eloquii est ut aliquando ex parte totum, aliquando vero ex toto partem significet. Ex parte etenim totum signat, sicut de Jacob filiis scriptum est: Quia descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Genes. XLVI, 27). Neque enim in Aegyptum animae sine corporibus descenderunt; sed per solam animam totus homo significatur, quia ex parte totum exprimitur. Et solum dominicum corpus in monumento jacuerat, et Maria non corpus Domini, sed sublatum Dominum quaerebat, videlicet ex toto designans partem. Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus esset. Notandum quod Maria, quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Jesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat, eumque illi et amor ostendebat, et dubietas abscondebat. Cujus adhuc ignorantia exprimitur cum subinfertur: Et nesciebat quia Jesus esset. Qui dixit ei: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret in amore ejus ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Jesum hortulanum credidit. An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in ejus pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat? 5. Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait: Domine, si tu sustulisti eum? Quasi enim jam dixisset ex cujus desiderio plangeret, eum dicit quem non dixerat. Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium ignorare credat. Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit: Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continuo plangit desiderio. Dicit ei Jesus: Maria. Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. Ac si ei aperte dicat: Recognosce eum, a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12), quia homo commune omnium nostrum vocabulum est, Moyses vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur, ac si ei aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. Maria ergo quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus rabboni, id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat. Jam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecit, sed ex eo 1549 innuitur quod audivit. Cui dicitur: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis ostenditur quod Maria amplecti voluit ejus vestigia, quem recognovit. Sed ei magister dicit: Noli me tangere. Non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum ejus venientibus scriptum sit: Accesserunt, et tenuerunt pedes ejus (Matth. XXVIII, 9). 6. Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Jesus ad Patrem ascendit, cum aequalis creditur Patri. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in ejus pectore ad Patrem Dominus non ascendit. Ille ergo Jesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit. In corde etenim Pauli jam ad Patrem Jesus ascenderat, cum idem Paulus dicebat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Unde Joannes quoque Redemptorem nostrum manu fidei tetigit, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 2). Tangit ergo Dominum, qui eum Patri aeternitate substantiae aequalem credit. Sed fortasse aliquis tacita quaestione pulsatur quomodo Filius Patri esse aequalis possit. Qua in re humana natura quod admirando comprehendere non valet, restat ut hoc sibi esse credibile ex admiratione alia sciat. Habet namque quod ad haec sibi sub brevitate respondeat. Constat enim quia ipse creavit matrem in cujus virgineo utero ex humanitate crearetur. Quid ergo mirum si aequalis est Patri, qui prior est matre? Paulo quoque attestante didicimus, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Qui ergo Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cujus sapientiam ei esse inaequalem fatetur. Quis etenim homo potens aequanimiter ferret, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed tamen sapientia tua te minor est? Ipse quoque Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et rursus ait: Pater major me est (Ibid., XIV, 28). De quo etiam scriptum est, quia subditus erat parentibus suis (Luc. II, 51). Quid ergo mirum si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subjectus erat etiam parentibus in terra? Ex qua humanitate nunc Mariae dicitur: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Deum dissimiliter habeat ipse quam nos. Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam: Et Patrem vestrum, per gratiam. Ad Deum meum, quia descendi; ad Deum vestrum, quia ascendetis. Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum mecum creavit. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem (Genes. III, 7), a sepulcro mulier viris annuntiat vitam; et dicta sui vivificatoris narrat, 1550 quae mortiferi serpentis verba narraverat. Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae. 7. Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus; nunc, opitulante eodem de quo loquimur Domino, et resurrectionis ejus gloriam, et pietatis viscera consideremus. Citius enim a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7). In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat: sed de hoc torrente Dominus in via bibit, quia mortem in transitu gustavit. Atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit. Quod aperte Dominus beato Job indicat, dicens: Nunquid capies Leviathan hamo (Job. XL, 19, 20)? 8. Per Leviathan quippe, quod additamentum eorum dicitur, cetus ille devorator humani generis designatur. Qui, dum se divinitatem homini addere spopondit, immortalitatem sustulit. Qui praevaricationis quoque culpam, quam primo homini propinavit, dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat, poenas eis sine cessatione coacervat. In hamo autem esca ostenditur, aculeus occultatur. Hunc ergo Pater omnipotens hamo coepit, quia ad mortem illius unigenitum Filium incarnatum misit, in quo et caro passibilis videri posset, et divinitas impassibilis videri non posset. Cumque in eo serpens iste per manus persequentium escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Prius vero eum in miraculis Deum cognoverat, sed de cognitione sua ad dubitationem cecidit, quando hunc passibilem vidit. Quasi hamus ergo fauces glutientis tenuit, dum in illo esca carnis patuit, quam devorator appeteret; et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hamo ejus incarnationis captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret; ibi divinitas, quae perforaret; ibi aperta infirmitas, quae provocaret; ibi occulta virtus, quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interut unde momordit. Et quos jure tenebat mortales perdidit, quia eum in quo jus non habuit morte appetere immortalem praesumpsit. 9. Hinc est etiam quod haec ipsa de qua loquimur Maria vivit, quia ille pro humano genere qui morti nihil debebat occubuit. Hinc est quod nos quotidie ad vitam post culpas revertimur, quia ad poenam nostram conditor sine culpa descendit. Ecce jam antiquus hostis ea quae de humano genere coeperat spotia amisit, supplantationis suae victoriam perdidit. Quotidie peccatores ad vitam redeunt, quotidie de ejus faucibus Redemptoris manu rapiuntur. Unde bene quoque ad beatum Job voce dominica iterum dicitur: Aut armilla perforabis maxillam ejus (Job. XL, 21)? Armilla ubi ponitur, ambiendo constringit. 1551 Quid ergo per armillam, nisi circumplectens nos divina misericordia designatur? Quae Leviathan istius maxillam perforat, dum nobis post perpetrata quae prohibuit, adhuc poenitentiae remedium ostendit. Armilla Dominus maxillam Leviathan perforat, quia ipse ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos jam coepit amittat. Et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus, maxillam ejus evaderet, si perforata non esset? An non in ore Petrum tenuit, cum negavit (Matth. XXVI, 76, seq.)? An non in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit (II Reg. XII, 4)? Sed dum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit. Per foramen ergo maxillae ab ejus ore subtracti sunt, qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut illicita nulla committat? Sed hinc cognoscimus, quantum Redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in ore Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam ejus redire concessit. Qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam ejus, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius cavere noluit ne morderetur. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta, ne peccet, et tamen peccanti dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur; et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit, per quod evadat. 10. Adest testis divinae misericordiae, haec ipsa de qua loquimur Maria, de qua Pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tetigit, quae sua itinera prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu, verbumque de ore illius audiebat. Viventi adhaeserat, mortuum quaerebat. Viventem reperit, quem mortuum quaesivit. Tantumque apud eum locum gratiae invenit, ut hunc ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam misericordiam conditoris nostri, qui nobis velut in signo ad exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit? Perpendo enim Petrum, considero latronem, aspicio Zacchaeum, intueor Mariam et nihil in his aliud video, nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis; aspiciat Petrum, qui amare flevit, quod timide negaverat (Matth. XXVI, 75). Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit; aspiciat latronem, qui et in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit (Luc. XXIII, 43). Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit; aspiciat Zacchaeum, qui si quid alicui abstulit, quadruplum reddidit (Luc. XIX, 8). Alius libidinis igne succensus, 1552 carnis munditiam perdidit; aspiciat Mariam, quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris quos imitari debeamus objicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant, vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus, paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis, renascamur ex lacrymis. 1553 Itaque juxta primi Pastoris vocem, sicut modo geniti infantes lac concupiscite (I Petr. II, 2). Redite, parvuli filii, ad sinum matris vestrae aeternae sapientiae; sugite larga ubera pietatis Dei; transacta plangite, imminentia vitate. Redemptor noster momentaneos fletus nostros aeterno consolabitur gaudio, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXVI. Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana, in octavis Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 19-31.

In illo tempore cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. 1552 1. Prima lectionis hujus evangelicae quaestio animum pulsat, quomodo post resurrectionem corpus dominicum verum fuit, quod clausis januis ad discipulos ingredi potuit. Sed sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Sed haec ipsa nostri Redemptoris opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. Illud enim corpus Domini intravit ad discipulos januis clausis, quod videlicet ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Quid ergo mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Sed quia ad illud corpus quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus 1553 manus et latus; palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Qua in re duo mira, et juxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem suam corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, et praebendo palpabile firmaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo, et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et ejusdem naturae, et alterius gloriae.

2. Dixit eis: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Id est, sicut misit me Pater Deus Deum, et ego mitto vos homo homines. Pater Filium misit, 1554 qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Quem videlicet in mundum venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed, sicut ipse missus est, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli a Domino amantur, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. Quamvis mitti etiam juxta naturam divinitatis possit intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur. Nam sanctum quoque Spiritum, qui cum sit coaequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est, idem se Filius mittere perhibet, dicens: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est. Sed ejus missio ipsa processio est qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Spiritus mitti dicitur quia procedit, ita et Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur. 3. Haec autem cum dixisset, insufflavit, et dixit eis. Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens? Neque enim alio in loco datus Spiritus sanctus aperte monstratur (Act. II, 1 seq.), nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum, de coelo veniens, in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi? In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus; e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas, et duo praecepta, ita unus Spiritus, et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo, quia in proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Unde et idem Joannes dicit: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV. 20)? Et ante quidem discipulorum mentibus idem Spiritus sanctus inerat ad fidem, sed tamen manifesta datione non nisi post resurrectionem datus est. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). Unde etiam per Moysen dicitur: Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13). Neque enim quidquam tale juxta historiam legitur, si tota Testamenti Veteris series recenseatur. Nusquam de petra mel, nusquam oleum ille populus suxit. Sed quia juxta Pauli vocem: Petra erat Christus (I Cor. X, 4), mel de petra suxerunt, qui ejusdem Redemptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, quia effusione sancti Spiritus post resurrectionem ejus ungi meruerunt. Quasi ergo infirma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem 1555 discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia, post resurrectionem suam factus jam impassibilis, per afflationem spiritus donum sanctae unctionis emanavit. 4. De hoc oleo per prophetam dicitur: Computrescet jugum a facie olei (Isai. X, 27). Sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti. Et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemoniacae jugum putruit, Paulo attestante, qui ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Sciendum vero est quod hi qui prius Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Unde et in hac ipsa datione Spiritus dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Libet intueri illi discipuli, ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationis accipiunt; principatumque superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei judicium metuunt animarum judices fiunt; et alios damnant, vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant. 5. Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent. Ligandi atque solvendi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae judex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit (11, q. 3, c. 88) ut hic judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Ac saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet (Ibid., c. 60). Saepe fit, ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur Pastor: judicare autem de subditis digne nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur (Ibid., c. 61). Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur; et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat. Et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. 6. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim (Ibid., c. 62) vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43); et postmodum is qui vivens egressus fuerat 1556 a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 45). Ecce illum discipuli jam viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mor tuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur Revivisce, sed Veni foras. Omnis quippe peccator dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsum latet, in suis penetralibus occultatur. Sed mortuus venit foras, cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur Veni foras. Ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? Foras jam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. Haec de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste; nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat. Sed quia haec breviter per excessum diximus, ad expositionis ordinem redeamus. 7. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Iste unus discipulus defuit, reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et, ostensa suorum cicatrice vulnerum, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertitis? Nunquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset, post autem veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus ille dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens, omni dubitatione postposita, in fide solidatur. Sic quippe (27, q. 2, c. 45) discipulum Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, 1557 qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans, testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis. 8. Palpavit autem, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent jam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus. Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit 9. Laetificat valde quod sequitur: Beati qui non viderunt, et crediderunt. In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Hinc ad beatum Job de antiquo hoste generis humani Dominus dicit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL, 18). Quis etenim per fluvium designatus, nisi humani generis fluxus? Quod videlicet genus ab ortu ad finem defluit, et, quasi aquae more, usque ad competentem terminum ex carnis liquore percurrit, Quid per Jordanem, nisi baptizatorum forma signatur? Quia enim in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui intra sacramentum baptismatis tenentur. Antiquus ergo hostis generis humani fluvium absorbuit, quia a mundi origine usque ad Redemptoris adventum, vix paucis electis evadentibus, in ventrem suae malitiae genus humanum traxit. De quo recte dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur (Ibid.), quia pro magno non habet cum infideles rapit. Sed grave est valde quod subditur: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Ibid.), quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat, in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. 10. Hoc ergo, fratres charissimi, tota intentione pertimescite, hoc apud vos sollicita mente cogitate. Ecce Paschalia solemnia agimus; sed ita vivendum est nobis, ut pervenire ad aeterna festa mereamur. Transeunt cuncta quae temporaliter festiva celebrantur. Curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse esse festis hominum, si deesse contingat 1558 festis angelorum? Umbra venturae solemnitatis est solemnitas praesens. Idcirco hanc annue agimus, ut ad illam quae non est annua, sed continua, perducamur. Cum haec statuto tempore geritur, ad illius desiderium memoria nostra refricatur. Frequentatione ergo gaudii temporalis ad aeterna gaudia mens incalescat et ferveat, ut ex veritate laetitiae perfruatur in patria quod de umbra gaudii meditatur in via. Vitam ergo vestram, fratres, moresque componite. Is qui mitis resurrexit ex morte, quam districtus in judicio veniat praevidete. Certe in die tremendi examinis suis, cum angelis, cum archangelis, cum thronis, cum dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, coelis ac terris ardentibus, cunctis videlicet elementis in sui obsequii terrore commotis. Hunc ergo tanti pavoris judicem ante oculos ponite; hunc venturum timete, ut hunc, cum venerit, non timidi, sed securi videatis. Timendus ergo est, ne timeatur. Terror ejus nos ad usum bonae operationis exerceat, metus illius vitam nostram a pravitate compescat. Mihi, fratres, credite, quia tanto tunc erimus securi de ejus praesentia, quanto nunc esse satagimus suspecti de culpa. 11. Certe si aliquis vestrum cum suo adversario causam dicturus in meo judicio die crastino esset exhibendus, totam fortasse noctem insomnem duceret, quid sibi dici posset, quid objectionibus responderet, secum sollicita et aestuante mente versaret, ne me inveniret asperum vehementer metueret, ne apud me appareret noxius formidaret. Et quis ego? aut quid ego? nimirum non longe post futurus post hominem vermis, atque post vermem pulvis. Si ergo tanta cura pertimescitur judicium pulveris, qua intentione cogitandum est, qua formidine praevidendum tantae judicium majestatis? 12. Sed quia sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et hanc tunc rectius docemus, si etiam cordium vestrorum quaestionibus occultis occurrimus: pauca nobis de ipsa resurrectionis fide loquenda sunt. Multi etenim de resurrectione dubitant, sicut et nos aliquando fuimus, qui dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt, sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? quando agitur ut cinis animetur? Quibus breviter respondemus quia longe minus est Deo reparare quod fuit quam creasse quod non fuit. 1559 Aut quid mirum si hominem ex pulvere reficit, qui simul omnia ex nihilo creavit? Mirabilius namque est coelum et terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Sed cinis attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae operationis virtus comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Qui scilicet haec idcirco in suis cogitationibus dicunt, quia eis quotidiana Dei miracula ex assiduitate viluerunt. Nam ecce in uno grano parvissimi seminis latet tota quae nascitura est arboris moles. Constituamus namque ante oculos cujuslibet arboris miram magnitudinem; cogitemus unde oriendo coepit, quae ad tantam molem crescendo pervenit. Invenimus procul dubio ejus originem, parvissimum semen. Consideremus nunc ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum; unde ergo processit ligni duritia? non est asperum, unde asperitas corticis erupit? non est saporum, unde sapor in fructibus? olfactum nil redolet, unde odor in fructibus fragrat? nil in se viride ostendit, unde foliorum viriditas exivit? Cuncta ergo in semine simul latent, quae tamen non simul ex semine prodeunt. Ex semine quippe producitur radix, ex radice prodit virgultum, ex virgulto oritur fructus, in fructu etiam producitur semen. Addamus ergo quia et semen latet in semine. Quid igitur mirum, si ossa, nervos, carnem, capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia, in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum ei quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt, ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. Illa ergo vobiscum, fratres charissimi, promissa cogitate quae permanent; quae vero cum tempore transeunt, velut jam dimissa despicite. Ad hujus resurrectionis gloriam quam in se Veritas ostendit tota intentione festinate. Terrena desideria quae ab auctore separant fugite, quia tanto altius ad conspectum Dei omnipotentis pertingitis, quanto Mediatorem Dei et hominum singularius amatis. Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXVII. Habita ad populum in basilica sancti Pancratii martyris, die natalis ejus

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XV, 12-16.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dicum vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 1560 1. Cum cuncta sacra eloquia dominicis plena sint praeceptis, quid est quod de dilectione, quasi de singulari mandato, Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur? Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Praecepta ergo dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem ista dilectio tenenda sit, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos jubet diligi in se, et inimicos diligi propter se. Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Nam sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis ex charitate debetur obedientiae. Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritaliter, sed carnaliter impendunt. Proinde cum Dominus diceret: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, protinus addidit: Sicut dilexi vos. Ac si aperte dicat: Ad hoc amate ad quod amavi vos.

2. Qua in re, fratres charissimi, solerter intuendum est quod antiquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporalium delectationem trahit, infirmiorem contra nos proximum excitat, qui ea ipsa quae diligimus auferre moliatur. Nec curat antiquus hostis, haec faciens, ut terrena tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. Nam in odium repente exardescimus; et dum foris invicti esse cupimus, intus graviter ferimur; dum parva foris defendimus, intus amittimus maxima, quia dum rem diligimus temporalem, veram amittimus dilectionem. Omnis quippe qui nostra tollit, inimicus est. Sed si odio habere coeperimus inimicum intus est quod perdimus. Cum ergo aliquid exterius a proximo patimur, contra occultum raptorem interius 1561 vigilemus, qui nunquam melius vincitur, nisi cum raptor exterior amatur. Una quippe et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit magister cum occiditur? Cujus dilectionis summam exprimit, cum subjungitur: Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori etiam pro inimicis Dominus venerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet quia dum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur. 3. Sed ecce nos usque ad mortem nemo persequitur. Unde ergo probare possumus an diligamus inimicos? Sed est quod in pace sanctae Ecclesiae fieri debeat, unde clarescat si persecutionis tempore mori pro dilectione valeamus. Certe idem Joannes dicit: Qui habuerit substantiam mundi hujus, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo (I Joan. III, 17)? Hinc etiam Joannes Baptista ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti (Luc. III, 11). Qui ergo tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo charitatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum semetipsum. 4. Sequitur: Vos amici mei estis. O quanta est misericordia conditoris nostri. Servi digni non sumus, et amici vocamur. Quanta est dignitas hominum esse amicos Dei? Sed audistis gloriam dignitatis, audite et laborem certaminis. Si feceritis quae ego praecipio vobis. Amici mei estis, si ea quae praecipio vobis facitis. Ac si aperte dicat: Gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus pervenitur ad culmen. Certe dum filii Zebedaei, interveniente matre, quaererent ut unus a dextris Dei et alius a sinistris sedere debuissent, audierunt: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? 1562 Jam locum celsitudinis quaerebant, ad viam illos Veritas revocat, per quam ad celsitudinem venirent. Ac si dicatur: Jam vos locus delectat celsitudinis, sed prius via exerceat laboris. Per calicem pertingitur ad majestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet. Sic sic per amarum poculum confectionis pervenitur ad gaudium salutis. Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri veluit servis suis, ut eos efficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Dum enim audita supercoelestia amamus, amata jam novimus, quia amor ipse notitia est. Omnia ergo eis nota fecerat, qui, a terrenis desideriis immutati, amoris summi facibus ardebant. Istos vero amicos Dei aspexerat Propheta, cum dicebat; Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Amicus enim quasi animi custos vocatur. Quia ergo Psalmista prospexit electos Dei a mundi hujus amore separatos custodire in mandatis coelestibus voluntatem Dei, miratus est amicos Dei, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Et tanquam si ab eo protinus causas honoris tanti nobis insinuari quaereremus, illico adjunxit: Nimis confortatus est principatus eorum (Ibid.). Ecce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant, praesentia despiciunt, aeternam patriam cum voce moribus praedicant; eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. Occidi possunt, et flecti nequeunt. Nimis ergo confortatus est principatus eorum. In ista ipsa passione, qua ceciderunt in morte carnis, videte quantum fuerit culmen mentis. Unde hoc, nisi quia confortatus est principatus eorum. Sed sic magni forsitan pauci sunt? Subjunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Ibid., 18). Totum mundum, fratres, aspicite: martyribus plenus est. Jam pene tot qui videamus non sumus quot veritatis testes habemus. Deo ergo numerabiles nobis super arenam multiplicati sunt, quia quanti sint, a nobis comprehendi non possunt. 5. Sed quisquis ad hanc pervenit dignitatem, ut amicus vocetur Dei, sese in se conspiciat, dona autem quae percipit, super se. Nihil suis meritis tribuat, ne ad inimicitias erumpat. Unde et subditur: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis. Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere, jam mente ire est. Qualem vero fructum afferre debeant subditur: Et fructus vester maneat. Omne quod secundum praesens saeculum laboramus vix usque ad mortem sufficit. Mors namque interveniens fructum nostri laboris abscidit. Quod vero pro aeterna vita agitur etiam 1563 post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri. Ibi ergo illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. Quisquis ergo jam aeterna cognovit, apud ejus animum temporales fructus vilescant. Tales fructus operemur qui maneant; tales fructus operemur qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant. Nam quod a morte incipiat fructus Dei, testatur Propheta, qui dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3). Omnis qui dormit in morte perdit haereditatem; sed cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini, quia electi Dei postquam pervenerint ad mortem, tunc invenient haereditatem. 6. Sequitur: Ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Ecce hic dicit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Rursum alibi per eumdem Evangelistam dicit: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo (Joan. XVI, 23, 24). Si omne quod petimus in nomine Filii dat nobis Pater, quid ergo est quod Paulus ter Dominum rogavit, et exaudiri non meruit, sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9)? Nunquid ille tam egregius praedicator in Filii nomine non petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus Patrem in nomine Filii, dat nobis Pater, si auferri a se angelum Satanae petiit Apostolus in nomine Filii, et tamen quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Jesus est, Jesus autem salvator, vel etiam salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine mea (Joan. XVI, 23). Ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris quia nescitis quaerere aeternam salutem. Hinc est quod et Paulus non exauditur quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem (II. Cor. XII, 9). 7. Ecce videmus, fratres charissimi, quam multi ad solemnitatem martyris convenistis, genua flectitis, pectus tunditis, voces orationis ac confessionis emittitis, faciem lacrymis rigatis. Sed pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nomine Jesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Jesu Jesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Ecce alius in oratione quaerit uxorem, alius petit villam, alius postulat vestem, alius dari sibi deprecatur alimentum. Et quidem cum haec desunt, ab omnipotenti Deo petenda sunt. Sed meminisse continuo debemus quod ex mandato ejusdem nostri Redemptoris accepimus, Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Et haec itaque a Jesu petere non est errare, si tamen non nimie petantur. Sed adhuc, 1564 quod est gravius, alius postulat mortem inimici, eumque quem gladio non potest persequi, persequitur oratione. Et vivit adhuc qui maledicitur, et tamen is qui maledicit jam de morte illius reus tenetur. Jubet autem Deus ut diligatur inimicus (Matth. V, 44), et tamen rogatur Deus ut occidat inimicum. Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra conditorem pugnat. Unde et sub Judae specie dicitur: Fiat oratio ejus in peccatum (Psal. CVIII, 7). Oratio quippe in peccatum est illa petere quae prohibet ipse qui petitur. 8. Hinc Veritas dicit: Cum statis ad orandum, remittite si quid habetis in cordibus vestris (Marc. XI, 25). Quam virtutem remissionis apertius ostendimus, si unum testimonium Testamenti Veteris proferamus. Certe cum Judaea conditoris sui justitiam culpis exigentibus offendisset, prophetam suum ab oratione Dominus prohibens, dicit: Non assumas laudem et orationem pro eis (Jerem. VII, 16). Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum (Ibid., XV, 1). Quid est quod intermissis relictisque tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, quorum mira obtinendi virtus ostenditur, dum nec ipsi posse intercedere dicuntur? Ac si aperte Dominus dicat: Nec illos audio quos propter magnum petitionis suae meritum minime contemno. Quid ergo est quod Moyses et Samuel caeteris patribus in postulatione praeferuntur, nisi quod hi duo tantummodo in cuncta Testamenti Veteris serie etiam pro inimicis suis leguntur exorasse? Unus a populo lapidibus impetitur (Exod. XVII, 4), et tamen pro lapidatore suo Dominum deprecatur; alter ex principatu dejicitur, et tamen petitus ut exoraret, fatetur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis (I Reg. XII, 23). Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum (Jerem. XV, 1). Ac si aperte dicat; Nec illos modo pro amicis audio, quos magnae virtutis merito orare etiam pro inimicis scio. Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis. Et tunc quisque quod recte petit, adipiscitur, cum ejus animus in petitione nec inimici odio fuscatur. Sed plerumque reluctantem animum vincimus, si etiam pro inimicis oramus. Effundit os pro adversariis precem, sed utinam cor teneat amorem. Nam saepe et orationem pro inimicis nostris impendimus, 1565 sed hanc ex praeceptione potius fundimus quam ex charitate. Nam et vitam inimicorum petimus, et tamen ne exaudiamur timemus. Sed quia internus judex mentem potius quam verba considerat, pro inimico nil postulat, qui pro eo ex charitate non orat. 9. Sed ecce in nos graviter inimicus deliquit, damna intulit, juvantes laesit, amantes persecutus est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent. Advocatus etenim noster precem nobis in causa nostra composuit; et ipse ejusdem causae judex est, qui advocatus. Preci autem quam composuit conditionem inseruit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quia ergo ipse judex venit, qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut ergo non facientes dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus; aut fortasse conditionem hanc in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quid monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis agendum est, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus? Nulla in corde malitia maneat. Consideret omnipotens Deus erga proximum charitatem nostram, ut nostris impendat iniquitatibus pietatem suam. Mementote quod monemur: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). Ecce debetur nobis, et debemus. Dimittamus ergo quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis. Sed ad haec mens renititur, et vult implere quod audit, et tamen reluctatur. Ad martyris tumbam consistimus, qui ad coeleste regnum ex qua morte pervenerit scimus. Nos si pro Christo corpus non ponimus, saltem animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio, approbat in judicio pietatis suae victoriam pacis nostrae. Certamen enim nostri cordis aspicit; et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes juvat, per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVIII. Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et Achillei, die natalis eorum.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. IV, 46-53.

