Homiliae (Paulus Vinfridus)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homiliae
(Paulus Vinfridus)
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 95

Homiliae (Paulus Vinfridus), J. P. Migne

HOMILIA PRIMA. IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS.(Ex Marten. ampl. Collect. tom. IX.) (1565D)

Licet omnium sanctorum, fratres charissimi, veneranda nostris sint studiis merita, praecipue tamen gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae toto nobis affectu est veneranda festivitas. Unusquisque enim sanctorum specialibus quibusque locis variorum suffragia contulit. Haec vero beatissima et singularis gloriae virgo et mater universo mundo peccati labe tabido generaliter invexit. Sed ad tantae promerenda (1566D)laudis praeconia quando tenue ingenium et arens sufficiat lingua, cum ad hoc non possit sufficere philosophorum etiam profusa loquacitas? Nec mirum si haec Virgo sanctissima suis in laudibus humanae vocis modos exsuperat, quando ipsam etiam humani generis excellentibus meritis transcendit naturam. Sed non omnino ab ejus nobis est laude reticendum, quia etsi minus sufficit sensus inopia ad effectum, sufficiens tamen apud Deum est devotae mentis effectus; nec ambigendum quin valeat haec de se loquendi sapientiae praebere igniculum, quae totius (1567A)sapientiae plenitudinem castissimo portavit in utero; valetque cum vult efficaciam verbi tribuere; quae Verbum, per quod facta sunt omnia, virgineis visceribus corporatum gestavit. Sed quid primum, charissimi, quidve potissimum de tantis nobis est virtutibus decerpendum? quandoquidem nihil exile vel mediocre, sed totum summum est quod dicatur. Quae enim, dilectissimi, huic beatae Virgini virtus deesse potuit, quando gratiarum omnium charismatibus plena fuit? Sic namque inusitato antea modo summo est salutata ab angelo: Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Quid rogo justitiae, quid sanctitatis Virgo haec indigere potuit, quae efficaci adeo misericordia gratiae plenitudinem accepit? Aut quis potuit in ejus animo vel corpore locus esse vitiorum, (1567B)quando ad vicem coeli continentis omnia, Domini effecta est templum? Haec est revera illa domus de qua per Salomonem dicitur, salvo scilicet alio quo Ecclesia signatur intellectu: Sapientia aedificavit domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Septem namque virginalis haec domus columnis suffulta est, quia veneranda haec mater Domini septem sancti Spiritus donis, id est sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis atque timoris Domini ditata fuit. Quam talem utique aeterna Sapientia effecit, quae digna omnino esset ex qua ipse carnem assumeret, inaestimabile scilicet pretium salutis humanae. Quid dignius hac, fratres charissimi, Virgine? quid sanctius in humani generis serie potuit exoriri? cui nullus patriarcharum, nullus prophetarum, (1567C)nullus antiquorum, nullus sequentium Patrum, nullus prorsus poterit hominum comparari. Nam quomodo huic quisquam aestimabitur conferendus, quando praeter virginitatis excellentiam, tantae sublimitatis supereminet fructu? Nec mirum si haec tam mirabilis Virgo cunctorum celsitudinem transcendat mortalium, cum in hac parte etiam beatorum excellat meritum angelorum. De hoc fructu Deus Pater ad David loquitur inquiens patriarcham: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Hanc egregiam Virginem gloriosissimus prophetarum Isaias ante multa annorum curricula praesago spiritu praevidens dixit: Egreditur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI, 1). Et quam decenter, charissimi, beata haec virgo et (1567D)mater virgae appellatione signata est, quae et perfecti operis intentionem ad superna emicuit, et vitiositatis nodis funditus carens, flexibilis per humilitatem effulsit. Inde non immerito florem protulit; quia totius orbis campos sacris floribus decoravit. Flos namque singularis est Dominus noster Jesus Christus, sicut ipse aiens in canticorum loquitur Cantico: Ego flos campi et lilium convallium (Cant. II, 1). In lilio siquidem candidus color extrinsecus, intrinsecus vero flammeus cernitur: quia Redemptor noster habet candorem ex virginitate carnis; habet et ignis splendorem ex potentia deitatis; scriptum namque est: Dominus Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Quod lilium non in montibus, (1568A)sed in convallibus nascitur: quia superbos Christus Dominus deserens, in humilium cordibus invenitur. Potest etiam lilii nomine sancta haec mater Domini, potest quoque virgo signari; unde et in eodem Cantico subinfertur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Quod licet et de universali Ecclesia possit accipi, convenientius tamen specialiter huic potest Virgini coaptari. Lilium siquidem flores reliquos candoris nimii nitore praecellit, odoris nihilominus jucunditate praepollet: unde satis congrue virgineo assimilatur decori. Iste namque flos, a qua altius ortus est tellure sustollitur, et repandus ad aethera totus aperitur. A foris quoque nimis est candidus, intus vero rutulo flammescit aspectu, habens praeterea quasi quemdam prominentem (1568B)in medio thirsulum. Sic nimirum, sic sacra virginitas toto adnisu infima despicit, et ea quae superna sunt ambit. Candescit exterius munditia virgineae carnis, flammescit interius amore geminae charitatis: flagrat passus odore bonae opinionis, extenditur ad sublimia intentione continua cordis. Sed hoc pretiosi germinis lilium, sicut sacra perhibet lectio, inter spinas invenitur; ut noverint venerandae virgines et hominum se debere tolerare molestias, inter quos degunt, et punctionum tentamina malignorum fortiter superare spirituum, ut per haec a Domino amicae inter filias vocari mereantur. Ad haec colligenda lilia venientem sponsum sponsa viderat, cum dicebat: Dilectus meus descendit in hortum suum, ad areolam aromatis, ut lilia colligat (1568C)(Cant. VI, 1). In hortum suum Dominus descendit, cum aut generaliter ad Ecclesiam, aut specialiter ad unamquamque animam venit. Areola quoque est aromatis illa anima, quae superno munere irrigatur, et variis quasi aromatibus exstat referta virtutibus. Visitat siquidem Dominus tales in Ecclesia mentes quae virtutum germina pullulant: sed ad hoc praecipue venit, ut animas beatarum virginum ad coelestem thalamum ducat. Ut enim lectionum frequentium docemur affatu, ad sacrum virginum obitum ipse per se solet humani generis adventare Redemptor; unde si hoc de aliis etiam virginibus creditur, multo magis de hac illius est matre sanctissima aestimandum, quod ipse eam hodierna luce ad coelos evexerit ejusdem Filius et creator. Sed ad hunc (1568D)tantae sublimitatis tantaeque gloriosae ascensionis triumphum quae unquam lingua, quae valeant verba sufficere, quando ad tam excellentia cogitanda humana aestimatio succumbit? Attende ergo tibi, virgo, sollicite, ne tanto priveris honore, quae pudicitiae decore resplendens, et Christi bonus odor effecta, ceu lilium redoles, ne te male suadentis hostis venena illiciant, ne aliquo modo imminuas quod tanta claritate coruscas. Virgo carne, non animo, virginitatis praemio non potitur. Sed aliud est tentationum fortiter illecebris contraire, aliud eisdem blande irrepentibus enerviter cedere: nec tibi solus sufficit ad capescenda praemia virginitatis pudor, nisi etiam aliis fueris dotata virtutibus. Sed neque tantum poteris (1569A)custodire thesaurum, nisi tuum possederit continuae humilitatis pectus. Memento semper hujus gloriosae virginis matris, quae tanta sublimitate meruit cum esset humilis exaltari. Non quaeras divitias perituras in terris, quae perennia eris praemia possessura in coelis. Fuge superfluitatem habendi, fuge laetitiam saeculi, quae coelo fruitura es et gavisura cum angelis suis. Serva cor tuum omni custodia, contine ab otiosis sermonibus linguam; in omnibus te talem virgo venerabilis exhibe, ut quasi lilium de horto Ecclesiae colligaris, et regi digna sis virginum in perpetuum copulari: sed ad vos nihilominus mihi sermo est, quas ita divinus amor inflammavit, ut viros, soboles, censum et praedia relinquentes, virili animo ad Dei servitium venistis. Nolite semel (1569B)coeptum iter deserere; nolite manu in aratro crucis semel posita, retro respicere, ne revertamini corde in Aegyptum, ne ceparum et peponum illecebris delectemini, sed potius id esse per humilitatem satagite quod coepistis: scientes per omnia, quod perseverantes usque in finem secundum virginale meritum praemiorum gloriam accipietis. Tibi quoque, si qua es quae te deliquisse meministi, suadeo, ut Mariae Magdalenae confessionem recorderis; et tanquam ad vestigia posita Domini praeteritas maculas lacrymarum fontibus laves, ut et tu merearis ab ipso Domino audire: Confide, filia, fides tua te salvam fecit (Luc. VII, 50). In domo Patris, ut ait Dominus, mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2), et unaquaeque anima pro suis illic meritis honoratur: sed tamen (1569C)tantus ibi erit charitatis perpetuae ardor; ut unusquisque et quod in se non habet, gaudeat se possidere in altero. Charitatis ergo bonum toto mentis conamine omnes pariter retinete, excludite a vestris sensibus totius invidiae et malitiae pestem, et juxta vocem Apostoli, semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite, ut in hac vita, aerumnis et miseriis plena, tranquille et sobrie viventes, in aeterna patria etiam quod unicuique vestrum non tribuitur, per charitatis concordiam in altero possideatur. Habetis adjutricem vestri certaminis gloriosissimam hanc, sub cujus protectione confugistis, virginem et matrem: quia quae toto mundo protulit languenti salutem, pro universis apud eumdem suum Natum et Dominum pietate (1569D)solita intercedi

