CLASSIS III |
CLASSIS QUARTA.
HOMILIAE DE DIVERSIS.
HOMILIA LXXXIII.
De traditione Symboli.
ADMONITIO.
Praeclare meritum de Ecclesia jam diximus sanctum Maximum, quod imprimis non voce tantum, sed etiam scriptis suis puriora sanctioraque Christianae religionis dogmata ediderit ac propagaverit. Praeter multa, quibus homiliae et sermones ejus abundant, sit argumento commendatissima symboli expositio, quam S. antistes in hac homilia sapienter atque eleganter praestitit. Enumeratis primum codicibus mss., qui de Maximo fidem faciunt, variam tituli inscriptionem proferemus. Igitur codices Vaticani tres S. Maximi nomen praeferunt, nempe 1278 pag. 126, 6452 pag. 78, Vatic. Palatinus 432 pag. 320, ac praeterea codices Novariensis 27 pag. 240, Brixiensis pag. 210, Augiensis XIV, Ratisponensis Sancti Emmerami pag. 42, ac tandem Laurentianus I Plut. XIV pag. 143. Nullus alius mss. liber, aut codex nobis occurrit, qui hanc homiliam alio sub nomine referat. Sed magnam esse in codicibus video tituli varietatem. In codice Ratisponensi his notis exprimitur: Homilia sancti Maximi in traditione symboli, de expositione ejusdem. Idem titulus existit in codice Laurentiano; breviorem habet codex Augiensis, nempe: Homilia sancti Maximi in traditione symboli; et similem praeferunt codices Vaticanus Palat. et Novariensis. Codex alter Vaticanus 6452: De expositione symboli: sermo sancti Maximi episcopi. Sed speciosior est titulus codicis Vaticam 1278, scilicet: Sabbato ante Palmas in traditione symboli: sermo sancti Maximi episcopi de expositione ejusdem; ejusque similis inscriptio codicis Brixiensis: In traditione symboli: sermo beati Maximi episcopi ante dominicam Palmarum. Plura in hujusmodi inscriptionibus continentur. Et quidem primo designatur tempus quo habita fuit a S. antistite homilia, nempe in sabbato ante Palmas, cum juxta vigentem Ecclesiae disciplinam instituti et probati neophyti ad lavacrum regenerationis in sabbato sancto admittendi essent. Secundo demonstratur, toto probationis tempore baptizandis nonnisi prima fidei tradi consuevisse documenta, et ad augustiora secretioraque cognoscenda mysteria admissos fuisse, ubi Christianae perseverantiae argumenta praebuissent. Tertio optima apparet Ecclesiae institutio tradendi neophytis fidei regulam ante octo dies baptismum praecedentes, ut eam memoriae mandarent, et coram Ecclesia dum initiabantur baptismate profiterentur. Quarto recolitur canon ecclesiasticus administrandi solemniter baptismi in sabbato sancto, qui mos servatur etiam in vigilia Pentecostes, quemadmodum scripsit S. Leo M. ad episcopos Siciliae, admonens eos ne alio tempore contra apostolicam traditionem solemni ritu baptismum conferrent. Ita in ep. 16, tom. I, pag. 715 edit. Venet. 1753. Quinto inspicitur munus esse episcoporum doctrina primum formare novos fideles, perinde eos aquis salutaribus abluere. Clarissimus Trombellius de theologicis studiis optime meritus docet hoc symbolum, quod a S. Maximo explicatur, ipsum esse quo ea aetate utebatur Ecclesia in baptismi administratione, et convenire cum fidei regula ab Augustino tradita lib. de Fide et Symbolo. Vide illius dissert. 6 de Bapt. cap. 1. Non immoramur in recensendis editoribus. Apud omnes est prima de Diversis sanctoque Maximo ascribitur. Neque collectores Romanos urgere volumus, qui eam inter sermones S. Ambrosii num. 20 ediderunt.
269 ARGUMENTUM.
-- Symbolum traditum ab apostolis fuit ut eodem credentium futura diversitas, id est fideles, a perfidis secernerentur. Quo explicato Maximus ait symboli veritate unumquemque credentium effici Christianum, viventes sanctificari, et mortuos reduci ad vitam.
Cum apud patres nostros, sicut liber Judicum refert, quaedam Israeliticae tribus civili adversum se praelio decertarent, nec propter consimilem populi unius habitum inter bellantes posset esse discretio, tribus illa cujus justior erat causa pugnandi, quia merito per Dei auxilium victoriam praesumebat, signum sibi certo in sermone constituit, ut quos una armorum facies confundebat, secretioris verbi distingueret sacramentum. Quod beati apostoli, ut ego reor, exemplum sequentes Ecclesiae Dei, quam adversum militiam diabolici furoris armabant, mysterium symboli tradiderunt; ut, quia sub uno Christi nomine credentium erat futura diversitas, signaculum symboli inter fideles perfidosque secerneret, et alienus a fide atque hostis appareret Ecclesiae, aut tanquam baptizatus nescisset, aut tanquam haereticus corrupisset. Credis, inquit, in Deum, Patrem omnipotentem. Credendus sine dubio est Deus, Pater omnipotens, cujus sic virtus sentitur, ut quantitas ejus et qualitas ignoretur: esse enim illius et posse non discutiendo assequimur, sed credendo. Quem autem credere debeamus edocet nos Redemptoris nostri auctoritas, dicentis: Qui credit in me et in eum qui me misit, habet vitam aeternam (Joan. V); et alibi: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV). Plus est, fratres, quod fidei oculis intuemur, quam sensus possit videre carnalis. Credis, inquit, in Deum, Patrem omnipotentem. In deo natura innascibilis, in Patre Unigeniti veritas, in Omnipotente plenitudo virtutis ostenditur. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per 270 omnipotentiam Pater; nec disquirendum qualiter sit Pater; quia qualiter Deus sit aut omnipotens non potest comprehendi. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Quod Christus est factus, qui Filius erat, dispensatio est redemptionis humanae; quod Dominus est, de proprietate naturae est; unicus autem, vel Unigenitus annuntiatur et creditur, quia unus ita est genitus, nec habet in nativitate consortem. Filium audis, non ut illum sexu aliquo editum putes, sed ut credas incomprehensibili majestate Deum prodiisse de Deo, ut ipse ait: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI). Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. Spiritum sanctum audis, ut partum illum mirabilem simul et inculpabilem recognoscas. Coeleste est enim quod Spiritus agit, inviolatum quod sanctus operatur. Nam cum Unigenitum Dei fieri hominem redemptionis nostrae necessitas flagitaret, hoc nativitati suae privilegium propriae divinitatis invexit, ut de virgine nasceretur. Qui enim veniebat inveteratam peccatis hominum revocare naturam, novam legem voluit habere nascendi. Unigenitus igitur Dei factus est filius hominis, ut qui Creator mundi erat fieret et Redemptor. Qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. Nulla nobis sit de Christi cruce confusio, quia habemus de ejus passione victoriam: sicut enim sempiternus Dei Filius non sibi, sed nobis est natus; ita immaculatus Dei Agnus non sibi, sed nobis est passus. Quis autem non mirificum advertat esse mysterium, ubi ipse homo praedicatur, qui Deus est; et ubi idem Dominus annuntiatur, qui asseritur crucifixus? nec incogitata ei, quod peremptus est, aut improvisa res accidit, qui divinitatis suae consilio idcirco suscepit hominem, ut pro homine posset occidi. Supplicium autem crucis elegit, ut sublimiorem victoriam pareret poena deterior; et qui universitatis bono patiebatur, quasi in conspectu mundi in altum sublevatus 271 occumberet, simul ut qui crucifixum videbant, mirabilia cernerent crucifixi. Nam satis abundeque gloriam patientis ostendunt repentina solis obscuritas, tremor terrarum, saxorum divisio, resurrectio mortuorum. Illud autem quanti est testimonii, quod etiam pariter crucifixus latro memoriam sui in coelesti regno fieri a consorte supplicii precabatur? Hinc est, carissimi, quod illusiones et probra quae pertulit Christus, crucem mortemque ejus non suspiriis ingemiscimus, sed continuis laudibus celebramus. Sepultus est autem, quia consequens erat ut qui mortuus fuerat acciperet sepulturam. Sepultus est Dominus ut ad consolationem sepultorum benedictionem corporis ejus et terra susciperet. Sepultus est ut qui vere mortuus cernebatur, vere rediisse a mortuis crederetur. Tertia, inquit, die resurrexit a mortuis. Si credidisti de Christo quod dedecoris est, crede quod gloriae est: si credidisti quod mortis est, crede quod vitae est. Sicut enim in passione mysterium pietatis est, ita in resurrectione operatio potestatis, ut ait ipse: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Quomodo itaque non illi suppetebat vita post mortem, cui mori non fuit conditio, sed potestas? Nec magnum sane est, si dicamus: Potuit Christus resurgere, cum impossibile fuerit ut auctor vitae non rediret ad vitam; aut quomodo poterat inferni legibus detineri qui idcirco est mortuus ut mors amitteret potestatem? Nihil ergo ultra de ejus passionibus confundamur, nihil de ejus morte trepidemus, cui et resurgendi potestas erat, et natura vivendi. Cujus autem dementiae est illum non credere resurrexisse, ad cujus praeceptum de tumulo sepultus emersit? Ascendit in coelum. Decebat, fratres, talis gloria hominem qui de virgine nascebatur; nec impossibile ei fuit coelum ascendere, cui possibile fuit inferos triumphare. Et necesse erat ut qui ad mortem de regno venerat, post mortem rediret ad regnum. Fuit in hoc, carissimi, salutaris et incomprehensa mentibus humanis inter coelum terramque communio: et sicut terra Dei Filium se suscepisse laetata est, ita coelum Filium hominis se accepisse gauderet, ut cantatum est per prophetam: Laetentur coeli et exsultet terra (Psal. XCV). Nam sicut manifestum est terram exsultare 272 de Deo, ita dubium non est coelum gaudere de homine. Sedet ad dexteram Patris. Quod sedet Christus, victoris munus est: quod ad dexteram Patris sedet, Divinitatis est privilegium et indiscretae consortium caritatis. Et bene ad dexteram Patris annuntiatur sedere, in quo nihil voluntatis suae diabolus, qui totus est sinister, invenit. Inde venturus judicare vivos et mortuos. Necesse est, fratres, ut hominum genus ille discutiat qui creavit, et ipse judicet qui redemit: justumque est ut omnipotens Dominus mortales suos, quos divinitatis virtute formavit, Patris pietate salvavit, judicis examinatione discernat. Nam quid esse potest aequius apud Deum, quam ut quorum in saeculo fuit vita diversa, eorum post hoc saeculum merita distinguantur? Vivi autem judicandi referuntur ac mortui ut omnium hominum esse apud Deum cura credatur. Et in Spiritum sanctum. Haec est, carissimi, inoffensa regula veritatis, ut quorum unum nomen est, non sit eorum diversa confessio, et qui in coelo apud se unum sunt, a nobis non separentur in terris. Nam sicut Divinitati nihil de creaturis aequari potest, ita omnem divisionem et inaequalitatem natura Divinitatis excludit. Secundum enim evangelicam veritatem, sicut Filius a Patre evivit, ita et Spiritus a Patre procedit; et Unigenitus, sicut Filius Dei est, ita et Spiritus sanctus Dei est; et sicut Pater cui vult miseretur, et Filius cui vult Patrem revelat, ita etiam Spiritus et inspirare legitur prout vult, et dona coelestium gratiarum dividere prout vult. Quomodo ergo non unum esse cum Patre Filioque credendus est Spiritus, cui aeque adjacet posse quod vult? Sanctam Ecclesiam. Vere sancta est Ecclesia confitenda, per quam et sanctificatio est data mortalibus et, crescente credentium numero, omnium pene linguis in Dei laudes sanctior mundus exsultat. Sancta est Ecclesia, quae, baptismi sacramento peccatorum contagione detersa, terrarum incolas transmittit ad coelum. Remissionem peccatorum. Credenda est praecipue, fratres, peccatorum remissio, quia hoc unum est remedium quod hominum genus a sententia perpetuae mortis absolvit. Idcirco Unigenitus Altissimi sumere dignatus est carnem, complexus est crucem, ut te, qui crimina tua evadere et peccata non poteras, 273 indulgentia faceret innocentem. Ideo immaculatus occisus est Agnus ut ejus cruore humani generis macula tergeretur. Videte, fratres, profunditatem mysterii, videte altitudinem sacramenti: ubi mors reddidit vitam, et peccantium sordes sanguine sunt innocentis ablutae. Haec autem remissio non te ad peccatum nutrit, sed admonet ut peccare jam metuas, qui te intelligis sine venia non potuisse salvari. Bonitas enim Dei indulgentiae suae munere non nos armat ad culpam, sed abluit ad gloriam. Carnis resurrectionem. Hic religionis nostrae finis, haec summa credendi est. Et revera quis credens Deo possit de resurrectione dubitare, cum manifestum sit hanc solam Christo causam fuisse nascendi? Quae enim alia ratio, quaeve utilitas erat, ut Perpetuus carnem dignaretur assumere, nisi carnem perpetuitate donaret? quae gloria esset, Dei Filium crucem non refugere, mortem 274 expetere, perpeti sepulturam, nisi vitam mortalibus praestita resurrectione conferret? Posse autem hoc fieri facit Divinitas fidem, cui totum quod vult posse subsistit. Denique, ut indubitata resurgendi exempla capiamus, ipse hic mundus, amissa receptaque decoris sui specie, et occidit et resurgit. Documentum nimirum futurae resurrectionis accipimus, cum commendata sulcis frumenta in stipulam suam redeunt, et renovatis frondibus spoliata gelu nemora reviviscunt; cuncta etiam quae terra producit aut semine aut radice multiplicata redduntur. Quae autem duritia cordis est non credere reformari hominem, cum ea quae facta sunt reparentur. Hoc est carissimi, symbolum, cujus veritas unumquemque credentem efficit Christianum; hoc est symbolum, quod et viventes sanctificat, et mortuos reducit ad vitam.
HOMILIA LXXXIV.
Incipit praefatio de corpore Christi.
ADMONITIO. Hujus homiliae praefatio antequam a Mabillonio ex codice Sangallensi deprompta publicaretur, edita jam fuerat a Gymnico et a posterioribus editoribus una cum homilia cui titulus datus est: De cruce et sepultura Domini, pars illa quae incipit ab his verbis: Videamus de hoc ipso Domini corpore, et concluditur his aliis: Haec omnium salutem citius suscitavit. Deinde ipse Gymnicus aliique collectores alteram constituunt homiliam, alia inscriptione distinctam: De passione et sepultura Domini, cujus hoc est initium: Fortasse quis dicat de prioris dominicae praedicatione, isque est finis: Quid quaeris viventem cum mortuis? At amanuenses et editores omnes errasse deprehen limus ex quatuor codicibus optimae notae, scilicet ex Vaticano 6452, ex Lateranensi et ex duobus Casinensibus, qui de duabus jam indicatis partibus homiliam unam conficiunt. Multoque magis hac in sententia nos confirmavit eadem homilia, cui pars alterius innectitur; cum tota sit de cruce Domini, et fragmentum ei additum omnino extraneum agnoscatur. Si vero expungatur ab homilia de passione et sepultura Domini principium, usque ad illa verba Uterus procreavit, manifestam assequimur colligationem cum praecedenti, in qua coepta est comparatio uteri Virginis cum monumento quod corpus Christi Domini recepit. Nec novum est, ut jam alibi diximus, veteres monachos, qui de antiquitatis naufragio pretiosa Patrum scripta servarunt, ex una homilia vel sermone duas, aut tres lectiones, additis aliquibus ad usum suum, confecisse. His in lucem positis, inquirendum est an prior hujus homiliae pars, quae hoc codicis Sangallensis titulo exhibetur: Incipit praefatio de corpore Christi, ei conveniat sitque veluti caput ejusdem. Dicimus ergo exordium illud videri desumptum a Maximo ex circumstantia loci et temporis, et congruit concioni in coetu episcoporum habitae, quos antea praeses allocutus fuisset, ut moris erat. Ipse Maximus, commendata primum episcopi praesidentis oratione memoratoque ejusdem argumento, de sepultura corporis Christi sermonem suum instituere aggred tur: Videamus ergo de Domini corpore, postquam de cruce deponitur, quid geratur. Mabillonius non produxit in diem nisi praefationem, partemque homiliae incipientis: Videamus, et desinentis, Haec omnium salutem citius suscitavit; cum codicis Sangallensis pars altera: Fortasse quis dicat, etc., et quae est apud ipsum cum titulo: De sepulcro Christi, in omnibus editionibus vulgata ipsi innotesceret. Integram nos homiliam producimus, quam dixisse Maximum in concilio Mediolaneasi sub S. Eusebio verisimillimum arbitramur. Vindicata homiliae hujus integritate, vindicandum S. antistitem Taurinensem suscipimus a codicibus qui illam sanctis Ambrosio, Augustino et Gregorio Magno supposuere. Tres nobis occurrerunt codices eamdem Ambrosio tribuentes, scilicet Vaticanus 6452, Laurentianus X Plut. XIV, et cod. 1 part. sinistrae, olim S. Crucis Minor., nunc in Laurentiana. Sed cum Benedictini monachi congr. S. Mauri in praef. ad sermones S. Ambros., tom. II edit. Paris. 1690, commemorato Gennadii testimonio, quo Maximum de sepulcro Christi scripsisse constat, homiliam illam, de eo agentem, Maximianam ju licaverint, nulla hujusmodi codices nos molestia afficiunt. Ipsi etiam Benedictini monachi cum eamdem homiliam in appendicem serm. S. August. num. 248, pag. 288 edit. Antuerp. an. 1700, traduxerint, variamque de ea fuisse opinionem declaraverint, seque propensiores in Maximum quam in alios Patres dixerint, adversantium codicum auctoritatem everti putamus, in quibus nomen Augustini legitur. Quod vero in cod. Vaticano 1270 pag. 31 a tergo S. Gregorio Magno homilia accepta referatur, manifesta est amanuensis fallacia: nullis enim in codicibus, nec in editis libris quisquam alius homiliae hujus auctorem somniavit Gregorium Magnum. Sed ne in re tanti momenti conjecturis ludere videamur, praesto nobis sunt quatuor codices probatissimi, quorum suffragia in Maximum conveniunt. Primus est Taurinensis, qui homiliam duas in conciones dividit, ut primam faciat illam quae incipit: Fortasse quis dicat, et secundam exordiatur ab illis verbis: Hesterna die satis gaudii, etc., cum titulo in priore: De sepulcro Domini; et in secunda: Item de eodem, et hoc inverso ordine ex amanuensis oscitantia. Codex alter est Sangallensis homil. 68 affixa inscriptione: Praefatio de corpore Christi. Tertius codex 99 S. Crucis in Jerusalem num. 51 priorem habet homiliae partem sub titulo: De corpore Christi, et alteram sub hoc alio: De sepulcro Domini Salvatoris. Quartus tandem est codex Lateranensis pag. 212, qui epigraphi: De corpore Christi, addit: Sermo S. Maximi episcopi, atque incipit: Videamus de Domini corpore, etc. Cum ergo hisce praecipuis nitatur homilia testimoniis, cumque pro ea Mabillonius, Ceillerius tom. XIV Istor., et Benedictini monachi in editionibus opp. Ambrosii et Augustini sententiam tulerint, justam egimus causam, eam S. Maximo vindicando.
279 ARGUMENTUM.-- Pietatem Joseph ab Arimathaea Christo sepulcrum parantis summopere commendat S. Maximus, pluraque de eodem sepulcro mystice dicta explanat; postremoque de Maria Magdalena sollicite quaerente Dominum in monumento disserit.