In illo tempore, erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus veniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixerat ei Jesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse, et domus ejus tota. 1566 1. Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audistis, expositione non indiget. Sed ne hanc taciti praeterisse videamur, exhortando potius quam exponendo in ea aliquid loquamur. Hoc autem nobis solummodo de expositione video esse requirendum, cur is qui ad salutem filio petendam venerat audivit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis? Qui enim salutem filio quaerebat, procul dubio credebat. Neque enim ab eo quaereret salutem quem non crederet salvatorem. Quare ergo dicitur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante credidit quam signum videret? Sed mementote quid petiit, et aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet, et sanaret filium ejus. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illum credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus ubi non esset Deus. Ex magna ergo parte diffisus est, quia honorem non dedit majestati, sed praesentiae corporali. Salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit. Sed Dominus, qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur indicat, solo jussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit.

2. Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quod, sicut evangelista alio testante didicimus, centurio ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus jacet paralyticus in domo mea, et male torquetur. Cui a Jesu protinus respondetur: Ego veniam et curabo eum (Matth. VIII, 6, 7). Quid est quod regulus rogat ut ad ejus filium veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, 1567 qui in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime providemus, dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster ut ostenderet quia quae alta sunt hominum despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum sanctis despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Certe si nos cujuspiam servus rogaret ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione tacita responderet, dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit qui servo in terra occurrere non despicit; et tamen humiliari in terra contemnimus, qui de terra sumus. Quid vero apud Deum vilius, quid despectius esse potest, quam servare honorem apud homines, et interni testis oculos non timere? Unde et in sacro Evangelio ad Pharisaeos Dominus ait: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). Notate, fratres, notate quod dicitur. Si enim quod hominibus altum est abominabile est apud Deum, cordis nostri cogitatio tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto, et humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo. 3. Despiciamus ergo si quid boni gerimus, nulla nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia, non gloria extollat. Si quibuslibet ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus. Quo contra de humilibus Psalmista dicit: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6). Quia parvulos humiles appellat, 1568 postquam sententiam protulit, consilium subjungit; nam quasi quaereremus quid ipse ad haec faceret, adjunxit: Humiliatus sum, et liberavit me (Ibid.). Haec ergo cogitate, fratres, haec tota intentione pensate. Nolite in proximis vestris mundi hujus bona venerari. Hoc propter Deum honorate in hominibus, quibus tamen commissi non estis, quod facti sunt ad imaginem Dei. Quod tunc proximis vere servatis, si apud vosmetipsos prius in corde non intumescitis. Nam qui se adhuc pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo venerari quod maneat. Nolite ergo in vobismetipsis pensare quod habetis, sed quid estis. Ecce mundus qui diligitur fugit. Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, jam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce jam mundus in seipso aruit, et adhuc in cordibus nostris floret. Ubique mors, 1569 ubique luctus, ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae ipsas ejus amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inhaeremus. Et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus delectatione sibi tenuit; nunc tantis plagis plenus est, ut ipse nos jam mundus mittat ad Deum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt. Finis temporalium ostendit quam nihil sit quod transire potuit. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit cum stare videretur. Haec ergo, fratres charissimi, sollicita consideratione pensate, in aeternitatis amore cor figite; ut dum terrena culmina adipisci contemnitis, perveniatis ad gloriam, quem per fidem tenetis, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXIX. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in Ascensione Domini.

LECTIO S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 14-20.

In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. 1568 1. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit, quae citius credidit quam Thomas qui diu dubitavit. Ille etenim dubitando vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubietatis vulnus amputavit. Ad insinuandam quoque veritatem dominicae resurrectionis notandum nobis est quid Lucas referat, dicens: Convescens praecepit eis a Jerosolymis ne discederent (Act. I, 4). Et post pauca: Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid., 9). Notate verba, signate mysteria. Convescens elevatus est. Comedit, et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas patesceret carnis. Marcus vero priusquam 1569 coelum Dominus ascendat, eum de cordis atque infidelitatis duritia increpasse discipulos memorat. Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco Dominus tunc discipulos increpavit, cum eos corporaliter reliquit, ut verba quae recedens diceret in corde audientium arctius impressa remanerent? Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat, audiamus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.

2. Nunquid, fratres mei, sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine signatur homo. Sunt namque lapides, sed nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta; vivunt quidem, sed non sentiunt. Vivunt dico, non per animam, sed per viriditatem, quia et Paulus dicit: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, 1570 nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). Vivit ergo quod moritur, ut vivificetur. Lapides itaque sunt, sed non vivunt. Arbusta autem sunt, et vivunt, sed non sentiunt. Bruta vero animalia sunt, vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Angeli etenim sunt, vivunt, sentiunt, et discernunt. Omnis autem creaturae aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura est homo. Omni ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5). Nunc autem dicitur, Praedicate omni creaturae, ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. Sed cum discipulos ad praedicandum Veritas mittit, quid aliud in mundo facit, nisi grana seminis spargit? Et pauca grana mittit in semine, ut multarum messium fruges recipiat ex nostra fide. Neque enim in universo mundo tanta fidelium messis exsurgeret, si de manu Domini super rationalem terram illa electa grana praedicantium non venisset. Sequitur: 3. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die quippe baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat; et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. Sed ecce quod promisit minime servavit, si ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas, dilapsus est; videamus si jam scit plangere quod erravit. Apud misericordem namque judicem nec ille fallax habebitur, qui ad veritatem revertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit (32, q. 1, c. 10). Sequitur: 4. Signa autem eos qui credituri sunt haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur notis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus 1571 imponent, et bene habebunt. Nunquidnam, fratres mei, quia ista signa non facitis, minime creditis? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim fides cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam infundimus, quousque ea in terra jam convaluisse videamus; et si semel radicem fixerint, in rigando cessamus. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus (De consecrat. dist. 4, c. 67) cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudes et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant qui in propria actione titubant; quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto spiritalia; tanto majora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur: haec itaque signa, fratres charissimi, auctore Deo si vultis vos facitis. Ex illis enim exterioribus signis obtineri vita ab haec operantibus non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, non autem faciunt; haec vero spiritalia, quae aguntur in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt, istis autem perfrui nisi boni non possunt. Unde de quibusdam Veritas dicit: Multi mihi dicent in die illa: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia non novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23; Psal. VI, 9). Nolite ergo, fratres charissimi, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia; sed haec quae modo diximus charitatis atque pietatis miracula amate, quae tanto securiora sunt, quanto et occulta, et de quibus apud Dominum eo major sit retributio, quo apud homines minor est gloria. Sequitur: 5. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. In Veteri Testamento cognovimus quod Elias sit raptus in coelum. Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum; unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae 1572 regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Ille etenim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta, quia nec in coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et coelum. 6. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem dominicam designavit. Ascensionis ergo suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utrorumque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus (Genes. V, 24), Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur (IV Reg. II, 11), ut veniret postmodum qui nec translatus, nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus quia carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret, in ipsa quoque eorum translatione qui Ascensionem dominicam ut videlicet famuli designaverunt, et in seipso qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit; Elias vero neque uxorem; neque filios legitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia sanctitatis, quod et per translatos famulos et per ascendentis Domini personam patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch et per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus est Elias per coitum genitus, sed non jam per coitum generans. Assumptus vero est Dominus neque per coitum generans, neque per coitum generatus. 7. Considerandum vero nobis est quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei; et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scitis, fratres, quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis. Quia ergo Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium venit, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post Ascensionis suae gloriam judex in fine videbitur. Stephanus vero in labore certaminis positus stantem vidit, quem adjutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. 1573 8. Sequitur: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Sed quia, auctore Deo, breviter lectionem Evangelicam exponendo transcurrimus, restat ut aliquid de ipsa tantae solemnitatis consideratione dicamus. 9. Hoc autem nobis primum quaerendum est, quidnam sit quod nato Domino apparuerunt angeli, et tamen non leguntur in albis vestibus apparuisse, ascendente autem Domino, missi angeli in albis leguntur vestibus apparuisse. Sic etenim scriptum est: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri steterunt juxta illos in vestibus albis (Act. I, 9). In albis autem vestibus gaudium et solemnitas mentis ostenditur. Quid est ergo quod nato Domino, non in albis vestibus, ascendente autem Domino, in albis vestibus angeli apparent, nisi quod tunc magna solemnitas angelis facta est, cum coelum Deus homo penetravit? Quia nascente Domino videbatur divinitas humiliata; ascendente vero Domino, est humanitas exaltata. Albae etenim vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. In assumptione ergo ejus angeli in albis vestibus videri debuerunt, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in Ascensione sua ostensus est homo sublimis. 10. Sed hoc nobis magnopere, fratres charissimi, in hac solemnitate pensandum est, quia deletum est hodierna die chirographum damnationis nostrae, mutata est sententia corruptionis nostrae. Illa enim natura cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes, III, 19), hodie in coelum ivit. Pro hac ipsa namque carnis nostrae sublevatione per figuram beatus Job Dominum avem vocat. Quia enim Ascensionis ejus mysterium Judaeam non intelligere conspexit, de infidelitate ejus sententiam protulit, dicens: Semitam ignoravit avis (Job. XXVIII, 7). Avis enim recte appellatus est Dominus, quia corpus carneum ad aethera libravit. Cujus avis semitam ignoravit quisquis eum ad coelum ascendisse non credidit. De hac solemnitate per Psalmistam dicitur: Elevata est magnificentia tua super coelos (Psal. VIII, 2). De hac rursus ait: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI, 6). De hac iterum dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Ascendens quippe in altum captivam duxit captivitatem, quia corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit. Dedit vero dona hominibus, quia, misso desuper Spiritu, alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii gratiam virtutum, alii gratiam curationum, alii genera linguarum, alii interpretationem tribuit sermonum (I Cor. XII, 8). Dedit ergo dona hominibus. De hac Ascensionis ejus gloria etiam Habacuc ait: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III, 11, sec. LXX). Quis enim solis nomine nisi Dominus, et quae lunae nomine nisi Ecclesia designatur? Quousque enim Dominus ascendit ad coelos, sancta ejus Ecclesia adversa mundi omnimodo formidavit; at postquam ejus Ascensione roborata 1574 est, aperte praedicavit quod occulte credidit. Elevatus est ergo sol, et luna stetit in ordine suo, quia cum Dominus coelum petiit, sancta ejus Ecclesia in auctoritate praedicationis excrevit. Hinc ejusdem Ecclesiae voce per Salomonem dicitur: Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles (Cant. II, 8). Consideravit namque tantorum operum culmina, et ait: Ecce iste venit saliens in montibus. Veniendo quippe ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit. Vultis, fratres charissimi, ipsos ejus saltus agnoscere? De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce, ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestata per carnem veritas dedit, quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suam (Psal. XVIII, 6), ut nos ei diceremus ex corde: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). 11. Unde, fratres charissimi, oportet ut illuc sequamur corde, ubi eum corpore ascendisse credimus. Desideria terrena fugiamus, nihil nos jam delectet 1575 in infimis, qui patrem habemus in coelis. Et hoc nobis est magnopere perpendendum, quia is qui placidus ascendit terribilis redibit; et quidquid nobis cum mansuetudine praecepit, hoc a nobis cum districtione exiget. Nemo ergo indulta poenitentiae tempora parvipendat, nemo curam sui, dum valet, agere negligat, quia Redemptor noster tanto tunc in judicium districtior veniet, quanto nobis ante judicium magnam patientiam praerogavit. Haec itaque vobiscum, fratres, agite, haec in mente sedula cogitatione versate. Quamvis adhuc rerum perturbationibus animus fluctuet, jam tamen spei vestrae anchoram in aeternam patriam figite, intentionem mentis in vera luce solidate. Ecce ad coelum ascendisse Dominum audivimus. Hoc ergo servemus in meditatione quod credimus. Et si adhuc hic tenemur infirmitate corporis, sequamur tamen eum passibus amoris. Non autem deserit desiderium nostrum ipse qui dedit, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXX. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, die sancto Pentecostes.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XIV, 23-31.

In illo tempore, dicebat Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. 1574 1. Libet, fratres charissimi, evangelicae verba lectionis sub brevitate transcurrere, ut post diutius liceat in contemplatione tantae solemnitatis immorari. Hodie namque Spiritus sanctus repentino sonitu super discipulos venit (Act. II, 2, seq.), mentesque carnalium in sui amorem permutavit, et foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia, quia dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt. Ipse namque Spiritus sanctus amor est. Unde et Joannes dicit: Deus charitas est (I Joan. IV, 8, 16). Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto jam habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum diligere, si 1575 eum quem diligit non haberet. Sed ecce, si unusquisque vestrum requiratur an diligat Deum, tota fiducia et secura mente respondet, Diligo. In ipso autem lectionis exordio audistis quid Veritas dicat: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit, Dilige Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Ibid., 20). Vere etenim Deum diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria diffluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.

1576 2. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Pensate, fratres charissimi, quanta sit ista solemnitas, habere in cordis hospitio adventum Dei. Certe si domum vestram quisquam dives ac praepotens amicus intraret, omni festinantia domus tota mundaretur, ne quid fortasse esset quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo praeparat domum mentis. Sed videte quid Veritas dicat: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit, quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur; sicque ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit, qui ejus mandata custodit, in ejus corde Dominus et venit et mansionem facit, quia sic eum divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore tentationis tempore non recedat. Ille ergo vere amat, cujus videlicet mentem delectatio prava ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Unde et adhuc subditur: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ad vosmetipsos ergo, fratres charissimi, introrsus redite; si Deum vere amatis, exquirite; nec tamen sibi aliquis credat, quidquid sibi animus sine operis attestatione responderit. De dilectione conditoris, lingua, meus, et vita requiratur. Nunquam est Dei amor otiosus. Operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.

Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris. Scitis, fratres charissimi, quia ipse qui loquitur unigenitus Filius Verbum Patris est, et ideo sermo quem loquitur Filius non est Filii, sed Patris, quia ipse Filius Verbum est Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Quando non maneret apud eos, qui ascensurus coelum promittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? Sed Verbum incarnatum et manet et recedit: recedit corpore, manet divinitate. Apud eos ergo tunc se mansisse perhibet, quia qui invisibili semper potestate praesens erat, corporali jam visione recedebat.

3. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Nostis plurimi, fratres mei, quod Graeca locutione paraclitus Latina advocatus dicitur, vel consolator. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud justitiam Patris intervenit. Qui unius substantiae cum Patre et Filio, exorare pro delinquentibus perhibetur, quia eos quos repleverit, exorantes facit. Unde et Paulus dicit: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis, gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Minor vero est qui postulat quam qui postulatur; quomodo ergo Spiritus postulare dicitur qui minor non est? Sed ipse Spiritus postulat, quia ad postulandum eos quos repleverit inflammat. Consolator autem idem Spiritus vocatur, quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. De quo recte promittitur: Ipse vos docebit omnia. Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, 1577 otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Ecce unam loquentis vocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordibus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet? De hac unctione Spiritus rursus per Joannem dicitur: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). Per vocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum non ungitur. Sed cur ista de doctrina hominum loquimur, quando et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem Spiritus non loquatur? Certe Cain, priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: Peccasti quiesce (Genes. IV, 7, juxta LXX). Sed quia, culpis suis exigentibus, voce est admonitus, non unctione Spiritus, audire verba Dei potuit, sed servare contempsit. Requirendum vero nobis est cur de eodem Spiritu dicatur: Suggeret vobis omnia, cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, invisibilis Spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hic relinquo, illic do. Sequentibus relinquo, pervenientibus do. 4. Ecce, fratres charissimi, verba sacrae lectionis sub brevitate discussimus, nunc in contemplationem tantae festivitatis animum transferamus. Sed quia cum lectione evangelica vobis est etiam Actuum apostolorum lectio recitata (Act. II), ex ea ergo aliquid in usum nostrae contemplationis trahamus. Audistis etenim quia Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, omniumque linguarum scientiam dedit. Quid scilicet hoc miraculo designans, nisi quod sancta Ecclesia, eodem Spiritu repleta, omnium gentium erat voce locutura? Qui vero contra Deum turrim aedificare conati sunt communionem unius linguae perdiderunt (Genes. XI, 8), in his autem qui Deum humiliter metuebant linguae omnes unitae sunt. Hic ergo humilitas virtutem meruit, illic superbia confusionem. 5. Sed quaerendum nobis est cur sanctus Spiritus, Patri et Filio coaeternus, in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando vero in igne monstratur, cur super unigenitum Filium apparuit in columbae specie, et super discipulos in igne (Act. II, 2 seq.); ita ut neque super Dominum veniret in igne, neque super discipulos monstraretur in columba. Per quatuor itaque haec quae proposuimus solvendo redeamus. Patri namque et Filio coaeternus Spiritus in igne monstratur, quia incorporeus, ineffabilis, atque invisibilis ignis est Deus, attestante Paulo: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Terra enim vocata sunt corda terrena, quae, dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit cum afflatu sancti Spiritus corda carnalium incendit. Et terra ardet cum cor carnale in suis pravis voluptatibus frigidum, 1578 relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Bene ergo in igne apparuit Spiritus, quia ab omni corde quod replet torporem frigoris excutit, et hoc in desiderium suae aeternitatis accendit. In igneis autem linguis monstratus est, quia idem Spiritus coaeternus est Filio, et habet cognationem maximam lingua cum verbo. Verbum quippe Patris est Filius. Et quia una est Spiritus et Verbi substantia, idem Spiritus monstrari debuit in lingua. Vel certe quia per linguam procedit verbum, in linguis apparuit Spiritus, quia quisquis sancto Spiritu tangitur, Dei Verbum, id est unigenitum Filium confitetur; et negare Dei Verbum non valet, quia jam sancti Spiritus linguam habet. Vel certe in linguis igneis apparuit Spiritus, quia omnes quos repleverit ardentes pariter et loquentes facit. Linguas igneas doctores habent, quia, dum Deum amandum praedicant, corda audientium inflammant. Nam et otiosus est sermo docentis, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso Veritatis ore conceperant, qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ex audito quippe sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat; sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur. Audire ei libet praecepta coelestia; et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur; et quae torpebat prius per desideria, ardet postmodum per verba. Unde bene per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2). Sinistra quippe reprobi, qui et ad sinistram ponendi sunt; dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad haec amores intimi facibus inardescunt. Sermo ad aurem ducitur, et mens eorum sibimet irata ex internae dulcedinis flamma concrematur. In columba vero Spiritus sanctus et in igne monstratus est, quia omnes quos repleverit, simplices et ardentes facit, simplices puritate, ardentes aemulatione. Neque enim placere Deo potest aut simplicitas sine zelo, aut zelus sine simplicitate. Hinc ipsa Veritas dicit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Qua in re notandum est quod discipulos suos nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba voluit Dominus admonere, quatenus et columbae simplicitatem astutia serpentis accenderet, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV, 20). Ecce prudentiam serpentis audivimus, nunc de simplicitate columbae moneamur: Sed malitia parvuli estote (Ibid.). Hinc de beato Job dicitur: Erat vir simplex et rectus (Job I, 1). Quae est autem rectitudo sine simplicitate, aut quae simplicitas sine rectitudine? Quia ergo et rectitudinem docet iste Spiritus et simplicitatem, et in igne monstrari debuit et in columba, quatenus omne cor quod ejus gratia tangitur, et mansuetudinis lenitate tranquillum, et zelo justitiae accensum fiat. 6. Ad extremum vero quaerendum est cur in ipso Redemptore nostro 1579 Mediatore Dei et hominum per columbam apparuit, in discipulis vero per ignem? Certe unigenitus Dei Filius judex est generis humani. Sed quis ejus justitiam ferret, si priusquam nos per mansuetudinem colligeret culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit. Noluit peccatores ferire, sed colligere. Prius voluit mansuete corripere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo super eum apparere debuit Spiritus, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. At contra super discipulos in igne debuit Spiritus sanctus demonstrari, ut hi qui erant simpliciter homines, atque ideo peccatores, eos contra semetipsos spiritalis servos accenderet, et peccata, quibus Deus per mansuetudinem parceret, ipsi in se per poenitentiam punirent. Nec ipsi quippe esse poterant sine peccato qui adhaerebant coelesti magisterio, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In igne ergo venit in hominibus, in columba vero apparuit in Domino, quia peccata nostra, quae pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus caute conspicere, et ardore semper poenitentiae cremare. Igitur per columbam Spiritus in Redemptore monstratus est, per ignem vero in hominibus, quia quanto nobis nostri judicis facta est severitas temperata, tanto erga se debet fieri nostra infirmitas accensa. Quatuor itaque propositionum expleta ratione, ad dona ejusdem Spiritus contemplanda transeamus. 7. De isto quippe Spiritu scriptum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job. XXVI, 13). Ornamenta enim coelorum sunt virtutes praedicantium. Quae videlicet ornamenta Paulus enumerat, dicens: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8, seq.). Quot ergo sunt bona praedicantium, tot sunt ornamenta coelorum. Hinc rursus scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Verbum enim Domini, Filius est Patris. Sed eosdem coelos, videlicet sanctos apostolos, ut tota simul sancta Trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate adjungitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ibid.). Coelorum ergo virtus de spiritu sumpta est, quia mundi hujus potestatibus contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset. Quales namque doctores sanctae Ecclesiae ante adventum hujus Spiritus fuerint scimus, et post adventum illius cujus fortitudinis facti sint conspicimus. 8. Certe iste ipse pastor Ecclesiae, ad cujus sacratissimum corpus sedemus, quantae debilitatis, quantaeque formidinis ante adventum Spiritus fuerit, ancilla ostiaria requisita dicat. Una enim mulieris voce perculsus, dum mori timuit, vitam negavit (Joan. XVIII, 17). Et tunc Petrus negavit in terra, 1580 cum latro confiteretur in cruce (Luc. XXIII, 41, 42). Sed vir iste tantae formidinis qualis post adventum Spiritus existat audiamus. Fit conventus magistratus atque seniorum, caesis denuntiatur apostolis ne in nomine Jesu loqui debeant: Petrus magna auctoritate respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Et rursus: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Ibid., IV, 9, 10). Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelias pati (Ibid., V, 41). Ecce gaudet Petrus in verberibus, qui ante in verbis timebat. Et qui prius ancillae voce requisitus timuit, post adventum sancti Spiritus vires principum caesus premit. Libet oculos fidei in virtutem opificis hujus attollere, atque sparsim Patres testamenti novi ac veteris considerare. Ecce, apertis eisdem oculis fidei, David, Amos, Danielem, Petrum, Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare volo, sed in ipsa mea consideratione deficio. Implet namque citharoedum puerum, et psalmistam facit (I Reg. XVI, 18). Implet pastorem armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit (Amos. VII, 14). Implet abstinentem puerum, et judicem senum facit (Dan. XIII, 46, seq.). Implet piscatorem, et praedicatorem facit (Matth. IV, 19). Implet persecutorem, et doctorem gentium facit (Act. IX, 1, seq.). Implet publicanum, et evangelistam facit (Luc. V, 27, 28). O qualis est artifex iste Spiritus! Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit. Mox ut tetigerit mentem, docet, solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat immutat; abnegat hunc repente quod erat, exhibet repente quod non erat. 9. Pensemus sanctos praedicatores nostros quales hodierna die reperit, quales fecit. Certe qui in uno conclavi pro Judaeorum metu residebant, nativitatis suae singuli linguam noverant, et tamen nec ea ipsa lingua quam noverant aperte Christum loqui praesumebant. Venit Spiritus, et in ore eos per diversitatem linguarum docuit, in mente autem ex auctoritate roboravit (Act. II, 2, seq.). Coeperunt et in aliena Christum eloqui, qui de illo prius et in sua lingua loqui metuebant. Inflammatum etenim cor despexit tormenta corporis, quae ante metuebat; vicit vim carnalis formidinis prae amore conditoris. Et qui prius suis adversariis succumbebant formidine, eis jam praeerant auctoritate. Qui ergo in tantae eos celsitudinis culmen erexit, quid aliud dixerim, nisi quod mentes terrenorum hominum coelos fecit? Pensate, fratres charissimi, post incarnationem unigeniti Filii Dei qualis sit hodierna solemnitas de adventu Spiritus sancti. Sicut enim illa, ita quoque et haec est honorabilis. In illa quippe Deus in se permanens suscepit hominem, in ista vero homines venientem desuper susceperunt Deum. In illa Deus naturaliter factus est homo, in ista homines facti sunt per adoptionem dii. Si ergo remanere carnales in morte nolumus, hunc, fratres charissimi, vivificantem Spiritum amemus. 1581 10. Sed quia caro spiritum nescit, dicat fortasse carnali cogitatione apud se aliquis: Quomodo diligere valeo quem ignoro? Hoc et nos concedimus, quia mens, visibilibus intenta, videre nescit invisibilem. Nulla enim nisi visibilia cogitat, eaque et cum non agit, eorum imagines introrsus trahit; dumque in imaginibus corporeis jacet, surgere ad incorporea non valet. Unde fit ut tanto deterius Creatorem nesciat, quanto in cogitatione sua familiarius corpoream creaturam portat. Sed cum Deum videre non possumus, habemus aliquid quod agamus, unde iter fiat quo ad eum nostrae intelligentiae oculus veniat. Certe quem in se videre nullo modo valemus, hunc in servis suis videre jam possumus. Quos dum mira conspicimus agere, certum nobis fit in eorum mentibus Deum habitare. In re autem incorporea a rebus corporalibus usum trahamus. Nemo etenim nostrum orientem clare solem, in sphaeram illius intendendo, valet conspicere, quia tensi in ejus radiis oculi reverberantur; sed sole illustratos montes aspicimus, et quia jam sol ortus est videmus. Quia ergo solem justitiae in seipso videre non possumus, illustratos montes claritate illius videamus, sanctos videlicet apostolos, qui virtutibus emicant, miraculis coruscant, quos nati solis claritas perfudit, et cum in seipso sit invisibilis, per eos nobis quasi per illustratos montes se visibilem praebuit. Virtus enim divinitatis in se quasi sol in coelo est; virtus divinitatis in hominibus, sol in terra. Solem ergo justitiae intueamur in terra, quem videre non possumus in coelo, ut dum inoffenso pede operis per hunc in terra gradimur, ad intuendum illum quandoque oculos in coelum levemus. Sed inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus ac proximus integra mente diligatur. Nec enim Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Hinc est quod sicut in alio sermone jam diximus (Supra, homil. 26, num. 3), idem Spiritus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmodum a Domino coelo praesidente. In terra quippe datur ut diligatur proximus, e coelo vero ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quod patenter datur intelligi quia, juxta Joannis vocem, Qui fratrem suum non diligit quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV, 20.) Diligamus ergo proximum, fratres, amemus eum qui juxta nos est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo quod exhibeat Deo; ut perfecte mereatur in Deo gaudere cum proximo. Tunc ad illam supernae frequentiae laetitiam perveniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus. Ad istum finem toto amore tendamus, in quo sine fine laetabimur. Ibi supernorum civium societas sancta; ibi solemnitas certa; ibi requies secura; ibi pax vera, quae nobis jam non relinquitur, sed datur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXI. Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris, Sabbato Quatuor temporum Septembris.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIII, 6-13.