HOMILIA II. IN EVANGELIUM: Intravit Jesus in quoddam castellum, ETC.

1. Sacrae lectionis series, quae nobis evangelico de fonte manavit, licet compendioso tramite in sui superficie modica, magnis tamen intrinsecus utilitatum est spatiis dilatata. Ecce enim audivimus eum, quem secundum divinitatis suae excellentiam non capit mundus, parvo fidelium tugurio mulierum humanitatis in forma susceptum: cui altera, quae Martha vocitata est, corporale praebebat obsequium; altera vero, quae Maria dicebatur, spirituali adhaerebat intuitu. Sed hoc utrarumque tam diversum officium mysticis profecto est intellectibus exsequendum. (1570A)Duae siquidem vitae a bonis fidelibus in hoc mortalitatis tempore geruntur, quarum scilicet altera activa, altera vero contemplativa vocatur: e quibus primam Graeci practicen, sequentem vero theoricen appellaverunt. Duae ergo istae Domino dilectae sorores duas has vitas spirituales, quibus in praesenti saeculo sancta exercetur Ecclesia demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur; Maria vero contemplativam, qua in Dei amore per compunctionem suspiramus. Erat ergo una intenta operi, altera contemplationi; una activae serviebat per exterius ministerium; altera contemplativae per suspensionem cordis in verbo. Activa namque vita est quae in operibus justitiae ex proximi utilitate versatur; contemplativa autem, (1570B)quae vacans ab omni negotio, in sola Dei dilectione defigitur. Harum una in opere bonae conversationis, altera in contemplatione est incommutabilis veritatis: una quae ex fide in hac peregrinatione vivit, altera quae bene viventes usque ad regnum perducit. Activae enim vitae magna sunt praemia, sed contemplativae potiora. Activa ex bonis operibus incipit, contemplativa pervenit ad id quod intendit. Activae vitae opera cum corpore finiuntur; contemplativae autem gaudia in fine amplius crescunt. Illa enim, quamvis utilis et bona, tamen cum requies venerit transitura; ista vero boni operis transituri merces est et requies permansura. Contemplativa vita per Rachel ostenditur, quae erat pulchra, sed sterilis: quia per contemplationis otium minus operum filii (1570C)generantur. Activam autem vitam monstrabat Lia, lippis oculis, sed fecunda; quia actio laboriosa quidem est, minusque alta considerans; sed in eo quod se erga proximi utilitatem plus exhibet, fecundior in operibus quasi in filiis crescit. Hae duae vitae apud Ezechielem significantur, cum de sanctis animalibus scribitur: Et manus hominis sub pennis eorum (Ezech. I, 8). Quid itaque per manus nisi activa, et quid per pennas nisi contemplativa vita signatur. Manus ergo hominis sub pennis eorum est, id est virtus operis, sub volatu contemplationis. Nam etsi per activam boni aliquid agimus, ad coeleste tamen desiderium per contemplativam volamus. Et cum utraeque istae vitae ex dono sint gratiae, quandiu tamen inter proximos vivimus, una nobis in necessitate (1570D)est, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum ad ejus regnum ingreditur, nisi prius bene operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari non negligunt: sine activa autem intrare non possunt, si negligunt operari quod possunt.