Hesterna die satis gaudii accepisse vos credo, fratres dilectissimi, et tractatibus domini et fratris nostri praesentis episcopi, qui tanta facundia res divinas disseruit, ut praedicatio ejus plena fuerit sacerdotii gratia, oratoris eloquentia, institutione doctoris. Nec mirum si is qui in pontificio primatus honorem obtinet, habeat etiam in praedicando primatus eloquium: ut virtutes Dei, quas sancti pectoris arcano depromit, facundi sermonis oratione commendet. Atque ideo parvitatem meam scio auribus vestris minus solito placituram. Quis enim contentus est potare de rivulo, cum possit haurire de fontibus? Terra enim aquarum tenuem rorem omnino non suscipit, posteaquam eam largus pluviarum imber infuderit. Sic igitur vestra dilectio inundata S. sacerdotis eloquio, sermonis mei non patietur vile fastidium. Quamvis enim doctus, quamvis disertus orator, elinguis videbitur, si coeperit loqui praesente meliore. Sed tamen habet solatium suum ista confusio. Nihil enim ruboris est comparatione summi sacerdotis displicere minimum sacerdotem: praesertim cum juvare me possit beatorum insigne consortium. Si enim David unius societate sancti alterum sanctum fieri posse proclamat, dicens: Cum sancto sanctus eris (Psal. XVII): quis ergo me, quamvis imperitum, quamvis peccatorem non putet fieri posse praedicatorem virtute Domini, tantorum consortio 280 magistrorum? Igitur quoniam beatissimus frater noster sanctorum apostolorum laudes magno est prosecutus eloquio; debemus et nos ipsius sepulturam Domini praedicare: ut quia unius corporis membra videmur similibus obsequiis procurata, similibus quoque integrum corpus praedicationibus exornetur. Videamus ergo de Domini corpore, posteaquam de cruce deponitur, quid geratur. Accepit illud Joseph ab Arimathaea, vir justus, sicut ait evangelista, et in novo suo sepeliit monumento, in quo nondum quisquam positus erat. Beatum ergo corpus Domini Christi, quod cum nascitur, utero virginis gignitur: cum recedit, justi tumulo commendatur. Beatum plane corpus, quod virginitas peperit, et justitia custodivit. Custodivit illud Joseph tumulus incorruptum, sicut servavit illud Mariae uterus illibatum. Hic enim viri pollutione non tangitur, ibi mortis corruptione non laeditur: novus illud venter concepit. Dominica ergo, et virgo vulva, et virgo est sepultura; quin potius ipsam sepulturam vulvam dixerim: est enim similitudo non parva. Sicut enim Dominus de matris vulva vivus exivit, ita et de Joseph vivus sepultura surrexit: et sicut tunc de utero ad praedicandum natus est, ita et nunc ad evangelizandum renatus est de sepulcro. Nisi quod gloriosior ista quam illa nativitas. Illa enim corpus mortale genuit, haec edidit immortale: post illam nativitatem ad inferos descenditur, post hanc remeatur ad coelos. Religiosior plane ista est quam illa nativitas. Illa enim totius mundi Dominum novem mensibus in utero clausum tenuit, haec autem tridui tantum tumuli gremio custodivit; illa cunctorum spem tardius protulit, haec omnium salutem citius suscitavit. Quae comparatio ventris et tumuli; cum illa 281 ex intimis visceribus edidit filium, hic autem solummodo locum praestiterit sepulturae? At ego dico, non minorem Joseph affectum fuisse quam Mariae. Siquidem illa utero Dominum, hic corde conceperit, illa Salvatori membrorum suorum secretum praestitit, hic secretum sui corporis non negavit; illa Dominum pannis involvit cum natus est, hic linteis cum recessit; illa perunxit beatum corpus oleo, hic aromatibus honoravit. Conveniunt ergo sibi obsequia, convenit et affectus; unde necesse est et meritum convenire, nisi quod angelus Mariam ad obsequium admonuit, Joseph autem sola justitia persuasit; Joseph in suo sepulcro posuit Dominum. Legimus in propheta: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V). Si ergo sepulcrum patens est guttur hominum; vide ne forte secundum hanc similitudinem Dominum Joseph non tam in sepultura terrena posuerit, quam in monumento sui pectoris collocarit, et custodiendum illum susceperit, non tam memoria fragili elementorum, quam memoria sancta virtutum. Haec virtutum fidelis est memoria, quae intra se continens Christum, laedi cum haereticorum corruptione non patitur; de qua memoria in sacris dicit Dominus: Quotiescunque hoc facietis, in memoriam mei facietis, donec veniam (Luc. XXII). Quotiescunque enim Christum loquimur, toties eum sacri oris memoria commendamus. Sepulcrum ergo patens est guttur eorum. Recte plane dicit propheta; sepulcrum enim Christi patens est evangelistarum 282 beatum guttur, per quod illud aeterno litterarum thesauro condiderunt. Patens autem sepulcrum ideo dicitur, quia qui vult ad Christi pervenire mysterium, non ingreditur ad illud, nisi per evangelicae Scripturae secretum. In Litterarum enim sacrarum quasi quodam novo vasculo commendandus est Dominus. Quisquis igitur illud videre desiderat, ibi et passionis ejus sacramentum invenit, et resurrectionis gloriam recognoscit. Patens ergo guttur sanctorum est; unde Apostolus ad Corinthios ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii (I Cor. VI): invitans eos ut praedicationis suae semper apertam januam ingrediantur Christi secreta mysteria. In hac igitur pectoris memoria collocatur Dominus a Joseph, ut in justitiae sede requiescat, et habeat Filius hominis ubi caput reclinet. Videamus igitur quare Salvator in aliena sepultura ponatur, ac suam non habeat sepulturam. Ideo in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur salute; mors enim ista non illi illata est, sed nobis delata; mors ista non illi accidit, sed nobis proficit. Ut quid ergo ei propria sepultura, qui in se mortem propriam non habebat? ut quid illi tumulus in terris, cujus sedes manebat in coelis? ut quid illi sepultura, qui tridui tantum temporis spatio, non tam in sepulcro mortuus jacuit, quam velut in lectulo dormiens conquievit? ipsa enim temporis brevitas declarat somnum fuisse quam mortem. Sepulcrum autem mortis est habitaculum necessarium; necessarium ergo non 283 erat mortis habitaculum Christo, qui vita est, nec opus habebat semper vivens domicilio defunctorum. Recte autem hanc vitam nos in nostro sepulcro condidimus, ut cum ipso vivificante mortem nostram a mortuis surgeremus. Unde et illa Maria Magdalene, quae Dominum inter caeteros defunctos in sepulcro quaerebat, arguitur et dicitur illi: Quid quaeris viventem cum mortuis (Luc. XXIV)? Hoc est: quid quaeris apud inferos quem rediisse jam constat ad superos? quem illa adhuc non intelligens nec cognoscens, respondit illi: Domine, si tulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum; et ego illum tollam. Existimabat enim illum, sicut dicit Scriptura, hortulanum esse. Sancta ergo et simplex femina Christum requirebat a Christo, ac devotione mentis prophetat, et nescit: ait enim Domino de semetipso: Si tu tulisti 284 eum, dicito mihi. Recte interrogat, Si tu tulisti eum, ipse enim tulit corpus suum, qui suscitavit; ipse tulit corpus, qui illud jacens et dormiens sua aspiratione collegit ipse tulit corpus, qui divinitatis illud virtute gestans portat ad coelos; atque ideo mulier sapienter interrogat et requirit: Si tu tulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum? hoc est, si illud auferens de sepulcro ad paradisum transtulisti. Audierat enim illum dicentem latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Aut certe de infernis in Patris dextera collocasti, sicut ait Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei (Col. III). Beatus ergo qui ita quaerit Christum Dominum, ut credat eum et in paradiso constitutum, et in coelestibus collocatum. Nam qui eum aut in infernis requirit, aut in tumulis, dicitur ei: Quid quaeris viventem cum mortuis?
HOMILIA LXXXV.
De eo quod scriptum est: Quis putas major est in regno coelorum? ( Matth. XVIII.) ADMONITIO. Non est opus ut eos refellamus qui S. Maximo hanc homiliam adimendam, ascribendamque S. Ambrosio censuerunt. Eorum enim et veterum codicum mss. auctoritate ac copia, et styli ratione refellitur evertitusque opinio. Iaquisitionem sane postulat titulus huic homiliae in editis libris affixus, qui est hujusmodi: In solemnitate divi Michaelis archangeli, de eo quod scriptum est, etc. Hic primo recensendi sunt codices antiquiores, qui illius solemnitatis memoria penitus carent, et homiliae locum Evangelii Matthaei cap. XVIII praemittunt, non iisdem tamen verbis. Codices enim S. Crucis in Jerusalem, 90 homil. 47, et 99 serm. 10, habent: Incipit: de eo quod scriptum est: Quis putas major est in regno coelorum? Codex Sangallensis homil. 44: De eo quod scriptum est: Quis putas major est, etc. Codex Vercellensis 81: Homilia beati Maximi episcopi in Evangelium Matthaei: Accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis putas, major est in regno coelorum? Codices Vaticani 6490 pag. 190, et Palat. 477 pag. 187, necnon Vallicellanus XV pag. 113, similia habent: In Evang. Matthaei: Quis putas major est in regno coelorum? Sermo beati Maximi episcopi. His conformis est codex Casanatensis homiliarum part. 1, et a quibus parum differt cod. XII S. Crucis in Jerusalem haec addens: Sermo in feriis S. Maximi episcopi Taurinensis. Super illud Evangelii Matthaei: In illo tempore accesserunt ad Jesum discipuli, dicentes: Quis putas major est? etc. Reliqui vero non pauci, posteriori aevo exarati codices memoriam solemnitatis vel dedicationis sancti Michaelis archangeli exhibent; in quibus numerantur codex Lucensis 89: In dedicatione sancti Michaelis archangeli homilia sancti Maximi episcopi; Casinensis 102 pag. 136 a tergo, Ratisponensis sancti Emmerami, et duo Laurentiani 36, et 43 Plut. XVII: In solemnitate divi Michaelis archangeli: de eo quod scriptum est: Quis putas major est in regno coelorum? etc. Differt etiam in titulo cod. Augiensis XV, qui tantum habet: In festo sancti angeli, a cod. Cisterciensi Montis Amiatae, in cujus fronte legitur: In festo sancti Michaelis archangeli. In Evangelio: Accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, etc.: Quis putas major est? etc. Homilia ejusdem beati Maximi episcopi. Cum autem apparitio S. Michaelis archangeli in Monte Gargano contigerit tempore S. Gelasii I, qui fuit Romanus pontifex ab anno 492 ad annum 496, et longius etiam post obitum S. Maximi dedicatio primae ejus basilicae Romae in circo Maximo facta a Bonifacio II, clarissime patet hanc homiliam a S. antitiste Taurinensi recitari non potuisse in solemnitate S. Michaelis archangeli, quae in Ecclesia nondum instituta erat. Ab Evangelio Matthaei, quod ea die legitur imperiti amanuenses titulum illum homiliae Maximi affixerunt. Nos, relictis editoribus qu errorem tam manifestum non praecaverunt, inter homilias de diversis rectius eamdem transtulimus.
284 ARGUMENTUM.-- Multa, eaque praeclara de virtute humilitatis, deque scandali peccato scribit sanctus Maximus: ac parvulos malitia ait esse, nonnisi clericos idoneos, monachos religiosos vel laicos.
Si diligenter audistis evangelicam lectionem, intelligere potestis quae ministris ac sacerdotibus Dei reverentia debeatur, vel quia ipsos clericos invicem humilitatis sedulitate se oporteat praevenire. Ait Dominus percunctantibus discipulis quis eorum in regno coelorum major esset futurus, statuto coram omnibus puerulo: Quicunque humiliaverit se sicut puer iste, hic major erit in regno coelorum (Matth. XVIII); unde intelligimus quod humilitate pervenitur ad regnum, simplicitate penetratur ad coelum. Quisquis ergo cupit Divinitatis tenere fastigia, humilitatis ima sectetur; quicunque vult fratrem praevenire regnando, prius illum praeveniat obsequendo, sicut ait Apostolus: Honore invicem praevenientes (Rom. XII), vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate. Si enim te non laesit frater, obsequium meretur, ut diligas: quod si forsitan laesit, magis officium meretur, ut vincas. Haec enim nostrae Christianitatis summa est ut amantibus vicissitudinem, laedentibus patientiam rependamus. Qui ergo fuerit patientior ad injuriam, potentior constituetur in regno; non enim ad imperium coelorum pervenitur superbia, divitiis, praefectura, sed humilitate, pauperie, lenitate. Arcta enim et angusta est via quae ducit ad regnum (Matth. VII). Quisquis ergo honoribus inflatus fuerit, et auri thesauris dilatatus, tanquam onustum et impeditum animal, per angustum regni iter transire non poterit; simul etiam ut se existimat pervenisse, sarcinam ejus exigua porta non capiens, repercusso limine, retrorsum abire cogetur; tam enim angusta est diviti porta coelestis, quam est camelo acus foramen exiguum; unde ait 286 Dominus: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX). Sicut enim camelum, animal tortuosum atque deforme, exigua caverna praeterire non patitur; ita et divitem avarum atque mendacem arcta coeli janua minime intrare permittit. Nam ideo nudi in saeculo nascimur, nudi etiam ad lavacrum accedimus, et nudi quoque, et expediti ad coeli januam properamus. Quam autem incongruum et absurdum est ut, quem nudum mater genuit, nudum suscipit Ecclesia, dives intrare velit in coelum? propterea adolescenti illi diviti in Evangelio a Salvatore dicitur: Si vis perfectus esse, vende omnia tua, et da pauperibus. Usque adeo enim nuda virtus apta coelo est, ut, quamvis justus, quamvis sanctus, aurum vel divitias possidens, non possit esse perfectus. Talem enim voluit adolescentem illum Dominus ad paradisum redire, qualis Adam fuerat de paradisi sublimitate dejectus; nudus enim Adam incola paradisi fuit: denique post peccatum nuditatem suam pervidens, folio puden la contexit. Prius enim quam peccaret honestatis erat colore vestitus; atque ideo nuditatem inhonestam non natura instituit, sed delicti reatus invenit. Nam et sancti angeli in splendidissimo habitu constituti, nunquid tunicis operiuntur et palliis? Sed cum sit in illis nativitatis suae nuda substantia, vestiti videntur esse, quod sancti sunt. Sic igitur et Adam custodiens honestatis angelicae dignitatem, erat quidem nudus mundanis vestibus, sed immortalitatis erat splendore vestitus. Nihil pravum respiciebant ejus oculi; non cor ejus turpe aliquid cogitabat; erat apud honestas mentes nuditas ipsa vestita. Sicut enim apud nequam homines turpis cogitatio a concupiscentia vestibus non arcetur, ita apud sanctos viros honesta simplicitas ad concupiscendum nuditate non trahitur; sed sicut vitiosis ad corruptelam nuda sunt omnia, ita religiosis ad castimoniam operata sunt universa. Quid autem ait evangelica lectio? Qui scandalizaverit unum de pusillis 287 istis, qui in me credunt: expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et mergatur in profundum maris (Matth. XVIII). Pusillos hic non aetate pueros, sed malitia parvulos dicit; sicut Apostolus ait: Malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Qui sunt isti nisi clerici ido nei, monachi religiosi, vel laici? Quisquis igitur his irreverens, aut contumeliosus exstiterit, hac belluina poena plectetur, ut informi saxo relegato illi ad collum praecipitetur in mare. Sed videamus cur scandalizantibus Christianos ista poena decreta sit, aut quid sibi velit ipsa sententia; puto enim aliquod mysterium continere: quasi vero non sufficeret in mare homini demergendo saxum qualecumque non magnum aut enorme, sed molae asinariae lapis ei relegetur ad collum, ut cum perituro homine pereat res usui necessaria. Sed puto hoc magis esse, quod in Scripturis asini figura populus gentilium nuncupatur, qui clausis oculis circa ignorantiae molam erroris sui gyro pertrahitur, et sine ulla cursus directione vestigiis in se saepe redeuntibus invitus usui laborat alieno. Nonne enim tibi videtur molam asinariam volvere populus gentilis, quandiu 288 in imperitiae suae labore versatur? naturae quidem vinculis alligatus, ut verbum Dei molat, Dominum coeli quaerat, sed opertae mentis caecitate subfusus vultum animi erigere ad Deum, cordis oculos levare non possit ad coelum. Sed quoniam mola asinaria saxum esse constat; videamus si et paganorum talis est mola. Talis est plane; saxea enim mola est paganorum Jupiter, Herculesque lapideus, circa quos caecis oculis frequenti errore circumeunt. Caecos, inquam, dixerim eorum oculos qui putant se videre quod non vident; aspicientes enim saxum Deum se videre confidunt. Attamen qui molam volvit, consummandi aliquando finem operis habet, exeundi spem gerit laboris: cui vera mola asinaria ad collum suspenditur, portat lapidem, qui portare debuerat jugum Christi. Asinus ergo ad molam, caecus ad lapidem, gentilis ad saxum, qui adorat eum quem non videt nec agnoscit. Deus enim non in manufactis habitat, nec in metallo aut saxo cognoscitur. Hic ergo gentilis populus cum persecutionem Christiano intulerit, hac poena plectitur, ut cum sua sacrilega mola judicandi saeculi fluctibus demergatur.
HOMILIA LXXXVI.
De bellico tumultu.
ADMONITIO.
Muratorius omnium primus hanc homiliam inter sermones S. Ambrosii usurpatam S. Maximo Taurinensi restituit. Eam enim reperit in codice 98 Ambrosiano, de quo saepe mentionem habuimus, et cum aliis plurimis eodem ex mss. depromptis in tom. IV Anecdot. publicavit. Huc usque hoc cum testimonio in sequentibus Maximianorum operum editionibus exornata apparuit. Nos auctoritate codicis 99 S. Crucis in Jerusalem, ubi est pag. 160, sermo 93, eamdem illustramus, neque haesitamus S. praesuli Taurinensi asserere, cum et dicendi ratio, reique argumentum ipsi conveniat.
ARGUMENTUM.-- Ad Taurinenses cives ob barbarorum in proximas provincias irruptionem trepidantes, et tuitionem defensionemque Urbis parantes hanc orationem habuit S. Maximus. Eorum quippe animos erigere ad spem divini praesidii conatur, admonens, ut pravos mores corrigentes Dei vindictam ulterius provocare caveant, atque illam piis sanctisque operibus placare studeant.
Movet fortasse vos, fratres, quod tumultus bellorum et incursiones praeliorum fieri audimus assidue, et cur nostris temporibus fiant dilectionem vestram fortasse plus movet. Sed haec causa est quia, quanto magis proximi sumus mundi excidio, tanto magis regno sumus proximi Salvatoris. Ipse enim Dominus ait, quod in novissimis diebus exsurget gens contra gentem, et regnum adversus regnum (Marc. XXXI): et alibi: Cum videritis bella, et terraemotus, et fames, scitote quoniam in proximo est regnum Dei (Matth. XXIV). Ergo vicinitas ista bellorum vicinum magis nobis Christum esse demonstrat. Atque ideo venientem adversarium timere non debeo, quia per haec signa venire potius intelligo Salvatorem, quamvis enim iste metum incutiat temporalem, ille tamen salutem defert sempiternam. Potens 289 est autem idem Dominus, ut et hostilem a nobis repellat pavorem, et suam nobis praesentiam largiatur. Per hos igitur bellorum tumultus mundi quoddam significatur excidium; futurum enim judicium Dei haec inquietudo praecedit. Est autem quoddam commotionis judicium Dei videre quod metuas. Dum enim cauti sumus ad ea quae cernimus, cautiores ad illa efficimur quae speramus. Vir autem sapiens his actibus terrenis instruitur quemadmodum futuri saeculi debeat judicium declinare, dum enim perspicit in hac communi perturbatione primores viros tuitiones in moenibus praeparare, ipse admonetur quemadmodum in futura eversione mundi defensionem praeparat animabus. Cernimus armari civitatis portas, debemus etiam prius in nobis portas armare justitiae, de quibus S. propheta dixit: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII). Tunc autem civitatis porta munita esse poterit, si prius in nobis portae justitiae muniantur. Etenim nihil prodest muros munire propugnaculis, et Deum provocare peccatis. Illa enim constituitur ferro, saxis et sudibus, haec armatur misericordia, innocentia, castitate; illa telorum multitudine custoditur, haec orationum frequentia defenditur. Et ad plenam tuitionem urbium portas principum solent signa praecedere: animarum nostrarum portas signum Salvatoris anticipet. Ergo, fratres, propter futurum judicium armis nos coelestibus muniamus, accingamur lorica fidei, salutis galea protegamur, verbo Dei spiritali gladio defendamur; qui enim his armis instructus fuerit nec praesentem perturbationem metuit, nec futurum judicium pertimescit. Siquidem sanctus David hac devotione 290 protectus Goliam illum fortissimum armatum etiam inermis occiderit, et virum bellicosum munitionibus undique circumseptum sola fidei virtute prostraverit. Cum enim S. David non operiretur galea, non praecingeretur gladio, non lancea uteretur; occidit autem illum non telo ferreo, sed gladio spiritali. Quamvis enim inermis oculis hominum videretur, satis tamen erat gratia Divinitatis armatus. Verum ipse spiritalis gladius non fuit gladius; non enim gladio Golias, sed lapide prostratus occubuit. Legimus in Scripturis lapidis vocabulo Christum figuraliter designari; sicut ait propheta: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Igitur cum lapide Golias percutitur, Christi virtute prosternitur. Et in qua tandem corporis parte prosternitur? In fronte scilicet; gentilis est sacrilegus homo, ibi percutitur a Christo, ubi deerat Christus; et ibi ei infertur mortis exitium, ubi signum salutis non invenitur. Quamvis enim esset Golias undique armorum protectione munitus, frons tamen ejus patebat ad mortem, quia signaculum Salvatoris non gestabat. Atque ideo ibi percutitur, ubi nudus a Dei gratia reperitur. Haec autem in figura facta esse nemo est qui nesciat. Nam et David armorum indumentis sese ante praecinxerat; sed cum esset in iis gravis et impeditus, ita ut ambulare vix posset, eadem sine cunctatione projecit, significans arma illa hujusmodi vana et luxuriosa esse opera, in quibus qui sese permiscere voluerit, tanquam gravis et gradiendi ad coelum cursum liberum non habebit. Simul et illud nos docuit quod non in armis tantum speranda victoria est, sed in nomine Salvatoris oranda.
HOMILIA LXXXVII. De hostibus non timendis. ADMONITIO. Hanc quoque homiliam Mabillonius, erutam ex codice Sangallensi in Museo Italico publicavit post duas praecedentes, quemadmodum fecisse Gallandium constat ex tom. IX Bibl. veter. Patrum, pag. 351. Titulus apud illos est Sequentia, qualis in mss. reperitur. Nos De hostibus non timendis eamdem inscripsimus; cum hic S. Maximus Christianos ad agenda virtutum opera adhortetur, ut ab inimicis liberentur. Nullius codicis testimonio Sangallense ms. illustramus, cum penitus ea careant omnes; sed quis ambigere poterit hujus pariter Maximum orationis auctorem censendum esse? quandoquidem vix exorsus praecedentis summam complectitur?
291 ARGUMENTUM.-- Inexpugnabile est propugnaculum contra hostes resistere precibus, jejuniis ac eleemosynis. Qui sine Dei gratia munitionem sibi construere conantur, vulpium more videntur foveae sibi latibulum praeparare.