In illo tempore, dicebat Jesus turbis similitudinem hanc: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. Et si quidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus; et confestim erecta est, et glorificabat Deum, etc. 1582 1. Dominus et Redemptor noster per Evangelium suum aliquando verbis, aliquando rebus loquitur; aliquando aliud verbis, atque aliud rebus; aliquando autem hoc verbis quod rebus. Duas etenim res ex Evangelio, fratres, audistis, ficulneam infructuosam, et mulierem curvam, et utrique rei est pietas impensa. Illud autem dixit per similitudinem, istud egit per exhibitionem. Sed hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata, et hoc ficulnea reservata quod mulier erecta. Dominus vineae tertio venit ad ficulneam, et fructum minime invenit, et mulier quae erecta est decem et octo annis fuerat curva. Hoc autem decem et octo annorum numero signatur, quod tertio dominus vineae ad ficulneam infructuosam venisse perhibetur. Quia ergo praemittendo summatim tota perstrinximus, jam per lectionis ordinem singula disseramus.

2. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Quid arbor fici, nisi humanam naturam designat? Quid mulier inclinata nisi eamdem naturam significando denuntiat? Quae et bene plantata est sicut ficus, et bene ta sicut mulier; sed in culpam propria sponte lapsa, neque fructum servat operationis, neque statum rectitudinis. Ad peccatum quippe ex voluntate corruens, quia fructum obedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit. Quae ad Dei similitudinem condita, dum in sua dignitate non perstitit, quod plantata vel creata fuerat, servare contempsit. Tertio dominus vineae ad ficulneam venit, quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, visitando, requisivit. 3. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio fructum quaerens in ficulnea hac, 1583 et non invenio. Venit ante legem, quia per naturalem intellectum quid unusquisque exemplo sui qualiter erga proximum agere debuisset innotuit. Venit in lege, quia praecipiendo docuit. Venit post legem per gratiam, quia pietatis suae praesentiam exhibendo monstravit. Sed tamen in tribus annis fructum se non invenisse conqueritur, quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis ejus miracula convertunt. Quid vero per cultorem vineae, nisi praepositorum ordo exprimitur? Qui dum praesunt Ecclesiae, nimirum dominicae vineae curam gerunt. Hujus enim vineae primus cultor Petrus apostolus exstitit. Hunc nos indigni sequimur, in quantum pro eruditione vestra, docendo, deprecando, increpando, laboramus. 4. Sed cum magno jam timore audiendum est quod cultori vineae de infructuosa arbore dicitur: Succide illam; ut quid etiam terram occupat? Unusquisque juxta modum suum, in quantum locum vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat, quia in eo loco in quo ipse est, et aliis operandi occasionem negat. Sed in hoc saeculo potens quilibet, si fructum non habet operationis bonae, etiam impedimentum praestat caeteris, quia quicunque sub ipso sunt, exemplo pravitatis illius, quasi umbra perversitatis ejus premuntur. Stat desuper arbor infructuosa, et subtus terra sterilis jacet. Infructuosae arboris desuper umbra densatur, et solis radius ad terram descendere nequaquam permittitur, quia dum subjecti quilibet patroni perversi perversa exempla conspiciunt, ipsi quoque, infructuosi remanentes, veritatis lumine privantur. Et, pressi umbra, calorem solis non accipiunt, quia 1584 inde remanent a Deo frigidi, unde in hoc saeculo male proteguntur. Sed de hoc perverso quolibet et potente pene jam requisitio Deo non est. Postquam enim se perdidit, quaerendum solummodo est cur et alios premat. Unde bene ejusdem vineae dominus dicit: Ut quid etiam terram occupat? Terram quippe occupat qui mentes alienas gravat, terram occupat qui locum quem tenet in bonis operibus non exercet. 5. Sed tamen nostrum est pro talibus deprecari. Nam cultor vineae quid dicat audiamus: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Quid est circa ficulneam fodere, nisi infructuosas mentes increpare? Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Quoties ergo aliquem de peccato suo corripimus, quasi ex culturae debito circa infructuosam arborem fodimus. Post fossionem vero quid dicatur audiamus. Et mittam cophinum stercoris. Quid est cophinus stercoris, nisi memoria peccatorum? Peccata etenim carnis stercora vocantur. Unde et per prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Jumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales quosque in fetore luxuriae vitam finire. Nos itaque quoties carnalem mentem de suis peccatis increpamus, quoties ad ejus memoriam vitia anteacta reducimus, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris versamus, ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de fetore pinguescat. Mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris quando pravitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis. Cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, et ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stereodris redit ad fecunditatem operis radix cordis: plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit: intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex fetore ergo ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus. Et sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad poenitentiam redire centemnunt, et, infructuosi Deo, in hoc saeculo virides stant. Sed audiamus quid ficulneae cultor adjungat: Si quidem fecerit fructum: sin autem, in futuro succides eam. Quia profecto qui hic non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadet unde jam resurgere per poenitentiam non valet; et in futuro succidetur, quamvis hic sine fructu viridis stare videatur. 6. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Paulo ante jam diximus, quia hoc erat trinus adventus domini ad infructuosam ficulneam, quod decem et octo annorum numerus ad curvam mulierem signat. Sexto enim die homo factus est (Genes. I, 27), atque eodem sexto die opera Domini cuncta perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus decem et octo facit. Quia ergo homo, qui sexta die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in exordio inchoantis gratiae infirmus exstitit, decem et octo annis curva mulier fuit. Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Omnis peccator terrena cogitans, coelestia non requirens, 1585 sursum respicere non valet, quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curvatur, et haec semper videt, quod sine cessatione cogitat. Ad corda vestra, fratres charissimi, redite, quid horis omnibus in cogitationibus vestris volvatis semper aspicite. Alius de honoribus, alius de pecuniis, alius de praediorum ambitu cogitat. Haec cuncta in imo sunt, et quando mens talibus implicatur, a status sui rectitudine flectitur. Et quia ad coeleste desiderium non assurgit, quasi mulier inclinata sursum respicere nequaquam potest. 7. Sequitur: Hanc cum vidisset Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manum, et confestim erecta est. Vocavit et erexit, quia illuminavit et adjuvit. Vocat, sed non erigit, quando quidem per ejus gratiam illuminamur, sed, exigentibus nostris meritis, adjuvari non possumus. Plerumque enim videmus quae agenda sunt, sed hoc opere non implemus. Nitimur, et infirmamur. Mentis judicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit, quia nimirum jam de poena peccati est ut ex dono quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur, et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit. Bene de hac nostra incurvatione ex typo humani generis per Psalmistam dicitur: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVII, 7). Contemplatus namque quod ad supernam lucem intuendam homo, conditus fuerat, sed peccatis exigentibus foras missus, mentis suae tenebras portat, superna non appetit, infimis intendit, coelestia nequaquam desiderat, terrena semper in animo versat, et hoc quod de suo genere doluit, in seipso exclamavit, dicens: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. Contemplationem namque coelestium perdens, si sola carnis necessaria homo cogitaret, incurvatus et humiliatus esset, sed tamen usquequaque non esset. Quem ergo a supernis cogitationibus non solum necessitas dejicit, sed etiam voluptas illicita sternit, non solum incurvatus, sed usquequaque incurvatus est. Hinc alius propheta de immundis spiritibus dicit: Qui dixerunt animae tuae, Incurvare ut transeamus (Isai. LI, 23). Recta quippe stat anima cum superna desiderat, et nequaquam flectitur ad ima. Sed maligni spiritus cum hanc in sua rectitudine stare conspiciunt, per eam transire non possunt. Transire namque eorum est immunda illi desideria spargere. Dicunt ergo Incurvare ut transeamus, quia si ipsa se ad ima appetenda non dejicit, contra hanc illorum perversitas nullatenus convalescit; et transire per eam nequeunt, quam contra se rigidam in superna intentione pertimescunt. 8. Nos ergo, fratres charissimi, non viam malignis in nobis spiritibus damus, cum terrena concupiscimus, cum ad temporalia appetenda curvamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, et dorsa mentium ascendentibus adversariis praebere. Terram semper intuetur qui curvus est, et quo praemio sit redemptus non meminit qui ima quaerit. Hinc etiam per Moysen dicitur, ut qui gibbo premitur, nequaquam ad sacerdotium provehatur (Levit. XXI, 20). Et quotquot Christi sanguine redempti sumus, membra ejusdem summi sacerdotis 1586 efficimur. Unde et nobis per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Sed qui gibbum tolerat, ima semper intuetur. A sacerdotio ergo repellitur, quia quisquis solis terrenis intentus est, ipse sibi testis est quod membrum summi sacerdotis non est. Hinc rursus pisces qui pennulas non habent, ab esu fidelis populi prohibentur (Levit. XI, 10). Pisces quippe qui pennulas squamarum habent, dare etiam saltus super aquas solent. Quid ergo pennatis piscibus nisi electae animae figurantur? Quae profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt, quae, modo virtutum pennulis fultae, saltus dare per coeleste desiderium sciunt, ut superna per contemplationem appetant, quamvis in seipsis iterum ex mortali carne relabantur. Si ergo jam bona coelestis patriae 1587 agnovimus, displiceat nobis, fratres charissimi, quod curvi sumus. Ponatur ante oculos mulier curva, et arbor infructuosa. Reminiscamur malorum quae fecimus, mittamus ad radicem cordis cophinum stercoris, ut tunc in retributionis fructu pinguescat quod nobis hic per poenitentiam fetebat. Et si virtutum summa operari non possumus, ipse Deus nostro gaudet lamento. Ex ipsa enim justitiae inhoatione ei placebimus, qui injusta quae fecimus punimus. Nec mora erit in fletibus, quia tergent citius transeuntes lacrymas mansura gaudia. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXII. Habita ad populum in basilica sanctorum Processi et Martiniani, die natalis eorum.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. IX, 23-27.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. 1586 1. Quia Dominus ac Redemptor noster novus homo venit in mundum, nova praecepta dedit mundo. Vitae etenim nostrae veteri in vitiis enutritae contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim vetus, quid carnalis homo noverat, nisi sua retinere, aliena rapere, si posset; concupiscere, si non posset? Sed coelestis medicus singulis quibusque vitiis obviantia adhibet medicamenta. Nam sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster contraria opposuit praedicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem. Certe cum se sequentibus nova mandata proponeret, dixit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Ac si aperte dicat: Qui per vitam veterem aliena concupiscitis, per novae conversationis studium et vestra largimini. Quid vero in hac lectione dicat, audiamus: Qui vult post me venire, abneget semetipsum. Ibi dicitur ut abnegemus nostra, hic dicitur ut abnegemus nos. Et fortasse laboriosum non est homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum. Minus quippe est abnegare quod habet, valde autem multum est abnegare quod est.

1587 2. Ad se autem nobis venientibus Dominus praecepit ut renuntiemus nostris, quia quicunque ad fidei agonem venimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nihil autem maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudis luctari debemus. Nam si vestitus quisquam cum nudo luctatur, citius ad terram dejicitur, quia habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia, nisi quaedam corporis indumenta? Qui ergo contra diabolum ad certamen properat, vestimenta abjiciat, ne succumbat. Nihil in hoc mundo amando possideat, nullas rerum labentium delectationes requirat, ne unde ad votum tegitur, ad casum inde teneatur. Nec tamen sufficit nostra relinquere, nisi relinquamus et nos. Quid est quod dicimus, Relinquamus et nos? Si enim nosmetipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui vadit, si se deseruit? Sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi; aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Relinquamus nosmetipsos quales peccando nos fecimus, et maneamus nosmetipsi quales per gratiam facti sumus. Ecce etenim qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum relinquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. 1588 Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum est: Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). Conversi namque impii non erunt, non quia non erunt omnino in essentia, sed scilicet non erunt in impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego (Gal. II, 20). Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus (Ibid.). Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sic olerum plantae transponuntur ut proficiant, atque, ut ita dixerim, eradicantur ut crescant. Sic rerum semina in terrae admistione deficiunt, ut in reparatione sui generis uberius assurgant. Unde enim videntur perdidisse quod erant, inde accipiunt hoc apparere quod non erant.

3. Sed qui jam se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt in quibus crescat. Nam cum dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, protinus additur: Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor IX, 27). Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, audiamus nunc in compassione proximi crucem mentis. Ait enim: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde. 3. Sed quia ipsis virtutibus quaedam vitia juxta sunt, dicendum nobis est quod vitium abstinentiam carnis et quod obsideat compassionem mentis. E vicino namque abstinentiam carnis nonnunquam vana gloria obsidet, quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur; et tanto se celerius foras fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exit. Et plerumque fit ut hoc quod causa Dei agi creditur pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui, inventus in itinere (Matth. XXVII, 32), crucem dominicam in angaria 1589 portat. Aliena quippe onera in angaria portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes? Qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt. Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona voluntate non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur. Unde idem Simon crucem portat, sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnunquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat, cum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum. Compassio quippe homini, et rectitudo vitiis debetur, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factus est, et persequamur mala quae fecit, ne dum culpas incaute remittimus, non jam per charitatem compati, sed per negligentiam concidisse videamur. 4. Sequitur: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat quod frumentum cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde virescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis; Redemptor noster ipsa ejus tempora distinguit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur: Quid enim prodest homini, si lucretur totum mundum, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore quia licet vivere, libet etiam ambire. Quae profecto avaritia bene compescitur, si ipse status ambientis sollicite consideretur. Nam cur instet ad colligendum, quando stare non potest ipse qui colligit? Cursum ergo suum quisque consideret, et agnoscet sibi posse sufficere parva quae habet. Sed fortasse metuit ne in hujus vitae itinere sumptus desit. Longa nostra desideria increpat via brevis, incassum multa portantur cum juxta est quod pergitur. Plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat quod vias rectitudinis minori tenemus custodia perfectionis. Nam saepe labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente nondum exprimere valeamus in voce; et tanto Dei faciem ad justitiae defensionem negligimus, quanto humanas facies contra justitiam veremur. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum cum Dominus dicit: Qui me erubuerit et meos sermones, 1590 hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 5. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus: quia aperta eum voce profitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Nam si nomen Christi in tanta hodie gloria non esset, tot professores Christi sancta Ecclesia non haberet. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plena virtute mentis humanum pudorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi. Pacis autem tempore quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta Veritatis, ut videamus quo jacent nostrae pravitatis actiones. Si enim membra summi capitis sumus, imitari eum cui connectimur debemus. Quid namque ad nostrae eruditionis exemplum Paulus egregius praedicator dicit? Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi qui peccavimus ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram ut ei reconciliari debeamus et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, obsecrat Deus. 6. Sequitur: Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei, fratres charissimi, non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesens Ecclesia vocatur. Unde scriptum est: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In illo quippe regno scandala non erunt, ubi profecto reprobi non admittuntur. Quo videlicet exemplo colligitur quod hoc loco regnum Dei praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito 1591 promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscimus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, et cum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suadetur. Cur hoc? Ut dum esset aliquid quod de vicino perciperet, illud jam fidelius crederet quod de longinquo audire potuisset? Carnalis etenim populus si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena, suadet ad coelestia, ut percipiens quod videret, sperare disceret quod minime videbat; et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa fulcirent. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV, 44, 45). Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens, videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Ex ipso itaque regno quod jam videmus in mundo esse sublimatum speremus regnum quod in coelo credimus percipiendum. Nam sunt nonnulli qui Christianitatis nomine censentur, sed Christianitatis non habent fidem. Sola esse visibilia aestimant, invisibilia non appetunt, quia nec esse suspicantur. Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, fratres mei. Nunquid isti carnem suam in mortem darent, nisi eis certissime constitisset esse vitam pro qua mori debuissent? Et ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et a daemonio vexantur, daemoniaci veniunt et liberantur. Quomodo ergo vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt? 7. Rem, fratres, dico brevem verbo, sed non parvam merito, quam religiosis quibusdam senioribus narrantibus agnovi. Gothorum tempore matrona quaedam fuit valde religiosa, quae ad horum martyrum ecclesiam crebro veniebat. Quadam die dum ex more ad orandum venisset, egrediens, duos stantes sub peregrino habitu monachos invenit, peregrinos credidit, dari eis aliquid eleemosynae praecepit. Sed priusquam ejus erogator eis ad largiendam eleemosynam propinquasset, astiterunt illi vicinius, et dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die judicii requiremus, et quidquid possumus, praestabimus tibi. Quo dicto, ab oculis ejus ablati sunt. Territa illa ad orandum rediit, seseque in lacrymis prolixius effudit. Et facta est post hoc tanto instantior in prece, quanto certior de promissione. Si autem, juxta Pauli vocem, Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), nequaquam jam dicimus ut venturam vitam credatis, quia ecce ipsi qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter praesentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos Dominus 1592 magis voluit scire, quam credere, qui eos quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis etiam visibiliter ostendit. 8. Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri examinis, quam cum districto judice habetis, patronos facite, hos in die tanti terroris illius defensores adhibete. Certe si apud quemdam magnum judicem causa quaelibet vestra esset die crastino ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, patronum vestra fraternitas quaereret, magnis precibus ageret ut apud tantum judicem sibi defensor veniret. Ecce districtus judex Jesus venturus est, tanti illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nos patronos modo non quaerimus, quos tunc defensores 1593 habeamus. Adsunt defensores nostri sancti martyres, rogari volunt, atque, ut ita dixerim, quaerunt, ut quaerantur. Hos ergo adjutores vestrae orationis quaerite, hos protectores vestri reatus invenite, quia ne punire peccatores debeat, rogari vult et ipse qui judicat. Unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos et misericordia ejus refoveat, ut nullo modo negligentes reddat. Sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non prorant, quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes speramus, aeternum regnum citius adepturi sumus, per eum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXIII. Habita ad populum in basilica sancti Clementis, feria sexta Quatuor temporum Septembris.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VII, 36-50.

In illo tempore, rogabat Jesum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Et respondens Jesus, dixit ad illum; Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon, dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata tua. Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. 1592 1. Cogitanti mihi de Mariae poenitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. Cujus enim vel saxeum pectus illae hujus peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolliant? Consideravit namque quid fecit, et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est, non jussa venit, inter epulas lacrymas obtulit. Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit. Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem, 1593 Joannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse testatur. Et quid per septem daemonia, nisi universa vitia designantur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit, 1594 convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris. Quid ergo miramur, fratres, Mariam venientem, an Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? dicam melius, trahentem et suscipientem, quia nimirum ipse eam per misericordiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris. Sed jam textum sancti Evangelii percurrentes, ipsum quoque ordinem quo venerit sananda, videamus.

2. Attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Jesu, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Liquet, fratres, quod illicitis actibus prius mulier intenta unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc jam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat, sed hos jam per poenitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed jam capillis lacrymas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes Domini osculans, hoc in Redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa. 3. Sed hoc Pharisaeus intuens despicit, et non solum venientem peccatricem mulierem, sed etiam suscipientem Dominum reprehendit, dicens intra se: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, et fallaciter justus, aegram reprehendit de aegritudine, medicum de subventione, qui ipse quoque de elationis vulnere aegrotabat, et ignorabat. Inter duos autem aegros medicus aderat; sed unus aeger in febre integrum sensum tenebat, alter vero in febre carnis et sensum perdiderat mentis. Illa quippe flebat quod fecerat; Pharisaeus autem de falsa justitia elatus, vim suae invaletudinis exaggerabat. In aegritudine ergo et sensum perdiderat, qui hoc ipsum quoque, quod a salute longe esset, ignorabat. Sed inter haec nos gemitus cogit quosdam nostri ordinis viros intueri, qui, sacerdotali officio praediti, si quid fortasse juste exterius vel tenuiter egerint, protinus subjectos despiciunt, et peccatores quosque in plebe positos dedignantur, eisque compati culpam suam confitentibus nolunt, ac, velut Pharisaei more a peccatrice muliere tangi despiciunt. Quae profecto mulier si ad Pharisaei pedes venisset, nimirum calcibus repulsa discederet. Inquinari enim se alieno peccato crederet. Sed quia hunc vera justitia non replebat, de alieno vulnere aegrotabat. Unde semper necesse est ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus, quia fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus, si lapsi non sumus. Et si censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi, oportet tamen ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Si enim feriendus est 1595 peccator, nutriendus est proximus. Cum vero jam per poenitentiam percutit ipse quod fecit, jam noster proximus peccator non est, quia cum Dei se justitia contra se dirigit, et hoc in se punit, quod justitia divina reprehendit. 4. Sed jam iste superbus et arrogans qua sententia convincatur audiamus. De duobus quippe ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus minus, et alius amplius debet; utrorumque debito dimisso, quis amplius largitorem debiti diligat, interrogatur. Quibus verbis protinus ille respondit: Ille plus diligit cui plus dimittitur. Qua in re notandum est quia dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur ei bona peccatricis, enumerantur mala falsi justi, cum dicitur: Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Post enumerationem vero subinfertur sententia: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quid, fratres mei, esse dilectionem credimus, nisi ignem? et quid culpam, nisi rubiginem? Unde nunc dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur. Ecce ea quae ad medicum venerat aegra sanata est, sed de salute ejus adhuc alii aegrotant. Nam simul discumbentes conquesti sunt, intra se dicentes: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed coelestis medicus aegros non despicit, quos etiam de medicamento fieri deteriores videt. Eam autem quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat, dicens: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Fides etenim salvam fecit, quia hoc quod petiit posse se accipere non dubitavit. Sed ipsam quoque spei certitudinem jam ab illo acceperat, a quo per spem etiam salutem quaerebat. In pace autem ire praecipitur, ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius non derivetur. Unde et per Zachariam dicitur: Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I, 79). Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus, quando per illud actionum iter pergimus, in quo ab auctoris nostri gratia non discordamus. 5. Haec, fratres charissimi, historica expositione transcurrimus; nunc vero, si placet, ea quae dicta sunt mystico intellectu disseramus. Quem namque Pharisaeus de falsa justitia praesumens nisi Judaicum populum, quem peccatrix mulier, sed ad vestigia Domini veniens et plorans, nisi conversam gentilitatem designat? Quae cum alabastro venit, unguentum fudit, retro secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes rigavit, capillis tersit, eosdemque quos infundebat et tergebat, pedes osculari non desiit. Nos ergo, nos illa mulier expressit, si toto corde ad Dominum post peccata redeamus, si ejus poenitentiae luctus imitemur. Quid namque unguento, 1596 nisi bonae odor opinionis exprimitur? Unde et Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Si igitur recta opera agimus, quibus opinionis bonae odore Ecclesiam respergamus, quid in Domini corpore nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes Jesu mulier stetit. Contra pedes enim Domini stetimus cum, in peccatis positi, ejus itineribus retinebamur. Sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, jam retro secus pedes stamus, quia ejus vestigia sequimur quem impugnabamus. Lacrymis mulier pedes ejus rigat. Quod nos quoque veraciter agimus, si quibuslibet ultimis membris Domini per compassionis affectum inclinamur, si sanctis ejus in tribulatione compatimur, si eorum tristitiam nostram putamus. Capillis mulier pedes quos rigaverat tersit. Capilli quippe superfluunt corpori. Et quid abundans terrena substantia, nisi capillorum speciem tenet? Quae dum ad usum necessitatis superfluit, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis ejus, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt, miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam larga manus affectum doloris ostendat. Rigat namque lacrymis Redemptoris pedes, sed capillis suis non tergit, qui utcunque proximorum dolori compatitur, sed tamen eis ex his quae sibi superfluunt non miseretur. Plorat et non tergit, qui verba quidem doloris tribuit, sed non ministrando quae desunt vim doloris minime abscidit. Osculatur mulier pedes quos tergit. Quod nos quoque plene agimus, si studiose diligimus quos ex largitate continemus, ne gravis nobis sit necessitas proximi, ne ipsa nobis ejus indigentia quae sustentatur fiat onerosa, et cum manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat 6. Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis ejus intelligi, quo divinitas terram tetigit, quia carnem sumpsit. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Osculamur ergo Redemptoris pedes, cum mysterium incarnationis ejus ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humanitatis ejus potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc Pharisaeus videt et invidet, quia cum Judaicus populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sed Redemptor noster facta ejusdem mulieris quasi bona gentilitatis enumerat, ut in quo malo Judaicus populus jaceat agnoscat. Nam sic Pharisaeus retunditur, ut per eum, sicut, diximus, perfidus ille populus ostendatur. Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos, quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant unquam pro Domino tribuit; conversa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Osculum quippe dilectionis est signum. Et infidelis ille populus Deo osculum non dedit, quia ex charitate eum amare noluit, cui ex timore servivit. Vocata autem gentilitas Redemptoris sui vestigia osculari non cessat, 1597 quia in ejus amore continuo suspirat. Unde et sponsae voce de eodem Redemptore suo in Canticis canticorum dicitur: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 7). Osculum recte conditoris sui desiderat, quae se ei obsequi per amorem parat. Oleo caput meum non unxisti. Si pedes Domini mysterium incarnationis ejus accipimus, congrue per caput illius ipsa divinitas designatur. Unde et per Paulum dicitur: Caput Christi, Deus (I Cor. XI, 3). In Deo quippe, et non in se quasi in homine, credere Judaicus populus fatebatur. Sed Pharisaeo dicitur, Oleo caput meum non unxisti, quia ipsam quoque divinitatis ejus potentiam, in qua se Judaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit. Haec autem unguento unxit pedes meos, quia dum incarnationis ejus mysterium gentilitas credidit, summa laude etiam ejus ima praedicavit. Sed jam Redemptor noster enumerata bona concludit, cum per sententiam subdit: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Ac si aperte dicat: Et si durum est valde quod coquitur, abundat tamen amoris ignis quo etiam dura consumantur. 7. Libet inter haec considerationem tantae pietatis intueri. Peccatricis mulieris opera, sed poenitentis, qua aestimatione Veritas apud se servat, quae ejus adversario sub tanta distributione enumerat. Ad Pharisaei prandium Dominus discumbebat, sed apud poenitentem mulierem mentis epulis delectabatur. Apud Pharisaeum Veritas pascebatur foris, apud peccatricem mulierem, sed tamen conversam, pascebatur intus. Unde et ei sancta Ecclesia, quem sub specie hinnuli cervorum quaerit, in Canticis canticorum dicit: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Cervorum quippe hinnulus Dominus appellatur, juxta assumptam carnem antiquorum filius patrum. Ferventior vero in meridie aestus ardescit, et umbrosum locum hinnulus quaerit, quem aestus igne non afficit. In illis ergo cordibus Dominus requiescit, quae amor praesentis saeculi non incendit, quae carnis desideria non exurunt, quae incensa suis anxietatibus in hujus mundi concupiscentiis non arescunt. Unde et Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Umbrosa ergo loca in meridie ad pascendum hinnulus quaerit, quia talibus mentibus Dominus pascitur, quae per respectum gratiae temperatae corporalibus desideriis non uruntur. Plus ergo poenitens mulier pascebat intus quam Pharisaeus Dominum pascebat foris, quia ab aestu carnalium quasi hinnulus Redemptor noster ad illius mentem fugerat, quam post vitiorum ignem poenitentiae umbra temperabat. 8. Pensemus quantae pietatis peccatricem mulierem non solum ad se admittere, sed ei etiam ad tangendum pedes praebere. Consideremus gratiam misericordis Dei, et damnemus multitudinem reatus nostri. Ecce peccatores videt et sustinet, resistentes tolerat, et tamen quotidie per Evangelium clementer vocat. Confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae delinquimus relaxavit. Temperavit nobis districtionem legis misericordia Redemptoris. In illa quippe scriptum est: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur. 1598 Si quis haec vel illa fecerit, lapidibus obruatur (Exod. XIX, 12; Lev. XX, seq.). Apparuit conditor et Redemptor noster in carne, confessioni peccatorum non poenam, sed vitam promittit; mulierem sua vulnera confitentem suscipit, et sanam dimittit. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quia quos juste illa damnat, ipse misericorditer liberat. Unde bene quoque in lege scriptum est quia manus Moysi erant graves; sumentes ergo lapidem, posuerunt subter, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus (Exod. XVII, 12). Moyses quippe sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem lex manus graves habuit, quia peccantes quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque mons iste fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II, 2)? Aut quis per ignem, nisi Spiritus sanctus figuratur, de quo idem Redemptor dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49)? Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinent, atque sustentando leviores reddunt, quia Mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens mandata legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur portari non poterant, tolerabilia nobis per spiritalem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, quia pondus mandatorum legis ad virtutem confessionis retorsit. Hanc nobis sequentibus misericordiae promissionem innuit, cum per prophetam dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vival (Ezech. XXXIII, 11). Hinc iterum sub Judaeae specie unicuique peccatrici animae dicitur: Si dereliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, verumtamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce paradigma turpis mulieris dedit. Ostendit quod post turpitudinem recipi non possit. Sed hoc ipsum paradigma quod protulit per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem 1599 recipi nequaquam posse, et tamen ipse fornicantem animam ut recipiat exspectat. Pensate, fratres, pondus tantae pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quia hoc ipse facere etiam contra morem potest. Ecce vocat, et quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti quaerit, a quibus desertum esse se queritur. Nemo ergo tantae misericordiae tempus perdat, nemo oblata remedia divinae pietatis abjiciat. Ecce superna benignitas aversos nos revocat, et nobis revertentibus suae clementiae sinum parat. Unusquisque ergo penset quo debito constringitur, quando illum Deus exspectat, nec contemptus exasperatur. Qui ergo permanere noluit redeat, qui stare contempsit saltem post lapsum surgat. Quanto nos amore conditor noster exspectat insinuat cum per prophetam dicit: Attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur; non est qui recogitet in corde suo et dicat, Quid feci? (Jerem. VIII, 6.) Certe nunquam cogitare mala debuimus. Sed quia cogitare recta noluimus, ecce adhuc sustinet, ut recogitemus. Videte tantae pietatis sinum, considerate apertum vobis misericordiae gremium; quos male cogitantes perdidit, bene recogitantes quaerit. Ad vos ergo, fratres charissimi, ad vos oculos mentis reducite, et poenitentem peccatricem mulierem in exemplum vobis imitationis anteferte; quaeque vos in adolescentia, quaeque in juventute deliquisse meministis, deflete; morum operumque maculas lacrymis tergite. Amemus jam Redemptoris nostri vestigia, quae peccando contempsimus. Ecce, ut diximus, ad recipiendos nos supernae pietatis sinus aperitur, nec maculosa in nobis vita contemnitur. Per hoc quod inquinationem nostram perhorrescimus, internae jam munditiae concordamus. Revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum vita ei esse indigna jam non potest, quae fletibus lavatur in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXIV. Habita ad populum in basilica beatorum Joannis et Pauli, Dominica tertia post Pentecosten.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XV, 1-10.

In illo tempore, erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens; et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Aut quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat eam? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas suas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. 1600 1. Aestivum tempus quod corpori meo valde contrarium est, loqui me de expositione Evangelii longa mora interveniente prohibuit. Sed nunquid quia lingua tacuit, ardere charitas cessavit? Hoc etenim dico, quod apud se vestrum unusquisque recognoscit. Plerumque charitas quibusdam occupationibus praepedita, et in tegra flagrat in corde, et tamen non monstratur in opere, quia et sol cum nube tegitur, non videtur in terra, et tamen ardet in coelo. Sic sic esse occupata charitas solet, et intus vim sui ardoris exerit, et foris flammas operis non ostendit. Sed quia nunc ad loquendum tempus rediit, vestra me studia accendunt, ut mihi tanto amplius loqui libeat, quanto hoc vestrae mentes desiderabilius exspectant.

2. Audistis in lectione evangelica, fratres mei, quia peccatores et publicani accesserunt ad redemptorem nostrum; et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt. Ex qua re colligite quia vera justitia compassionem habet (Dist. 45, c. 15), falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typho superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes; desperant, sed non desperantes; persecutionem commovent, sed amantes, quia etsi foris increpationes per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per charitatem servant. Praeponunt sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt, meliores existimant eos quoque quos judicant. Quod videlicet agentes, et per disciplinam subditos, 1601 et per humilitatem custodiunt semetipsos. At contra hi qui de falsa justitia superbire solent (Ibid.), caeteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt; et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt. De quorum profecto numero Pharisaei exstiterant, qui, dijudicantes Dominum quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordiae reprehendebant 3. Sed quia aegri erant ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in seipso homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oves habuit cum angelorum substanttam et hominum creavit. Sed una ovis tunc periit quando peccando homo pascua vitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum homo deseruit cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationalis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum 1602 condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra. Nam quod hic evangelista dicit in deserto, alius dicit in montibus, ut significet in excelsis (Matth. XVIII, 12), quia nimirum oves quae non perierant in sublimibus stabant. Et cum invenerit ovem, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens peccata nostra ipse portavit. Et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Inventa ove ad domum redit, quia Pastor noster, reparato homine, ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt. Vicini quoque ejus sunt, quia claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicit Congratulamini inventae ovi, sed Mihi, quia videlicet ejus gaudium est vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae ejus implemus 4. Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Considerandum nobis est, fratres mei, cur Dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus justis in coelo gaudium esse fateatur, nisi hoc quod ipsi per quotidianum visionis experimentum novimus, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse nulla illicita meminerunt. Et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde sibi securi sunt quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt in amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent, cuncta difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi derelinquunt, honores fugiunt, acceptis contumeliis laetantur, flagrant desiderio, ad coelestem patriam anhelant; et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Majus ergo de peccatore converso quam de stante justo gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui, post fugam reversus, hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fruges profert, quam eam quae nunquam spinas habuit et nunquam fertilem messem producit. 5. Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique justi, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt, ac si peccatis omnibus coangustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, licere sibi nolunt omne quodlibet, bona sibi amputant etiam concessa, contemnunt visibilia, invisibilibus accenduntur, 1603 lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant; et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi cogitationum peccata deplorant. Quid itaque istos dixerim, nisi et justos et poenitentes, qui se et in poenitentia de peccato cogitationis humiliant, et recti semper in opere perseverant? Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit justus, si facit in coelo gaudium quando hoc quod male gessit et per poenitentiam damnat injustus. 6. Sequitur: Aut quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat drachmam quam perdiderat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse etenim Deus, ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est: lumen vero in testa, est divinitas in carne. De qua videlicet testa sui corporis dicit ipsa Sapientia: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quia enim testa in igne solidatur, ejus virtus sicut testa exaruit, quia assumptam carnem ad resurrectionis gloriam ex passionis tribulatione roboravit. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Qui eversionis sermo non discrepat ab eo quod in aliis codicibus legitur, emundat, quia nimirum prava mens si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emundatur. Eversa ergo domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas suas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Quae amicae vel vicinae nisi illae potestates coelestes sunt, jam superius dictae? Quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Sed inter haec nequaquam relinquere negligenter debemus cur ista mulier, per quam Dei sapientia figuratur, decem drachmas habuisse perhibetur, ex quibus unam perdidit, quam cum quaereret invenit. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus, qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. 7. Novem vero angelorum ordines diximus, quia videlicet esse, testante sacro eloquio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim, atque seraphim. Esse namque angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim vero atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina 1604 Paulus apostolus ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Eph. I, 21). Qui rursus ad Colossenses scribens, ait: Sive throni, sive potestates, sive principatus, sive dominationes (Coloss. I, 16). Dominationes vero et principatus ac potestates jam ad Ephesios loquens descripserat; sed ea quoque Colossensibus dicturus, praemisit thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios dixit, id est principatibus, potestatibus, virtutibus atque dominationibus, conjunguntur throni, quinque sunt ordines qui specialiter exprimuntur. Quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim, adjuncta sunt, procul dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo, qui primus est conditus, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). Ubi notandum quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolythus, onyx, et beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ibid., 13). Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. 8. Sed cur istos persistentium angelorum choros enumerando perstrinximus, si non eorum quoque ministeria subtiliter exprimamus? Graeca etenim lingua angeli nuntii, archangeli vero summi nuntii, vocantur. Sciendum quoque quod angelorum vocabulum, nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur; unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Ac si patenter dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Hi autem qui minima nuntiant, angeli, qui vero summa annuntiant, archangeli, vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus, mittitur (Luc. I, 26). Ad hoc quippe ministerium summum angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque enim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint; sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. 9. Michael namque, quis ut Deus; Gabriel autem, fortitudo Dei; Raphael vero dicitur medicina Dei. Et quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine 1605 detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Unde et ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13), dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur, sicut per Joannem dicitur: Factum est praelium cum Michaele archangelo (Apoc. XII, 7), ut qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat, quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus exsurgat. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur (Lucae I, 26), qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 9, 10). Et rursum: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Ibid.). Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat. Raphael quoque interpretatur, ut diximus, medicina Dei, quia videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit (Tom. XI, 13, seq.), caecitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. Sed quia angelorum nomina interpretando perstrinximus, nunc superest ut ipsa officiorum vocabula breviter exsequamur. 10. Virtutes etenim vocantur illi nimirum spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates etiam vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Principatus etiam vocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subjectis aliis dum quaeque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes autem vocantur qui etiam potestates principatum dissimilitudine alta transcendunt. Nam principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est etiam subjectos quosque possidere. Ea ergo angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur. Throni quoque illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos Latino eloquio sedes dicimus, throni Dei dicti sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui judicas aequitatem (Psal. IX, 5). Cherubim quoque plenitudo scientiae dicitur. Et sublimiora illa agmina idcirco cherubim vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur; ut, secundum creaturae modum, eo plene omnia sciant, quo visione conditoris sui per meritum dignitatis appropinquant. 1606 Seraphim etiam vocantur illa spirituum sanctorum agmina quae ex singulari propinquitate conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim namque ardentes vel incendentes vocantur. Quae, quia ita Deo conjuncta sunt ut inter haec et Deum nulli alii spiritus intersint, tanto magis ardent, quanto hunc vicinius vident. Quorum profecto flamma amor est, quia quo subtilius claritatem divinitatis ejus aspiciunt, eo validius in ejus amore flammescunt. 11. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ista perstringere, si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione derivare? Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8), debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. Quia enim tanta illuc ascensura creditur multitudo hominum, quanta multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur. Distincte namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui, divinae largitatis munere refecti, secretorum coelestium summa et capere praevalent, et nuntiare. Quo ergo isti nisi inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt alii qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti nisi ad supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis, et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter potestatum coelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt; cumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Quo ergo isti sortem suam nisi inter principatuum numeros acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso jure munditiae dii inter homines vocentur; unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Quo ergo isti nisi inter numeros dominationum currunt? Et sunt nonnulli qui, dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dumque se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus dum divina contemplatio 1607 praesto est, in his velut in throno suo Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Quid ergo isti nisi throni sui conditoris sunt? vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt, ut cherubim jure nominentur. Quia enim, ut praefati sumus, cherubim plenitudo scientiae dicitur, et Paulo dicente didicimus quia plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10), omnes qui Dei et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt meritorum suorum sortem inter cherubim numeros perceperunt. Et sunt nonnulli qui, supernae contemplationis facibus accensi, in solo conditoris sui desiderio anhelant, nihil jam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur, terrena quaeque abjiciunt, cuncta temporalia mente transcendunt, amant et ardent, atque in ipso suo ardore requiescunt, amando ardent, loquendo et alios accendunt, et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisi seraphim dixerim, quorum cor in igne conversum lucet et urit, quia et mentium oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus vitiorum rubiginem purgant. Qui ergo ita ad amorem sui conditoris inflammati sunt quo nisi inter seraphim numerum sortem suae vocationis acceperunt? 12. Sed haec, fratres charissimi, me loquente, introrsus vos ad vosmetipsos reducite, secretorum vestrorum merita cogitationesque discutite. Videte si quid jam boni vobiscum intus agitis, videte si in numero horum agminum, quae breviter tangendo perstrinximus, sortem vestrae vocationis invenitis. Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus minime aliquid recognoscit, eique adhuc vae deterius imminet, si et privatam se donis intelligit, et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus ergo accepta electorum munera, et virtute qua possumus ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit gemat. Qui vero in se minora cognoscit, aliis majora non invideat, quia et supernae illae distinctiones beatorum spirituum ita sunt conditae, ut aliae aliis sint praelatae. Fertur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet et venerabilis Pater, dicere (De Coel. Hierarch. cap. 7, 9, 13) quod ex minoribus angelorum agminibus foras ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur, scilicet quia ad humana solatia ut angeli aut archangeli veniunt. Nam superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent usum exterioris ministerii nequaquam habent. Cui rei illud videtur esse contrarium quod Isaias dicit: Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum (Isai. VI, 6, 7). Sed 1608 in hac prophetae sententia vult intelligi quia ii spiritus qui mittuntur eorum vocabulum percipiunt quorum officium gerunt. Qui enim, ut peccata locutionis incendat, de altari angelus carbonem portat, seraphim vocatur, quod incendium dicitur. Huic autem sensui et illud creditur non inconvenienter opitulari, quod per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Aliud namque est ministrare, aliud assistere, quia hi administrant Deo, qui et ad nos nuntiando exeunt; assistunt vero qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foras opera minime mittantur. 13. Sed quia in quibusdam Scripturae locis quaedam per cherubim, quaedam vero per seraphim agi didicimus, utrum per se haec faciant, an per subjecta agmina agantur, quae, sicut dicitur, in eo quod a majoribus veniunt majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus quod apertis testimoniis non approbamus. Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet propheta testante, qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur; et ecce alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, et loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II, 3, 4). Dum enim angelus ad angelum dicit Curre et loquere, dubium non est quia alius alium mittit. Minora vero sunt quae mittuntur, majora quae mittunt. Sed hoc quoque de ipsis agminibus quae mittuntur certum tenemus, quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur, et assistunt, quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi, et ante ipsum sunt, quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt. 14. Sciendum quoque est quia plerumque ipsi beatorum spiritum ordines vicinorum sibi ordinum vocabula sortiuntur. Thronos etenim, scilicet sedes Dei, specialem beatorum spirituum ordinem diximus, et tamen per Psalmistam dicitur: Qui sedes super cherubim, appare (Psal. LXXIX, III), quia videlicet, dum in ipsis distinctionibus agminum cherubim thronis junguntur, sedere etiam super cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sic quippe in illa summa civitate specialia quaedam singulorum sunt, ut tamen sint communia omnium; et quod in se ex parte quisque habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim namque incendium diximus, et tamen amore conditoris simul omnes ardent. Cherubim vero plenitudinem scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciat ubi ipsum omnes simul fontem scientiae Deum vident? Throni quoque illa agmina quibus conditor praesidet vocantur, sed beatus esse quis potest, nisi Creator suus ejus menti praesideat? Quae ergo ex parte ab omnibus habentur, eis in privato nomine data sunt qui haec in munere 1609 plenius acceperunt, Nam et si qua illic sic alii habent, ut haberi ab aliis nequaquam possint, sicut speciali nomine dominationes et principatus vocantur, cuncta ibi singulorum sunt, quia per charitatem spiritus ab alio in aliis habentur. 15. Sed ecce dum coelestium civium secreta rimamur, ab expositionis nostrae ordinae longe digressi sumus. Suspiremus ergo ad eos de quibus loquimur, sed redeamus ad nos. Meminisse etenim debemus quia caro sumus. Taceamus interim de secretis coeli, sed ante conditoris oculos manu poenitentiae tergamus maculas pulveris nostri. Ecce ipsa divina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente; et tamen per prophetam Dominus dicit: Quia quacunque die justus peccaverit, omnes justitiae ejus in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII, 13). Pensemus, si possumus, dispensationem supernae pietatis. Stantibus, si ceciderint, minatur poenam; lapsis vero, ut surgere appetant, promittit misecricordiam. Illos terret, ne praesumant in bonis; istos refovet, ne desperent in malis. Justus es, iram pertimesce, ne corruas; peccatos es, praesume de misericordia, ut surgas. Ecce autem jam lapsi sumus, stare nequaquam valuimus, in pravis nostris desideriis jacemus. Sed qui nos concidit rectos, adhuc exspectat, et provocat ut surgamus. Sinum suae pietatis aperit, nosque ad se recipere per poenitentiam quaerit (De poenit., dist. 3, cap. Poenitentiam). Sed poenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quippe agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere, aut dissimulat, aut ignorat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat? Aut quid prodest, si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat ploranda minime committat, et qui plangit vitia perpetrare vitia timeat. 16. Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis qui se meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimoniis non affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet (Exod. XX, 17), a rege vero fortia juberi militibus, vel desiderari aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucrone transfixus, alienam conjugem et concupivit et abstulit (II Reg. XI, 4). Cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere de Bethlehemitica cisterna ex desiderio voluit (II Reg. XXIII, 14, seq.). Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desideraverat illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic 1610 scriptum est: Libavit eam Domino (II Reg. XXIII, 17; I Par. XI, 18). In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam concupisset expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat. Sic sic agimus poenitentiam, si ea quae commisimus perfecte deploramus. Pensemus supernas divitias conditoris nostri. Peccare nos vidit, et pertulit. 17. Qui nos ante culpam peccare prohibuit, etiam post culpam exspectare ad veniam non desistit. Ecce ipse nos, quem despeximus, vocat. Aversi ab illo sumus, et tamen non avertitur. Unde bene per Isaiam dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis (Isai XXX, 20, 21). Quasi in faciem homo monitus est quando, ad justitiam conditus, praecepta rectitudinis accepit. Sed cum haec eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet, quia jam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. Quasi dorsum ei in faciem dedimus cujus verba despicimus, cujus praecepta calcamus; sed stans post tergum nos aversos revocat, qui et videt quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Pensate ergo, fratres charissimi, si cuilibet vestrum loquenti famulus suus subito superbiret, terga in faciem mitteret, nunquid non contemptus dominus ejus superbiam feriret, vulnera districtae animadversionis infligeret? Ecce nos peccando auctori nostro terga in faciem dedimus, et tamen sustinemur. Superbe aversos benigne revocat, et qui ferire nos aversantes potuit, ut revertamur munera promittit. Tanta ergo conditoris nostri misericordia duritiam nostri reatus emolliat, et homo qui malum quod fecit experiri percussus poterat, saltem exspectatus erubescat. 18. Rem, fratres, breviter refero, quam viro venerabili Maximiano tunc patre monasterii mei atque presbytero, nunc autem Syracusano episcopo narrante, cognovi. Hanc itaque si solerter auditis, charitati vestrae non breviter suffragari credo. Nostris modo temporibus Victorinus quidam exstitit, qui alio quoque nomine Aemilianus appellatus est, non inops substantiae juxta mediocritatem vitae; sed quia plerumque regnat in rerum opulentia carnis culpa, in quodam facinore lapsus est, quod debuisset valde pertimescere, ac de suae mortis immanitate cogitare. Reatus ergo sui consideratione compunctus, erexit se contra se, mundi hujus omnia dereliquit, monasterium petiit. In quo nimirum monasterio tantae humilitatis tantaeque sibi districtionis exstitit, ut cuncti fratres, qui illic ad amorem divinitatis excreverant, suam cogerentur vitam despicere, dum illius poenitentiam viderent. Studit namque toto mentis adnisu cruciare carnem, voluntates proprias frangere, furtivas orationes quaerere, 1611 quotidianis se lacrymis lavare, despectum sui appetere, oblatam a fratribus venerationem timere. Hic itaque nocturnas fratrum vigilias praevenire consueverat; et quia mons in quo monasterium situm est ex uno latere in secretiore parte prominebat, illuc consuetudinem fecerat ante vigilias egredi, ut se quotidie in fletu poenitentiae quanto secretius, tanto liberius mactaret. Contemplabatur namque districtionem venturi judicis sui, et, jam eidem judici concordans, puniebat in lacrymis reatum facinoris sui. Quadam vero nocte abbas monasterii vigilans hunc latenter egredientem intuitus lento foras pede secutus est. Quem cum in secreto montis latere cerneret in oratione prostratum, exspectare voluit quando surgeret, ut ipsam quoque longanimitatem orationis ejus exploraret, cum subito coelitus lux emissa super eum fusa est qui in oratione prostratus jacebat; tantaque se illo in loco claritas sparsit, ut tota pars regionis illius ex eadem luce candesceret; quam abbas ut vidit, intremuit, et fugit. Cumque post longum horae spatium idem frater ad monasterium rediisset, abbas ejus, ut disceret an super se effusionem tanti luminis agnovisset, requirere eum studuit, dicens: Ubi fuisti, frater? At ille, latere posse se credens, in monasterio se fuisse respondit. Quo negante, abbas compulsus est dicere quid vidisset. At ille videns se esse deprehensum, hoc quoque quod abbatem latebat aperuit adjungens: Quando super me vidisti lucem de coelo descendere, vox etiam pariter venit, dicens: Dimissum est peccatum tuum. Et quidem omnipotens Deus peccatum ejus potuit tacendo laxare; sed loquendo per vocem, radiando per lumen, exemplo suae misericordiae nostra ad poenitentiam voluit corda concutere. Miramur, fratres charissimi, quod persecutorem suum Saulum Dominus de coelo prostravit, de coelo allocutus est. Ecce nostris quoque temporibus peccator et poenitens vocem de coelestibus audivit. Illi dictum est: Quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Iste vero audire meruit: Dimissum est peccatum tuum. Longe est inferior meritis peccator iste poenitens quam Paulus. Sed quia adhuc in hac re de Saulo loquimur crudelitatem necis anhelante, liceat audenter dicere quia Saulus propter superbiam vocem increpationis, iste vero propter humilitatem vocem consolationis audivit. Hunc quia humilitas straverat, divina pietas erigebat, illum quia superbia erexerat, divina severitas humiliabat. Habete ergo fiduciam, fratres mei, de misericordia conditoris nostri; cogitate quae facitis, recogitate quae fecistis. Largitatem supernae pietatis aspicite, et ad misericordem judicem, dum adhuc exspectat, cum lacrymis venite. Considerantes namque quod justus sit, peccata vestra nolite negligere; considerantes vero quod pius sit, nolite desperare. Praebet apud Deum homini fiduciam Deus homo. Est nobis spes magna poenitentibus, quia advocatus noster factus est judex noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXV. Habita ad populum in basilica sancti Mennae martyris, die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXI, 9-19.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent autem haec vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras. 1612 1. Quia longius ab urbe digressi sumus, ne ad revertendum nos tardior hora praepediat, necesse est ut expositionem sancti Evangelii brevior sermo transcurrat. Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita. Minus enim jacula feriunt quae praevidentur; et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec per praescientiae clypeum munimur. Ecce enim dicit: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis. Pensanda sunt verba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros esse denuntiat. Bella quippe ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet interius exteriusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti. Sed his malis praevenientibus, quia non statim finis sequatur, adjungit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo; et signa magna erunt. Vel sicut in quibusdam Codicibus invenitur, Terroresque de coelo et tempestates. Atque post subditur: Et signa magna erunt. Ultima tribulatio multis tribulationibus praevenitur, et per crebra mala quae praeveniunt indicantur mala perpetua quae subsequentur. Et ideo post bella et seditiones non statim finis, quia multa debent mala praecurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare. Sed cum tot signa perturbationis dicta sint, oportet ut eorum considerationem breviter per singula perstringamus, quia necesse est ut alia e coelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Ait enim: Surget gens contra gentem, ecce perturbatio hominum; erunt terrae motus magni per loca, ecce respectus irae desuper; erunt pestilentiae, ecce inaequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas terrae; terroresque de coelo et tempestates, ecce inaequalitas aeris. Quia ergo omnia 1613 consummanda sunt, ante consummationem omnia perturbantur; et qui in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur, ut impleatur quod dicitur: Et pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V, 21). Omnia namque quae ad usum vitae accepimus ad usum convertimus culpae, sed cuncta quae ad usum pravitatis infleximus ad usum nobis vertuntur ultionis. Tranquillitatem quippe humanae pacis ad usum vertimus vanae securitatis, peregrinationem terrae pro habitatione dileximus patriae; salutem corporum redegimus in usum vitiorum; ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intorsimus voluptatis; ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis servire coegimus terrenae delectationis. Jure ergo restat ut simul nos omnia feriant, quae simul omnia vitiis nostris male subacta serviebant, ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta. Notandum vero quod dicitur: Terrores de coelo et tempestates. Cum tempestates hiemales venire ex ordine soleant temporum, cur hoc loco tempestates venire in perditionis signum praedicuntur, nisi quod eas tempestates Dominus venire denuntiat quae nequaquam ordinem temporum servant? Quae enim ordinate veniunt, signum non sunt; sed tempestates in signum sunt, quae ipsa quoque temporum statuta confundunt. Quod nos quoque nuper experti sumus, quia aestivum tempus omne conversum in pluvias hiemales vidimus.