2. Hi autem qui ad contemplationis otium venire contendunt, prius se in studio activae vitae exercere debent; ut dum opera justitiae faeces peccatorum exhauriunt, cor mundum exhibeant ad videndum Deum. Nam mens quae aut temporalem adhuc gloriam quaerit, aut carnalis concupiscentiae tentationibus cedit, a contemplatione procul dubio prohibetur. Unde et populus dum legem acciperet, a monte, id est a sublimi contemplatione, quasi carnalium (1571A)curiositate removebatur. Et in Evangelio curatus a daemonum legione vult Deum per contemplationem sequi; sed jubetur domum reverti, et in activae vitae operatione versari. In ipso autem contemplationis vel actionis usu interdum magna differentia est animorum. Nam quibusdam sola proficit contemplatio, quibusdam vero activa sola est consolatio; his media et de utrisque composita, utilior est magis ad refovendas mentis angustias, quae solet per unius intentionem nutriri, ut de utriusque partibus melius temperetur. Nam et quod per diem Salvator signis miraculisque in urbibus coruscabat, activam nobis commendabat vitam: quod vero in monte orationis studio pernoctabat, vitam nobis contemplativam significabat. Idcirco Dei servus (1571B)juxta imitationem Christi, nec actualem vitam amittit, et contemplativam agit. Aliter enim incedens offendit. Sicut enim per contemplationem amandus est Deus, ita per actualem vitam diligendus est proximus; ac per hoc sine [utraque vita] esse non possumus, sicut et sine utraque dilectione esse nequaquam valemus. Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quaeque singulis quibusque expediant sollicite dispensare, et his qui sibi commissi sunt, qualiter subsistere valeant providere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere; sed ab exteriori actione quiescere, (1571C)solius desiderio conditoris inhaerere; ut nihil jam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus, ad videndam faciem creatoris sui animus inardescat: ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, ac miscere se coelestibus civibus, ac de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.

3. Sequitur sermo evangelicus de Maria, dicens: Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius; Martha autem satagebat circa frequens ministerium (Luc. X, 39). Contemplativae siquidem vitae uniformis est perfectio, exutam scilicet mentem a cunctis habere terrenis, eamque, quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Activae (1571D)vero quam frequens sit ministerium, gentium magister Paulus edocet, qui creberrimis Epistolarum dictis suos pro Christo terra marique labores, sua pericula commemorat. In quibus etiam dictis visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute, quod perpaucis est imitabile, consummatum fuisse significat; unde et dicit: Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13). Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet (Luc. X, 40). Ex illorum persona Martha loquitur, qui adhuc divinae contemplationis ignari, solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt: (1572A)ideoque cunctos qui Christo devoti esse cupiunt, actionis esse autumant mancipandos officio. Et bene Martha stetisse, Maria vero secus pedes Domini sedisse describitur; quia vita activa laborioso desudat certamine, contemplativa vero pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo fruitur mentis quiete. Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa plurima; porro unum est necessarium (Luc. X, 40). Et beatus David solum hoc necessarium homini esse diffiniens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII, 28). Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, (1572B)et protegar a templo sancto ejus (Psal. XXVI, 4). Una ergo et sola est theoria, id est Dei contemplatio, cui merito omnia justificationum merita universaque virtutum studia postponuntur. Sequitur:

4. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). Et ecce pars Marthae non reprehenditur, sed tamen pars Mariae laudatur: neque enim partem bonam elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae esse indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, mox subinfertur, cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Debemus ergo et nos, fratres charissimi, has duas vitas, activam scilicet et contemplativam, incessanti studio gerere, et modo in ista, modo autem in illa studiose versari. Debemus nos igitur in actione sic (1572C)exercere, ut ad exemplum beatissimi apostoli Pauli laboremus manibus nostris, illud etiam terribile ejus dictum: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III, 10), semper prae oculis habentes. Manuum etenim labor non solum terrae cultus aut quorumlibet operum, sed omne quod rei familiari potest esse commodum, seu quod quorumcunque imperiis obedimus majorum. Debemus quoque totis viribus ad utilitatem nos proximi impendere, ad admonendum scilicet et coercendum, ad bona suadendum, ad visitandum, ad consolandum, ad obsequendum, ad sublevandum, ad exhortandum, sive ad quoscunque usus necessitatis exhibendos. Cumque ita nos in activae vitae tramite exercuerimus, frequenter etiam, prout se locus dederit, recurrendum nobis est ad (1572D)orationem, ad confessionem, ad recordationem priorum gestorum, ad suspiria, fontemque lacrymarum, ad actionem gratiarum, ad ipsum etiam Christum Dominum contuendum. Ita fiet ut et mala quae gessimus bonis ac praecipuis actibus deleamus; et quia a Deo aversi fueramus, ad eum per contemplationis studium revertamus, dum modo eum in speculo et in aenigmate cernimus, quandoque ejus desideratam faciem sine fine videamus. His de evangelica lectione praelibatis, jam ad gloriosae matris Domini sacra festa quae colimus sermonem vertamus.