Meminit vestra dilectio hoc nos superiore dominica praedicasse, ut bonis actibus, assiduis orationibus portas nobis justitiae reseraremus, ac frequentibus eleemosynis, velut vallo nos misericordiae muniremus. Murus enim quidam inexpugnabilis est contra adversarium resistere eleemosynis, dimicare jejuniis. Quamvis enim inimici arma sint valida, fortiora tamen haec arma sunt Salvatoris: quibus qui indutus fuerit, licet inermis oculis hominum videatur, satis tamen armatus est, quia eum Divinitas summa custodit. Bonum est igitur in tribulatione orare, jejunare, psallere, misereri. His enim telis, sicut David exemplum contra Goliam protulimus, solent adversarios suos vincere Christiani, his armis civitatis moenia custodire. Dicit enim sanctus propheta: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). In vanum ergo iste vigilat qui putat se armare civitatem, cum ipse fidei arma non habeat. In vanum plane laborat qui aestimat se tuitionem alii parare posse, cum ipse sit Dei gratia destitutus. Ait Dominus in Evangelio: Medice, cura te ipsum (Luc. IV). Hoc exemplo dicendum est: prius tu, homo, tuae consule saluti, ut possis saluti providere multorum. Caeterum cum te imbecillem et infirmum videam, ac Divinitatis auxilio destitutum, non solum civitatis, quae per te paratur, custodia non confido, sed vereor ne conturbet tua desperatio civitatem. Tunc ergo civitas munita est, quando eam magis Deus ipse custodit: tunc autem eam custodit Deus sicut scriptum est, quando habitantes in ea sunt omnes moderati, graves, Christiani atque catholici. Necesse est enim, ut civitatem conservet Deus in qua de praeceptis suis inveniat quod reservet. Caeterum ubi est luxuria, perfidia atque blasphemia, illam civitatem non servat Dominus; ne non tam civitas, quam quae in ea sunt peccata serventur. Ergo qui in nomine Domini munitionem praestaret civitati, iste vere securitatem civibus parat. Nam qui sine Dei gratia munitionem urbi construere conatur, hic vulpium more videtur foveae sibi latibulum 292 praeparare. Nonne enim iste tanquam vulpis in ea lovea est, qui terram jugiter fodit, coelum omnino non respicit? Ait enim Dominus, sicut lectum nuper audivimus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII): quae sententia quem intellectum habeat diligenter intendamus. Non enim de ipso specialiter animali locutus est Dominus: sed de his hominibus, qui versuti semper et callidi, vulpes moribus semper imitari student; dum aliena fraudulenter diripiunt, foveam suae perditionis effodiunt; ideo caput Christi, quod est Deus, habitaculum in his non potest invenire qui habitant in defossis. Quid autem specialiter haeretici vulpibus comparantur nulla cunctatio est. Sunt enim, sicut vulpes, dolosi, importuni et timidi; ubi quietem senserint, ibi rabiem suae levitatis exerceat; ubi vigilantiam repererint, exinde dolosa fraude diffugiunt. Nam sicut memoratum animal semper est fallax, semper incertum, nec aliquando morum potest mutare versutiam, ita et omnis haereticus semper fallax, semper incertus est; et cum tecum videatur simpliciter loqui, mutat verba, sed non mores, modestiam sermone promittit, rabiem corde depromit. Vulpis cauda fallit, haereticus lingua circumvenit; vulpis mansuetudinem animalibus fingit, ut capiat; haereticus moderationem hominibus promittit, ut noceat; illa autem proludit ut jugulet, hic prius blanditur ut exspoliet. Familiare autem vulpi est gallinae semper insidiari et pullis, ut si a matre quispiam longius abierit, in ejus praedam captetur; ita et haereticus matri Ecclesiae semper insidiatur et filiis, ut si forte aliquem negligentiorem invenerit, sua illum rabie circumscribat. Quod autem gallinae recte comparetur Ecclesia, in Evangelio legimus, dicente Domino ad Jerusalem: Jerusalem, quoties volui congre- filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Luc. XIII)? Recte autem comparatur gallina Ecclesiae. Sicut enim non solum suos filios nutrit, sed etiam alienos suscipit venientes; ita et gallina non solum eos nutrit quos ipsa excluserit, sed etiam appositos sibi educat alienos. Igitur, fratres, armemus nos per hanc hebdomadam jejuniis, orationibus atque vigiliis ut, interveniente misericordia Dei, et barbarorum repellamus feritatem, et haereticorum insidias retundamus. Explicit.
HOMILIA LXXXVIII. De non timendis hostibus carnalibus et de gratiis post cibum Deo agendis I. ADMONITIO. 293 Fortasse dubitabitur utrum haec homilia cum sermonibus Ambrosianis confusa olim, ut docet editio Parisiensis an. 1569, S. Maximo sit decernenda: quod nonnisi unus aut alter codex ejus assertor reperiatur. Sunt autem hujusmodi codex 99 Sanctae Crucis in Jerusalem num. 46, et codex Vaticanus 1268, pag. 144. Exstat etiam in codice Laurentiano X Plut. XIV pag. 281, ubi auctoris nomine caret. Sed Gennadius testimonio suo plenam fidem sibi vindicat, qui praecipuis notis titulum illius ita expressit: De hostibus carnalibus non timendis et de gratiis post cibum Deo agendis. Tres memorati codices iisdem pene verbis conceptam epigraphem praeferunt; nam codex S. Crucis in Jerusalem habet: De hostibus magis spiritualibus quam carnalibus metuendis, et de gratiis post cibum Deo referendis. Duo reliqui, Vaticanus et Laurentianus, consonant: De hostibus magis spiritualibus metuendis, et post cibum gratiis Deo agendis, non omittentes nisi de carnalibus. Gennadii auctoritatem plurimi fecisse videntur Benedictini monachi congreg. Sancti Mauri, ideoque hanc homiliam ab albo sermonum S. Ambrosii deleverunt, et S. Maximo asseruerunt, adnotantes in veteribus Ambrosii editionibus haberi titulum: Super caput VII Job sermo, etc. Verum posteriores editores. Gymnicus pag. 267, Galesinius pag. 171, Raynaudus pag. 240, et Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 43, eamdem Gennadii inscriptionem retinuerunt.
ARGUMENTUM.-- Adversa tolerare sapienti virtutis exercitium est, insipienti praevaricationis occasio. Beneficiorum est retributio divinorum, ut refecti gratias Deo referamus.
Frequenter admonui vos, fratres, ut, dum licet, dum in spatio est, saluti vestrae omnibus modis consuleretis, et in hac vita brevi vitam vobis provideretis aeternam. Sapiens enim quisque intelligit quod haec vita hominum non ad quietem data, sed ad laborem, hoc est, ut hic laboret et in posterum requiescat. Hic autem requies nulla; tantis enim malis haec vita repleta est, ut comparatione ejus mors remedio putetur esse, non poena; nam ideo brevem illam fecit Deus, ut molestiae ejus, quia prosperitate non poterant, temporis exiguitate finirentur. Denique sanctus Job dicit: Piraterium est vita hominis super terram (Job VII); hoc est, sive quod homines in hac vita omnia experiantur mala; piraterium enim Latine experimentum dici potest; seu certe piraterium, quod in hac vita circa homines diabolus, tanquam pirata desaeviat; piraterium enim habitaculum piratarum est. Tandiu ergo in piraterio sumus, quandiu in hac carne positi praedonum spiritualium tentationibus subjacemus; quamvis in hac ipsa vita etiam carnales nobis, qui sunt barbari, piratae non desunt; minus tamen eos timeo qui, etsi auferunt patrimonia, non possunt auferre justitiam; 294 si aurum tollunt, Christum certe tollere non possunt; si diripiunt argentum, non possunt diripere Salvatorem. Quis igitur non festinat habere sibi Christum, quem non possit ab eo nec praedo diripere, nec hostis auferre, nec captivitas separare? Qui enim habet Christum, hominem non veretur inimicum. Quid enim facturus sapienti? Pecora ejus abducet? Hoc etiam morbi lues facere consuevit. Armenta diripiet? Istud damnum abactores tolerando jam didicit. Ipsum fortassis non illi admovet taedia, sed removet; hoc enim illi intulit, quod majore cum molestia febris afferret, praesertim cum dicat Dominus: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). Illi igitur spirituales plus metuendi piratae sunt, qui non solum corpora hominum, sed et animas spoliare consueverunt; qui non tam aurum mundi quam aurum fidei auferre nituntur; qui non tam saeculi substantiam quam Christi sapientiam depraedantur. Nam ipsi nobis spirituales hostes hos carnales immittunt, ut probemur in tribulatione positi quam simus confidentes in Deo, qui de solo ipso remedium postulemus. Sunt enim quidam qui, in tribulatione positi, dicant malis artibus hostes vincere, iisdem eos artibus debere superari, desperantes de Deo, a daemonibus victoriam flagitantes; miseri homines nesciunt quid faciunt, quid loquantur. Dum enim rebus suis metuunt, obliti sunt religionis ac fidei, qui res quidem suas forte 295 non perdunt, sed quod est amplius suas animas perdiderunt. Dicit sanctus Job: Si bona excipimus de manu Domini, quare non mala tolerabimus (Job. II)? Hoc est si bonis supervenientibus jucundamur, quare non et adversis accidentibus confortemur? Adversa tolerare sapienti virtutis exercitium, insipienti praevaricationis est occasio. Dixi ego frequenter ut in hac vita brevi vitam vobis provideatis aeternam, quod doleo cur hoc facere contemnatis. Cum enim jejunandum dicimus, praeter paucos nemo jejunat; cum eleemosynae faciendae, major avaritia vos constringit. Orare autem et agere Deo gratias, quid sit, plerosque de vobis arbitror ignorare; qui surgentes primo diluculo nonnisi de prandio cogitent: cum pranderint, somno se tradant, nunquam Divinitati gratias referentes, quae illis et prandium ad refectionem, et somnum dederit ad quietem. Utique, tu Christiane, si es utilis, meminisse debes cujus panem comedis, et ei laudem 296 dicere. Dic mihi num, si aliquid de tuo cuicunque largiris, exspectas ut tibi gratias agat, ut benedicat demum de quo ei humanitas sit tributa? Cui si forte gratias non agit, quemadmodum a te denotatur ingratus? Ita ergo et a nobis exspectat qui nos pascit Deus, ut pro praesititis ab eo escis gratias referamus, et saturati donis ipsius laudes dicamus. Haec enim beneficiorum est retributio divinorum, ut cum refecti fuerimus, bene nos confiteamur acceptos. Caeterum, si accipientes divina munera, taciti et immemores fuerimus, tanquam ingrati et indigni eorum subministratione fraudabimur; ut Deum, quem beneficiis non cognovimus, malis ingruentibus requiramus, et ad ersis stimulemur ad rogandum, quod prosperis gratias non egimus ad fruendum, sicut nunc contingit, ut qui in pace pigri fuerimus ad laudes referendas, modo in tribulatione trepidi existamus ad pericula deploranda.
HOMILIA LXXXIX De eodem argumento II. ADMONITIO. 297 Cum haec homilia sit continuatio praecedentis, cujus meminisse Gennagium diximus, a agnoscentes Benedictini monachi congreg. S. Mauri ejusdem auctoritati adhaeserunt. Ita in praef. ad serm. S. Ambrosii. Eorum assertionem confirmant testimonia duorum codicum mss., nempe 99, S. Crucis in Jer., et Vaticani 1268, qui S. antistitis Taurinensis nomine eam adornarunt, et tanquam concionem cum priore connexam retulerunt. In codice Laurentiano X Plut. XIV haec homilia est anonyma, ejus tamen titulus: Item sequentia, ad eam quae ei praecedit spectare declarat. Quapropter collectores homiliarum, Cumdio excepto, qui separatim vulgavit tom. I, pag. 139, utramque successive ediderunt, Gymnicus scilicet pag. 271, Galesinius pag. 172, Raynaudus pag. 41, Margarinus in Bibl. Max. tom. IV, pag. 44, apposito titulo: Homilia secunda ejusdem unde supra.
ARGUMENTUM.-- S. Doctor fideles hortatur, ut omnes actiones a Deo auspicentur, et pro singulis quotidianis donis gratias ei referant; idque ut faciant, eos non solum doceri ratione, sed etiam admoneri exemplis, ostendit.
Satis abundeque dixisse me credo superiore Dominica ad correptionem eorum qui, divinis muneribus perfruentes, gratias non referunt Creatori; et utentes beneficiis coelestibus, tanquam ingrati et indigni beneficiorum, non remunerantur auctorem; ingrati, inquam, qui Deum nec quasi servi metuunt Dominum, nec quasi filii honorificant ut parentem. Dicit per prophetam Deus: Si Dominus sum, ubi timor meus? si pater, ubi amor meus (Malach. I)? Hoc est, si servus es, redde Domino timoris obsequium; si filius, exhibe patri familias affectum. Tu autem cum gratias non agis, Deum nec diligis, nec vereris; unde aut contumax servus, aut superbus es filius. Qui est igitur utilis Christianus semper debet Patri ac Domino suo laudes dicere, et in ejus gloriam omnia procurare; sicut ait beatus Apostolus, dicens: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X). Videte quale viri Christiani Apostolus voluit esse convivium, ut magis fides Christi quam prandii sagina comedatur, et plus reficiat hominem dominici nominis frequens invocatio quam epularum multiplex et copiosa collatio, meliusque pascat esurientem religio quam sagina. Omnia, inquit, in gloriam Dei facile. Omnes ergo actus nostros Christo velut socio vel teste compleri, hac scilicet ratione, ut bona ipso auctore faciamus; mala propter ipsius contubernium declinemus. 298 Erubescit enim mala facere qui scit Christum se habere participem. Christus autem in bonis adjutor est, in malis noster est conservator. Ergo cum diluculo surgimus, debemus, priusquam procedamus e cubiculo, gratias agere Salvatori, et ante omnes actus saeculi, actus habere pietatis, qui nos quiescentes et dormientes in lectulis custodivit. Quis enim nisi Deus dormientem custodit hominem? qui ita resolutus in somnum, et oblitus sui vigoris humani, a se alienus efficitur, ut nesciat quid ipse sit, ubinam demoretur, adesse sibi certe ipse non possit. Necessarius igitur Deus adest dormientibus, quia dormientes sibi adesse non possunt; et a nocturnis insidiis genus hominum ipse custodiat; quia id temporis nemo alter pervigilat, debeo ergo illi gratiam qui, ut ego securus dormiam, ille pervigilat. Ipse enim nos Deus ituros cubitum quodam gremio quietus suscipit, et thesauro pacis recondito servat, et caliginum quadam tuitione in lucem defendit; ut malitia inimicorum hominum repellatur tenebris, quae non potest benignitate depelli; et pacem fessis praestet obscuritas, quam non praestabat humanitas; dum enim nescit homo ubi suum adversarium persequatur, pacem, quam volens praestare noluit, praestat invitus. Debemus ergo surgentes gratias Deo agere, et omne diei opus in signo facere Salvatoris. Nonne cum adhuc gentilis esses, solebas signa perquirere, quae signa, quibus rebus essent prospera, magna inquisitione colligere? Jam nunc nolo erres in numero; scito quia in uno signo Christi omnium rerum est tuta prosperitas. Qui in hoc signo seminare coeperit, vitae fructum consequetur aeternae, qui in hoc signo iter facere aggreditur, ad 299 coelum usque perveniet. In hoc igitur nomine omnes actus nostri dirigendi sunt, et ad ipsum totius vitae nostrae commotio referenda; quia, sicut ait Apostolus: In ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Sed et cum vespera diem claudit, ipsi debemus per psalterium laudem dicere, et gloriam ejus modulata suavitate concinere, quo, operum nostrorum consummato certamine, veluti victores requiem acquiramus, et laboris quaedam palma sit soporis oblivio. Hoc autem ut faciamus, fratres, non solum docemur ratione, sed etiam admonemur exemplis. Nonne videmus et minutissimas aves, cum illucescentem diem aurora producit, in quibusdam nidorum cubiculis varia dulcedine personare, et id studiose agere, priusquam procedant, ut Creatorem suum, quia loquela non possunt, suavitate demulceant; et quemadmodum unaquaeque earum, quoniam confessione nequit, modulis prodat obsequium; ita ut videatur sibi devotius gratias agere, quae dulcius personavit, hoc etiam, peracto diei cursu, similiter facere? Quid ergo sibi vult ista certis temporibus disposita cantilena et jugis intentio, nisi gratiarum quaedam sit immoderata confessio? Pastori enim suo avis innoxia, quia sermone non potest, suavitate blanditur; habent enim et aves pastorem suum, sicut ait Dominus: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, et Pater vester, qui in coelis est, pascit illa (Matth. VI). At quibus tandem cibis pascuntur aves? vilissimis scilicet et terrenis: aves ergo propter 300 viles escas gratias agunt, tu pretiosissimis epulis pasceris, et ingratus es. Quis igitur non erubescat, sensum hominis habens, sine psalmorum celebritate diem claudere; cum ipsae aves ad gratificandum psalterii suavitate persultent; et ejus gloriam non versuum dulcedine personare, cujus laudem volucres modulata cantilena pronuntiant? Imitare ergo, frater, minutissimas aves mane et vespere Creatori gratias referendo; et si es devotior imitare lusciniam, cui quoniam ad dicendas laudes dies sola non sufficit, nocturna spatia pervigili cantilena decurrit; et tu igitur laudibus tuis diem vincens operi tuo adde nocturna currentia curricula, et insomnem suscepti laboris industriam psalterii serie consolare. Et quia de his avibus mentionem feci quae noctibus vigilant, nolo te imitatorem esse noctuae, quae licet per noctem vigilet, per diem tamen pigra vel caeca est, quae grandibus oculis tenebrarum caligines diligit, splendorem solis horrescit, mirum enim in modum illuminatur obscuritate, luce caecatur. Istud animal haereticorum figura est atque gentilium, qui tenebras amplectuntur diaboli, lucem Salvatoris horrescunt, et grandibus disputationum oculis cernunt vana, non respiciunt sempiterna. De his ait Dominus: Oculos habent, et non videbunt: in tenebris ambulant (Psal. CXIII). Sunt enim acuti ad superstitiosa, hebetes ad divina; qui dum se putant sublimius evolare sermonibus. tanquam noctuae veri luminis splendore turbantur.
HOMILIA XC. De poenitentia et jejuniis Ninivitarum I. ADMONITIO. 301 Si de homiliae auctore hic solum agendum esset, ex codicibus mss. eam S. Maximo decernentibus res brevi concluderetur; at cum multa sit in titulo discrepantia ad longiorem cogimur disceptationem. Codices aliqui simplici hac epigraphe: De jejuniis Ninivitarum, homiliam inscribunt; qui sunt vetustissimus Sangallensis homil. 71, Vallicellanus A 7 pag. 41, et 99 S. Crucis in Jerusalem homil. 43. Codices vero Belgici, Martinensis et Camberonensis, nec non Ratisponensis S. Emmerami pag. 27, titulum habent: De laetaniis et de jejuniis Ninivitarum. Ab his differunt codex Ambrosianus II 164, homiliam de rogationibus vocans: Incipit sermo de rogationibus; et codex Casinensis CXI pag. 26: De laetania majore sermo S. Maximi episcopi. In Laurentianis codd. 37 Plut. XVII et 137, olim aedil. metropol. eccl. Flor., deest titulus, et solum indicatur auctor illis usitatis verbis: Unde supra, cum praecedens homilia S. Maximi nomine exornetur. Hic lectores nostros admonemus, in duobus codd. Vaticanis 1268 et 645, abrasum conspici auctoris nomen, suffectumque S. Ambrosii; ac duos alios codices, nempe Vatic. Palatinum 435 pag. 281, et Urbevetanum pag. 130, anonymos esse. Quomodo ergo tanta scriptionum varietas concilianda? Gennadius, qui primigenios homiliarum Maximi titulos primus recensuit, hanc De poenitentia Ninivitarum nominavit. Gennadio igitur adhaeserunt quotquot De jejuniis Ninivitarum homiliam appellarunt, cum per universale jejunium acta sit a Ninivitis poenitentia in praedicatione Jonae. Qui vero addiderunt veteri titulo De litaniis vel De rogationibus ritum in Ecclesia a multis annis introductum, ut tribus diebus ante Domini Ascensionem jejunium, et publicae supplicationes haberentur, secuti sunt. Litania profecto idem significat ac supplicatio, eaque duplex est; solemnior in die festo S. Marci, ejusque institutio antiquissima habetur, cum de ea S. Gregorius Magnus in lib. II Epist. mentionem faciat. Nonnulli a S. Lazaro Mediol. episcopo, S. Eusebii praedecessore eamdem repetunt institutionem. Aliae litaniae minus solemnes, quae rogationes Ascensionis etiam vocantur, institutaeque dicuntur a S. Mamerto episcopo Viennensi in Gallia, a quo deinde Eccl. Rom. tempore Leonis PP. III, aliaeque Ecclesiae ejusmodi ritum acceperunt. Vid. Incontrium archiep. Flor. lib. Explic. fest. pag. 221. Rogationum autem jejunium non retinet modo nisi Ecclesia Mediol., quibus diebus supplet jejunium Quadragesimae, cujus initium apud ipsam non est nisi a prima ejusdem dominica. Nos in collocanda hac homilia ab ordine recessimus caeterorum editorum, qui eam post homilias Paschatis retulerunt, ut Gymnicus pag. 162, Galesinius pag. 138, Raynaudus pag. 221, et Margarinus Bibl. Max. tom. VI, pag. 27, et inter homilias de diversis posuimus, quia nihil habet concio Maximi de rogationibus vel laetaniis, et cum ad eam appellet sequens homilia, quae est altera de Ninivitis, ut utriusque connexio videatur, utramque simul edere optimum duximus, omissa tituli additione: De laetaniis.
ARGUMENTUM.-- Tota Ninivitarum civitas in tribulatione jejunavit; nos quoque temporum angustias sustinentes omnes pariter jejunare debemus, et misericordiam Dei cunctorum abstinentia implorare.