2. Quia autem cuncta haec non de injustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta pravorum hominum praemittuntur cum dicitur: Sed ante haec omnia incipient vobis manus suas injicere, et persequentur, et tradent vos in synagogas, ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Ac si aperte dicat: Prius corda hominum, et post elementa turbantur, ut cum rerum ordo confunditur, ex qua jam retributione veniat demonstretur. 1614 Nam quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, qui digne ruinis illius opprimantur innotescit cum subditur: Ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent autem haec vobis in testimonium. In testimonium videlicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe justorum bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. 3. Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adjungitur cum protinus subinfertur: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere; vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Sequitur: Trademini autem a parentibus et fratribus, et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Minorem dolorem mala ingerunt quae ab extraneis inferuntur. Plus vero in nobis ea tormenta saeviunt quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Hinc est enim quod de Juda traditore suo per Psalmistam Dominus dicit: Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 13, seq.). Et rursum: Homo pacis meae in quo sperabam, et qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL, 10). Ac si de traditore suo apertis vocibus dicat: Transgressionem ejus tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo qui meus esse videbatur sensi. Omnes ergo electi quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passionibus sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant de quorum vita praesumebant, et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit ex alienae damno charitatis. 4. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur: Capillus de capite vestro non peribit. Scimus, fratres, quia caro incisa dolet, capillus incisus non dolet. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet aperte dicens: Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Sequitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam 1615 qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Patiens namque est ut aliena mala toleret, benigna vero est ut ipsos etiam quos portat amet. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44; Luc. VI, 27). Virtus itaque est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo diligere, quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. 5. Sciendum vero quod plerumque ideo patientes esse videmur, quia retribuere mala non possumus. Sed qui idcirco malum non retribuit quia nequaquam valet, procul dubio, ut praediximus, patiens non est, quia patientia non in ostensione inquiritur, sed in corde. Per impatientiae autem vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX, 11). Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nesciat aequanimiter aliena mala tolerare. Quanto enim culmine virtus patientiae polleat, rursus Salomon indicat, dicens: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Minor est ergo victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur. Majus autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit. Sciendum vero est quod plerumque evenire patientibus solet, ut eo quidem tempore quo adversa patiuntur vel contumelias audiunt nullo dolore pulsentur, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam curent. Sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint ad memoriam revocant, igne vehementissimi doloris instigantur, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, in retractatione sua semetipsos dijudicantes perdunt. 6. Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat; alterum vero provocans, ut contumelias laesus reddat. Sed quia ejus jam victor exstitit quem ad proferendas contumelias commovit, contra illum acrius dolet, quem ad reddendas injurias commovere non potuit; unde fit ut tota se virtute contra eum erigat, quem contumelias fortiter pertulisse considerat. Quem quia commovere in ipsa injuriarum jaculatione non potuit, ab aperto certamine interim recedens, in secreta cogitatione deceptionis tempus inquirit, et qui publico bello perdidit, ad exhibendas occulte insidias exardescit. Quietis namque jam tempore ad victoris animum redit, et vel damna rerum, vel injuriarum jacula ad memoriam reducit; cunctaque quae sibi illata sunt vehementer exaggerans, fuisse intolerabilia ostendit, et quiescentis animum 1616 tanto furore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse etiam post victoriam captivus erubescat; seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus isti sunt similes, nisi his quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leviter veniens recidiva febris occidit? Ille ergo veraciter patientiam servat, qui et ad tempus aliena mala sine dolore tolerat, et haec eadem retractans, pertulisse se talia exsultat, ne bonum patientiae quietis tempore pereat, quod in perturbationibus custoditur. 7. Sed quia natalem martyris hodierna die colimus, fratres mei, nequaquam nos a virtute ejus patientiae existimare extraneos debemus. Si enim, adjuvante nos Domino, virtutem patientiae servare contendimus, et in pace Ecclesiae vivimus, et tamen martyrii palmam tenemus. Duo quippe sunt martyrii genera, unum in mente, aliud in mente simul et actione. Itaque esse martyres possumus, etiamsi nullo percutientium ferro trucidemur. Mori quippe a persequente martyrium in aperto opere est; ferre vero contumelias, odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Nam quia duo sunt martyrii genera, unum in occulto opere, aliud in publico, testatur Veritas, quae Zebedaei filios requirit, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? (Matth. XX, 22.) Cui cum protinus responderent: Possumus, illico Dominus respondit, dicens: Calicem quidem meum bibetis. Quid enim per calicem, nisi dolorem passionis accipimus? De quo alias dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et Zebedaei filii, id est Jacobus et Joannes, non uterque per martyrium occubuit, et tamen quod uterque calicem biberet audivit. Joannes namque nequaquam per martyrium vitam finivit, sed tamen martyr exstitit, quia passionem quam non suscepit in corpore servavit in mente. Et nos ergo hoc exemplo sine ferro esse possumus martyres, si patientiam veraciter in animo custodimus. Non abs re arbitror, fratres charissimi, si unum vobis exemplum servandae patientiae ad aedificationem loquar. 8. Fuit quidam diebus nostris Stephanus nomine, pater monasterii juxta Reatinae urbis moenia constituti, vir valde sanctus, virtute patientiae singularis. Et supersunt multi qui illum noverunt, ejusque vel vitam vel obitum narrant. Erat autem hujus lingua rustica, sed docta vita. Hic pro amore coelestis patriae cuncta despexerat, possidere aliquid in hoc mundo fugiebat; tumultus devitabat hominum, crebris ac prolixioribus orationibus intentus erat. Virtus tamen patientiae in eo vehementer excreverat, ita ut eum sibi amicum crederet, qui sibi molestiae aliquid irrogasset; reddebat contumeliis gratias; si quod in ipsa sua inopia damnum ei fuisset illatum, hoc maximum lucrum putabat; omnes suos adversarios nihil aliud quam adjutores aestimabat. Hunc cum dies mortis egredi de corpore urgeret, convenerunt multi, ut tam sanctae animae 1617 de hoc mundo recedenti suas animas commendarent. Cumque circa lectum illius hi qui convenerant omnes assisterent, alii corporeis oculis ingredientes angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt; alii omnino nihil viderunt; sed omnes qui aderant ita vehementissimus timor perculit, ut nullus, egrediente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo qui viderant, et hi qui omnino nihil viderant, uno omnes timore perculsi et territi fugerunt, nullusque illic assistere illo moriente potuit. Pensate ergo, fratres, omnipotens Deus qualiter terreat quando districtus judex venturus est, si sic assistentes terruit quando gratus et remunerans venit; aut qualiter timeri potest cum videri potuerit, si sic mentes praesentium stravit et quando videri non potuit. Ecce, fratres charissimi, servata illa in Ecclesiastica pace patientia, ad quantum hunc retributionis culmen evexit. Quid huic suus conditor intus dedit, de quo nobis tantam gloriam in die ejus exitus et foris innotuit? Quibus hunc credamus nisi sanctis martyribus sociatum, quem, attestantibus corporeis quoque oculis, a beatis spiritibus constat esse susceptum? Nullo iste gladio percussus occubuit, et tamen coronam patientiae quam in mente tenuit in egressione percepit. Probamus quotidie verum esse quod ante nos dictum est, quia sancta Ecclesia, electorum floribus plena, habet in pace lilia, in bello rosas. 9. Sciendum praeterea est quod tribus modis virtus patientiae exerceri solet. Alia namque sunt quae a Deo, alia quae ab antiquo adversario, alia quae a proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, damna et contumelias; ab antiquo vero adversario tentamenta; a Deo autem flagella toleramus. Sed in his omnibus tribus modis vigilanti oculo semetipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retributionem mali, ne contra tentamenta adversarii seducatur ad delectationem vel consensum delicti, ne contra flagella opificis ad excessum proruat murmurationis. Perfecte enim adversarius vincitur quando mens nostra et inter tentamenta ejus a delectatione atque consensu non trahitur, et inter contumelias proximi custoditur ab odio, et inter flagella Dei compescitur a murmuratione. Nec haec agentes, retribui nobis bona praesentia requiramus; nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis jam labor funditus cessat. Unde et per Psalmistam dicitur: Non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19). Quasi enim perisse patientia pauperum cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur. Sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc ejus gloria percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur. Servate ergo, fratres, in mente patientiam, eamque, cum res exigit, exercete in operatione. Nullum vestrum ad odium proximi contumeliosa verba commoveant, nulla periturarum rerum damna perturbent. Si enim fixa mente mansura damna pertimescitis, damna rerum transeuntium gravia non putatis; 1618 si aeternae retributionis gloriam conspicitis, de temporali injuria non doletis. Tolerate ergo adversarios vestros, sed ut fratres diligite quos toleratis. Aeterna praemia pro damnis temporalibus quaerite. Nec quisquam vestrum suis se viribus hanc implere posse confidat, sed obtinete precibus ut ipse hanc qui imperat praestet. 1619 Et scimus quia petentes libenter audit, quando hoc petitur largiri quod jubet. Cum continue pulsatur in prece, concite opitulatur in tentatione, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXVI. Habita ad populum in basilica beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, Dominica secunda post Pentecosten.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 16-24.

In illo tempore, dixit Jesus Pharisaeis similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Et coeperunt omnes simul excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait Dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. 1618 1. Hoc distare, fratres charissimi, inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur grave in se desiderium accendunt, cum vero habitae eduntur comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur in fastidio sunt, cum vero habentur in desiderio; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur. Et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis. Sed cibum vitae ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit (Genes. III, 6); extra exiit, cum os a cibo aeternae dulcedinis clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis aerumna, huc fastidiosi jam venimus, 1619 nec scimus quid desiderare debeamus; tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto magis ab esu illius dulcedinis animus elongat; et eo jam internas delicias non appetit, quo eas comedere diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inediae peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus paratam dulcedinem, amamus foris miseri famem nostram. Sed superna nos pietas nec deserentes se deserit.

2. Contemptas enim illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, easque nobis proponit; in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat. Ait namque: Homo quidum fecit caenam magnam, et vocavit multos. Quis est iste homo, nisi ille de quo per Prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognovit eum? (Jerem. XVII, 9.) Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis internae praeparavit. Qui vocavit multos, sed pauci veniunt, quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subjecti sunt, aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt. Sequitur: Misit autem servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Quid hora coenae, nisi finis est mundi? In quo nimirum nos sumus, sicut jam dudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Si ergo jam hora coenae est cum vocamur, tanto minus nos debemus excusare convivio Dei, 1620 quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Quo enim pensamus quia nihil est quod restat, eo debemus pertimescere ne tempus gratiae quod praesto est pereat. Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena vocatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum, qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo designatur? De quo videlicet ordine quamvis adhuc indigni existimus, quamvis peccatorum nostrorum pondere gravamur, et nos tamen in istis diebus sumus, et cum de aedificatione vestra aliquid vobis loquor, hoc est quod ago, servus enim sum summi patrisfamilias. Cum vos admoneo ad contemptum saeculi, invitare vos venio ad coenam Dei. Nemo me propter me hoc in loco despiciat. Et si ad invitandum nequaquam dignus appareo, sed tamen magnae sunt deliciae quas promitto. Saepe, fratres mei, solet evenire quod dico, ut persona potens famulum habeat despectum; cumque per eum suis forte vel extraneis aliquod responsum mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde reverentia mittentis domini. Nec pensant qui audiunt per quem, sed quid vel a quo audiant. Ita ergo, fratres, ita vos agite, et si nos forsitan digne despicitis, in mente tamen vestra vocantis Domini reverentiam servate. Convivae fieri summi patrisfamilias libenter obedite. Corda vestra discutite, atque ex eis mortale fastidium pellite. Ad repellendum namque fastidium vestrum jam parata sunt omnia. Sed si adhuc carnales estis, fortasse epulas carnales inquiritis. Ecce ipsae carnales epulae in spiritale vobis alimentum conversae sunt. Ad abstergendum namque mentis vestrae fastidium in coena Domini ille vobis singularis agnus est occisus. 3. Sed quid agimus, qui hoc quod subjungitur adhuc fieri a multis videmus? Et coeperunt omnes simul excusare. Offert Deus quod rogari debuit; non rogatus dare vult quod vix sperari poterat quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur; paratas vero delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Ponamus ante oculos mentis minima, ut possimus digne pensare majora. Si quispiam potens ad invitandum quemlibet pauperem mitteret, quid, fratres, rogo, quid pauper ille faceret, nisi de eadem sua invitatione gauderet, responsum humile redderet, vestem mutaret, ire quantocius festinaret, ne prior se ad potentis convivium alter occurreret? Homo ergo dives invitat, et pauper occurrere festinat; ad Dei invitamur convivium, et excusamus. Sed ecce inter haec aestimare possum quid sibi corda vestra respondeant. Occultis enim fortasse sibimet cogitationibus dicunt: Excusare nolumus, ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. 4. Loquentes vobis talia mentes vestrae verum dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritalibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium 1621 causa subjungitur, cum protinus subinfertur: Primus dixit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exiit ergo videre villam qui sola exteriora cogitat propter substantiam. Alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque jugis boum nisi quinque corporis sensus accipimus? Qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia interna comprehendere nesciunt, sed sola exteriora cognoscunt, et, deserentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens, se nesciat, et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui. Propter hoc namque et de eisdem quinque jugis boum dicitur: Eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Ipsa enim excusantis verba a vitii sui significatione non discrepant dum dicit: Eo probare illa, quia videlicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum est quod et is qui propter villam et is qui propter probanda juga boum a coena sui invitatoris excusat, humilitatis verba permiscet, dicens: Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit Rogo te, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce haec dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad Dominicam coenam vocamus? Sed cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit, nisi et rogat et excusat? Dicens namque: Peccator sum, humilitatem insinuat; subjungens autem: Converti non possum, superbiam demonstrat. Rogando ergo excusat, qui et humilitatem superinducit in voce, et superbiam exercet in actione. 5. Alius autem dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis, et idcirco per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam ergo vos aeterni convivii summus paterfamilias invitat; sed dum alius avaritiae, alius curiositati, alius voluptati carnis est deditus, nimirum reprobi simul omnes excusant. Dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat. 6. Sequitur: Reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Ecce qui terrenae substantiae 1622 plus justo incubat, venire ad dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inservit, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? Quia, juxta Pauli vocem, Infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Sed notandum est quomodo describantur qui ad coenam vocantur, et veniunt, pauperes ac debiles. Pauperes et debiles dicuntur, qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. Claudi quoque sunt, qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt qui invitantur et veniunt. Sed peccatores superbi respuuntur, ut peccatores humiles eligantur. 7. Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? (Luc. XV, 17.) Longe quippe a se discesserat quando peccabat. Et si non esurisset, in semetipsum minime rediisset, quia postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritalibus amisit. Pauperes ergo et debiles, caeci et claudi vocantur, et veniunt, quia infirmi quique, atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Quod bene Amalecitarum puer ille Aegyptius designat (I Reg. XXX, 11, seq.), qui Amalecitis praedantibus atque currentibus aeger remansit in via, et fame sitique aruit. Quem tamen David invenit, ei cibum potumque praebuit; qui illico convalescens dux David factus est. Convivantes Amalecitas reperit, et eos qui se debilem reliquerant cum magna fortitudine prostravit. Amalecita quippe populus lambens vocatur. Et quid per lambentem populum, nisi mentes saecularium designantur? Quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de alienis damnis exaggerant. Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit. Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebet, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos qui, sequi mundum minime valentes, quasi in via remanent ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum potumque porrigit; et quasi duces sibi in via eligit, dum suos etiam praedicatores facit. Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt. Qui convivantes Amalecitas velut David gladio feriunt, quia 1623 superbos quosque qui se in mundo despexerant Domini virtute prosternunt. Puer ergo Aegyptius qui in via remanserat Amalecitas interficit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant. 8. Sed, deductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Multi tales ad coenam dominicam ex Judaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit locum superni convivii non implevit. Intravit jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam quosdam Dominus invitat, illum videlicet populum designat qui tenere legem sub urbana conversatione noverat; cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est gentilem, quaerit, de cujus significatione per Psalmistam dicitur: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit (Psal. XCV, 13). Ligna enim silvae gentes vocatae sunt, quia in infidelitate sua tortae et infructuosae semper fuerunt. Qui ergo ex illo agresti usu conversi sunt, ad coenam dominicam quasi ex sepibus venerunt. 9. Notandum vero est quod in hac invitatione tertia non dicitur Invita, sed Compelle intrare. Alii enim vocantur, et venire contemnunt; alii vocantur et veniunt; alii autem nequaquam dicitur quia vocantur, sed compelluntur ut intrent. Vocantur et venire contemnunt qui donum quidem intellectus accipiunt, sed eumdem intellectum operibus non sequuntur; vocantur et veniunt qui acceptam intellectus gratiam operando perficiunt; quidam vero sic vocantur, ut etiam compellantur. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt; vident quae agere debeant, sed haec ex desiderio non sequuntur. His plerumque, ut superius diximus, contingit ut eos in carnalibus desideriis suis mundi hujus adversitas feriat; apprehendere temporalem gloriam conentur, et nequeant; et dum per alta pelagi quasi ad grandiores curas hujus saeculi navigare proponunt, semper adversis flatibus ad dejectionis suae littora repellantur. Cumque se frangi in desideriis suis, adversante mundo, conspiciunt, quid de se auctori suo debeant commemorantur, ita ut ad eum erubescentes redeant, qui eum superbientes pro mundi amore deserebant. Saepe namque nonnulli ad temporalem gloriam proficere volentes, aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti injuriis concidunt, aut percussi gravibus damnis affliguntur, et in mundi dolore vident quia nihil confidere de ejus voluptate debuerunt, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes, ad Deum corda convertunt. De his quippe Dominus per prophetam dicit: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; quaeret, et non inveniet eos, 1624 et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Osee II, 6, 7). Vir uniuscujusque fidelis animae Deus est, quia haec videlicet ei est conjuncta per fidem. Sed illa, quae conjuncta Deo fuerat anima, amatores suos sequitur, quando mens quae jam per fidem credidit adhuc se immundis spiritibus in operatione substernit, mundi gloriam quaerit, carnali delectatione pascitur, exquisitis voluptatibus nutritur. Sed plerumque omnipotens Deus talem animam misericorditer respicit, et ejus voluptatibus amaritudines permiscet. Unde dicit: Ecce ego sepiam vias tuas spinis. Viae etenim nostrae spinis septae sunt, quando in hoc quod male cupimus dolorum punctiones invenimus. Et sepiam eas maceria, et semitas suas non inveniet. Viae nostrae maceria sepiuntur cum desideriis nostris durae in hoc mundo objectiones resistunt. Et semitas nostras invenire non possumus, quia hoc quod male quaerimus adipisci prohibemur. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; quaeret, et non inveniet eos; quia malignos spiritus quibus se in suis desideriis anima subdidit ad desideriorum suorum effectum minime comprehendit. Sed ex hac salubri adversitate quanta utilitas nascatur adjungit cum subditur: Et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Postquam ergo vias suas spinis septas invenit, postquam amatores suos apprehendere non valet, ad amorem viri prioris redit, quia plerumque postquam in hoc mundo non possumus obtinere quae volumus, postquam in terrenis desideriis de impossibilitate lassamur, tunc ad mentem Deum reducimus, tunc placere incipit qui displicebat; et is cujus nobis amara fuerant praecepta repente dulcescit in memoria; et peccatrix anima quae adultera conata est esse, nec tamen aperto opere potuit, decernit esse fidelis conjux. Qui ergo hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti, fratres mei, nisi compelluntur ut intrent? 10. Sed valde est tremenda sententia quae protinus subinfertur. Intenta hanc cordis aure percipite, fratres et domini mei: in quantum peccatores, fratres mei; in quantum justi, domini mei. Intenta hanc aure percipite, ut tanto eam minus sentiatis in examine, quanto nunc auditis formidolosius in praedicatione. Ait enim: Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. Ecce vocat per se, vocat per angelos, vocat per patres, vocat per prophetas, vocat per apostolos, vocat per pastores, vocat etiam per nos, vocat plerumque per miracula, vocat plerumque per flagella, vocat aliquando per hujus mundi prospera, vocat aliquando per adversa. Nemo contemnat, ne, dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat. Audite quid Sapientia per Salomonem dicat: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Prov. I, 28). Hinc est quod fatuae virgines tarde venientes clamant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). 1625 Sed jam tunc aditum quaerentibus dicitur: Amen amen dico vobis, nescio vos (Ibid.). Quid inter haec, fratres charissimi, nisi relinquere omnia debemus, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare? Sed haec paucis data sunt. 11. Admonere vos volo ut relinquatis omnia, sed non praesumo. Si ergo cuncta mundi relinquere non potestis, sic tenete quae hujus mundi sunt, ut tamen per ea non teneamini in mundo; ut terrena res possideatur, non possideat; ut sub mentis vestrae sit dominio quod habetis, ne si mens vestra terrenarum rerum amore vincitur, a rebus suis ipsa magis possideatur. Sit ergo res temporalis in usu, aeterna in desiderio; sit res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione. Quasi ex latere respiciatur quidquid in hoc mundo agitur. Ante nos autem tendant mentis oculi, dum tota intentione illa conspiciunt ad quae pervenimus. Exstirpentur funditus vitia, non solum ab actu operis, sed etiam a cogitatione cordis evulsa. Non nos voluptas carnis, non sollicitudo curiositatis, non aestus ambitionis a dominica coena praepediat, sed ipsa quoque quae honesta in mundo agimus quasi ex quodam mentis latere tangamus, ut terrena quae libent sic nostro corpori serviant, quatenus cordi minime obsistant. Non ergo, fratres, audemus vobis dicere ut omnia relinquatis; sed tamen, si vultis, omnia etiam retinendo relinquitis, si sic temporalia geritis, ut tamen tota mente ad aeterna tendatis. 12. Hinc etenim Paulus apostolus dicit: Tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores tanquam non habentes sint, qui flent tanquam non flentes, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur; praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29, seq.). Uxorem namque habet, sed quasi non habens, qui sic scit debita carnis exsolvere, ut tamen per eam mundo tota mente non cogatur inhaerere. Nam cum idem rursum egregius praedicator dicat: Qui habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori (Ibid., 33), ille uxorem habens quasi non habet, qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat conditori. Flet quoque, sed tanquam non defleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Gaudet vero, sed tanquam non gaudeat, qui sic de temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper tormenta perpetua consideret; et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit autem, sed quasi non possidens, qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet quod haec citius relinquat. Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec eadem non sinit suae menti dominari, ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alta tendentis frangant. Quicunque ergo tales sunt, eis profecto terrena omnia non ad desiderium, sed ad usum adsunt, quia rebus quidem necessariis utuntur, sed nihil habere cum peccato cupiunt. 1626 De ipsis quoque rebus habitis quotidie mercedes acquirunt, et plus gaudent bono opere quam bona possessione. 13. Ac ne aliquibus ista difficilia esse videantur, rem de persona refero quam multi vestrum noverunt, quam videlicet rem ipse ante triennium in Centumcellensi urbe a personis fidelibus didici. Nuper namque in eadem civitate Theophanius comes fuit (Lib. IV Dialog., cap. 27), vir misericordiae actibus deditus, bonis operibus intentus, hospitalitati praecipue studens. Exercendi comitatus actibus occupatus, agebat terrena et temporalia; sed ut plus ex fine ejus claruit, magis ex debito quam ex intentione. Nam cum, appropinquante mortis ejus tempore, gravissima aeris tempestas obsisteret ne ad sepeliendum duci potuisset, eumque conjux sua cum fletu vehementissimo requireret, dicens: Quid faciam? quomodo te ad sepeliendum ejicio, quae ostium domus hujus egredi prae nimia tempestate non possum? Tunc ille respondit: Noli, mulier, flere, quia mox ut ego defunctus fuero, aeris serenitas redibit. Cujus protinus et vocem mors, et mortem serenitas est secuta. Cujus manus ac pedes podagrae humore tumescentes, et versi in vulneribus fuerant, et profluente sanie patebant. Sed cum corpus illius ex more ad lavandum fuisset detectum, ita manus pedesque illius sani reperti sunt, ac si unquam vulneris nihil habuissent. 1627 Ductus itaque ac sepultus est, ejusque conjugi visum est ut quarto die in sepulcro illius marmor quod superpositum fuerat mutari debuisset. Quod videlicet marmor corpori ejus superpositum dum fuisset ablatum, tanta ex ejus corpore fragrantia odoris emanavit, ac si ex putrescenti carne illius pro vermibus aromata ferbuissent. Haec igitur dixi ut e vicino exemplo ostendere possem nonnullos et saecularem habitum gerere, et saecularem animum non habere. Quos enim tales in mundo necessitas ligat, ut ex omni parte exui a mundo non possint, sic debent ea quae mundi sunt tenere, ut tamen eis nesciant ex mentis fractione succumbere. Hoc ergo cogitate, et cum relinquere cuncta quae mundi sunt non potestis, exteriora bene exterius agite, sed ardenter interius ad aeterna festinate. Nihil sit quod desiderium vestrae mentis retardet, nullius vos rei in hoc mundo delectatio implicet. Si bonum diligitur, mens in bonis melioribus, id est in coelestibus delectetur. Si malum metuitur, mala animo aeterna proponantur, ut dum illic esse conspicit et amplius quod diligat, et amplius quod pertimescat, hic omnino non haereat. Ad haec agenda habemus mediatorem Dei et hominum adjutorem nostrum, per quem citius cuncta obtinebimus, si ad illum vero amore flagramus, qui vivit, et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus, in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXVII. Habita ad populum in basilica beati Sebastiani martyris, die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 25-33.