5. Primumque nobis quaerendum est cur beata haec mater Domini, quae prae caeteris sanctior exstitit, (1573A)Redemptorem ac Dominum Filiumque suum inter discipulorum catervas aliasque tunc mulieres secuta non fuerit? Neque enim usquam, nisi fallor, alibi legitur Domini miraculis interfuisse, praeterquam in nuptiis in Cana Galileae celebratis. Et alibi cum de ea Domino nuntiatur: Ecce mater tua et fratres tui stant, quaerentes loqui tecum (Matth. XII, 47). Et ad postremum, cum jam in cruce posito propius astitisse perhibetur. Sed in hoc perspicue causa rationis occurrit. Nam ipse ejusdemque Filius et Redemptor inter caetera dicitur loca dixisse: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Et alibi: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Nec non et illud: Non veni vocare justos, sed peccatores (1573B)(Luc. V, 32). Si ergo Dominus propter oves perditas missus est, et salvare quod perierat, et ut peccatores ad poenitentiam vocaret, quid necesse erat huic sanctissimae matri et virgini inaestimabilis sanctitatis lumine praeditae, ut inter publicanos et peccatores suo Domino Filioque corporaliter adhaereret, a quo procul dubio spiritualiter in tempore nunquam creditur defuisse. Ad hanc quoque nihilominus rationem pertinet, quod beatum Baptistam Joannem maximis ac praecipuis laudibus idem Dominus extulit; nec tamen intra eumdem discipulorum numerum aggregavit, quia quem intus coelesti magisterio erudiebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . (1573C)nitricem, qui mitis et humilis mundo apparens, non mundi cupiditatibus implicitos, non diversis reatibus astrictos, non publicanos et peccatores, non carnalibus illecebris deditas meretrices, non ipsum etiam cruentis humana caede manibus despexit latronem. Ad hanc igitur omnis aetas omnisque sexus concurrite; unusquisque vestrum quod sibi deesse considerat, aut etiam adesse desiderat, ab hujus efficacibus meritis plena fide deposcat. Quia quae omnium castis suis visceribus protulit Redemptorem, universis prompta est opem conferre salutis. Ad hanc accede, virgo, quae corpus pariter et animam caste consecrare disponis. Hujus in quantum praevales imitare propositum, ab hac ut muniri possis, deposce praesidium, quae virginitatis splendidae (1573D)gloriam prima arripuit, prima servavit. Ad hanc destitutae viris accedite viduae; ab hac vestrarum angustiarum relevationem sperate, quae virum omnino nesciens, quantum viri solatiis destituta, tantum supernis auxiliis juxta est. Ad hanc nihilominus (1574A)accedite, matres; ab hac utique quae maternis est affectibus conscia, vestrarum aerumnarum medelam deposcite, quae, quod ante ipsam nunquam auditum est, virgo simul et mater est. Ad hanc omnes qui innocuam vitam ducitis; ad hanc universi quos conscientiae reatus deprimit convenite. Hujus splendidissimae matris et virginis efficacibus meritis universorum quae poscitis effectum praesumite. Quia quae ipsum misericordiae fontem Jesum Christum Deum ac Dominum peperit, ab ipso cuncta percipiens, per ipsum omnibus desiderata concedit.

HOMILIA III. DE SANCTO PATRE BENEDICTO.(Ex Mabill. Ann. ordinis S. Bened.) (1574B)Quia Venerabilis Beda presbyter ultimam homiliarum suarum, hoc est quinquagesimam, de vita et actibus cujusdam Benedicti inclausi sui monasterii pene totam contexuit, quae utique minime ad legendum nostris congruere videbatur officiis: ego Paulus diaconus, extremus beati Benedicti servulus, ne numerus ipse quinquagenarius harum homiliarum esset diminutus, hanc quinquagesimam homiliam ad Dei gloriam et sanctissimi nostri Patris Benedicti laudem, gratia superna suffragante, composui.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam: In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Et reliqua. (1574C)Homilia Pauli diaconi et philosophi de eadem lectione.

His sancti Evangelii verbis, quemadmodum audistis, fratres charissimi, paulo superius de Judaeis non credentibus Dominus praemisit dicens: Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei, etc.

Et post multa:

Quis potius, fratres charissimi, post sanctos apostolos, quam hic beatissimus Pater noster salis valet nomine appellari? qui ab urbe segregatus Romulea, tanquam ab instabilibus amarisque pelagi fluctibus; dum intra specus sui sese ambitum tenuit, quidquid vel modicum ex mundanae mobilitatis liquore habere poterat, in salis soliditatem rationemque mutavit, verique solis radiis per charitatem (1574D)fervoris torrefactus ad justitiae candorem pervenit. Qui non solum tunc corporali praesentia multorum piis verbis vel actibus vitam condivit, sed usque ad praesentem diem praesens spiritu, non tantum nostrum collegium, sed per totum maxime Occidentem (1575A)suos sequaces erudit. Qui per salubrem rationisque plenam sanctae institutionis suae regulam, vitam carnalium, dissolutionis labe tabidam, restringendo revocat ad salutem: cujus districtionis censura et si ut salis species, plagis videatur crudescentibus austera, certum tamen est quod tolerata patientius coelestem conferat medicinam. Unde, fratres charissimi, si quando forte acrius a praelato nobis Patre, seu ab his qui ab eo nobis praeponuntur, regulariter castigamur, tanto hanc humilius illatam perpetuae salutis medelam nos suscipere convenit, quanto sine dubio nobis credenda est gehennae supplicia mitigare. Quis magis, ut dicere coeperamus, quam hic index arctioris viae, ut lucis jubar mundo resplenduit, qui vitae meritis et miraculorum multiplicitate (1575B)non solum tunc emicuit, sed et hactenus circumquaque excrescendo clarescit? Testatur hoc quod loquitur recens illud miraculum, quod ante hoc fere decennium gestum, multisque vestrum est cognitum, mutum scilicet ante ejus hoc corpus ( id est, cineres) sacratissimum fuisse locutum; mox ut Benedicti opem totis votis expetiit, linguae consecutus est officium; et qui nullum ex die ortus sui verbum edere poterat, quod est admirandum vehementius, non solum loquelam propriam, hoc est barbaram, coepit effari, sed simul etiam et Latinam. Plura sunt et relatu digna, quae per eum quotidie Christus efficit, quae propria, Deo praesule, serie vestrae pandenda sunt charitati. Quis igitur, ut coepta prosequar, simplicior quam isto oculo, id (1575C)est puriore cordis intentione, vitam transegit? qui cuncta semper peritura despiciens, mentem in coelestibus solidavit; quique ideo ad id quod voluit mox exauditus est, quia simplicitate mentis Deo complacens, duplicitatis a sua intentione rugam exclusit. Et post nonnulla. Cujus, inquam, corpus, quod opera significare diximus, magis quam istius, lucidum existere potuit, qui tam multis per vitae excellentiam lumen exhibuit; aut quem potius quam hunc splendor propriae actionis ut lucerna fulgoris illuminavit, qui innumeris exterius ad coelum septus lampadibus, potiora utique de Creatoris visione interius percepturus ascendit? Quae lucerna clarior hoc praeceptore surrexit, quae super candelabrum (1575D)altioris vitae posita, totas Occidui provincias radiavit? quae fortasse si intra speluncae suae sese, ut coeperat, angustias occuluisset, videretur utique quasi sub modio, hoc est censurae propriae mensura, retenta, aut paucis, aut nullis fulgoris rutili crines aspergeret. Sed, aspirante Deo, supra candelabrum regiminis posita, cunctis lustrari volentibus praeclarum lumen exhibuit, ut hodieque per omnes pene Christianis cultibus deditas regiones, auditis tantorum miraculorum prodigiis, cognito tantae lumine sanctitatis, universorum ad quos haec pervenire valent (1576A)fidelium in divinis laudibus ora resultent. Ut enim pauca de multis loquar, quis non miretur audiens pandentem in propatulo abdita, praedicentem futura; parere jussibus latices, prodire de rupibus fontes, perdere toties elementa naturam, praebere volucres obsequelam, terram susceptum cadaver evomere, . . . cunctis terribile est, pavidare; morbos imperiis cedere, mortem jus dominii perdere, secretum cordis patefieri, claustris retentis corporeis quo velit spiritu properare? Postremo quis non stupeat totum ab uno homine mundum conspici, in terris positum coeli cives aspicere, carne adhuc revinctum animarum merita contemplari? Haec et his multa similia quis aure percipiens non in Dei Patris continuo laudes erumpat, qui talia suis servis confert, et (1576B)super haec omnia regnum sine termino largitur in coelis? Sed unde Pater hic eximius patrare ista promeruit, ut ad instar sanctorum apostolorum tot admirante mundo miraculis coruscaret, nisi quia eorumdem apostolorum vitam tenuit, et coelestis instituta Praeceptoris aure pectoris serviturus accepit? Non illum carnis illecebra, non mundi gaudia male suadentia, non hostis astuta consilia valuerunt in aliquo flectere anhelantem ad praemia sempiterna. Proinde, fratres charissimi, nos qui e diversis mundi partibus ad ejus properavimus magisterium, discamus spernere quod sprevit, discamus diligere quod dilexit; et, si sequi eum post ad gloriam cupimus, modo ipsius vestigia imitando sequamur: ne, si nunc ab ejus rectitudinis forma deflectimus, ab (1576C)illius postmodum coacti consortio dirimamur. Certe si quem nostrum de hoc etiam conventu aliquis violentus ad carcerem traheret, magna re vera illum qui hoc pateretur confusio, ingens simul moestitia coarctaret. Quid putamus, charissimi, ibi tunc esse confusionis, quid terroris et angustiae, si contingat (quod Deus avertat) aliquem nostrum ab illo splendidissimo sancti hujus Patris nostri et praecedentium fratrum choro in perpetuum separari, et infinitis insuper tormentis immergi? Circumspiciamus quapropter, dilectissimi, undique vitam nostram; excludamus a nobis cunctas sordes omnemque malitiam; simus mites, continentes et humiles; sectemur ea quae pacis sunt et charitatis; teneamus hujus Patris (1576D)nostri praecepta; sequamur vestigia, ut cum eo pariter gaudia consequamur aeterna, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA EADEM. DE SENTENTIA EVANGELICA ET DE SANCTO BENEDICTO.(Ex Maii Nova Collectione.) De verbis Evangelii secundum Lucam: Dixit Jesus discipulis suis, nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.

(1577A)Ex antiquissimo et picturis ornatissimo codice olim Casinensi, postea Vaticano, litteris Langobardicis scripto; cum sequente praefatiuncula ejusdem Pauli diaconi.

Venerabilis Beda presbyter ultimam homiliarum suarum, hoc est quinquagesimam, de vita et actibus cujusdam Benedicti inclusi sui monasterii pene totam contexuit, quae utique minime ad legendum nostris congruere videbatur officiis. Ego Paulus diaconus extremus beati Benedicti servulus, ne numerus ipse quinquagenarius harum homiliarum esset deminutus, hanc quinquagesimam homiliam ad Dei gloriam et sanctissimi Patris Benedicti laudem, gratia superna suffragante, composui.

Homilia.