Legimus in prophetis (Jon. III), cum Ninive civitati subversio divinitus immineret, et juxta sententiam Dei destruendi illam tempus ingrueret, consistentes in ea aliud non habuisse praesidium, nisi ut abjectis crapulosis epulis jejunia continuata susciperent, et divitiarum ambitione seposita, humilitate se paupertatis induerent; scilicet ut exinde remedium perciperent unde eis perditio contingebat; hoc est, ut iram Divinitatis, quam luxuriando provocaverant, abstinendo lenirent, et offensam quam in eos superbia contraxerat humilitas mitigaret. Dicitur 302 enim in illa tribulatione ipse rex, deposita imperiali purpura, regali ambitione submota, membra sua cilicio praecinxisse, atque in sacco se diebus ac noctibus volutasse. Sapiens ergo rex, qui sciret quemadmodum adversa sibi superare deberet; hostes enim virtute superabat, Deum autem humilitate vincebat. Sapiens plane rex, qui intelligeret quibus armis uteretur pro temporis qualitate; cum enim insidiantur illi homines, apprehendit arma bellica; cum irascitur ei Deus, corripit arma justitiae. Sapiens, inquam, rex, qui pro salute civium, peccatorem se magis confitetur esse quam regem; obliviscitur enim se regem esse, ubi Deum regem omnium pertimescit; nec potentiae suae meminit, ubi potentiam Divinitatis agnoscit. Obliviscitur ergo se regem esse, dum projicit purpuram, dum diadema deponit, cilicio autem vestitur et sacco, jejuniis perseverat, orationibus immoratur. Mira 303 res: dum se regem hominum esse non meminit, rex incipit esse justitiae. Religiosus igitur princeps non perdidit imperium, sed mutavit. Principatum enim ante militaris disciplinae tenuit, nunc coelestium disciplinarum obtinet principatum. Non, inquam, perdidit imperium, quia sive ferro, sive justitia, pro civium salute primus invigilat: primus plane invigilat; quia, ut tota civitas jejunaret, famem sibi rex primus indixit, et solus omnium causa prior coepit esurire, quam miles; necesse enim erat ut qui potentior caeteris fuerat, devotior fieret universis. Exemplo igitur suo praeparat religioni exercitum, non armis, sed sola devotione munitum: jubet omnem sexum, omnem aetatem a diurnis epulis abstinere. Additur religioso exercitui numerus, cum in tali devotione etiam infantia militare compellitur. Pietas enim esse creditur in tali causa parvulis quoque cibi substantiam denegare; non enim sufficiebat ad placandum Deum peccantium satisfactio, nisi seniorum quoque peccata parvulorum innocentia deploraret, et fletibus alienis delicta sua juventus ablueret. Ista autem, fratres, omnia in commonitionem nostri facta esse nemo est qui nesciat, ut quotiescunque tribulationibus perurgemur ad haec praesidia concurramus; ut puta, adversarius imminet, inimicus in promptu est, jejunemus et vincamus. Solent quidam homines, quotiescunque necessitatem arduam nimis patiuntur, ad proximas gentes auxilii causa destinare legatos. Nos, quod est melius, legationem ad Deum per jejunia destinemus; ab ipso imploremus auxilia, ad ipsum nos corde et orationibus conferamus; auxilium enim illi non aliunde rogando petiverunt, sed de suis jejunando visceribus exegerunt. Cur ergo petat ab altero, qui intra se potest invenire 304 quod quaerit? Quanto enim Deo viciniores fuerimus, tanto adversarii nostri a nobis longius repellentur. Oportet igitur proximos nos fieri Deo; quoniam dicit propheta: Ecce, qui elongant se a te, peribunt (Psal. XII). Quod si a Deo qui longe sunt peribunt, utique qui sunt proximi salvabuntur; aliter ergo proximi Deo esse non possumus, nisi ad eum jejuniis, orationibus et eleemosynis propinquamus. Deus enim ipse misericors, jejunus, et sanctus est; atque ideo qui vult proximus Deo esse, debet imitari hoc esse quod Deus est. Tota igitur in tribulatione Ninivitarum civitas jejunavit; bene, quod dixit, tota; non solum enim senes, juvenes et infantes, sed etiam pecudes legimus jejunasse. Mira res: jejunat pro civitatis peccato, quem peccati conditio non constringit. Unde et nos, fratres carissimi, temporum angustias sustinentes omnes pariter jejunare debemus, et misericordiam Dei cunctorum abstinentia implorare. Nam quale sit hoc Christianum pro salute sua non facere quod pecudes pro hominum salute fecerunt? Nisi quod stolidior pecude est, qui indicto pro se a sacerdote jejunio non jejunat; nonne enim pecus est, qui non intelligit quid illi immineat, quid illi incumbat? Et pecus quidem videns declinat foveam, cavet praecipitia. Tu autem non vis jejunando periculum declinare quod cernis? Desperationis enim genus est tunc te manducare, cum abstinere debeas, tunc gaudere, cum debeas deplorare. De hac desperatione Apostolus dicit quod a nobis avertat Deus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur (I Cor. XV). Jejunemus ergo, fratres, sine intermissione, ut hostes nostros orationibus et abstinentia superare possimus auxiliante Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XCI. De Ninivitis II.
ADMONITIO. 305 Augusta Taurinorum trepidante, civibusque se ad fugam parantibus ob imminentem barbarorum, Attilae scilicet exercitus incursionem, a S. Maximo haec et superior homilia recitatae videntur. Sicut in prima, Ninivitarum exemplo, qui poenitentia Deum ad veniam et ad misericordiam flexerunt, Taurinenses hortatus est Maximus, ut sanctis operibus a tanto discrimine servari mererentur, ita iterata hac oratione, non tam novis monitis quam validioribus consiliis timidiores aggreditur ne patriam deserant, eosque erigit ut in Deum spem omnem salutis convertant. Utraque homilia tam propria est S. antistitis nostri, inspecta temporis conditione, ut alteri convenire nequeat. Ex codice Sangallensi, ubi est homilia 72 exscripta primus edidit in tom. I parte 2 Musei Italici Mabillonius, et post ipsum Gallandius. Confirmatur testimonio codicis 99 S. Crucis in Jerusalem, ubi est homilia 90 cum titulo: Item sequentia, qui pariter legitur in codice Sangallensi. De elocutione nihil addimus, ea profecto talis est, ut S. Maximi eloquentiam ostendat.
ARGUMENTUM.
-- Iterum de Ninivitis poenitentibus, qui humilitate et jejunio iram Dei ab excidio urbis averterunt. His atque similibus operibus populum suum admonet S. episcopus, ut sibi magna instante calamitate divinum auxilium exorent, caveantque ne patriam deserant.
Diximus anteriore dominica Ninivitas in tribulatione positos Divinitatis misericordiam per abstinentiam meruisse, et civitatem suam de periculo jejuniis liberasse; tantaeque eos fuisse sapientiae, ut non alienis se praesidiis defenderent, sed propria devotione salvarent. Nam non statim desperaverunt de salute sua; quia audierant a propheta cum civitatis se moenibus subvertendos. Sed quanto proximum annuntiabatur excidium, tanto magis religiosis actibus armabantur; nec reliquerunt evertendam civitatem suam, sed in ea potius permanserunt, sapientes scilicet, ut quae civium vexabatur peccatis, civium orationibus salvaretur; et cui perditionem mala conversatio intulerat, ei salutem devotio religiosa conferret. Justum enim erat ut quos fuerat passa peccatores, eosdem haberet proprios defensores. Civitati enim nonnisi propter civium peccatum infertur excidium. Desine ergo peccare, et civitas non peribit. Quid fugis patriam? Si vis salvus esse, tua potius peccata subterfuge. Si tu peccare desieris, victus est inimicus. Dicit ad Abraham Scriptura divina per decem justos patriam posse salvari. Igitur si justi sunt qui salvam faciunt patriam, utique injusti sunt qui relinquunt; et si illi propter praesentiam suam consequuntur gratiam, necesse est ut hi propter fugam desolationem mereantur. 306 Injustus plane et impius est filius, qui periclitantem deserit matrem. Mater enim quodammodo dulcis est patria, quae te genuit, quae te nutrivit, quae, ut fugere possis, te divitem fecit. Nam si non tibi suppeteret sumptuum copiosa substantia, fugae praesidium non haberes; atque ideo avaritia ductus, dum metuis divitias tuas perdere, impius in matrem esse non dubitas. Unde intelligimus te plus pecuniae tuae consulere quam saluti. Dic mihi, o bone civis, cur fugere disponis? Cur patriam derelinquis? Captivitatem fortasse metuis, dare veniam non intelligis? Nescis quod haec est prima captivitas patriam non videre, et, quod gravius est omni malo, hostilis peregrinationis exsilium sustinere? Solet, qui aliquid sceleris admiserit, hujusmodi poena damnari, ut pellatur patria, regionibus incognitis relegetur. Hoc igitur malum propria tibi provides voluntate, quod solet supplicii causa damnatus excipere. Sed ponamus te forti esse animo, et aequanimiter tolerare posse peregrinationis injuriam; dic mihi, qua inter extraneos libertate victurus es? Nonne cum loqui coeperis, objiciatur tibi, unde iste exsulat, unde iste fugitivus advenit? Nam et nostram civitatem opprimere nititur, ut patriam suam oppressit? Ita aporiaberis, ita conturbaberis, ut libertati tuae metuens verearis ne ingenuitati tuae ibi non invenias assertorem. Mihi crede; in aliena patria tanta auditurus es, quanta in tua patria aliis saepe dixisti. Illud autem nolo dicere, quod quamvis dives sis in patria tua, quamvis copiis perfruaris; statim ut exieris de domo tua, mendicus, et pauperes. Dicit ergo Deus ad Abraham per decem justos civitatem posse salvari. Male igitur de te sentis, popule Christiane, si in tanto coetu nostro ad salvandam 307 civitatem decem justos esse non credis. Dum enim deseris patriam, profiteris non in ea esse dignos quorum meritis liberetur. At ego vereor ne, omnibus in ea justis relictis, tu solus, qui deseris, inveniaris injustus. Sed nolo de decem justorum numero te perturbes. Legimus autem quod de Sodomitarum excidio 308 meritis suis Loth solus liberaverit civitatem: quod plus valuerit ad salvandum unius gratia, quam ad evertendum peccata multorum. Exeunti enim illi de Sodomis hospitii causa Segor parva conceditur. Quod si justo hospiti donatur civitas, quanto magis justo patria conceditur possessori? Explicit.
HOMILIA XCII. De barbaris non timendis ei qui Deum timet, et de S. Elisaeo I. ADMONITIO. Mabillonius, qui hanc et sequentem homiliam reperit in celebri mss. Sangallensi, priorem inter sermones Ambrosii jam vulgatam dixit; alteram in Museo Italico tom. I, parte 2, et primam ex duodecim homiliis S. Maximi ineditis publicavit. Admonet tamen in praefatione, quod si Maximus anno salutis 420, juxta Gennadium ad superos evectus fuisset, non invenirentur eo tempore barbari Italiam invadentes, cum calamitas illa multo serius contigit; quare aut concidit Gennadii testimonium de obitu S. Maximi, aut alius homiliae auctor est inquirendus. Huic difficultati satisfecisse videmur in commentario Vitae S. Maximi, ubi per longam homiliarum et sermonum seriem demonstravimus aetatem S. antistitis Taurinensis circa medietatem saeculi quinti esse collocandam, ut quae de eo certis documentis traduntur, firma consistant. Eadem recenset ipse Mabillonius, suntque duo scilicet concilia, Mediolanense atque Romanum, quibus certum est sanctum Maximum interfuisse. Ne diutius ergo in explorata epocha S. Maximi immoremur, homiliam hanc ipsi concedendam profitemur, suadentibus non tam aevi illius circumstantiis, quam tribus summae auctoritatis codicibus, scilicet Ambrosiano, Sangallensi homil. 73, et S. Crucis in Jerusalem 99 homil. 21. Eorum titulus penes hos duos posteriores codices conformis, sed imperfectus (deest enim illis ) sic habetur: De barbaris non timendis, qui Deum timent, et de S. Elisaeo. Duo codices Ambrosio homiliam ascribentes nobis adversantur, quorum unus est Vaticanus 1277 pag. 60, alter Laurentianus X Plut. XIV pag. 341; at argumentum de quo agit homilia aevo Ambrosii non convenit, cum sub imperatoribus Theodosio Seniore et Valentiniano Italia in pace quievit; deinde dictio Maximi est propria; atque apud omnes criticos vetustate et aestimatione codices Ambrosianus et Sangallensis majorem fidem sibi vindicant. Nos titulum juxta codicem Ambrosianum designavimus. Gallandius lectionem Mabillonii, sive codicis Sangallensis secutus est, quam nos juxta meliores codices supplevimus.
ARGUMENTUM.-- Populum suum adhortatur S. episcopus ut ne adventantes barbaros timeat, si dimicet oratione, misericordia atque jejunio, quae sunt arma Christianorum. Affert exemplum Elisaei, qui, a rege Syriae appetitus ad mortem, de divino certus auxilio ejus insidias non formidavit.
Saepe dixisse me memini quod hos tumultus bellicos timere minime debeamus nec quamlibet copiosam hostium multitudinem formidare; quoniam sicut ait Dominus, Major est, qui in nobis est, quam, qui in hoc mundo (I Joan. IV). Hoc est potentior est ad protegendos famulos suos Christus, quam diabolus ad instigandos inimicos. Quamvis enim idem diabolus colligat sibi turbas, et crudelis eas armet insania, tamen facile destruuntur, quia melioribus populum suum Salvator circumdat auxiliis; ait enim propheta: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos (Psal. XXXIII). Quod si angelus Domini timentes eum de periculis eripit, non potest timere barbarum, qui timuerit Salvatorem, nec potest metuere hostis impetus, qui Christi praecepta servaverit. Praecepta enim Christi arma sunt Christianis; et divinus timor terrorem a nobis expellit hostilem. Arma autem haec nostra sunt quibus nos Salvator instruxit, oratio, misericordia, atque jejunium: jejunium enim melius quam murus tuetur; misericordia facilius liberat quam rapina; oratio longius vulnerat quam sagitta. Sagitta enim nonnisi proxime conspectum percutit adversarium; oratio autem etiam longius positum vulnerat inimicum. Sic namque S. Elisaeus propheta, cum vellet eum rex Syriae captivare ac suae subdere ditioni, multisque eum armatorum cinxisset agminibus, non est territus, non turbatus; sed ait nuntianti puero: Noli timere: plures enim nobiscum sunt quam cum illis (IV Reg. VI, 16). O fides sancti prophetae! Non timet adversarios, quos perspicit, 309 quoniam scit angelos secum esse, quos credit; non metuit terrenas insidias, quia coelestia adesse sibi novit auxilia. Plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Mira res! Plures de coelo defensores meretur sanctitas, quam in terris oppugnatores adduxit improbitas. Plures nobiscum sunt, quam cum illis. Videte beatitudinis meritum. Propheta nuntiat etiam de multitudine, cum puer adhuc incertus sit de salute. Spiritales oculi carnalibus quanto plus cernunt! Hic perspicit armatorum numerum, et ille non cernit defensionis indicium. Quanta est divina misericordia! Defertur hominibus beneficium, nec videtur: auxilium periclitantes consequuntur, et nesciunt. Haec enim est pietas Salvatoris, ut interveniat saluti, ac se non prodat aspectu, sentiatur beneficiis, et non cernatur obtutibus. Unde errat qui putat, cum prospere aliquid gesserit, propria se fortitudine superasse. Scire enim debet quod adversarii meritis magis quam virtute vincuntur, et non tam virtute quam sanctitate superantur; sicut S. Elisaeus hostes suos non armis superabat, sed oratione vincebat. Nam cum eidem ministro suo, ad depellendum ejus timorem, plures adesse diceret defensores, nec metus ab illo posset auferri; tunc oravit ad Dominum, dicens: Domine, aperi oculos ejus ut videat. Et aperti sunt oculi ejus, et vidit, et ecce mons totus plenus equitatu (IV Reg. VI, 17), et reliqua. Oratio ergo Prophetae aperuit oculos pueri. Non mirum si oratio aperuit oculos, ut videret exercitum, quae aperuit coelum, ut veniret exercitus. Non mirum, inquam, si novos senserit 310 oculos, qui nova promeretur auxilia. Aut cur non acie producat obtutum, qui acies instruxit angelorum? Cur, inquam, non oratione sua habitudinem pupillarum detegeret, qui meritis caliginem nubium penetravit? Necessario ergo S. Elisaeus hoc facto ministro formidoloso praestitit securitatem, cui jam refuderat claritatem, et removit ab eo formidinem cordis, a quo removerat visionis caecitatem; geminoque eum remunerans beneficio, absolvit ejus metum, et absolvit obtutum. Minus timere coepit, postquam plus videre promeruit; nam et pacem pariter promeruit, et visum. In montibus ergo cernuntur armati. Apparet eos vere descendisse de coelo, quorum adventus primum in montibus esse reperitur. Ipsa enim locorum proximitas hoc demonstrat, quod descendentes de coelo nonnisi juga collium sibi vicina calcaverint. Tunc igitur oravit Elisaeus, et omnem hostilem exercitum caecitate percussit. Non mirum si adversariis caecitatem intulit, qui famulo largitus est claritatem; et si hostibus auferret visum, qui ministro praestitit aspectum. Ubi sunt qui dicunt plus quam preces sanctorum hominum arma posse? Ecce una oratio Elisaei totum exercitum vulneravit, et unius prophetae meritis omnium est hostium numerus captivatus. Quae catervae regum, quae turbae militum talem victoriam perpetrarunt, ut ita hostes prosternerent ut de ipsis nullus occumberet? Haec est vera, haec incruenta victoria, ubi sic adversarius vincitur, ut de vincentibus nemo laedatur. Explicit.
HOMILIA XCIII. De eodem S. Elisaeo II. ADMONITIO. 311 Consulenda sunt quae diximus in admonitione superiore. Ostendunt enim hanc quoque homiliam attribui Maximo oportere; eaque legitur in iisdem codicibus, Sangallensi homil. 74, Ambrosiano, et 99 S. Crucis in Jerusalem homil. 71. Duorum priorum titulus est: Sequentia, hujus postremi inscriptio: Item sequitur. Post Mabillonium novis typis hanc exornavit homiliam Andreas Gallandius tom. XI. Bibl. PP. edit. Venet. Scriptoribus codicum Vatic. 1277 pag. 61, et Laurent. X Plut. XIV, pag. 343, S. Ambrosium hujus etiam homiliae auctorem asserentibus, satis responsum admonitione superiore a nobis putamus.
ARGUMENTUM.-- Rursum de sancto Elisaeo agit Maximus, patrataque per eum a Deo prodigia narrat, Postremo explicat veritatem eorum quae tunc figurate contigerunt.
Mirum forsitan videtur, quod ante dies S. Elisaei gratiam describentes diximus, in defensionem ipsius de coelis auxilia descendisse, et armatos equites, sive quadrigas ei divinitus adfuisse; astitisse etiam circa ipsum quadrigam igneam. Magna quidem res, sed in viro sancto admiranda non est. Quid enim mirum si auxilia meretur e coelo cujus animus semper in coelo est? Sicut ait Paulus apostolus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. II). Ergo si nostra conversatio est in coelis, et coelestium conversatio potest esse nobiscum: hoc est, ut qui vita vivimus angelorum recte eorum consortium mereamur. Est sane sancte viventibus quaedam inter se cognatio, junctio atque societas: nec interest utrum in coelis maneant an in terris, angelici sint habitus an humani, dummodo in his sit eadem vita vel sanctitas: conversatio connectit quos separat elementum, et licet diversi corporibus dividantur, iisdem tamen actibus conjunguntur. Atque ideo fit ut sancti sibi quodam consortio cohaerentes a se invicem non discedant; et modo angeli ad terras veniant, modo homines ad coelestia transferantur; ac profectu meliore, quibus vita communis est, incipiunt illis vivendi etiam elementa esse communia. Sed dicit aliquis: Frequenter audivimus angelos ad 312 homines descendisse: audire etiam cupimus quomodo homines ad coelestia transmigrarint. Manifesta res est, et in promptu posita. Elias magister Elisaei nonne angelis ducentibus raptus ad coelum est, et quadriga ignea impositus, quasi in quodam triumpho victor ascendit? Victor enim exstiterat non gentium barbararum, sed saecularium voluptatum; siquidem graviores inimici sunt pravi mores quam hostes infesti; et facilius intelligimus hoc tempore malignitatem hostium vinci posse quam morum. Ergo Eliam angeli ad coelum perferunt: Elisaeum angeli in terris custodiunt. Quid mirum si angeli, qui magistrum portaverant, discipulum tueantur, et novitia quaedam obsequia quae patri exhibuerant, etiam filio deferant? Ipse ejus enim haeres est sanctitatis. Recte ergo Elisaeus Eliae spiritalis filius dicitur, quia ascendens ad coelum spiritum duplicem ei suae gratiae dereliquit. Cum enim data esset facultas Elisaeo ut peteret quod vellet, antequam ab eo raperetur Elias, petivit ut duplex spiritus Eliae fieret in ipso. Tunc dixit Elias: Dura petisti, sed fiet tibi (IV Reg. II, 10). O haereditas pretiosa! in qua plus haeredi relinquitur quam habetur, plus consequitur qui accipit, quam possederit qui largitur. Pretiosa plane haereditas, quae dum a patre transfertur ad filium, meritorum quodam fenore duplicatur. Igitur Elias, cum simplicem sanctitatis ipse haberet spiritum, Elisaeo duplicem reliquit. Mirum ergo in modum! Elias plus gratiae dimisit in terris quam secum portavit ad coelos, et licet ipse ad altiora latus totus transfertur corpore, 313 apud filium tamen majore manet sanctitate. De Elisaei autem meritis quid dicamus? cujus haec prima laus est, quod patrem voluit gratia superare, dum dari sibi amplius postulat, quam scit apud eum esse qui possidet. Avarus quidem est in petendo, sed idoneus in promerendo. Dum enim a patre plus exigit quam habebat, fecit eum meritis suis plus praestare quam poterat. Nam cum idem Elisaeus post ascensum magistri sui venisset Jericho, et rogatus a civibus, ut in eadem consisteret civitate, dixerunt ad illum: Commoratio oppidi bona est, sed aquae malae et steriles sunt (IV Reg. II, 19); tunc praecepit sibi dari vas fictile, et recondito in eo sale veniens ad exitus aquarum projecit in aquas, dicens: Haec dicit Dominus: sanavi aquas istas, non erit ex eis moriens, nec sterilis. Et sanatae sunt aquae usque in hunc diem (Ibid.). Videte ergo Elisaei quanta sint merita, cujus prima in civitate hospitalitas filiorum est magna fecunditas. Dum enim sterilitatem avertit aquarum, successionem largitur haeredum. Non enim hoc facto Elisaeus unum sanavit hominem, aut unius domui praestitit medicinam, sed totius civitatis populum reparavit. Si enim tardius hoc fecisset, interveniente sterilitate, senescentibus cunctis, civitas sine habitatore remansisset. Igitur Elisaeus, dum curavit aquas, curavit et plebem; dum fontem benedixit undarum, quemdam fontem indulsit animarum. Nam sicut sanctificatione ejus de occultis terrae venis aqua sana prodivit, ita de occultis vulvae visceribus soboles sana processit. Non enim sola tantum fluenta benedixit Elisaeus, 314 quae fontium jam gremio tenebantur; sed et illa, quae humido terrae solo indiscreta, paulatim erant in posterum defluxura. Unde ait Scriptura ad exitus aquarum benedixisse Elisaeum, ut stillantem aquam prius sanctificatio susciperet quam sinus fontis includeret. Igitur, quoniam dicit S. Paulus apostolus: Haec in figura contingebant illis (I Cor. X), videamus ergo haec ipsa figura quam habeat veritatem; hoc est requiramus quae sit ista civitas quae sterilitate laborabat, vel quid sibi velit vas fictile, quid etiam ut aspersi sales afferant suavitatem. Legimus in eodem apostolo dictum de Ecclesia: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe, et exclama, quae non parturis (Gal. VI). Ergo Ecclesia est illa sterilis civitas, quae ante adventum Christi aquarum vitio, hoc est sacrilegio gentilium populorum, sterilitatem sustinens, Deo filios procreare non potuit. At ubi venit Christus, velut vas fictile assumens corpus humanum, vitia sanavit aquarum, hoc est resecavit sacrilegia populorum; statim Ecclesia, quae erat sterilis, coepit esse fecunda. Unde et Apostolus dicit: Laetare sterilis. Plures enim filios ex eo Ecclesia, quae erat sterilis, procreavit, quam Synagoga, quae erat fecunda, susceperit. Aspersi autem sales qui sint; quam attulerint medicinam facile cognoscemus. Dicit Dominus ad apostolus: Vos estis sal terrae (Matth. V). Ergo si apostoli salibus comparati sunt recte figura completur: sicut tunc effusi de vasculo sales condierunt aquas; ita et nunc missi a Salvatore apostoli populos condiunt universos, ut, ablata sterilitate vitiorum, prolem incipiant germinare virtutum. Explicit.