In illo tempore, dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus. 1626 1. Si consideremus, fratres charissimi, quae et quanta sunt quae nobis promittuntur in coelis vilescunt animo omnia quae habentur in terris. Terrena namque substantia supernae felicitati comparata pondus est, non subsidium. Temporalis vita aeternae vitae comparata mors est potius dicenda quam vita. Ipse enim quotidianus defectus corruptionis quid est aliud quam quaedam prolixitas mortis? Quae autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernae civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, 1627 cum beatissimis spiritibus gloriae conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari? Sed ad haec audita inardescit animus, jamque illic cupit assistere, ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius praedicator dicit: Non coronabitur nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Delectet ergo mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum. Unde 1628 ad se venientibus Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

2. Sed percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere? Et certe Veritas de uxore dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Eph. V, 25). Ecce discipulus uxorem diligendam praedicat, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus, et diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. 3. Certe cum Paulus Jerosolymam pergeret, propheta Agabus zonam illius apprehendit, suisque pedibus alligavit, dicens: Virum cujus haec zona est sic alligabunt in Jerusalem (Act. XXI, 11). Sed is qui animam suam perfecte oderat quid dicebat? Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu Christi (Ibid., 13), nec facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX, 24). Ecce quomodo animam suam amando oderat, imo odiens amabat, quam cupiebat pro Jesu morti tradere, ut hanc ad vitam de peccati morte suscitaret. Ab hac ergo discretione odii nostri trahamus formam ad odium proximi. Ametur quilibet in hoc mundo etiam adversarius, sed in via Dei contrarius non ametur etiam propinquus. Quisquis enim jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur, causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. Multum namque est quod carnales affectus intentionem mentis diverberant, ejusque aciem obscurant; quos tamen nequaquam noxios patimur, si eos premendo teneamus. Amandi ergo sunt proximi, impendenda est charitas omnibus et propinquis et extraneis, nec tamen pro eadem charitate a Dei amore flectendum. 4. Scimus autem quia cum de terra Philisthiim 1629 arca Domini ad terram Israelitarum rediret, plaustro superimposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur, quarum filios clauserunt domi. Et scriptum est: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et uno itinere gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram (I Reg. VI, 12). Quid ergo vaccae nisi fideles quosque in Ecclesia designant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? De quibus hoc etiam est notandum, quod fuisse fetae memorantur, quia sunt plerique qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur; sed non declinant a recto itinere, qui Arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsames pergunt. Bethsames quippe dicitur domus solis; et Propheta ait: Vobis autem qui timetis Dominum orietur sol justitiae (Malach. IV, 2). Si ergo ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt: dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non deflectunt gressus. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. 5. Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, Veritas subdendo manifestat, dicens: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent. Et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserendo ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde recte haec eadem Veritas dicit: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Bajulare etenim crucem et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat. 6. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adjungitur, cum dicitur: Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant ei illudere dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Omne quod agimus praevenire per studium considerationis debemus. Ecce enim, juxta Veritatis vocem, qui turrim aedificat prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, 1630 prius nos praeparare contra adversa hujus saeculi debemus. Hoc etenim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste vero aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus, ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Istos sumptus dives ille habere non potuit, qui, multas possessiones possidens, magistrum requisivit, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo (Matth. XIX, 16)? Qui cum praeceptum relinquendi omnia audisset, tristis abscessit, et inde est angustatus in mente, unde foris fuit latior in possessione. Quia enim in hac vita amabat sumptus celsitudinis, tendendo ad aeternam patriam habere noluit sumptus humilitatis. Considerandum vero est quod dicitur: Omnes qui viderint incipiant illudere ei, quia, juxta Pauli vocem, Spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Et in omne quod agimus considerare occultos nostros adversarios debemus, qui semper nostris operibus insistunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens, ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei (Psal. XXIV, 2, 3). In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad majus similitudo subditur, ut ex rebus minimis majora pensentur. Nam sequitur: Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis veniam sperare debemus, qui in illo tremendo examine cum Rege nostro ex aequo ad judicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas, et causa inferiores exhibet? 7. Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quaeque exterius declinamus; nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Nam cum viginti millibus venire dicitur is contra quem minime sufficit iste qui cum decem millibus venit. Decem millia quippe ad viginti millia simplum ad duplum sunt. Nos autem si multum proficimus, vix exteriora nostra opera in rectitudine servamus. Nam et si jam luxuria carnis abscissa est, tamen adhuc a corde funditus abscissa non est. Ille autem qui judicaturus venit exteriora simul et interiora judicat, facta pariter et cogitationes pensat. Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Quid ergo agendum est, fratres, nisi ut dum nos cum simplo exercitu contra duplum illius sufficere non posse conspicimus, dum adhuc longe est, legationem mittamus, et rogemus ea quae pacis sunt? Longe enim esse dicitur, qui adhuc praesens per judicium non videtur. Mittamus ad hunc legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, 1631 mactemus in ara ejus hostias placationis, cognoscamus nos cum eo in judicio non posse contendere; pensemus virtutem ejus fortitudinis, rogemus ea quae pacis sunt. Haec est nostra legatio, quae regem venientem placat. Pensate, fratres, quam benignum sit quod is qui suo adventu valet opprimere tardat venire. Mittamus ad hunc, ut diximus, legationem nostram, fluendo, tribuendo, sacras hostias offerendo. Singulariter namque ad absolutionem nostram oblata cum lacrymis et benignitate mentis sacri altaris hostia suffragatur, quia is qui in se resurgens a mortuis jam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties ei hostiam suae passionis offerimus, toties nobis ad absolutionem nostram passionem illius reparamus. 8. Multos, ut arbitror, vestrum, fratres charissimi, contigit nosse hoc quod volo ad memoriam vestram narrando revocare. Non longe a nostris fertur temporibus factum quod quidam ab hostibus captus longe transductus est (Lib. IV Dialog., cap. 57); cumque diu teneretur in vinculis, eum uxor sua cum ex eadem captivitate non reciperet, exstinctum pulavit. Pro quo jam velut mortuo hostias hebdomadibus singulis curabat offerre. Cujus toties vincula solvebantur in captivitate, quoties ab ejus conjuge oblatae fuissent hostiae pro animae ejus absolutione. Nam longa post tempora reversus, admirans valde suae indicavit uxori quod diebus certis, hebdomadibus singulis, ejus vincula solvebantur. Quos videlicet dies ejus uxor atque horas discutiens, tunc eum recognovit absolutum, cum pro eo sacrificium meminerat oblatum. Hinc ergo, fratres charissimi, hinc certa consideratione colligite, oblata a nobis hostia sacra quantum in nobis solvere valeat ligaturam cordis, si oblata ab altero potuit in altero solvere vincula corporis. 9. Multi vestrum, fratres charissimi, Cassium Narniensis urbis episcopum noverunt, cui mos erat quotidianas Deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vitae ejus abscederet quo non omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret (Lib. IV Dialog., cap. 56). Cui cum sacrificio valde etiam concordabat vita. Nam cuncta quae habebat in eleemosynis tribuens, cum ad horam offerendi sacrificii venisset, velut totus in lacrymis defluens, semetipsum cum magna cordis contritione mactabat. Cujus et vitam et exitum, quodam venerabilis vitae Diacono, qui fuerat ab eo nutritus, referente, cognovi. Aiebat enim quod quadam nocte ejus presbytero per visum Dominus astitit, dicens: Vade et dic episcopo: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset pes tuus, non cesset manus tua; natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Surrexit presbyter, sed quia e vicino apostolorum natalitius dies imminebat, tam propinqui exitus diem episcopo nuntiare pertimuit. Alia nocte Dominus rediit, ejusque inobedientiam venementer increpavit, atque eadem jussionis suae verba retexuit. Tunc presbyter surrexit ut pergeret, sed rursus infirmitas cordis impedimento facta est indicandae revelationis; et ad admonitionem quoque iteratae jussionis obduruit pergere, et quae viderat manifestare neglexit. Sed quia magnam mansuetudinem contemptae gratiae major se qui 1632 solet ira vindictae, visione tertia Dominus apparens, jam verbis addidit verbera, et tam districta caede mactatus est, ut in eo duritiam cordis emollirent vulnera corporis. Surrexit ergo eruditus ex verbere, perrexit ad episcopum, eumque jam ex more juxta beati Juvenalis martyris sepulcrum ad offerendum sacrificium consistentem reperit, secretum a circumstantibus petiit, seque ejus pedibus prostravit. Cumque eum ubertim flentem episcopus vix ad se levare potuisset, lacrymarum causas cognoscere studuit. Ille vero, relaturus ordinem visionis, prius vestimento ex humeris devoluto, detexit plagas corporis, ut ita dicam, testes veritatis et culpae, monstravit quanta animadversione districtionis membra illius accepta verbera, livore inflicto, sulcaverant. Quae mox ut episcopus vidit, exhorruit, et quis sibi talia facere praesumpsisset cum magnae obstupefactionis vocibus inquisivit. At ille respondit, haec se pro ipso fuisse perpessum. Excrevit cum terrore admiratio; sed nullas jam presbyter inquisitioni ejus moras adjiciens, secretum revelationis aperuit, eique jussionis dominicae per ea quae audierat verba narravit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus; natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Quibus auditis, episcopus se in orationem cum magna cordis contritione prostravit, et qui oblaturus sacrificium ad horam tertiam venerat, hoc pro extensae orationis magnitudine ad horam nonam usque protelavit. Atque ex illo jam die magis magisque aucta sunt ei lucra pietatis; factusque est tam fortis in opere quam certus ex munere, quippe qui eum, cui ipse debitor fuerat, ex ea promissione jam coeperat habere debitorem. Huic autem consuetudo fuerat, annis singulis, natalitio apostolorum die Romam venire; jamque ex hac revelatione suspectus, venire juxta morem noluit. Eodem ergo tempore sollicitus fuit, secundo quoque anno vel tertio in mortis suae exspectatione suspensus, quarto, quintoque, et sexto similiter. Qui desperare jam de veritate revelationis poterat, si verbis fidem verbera non fecissent. Cum ecce anno septimo usque ad exspectati natalis sacras vigilias incolumis pervenit; sed lenis hunc in vigiliis calor attigit, atque ipso die natalitio filiis suis se exspectantibus, missarum solemnia implere se posse recusavit. Illi vero quia de ejus erant pariter egressione suspecti, simul ad eum omnes venerunt, sese unanimiter astringentes ut die eodem nequaquam acquiescerent missarum solemnia celebrari, nisi pro eis apud Dominum 1633 idem antistes suus intercessor accederet. Tunc ille, compulsus, in episcopii oratorio missas fecit, et manu sua corpus dominicum pacemque omnibus tribuit. Qui cuncto ministerio oblati sacrificii peracto, ad lectulum rediit, ibique jacens, dum sacerdotes suos ac ministros circumstetisse cerneret, quasi vale ultimum dicens, de servando eos vinculo charitatis admonebat, et quanta debuissent concordia inter se uniri praedicabat. Cum subito inter ipsa sanctae exhortationis verba, voce terribili clamavit, dicens: Hora est. Moxque assistentibus ipse suis manibus linteum dedit, quod ex more morientium sibi contra faciem tenderetur. Quo tenso, spiritum emisit, sicque sancta illa anima, ad gaudia aeterna perveniens, a carnis corruptione soluta est. Quem, fratres charissimi, quem vir iste in morte sua imitatus est, nisi eum quem in vita sua fuerat contemplatus? Dicens enim: Hora est, de corpore exiit, quia et Jesus, peractis omnibus, cum dixisset: Consummatum est, inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Quod ergo Dominus ex potestate, hoc egit famulus ex vocatione. 10. Ecce quotidianae hostiae illa cum eleemosynis et lacrymis missa legatio quantam cum Rege veniente gratiae pacem fecit. Relinquat ergo omnia qui potest. Qui autem relinquere omnia non potest, cum adhuc longe est Rex, legationem mittat, lacrymarum, eleemosynarum, hostiarum munera offerat. Vult enim placari precibus, qui scit quia portari non possit iratus. Quod adhuc moram facit venire, legationem pacis sustinet. Venisset jam namque si vellet, et cunctos suos adversarios trucidasset. Sed et quam terribilis veniet indicat, et tamen ad veniendum tardat, quia non vult invenire quos puniat. Reatum nobis contemptus nostri denuntiat, dicens: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus; et tamen sperandae salutis remedium confert, quia qui per iram non potest ferri, per postulatae pacis vult legationem placari. Lavate ergo, fratres charissimi, lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergite, sacris hostiis expiate. Nolite possidere per desiderium quae adhuc per usum minime reliquistis. Spem in solo Redemptore figite, ad aeternam patriam mente transite. Si enim nil in hoc mundo jam amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis. Ipse nobis gaudia desiderata concedat, qui nobis aeternae pacis remedia contulit, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXVIII. Habita ad populum in basilica beati Clementis martyris.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXII, 1-13.

In illo tempore, loquebatur Jesus principibus sacerdotum et Pharisaeis in parabolis, dicens: Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et allilia occisa sunt, et omnia parata, venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est; et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis vocate ad nuptias. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex ut videret discumbentes; et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intravisti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus ejus etpedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 1634 1. Textum lectionis evangelicae, fratres charissimi, volo, si possum, sub brevitate transcurrere, ut in fine ejus valeam ad loquendum largius vacare. Sed quaerendum prius est an haec apud Matthaeum ipsa sit lectio quae apud Lucam sub appellatione coenae describitur (Luc. XIV, 16, seq.). Et quidem sunt nonnulla quae sibi dissona esse videntur, quia hic prandium, illic coena memoratur; hic qui ad nuptias non dignis vestibus intravit repulsus est, illic nullus qui intrasse dicitur repulsus esse perhibetur. Qua ex re recte colligitur quod et hic per nuptias praesens Ecclesia, et illic per coenam aeternum et ultimum convivium designatur, quia et hanc nonnulli exituri intrant, et ad illud quisquis semel intraverit ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem, ego melius puto, salva fide, alieno intellectui cedere, quam contentionibus deservire, quoniam et intelligi congrue forsitan potest quia de projecto eo qui cum nuptiali veste non venerat quod Lucas tacuit Matthaeus dixit. Quod vero per illum coena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam vel hoc nostrae intelligentiae obsistit, quia cum ad horam nonam apud antiquos quotidie prandium fieret, ipsum quoque prandium coena vocabatur.