His sancti Evangelii verbis quae modo audistis, (1577B)fratres karissimi, paulo superius de Judaeis non credentibus Dominus praemisit dicens: Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae. Et post pauca mox sub specie reginae austri venturam ad fidem Ecclesiam ex gentibus annuntians, ait: Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic. Ex horum itaque occasione verborum, quia scilicet Judaeorum aperte, Ecclesiae vero typice, Veritas fecerat mentionem, sciens profecto incarnationis suae mysterium multo magis gentibus quam Judaeis profuturum, hoc quod modo lectum est subintulit dicens: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub (1577C)modio, sed super candelabrum. Lucernam quippe Dominus accendit, cum testam fragilitatis humanae flamma suae divinitatis implevit: quam profecto lucernam, hoc est splendificam suae incarnationis fidem, nec credentibus abscondere, nec modio subponere, id est mensura legis includere, vel intra unius Judaeae gentis voluit terminos cohibere; sed potius sublectis sibi gentium populis tradere, eosque sibimet arctius illustrando unire. Candelabrum videlicet sanctam Ecclesiam significans, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit. Causamque protinus, cur lucerna super candelabrum poni deberet, insinuans subjunxit, ut qui ingrediuntur lumen videant, id est ut qui ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis et (1577D)fidei palam valeant intueri. Qua sententia Judaeorum quoque progenies condemnatur, qui dum signa quaerunt exterius, apertam lucis januam noluerunt intrare credendo.

Sed quia semetipsum prius Dominus lucernam dignatus est asserere, quomodo lucernae vocabulum etiam electis ejus possit aptari, subdendo manifestat, cum dicit: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corpus quippe opera nostra vult intelligi, quae palam cunctis apparent: oculum vero ipsam mentis intentionem quae operatur; et de cujus merito eadem opera lucis an tenebrarum sint opera discernantur, sicut ipse consequenter exposuit dicens: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; (1578A)si vero nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Si, inquit, pura rectaque intentione quae potes agere bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiamsi coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur, quoniam diligentibus Deum, ut ait Apostolus, omnia cooperantur in bonum. Si autem perversa est intentio quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur quamvis rectum esse videatur. Quod quia summopere nobis cavendum est, aperte Veritas admonendo subjungit dicens: Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint; hoc est, ne ipsa cordis intentio, quae lumen est animae, vitiorum caligine fuscetur, sedula intentione perpende, juxta quod alibi praecipitur: omni custodia serva tuum cor, quoniam ex ipso vita procedit. Sequitur: (1578B)Si ergo corpus tuum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Totum corpus nostrum omnia opera nostra dicit, quia et Apostolus membra nostra nuncupat quaedam opera quae improbat, et mortificanda praecipit dicens: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem, immunditiam, libidinem, et caetera talia.

Si igitur, inquit ipse, bonum bona intentione patraveris non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis, etiamsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri; verbi gratia, si de pecunia quam a te indigens acceperat mali aliquid fecerit vel passus fuerit, aut si de verbo exhortationis, quo errantem corrigere volebas, forte (1578C)perniciosius erraverit, attamen pro tuo simplici et lucido corde hic et in futuro lucis gratia donaberis, et de fulgore propriae actionis aeternae retributionis claritatem percipies. Unde, fratres karissimi, studeamus et ipsi per Dei gratiam lucernae esse ardentes, Deique domum ingredientibus proximis bonorum exemplo lucem praebere: studeamus et lucis operibus inservire, et sollerti studio ne perversa intentio bonis se nostris actibus inserat, praecavere. Sit nostri cordis intentio pura semper et simplex, ut totius nostri operis actio et clara apud internum judicem valeat inveniri, et dignae remunerationis luce vestiri.

Haec in expositione lectionis evangelicae breviter (1578D)diximus. Jam vero quia beati patris nostri Benedicti diem sacratissimum colimus, quo ille corusco tramite migravit ad caelos, videamus an praesentis lectionis series, ejus valeat vitae vel meritis convenire. Sed libet prius pauca etiam de Matthaei Evangelio assumere, quae satis huic certum est congruere lectioni, atque hujus tam sublimis viri astipulare praeconiis. Refert namque beatus evangelista Matthaeus dixisse inter cetera Dominum discipulis: Vos estis sal terrae; et rursum: Vos estis lux mundi. Quis potius, fratres karissimi, post sanctos apostolos, quam hic beatissimus Pater noster, salis valet nomine appellari? qui ab urbe segregatus Romulea, tanquam ab instabilibus amarisque pelagi fluctibus, dum intra specus sui sese ambitum tenuit, quicquid (1579A)vel modicum ex mundanae mobilitatis liquore habere poterat, in salis soliditatem rationemque mutavit, verique solis radiis per castitatis fervorem torrefactus, ad justitiae candorem pervenit: qui non solum tunc corporali praesentia multorum piis verbis vel actibus vitam condivit, sed usque ad praesentem diem praesens spiritu non tantum nostrum collegium, sed per totum maxime Occidentem suos sequaces erudit: qui per salubrem rationisque plenam sanctae institutionis suae regulam vitam carnalium dissolutionis labe tabidam restringendo revocat ad salutem. Cujus discretionis censura, etsi ut salis species plagis videtur crudescentibus austera, certum tamen est quod tolerata patientius caelestem conferat medicinam.

(1579B)Unde, fratres karissimi, siquando forte acrius a praelato nobis Patre, seu ab iis qui ab eo nobis praeponuntur, regulariter castigamur, tanto hanc humilius illatam perpetuae salutis medelam nos suscipere convenit, quanto sine dubio nobis credenda est gehennae supplicia mitigare. Quis magis, ut dicere coeperamus, quam hic index arctioris viae, ut lucis jubar, mundo resplenduit? qui vitae meritis et miraculorum multiplicitate non solum tunc emicuit, sed hactenus circumquaque excrescendo clarescit? Testatur hoc quod loquimur recens illud miraculum, quod ante hoc ferme decennium gestum multisque verum est cognitum: mutum scilicet ante hoc corpus sacratissimum fuisse locutum. Mox enim ut Benedicti opem totis votis expetiit, linguae consecutus (1579C)est officium: et qui nullum ex die ortus sui verbum edere poterat, quod est admirandum vehementius, non solum loquelam propriam, hoc est barbaram, coepit effari, sed simul etiam et latinam. Plura sunt et relatu digna, quae per eum cotidie Christus efficit, quae propria, Deo praesule, serie vestrae pandenda sunt caritati.