HOMILIA XCIV. In reparatione ecclesiae Mediolanensis. ADMONITIO. Ut jam in praefatione ad hanc operum S. Maximi collectionem diximus, homiliae hujus pretiosam acquisitionem diligentiae studioque eruditissimi canonici Francisci Antonii Frisii debemus. Is enim ex duobus pervetustis mss. imperialis basilicae Mediolanensis eam eruit, nobisque perhumaniter copiam fecit, cum aliquibus variantibus lectionibus ex vetustiore codice depromptis. Hujusce orationis specimen sub nomine S. Maximi dederat Tristanus Chalcus sua in Mediolanensi Historia; sed nunc primum integra in lucem prodit multumque confert ut S. Maximus quinto saeculo floruisse constituatur.
315 ARGUMENTUM.-- Et si Deus permittit aliquando, servos suos aerumnis et calamitatibus affici, ut eos corrigat et errantes ad se revocet; liberalius attamen agit cum ipsis, quoties humiles et obsequentes eum quaerunt et amore prosequuntur.
Multa sunt ac manifesta, fratres carissimi, divinae severitatis ac pietatis exempla, quibus evidenter possimus advertere Deum nostrum ineffabili justoque moderamine contumaciam corripere superborum, et supplicum suorum adesse moeroribus. Tanquam Creator enim suarum creaturarum, tanquam Dominus suorum peccata castigat, ut pater filiorum tristitiam consolatur. Creatura enim illius sumus jure naturae, servi ejus sumus, quia sanguinis sui pretio nos redemit; filii sumus, quia coelestis nobis nativitatis sacramenta largitus est. Itaque creatura sumus ut veneremur, servi ut metuamus, filii ut amemus. Denique ut omnipotens Dominus iram flendae desolationis huic Ecclesiae intulit, et ut clementissimus pater desideratae reparationis praestat effectum. Qui ut ostenderet subsequentibus se temporibus urbis hujusmodi faciem velut reparati post obitum corporis redditurum, Ecclesiam ante suam, quae utique caput est civitatis, rediviva constructione reparavit. Qui ergo instaurationi collapsi capitis adfuit, dabit, si ita mereamur, ut jacentia capitis ipsius membra consurgant. Aut cur dubitetur posse Deum terrena eorum tabernacula reformare, quibus, si recte credant recteque vivant, beatissimas atque insuspicabiles mansiones daturum se promittit in coelo? Igitur non diffidamus reparaturum nobis Deum quae nostra sunt, si nos in nobis quae Dei sunt reparemus. Olim namque cum revocare ad se Dominus populum suum dignaretur errantem, ait illi per prophetam suum, dicens: Redite ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7). Id est revocate erga me vos fidem vestram, et ego meam vobis gratiam reparabo. Reddite quae debetis, et exigite quod promitto. Audite quae jubeo, et faciam quae rogatis. Tollite offensionum causas, et removebo vindictam. Quanquam, carissimi, in ipsis tribulationibus nostris, quas tamen possibiliter, Deo moderante, pertulimus, quidam imperiti nimis interpretes fuerunt, dicentes: periit haec civitas, collapsa est Ecclesia, non est jam causa vivendi. Imo causa est justius 316 sanctiusque vivendi; quia Deus omnipotens, qui cuncta haec magna cum pietate dispensat, hostium manibus civitatem, non quae in vobis est, sed habitacula tradidit civitatis; nec Ecclesiam suam, quae vere est Ecclesia consumi jussit incendio, sed pro nostra correptione receptacula Ecclesiae permisit exuri. In populis namque civitatem, et in plebe Ecclesiam nullus sapiens, aut fidelis ignorat. Propter quod, carissimi, non tigna et trabes, sed vos Deo nostro vivam praesentatis Ecclesiam; vos totam facitis civitatem et ideo in ipsa familiae suae offensione propitius Deus sic universa dignatus est temperare, ut et multa nostra non esset iniquitas, et supplicantibus servis suis salutiferae conversationis tempore largiretur. Nam beneficio pietatis ejus, post tantum et tam lugubre illud excidium, ecce summus sacerdos suus astat incolumis, clerus integer, et plebs ipsa, licet sub quotidiano adhuc metu, et moesta vivens, tamen in libertate perdurat. Non ergo nunc Ecclesia reparata est, quae Deo protegente non periit, sed parietes et tecta haec vestram vos, qui Dei estis Ecclesia, recepistis. Vos enim estis, ut ait Apostolus, templum Dei vivi (II Cor. III). Unde advertimini, fratres, quia cum peccatis nostris de nobis esset ultio justa poscenda, benignitate pii judicis non ipsi nos, sed ea quae nostra videbantur, aut praedo diripuit, aut igne ferroque consumpta perierunt. Sic nonnunquam pro terrore nostro clementer nobis, indignante Deo, et coelo tremendis vocibus intonante, et sacrae aedes domusque privatae, pecudum greges et diversa quadrupedia, fructuosae ac steriles arbores, rupes ac celsa montium ictu fulminum jaculantur. Et ut sensus nostri convertantur ad Deum nostraque vita salvetur, illa pro nobis, quae aut sensu carent aut vivere se nesciunt, fulminantur. Quam placida haec vindicta, et quam paterna de pietate descendens! Nos delinquimus, et coelum saevit in pecudes, nos flammam meremur, arbor exuritur, nos plectenda peccamus, et saxa pro nobis subeunt ultionem. Interdum sane aliqui, de quibus ita discernit Deus, adumbrati examinantur ut homines. Primo omnium delinquentibus non sit continua de impunitate securitas. Deinde ut peccantium multitudinem corrigat poena paucorum. Quis non miretur illam tantam dispensationem irae coelestis et gratiae? Quandoquidem, irruptis muris, armatos furentesque hostes, populi inermes, ut velocissimi equites 317 tarda atque onere gravata suo trepidantium plaustra fugerunt. Et quidem nonnullis de clero, aut plebe evadendi aut possibilitas defuit, aut voluntas. Quorum vitae mortisque ratio divino est relinquenda judicio. Consolemur nos itaque, fratres, nec usque adeo suspiremus collapsas esse domos, quia videmus reparationem domorum in dominis reservatam. Completum est, ut apparet, etiam in nobis praeceptum illud Domini de servo suo Job; cum agente adversus eum diabolo, terminum poneret persequendi. Ait enim illi, sicut legitur: Omnia quae habet do in manus tuas; sed ipsum ne tangas (Job. I). Et iterum: Ecce trado illum tibi; tantum ab anima ejus te custodi. Qua jussione inimicus accepta, perdita continuo omni ejus substantia, exulceratoque corpore, ab animae se tantum ejus laesione suspendit. Videte, dilectissimi. quantum fragilitati nostrae parcens vindictam erga nos suam Dominus temperavit, ut diversis urbibus, vastatis agris imminutaque substantia, nec animae nostrae, nec corpora laederentur. Idcirco autem magni illius Job putredine vermium corruptum corpus inhorruit; quia ille vir fortis probabatur ad gloriam, nos vero ut infirmi servabamur ad gratiam. Ac proinde non ambigamus posse nobis Deum posterisque nostris amissa reparare, cum videamus, fidelissimo Job, victo tamen diabolo, congeminatas opes, renovata pignora, et saevissimam corporis ejus plagam mirabili sanitate curatam. Itaque congruentius ac necessarie hic vir beatissimus, summique Dei sacerdos Eusebius nobiscum, et pro nobis Davidicum illud canere ad Deum potest, dicens: Deus vitam meam nuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV). 318 Id est, ego tibi Domine mea sum peccata confessus, tu tuam misericordiam non negasti. Probavi judicantis censuram; gratiam parcentis agnosco. Moerores meos ac tristitiam plebis tuae in peregrinatione deflevi, sed lacrymas a te meas gaudeo non esse despectas. Convertisti enim Domine, ut ait propheta, planctum meum in gaudium mihi (Psal. XXIX). Expulisti me offensus, et propitius reduxisti. Imo, ut verius dicam, propitius expulisti, ne in loco temere permanens miseriam captivitatis incurrerem. Quod merebar, obtinui. Refero itaque aeternae gloriae tuae debitas gratias, quia sanctam hanc domum tuam, quam nostris meritis furor barbarus complanavit, per me servum tuum dignatus es reparare, et congregatione dispersa plebis tuae, meis nunc oculis reddidisti, atque in tuo nomine dedicamus de veteribus nova, et sub quadam resurrectionis specie in antiquum verticem speculum templi hujus culmen erectum est. Sic ille Israeliticus quondam populus, exusta Jerusalem temploque subverso, in Babyloniam regionem captivus adductus, certa post tempora ad patriam revocatus solum et urbem suam construxit et templum. Conserva ergo jam, Domine, quod operatus es in nobis. Propitiare, Domine, parce, Domine, salva populum, et benedic haereditatem tuam; ne ultra dissimulante te, Deus noster, de gregis tui perditione ridentes dicant gentes, ut dixerunt, Ubi est Deus eorum (Psal. LXXVIII)? sed sicut indignantis erga nos vindicta non defuit, ita nobis propitiantis pietas perseveret; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XCV. De avaritia, et de eo quod scriptum est, Act. cap. IV: Erant eis omnia communia. I. ADMONITIO. 319 Scripsisse S. Maximum de avaritia testatur Gennadius, eamque ad rem spectant duae sequentes conciones. Amanuenses, qui in auctore designando a Gennadio non dissentiunt, dissimilem exhibent homiliae titulum. Ambrosianus codex antiquissimus: De unitate caritatis homiliam inscribit, quemadmodum codex 99 S. Crucis in Jerusalem homilia 62, et codex IV Laurentianus Plut. XX pag. 252 a tergo, qui eamdem S. Ambrosio tribuit. Codices alii tres Maximum auctorem proferentes, ut Sangallensis homil. 15, S. Crucis in Jerusalem 90 homil. 15, et Laurentianus X Plut. XIV, pag. 302, sic habent: Incipit de eo quod scriptum est: Erant eis omnia communia. Codex 90 S. Crucis addit et de Cain, et de Anania. Diversus tamen ab his omnibus est titulus praefixus sermoni sub num. C posito in appendice serm. S. Augustini: De verbis Act. IV: Nemo quidquam ex eo quod possidebat suum proprium dicebat. Benedictini monachi congreg. S. Mauri censores optimi scribunt hunc sermonem olim fuisse editum inter Augustinianos num. 15 De tempore, sed sancto doctori suppositum agnoscunt; cumque Ambrosio et Maximo attributum invenerint, adnotarunt in fronte sermonis Vindingum post Lovanienses censere Maximi adjudicandum. Profecto eorum judicium auctoritati Gennadii innititur, necnon testimoniis trium codicum vetustiorum, quos Muratorius et Mabillonius plunimi faciunt, nempe Ambrosiani, Sangallensis, et 90 S. Crucis in Jerusalem. Manifesto ergo errore evincitur Gillotius, qui hunc num. 9 serm. S. Ambrosii publicavit. Nos epigraphe communi apud editores usi sumus, quae a melioribus codicibus accepta videtur. Hac utuntur Gymnicus pag. 276, Galesinius pag. 173, Raynaudus pag. 244, Margarinus in Bibl. Max. tom. IX, pag. 45.
ARGUMENTUM.-- Confert S. Maximus Christianos exorientis Ecclesiae cum fidelibus suorum temporum. Illi spiritu et re pauperes nihil proprium, sed omnia in commune habebant: hi de nimia in augendis divitiis sollicitudine arguuntur, et ad misericordiam erga indigentes excitantur.
Legimus in libro qui apostolorum Actibus inscribitur, tantam sub memoratis viris devotionem plebis fuisse, ita populi Christiani floruisse primitias, ut post acceptam fidem nemo domum propriam defenderet, et nemo suum aliquid vindicaret, sed jure fraternitatis essent illis cuncta communia; scilicet, ut qui eodem consortio religionis tenebantur, eodem consortio fruerentur et vita; hoc est, ut quibus erat una fides, esset et una substantia; et quibus erat communis Christus, communis esset et sumptus. Nefas enim putabant religiosi viri eum sibi participem non asciscere in substantia, qui particeps esset in gratia, atque ideo fraternitatis caritate omnibus communiter utebantur, nisi quod major esset fraternitas Christi quam sanguinis; sanguinis enim fraternitas similitudinem tantummodo corporis refert: Christi autem fraternitas unanimitatem cordis demonstrat: sicut scriptum 320 est: Erat autem credentium cor et anima una (Act. IV). Vere ergo ille frater est qui non tam corpore quam unanimitate germanus est: verus, inquam, est frater, cujus idem spiritus et voluntas in fratre est; melior igitur est, sicut dixi, fraternitas Christi quam sanguinis. Sanguinis fraternitas interdum sibi inimica est, Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est; illa inter se communia cum aemulatione dividit, haec etiam propria cum gratulatione communicat; illa in consortio despicit saepe germanum, haec assumit frequenter alienum. Tanta ergo, sicut dixi, illo tempore Christianae plebis devotio fuit, ut nemo domum suam diceret, nemo proprium aliquid vindicaret; sicut ait S. Lucas: Et nemo quidquam ex eo quod possidebat suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia (Ibid.); nemo enim, inquam, erat quisquam egens inter ipsos. Beata igitur plebs, quae dum plures in Christo habet divites, nullum in saeculo habuit indigentem; et quae dum aeternas cogitat divitias, a fratribus temporalem repulit paupertatem. Vendebant enim, sicut ait Scriptura (Ibid.), praedia et domos suas, et pretia venditorum ante pedes apostolorum portabant, ut erogarent prout cuique opus esset. Videte sanctorum virorum fidem, quemadmodum propter Christum toto spoliabantur patrimonio, et 321 nihil sibi reliqui faciebant, non enim verebantur ne esurirent ipsi, dum timebant ne alius auferret. Haec igitur sub apostolis fuit in plebe devotio; modo quid simile reperimus? Et certe idem quidem Christus in nobis, sed non idem est in nobis animus; eadem in plebe fides, sed non in plebe est ipsa largitio; ita alter de alterius inopia non cogitat, ut illud sit, quod ait Apostolus: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I Cor. XI). Nam plerique Christiani non solum propria non distribuunt, sed etiam diripiunt aliena; non solum, inquam, colligentes pecunias suas ad pedes apostolorum non deferunt, sed etiam confugientes fratres suos protrahunt a pedibus sacerdotum. Nunc est illud tempus, quod describit beatus Apostolus, dicens: In novissimis diebus abundabit iniquitas multorum, et refrigescet caritas (Matth. XXIV, 12); modo enim abundat avaritiae iniquitas, quae ante largitatis bonitate cessabat; et refrigescit fraternitatis caritas, quae prius Christi amore fervebat; tanta enim sub apostolis fraternitatis dilectio fuit, ut in conventu suo non advenerit indigentia; tanta autem modo Christianitatis dissimilitudo est, ut in coetu nostro vix invenias locupletem; locupletem autem vix invenire dico, non tam facultatibus quam operibus; ait enim Apostolus: Divites sint in operibus bonis (I Tim. VI). Locupletem enim illum in Ecclesia intelligi voluit, qui dives est in Christo; nam et ibi quod ait sub apostolis neminem indigentem fuisse, ostendit utique tanta eos gratia fidei fuisse praeditos, ut omnes coelestium divitiarum abundaverint 322 largitate; raro igitur hoc tempore invenimus in Christiano populo locupletem; etsi plerique in domibus auro sint divites, tamen in Ecclesia justitia sunt mendici; dum enim circa pauperes non pro eo quod praevalent operantur; nec est hoc gratum quod offerunt, nec illud satiabile quod reservant. Dicit Dominus ad Cain, cum offerret munera: Si autem recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Gen. IV). Sic et tu, Christiane, non recte dividis, qui de tanto auro tuo majorem partem mammonae reservas quam Domino largiaris; sic namque Ananias in Actibus apostolorum, dum putat se recte offerre, et non recte dividit, pecuniam quam obtulit, perdidit, et quam domi reservavit amisit; pecuniam, inquam, pariter, perdidit et salutem. Dum enim ex eo quod promiserat partem subtraxit, sacrilegii simul, et fraudis condemnatur; sacrilegii, quod Deum in pollicitatione fefellit; fraudis, quod de integris muneribus portionem quamdam putavit subtrahendam; ait enim apotolus Petrus: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V). Si ergo, fratres, Ananias condemnatur cum non totum dederit quod de suo ipse pro serat, quid censemus de eo qui non vult reddere quod alius repromisit? Videte ergo et vos, fratres, quid promiseritis Deo, cum primum gratiam fidei percepistis. Ecce abundant in civitate nostra hospites sive peregrini: facite quod polliciti estis, ne dicatur et vobis quod Ananiae dictum est: Non mentiti estis hominibus, sed Deo.
HOMILIA XCVI. De eodem argumento II. ADMONITIO. Res de qua agitur hac in homilia, Gennadii auctoritas, codicum praestantissimorum testimonia, ac titulus comprobant eam S. Maximo esse adjudicandam. Gennadius memoriae tradidit Maximum contra avaritiae vitium egisse; sed utrum in una an in duabus concionibus id expleverit non tradidit. Verum ex codicibus S. Crucis in Jerusalem, Sangallensi, Ambrosiano et Vaticano 1270 constat utramque fuisse S. Maximo attributam. Inscriptio etiam ostendit hanc homiliam germanam esse superioris; ita enim se habet in codice 90 S. Crucis in Jerusalem: Incipit sequentia, et in 99: Sequitur de avaritia et de Anania. Codicis Sangallensis brevior est titulus, nempe: Sequentia; sed codex Laurentianus X: Sequentia de avaritia et de Anania. Quae cum ita sint, collectores homiliarum supra laudati hoc ordine ediderunt, titulo praefixo: Homilia secunda unde supra. Editores Romani in recudendis Ambrosianis sermonibus S. Alexio Confessori num. 13 eamdem inscripserunt.
323 ARGUMENTUM.-- Iterum, proposito exemplo Ananiae, de avaritia agit Maximus, quam grande esse malum ostendit, imo omnium malorum originem.
Retinet dilectio vestra, fratres, ante dies, cum plebis ejus quae sub beatissimis apostolis fuit, unanimitatem largitatemque praedicaremus, usque ad Ananiae nos avaritiam pervenisse, qui illo tempore in totius generis purissima vita, tanquam ovis morbida, solus inventus est. Tanta enim infectus erat avaritiae pestilentia, ut sanctus eum Petrus non tam emendare voluerit quam damnare. Legerat enim: Ejice de concilio pestilentem, et exibit cum eo omnis contentio (Prov. XXII). Solus ergo in coetu sancto pestilens fuit, qui, cunctis, contemptu pecuniae, lucrum vitae requirentibus, ipse tantum lucrum magis pecuniae mercatus est quam salutis, et dum pretii sperat compendium, animae reperit detrimentum. Ab apostolis igitur Ananias avarus inventus est; jam nostra excusatur humilitas: minus enim mirandum est abundare sub nobis hoc vitium, cum sub apostolis coeperit pullulare; et si illorum auctoritas haec in Anania emendare non potuit, nobis quid imputabitur, si eadem in plerisque fratribus corrigere non valemus? In Anania enim Petrus si avaritiam potuisset corrigere, non punisset; sed dum illum punit, alios corrigit: voluit enim ut poena ad unum, metus autem ad plurimos perveniret. Exemplum ergo avaris omnibus in Anania propositum est, ut qui ejusdem criminis reus fuerit, ejusdem supplicii in judicii die sententia feriatur. Grande igitur malum est avaritia, imo malorum omnium est origo, sicut ait Apostolus: Radix autem omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide (I Tim. VI). Vides ergo qui pecuniam appetit, fidem perdit, qui aurum redigit, gratiam prodigit. Avaritia enim caecitas est, errorem religionis inducit; caeca, inquam, est avaritia, sed diversis fraudum oculata ingeniis non videt quae Divinitatis 324 sunt, sed cogitat quae cupiditatis sunt; semper, quamvis dives sit, cogitat undecunque vel ex malo acquirere: totam vitam negotium putat; compendiorum etiam omnia supprimens inanis praestationis suae fenus imponit, erubescit usurae nomen, et lucrum non erubescit usurae. Semper ergo avarus alieno utitur, alieno se pascit damno; est illi praeda egestas alterius: est illi laetitia fletus alienus, sicut semper factum vidimus. Quot amissa deplorant, super quae invasa plerique gratulantur? Ecce senex pater captum deflet filium, et tu jam super eum velut servulum gloriaris. Innocens rusticus perditum ingemiscit juvencum, et tu cum eo rus tuum excolere disponis, et fructus te putas posse capere gemitibus alienis. Ecce religiosa vidua tota supellectile dispoliatam domum suam dolet, et tu eadem supellectile domum tuam ornatam esse gloriaris. Dic mihi, o Christiane, non compungeris, non constringeris, cum vides in hospitio tuo lacrymas alienas? Dicit Scriptura ad filios Israel: A bestia captum ne tetigeris: pollutum enim et contaminatum est, quidquid fera cruenta contigerit (Exod. XXII, 22). Et per hoc deterior bestia est, quisquis sumit, quod bestia superavit. Dic igitur mihi tu, Christiane, cur praedam relictam a praedonibus praesumpsisti? Cur laceratum et contaminatum, sicut ipse putas, tuis aedibus importasti? Cur, quod hostilis superavit bestia, tu saevior bestia devorasti? Aiunt plerique lupos leonum subsequi solere vestigia, et non longe ab eorum venatibus aberrare, scilicet, ut rabiem suam rapina satient aliena, et quod leonum saturitati remanet, id luporum rapacitate consumatur; sic et isti avaritiae lupi praedonum vestigia subsecuti sunt, ut quod illorum rapacitati superavit, horum cederet feritati. Sed forsitan emisse te dicis, et ideo avaritiae te crimen evadis. Non ita solet constare emptio atque venditio: bonum est emere, sed in pace, quod propria voluntate venditur, non in depraedatione. Respice contractus originem, venditionis auctorem, pretii quantitatem, 325 et intelligis praedae magis, non venditionis emptorem. Unde enim barbaro auri gemmarumque monilia? Unde pellito serica vestimenta? Unde, rogo, Romana 326 mancipia sumis? Scimus ea comprovincialium nostrorum esse, vel civium. Facit ergo, ut Christianus, et civis, qui ideo emit, ut reddat.