2. Saepe autem jam me dixisse memini quod plerumque in sancto Evangelio regnum coelorum praesens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe justorum regnum coelorum dicitur. Quia enim per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1); 1635 et Salomon ait: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII, 27); Paulus etiam dicit: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); liquido colligere debemus quia si Deus sapientia, anima autem justi sedes sapientiae, dum coelum dicitur sedes Dei, coelum ergo est anima justi. Hinc per Psalmistam de sanctis praedicatoribus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Regnum ergo coelorum est Ecclesia justorum, quia dum eorum corda in terra nil ambiunt, per hoc quod ad superna suspirant, jam in eis Dominus quasi in coelestibus regnat. Dicatur ergo: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3. Jam intelligit charitas vestra quis est iste rex, regis filii pater: ille nimirum cui Psalmista ait: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Qui fecit nuptias filio suo. Tunc enim Deus pater Deo Filio suo nuptias fecit, quando hunc in utero Virginis humanae naturae conjunxit, quando Deum ante saecula fieri voluit hominem in fine saeculorum. Sed quia ex duabus personis fieri solet ista conjunctio, absit hoc ab intellectibus nostris, ut personam Dei et hominis Redemptoris nostri Jesu Christi ex duabus personis credamus unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus; sed ex duabus personis compositum credi, ut nefas, vitamus. Apertius ergo atque securius dici potest quia in hoc Pater regi Filio nuptias fecit, quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis Virginis hujus sponsi thalamus fuit. 1636 Unde et Psalmista dicit: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Tanquam sponsus quippe de thalamo suo processit, quia ad conjungendam sibi Ecclesiam incarnatus Deus de incorrupto utero Virginis exivit. Misit ergo servos suos ut ad istas nuptias amicos invitarent. Misit semel, misit iterum quia incarnationis dominicae praedicatores, et prius prophetas, et postmodum apostolos fecit. Bis itaque servos ad invitandum misit, quia incarnationem Unigeniti et per prophetas dixit futuram, et per apostolos nuntiavit factam. Sed quia hi qui prius invitati sunt ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione jam dicitur: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata. 4. Quid in tauris vel altilibus, fratres charissimi, nisi novi ac veteris testamenti patres accipimus? Quia enim vulgo loquor, etiam ipsa me necesse est verba evangelicae lectionis explanare. Altilia enim sagiuata dicimus; ab eo enim quod est alere, altilia quasi alitilia vocamus. Cum vero (23, q. 4, cap. 16) in lege scriptum sit: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43; Levit. XIX, 18), accepta tunc justis licentia fuerat ut Dei suosque adversarios quanta possent virtute comprimerent, eosque jure gladii ferirent. Quod in Novo procul dubio Testamento compescitur, cum per semetipsam Veritas praedicat, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). Qui ergo per tauros nisi patres testamenti veteris significantur? Nam dum ex permissione legis acceperant quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant? Quid vero per altilia nisi patres testamenti novi figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, a terrenis desideriis enitentes, ad sublimia contemplationis suae pennis sublevantur? In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium jam per sancta desideria de supernis delectationis intimae cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari Propheta concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Quia ergo praedicatores dominicae incarnationis missi persecutionem ab infidelibus, et prius prophetae, et postmodum sancti apostoli, pertulerunt, invitatis et venire nolentibus dicitur: Tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata. Ac si apertius dicatur: Patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia vitae vestrae cogitate. Notandum vero quod in priori invitatione nil de tauris et altilibus dicitur, in secunda autem jam tauri et altilia mactata esse memorantur, quia omnipotens Deus cum verba ejus audire nolumus, adjungit exempla, ut omne quod impossibile credimus. tanto nobis ad sperandum fiat facilius, quanto per hoc transisse jam et alios audimus. 5. Sequitur: Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero in negotiationem suam. In villam quippe ire est labori terreno immoderate incumbere, in negotiationem vero ire 1637 est actionum saecularium lucris inhiare. Quia enim alius intentus labori terreno, alius vero mundi hujus actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicae pensare et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias recusat. Et plerumque, quod est gravius, nonnulli vocantis gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur. Unde et subditur: Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Sed rex ista cognoscens, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Homicidas perdit, quia persequentes interimit. Civitatem eorum igni succendit, quia illorum non solum animae, sed et caro quoque in qua habitaverant, aeterna gehennae flamma cruciatur. Missis vero exercitibus exstinxisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne judicium per angelos exhibetur. Quid namque sunt illa angelorum agmina, nisi exercitus Regis nostri? Unde et idem rex Dominus Sabaoth dicitur. Sabaoth quippe exercituum interpretatur. Ad perdendos ergo adversarios suos exercitum mittit, quia nimirum vindictam Dominus per angelos exercet. Cujus vindictae potentiam tunc nostri patres audiebant, nos autem jam cernimus. Ubi sunt enim superbi illi martyrum persecutores? Ubi illi qui contra conditorem suum cervicem cordis erexerant et de hujus mundi gloria mortifera tumebant? Ecce jam mors martyrum floret in fide viventium, et hi qui contra illos de crudelitate sua gloriati sunt nequaquam ad memoriam nostram veniunt vel in numero mortuorum. Rebus ergo cognoscimus quod in parabolis audimus. 6. Sed is qui invitantem se contemni conspicit regis filii sui nuptias vacuas non habebit. Ad alios mittit, quia etsi apud aliquos laborat, quandoque tamen sermo Dei inventurus est ubi requiescat. Unde et subditur: Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias. Si in Scriptura sacra vias actiones accipimus, exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad Deum veniunt, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. Sequitur: Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. 7. Ecce jam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur quia per has regis nuptias praesens Ecclesia designatur, in qua cum bonis et mali conveniunt. Permista quippe est diversitate filiorum, quia sic omnes ad fidem generat, ut tamen omnes per immutationem vitae ad libertatem spiritalis gratiae culpis exigentibus non perducat. Quousque namque hic vivimus, necesse est ut viam praesentis saeculi permisti pergamus. Tunc autem discernimur, cum pervenimus. Boni enim soli nusquam sunt, nisi in coelo; et mali soli nusquam sunt, nisi in inferno. Haec autem vita (23, q. 4, c. 15) quae inter coelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit; quos tamen sancta Ecclesia et nunc indiscrete suscipit, 1638 et postmodum in egressione discernit. Si ergo boni estis, quandiu in hac vita subsistitis, aequanimiter tolerate malos. Nam quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam suam testis est quia bonus non est. Abel enim esse renuit, quem Cain malitia non exercet. Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur; sic flores inter spinas oriuntur, et rosa quae redolet crescit cum spina quae pungit. Duos quippe filios habuit primus homo; sed unus horum electus est, alter reprobus fuit (Genes. I, 1, seq.). Tres filios Noe arca continuit; sed duo ex his electi sunt, et unus reprobus fuit (Ibid., VI, 7). Duos Abraham filios habuit; sed unus electus est, alter reprobus fuit (Ibid., XXI, 10, seq.). Duos Isaac filios habuit; sed unus electus est, alter reprobatus (Ibid., XXVII, 37). Duodecim filios habuit Jacob; sed ex his unus per innocentiam venditus est, alii vero per malitiam venditores fratris fuerunt (Ibid., XXXVII, 28). Duodecim apostoli sunt electi; sed unus in his admistus est qui probaret, undecim qui probarentur (Joan. VI, 71). Septem sunt diacones ab apostolis ordinati (Act. VI, 5); sed sex in fide recta permanentibus, unus exstitit auctor erroris (Apoc. II, 6). In hac ergo Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt. Anteacta itaque tempora, fratres charissimi, ad mentem reducite, et vos ad malorum tolerantiam roborate. Si enim electorum filii sumus, restat necesse est ut per eorum exempla gradiamur. Bonus enim non fuit, qui malos tolerare recusavit. Hinc namque est quod de semetipso beatus Job asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Hinc per Salomonem sponsi voce sanctae Ecclesiae dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Hinc ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). Hinc Petrus beati Lot vitam glorificat, dicens: Et justum Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eruit; aspectu enim et auditu justus erat, habitans inter eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant (II Pet. II, 7, 8, seq.). Hinc Paulus discipulorum vitam et laudat et roborat, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15). Hinc Joannes Pergami Ecclesiae attestatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13). Ecce, fratres charissimi, pene omnia percurrendo cognoscimus quia bonus non fuit quem malorum pravitas non probavit. Ut enim ita loquar, ferrum animae nostrae nequaquam perducitur ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit alienae lima pravitatis. 8. Terrere autem vos non debet quod in Ecclesia et multi mali et pauci sunt boni, quia arca in undis diluvii, quae hujus Ecclesiae typum gessit, et ampla in inferioribus, et angusta in superioribus fuit, quae in summitate etiam sua ad unius mensuram cubiti excrevit. Inferius quippe quadrupedia atque reptilia, superius vero aves et homines habuisse credenda est. Ibi lata exstitit, ubi bestias habuit; ibi angusta, ubi homines servavit, quia nimirum sancta Ecclesia in carnalibus ampla est, in spiritalibus angusta. Ubi enim bestiales hominum mores tolerat, illic latius sinum laxat. Ubi autem eos habet qui spiritali ratione suffulti sunt, illic quidem ad summum ducitur, sed tamen, quia pauci sunt, angustatur. Lata quippe via est 1639 quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui vadunt per eam; et angusta est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13). Eo autem usque arca angustatur in summis, quousque ad mensuram unius cubiti perducatur, quia in sancta Ecclesia quanto sanctiores quique sunt, tanto pauciores. Quae in summo ad illum perducitur qui solus homo in hominibus, et sine alterius comparatione, natus est sanctus. Qui, juxta Psalmistae vocem, Factus est sicut passer unicus in aedificio (Psal. CI, 1). Tanto ergo magis mali tolerandi sunt, quanto et amplius abundant, quia et in areae tritura pauca sunt grana quae servantur horreis, et grandes acervi palearum qui ignibus comburuntur. 9. Sed quia jam, largiente Domino, nuptiarum domum, id est sanctam Ecclesiam intrastis, solerter, fratres, aspicite, ne aliquid de mentis vestrae habitu rex ingrediens reprehendat. Cum magno enim cordis timore pensandum est quod protinus subditur: Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Quid, fratres charissimi, exprimi per nuptialem vestem putamus? Si enim vestem nuptialem baptisma vel fidem dicimus, quis sine baptismate et fide has nuptias intravit? Eo enim ipso foris est, quo necdum credidit. Quid ergo debemus intelligere nuptialem vestem, nisi charitatem? Intrat enim ad nuptias, sed cum nuptiali veste non intrat, qui in sancta Ecclesia assistens fidem habet, sed charitatem non habet. Recte enim charitas nuptialis vestis vocatur, quia hanc in se conditor noster habuit, dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias venit. Sola quippe dilectione Dei actum est ut ejus unigenitus mentes sibi electorum hominum uniret. Unde et Joannes dicit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro nobis (Joan. III, 16). Qui ergo per charitatem venit ad homines, eamdem charitatem innotuit vestem esse nuptialem. Omnis ergo vestrum qui in Ecclesia positus Deo credidit, jam ad nuptias intravit; sed cum nuptiali veste non venit, si charitatis gratiam non custodit. Et certe, fratres, si quis ad carnales nuptias esset invitatus, vestem mutaret, congaudere se sponso et sponsae ex ipso sui habitus decore ostenderet, inter gaudentes et festa celebrantes despectis vestibus apparere erubesceret. Nos ad Dei nuptias venimus, et cordis vestem mutare dissimulamus. Congaudent angeli, cum ad coelum assumuntur electi. Qua ergo mente haec spiritalia festa conspicimus, qui nuptialem vestem, id est charitatem, quae sola nos speciosos exhibet, non habemus? 10. Sciendum vero est quia sicut in duobus lignis, superiore videlicet et inferiore, vestis texitur, ita in duobus praeceptis charitas habetur, in dilectione scilicet Dei, et proximi. Scriptum quippe est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et proximum tuum sicut teipsum (Marc. XII, 30, ex Deut. VI, 5). Qua in re notandum est quia in dilectione proximi mensura amoris ponitur, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum; Dei autem dilectio nulla mensura constringitur, cum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Non enim jubetur quisque quantum diligat, sed ex quanto, cum dicitur: Ex toto, 1640 quia ille veraciter Deum diligit, qui sibi de se nihil relinquit. Duo ergo haec necesse est ut charitatis praecepta custodiat quisquis habere in nuptiis vestem nuptialem curat. Hinc est enim quod apud Ezechielem prophetam, portae ipsius civitatis in monte constitutae vestibulum duobus cubitis mensuratur (Ezech. XL, 9), quia nimirum accessus nobis coelestis civitatis non panditur, si in hac Ecclesia, quae pro eo quod adhuc foris est, vestibulum dicitur, Dei et proximi dilectio non tenetur. Hinc est quod cortinis tabernaculi intexi coccus bis tinctus jubetur (Exod. XXVI, 1). Vos estis, fratres, vos estis cortinae tabernaculi, qui per fidem in cordibus vestris secreta coelestia velatis. Sed cortinis tabernaculi bis tinctus coccus debet inesse. Coccus quippe ignis speciem habet. Quid vero est charitas, nisi ignis? Sed ista charitas esse bis tincta debet, ut tingatur et per amorem Dei, tingatur et per amorem proximi. Qui enim sic amat Deum, ut per contemplationem illius negligat proximum, coccus quidem est, sed bis tinctus non est. Rursum qui sic amat proximum, ut tamen contemplationem Dei per ejus amorem relinquat, coccus est, sed bis tinctus non est. Ut ergo charitas vestra bis tinctus coccus esse valeat, et ad amorem se Dei, et ad amorem proximi accendat, quatenus nec ex compassione proximi contemplationem relinquat Dei, nec plusquam debet inhaerens contemplationi Dei, compassionem abjiciat proximi. Omnis itaque homo inter homines vivens, sic ad eum anhelet quem desiderat, ut tamen hunc non deserat cum quo currebat; et sic huic adjutorium ferat, ut ab illo nullatenus torpeat ad quem festinabat. 11. Sciendum quoque est quod ipsa dilectio proximi in duobus praeceptis subdividitur, cum qui dam sapiens dicat: Omne quod tibi odis fieri, vide ne ipse alteri facias (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas praedicat, dicens: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Si enim et quod impendi nobis recte volumus, hoc aliis impartimur, et quod nobis fieri nolumus, hoc aliis facere ipsi devitamus, charitatis jura illaesa servamus. Sed nemo, cum quempiam diligit, habere se protinus charitatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas autem vera est cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui jam et eos diligere a quibus non diligitur scit. Probari enim charitas per solam odii adversitatem solet. Unde et per semetipsum Dominus dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27). Ille ergo securus amat, qui propter Deum illum amat a quo se intelligit non amari. Magna sunt haec, alta sunt haec, et multis ad exhibendum difficilia, sed tamen ista est vestis nuptialis. Quisquis autem hanc recumbens in nuptiis non habet, jam sollicitus metuat, ingrediente rege, quando mittatur foras. Ecce enim dicitur: Intravit rex ad nuptias ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Nos sumus, fratres charissimi, qui in nuptiis Verbi discumbimus, qui jam fidem in Ecclesia habemus, qui Scripturae sacrae epulis pascimur, qui conjunctam Deo Ecclesiam esse gaudemus. Considerate, rogo, si cum nuptiali veste ad has nuptias venistis, 1641 cogitationes vestras sollicita inquisitione discutite. De rebus singulis corda vestra trutinate, si jam contra nullum odium habetis, si contra felicitatem alienam nulla vos invidiae face succenditis, si per occultam malitiam nemini nocere festinatis. 12. Ecce rex ad nuptias ingreditur, et cordis nostri habitum contemplatur, atque ei quem charitate vestitum non invenit, protinus iratus dicit: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Mirandum valde est, fratres charissimi, quod hunc et amicum vocat, et reprobat, ac si ei apertius dicat, Amice, et non amice; amice per fidem, sed non amice per operationem. At ille obmutuit, quia, quod dici sine gemitu non potest, in illa districtione ultimae increpationis omne argumentum cessat excusationis, quippe quia ille foris increpat, qui testis conscientiae intus animum accusat. Sed inter haec sciendum est quia quisquis hanc vestem virtutis habet, sed tamen adhuc perfecte non habet, ad pii regis ingressum desperare veniam non debet, quia ipse quoque spem nobis per Psalmistam, tribuens, dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Sed quia pauca haec in consolatione habentis et infirmantis diximus, nunc ad eum qui hanc omnimodo non habet, verba vertamus. Sequitur: 13. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus ejus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt per meliorationem vitae. Vel certe tunc ligat poena, quos modo a bonis operibus ligavit culpa. Pedes enim qui visitare aegrum negligunt, manus quae nihil indigentibus tribuunt a bono opere jam ex voluntate ligatae sunt. Qui ergo nunc sponte ligantur in vitio, tunc in supplicio ligantur invite. Bene autem dicitur quod in exteriores tenebras projiciatur. Interiores quippe tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis. Tunc ergo damnatus quisque non in interiores sed in exteriores tenebras mittitur, quia illic invitus projicitur in noctem damnationis, qui hic sponte cecidit in caecitatem cordis. Ubi fletus quoque et stridor dentium esse perhibetur, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant; illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur; quatenus singula quaeque membra supplicio subjaceant quae hic singulis quibusque vitiis subjecta serviebant. 14. Sed repulso uno, in quo videlicet omne malorum corpus exprimitur, generalis protinus sententia subinfertur, qua dicitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Tremendum valde est, fratres charissimi, quod audivimus. Ecce nos omnes jam vocati per fidem ad coelestis regis nuptias venimus, incarnationis ejus mysterium et credimus et confitemur, divini Verbi epulas sumimus, sed futuro die judicii rex intraturus est. Quia vocati sumus, novimus; si sumus electi, nescimus. Tanto ergo necesse est ut unusquisque nostrum in humilitate se deprimat, quanto si sit electus ignorat. Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli vero in bonis quae incoeperunt minime persistunt. Alter pene totam vitam ducere in pravitate conspicitur, sed juxta finem vitae a pravitate sua per districtae poenitentiae lamenta 1642 revocatur; alter electam videtur vitam ducere, et tamen hunc contingit ad erroris nequitiam juxta finem vitae declinare. Alius bonum bene inchoat, melius consummat; alius in malis actibus a primaeva aetate se dejicit, et in eisdem operibus semper seipso deterior consummatur. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat, quanto ignorat quod restat, quia, quod saepe dicendum est, et sine oblivione retinendum: Multi sunt vocati, pauci vero electi. 15. Sed quia nonnunquam mentes audientium plus exempla fidelium quam docentium verba convertunt, volo vobis aliquid de proximo dicere, quod corda vestra tanto formidolosius audiant, quanto eis hoc de propinquo sonat. Neque enim res longe ante gestas dicimus, sed eas de quibus testes existunt, eisque interfuisse se referunt, memoramus. Tres pater meus sorores habuit, quae cunctae tres sacrae virgines fuerunt: quarum una Tharsilla, alia Gordiana, alia Aemiliana dicebatur. Uno omnes ardore conversae, uno eodemque tempore sacratae, sub districtione regulari degentes, in domo propria socialem vitam ducebant (Lib. IV Dialog., cap. 16). Cumque essent diutius in eadem conversatione, coeperunt quotidianis incrementis in amorem conditoris sui Tharsilla et Aemiliana succrescere, et, cum solo hic essent corpore, quotidie animo ad aeterna transire. At contra Gordianae animus coepit a calore amoris intimi per quotidiana detrimenta tepescere, et paulisper ad hujus saeculi amorem redire. Crebro autem Tharsilla dicere Aemilianae sorori suae cum magno gemitu solebat: Video Gordianam sororem nostram de nostra sorte non esse; perpendo enim quia foras defluit, et cor ad quod proposuit non custodit. Quam curabant blanda quotidie redargutione corripere, atque a revitate morum ad gravitatem sui habitus reformare. Quae quidem resumebat vultum subito gravitatis inter verba correptionis, sed cum ejusdem correptionis hora transisset, transibat protinus et superducta gravitas honestatis, moxque ad levia verba redibat. Puellarum gaudebat societate laicarum, eique persona valde onerosa erat quaecunque huic mundo dedita non erat. Quadam vero nocte huic Tharsillae amitae meae, quae inter sorores suas virtute continuae orationis, afflictionis studiosae, abstinentiae singularis, gravitate vitae venerabilis in honore et culmine sanctitatis excreverat, sicut ipsa narravit, per visionem atavus meus Felix hujus Romanae Ecclesiae antistes apparuit, eique mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio. Quae subsequenti mox febre correpta, ad diem pervenit extremum. Et sicut nobilibus feminis virisque morientibus multi conveniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora ejus exitus multi viri ac feminae ejus lectulum circumsteterunt, inter quas mater mea quoque adfuit; cum subito sursum illa respiciens, Jesum venientem vidit, et cum magna animadversione coepit circumstantibus clamare, dicens: Recedite, recedite, Jesus venit. Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima a carne soluta est; tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas cunctis ostenderet illic auctorem suavitatis venisse. 1643 Cumque corpus ejus ex more mortuorum ad lavandum esset nudatum, longo orationis usu in cubitis ejus et genibus, camelorum more, inventa est obdurata cutis excrevisse, et quid vivens ejus spiritus semper egerit, caro mortua testabatur. Haec autem gesta sunt ante dominici Natalis diem. Quo transacto, mox Aemilianae sorori suae per visionem nocturnae visionis apparuit, dicens: Veni, ut quia Natalem dominicum sine te feci, sanctum Theophaniae diem jam tecum faciam. Cui illa protinus de sororis suae Gordianae salute sollicita respondit: Et si sola venio, sororem nostram Gordianam cui dimitto? Cui, sicut asserebat, tristis vultu iterum dixit: Veni, Gordiana etenim soror nostra inter laicas deputata est. Quam visionem mox molestia corporis secuta est, atque ita ut dictum fuerat, ante dominicae apparitionis diem, eadem molestia ingravescente, defuncta est. Gordiana autem mox ut solam remansisse se reperit, ejus pravitas excrevit, et quod prius latuit in desiderio cogitationis, hoc post effectu pravae actionis exercuit. Nam oblita dominici timoris, oblita pudoris et reverentiae, oblita consecrationis, conductorem agrorum suorum postmodum maritum duxit. Ecce omnes tres uno prius ardore conversae sunt, sed non in uno eodemque studio permanserunt, quia juxta dominicam vocem, Multi sunt vocati, pauci vero electi. Haec ergo dixi, ne quis in bono jam opere positus sibi vires boni operis tribuat, ne quis de propria actione confidat, quia etsi jam novit hodie qualis sit, adhuc eras quid futurus sit nescit. Nemo ergo de suis jam operibus securus gaudeat, quando adhuc in hujus vitae incertitudine qui finis sequatur ignorat. Sed quia rem retuli quae vos ex divina districtione perterruit, aliud adhuc e vicino refero quod ex divina misericordia perterrita vestra corda consoletur; quod tamen in sermone alio jam me dixisse memini, sed vos nequaquam adfuistis.

16. Ante biennium frater quidam in monasterium meum, quod juxta beatorum martyrum Joannis et Pauli Ecclesiam situm est, gratia conversationis venit, qui diu regulariter protractus, quandoque susceptus est (Lib. IV, Dialog., cap. 38). Quem frater suus ad monasterium non conversationis studio, sed carnali amore secutus est. Is autem qui ad conversationem venerat valde fratribus placebat; at contra, frater illius longe a vita ejus ac moribus discrepabat. Vivebat tamen in monasterio necessitate potius quam voluntate. Et cum in cunctis actibus perversus existeret, pro fratre suo ab omnibus aequanimiter tolerabatur. Erat enim levis eloquio, pravus actione, cultus vestibus, moribus incultus; ferre vero non poterat si quisquam illi de sancti habitus conversatione loqueretur. Facta autem fuerat vita illius cunctis fratribus visu gravis, sed tamen, ut dictum est, pro fratris sui gratia erat cunctis tolerabilis. Aspernabatur valde si quis sibi aliquid de pravitatis suae correctione loqueretur. Bona non solum facere, sed etiam audire non poterat. Nunquam se ad sanctae conversationis habitum venire, jurando, irascendo, deridendo, testabatur. In hac autem pestilentia, quae nuper hujus urbis populum magna ex parte consumpsit, percussus in inguine, 1644 perductus est ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, convenerunt fratres, ut egressum illius orando protegerent. Jam corpus ejus ab extrema fuerat parte praemortuum, in solo tantummodo pectore vitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem fratres tanto pro eo coeperunt enixius orare, quanto eum jam videbant sub celeritate discedere. Cum repente coepit eisdem fratribus assistentibus adnisu quo poterat clamare, et orationes eorum interrumpere, dicens: Recedite, recedite, ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. Caput meum jam in suo ore absorbuit; date locum ut me amplius non cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad devorandum datus sum, quare propter vos moras patior? Tunc fratres coeperunt ei dicere: Quid est quod loqueris, frater? Signum tibi sanctae crucis imprime. Respondebat ille ut poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia a dracone premor. Cumque hoc fratres audirent, prostrati in terra cum lacrymis coeperunt pro ereptione illius vehementius orare. Et ecce subito coepit melioratus aeger quibus valebat vocibus exsultare, dicens: Gratias Deo, ecce draco qui me ad devorandum 1645 acceperat fugit, orationibus vestris expulsus stare non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia converti paratus sum, et saecularem vitam funditus relinquere. Homo ergo, qui, sicut jam dictum est, ab extrema corporis fuerat parte praemortuus, reservatus ad vitam, toto ad Deum corde conversus est. Longis et continuis in conversatione eadem flagellis eruditus, atque ante paucos dies excrescente corporis molestia defunctus est. Qui jam moriens draconem non vidit, quia illum per cordis immutationem vicit. Ecce, fratres mei, Gordiana, quam superius dixi, a sanctimonialis habitus excellentia corruit ad poenam, et frater hic, de quo ista narravi, ab ipso mortis articulo rediit ad aeternam vitam. Nemo ergo scit quid de se in occultis Dei judiciis agatur; quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Quia ergo nulli de se certum est electum se esse, restat ut omnes trepident, omnes de sua actione formident, omnes in sola divina misericordia gaudeant, nullus de suis viribus praesumat. Est qui perficiat fiduciam nostram, ille scilicet qui in se dignatus est assumere naturam nostram, Jesus Christus, qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXIX. Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIX, 42-47.

In illo tempore, cum appropinquaret Jesus Jerusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo; et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt; et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat docens quotidie in templo. 1644 1. Lectionem brevem sancti Evangelii, brevi, si possum, volo sermone percurrere, ut illis in ea prolixior detur intentio qui sciunt ex paucis multa cogitare. Quod flente Domino illa Jerosolymerum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis ejusdem legit ignorat. Romani enim principes denuntiantur, cum dicitur: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo; et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur: Non relinquent in te lapidem super lapidem, etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam fuerat Dominus crucifixus, prior illa Jerusalem, ut dicitur, funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata subjungitur: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis suae mysterium 1645 hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetiam in increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, dum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini (Jerem. VIII, 7). Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur: Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu. Flevit etenim prius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa sibi civitas non cognoscebat esse venturam. Cui a flente Domino recte dicitur: Quia si cognovisses, et tu, subaudi, fleres, quae modo quia nescis quod imminet, exsultas. Unde et subditur: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret, et ventura mala non prospiceret, in die sua quae ad pacem esse ei poterant habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum dicitur: Nunc autem 1646 abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cujus mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adjuncta est.