Quis igitur, ut coepta persequamur, simpliciore quam iste oculo, id est puriore cordis intentione, vitam transegit? qui cuncta semper peritura despiciens, mentem in caelestibus solidavit: quique ideo ad id quod voluit mox exauditus est, quia simplicitate mentis Deo complacens, duplicitatis a sua intentione rugam exclusit. Hinc per Salomonem de (1579D)Deo dicitur: Et cum simplicibus sermocinatio ejus. Sed et ipsum nihilominus omnium quae facta sunt creatorem, simplicis omnino confitemur esse naturae. Tanto ergo quilibet efficacius exauditur in prece, quanto per intentionem simplicem, divinitatis juxta modum proprium similitudinem tenet. Cujus, inquam, corpus, quod opera significare diximus, magis quam istius lucidum existere potuit, qui tam multis per vitae excellentiam lumen exhibuit? Aut quem potius, quam hunc, splendor propriae actionis, ut lucerna fulgoris, illuminavit? qui innumeris exterius ad caelum septus lampadibus, potiora utique de creatoris visione interius percepturus ascendit. Quae lucerna clarior hoc praeceptore surrexit, quae super candelabrum altioris vitae posita, (1580A)totas occidui provincias radiavit? Quae si fortasse intra speluncae suae sese, ut coeperat, angustias occuluisset, videretur utique quasi sub modio, hoc est censurae propriae mensura retenta, aut paucis aut nullis fulgoris rutili crines aspergere. Sed aspirante Deo supra candelabrum regiminis posita, cunctis lustrari volentibus praeclarum lumen exhibuit: et ita exhibuit, ut hodieque per omnes pene christianis cultibus deditas regiones, auditis tantorum miraculorum prodigiis, cognito tantae lumine sanctitatis, universorum ad quos haec pervenire valent fidelium in divinis laudibus ora resultent.

Ut enim pauca de multis loquar, quis non miretur audiens pandentem in propatulo abdita, praedicentem futura? Parere jussibus latices, prodire de rupibus (1580B)fontes, perdere totiens elementa naturam, praebere volucres obsequelam, terram susceptum cadaver evomere, cunctis terribiles pavidare, morbos imperiis cedere, mortem jus dominii perdere, secretum cordis patescere, claustris retentum corporeis quo velit spiritu properare? Postremo quis non stupeat totum ab uno homine mundum conspici, in terris positum coeli cives aspicere, carne adhuc revinctum animarum merita contemplari? Haec, et his multa similia, quis aure percipiens, non in Dei Patris continuo laudes erumpat, qui suis talia confert servulis, et super haec omnia regnum sine termino largitur in caelis? Sed unde Pater hic eximius patrare ista promeruit, ut instar sanctorum apostolorum tot admirante mundo miraculis coruscaret, nisi (1580C)quia eorumdem apostolorum vitam tenuit, et caelestis instituta praeceptoris aure pectoris servaturus accepit? Non illum carnis illecebra, non mundi gaudia male suadentia, non hostis astuta consilia valuerunt in aliquo flectere anhelantem ad praemia sempiterna.

Proinde, fratres karissimi, nos qui e diversis mundi partibus ad ejus properavimus magisterium, discamus spernere quod sprevit, discamus diligere quod dilexit: et si sequi eum post ad gloriam cupimus, modo ipsius vestigia imitando sequamur: ne si nunc ab ejus rectitudinis norma deflectimus, ab illius postmodum coacti consortio dirimamur. Certe si quem nostrum de hoc etiam conventu aliquis violentus ad carcerem traheret, magna revera illum, qui hoc pateretur confusio, ingens simul maestitia (1580D)coartaret. Quid putamus, karissimi, ibi tunc esse confusionis, quid terroris et angustiae, si contingat, quod Deus avertat, aliquem nostrum ab illo splendidissimo sancti hujus Patris nostri et praecedentium fratrum choro in perpetuum separari, et infinitis insuper tormentis immergi? Circumspiciamus quapropter, dilectissimi, undique vitam nostram; excludamus a nobis cunctas sordes omnemque malitiam; simus mites, continentes et humiles, sectemur ea quae pacis sunt et caritatis; teneamus hujus Patris nostri praecepta, sequamur vestigia, ut cum eo pariter gaudia consequamur aeterna; praestante domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

EXPOSITIO PROLOGI REGULAE SANCTI BENEDICTI.(Ex Tosti, Storia della badia Casin.) (1581A) Tres enim sunt ecclesiasticae disciplinae: prima physica, id est naturalis; secunda ethica, id est moralis; tertia logica, id est rationalis. Nam physica derivatur ab eo quod est physin; physin Graece, Latine natura dicitur; ethica autem derivatur ab eo quod est ethin: Ethin quippe Graece, Latine mores dicuntur. Logica autem derivatur ab eo quod est logos, logos enim Graece, Latine ratio dicitur. Propter has ergo tres disciplinas ecclesiasticas Salomon sapientissimus omnium regum tres libros edidit: primum librum appellavit Parabolam, secundum Ecclesiasticum, tertium Cantica canticorum. Primus (1581B)quidem liber convenit parvulis, quia in eo saepe parvulos quasi filios alloquitur, dicens: Audi, fili mi. unde etiam in ipso libro frequenter mentio malarum rerum fit, id est, meretricum et haereticorum et caeterarum his similium. Secundus autem liber bene congruit majoribus, quia in ipso jam majores admonentur vanitates mundi despicere. Unde ipse liber a vanitate inchoat, dicens: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Tertius vero liber convenit perfectis, eo quod in eo non adversa aut tristia, sed laeta reperiuntur. Istius enim Salomonis ordinem tenens beatus Benedictus non ignarus ecclesiasticae disciplinae dixit: Obsculta, o fili, praecepta magistri, id est, sicut Salomon in primo suo libro parvulos quasi filios alloquitur, ita (1581C)et ipse in principio sui libri parvulum quasi filium alloquitur, dicendo: obsculta, o fili, praecepta magistri, et caetera. Nam hoc sciendum est quia quidam libri habent ausculta, quidam vero obsculta: sed sive dicas ausculta per au, sive obsculta per ob, nil obstat; eo quod auscultare dicitur quasi auribus scultare, hoc est, auribus audire; obscultare vero est, communiter audire, quia ob in hoc loco pro simul ponitur.