HOMILIA XCVII. De eleemosynis et de muliere Samaritana I. ADMONITIO. Gennadius, qui summam primus operum S. Maximi condidit, de eleemosynis eum disseruisse docuit; quo titulo, paucis additis, usi sunt codicum scriptores. Codex enim 90 S. Crucis in Jerusalem, ubi est homilia 20. sequentem exhibet inscriptionem: Incipit de eleemosynis, et ubi sedit Dominus Christus super puteum Samariae. Codex 99 ejusdem bibliothecae, in quo 34 homilia numeratur, hunc titulum praefert: De eleemosynis et de muliere Samaritana. Idem legitur in codice Laurentiano X Plut. XIV pag. 267. At codex Sangallensis veterem Gennadii epigraphem retinuit, homiliam num. 20 positam De eleemosynis inscribens. Ab editoribus Gymnico pag. 280, Galesinio 176, Raynaudo pag. 143, et Margarino Bibl. Max. tom. VI, pag. 43, idem titulus adhibetur, nec dissimilis est apud Cumdium tom. II pag. 554. Sed is auctor, et Gillotius, et Romani operum sancti Ambrosii editores in hujus sancti doctoris homiliis hanc quoque numerarunt. Nos inscriptione codicis 99 Sanctae Crucis in Jerusalem, et Laurentiani usi sumus.
ARGUMENTUM.-- Multis propositis sacrarum Litterarum testimoniis eleemosynae meritum S. Maximus commendat, illisque ait misericordiam esse fontem salutis, quibus avaritia fuerat mortis incendium.
Dicit Scriptura divina: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Magna plane et cunctis ambienda sententia, quae hominibus pene jam mortuis, et peccatorum suorum incendio arefactis, redivivum quoddam beneficium pollicetur, ut interveniente eleemosyna, sicut aqua intermortuis succus, refrigerium arescentibus infundatur; hoc est, ut miseri homines, qui in peccatis aruerant, ad vitam eleemosynis reviviscant; sitque illis misericordia fons salutis, quibus avaritia fuerat mortis incendium; ut flammas quas sibi peccando incenderant largiendo restinguant; atque utiliore commercio, qui pecuniam quondam dederat ut adulterium perpetraret, nunc pecuniam eroget, ut adulter esse jam desinat; et emat sibi quodammodo innocentiam, qui sibi emerat aliquando peccatum; dicit enim Dominus ad discipulos suos: Date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Quamvis ergo pollutus, quamvis multis criminibus circumseptus, si eleemosynas feceris, innocens esse coepisti; abstergit enim eleemosyna quod avaritia polluebat; et maculam quam res alienas diripiendo contraxeras tuas erogando purificas. Vide ergo quae sit misericordiae gratia, quae una et sola virtus cunctorum est redemptio peccatorum. Videamus namque interpretationem ipsius divinae sententiae, ut intelligamus cui rei eleemosyna comparetur; ait enim: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit delictum. Aqua ergo misericordiae comparatur: sed aquam invenio de fonte misericordiae; necesse mihi est misericordiae fontem quaerere; invenio plane fontem misericordiae; fons, de quo dicit propheta: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Ipse, inquam, est fons, qui in Evangelio a Samaritana muliere, sicut lectum nuper audivimus, aquam postulat, sed peccata condonat; aquam putei reprobat, sed fontem vitae perennis indulget; ait enim: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum, qui autem biberit ex aqua quam ego dabo illi, non sitiet in aeternum (Joan. IV). Aquam ergo Salvator a muliere postulat, et sitire se simulat, ut sitientibus aeternam gratiam largiatur. Neque enim poterat fons sitire: neque, in quo est aqua viva, poterat undam terrenae faecis haurire. Sitiebat ergo Christus? Sitiebat 327 plane, non potum hominum, sed salutem sitiebat, non aquam mundi, sed redemptionem generis humani. Mirum igitur in modum fons super puteum sedens misericordiae ibidem fluenta producit, et mulierem sexto jam non viro, sed adultero fornicantem, vivi meatus unda purificat, novoque admirationis genere mulier, quae ad puteum Samariae meretrix advenerat, a Christi fonte casta regreditur, et quae aquam petere venerat, pudicitiam reportavit; statim etiam, indicante Domino, sua peccata recognoscens, confitetur Christum, annuntiat Salvatorem; et relinquens aquae vasculum, ad civitatem non fert hydriam, sed refert gratiam; vacua quidem videtur reverti onere, sed plena revertitur sanctitate. Plena, inquam, redit; quia quae peccatrix advenerat, revertitur praedicatrix; et quae hydriae vasculum amiserat, Christi plenitudinem reportabat, in nullo civitati suae inferens detrimentum; etenim si aquam civibus non intulit, 328 tamen fontem salutis invexit; sanctificata ergo per fidem Christi mulier domum rediit. De hac igitur prophetam dixisse puto (Prov. XXX): ejusmodi est iniqua via mulieris meretricis; quae cum se abluerit, nihil se dicit fecisse pravum. De hac plane dictum est; quae posteaquam est fonte abluta Salvatoris, delictorum vitia non meminit, virtutem praedicationis assumit; et viva aqua abstergens maculas suas, ad evangelizandum non conscientia peccati retrahitur, sed fidei calore compellitur. Nihil enim se dicit fecisse pravitatis, dum fit nuntia veritatis; et oblivione abnegat impudicitiam, dum devotione praedicat castitatem. Haec enim virtus Christi est Domini, ut quamvis peccator, qui ejus unda se laverit, denuo in virginem reparatus non meminerit ante quod fecerit, et rediviva nativitate infantiae innocentiam praeferat, juventutis scelera non agnoscat; sitque virgo fide Christi, qui fuerat adulter corruptione peccati.
HOMILIA XCVIII. De eleemosynis et de eadem Samaritana II. ADMONITIO. Cum de eleemosynis sanctum episcopum Taurinensem Maximum disseruisse, ut admonitione superiore diximus, Gennadius testetur, nonnullique sint codices in quibus haec quoque homilia prae se ferat ejusdem nomen, veri est quidem simillimum non aliud, nisi Maximum et hujus esse auctorem. Istiusmodi codices sunt Sangallensis num. 78, 99 Sanctae Crucis in Jerusalem num. 21, Laurentianus X Plut. XIV, in quibus homilia inscribitur: De eleemosynis et de muliere Samaritana, et Ambrosianus itaque vetus imprimis, cum titulo: De eadem re. apud Gymnicum pag. 287, Galesinium pag. 177, Raynaudum pag. 144, et Margarinum Bibl. Max. tom. VI, pag. 46, inscribitur: Homilia secunda unde supra.
ARGUMENTUM.-- Ex conversione mulieris Samaritanae arguit S. D. divinae misericordiae clementiam in condonandis criminibus hominum, quae a Christo tanquam a fonte dimanans, virtute praecipue baptismatis, gratiam regenerationis operatur.
Retinet vestra dilectio, ante dies aliquot, cum sermonem ad vos de eleemosynis faceremus, primitus nos originem misericordiarum quaerere voluisse; et reperto earum fonte virtutum, ostendisse, quod mulieris Samaritanae sordes melius Christi unda diluerit, quam Samariae aqua purgarit; et quod mundius misericordia detersit peccata quam puteus. Mundius plane misericordia quam puteus detergit maculas, quia putei aqua tantum corporis cutem abluit, misericordiae autem bonitas animae interiora purificat. Hoc etiam demonstrasse, quod huic evangelicae mulieri illa prophetica meretrix conveniret, quae postea quam viva aqua se lavit, oblivione possessa pravitatis nitore puritatis exsultat; neque enim de meretrice hujus mundi talem sententiam propheta diceret, cujus pollutio non solum aqua non diluitur, sed etiam polluit ipsa quod tangit, dicente Apostolo: Qui autem se jungit meretrici, unum corpus est. Quod si unum corpus tactu suo efficit, et in cohaerentem sibi ignominiae suae membra transfundit; quomodo potest purificare ipsa cum polluat? Quae ergo sit ista meretrix, quae ista Samaritana mulier, cujus adulterii sordes fons Christi deterserit, sollicitius requiramus. Ego hanc mulierem Ecclesiam esse puto de gentibus congregatam, quae et transactis annis quinque millibus, cum in sexto millesimo anno idolorum fornicationibus subjaceret, omnem ignominiam 329 suam adveniente Christi fonte purgavit, et maculas quas adulterinis sacrilegiis contraxerat, fide Salvatoris abstersit, ac relinquens, sicut inanem hydriam, priorem patrium cursum, universo orbi Domini annuntiavit adventum. Haec, inquam, illa est meretrix, quae posteaquam lota est, nihil se dicit fecisse pravum; posteaquam enim Ecclesia baptismi nitore purgata est, diabolicae impietatis non meminit, religione veritatis exsultat, factaque de meretrice virgo non recordatur priorum, sed gloriatur in integritate, ait ergo propheta: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Saepe quidem videmus haec fieri, ut aqua effusa flammarum restinguat incendia: sed e contrario interdum videmus quod immensi ignium globi aquarum fluenta consumant, et veluti ab aquis accepta esca vehementius redivivis ardoribus convalescat; ita ut videatur aqua non exstinxisse incendia, sed auxisse. Quaenam est illa aqua quae consumit flammas, nec ipsa consumitur? Illa est, puto, quae in lavacro de Christi fonte profluens, non consumitur a peccatoribus, sed gehennae consumit incendia. Quae dum per baptismum infunditur et ipsa in hominibus et tartari restinguit ardorem, vivit plane in hominibus, sicut ait Dominus: Aqua autem quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis (Joan. IV), et reliqua. Mirum ergo in modum aqua Christi una eademque operatione, et vivificat, et exstinguit; vivificat enim animas, delicta restinguit; has lavacri sui refrigerio reparat, illas gurgitis sui unda consumit; et quod ad majorem baptismatis pertinet gratiam, apud superos mysterium celebratur, 330 et apud inferos gehenna restinguitur: hic fluunt aquae, et illic tepescit incendium: hic in fonte homo mergitur, et illic de tartaro liberatur. Sed nec mirum, si in baptismi sacramento aperiatur infernum, cum tunc quoque reseretur et coelum; aperiuntur enim haec elementa, ut ad lavacrum Christi conveniat libertas et gratia. Libertas enim resurrecturis tribuitur, gratia regnaturis. Illi eruuntur de poena, hi assumuntur in gloriam; illi, qui erant servi peccati, liberi fiunt justitiae: hi, qui angustiis saeculi tenebantur, paradisi amoena percipiunt. In baptismo ergo Christi aperiuntur coeli, aperiuntur et tartara; inde ut Spiritus sanctus adveniat, illuc ut misericordia Salvatoris accedat; deferatur de coelo vita, mors a tartaro destruatur. Ita igitur eleemosyna exstinguit peccata, sicut aqua baptismi gehennae exstinguit incendium: ergo eleemosyna quodammodo animarum aliud est lavacrum, ut si quis forte post baptismum humana fragilitate deliquerit, supersit ei, ut iterum eleemosynis emundetur, sicut ait Dominus: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XII); nisi quod salva fide dixerim, indulgentior est eleemosyna quam lavacrum. Lavacrum enim semel datur, et semel veniam pollicetur; eleemosynam autem quoties feceris, toties veniam promereris. Hi ergo duo misericordiarum fontes sunt, qui et vitam tribuunt, et peccata condonant; qui utrumque custodierit regni coelestis honore ditabitur, qui autem, maculato fonte vivo, ad misericordiae se fluenta contulerit, et ipse misericordiam consequetur.
HOMILIA XCIX. De hospitalitate. ADMONITIO. Hujus quoque homiliae: De hospitalitate, S. Maximum esse auctorem Gennadius tradidit; eique assentiuntur scriptores codicum Sangallensis homil. 32, 90 S. Crucis in Jerusalem homil. 18, ejusdemque bibliothecae 99 homil. 35. In codicibus Sangallensi et S. Crucis in Jerusalem 99 legitur tantum De hospitalitate; sed in vetustiore 90 S. Crucis in Jer.: Incipit de hospitalitate in Evangelio. Superioribus addimus codicem X Plut. XIV pag. 268 Laurentianum, qui omisso verbo Incipit, eumdem titulum codicis 90 S. Crucis habet. Arrisit editoribus Gymnico pag. 291, Galesinio pag. 178, Raynaudo pag. 244, et Margarino Bibl. Max. tom. VI, pag. 47, brevior titulus codicis 99 S. Crucis in Jerusalem: De hospitalitate, quem nos quoque homiliae praefiximus. Itaque temere Gillotius hanc homiliam in sermonibus S. Ambrosii num. 32 collocavit.
ARGUMENTUM.-- Postquam de terrena hospitalitate eligenda Evangelium explicans prolocutus est Maximus, a sensu litterali transit ad spiritualem, quem aperit dicens: In hospitio nunquam immutando intelligendam esse Ecclesiam; in hospite Salvatorem.
Advertit sanctitas vestra, fratres, evangelicam lectionem, quemadmodum Dominus discipulis suis inter caeteras exsequendas virtutes, etiam hospitalitatis jura praescripserit: ait enim: In quamcunque civitatem introieritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete, donec exeatis (Matth. X), et reliqua. Sancta plane et divina sententia, quae et discipulis eligendi optionem primitus detulit, et facilitatem penitus amputavit. Providit enim modum statuendo, ne vir sanctus aut citus esset in judicando, aut levis in hospite commutando. Sicut enim vobis permisit arbitrium, ita et voluit vos tenere constantiam. Quam enim reprehensibile est ut vir, qui Evangelium annuntiat, et docet errandum non esse, ipse per diversos incipiat oberrare et domum, cui pacem dixerat deserere; hospitem cui benedictionem intulerat contristare! Magna enim hospitalitatis est gratia, nec facile violanda; omnibus aperta est, omnibus parata est, et sanctos libenter suscipit, et peccatores tolerat patienter. Sed repetamus sanctam ipsam divinamque sententiam; si enim in littera placet, et in mysterio forsitan plus placebit. Ait igitur: Ut cum intramus in civitatem, interrogemus quis in ea vel hospes dignus, vel idonea domus sit, et ibi maneamus donec dies profectionis adveniat (Matth. X). Quae sententia altiorem nobis tribuit intellectum; non enim mihi videtur de hujus saeculi hospite, vel domo jussisse, nec tam diligenter inquirere, sed de illo magis, qui nos usque ad diem exitus nostri possit inoffensos hospites, illaesosque servare. Nam hujus saeculi hospitem cito laedimus, cito offendimus: interdum ei et post triduum displicemus; fidelis igitur domus, et hospes dignus inquiri jussus est. Quae domus fidelior Ecclesia? Quis hospes dignior Salvatore? Iste peregrinos, ut filios suscipit; illa susceptos refovet, ut infantes. Iste hospitibus, sicut experti sumus, pedes lavare gestit: illa mensam parare festinat; quos enim Salvator viva aqua refrigerat, hos reficit coelestibus cibis Ecclesia. 333 Hunc igitur hospitem evangelista inquiri jussit, et usque ad diem exitus nostri cum hoc habitare praecepit, ne aliqua levitate medio tempore aliorsum forsitan emigremus; hoc est qui semel in Christum credidimus, non iterum velut transgressores ad idola recurramus; scriptum est enim: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. III): dum enim uni placere gestit, alterum sentit iratum. Christum igitur hospitem 334 deserere non debemus, quemadmodum et Petrus apostolus cum suis similibus deserentibus aliis Dominum non reliquit; sed dicamus quod ille ad Salvatorem dixit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae tu habes, et nos credimus (Joan. VI). Ecce exsecutor coelestium praeceptorum; qui quoniam Christi non mutavit hospitium, meruit cum Christo regni coelestis habere consortium.
HOMILIA C. De defectione lunae I. ADMONITIO. De vero homiliae hujus auctore, cum ab aliquibus Ambrosio, ab aliis Augustino inscripta reperiatur, dubitandi locus esset, nisi Gennadii testimonium tanquam fax in tenebris praefulsisset. Ipse non ambiguis, sed perspicuis verbis memorat S. Maximum inter ea quae scripsit tractatum etiam De defectu lunae confecisse. Quamobrem aut Gennadium, aut veterem quempiam alium auctorem secuti scriptores codicum praestantissimorum Sangallensis homilia 28, Ambrosiani C 98, et Sanctae Crucis in Jerusalem 90 et 99, qui uniformem gerentes titulum: De defectione lunae, in Maximum conveniunt. Nihil ergo horum consensui obest aut codex Vaticanus 4951 pag. 213, qui S. Augustino homiliam attribuit, apposita hac inscriptione: Ad eos qui defectum lunae suis clamoribus adjuvare nituntur; aut codex Laurentianus X Plut. XIV pag. 337 a tergo hujus concionis laudem Ambrosio deferens. Nihil etiam praevalere potest editio Parisiensis Ambrosii an. 1569, ubi ejus inter sermones num. 83 Gillotius hanc homiliam collocavit. Ipsi adversantur Gymnicus pag. 293, Galesinius pag. 179, Raynaudus pag. 245, et Margarinus pag. 47, in Bibl. Max. tom. VI, apud quos homiliae titulus est: De defectu lunae.
ARGUMENTUM.-- Queritur sanctus episcopus, fideles suos infructuose Christianas institutiones ab eo excipere, cum in pietate virtuteque proficientes non videat. Deinde de stultitia eos objurgat, quod in eclipsi lunae clamores emitterent, vano obscuritatis ejus timore perculsi, ne omnino exstinguatur.
Et ipsi videtis, fratres, quod mea non cessat humilitas omni circa vos sollicitudine laborare, et ad frugem bonam vos tota festinatione convertere: sed quanto plus laboro vobiscum, tanto amplius confundor in vobis. Cum enim video tot commonitionibus meis nullum vos habere profectum, labor meus jam non gratulationi est, sed rubori. Dicit enim Apostolus: Quis plantavit vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I Cor. IX, 7)? Ecce ego pasco gregem Christi, et gregis fructum extorquere non valeo; pasco gregem Domini, et nulla ex eo religiositatis alimenta percipio. Nulla enim me fidei ejus dulcedo laetificat; sed quidquid ex eo profluit asperum et amarum est; tunc enim pastor Christiani gregis lacte reficitur, quando bonorum operum ejus candore laetatur. Quis enim, fratres, in vobis non graviter ferat (non tamen de omnibus dico, sunt enim inter vos quos ad religionis cultum debeatis habere exemplo), quis, inquam, non moleste ferat, sic vos esse vestrae salutis immemores, ut etiam coelo teste peccetis? Nam cum ante dies plerosque de vestrae avaritiae cupiditate pulsaverim, ipsa die circa vesperum tanta vociferatio populi exstitit, ut irreligiositas ejus penetraret ad coelum. Quod cum requirerem quid sibi clamor hic velit? dixerunt mihi quod laboranti lunae vestra vociferatio subveniret, et defectum ejus suis clamoribus adjuvaret. Risi equidem, et miratus sum vanitatem, quod quasi devoti Christiani Deo ferebatis auxilium. Clamabatis enim ne, tacentibus vobis, perderet elementum: tanquam infirmus enim et imbecillis, nisi vestris adjuvaretur vocibus, non posset luminaria defendere quae creavit; bene igitur facitis, qui Divinitati exhibetis solatium, ut vobis juvantibus possit coelum regere. Sed si vultis hoc plenius facere, cunctis et totis noctibus pervigilare debetis: nam quoties 335 putatis, vobis dormientibus, luna vim passa est; et tamen de coelo non corruit? Aut nunquid semper circa vesperum defectum patitur, non aliquando et circa lucem laborat? Sed apud vos vespertinis tantum horis laborare consuevit, quando copiosa coena venter distenditur, quando majoribus poculis caput movetur. Tunc igitur apud vos laborat luna, quando laborat et vinum, tunc, inquam, apud vos turbatur carminibus globus lunae, quando calicibus turbantur et oculi. Quomodo igitur, ebrius, videre potes circa lunam quid agatur in coelo, qui circa te non vides quod agatur in terra? Hoc est plane, quod ait Salomon dicens: Stultus ut luna mutatur (Eccle. XVII). Mutaris enim, sicut luna, dum stultus et insipiens ad motum ejus, qui Christianus fueras, incipis esse sacrilegus. Sacrilegium enim Creatori committitur, dum imbecillitas ascribitur creaturae. Mutaris ergo, sicut luna, ut qui paulo ante fidei devotione fulgebas, postea perfidiae infirmitate deficias; mutaris, sicut luna, dum cerebrum tuum ita exinanitur sapientia, sicut lunae obscuritas; te vero teterrimae tenebrae mentis invadunt. Atque utinam, o stulte, sicut luna muteris! Illa enim cito ad plenitudinem suam redit; tu ad sapientiam nec sero converteris; 336 illa velociter colligit quod amiserat lumen, tu nec tarde fidem recipis quam negasti: gravior ergo tua quam lunae mutatio est; luna defectum luminis patitur, tu salutis. Quam bene scriptum est de sapiente: Et permanebit cum sole (Psal. LXXI); permanet enim sapiens cum sole, cum constantia fidei permanet cum Salvatore. Sed dicet aliquis: Luna igitur non laborat? Laborat plane, negare non possumus; sed laborat cum caeteris creaturis, sicut Apostolus dicit: Quia omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc (Rom. VIII); et infra: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, et reliqua. Liberabitur, inquit, a servitute; vides ergo, quoniam luna non laborat carminibus, sed laborat obsequiis; non laborat periculis, sed laborat officiis; non laborat ut pereat, sed laborat ut serviat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte (Ibid.), et reliqua. Ergo luna a statu suo non sponte mutatur, tu de sensu tuo sponte mutaris; illa in diminutionem sui conditione deducitur, tu in detrimentum tui voluntate pertraheris. Nolo igitur, frater, ita sis, sicut luna, cum deficit; sed esto, sicut quando est plena atque perfecta; scriptum est enim de justo: Sicut luna in aeternum, et testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII).