2. Qua descripta, quid Dominus fecerit subditur: quia, ingressus templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Isai. LVI, 7). Qui enim narravit mala ventura, et protinus templum ingressus est ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodiit perditionis. Sicut autem evangelista alio teste didicimus, in templo columbae vendebantur (Marc. XI, 15). Et quid per columbas nisi sancti Spiritus donum accipitur? Sed vendentes et ementes (1, q. 3 c. 10) e templo eliminat, quia vel eos qui pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Spiritus emere nituntur damnat. De quo templo mox subditur: Domus mea, domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui enim ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesionem exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non donantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia vero Redemptor noster praedicationis verba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem ejiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit. Nam subditur: Et erat docens quotidie in templo. Haec juxta historiam breviter tractando transcurrimus. 3. Sed quia eversam jam Jerusalem novimus atque eversione sua in melius commutatam, quia expulsos latrones a templo, atque ipsum jam templum dirutum scimus, debemus ex rebus exterioribus introrsus aliquam similitudinem trahere, atque ex eversis aedificiis parietum morum ruinam timere., Videns enim civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses, et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit. Hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, quia, juxta Salomonis verba: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Qui si damnationem suam quae eis imminet agnovissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent. Bene autem periturae animae sententia quae subditur convenit: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae adsunt ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi justi laetabuntur; et cuncta quae modo ei ad pacem sunt, tunc in amaritudinem rixae vertentur, 1647 quia rixari secum incipiet cur damnationem quam patitur non expavit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clausit. Unde ei dicitur: Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Perversa quippe anima rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbant; dumque in praesentis vitae oblectationibus se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Unde bene scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum (Eccli. XI, 27). Et inde per Paulum dicitur: Qui gaudent, tanquam non gaudentes sint (I Cor. VII, 30), quia et si qua est praesentis temporis, ita est agenda laetitia, ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria, quatenus dum mens pavida extremae ultionis timore transfigitur, quantum nunc praesens laetitia, tantum post ira subsequens temperetur. Hinc namque scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Sequentis enim ira judicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc et inter culpas minime timetur. 4. Sequitur: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici, quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent? Quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant, ut in ipsa jam extremitate vitae deprehensa, et a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit, quia operari jam bona non licet quae, cum licuit agere, contempsit. De quibus adhuc apte quod sequitur intelligi valet: Circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Sequitur: Et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro quam vitam suam credidit redire ad pulverem urgetur. Tunc in mortem filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent. Nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversiorem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. 5. Quae cur hoc patiatur adjungitur: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Pravam quamque animam omnipotens Deus multis modis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera quae nesciebat audiat, et tamen 1648 adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis perpetuae societate colligatur, sicut scriptum est: Cum vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem (Luc. XII, 58). Adversarius quippe noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita. A quo ipse liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur. Alioquin adversarius judici, et judex tradet exactori, quia ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine judicis. Quem judex exactori tradit, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittit, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittit in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno retruditur, quousque dies judicii veniat, ex quo jam in inferni ignibus simul et ipse crucietur. 6. Expleta ergo perditione civitatis, quam nos ad pereuntis animae similitudinem traximus, protinus subditur: Et ingressus templum coepit ejicere vendentes et ementes de illo. Sicut templum Dei in civitate est, ita et in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt (1, q. 3, c. 10), qui hoc quod quibusdam jure competit ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere est hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt qui dum hoc persolvere proximo quod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea, domus orationis est; vos autem fecistis illam speluncam latronum, quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. 7. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium. Quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium jam non domus orationis, sed spelunca latronum est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere unde valeat proximis nocere. Sed quia contra perversa haec omnia verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur, quod factum fuisse perhibetur, cum dicitur: Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet. Sed sciendum nobis est quia veritatis verbis veraciter erudimur, si extrema mala nostra formidolose et indesinenter aspicimus, juxta hoc quod per quemdam sapientem dicitur: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Pensare quippe 1649 quotidie debemus quod ex ejusdem voce nostri Redemptoris audivimus: Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Dum enim districtus judex sustinet, et adhuc manum non exerit in percussionem, dum a retributione ultionis ultimae esse quaedam temporis securitas videtur, debemus pensare malum quod sequitur, pensantes gemere, gementes vitare, et quae commisimus peccata indesinenter aspicere, aspicientes flere, et flentes abstergere. Nulla nos prosperitatis transitoriae laetitia dissolvat, nec mentis nostrae oculos ea quae sunt transitoria obstruant, nec caecos ad ignem ducant. Si enim districte pensetur, cujus sit ponderis improperium, ex ore veritatis agnoscitur, cum negligenti et futura non prospicienti dicitur: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 8. Nam cogitandum valde est quantum nobis erit terribilis hora nostrae resolutionis, qui pavor mentis, quanta tunc omnium malorum memoria, quae oblivio transactae felicitatis, quae formido et consideratio judicis. Quid ergo esse nobis de praesentibus ad delectationem debet, quando, cunctis simul transeuntibus, non valet transire quod imminet? quando et hoc funditus finitur quod diligitur, et illud incipitur ubi dolor nunquam finitur? Tunc maligni spiritus in egrediente anima sua opera requirunt; tunc mala quae suaserunt replicant, ut sociam ad tormenta trahant. Sed cur hoc de perversa solummodo anima dicimus, cum ad electos quoque egredientes veniant, et suum in illis, si praevaleant, aliquid requirant? Unus autem in hominibus exstitit, qui ante passionem suam libera voce dicit: Jam non multa loquar vobiscum; venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Quia enim hunc mortalem hominem vidit, suum in illo mundi princeps aliquid invenire se posse credidit. Sed sine ullo peccato a mundi corruptione exiit, qui sine peccato in mundum venit. Hoc de se contra mundi principem nec Petrus dicere praesumpsit, qui audire meruit: Quaecunque ligaveris super terram ligata erunt et in coelis, et quodcunque solveris super terram solutum erit et in coelis (Matth. XVI, 19). Hoc nec Paulus dicere praesumpsit, qui priusquam mortis debitum solveret ad coeli tertii secreta pervenit (II Cor. XII, 2). Hoc nec Joannes dicere ausus est, qui pro amore praecipuo in Redemptoris sui pectore in coena recubuit (Joan. XXI, 20). Nam cum Propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7), sine culpa in mundo esse non potuit qui in mundum cum culpa venit. Hinc namque idem Propheta ait: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Hinc Salomon ait: Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21). Hinc Joannes dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Hinc Jacobus ait: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione concepti sunt in eorum procul dubio vel actione, vel locutione, vel cogitatione aliquid suum princeps hujus mundi habuit. Sed idcirco illos vel post rapere, vel prius tenere non potuit, quia eos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum solvit, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra 1650 non teneant, quia pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberavit. Ait ergo: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Unde curandum nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, quam rabidus, quam terribilis sua in nobis opera requirens in die nostri exitus princeps hujus mundi veniat, si etiam ad Deum carne morientem venit, et in illo aliquid quaesivit in quo invenire nihil potuit. 9. Quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti adversario et multa sua in nobis invenienti dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium, et solida spes, quia unum cum illo facti sumus in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit, et invenire minime potuit? quoniam solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Et a peccati jam servitio veraci libertate solvimur, quia ei qui vere liber est unimur. Constat enim, nec negare possumus, sed veraciter fatemur, quia princeps hujus mundi habet in nobis multa; sed tamen mortis nostrae tempore jam nos rapere non valet, quia ejus membra effecti sumus, in quo non habet quidquam. Sed quid prodest quod eidem Redemptori nostro per fidem jungimur, si ab eo moribus disjungamur? Ipse etenim dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Recta ergo opera rectae fidei jungenda sunt. Mala quae fecimus per quotidiana lamenta diluamus, transactas nostras nequitias surgentia ab amore Dei et proximi recta opera superent, nulla quae possumus fratribus impendere bona recusemus. Neque enim aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi inhaerendo Deo, et compatiendo proximo. 10. Sed quia ad amorem Dei et proximi plerumque corda audientium plus exempla quam verba excitant, charitati vestrae indicare studeo quod is qui praesto est filius meus Epiphanius diaconus, Isauria provincia exortus, in vicina factum terra Lycaoniae solet narrare miraculum. Ait enim quod in ea quidam, Martyrius nomine, vitae valde venerabilis monachus fuit, qui ex suo monasterio visitationis gratia ad aliud monasterium tendebat, cui spiritualis pater praeerat. Pergens itaque, leprosum quemdam, quem densis vulneribus elephantinus morbus per membra foedaverat, invenit in via, volentem ad suum hospitium redire, sed prae lassitudine non valentem. In ipso vero itinere se habere perhibebat hospitium quo idem Martyrius monachus ire festinabat. Vir autem Dei ejusdem leprosi lassitudinem misertus, pallium quo vestiebatur in terram protinus projecit et expandit, ac desuper leprosum posuit, eumque suo pallio undique constrictum 1651 super humerum levavit, secumque revertens detulit. Cumque jam monasterii foribus propiaret, spiritualis pater ejusdem monasterii magnis vocibus clamare coepit: Currite, januas monasterii citius aperite, quia frater Martyrius venit Dominum portans. Statim vero ut Martyrius ad monasterii aditum pervenit, is qui leprosus esse putabatur, de collo ejus exsiliens, et in ea specie apparens qua recognosci ab hominibus solet Redemptor humani generis, Deus et homo Christus Jesus, ad coelum Martyrio aspiciente rediit, eique ascendens dixit: Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. Qui sanctus vir mox ut est monasterium ingressus, ei pater monasterii dixit: Frater Martyri, ubi est quem portabas? Cui ille respondit, dicens: Ego si scivissem quis esset, pedes illius tenuissem. Tunc idem Martyrius narrabat quia cum eum portasset, pondus ejus minime sensisset. Nec mirum quomodo enim pondus sentire poterat, qui portantem portabat? Qua in re pensandum est nobis quantum fraterna compassio valeat, quantum nos omnipotenti Deo misericordiae viscera conjungant. Inde enim ei qui est super omnia propinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus. In rebus corporalibus nemo alta tangit, nisi qui tenditur; in rebus vero spiritalibus certum est quia quanto plus per compassionem attrahimur, tanto altis verius appropinquamus. Ecce autem Redemptori generis humani ad aedificationem nostram minime sufficit quod in extremo judicio dicturum se esse perhibuit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), nisi et ante judicium hoc in se ostenderet quod dixisset; ut videlicet demonstraret quia quisquis nunc bona opera indigentibus exhibet, ei haec specialiter impendit cujus haec amore exhibuerit. Et tanto plus quisque majorem mercedem recipit, quanto nec eum despicit qui amplius despiciendus videtur. Quid enim in humana carne sublimius carne Christi, quae est super angelos exaltata? Et quid in humana carne abjectius carne leprosi, quae tumescentibus vulneribus scinditur, et exhalantibus fetoribus impletur? Sed ecce in specie leprosi apparuit; et is qui est reverendus super omnia, videri despectus infra omnia dedignatus non est. Cur hoc, nisi ut sensu nos tardiores admoneret, quatenus quisquis ei qui in coelo est festinat assistere, humiliari in terra et compati etiam abjectis et despicabilibus fratribus non recuset? Loqui charitati vestrae sub brevitate decreveram; sed quia non est in homine via ejus (Jerem. X, 23), decurrens sermo retineri non potest, quem disponit ipse de quo loquimur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XL. Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris Dominica secunda post Pentecosten.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XVI, 19-31.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas; audiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent. 1652 1. In verbis sacri eloquii, fratres charissimi, prius servanda est veritas historiae, et postmodum requirenda spiritalis intelligentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suaviter carpitur, cum prius per historiam in veritatis radice solidatur. Sed quia nonnunquam allegoria fidem aedificat, et historia moralitatem, nos qui auctore Deo jam fidelibus loquimur, non abs re credimus si ipsum loquendi ordinem postponamus, quatenus qui fidem jam firmam tenetis prius de allegoria aliquid breviter audire debeatis; et quod vobis de moralitate historiae valde est necessarium, hoc in expositionis nostrae ordine servetur extremum, quia ea plerumque solent melius recoli quae contingit postmodum audiri.

2. Sensus ergo allegoricos sub brevitate transcurrimus, ut ad moralitatis latitudinem citius venire valeamus. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quem, fratres charissimi, quem dives iste qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Judaicum populum significat, qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem? Quem vero Lazarus ulceribus plenus nisi gentilem populum figuraliter exprimit? Qui dum conversus ad Deum peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? Quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Vulnera etenim cutis in superficiem trahunt humorem putredinis. Et confitendo peccata quid aliud agimus, nisi malum quod in nobis latebat aperimus? Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat. Qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit. Et quia ei verba defluebant de scientia quasi micae cadebant de mensa. At contra jacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. 1653 Canum etenim lingua vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt; et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt. Quia enim canum nomine, praedicatorum lingua signatur, Domino per Psalmistam dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24). Ex Judaeis quippe infidelibus sancti praedicatores electi sunt, qui, in assertione veritatis contra fures latronesque venientes, magnos pro Domino, ut ita dicam, latratus dederunt. Quo contra de quorumdam reprobatione dicitur: Canes muti, non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Quia ergo praedicatores sancti peccata damnant, confessionem vero peccatorum approbant, dicentes: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16), ulcera Lazari canes lingunt. Sancti etenim doctores dum gentilium confessiones accipiunt, mentium vulnera saluti restituunt. Unde et Lazarus bene interpretatur adjutus, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant, quia ejus vulnera per linguae correptionem curant. Potest etiam per linctionem canum lata adulantium lingua signari. Adulantibus etenim vulnera nostra lingere est, quod plerumque solent etiam ipsa mala quae nos in nobis reprehendimus improbo favore laudare. Contigit vero ut uterque moreretur. Dives, qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno; in sinum vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus nisi secretam requiem significat patrum? De qua Veritas dicit: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11). Qui enim purpura et bysso indutus dicitur recte regni filius vocatur. Qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi judicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, 1654 quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Quapropter bene de doctis et negligentibus per Salomonem dicitur: Omnis labor hominis in ore ejus, sed anima illius non implebitur (Eccle. VI, 7), quia quisquis hoc solummodo laborat, ut sciat quid loqui debeat, ab ipsa refectione suae scientiae mente vacua jejunat. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione justorum vel ultima participari. Cui respondetur quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putavit. Habere hic etenim possunt et justi bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est aeterna, appetunt, eorum judicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur. Unde David propheta, qui regni divitiis multisque obsequiis fulciebatur, quamvis et haec ad necessitatem bona esse conspiceret, uni tamen singulariter bono inhianter aestuabat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Inter haec vero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam hujus infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Judaicus populus, qui ex magna jam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia quos ad spiritalem intelligentiam non assurgere in inferno positus gemit, petit ut ad eos Lazarus mittatur. Cui quia Moysen et prophetas habeant dicitur. Sed ait: Quia non credent, nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. Certe de Moyse Veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi. De me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Judaicus ille populus, quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit. Cumque Moysi verba spiritaliter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non pervenit. 3. Haec nos, fratres charissimi, pro indagandis allegoriae mysteriis succincte transcurrisse sufficiat; nunc ad intuendam latius rei gestae moralitatem animus recurrat: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ante januam divitis, ulceribus plenus. Nonnulli putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi; sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur (II Reg. XII, 6). Ibi res injuste sublata 1655 restitutione quadrupli punitur (Matth. XIX, 8). Hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse. Nec dicitur quia vi quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo summopere colligendum est qua poena multandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Nemo ergo securum se aestimet, dicens: Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor, quia dives iste non idcirco punitus est quoniam aliena abstulit, sed quia acceptis rebus semetipsum male dereliquit. Hoc quoque fuit quod hunc inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit, quia accepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit, quia peccata sua redimere etiam cum sibi abundaret pretium noluit. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret quod dives qui torquetur apud inferos bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quaeritur res ipsa testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Quam culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Joanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum (Matth. III, 4). Sed notandum nobis est magnopere, in ore Veritatis de superbo divite et humili paupere quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives; et protinus subinfertur; Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus, de paupere et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23). At contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12). Ait ergo de divite: Homo quidam. Ait de paupere: Egenus, nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum divitem nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per judicium reprobationis ignoro 4. Pensandum nobis est etiam conditor noster quanta omnia consideratione dispensat. Una etenim res non pro una re agitur. Nam ecce plenus ulceribus mendicus Lazarus ante januam divitis jacet. Qua de re una Dominus duo judicia explevit. Habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus ante ejus januam non jacuisset, si remotus fuisset, si ejus inopia non esset oculis importuna. Rursum si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset in animo tentationem pauper. Sed dum egenum et ulceratum ante januam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex visione pauperis 1656 non miserenti diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis tentatum quotidie pauperem probavit. Quantas namque hunc egenum et vulneribus obsessum tentationes creditis in sua cogitatione tolerasse, cum ipse egeret pane, et non haberet etiam salutem, atque ante se divitem cerneret salutem et delicias habere cum voluptate; se dolore et frigore affici, illum gaudere conspiceret, bysso et purpura vestiri; se deprimi vulneribus, illum diffluere acceptis rebus; se egere, illum nolle largiri? Quantus putamus, fratres mei, tunc in corde pauperis tumultus tentationis fuit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiamsi sanus fuisset; et rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset? Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit. Atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis circumfulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter ejus vulnera lingebant. Ex una ergo re omnipotens Deus duo judicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante januam divitis jacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem. Conspiciebat ille quotidie cui non miseretur, videbat iste de quo probaretur. Duo inferius corda, sed unus desuper inspector qui et hunc tentando exercebat ad gloriam, et illum tolerando exspectabat ad poenam. Nam sequitur: 5. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Qui nimirum dives eum cui in hac vita misereri noluit in suo jam supplicio positus patronum quaerit. Nam ecce subjungitur: Qui elevans oculos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas judiciorum Dei! O quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! Certe superius dictum fuit quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat; nunc de supplicio divitis dicitur quia de extremo digito Lazari distillari aquam in ore suo concupiscit. Hinc ergo, hinc, fratres, colligite quanta sit districtio severitatis Dei. Dives enim iste qui vulnerato pauperi mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit. Nam guttam aquae petivit, qui micas panis negavit. Sed notandum valde est quid sit quod dives in igne positus linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed eum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui male hic convivatus dicitur, apud infernum gravius in lingua ardere perhibetur. Prima namque male convivantibus famulatur culpa loquacitatis, post loquacitatem vero ludendi etiam levitas sequitur. 1657 Nam quia edacitatem lusus sequatur, testatur sacra Scriptura, quae ait: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Sed priusquam ad lusum moveatur corpus, ad jocos ac verba inania movetur lingua. Quid ergo est quod innuitur quia in tormentis positus dives linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando magis de loquacitate peccaverat per retributionis justitiam in lingua atrocius ardebat? 6. Sed cum gravi valde est pavore pensandum (De poenit., dist. 3, can. Cavendum) hoc quod ei per Abrahae responsionem dicitur: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ista, fratres mei, sententia pavore potius indiget, quam expositione. Nam si qui estis qui in hoc mundo exterioris boni aliquid accepistis, ipsum, ut ita dicam, donum exterius pertimescere debetis, ne vobis pro quorumdam vestrorum actuum recompensatione sit datum, ne judex qui hic bona exteriora restituit a retributione boni intimi repellat, ne honor hic vel divitiae, non adjumentum virtutis, sed remuneratio sint laboris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarus habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae. Illum paupertas afflixit et tersit, istum abundantia remuneravit et repulit. Quicunque ergo bene in hoc saeculo habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum. Et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse quod superfluitas tenuissimae pravitatis in quinat, caminus paupertatis purgat. De vobis omnimodo pertimescite, quia nonnulla etiam male acta prospera vita secuta est. De illis vero sollicite pensate, quia eorum vitam etiam magistra paupertas cruciat, quousque ad rectitudinem perducat. 7. Sequitur: Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc ad vos transire non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur, Hi qui volunt hinc ad vos transire non possunt. Quia enim hi qui in inferno sunt ad beatorum sortem transire cupiant dubium non est. Qui vero jam in beatitudinis sorte suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum suorum afflictione migrare; ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia justorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Ipsi quippe judici concordant cui inhaerent, et eis quos eripere non possunt nec ex misericordia condescendunt, 1658 quia tantum illos tunc a se videbunt extraneos, quantum ab eo quem diligunt auctore suo conspiciunt esse repulsos. Nec injusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec justi transire ad reprobos possunt, quia, erecti jam per justitiam judicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur. 8. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic, dum peccata diligerent, nec se amabant. Unde nunc subditur: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Qua in re notandum est ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non recognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam in suis timeret. Ut ergo peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie quosdam justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt; tantoque majores ereptori suo gratias referunt, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt. Nec illam tantae beatitudinis claritatem apud justorum animum fuscat spectata poena reproborum, quia ubi jam compassio miseriae non erit, minuere procul dubio beatorum laetitiam non valebit. Quid autem mirum si dum justi injustorum tormenta conspiciunt, hoc eis veniat in obsequium gaudiorum, quando et in pictura niger color substernitur, ut albus vel rubeus clarior videatur? Nam sicut dictum est tanto bonis sua gaudia excrescunt, quanto eorum oculis damnatorum mala subterjacent quae evaserunt. Et quamvis eis sua gaudia ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum absque dubio semper aspiciunt, quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint. 9. Petenti autem diviti ut Lazarus mittatur, ab Abraham protinus respondetur: Habent Moysen et prophetas; audiant illos. Sed qui Dei verba despexerat haec audire non posse suos sequaces existimabat. Unde et respondit dives: Non, pater mi; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, credent. Cui mox veraci sententia dicitur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei, quia nimirum qui verba legis despiciunt Redemptoris praecepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Minus est enim quidquid per legem dicitur (Deut. XII), 1659 quam hoc quod per Dominum jubetur. Illa enim dari decimas praecipit, Redemptor vero noster ab his qui perfectionem sequuntur omnia dimitti jubet. Illa peccata carnis resecat, Redemptor vero noster illicitas cogitationes etiam damnat (Luc. XIV). Si ergo Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent, quia hi qui viliora legis praecepta implere negligunt Salvatoris nostri mandatis altioribus obedire quando convalescunt? Et nimirum constat quia cujus implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Haec nos de ipsa rei gestae consideratione dixisse sufficiat. 10. Sed vos, fratres, et requiem Lazari, et poenam divitis cognoscentes, solerter agite, culparum vestrarum intercessores quaerite atque advocatos vobis in die judicii pauperes procurate. Multos etenim nunc Lazaros habetis; ante januas vestras jacent, atque his indigent, quae vobis jam satiatis quotidie de mensa cadunt. Verba sacrae lectionis debent nos instruere ad implenda mandata pietatis. Quotidie Lazarum, si quaerimus, invenimus; quotidie Lazarum, etsi non quaerimus, cernimus. Ecce importune se pauperes offerunt, rogant nos, qui tunc pro nobis intercessores venient. Certe nos omnino rogare debuimus, sed tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. Nolite ergo misericordiae tempora perdere, nolite accepta remedia dissimulare. Ante supplicium cogitate de supplicio. Cum quoslibet in hoc mundo abjectos aspicitis, etiamsi qua reprehensibilia eorum esse videantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Quorum si qua sunt talia quae debeant jure reprehendi, haec, si vultis, ad usum vestrae mercedis inflectite, ut ex ipsis eorum vitiis cumulentur vobis incrementa pietatis, quatenus panem pariter detis et verbum, panem refectionis cum verbo correptionis; et duo a vobis alimenta percipiant qui unum quaerebant, dum et exterius cibo, et interius satiantur eloquio. Pauper ergo cum reprehensibilis cernitur, moneri debet, despici non debet. Si vero reprehensionis nihil habet, venerari summopere sicut intercessor debet. Sed ecce multos cernimus, quis cujus sit meriti nescimus. Omnes ergo venerandi sunt, tantoque necesse est ut omnibus te humiliare debeas, quanto quis eorum sit Christus ignoras. 11. Rem, fratres, refero, quam bene is qui praesto est frater et compresbyter meus Speciosus novit. Eodem tempore quo monasterium petii, anus quaedam, Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta, in urbe hac juxta beatae Mariae semper virginis ecclesiam manebat (Lib. IV Dialog., cap. 15). Haec illius Herundinis discipula fuerat, quae, magnis virtutibus pollens, super Praenestinos montes vitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic duae in eodem habitu discipulae adhaerebant: una nomine Romula, et altera, quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque hae in uno habitaculo commanentes morum quidem divitiis plenam, sed tamen rebus pauperem vitam ducebant. Haec autem, quam praefatus sum, Romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis vitae meritis anteibat. 1660 Erat quippe mirae patientiae, summae obedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa valde ad continuae orationis usum. Sed quia plerumque hi quos jam perfectos homines aestimant adhuc in oculis summi opificis aliquid imperfectionis habent, sicut saepe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et jam quasi perfecta laudamus, quae adhuc artifex considerat et limat, laudari jam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit; haec quam praediximus Romula ea quam Graeco vocabulo medici paralysin vocant molestia corporali percussa est, multisque annis in lectulo decubans pene omnium jacebat membrorum officio destituta, nec tamen haec eadem ejus mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa virtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis succreverat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam valebat. Nocte ergo quadam eamdem Redemptam, quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, vocavit dicens: Mater, veni, mater, veni. Quae mox cum alia ejus discipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis res eadem claruit, et ego quoque eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio, lectulo jacentis assisterent, subito coelitus lux emissa omne illius cellulae spatium implevit; et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda assistentium inaestimabili pavore perstringeret, atque, ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret, et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cujusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostium cellulae concuti, ac si ingredientium turba premeretur. Atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis videre nil poterant, quia earum oculos et pavor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus miri odoris est fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suavitas refoveret. Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem Romula assistentem sibi et trementem Redemptam, suorum morum magistram, blanda voce consolari, dicens: noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc illa crebro diceret, paulatim lux quae fuerat immissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit. Sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersi fragrantia odoris remaneret. Nocte ergo quarta eamdem magistram suam iterum vocavit. Qua veniente 1661 viaticum petiit, et accepit. Necdum vero eadem Redempta et alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante ejusdem cellulae ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut ipsae se dicebant sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiae cantus dicebant viri, et feminae respondebant. Cumque ante fores cellulae exhiberentur coelestes exsequiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et ejusdem psalmodiae sonitus, et odoris suavitas elongata finiretur. 12. Haec ergo quandiu vixit in corpore, quis illam haberet in honore? Indigna cunctis, despecta omnibus videbatur. Quis ad illam accedere, quis illam videre dignaretur? Sed latebat in sterquilinio margarita Dei. Sterquilinium, fratres, hanc ipsam corruptibilitatem corporis appello, sterquilinium abjectionem paupertatis nomino. Assumpta est ergo margarita quae jacebat in sterquilinio, et posita in coelestis Regis ornamento, jam inter supernos cives emicat, jam inter ignitos illos lapides aeterni diadematis coruscat. O vos qui in hoc mundo divites aut esse creditis, aut estis, conferte, si potestis, falsas divitias vestras veris divitiis Romulae. Vos in hujus mundi via omnia amissuri possidetis; illa nihil quaesivit in itinere, et omnia invenit in perventione. Vos laetam vitam ducitis, tristem mortem timetis; illa tristem vitam pertulit, ad laetam mortem pervenit. Vos ad tempus quaeritis obsequium hominum, illa despecta ab hominibus invenit socios choros angelorum. Discite ergo, fratres, temporalia cuncta despicere, discite honorem transeuntem contemnere, aeternam gloriam amare. Honorate quos pauperes videtis, et quos foris conspicitis despectos saeculi intus arbitramini amicos Dei. Cum his participamini quod habetis, ut hoc quandoque dignentur vobiscum participari quod habent. Pensate quod ore magistri gentium dicitur: In hoc tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14). Pensate quod ipsa per se Veritas dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 45). Ad tribuendum pigri cur estis, quando hoc quod jacenti in terra porrigitis sedenti in coelo datis? Sed haec omnipotens Deus quae per me in vestris auribus loquitur, per se in vestris mentibus loquatur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.