Nunc videndum est qua ratione sanctus Benedictus cum dixit: Fili, praemisit o; cum suffecisset illi dixisse, fili tantum; eo quod in eo nomine, quod est fili, vocatio intelligitur. Sed sciendum est quia sicut solent multa nomina pro exaggeratione, id est augmentatione, intellectus sui sibi assumere quasdam adjectiones syllabarum: verbi gratia, cum dicis (1581D)praedives, praepotens, excelsus, et caetera, assumpta prae et ex, hoc est, valde dives, valde potens, valde celsus; ita sanctus Benedictus ut exaggeraret vocationem suam fecisse cognoscitur, cum dixit, fili, praemittendo o: nam o fili, duo vocativa sunt, quasi diceret: Fili, fili. Filius enim multis modis dicitur, id est natura, adoptione, imitatione, doctrina, et gente. Natura autem et adoptione omnibus notum est; imitatione quidem dicitur, quia illius est filius quis, cujus opera imitatur: unde Dominus in Evangelio dicit Judaeis: Vos ex patre diabolo estis, quia ejus opera facere vultis. Doctrina vero, sicut dicuntur filii positi sub magistris, unde Apostolus dicit: Ego vos genui per Evangelium. Gente autem sicut fuit ille dives positus in inferno Abrahae: unde eum Abraham filium vocavit, (1582A)dicens: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Et similiter dives Abraham patrem nominavit, dicendo: Pater Abraham, et reliqua. Et quanquam multis modis dicitur filius, semper ibi pater etiam si non sit positus, subintelligitur: eo quod filius non potest esse sine patre. In hoc enim loco sanctus Benedictus cum dicit fili, paternitatis affectum, atque magistri disciplinam erga te ostendit, se habuisse. Te vero sua oratio, qua dicitur fili, manifestat ad quid adducat, id est, ostendit te ducere ad paternitatis affectum, et magisterii disciplinam suscipiendam. Praecepta dicuntur, eo quod praemium captent, dum sui servatores ex illis praemia capiant. Magister vero dicitur quasi magistratus, id est, magis doctus, sicut dicitur discipulus (1582B)a discendo. Queritur etiam, quare sanctus Benedictus dixit, inclina, cum potuisset dicere, aperi. Sciendum est, quia multi aperiunt aures, sed non inclinant, id est humiliant; nam ideo dixit inclina, quasi diceret humilia. Quia enim nisi superbi aures et cuncta membra erecta haberent nequaquam scriptura diceret divina: Aures eorum aggrava, et oculos superborum humiliabis: eo quod superbi semper in fastu superbiae erecti sunt. Et hoc sciendum est, quod non ita dicuntur superbi ipsa membra superba habere, ut ipsa membra sint superba, sed quia officia membrorum superborum sunt superba, ideo membra dicuntur superba. Et quanquam caetera membra propter officia sua dicantur superba, tamen in oculis magis solet cognosci superbia. Est sensus, (1582C)cum dicit: Inclina aures, hoc est, ad humilitatem discendam auribus submitte, quia inclinare est ab excelsioribus ad humilia submitti. Iterum videndum est, quare cum dicit: aures, subjunxit cordis, cum suffecisset illi dixisse, aures, sine adjectione cordis; eo quod scriptura divina ubi aures dicit, cordis aures requirit: unde Dominus in Evangelio dicit: Qui habet aures audiendi audiat. Ibi enim non de auribus corporis dicit, quia omnes qui illic aderant aures corporeas habebant: et nemo illuc venisset ad audiendum, nisi aures corporis habuisset. Sed quia Dominus cognoscens (ut Deus vidit) illic multos non aures cordis habuisse, ideo clamabat: Qui habet aures audiendi audiat: quasi diceret, illos enim alloquor qui aures cordis habent. Nam aures exterioris hominis (1582D)sonum tantum audiunt sed non discernunt; eo quod noster homo exterior communis est cum bestiis, homo vero interior communis est cum Angelis, quia ipse ad imaginem Dei plasmatus existit. Sanctus vero Benedictus, quia humilibus et simplicibus hominibus loquebatur, ne aliqua difficultas esset intelligendi de quibus auribus diceret, ideo adjecit, cordis. Aures autem, secundum antiquorum sapientum sensum, quasi audes dictae sunt; eo quod audiunt: secundum autem sensum novorum sapientum, aures dicuntur ab hauriendo; eo quod hauriunt sonum. Iterum etiam quaeri potest quare sanctus Benedictus, cum dixit, cordis, subjunxit tui, cum illi sufficeret dixisse solummodo cordis: sed ideo subjunxit tui, propter exaggerationem cordis, id est (1583A)propter nimiam intentionem cordis. Nam ea intentione Pater Benedictus dixit: tu, qua intentione dicit Deus ad Ezechielem prophetam oculis tuis. Ait enim: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi; quia ut ostendantur tibi, adductus es hoc. Et pulchre hic Dominus tuis addidit, quia oculos et aures cordis requirebat: quasi diceret: Quia non possunt (1584A)haec quae tibi ostenduntur oculis corporeis videri, auribus corporeis audiri, idcirco dico tibi tuis, ut ea oculis propheticis videas et auribus spiritualibus audias. Ita et sanctus Benedictus in hoc loco addidit tui, quasi diceret: Quia ista quae ego te admonere studeo, fili, auribus corporeis non potes audire, idcirco tui dico, ut ea auribus cordis intente audias.