HOMILIA CI. De eodem argumento II. ADMONITIO Mox editae homiliae S. Maximo auctore cognito, ex simili scribendi ratione nexuque rerum ab eodem hanc quoque conscriptam fuisse, cognoscere, si animum advertat, cuique licet. Suffragantur autem ipsi codices iidem, qui priorem sub S. Maximi nomine ad posteritatem traduxerunt; nempe Sangallensis num. 29 Ambrosianus, et 90 S. Crucis in Jerusalem pag. 277. Jam diximus a Mabillonio primum e codice Sangallensi depromptam homiliam, editamque num. 6 in Museo Italico fuisse; in cujus praefatione adnotavimus hanc, sicut alteram num. supra positam, Gennadii testimonio niti, cum ille Maximum de defectione lunae scripsisse dixerit. Haec quoque Gallandius suam in collectionem, ut reliquas Musei Italici, transtulit; sed codice Ambrosiano inconsulto, a quo plures variantes accepimus, et Mabillonii lectioni apposuimus.
337 ARGUMENTUM.-- Hortatum se fratres fuisse Maximus scribit, ut praetermisso errore gentili, lunae ortum, atque defectum ratione magis quam infirmitate subsistere intelligant: grande esse mysterium lunae, cui Christus ejusque Ecclesia comparatur.
Ante dies prosecuti sumus, fratres, adversus illos qui putarent lunam de coelo magorum carminibus posse deduci; et eorum retundimus vanitatem qui non minus defectum patiuntur animi quam luminis patitur illa defectum. Quos et hortati sumus ut, praetermisso errore gentili, tam cito ad sapientiam redeant, quam cito ad plenitudinem suam illa revertitur: et sicut velociter illa lumen colligit quod amiserat, ita festinanter isti fidem recipiant quam negarunt; et, deposita insipientiae nebula, incipiant lumen non jam oculo corporis aestimare, sed mentis; et ortum defectumque ejus intelligant ratione magis quam infirmitate subsistere; quae nunquam tantam rebus cunctis mutationem daret, nisi esset illi haec ratio a Creatore collata. Ecce elementum maris, luna deficiente, subducitur, eadem crescente, cumulatur: ut ad motum ejus aut undae intra se redeant, aut fluenta non capiant: ita ut quoties luna mutatur in lumine, toties maria mutentur in fluctibus. Denique dicuntur ipsa maris natantia in carne sua pleniora esse cum luna perfecta est, et exhausta et diminuta cum illa minuitur. Magna igitur lunae ratio est, et magna praestantia, quae vigore suo ita elementa minuit, ut rursus adimpleat: ita implet, ut denuo minuantur. Scilicet, ut diversis quibusdam vicibus grata sit commutatio, dum reparatio fit perfecta. Et quantum terris largiatur augmentum, omnibus notum est, quanto rore saltus refecit, quos diurnis horis solis ardor exusserat: et admiratione quadam, ardentibus aestu rebus serenitate praestet humorem. Novo enim genere, illuminante luna, madidam terram serenitas facit. Grandis ergo ratio lunae est, imo grande 338 mysterium. Exinanit se lumine, ut universa recreet humore et imbre. Ita et Christus Dominus exinanivit se divinitate, ut homines repleret immortalitate. Unde ait beatus Apostolus: Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II). Exinanivit ergo se Christus, ut vitam praestet hominibus: evacuavit se ut profectum tribuat elementis. Sed legimus de Salvatore quod sol magis sit ipse justitiae. Quomodo ergo cum lunae motibus comparamus? Non magna plane distantia conveniunt sibi ista luminaria. Siquidem luna quadam fraternitate consortii lumen mutuatur a sole, et radiis lucis ejus repercussa, splendorem sui fulgoris accipiat: unde si Christus Dominus soli rectius comparatur, lunam nonnisi Ecclesiae comparabimus. Nam ipsa sicut luna, ut inter gentes luceat, mutuatur lumen a sole justitiae et Christi radiis: hoc est apostolorum praedicationibus repercussa, splendorem ex eo immortalitatis acquirit. Fulget enim Ecclesia non suo, sed Salvatoris lumine; et radiat non proprio nitore, sed Patris, sicut Apostolus ait, dicens: Vivo autem jam non ego, vivit in me Christus (Gal. II); et iterum: Ut si primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII). Recte plane lunae comparatur Ecclesia: quoniam et ipsa nos lavacri rore perfundit, et terram corporis nostri baptismatis rore vivificat. Recte lunae comparatur Ecclesia: quia et ipsa augmentum acquirit, patiturque defectum. Minuitur enim saepe: frequenter augetur: minuitur persecutionibus, praedicationibus ampliatur. Decrescit, cum minuitur filiis; crescit, cum martyribus coronatur; et eadem causa, qua tribuit illi defectum, ipsa praestat augmentum. Frequenter enim quos dolet persecutores, ipsos recipit confessores. Quoties eam, sicut lunam, putatis magorum carminibus laborasse? Quoties eam malae artes de coeli regno deducere voluerunt? Nam primum utique Jamnes et Mambres magi cum Moysi signis prodigiisque resisterent, Ecclesiam subvertere cupiebant: sed sacris vocibus veneficorum carmen nocere 339 non potuit. Nihil enim incantationes valent, ubi Christi canticum decantatur. Deinde cum apud Sergium Paulinum proconsulem Simon Magus Paulum apostolum oppugnaret, utique Ecclesiae vas tentabat, et veneficis artibus illum quassare cupiebat; sed tanta ab illo virtute convictus est, ut non solum artis infirmitate, sed etiam oculorum eum amissione caecaret, et pariter illi auferret carmen, et visum. Non enim merebatur habere corporis oculos, qui mentis oculos 340 non habebat. Quid autem dicamus de apostolo Petro? Quia iterum Simonem in Romana urbe Ecclesiae fundamenta turbantem, orationum suarum soliditate prostravit. Cum enim ille artibus magicis ela tus esset, ut etiam per aeris spatia volitaret: hic illum virtute dejecit, ut tanto altius caderet, quanto sublimius volitasset. Vere enim Petrus tam solida petra saxi illum allisione comminuit, ut qui sibi regna coelestia promittebat, terrenae mortis duritie periret. Explicit.
HOMILIA CII. De eo quod scriptum est in Isaia cap. I: Caupones tui miscent aquam vino. ADMONITIO. Hic idem titulus legitur apud Gennadium in catalogo operum S. Maximi. Si nihil ultra afferri posset ad faciendam fidem, satis esset. Sed Gennadio trium praeclarissimorum codicum obsequuntur testimonia, scilicet Sangallensis homil. 82, et utriusque S. Crucis in Jerusalem, in quorum vetustiore 90 est homilia 26, et in 99 hom. 82, conformi hoc titulo: Incipit de eo quod propheta ait ad filios Israel; Caupones vestri miscent aquam vino. Hac homilia codices alii omnes carent; quam recudit sua in editione Ambrosii Gillotius num. 78 sermonum; verum Benedictini monachi congreg. S. Mauri in praef. ad sermones ejusdem S. episcopi Mediolanensis pronuntiarunt, non aliud sentiendum esse de homilia super caput I Isaiae, nisi quod Gennadius scripsit. Idipsum senserunt Gymnicus pag. 297, Galesinius pag. 180, Raynaudus pag. 246, et Margarinus in Bibl. Max. tom. VI, pag. 48, qui omnes homiliarum S. Maximi collectionem hac concluserunt.
ARGUMENTUM.-- Scripta Isaiae verba mystice explicanda esse docens Maximus ait de cauponibus qui praesunt Ecclesiis, non autem tabernis, prophetam loqui, illosque ab eodem argui quod vino aquae speciem permiscent, cum mundi oblectationibus delectantur, rebusque sanctis viles inserunt. Praeterea ostendit qua ratione Judaeorum sacerdotes aquam vino miscuerint.
Non incommode ante dies paucos prosecuti sumus functionem hanc sacerdotalem vicem quamdam negotii retinere, et quaestum esse non modicum hoc clericatus officium. Est quaestus plane non modicus, ubi lucrum non pecuniarum, sed acquiritur animarum; est magna negotiatio, ubi redemptio hominis constat, non annumeratione pretii, sed annuntiatione praecepti. Praeceptum enim Christi talentum quoddam est pretiosum, quo salus comparatur, quo vita redimitur: et magna est redemptio, cum et pretium datur, et pecunia non videtur. Talentum ergo magnum praeceptum est Salvatoris, quod commodati vice apud idoneos proficere potest, apud negligentes potest deperire; aliis enim cum multiplici gratia restituitur, ab aliis cum poenarum usura deposcitur. Christus enim talentum quod commendat necesse est ut requirat, et solventi gratiam referat, non solventem subdat injuriis. Subdit plane injuriis more mundi; ut debitor, qui redhibitione substantiae satisfacere non potest, satisfaciat vel corporis ultione. Hoc ergo talentum, fratres, nos praedicatione nostra vestris pectoribus commendamus, ut lucrum aliquod salutis vestrae Domino designemus. Rationem daturi sumus qualiter aut praedicatio nostra proficiat, aut obedientia vestra fructificet; non enim sine causa Evangelium annuntiat, Apostolus clamat, sacerdotes loquuntur: in cujuscunque aures vox sancta pervenerit, aut beatus erit devotione, aut reus de contestatione. Loquimur enim beatitudinem credentibus, contestamur judicium criminosis. Mercimonium igitur est administratio sacerdotum: unde et propheta dicit ad filios Israel: Caupones vestri miscent aquam vino (Isai. I). Non enim de iis cauponibus Isaias sanctus loquitur qui, publicis ministeriis servientes, meram vini speciem fraudulenta 341 aquae colluvione permiscent (nec enim hoc ad beatum virum more judicis saeculi pertinere poterat, cur corruptis tabernarum vasculis, minus ebrioso potu populus uteretur), sed de illis utique cauponibus loquitur qui praesunt Ecclesiis, non tabernis; qui sitientibus populis non concupiscentiae calicem porrigunt, sed virtutis, non ebrietatis ministrant poculum, sed poculum Salvatoris. Istos ergo caupones propheta arguit et objurgat, et queritur eos vino aquae speciem permiscere; hoc increpat in eis, cum functionum divinarum essent praesules, sectatores rerum facti sunt humanarum, sicut ipse ait propheta: Sectamini unusquisque domum suam (Aggaei I). Quisquis enim sacerdos, relicto pontificatus officio, mundi oblectationibus delectatur, hic aquam vino permiscet, hoc est, rebus sanctis et fervidis inserit res viles et frigidas. Sed et sic possumus accipere, quod iidem Judaeorum sacerdotes aquam vino miscuerint, cum Dominum Salvatorem non sicut Deum susciperent, sed sicut hominem judicarent, et sincerae ac merae ejus divinitati turbidum quiddam ac sordidum inferre voluerint, dicentes ad eum: Quia, cum homo sis, facis te ipsum Deum (Joan. X): et iterum: Nos ex prostitutione non sumus nati (Ibid. VI). Dum enim se ab adulterio prostitutionis excusant, illum in divinitate nativitatis suae adulterare nituntur. Sed adhuc diligentius videamus quid sit quod ait: Permiscent aquam vino (Luc. V). Legimus vinum in Ecclesia specialiter abundare, sicut in Evangelio (Matth. II; Luc. V) dictum est: vinum 342 novum in utres novos esse condendum; hoc est in novos homines, neophytos Spiritus sancti gratiam conferendam. Si igitur pretiosa et spiritalis vini gratia abundat in Ecclesia; aqua vilis et fetida nisi in Synagoga est referenda; fetida enim Synagogae aqua est, quae baptismate suo peccata non diluit, sed acquirit; quae hominem non purificat proprio lavacro, sed polluit. Denique sicut in vini utribus Ecclesia honoratur, ita et cum aquae utre Synagoga projicitur. Nam illa Agar, quae typum Synagogae gestabat, de qua ad Abraham dicitur: Ejice ancillam et filium ejus (Gen. XXI): utique, cum ejiceretur, non cum vini, sed cum utre aquae de tabernaculis effugatur. Certe domus Abrahae erat dives, locuples, abundans: attamen non vinum, non oleum, non panem accepit, quae sunt vitae alimenta firmissima; et rectae vitae Synagoga alimenta non accepit, quia vitam, quae est Christus, ignorat, aqua sola aeger pertrahitur, languidus sustentatur; conveniens enim erat ut quae viventis non merebatur alimoniam, vel solatium morientis acciperet. Arguuntur enim sacerdotes Judaeorum, cum ecclesiastico vino pretioso aquam Synagogae abjectam jam et reprobatam voluerint permiscere; aquam enim in Ecclesia misceri non solet, sed mutari, sicut Dominus invitatus ad nuptias, hydrias plenas aqua non vino miscuit, sed mutavit in vinum; ne quid enim in sancto convivio vilitatis Judaicae resideret, maluit naturam vertere quam adulterare substantiam.
HOMILIA CIII. De calendis gentilium. ADMONITIO. Proprius congruensque hujus homiliae titulus non est, quem ex codice Sangallensi exscripsit Mabillonius editor ejusdem primus in Museo Italico part. 2, n. 5, scilicet De calendis Januariis, deinde Gallandius; sed e codice Ambrosiano exscribendus erat, in quo is est: De calendis Gentilium; quia contra ludos Saturnales hac in homilia agit S. Maximus, quorum initium erat die 17 Decembris ex veteri Romanorum instituto, iique tribus vel quinque diebus juxta diversam scriptorum opinionem celebrabantur. Tota autem De calendis Januariis homilia vehementem continet increpationem adversus diei illius obscenitates personatosque homines in bestias transformatos; in hac vero, intemperantia et turpitudo conviviorum, quibus ludorum Saturnalium tempore pagani vacabant, damnatur, atque ditiorum avaritia improbatur, qui a servis et clientis strenas et munera accipiebant. Sed praecipuum hujus homiliae argumentum, quodque certo comprobat, ante Natale Domini a S. Maximo habitam fuisse, ab exordio ejusdem eruitur; commendat enim Dei providentiam, quod disposuerit, inter medias gentilium festivitates ut Christus Dominus oriretur, suaeque divinitatis lumine tenebrosas superstitiones dissiparet, adventuque suo veram mundo laetitiam et felicitatem afferret. Hujusmodi ergo festa gentilitatis, mensibus Decembri et Januario instituta erant, maximoque non tam strepitu quam vitio peragebantur, a quibus Christiani laetioribus gaudiis, sanctioribusque donis cumulati abhorrere debebant. Restituto itaque homiliae suo vero titulo, ad peculiarem ejus commendationem dicam alios Patres, Ambrosium nempe, Augustinum, Leonem Magnum, et Petrum Chrysologum contra calendarum Januariarum superstitionem orationes habuisse, sed ad avertendos fideles a ludis Saturnalibus solum Maximum docte et vehementer perorasse.
343 ARGUMENTUM.-- Superstitiosam Saturnalium atque calendarum consuetudinem, vigentem adhuc in Christianis populis, severe exprobrat S. Maximus, quam ab iis potissimum esse condemnandam atque declinandam scribit qui dominici Natalis sacramentum colunt.
Bene quodammodo Deo providente dispositum est, ut inter medias gentilium festivitates Christus Dominus oriretur, et inter ipsas tenebrosas superstitiones errorum veri luminis splendor effulgeret: ut perspicientes homines in variis superstitionibus suis purae Divinitatis emicuisse justitiam, praeterita obliviscerentur sacrilegia, futura non colerent. Quis enim sapiens, qui dominici Natalis sacramentum colit, non ebrietatem condemnet Saturnalium, non declinet lasciviam calendarum; et partem cupiens habere cum Christo, particeps nolit esse cum saeculo? Haec enim divini cultus ratio est, ut qui societatem habuerit cum vanitate gentilium, copulam non possit habere cum veritate sanctorum. Dicit beatus Apostolus: Quae portio justitiae cum iniquitate; aut quae societas lucis cum tenebris (II Cor. VI)? Hoc est pariter Christianos et iniquitatis exercere luxuriam, et Deum justitiae habere placatum. Nam sunt plerique, qui trahertes consuetudinem de veteri superstitione vanitatis, calendarum diem pro summa festivitate procurent; et sic laetitiam habere velint, ut sit magis illis tristitia. Nam ita lasciviunt, ita vino et epulis satiantur, ut qui toto anno castus et temperans fuerit, illa die sit temulentus atque pollutus; et quod nisi ita fecerit, putet perdidisse se ferias; quia non intelligit per tales se ferias perdidisse salutem. Illud autem quale est, quod surgentes mature ad publicum cum munusculo, hoc est, cum strenis unusquisque procedit; et salutaturus amicos, salutat praemio antequam osculo? Labiis labia porrigit et manui manum inserit, non ut amoris reddat affectum, sed ut 344 avaritiae persolvat obsequium, et uno eodemque officio amicum complectitur et fraudatur. Vos judicate quale est istud osculum quod venale est: nam, quo pretiosius emitur, tanto vilius aestimatur. Quanti ante aurum potiorum indigni judicabuntur osculo? Posteaquam aurum refulsit in dextera, dignos illos facit praeda, non gratia. Hoc autem in ipsa iniquitate, quam injustum est, quod exspectatur donare inferior potiori; et diviti cogitur ille largiri, qui, quod largiatur forsitan mutuatur. Adhuc et ipsam munificentiam strenas vocant, cum magis strenuum, quod . . . . . Cogitur. inquam, miser donare quod non habet, et munus offerre pro quo filios suos obnoxios relinquat. Sed et divites quique sunt hac munificentia liberales: verum nec ipsi a peccato videntur immunes. Largitur enim dives cuicunque soli locupleti; dumque mendico denarium dare despexerit, calendis ad domum amici auro onustus properat, qui Natali dominico ad ecclesiam vacuus et inanis advenit. Vides ergo quod apud plerosque plus est praesens adulatio quam futura remuneratio. Libentius habet osculnm potioris quam gloriam Salvatoris. Quod osculum osculum non dicendum est, quia venale est. Nam et Judas Scarioth tali osculo osculabatur Dominum, sed hinc illum tradere conabatur. Hoc autem quale est quod, interposita die, tali inani exordio, velut incipientes vivere, aut auspicia colligant, omniaque perquirant; et exinde totius anni sibi vel prosperitatem, vel tristitiam metiuntur? Quae cum inepta sint et ridicula, tum illis ipsis vel inutilia sunt, vel nociva. Nam prosperitatem non habent, dum falluntur auguriis: tristitiam semper habent, dum rememoratione omnium sunt solliciti ne contingant. Hoc autem malis suis addunt, ut quasi de auspicatione domum redeuntes ramusculos gestent in manibus, scilicet pro omine, ut vel onusti ad hospitium redeant: non intelligentes miseri, quod onusti quidem redeunt non sarcina munerum, sed cumulo peccatorum. Finit.
HOMILIA CIV. Incipit de haereticis peccata vendentibus. ADMONITIO. 345 Hoc titulo inscriptam homiliam reperit Mabillonius in codice Sangallensi num. 80 sine auctoris nomine. At clarissimus is vir, cum inter caeteras Maximi homilias inserta videatur, et stylus omnino conformis eluceat, eam S. antistiti Taurinensi potius quam alteri esse tribuendam statuit; atque cum reliquis noviter detectis primus num. 9 edidit, et post eum Gallandius. Illorum exempla et nos secuti sumus, admonentes tamen quod nonnulla in praefatione hac de homilia attigimus, nempe haereticos, quorum audaciam et impietatem aggressus est Maximus, progeniem quamdam Manichaeorum per Italiam serpentium habendam esse. ARGUMENTUM.-- Primum S. episcopus Christianos admonet ne in procurandis temporalibus bonis sollicitudinem impendant; deinde eos vehementer adhortatur ut fidem, justitiam, caritatem quaerant; ac tandem invehit contra haereticos illos qui accepta pecunia peccata dimittebant.
Semper meminisse et ante oculos habere debemus, fratres dilectissimi, quod Dominus Jesus Christus ideo ad terram descendit de coelis, ut vitam nobis largiretur aeternam. Idem, cum esset Dei Filius, fieri hominis filius maluit, ut nos qui eramus homines Dei filios faceret. Non enim propter hanc vitam praesentem tantae dignitatis operatus est mysterium, quae est brevis, caduca, mortalis, sed propter illam quae perpetua et sempiterna est. Neque enim Deus nobis hujus vitae longaevitatem praestaturus erat, quae plena est aerumnis, laboribus, egestate; ne non tam longaevitatem vitae praestaret quam perpetuitatem laborum. Nam hoc in illa remedii solum videtur esse, quod brevis est. Unde et Apostolus ait: Si in hac vita tantum in Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV). Non ergo in hac vita tantum in Christo sperandum est, in qua mali quam boni plurimum possunt: in qua feliciores sunt, qui pejores sunt; et prospere magis degunt, qui criminosius conversantur. Quid enim boni haec vita possidet? Honores, divitias, sanitatem, quae, licet caduca sint, non tamen meritis accedunt, sed fortuito contingunt. Quantos enim videmus quos honoratos fecit non honestas, sed potestas? Quantos divitias consecutos non relictas a parentibus, sed sanguinibus occupatas? Quantos membrorum sanitate pollentes, qui non Dei misericordia gubernantur; sed pecudum sanguine crassantur? Haec igitur, quia temporalia sunt, et nulla, quibuscunque 346 passim sine merito ac sine judicio deferuntur, quia non in remunerationem data sunt, sed ad tentationem. Nos igitur, quibus vita aeterna promittitur, aeterna semper bona possidere debemus et quaerere, hoc est fidem, justitiam, caritatem. Habent enim ista bona adversarios suos; et licet haec dona ab hominibus conferri non possunt, frequenter tamen a pravis hominibus auferuntur. Atque ideo circa fidei bonum solliciti esse debemus, et providi, et ad custodiam ejus mentis devotione semper esse armati, nec cito fallacibus credere blandimentis. Solet enim sub praetextu pacis hostis irrepere, hoc est sub vocabulo nominis Christiani haereticus subintrare, qui ad decipiendos simplices homines Christum in ore portat, diabolum gerat in corde; et eum quidem lingua confitetur, sed mente blasphemat. Ab hoc igitur oportet penitus declinari, nec aliqua societate conjungi. Qui enim inimicus est Domini, quomodo amicus est servulorum? Nec mirari debemus quod hujusmodi haeretici in nostra aberrare coeperint regione. Semper enim gregem ovium insidiator lupus sequitur, semper Christianum coetum diabolus deceptor incursat. Quod quidem fit utiliter, ut sollicitiore custodia, nec gregem ovis deserat, nec Christianus Ecclesiam derelinquat. Unde et Apostolus ait: Oportet etiam haereses existere, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI): tanquam si diceret: Oportet esse Christianis fidei pugnam, ut sit probatis certa victoria. Nam ut eorum interim blasphemias seponamus, retexamus quae sint ipsorum praecepta vivendi. Praepositi eorum quos presbyteros vocant, dicuntur tale habere mandatum, ut si quis laicorum fassus fuerit crimen admissum, non dicat illi: Age poenitentiam, deplora facta tua, defle peccata; sed dicat: Pro crimine da tantum mihi, et indulgetur tibi. Vanus plane et insipiens presbyter, qui cum ille praedam accipiat, putat quod peccatum Christus indulgeat. Nescit 347 quia Salvator solet peccata donare et pro delicto quaerere pretiosas lacrymas, non pecunias numerosas? Unde ipse ait: Gratis accipitis, gratis date (Malach. X). Denique Petrus cum ter negando Dominum deliquisset, veniam non muneribus meruit, sed lacrymis impetravit. Ait enim de eo Evangelista: Flevit amarissime (Luc. XXII, 62; Matth. XXVI, 75). Vides, inquam, quia apud Christum in lacrymis est quantitas, non in donis. Quam graviter enim flevit culpam, tam celeriter 348 consecutus est veniam. Suscipit ergo dona presbyter, et pactione quadam indulgentiam de Salvatore promittit. Insipiens placitum, in quo dicitur minus deliquisse Domino qui plus contulerit sacerdoti. Apud hujusmodi praeceptores semper divites innocentes, semper pauperes criminosi. Quomodo pauper satisfacit pro delicto, qui non habet quod offerat pro peccato?
HOMILIA CV. Incipit, quod non debent clerici negotiari. ADMONITIO. Visa fuit Mabillonio haec homilia ei nexa quam supra edidimus n. CII: De eo quod scriptum est in Isaia cap. I: Caupones tui miscent aquam vino, ubi de ministerio altaris agit S. Maximus, docetque quaestum esse sacerdotium non divitiarum, sed animarum. Cum ergo idem hic instauretur argumentum, iisdemque doctrinis negotiatio saecularis clericorum reprobetur, nemini dubium esse potest quin eidem Maximo homilia sit concedenda. Auctoritati codicis Sangallensis, judicioque Mabillonii, et Gallandii, qui eam iterum edidit, accedit testimonium codicis 90 S. Crucis in Jerusalem, ubi est homilia 23, cum quo lectionem Gallandii contulimus, et aliquibus in locis emendavimus. In memorato codice S. Crucis illius est titulus: Item de eodem sequentia; subsequitur enim homiliam inscriptam: De eo quod scriptum est: Reddite quae Dei sunt Deo, et de militantibus.
ARGUMENTUM.-- Sacerdotes ideo erogant mundanas pecunias, ut aeternas divitias acquirant. Mercimonium quoddam est Christianitatis officium, et negotiatio pretiosa, functio sacerdotum.
Reprehendimus ante diem negotiationem clericos exercentes, et justa eos quodammodo sententia castigavimus: sed si recte consideremus, officium nostrum vere negotium est; et functio sacerdotalis ministerii functio quaedam est spiritalis mercimonii. Ideo enim terrena impendimus, ut coelestia consequamur; ideo erogamus mundanas pecunias, ut aeternas divitias acquiramus: ideo fame nostra alios pascimus, ut non depereat alimonia nostra, sed crescat. Quid enim sibi vult pauperum per nos refectio, quid nudorum protectio, quid carceratorum visitatio, nisi quia sumptus qui in illis erogatur, non impenditur, sed augetur; et negotiatio quodammodo argenti cum quadam lucri usura servatur? Thesaurus enim quidam diviti est pauper esuriens. Eleemosynam enim datam non comedit, sed custodit. Solvatur licet caro, et homo in pulverem redigatur, opus tamen in eo sanctum vivit, et permanet, et erit tibi in die judicii testis idoneus, qui sibi est ad pastum operator inutilis: ita ut cito ei de tuis credatur operibus, cum de suis actibus non credatur. Vide ergo si non negotiatio est eleemosyna. Amico quod largitus fueris tibi perit, solum tibi non perit mendico quod dederis. In die judicii enim pauperes tibi prosunt, amici filiique nihil prosunt. Illi causam tuam agent; isti nec causam suam poterunt defendere. Mercimonium enim quoddam est Christianitatis officium et negotiatio pretiosa, functio sacerdotum. Pecunias enim Domini, hoc est eloquia Salvatoris populis eroganda suscepimus; de quibus eloquiis ad illum tenacem et imperitum sacerdotii negotiatorem Dominus in Evangelio dicit: Serve nequam, oportuit te pecuniam meam dare ad mensam numulariis, et ego veniens cum usuris exegissem eam (Matth. XXV). Arguitur enim, cur praecepta Divinitatis sibi credita reservaverit reticendo, quae multiplicare debuerat praedicando. Arguetur, inquam, cur non seminaverit erogando quae possit metere colligendo; sicut ait Apostolus: Quae seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI). Ait enim Dominus: Veniens cum usuris exegissem. Intellige ergo negotiationem ibi esse, ubi tanquam pro fenore usura deposcitur: sed non illa usura per quam avarorum mentes lucrativa pecuniae redhibitione pascuntur, 349 in qua remuneratur creditori debitum, nec debitum evacuatur, sed illa usura deposcitur ubi non denariorum ratio, sed morum conversatio supputatur, ubi non de capite sortis agitur, sed de capite salutis inquiritur. Debitores enim sumus, et obnoxii retinemur ad debitum, non chirographo litterarum, sed chirographo peccatorum. Unde et Apostolus ait de Domino dicens: Delens, quod adversum nos erat chirographum (Col. II): et reliqua. Hujus ergo debiti usuram jubemur exsolvere; nam istius debitoris meminit Dominus 350 in Evangelio, dicens tradendum hunc esse exactori, mittendum in carcerem, et non dimittendum donec solvat novissimum quadrantem (Matth. V). Istorum ergo eloquiorum et nos, fratres, usuram debemus; quia enim usura ab utendo dicitur, quemadmodum nos his utamur eloquiis rationem daturi sumus. Non enim incassum Evangelium praedicat, non gratis Apostolus clamat, non sine causa sacerdotes loquuntur: in quorumcunque aures vox sancta pervenerit, aut beati erunt de devotione, aut rei de contestatione. Explicit.
HOMILIA CVI. De timore Dei et correctione linguarum. ADMONITIO. Plurimum nos debere professi sumus in praefatione eruditissimo viro Joan. Baptistae Branca biblioth. Ambrosianae praesidi substituto, qui primus nobis hujus homiliae copiam fecit. Nos etiam admonuit eam ex codice saeculi XI quondam Ecclesiae praepositurae loci Biaschae in dioecesi Mediolanensi recenter a biblioth. Ambrosiana comparato a se exscriptam fuisse, quam nullibi impressam invenit, nisi in pervetusto Breviario ad usum Ecclesiae Mediolanenis an. 1490. Dum vero Florentiae in codicibus Laurentianis, et hic Romae in celeberrimis manuscriptis Sanctae Crucis in Jerusalem absconditas sancti Maximi opes exquireremus, duorum praestantissimorum codicum testimonia consecuti sumus, quibus codicis Ambrosiani fides augetur et illustratur. Sunt autem hi: codex CLXXII pag. 69 a tergo, olim aedil. eccl. metrop. Florentinae, nunc in Laurentiana, et codex IX pag. 31 S. Crucis in Jerusalem. Sed quot codices, tot tituli ad homiliam omnino diversi. Nam Ambrosianus sic habet. Sabbato in traditione symboli homilia Maximi. Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. Idem est titulus in Breviario Mediolanensi. Codex autem eccl. metrop. Florent. praemisso Lucae Evang. loco cap. 6: Dixit Jesus discipulis suis: Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est, et reliqua. Sermo sancti Maximi episcopi unde supra. Tandem codex Sanctae Crucis in Jerusalem sic inscribit: Sermo sancti Maximi episcopi de timore Dei et correctione linguarum. Non primum nec secundum probandum ducimus titulum, quia nihil profecto de eo quod annuntiant in homilia contineatur. Cum vero tertius titulus indicet argumentum, quod orator tota in concione prosequitur, hunc homiliae praefiximus, eamque De timore Dei et correctione linguarum appellandam censuimus. De traditione symboli, quod sabbato ante dominicam Palmarum catechumenis in proximo sabbato sancto baptizandis tradebatur, jam satis in prima hujusce classis homilia locuti sumus; quare nihil a nobis hic addendum superest, nisi ipsam orationis phrasim Maximum palam facere.
ARGUMENTUM.-- De timore Dei agens Maximus praecepta castigati eloquii tradit ex regio propheta, et quot mala per nefarios sermones perpetrentur eloquentissima oratione prosequitur.
Gloriosissimus prophetarum, idemque rex dominici populi beatus David, qui omnes homines ad audienda vitae purgatoris instituta concurrere generali adhortatione compellit, dicens: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII). Vere docendi peritissimus patriarcha venerabilis, qui, ut humanis mentibus timorem Dei praeceptis propheticae auctoritatis insinuet, paternae affectionis blandimenta praemittit. Subditos namque ditionis suae filios appellat, ut eos non tam terrore regiae potestatis revocet a peccatis, quam diligentis affectu cunctorum sensibus promptam bene vivendi inserat voluntatem. Frequenter enim, quos non corrigit durioris increpationis asperitas, saturitas verbi mollioris emendat: Timorem, inquit, Domini docebo vos. Docet nos vir sanctus religiosum timorem, ut amorem terreni judicii postponamus. Timorem Domini docet, qui semper est salutaris, quia saepe timor hominis Dei nutrit offensam. Sic jam videamus, quos doctor egregius divini timoris faciat gradus, quam suae regulam sanctioris instituit disciplinae. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Perfectus religiosae vitae magister linguam prae omnibus refrenet a culpa, quae ab exordio mundi apud paradisum Dei in serpente prima peccavit. Nam malignae linguae fuit ministerium, ut suaderetur Adae in exitium generis sui interdictae arboris poma decerpere. Neque enim in aeternum lapsum 351 impulisset invidia, si prudentiori consilio Eva linguam suam cohibere voluisset a malo. Lingua igitur mala ministra diaboli est, ac totius pravitatis ancilla. Lingua mala acutissimi vice gladii non solum corpus, sed animam vulnerat innocentem. Lingua mala et inconsulta contumeliis perculit cor fraternum, et per pacata invicem pectora perniciosam litem sociat. Lingua mala adhibet imaginem veritatis et veritatem mendaciis decolorat. Lingua mala inimicis auribus commissa sibi amicorum prodit arcana. Lingua mala quos aperto metuit compellare sermone, occulta nititur obtrectatione foedare. Lingua deceptione laqueos simplicibus nectit, bonorum virorum sanguinem petit, potentium inflammat animos, et humilium corda perturbat; et tanquam ei non sufficiat humana confundere, coelum ipsum blasphemiis atque indignissimis pulsat injuriis, ut propheticus sermo de impiis protestatur, dicens: Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra (Psal. LXXII). Et post omnia, dilectissimi, cum de universis his habeat peccatum remedium, per linguam malam et incontinentem peccatur, quod homini neque in hoc saeculo praesenti laxetur, dicente Domino: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Luc. XII). Et quid plura, fratres? Quidquid humano pectori diabolus iniquitatis illexerit, lingua mala famulante perficitur. Sed ad destructionem judiciumque ejus Dominus invocatur, clamante propheta: Dispergat Dominus universa labia dolosa, et linguam 352 magniloquam (Psal. XI). Et alibi quidem, Perdes eos qui loquuntur mendacium. Propter haec cavenda mala et fugienda beatus David unumquemque nostrum praemonet, dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). Et post pauca subjungit: Inquire pacem, et sequere eam. Emendata enim lingua tua, atque ab omni maliloquii sorde detersa, veram aeternamque pacem, id est Christum Dominum et invenies, et sequeris. Nemo se seducat: nisi quis vagam lascivamque linguam suam habenis disciplinati cordis cohibuerit, nec hominum pacem poterit invenire, nec Christi. Propterea venerandus propheta sciens in quo lingua hominis sit lubrico constituta, et quantum periculi animi vitaeque nostrae incontinentia linguae possit efficere, Deum suum orabat, dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL, 3): et alibi: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). A Domino vir fidelissimus custodiri os suum atque aperiri labia sua optat, ne unquam ei magister ille mendacii ac totius doli artifex diabolus impietatis suae inserat falsitates. Vere hic linguam suam ab omni malitia coercere poterit, qui sub dispensatione Dei et loqui desiderat et tacere. Idcirco, fratres, inspicientes quam vehemens sententia dolosa labia maneat, et quanta gratia linguam simplicem subsequatur, oremus et nos cum propheta Dominum ac Deum omnipotentem ut custodiat os nostrum, ac ipse semper labia nostra aperire in verba sibi placitura dignetur.
HOMILIA CVII. De eo quod scriptum est in psal. CXVIII: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me. ADMONITIO. In iisdem supra laudatis codicibus biblioth. Laurentianae, et S. Crucis in Jerusalem invenimus, hujus homiliae, quam Benedictini monachi congreg. S. Mauri in append. serm. S. August. num. 55, pag. 70 edit. Antuerp. incerti, sed non ineruditi auctoris dixere, scriptorem parentemque S. Maximum Taurinensem fuisse. Uterque codex, scilicet 172, olim aedil. eccl. metrop. Flor., pag. 70, et IX S. Crucis in Jerusalem pag. 32, hanc post praecedentem homiliam immediate subjiciunt. In primo illa usitata epigraphe: Ejusdem unde supra, designatur idem Maximus, expressis verbis in priore nominat. Secundus vero et titulum et nomen S. Maximi praefert: Sermo S. Maximi episcopi de bonitate, disciplina et scientia. Nos inscriptionem homiliae positam ab editoribus Benedictinis monachis retinuimus, cum revera tota homilia sit perlucida illius loci Psalmistae expositio, praeclaraque moralis disciplinae documenta complectatur. Nobis etiam occurrit haec eadem homilia in cod. Vat. Reginae 83, nullius tamen inscripto auctoris nomine. Lectionem quam exhibemus accepimus a codice Laurentiano, et aliorum codicum variantes adjecimus.
353 ARGUMENTUM.-- Copiose explicat Maximus a Davide traditum orandi Deum compendium, nosque hortatur ut illius exemplo vitae sanctioris vias a Domino docendi precemur.
Inter caetera quibus beatus David infirmitatibus nostrarum medetur animarum, sub quadam trinitatis regula orandi nos formam tenere, tanquam peritissimus magister erudit, dicens: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me. Sollicitius itaque, fratres, intendite quas sibi potissimum virtutes tribui rex propheticus deprecatur. Bonitatem, inquit, et disciplinam, et scientiam doce me. Recte novit vivere, qui recte novit orare. Non enim petiit mundanarum divitiarum thesauros, non regna finitima, non tempora prolixiora vivendi; sed bonitatem se doceri simul et disciplinam poposcit. Bonitas enim facit amabilem disciplinam, et disciplina efficit inculpabilem bonitatem. Nec quemquam latere puto quia bonitas sine disciplina mater delictorum est, et disciplina sine bonitate tristis quaedam amaritudo vivendi. Scientiam etiam praestari sibi pariter implorat, ut noverit scienter sapienterque distinguere qui sint termini bonitatis, et quam debeat habere disciplina mensuram, ne forte aut nimiae remissionis vitio incognita foedetur, aut disciplina durior ipsa sui austeritate erubescat. Vis, frater, bonus esse peccanti? Benigne quidem facis; sed ut vere sis bonus, rigorem ei adhibe disciplinae, ut tua illi proficiat bonitas in salutem, quam utique si nulla coercentis censura increpationis terrueris, perniciosa erit ei haec bonitas tua, quia permittis perire peccantem, quem potueras salvare correctum. Rursus: si nimio disciplinae rigore nullam sanantis bonitatis praetenderis medicinam, dum terrorem tuum refugit peccans, peccantis aegritudinem non curabis. Et quae tandem vivendi ratio erit, quae justitia, si aut solutior lenitas conniventiam praebeat peccatori, aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem? Ut autem bonitas hujus disciplinaeque magisterium in nostris fuisse majoribus plenius perfectiusque 354 discamus, vel pauca de pluribus venerabilium Patrum recenseamus exempla. Implebat sine dubio bonitatis ac disciplinae opus beatissimus Petrus, cum et tanquam vere bonus medicus oblatos sibi curaret infirmos, et ut disciplinae coelestis fundator justa puniret ultione mendaces. Probavit nimirum bonitatis ejus gratiam Aeneas ille debilis (Act. III), qui claudus ab infantia sedens in porta templi atque mendicans, in nomine Jesu Christi, apostoli curantis imperio, antiquam recepit sanitatem. Probaverunt etiam disciplinae ejus severitatem Ananias et Saphira (Act. V), qui distrahentes agrum quem vendere nemo cogebat, dum quantitatem pretii mentiuntur apostolo, mortem sibi falsitate mercati sunt. Quo facto edocuit gloriosissimus Petrus inesse sibi bonitatem ac disciplinam, dum et remedium praestat infirmo, et competentem sumit de mendacibus ultionem. Quod eum recte sancteque fecisse coelestis judicii consensus ostendit. De scientiae ejus perfectione quis ambigat qui Christum Dominum vivi Dei esse Filium de coelo sibi Patre revelante cognovit? Et quia bonitas ei ad disciplinam scientiamque non deerat, pascendas illi Dominus suas commendavit oviculas. Tenuit bonitatem ac disciplinam gloriosissimus Paulus, qui, ut ejus scripta testantur, et virgam correctionis, et spiritum mansuetudinis praetendebat: propter quod faciebat eum omnibus et amabilem bonitas, et disciplina terribilem. Nam ut inter ipsa primordia fidei bonitatem ac disciplinam Christi doceret Ecclesias, et removeri peccantem jussit a communione sanctorum, et eumdem recipi resipiscentem. De scientia autem ejus quid nos dicemus, cum omnes eum noverint in coelestibus didicisse quae doceret in terris, ubi talia se memorabat edoctum, qualia loqui ei mortalibus non liceret? Habuit nihilominus bonitatem et disciplinam testis ille dominicus, et Baptista Joannes, qui resipiscentes a peccatis suis homines propheticae pietatis affectu poenitentiae baptismo diluebat; atque ut vere legalium praeceptorum custos immutabilis, et Herodem regem de illicita incusabat uxore, et cunctis ad se concurrentibus purgatioris vitae praecepta mandabat. Scientiae autem illius plenitudinem 355 quisquis potest ignorare, qui, quod pro salute hominum venit Christus e coelo, primus hominibus revelavit? Videtis itaque, fratres, quo orandum compendio, et qua paucitate verborum perfectione vivendis venerabilis propheta quaerebat. Brevissimo namque sermone conclusit quidquid spiritualium habet multitudo virtutum. Si ergo ille praecipuus prophetarum doceri se a Domino has sanctioris vitae vias tantopere precabatur, quid facere nos, inquam, magis orare debemus dicentes: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce nos, Domine , quatenus in nobis bonitas mala vincat vitia, ac voluntatis disciplina castiget. Si enim sciens omnipotentem Dominum Patrem, Filiumque ejus unius esse substantiae, Spiritum quoque sanctum pari credideris 356 aeternitate regnantem, nulla te unquam vel paganorum vana persuasio, vel Arianorum perfida tur babit impietas. Si futuri judicii scientia cor tuum mentemque repleveris, habebis tuis in moribus disciplinam; rursus si disciplinae ipsius mensuras regulasque servaveris, si congruam tenebis in omnibus bonitatem; quia bonitas temperamentum est disciplinae, et disciplina condimentum est bonitatis. Cave ergo, frater, ne ita velis bonus videri, ut abjicias disciplinam; disciplinam secteris, ut removeas bonitatem. Quibus beatus David idcirco scientiam precatur adjungi, ut directo mentis nostrae judicio scire possimus qualiter in nobis esse poscit et districtior bonitas, et blandior disciplina.
HOMILIA CVIII. Super illa Evangelii Matth. cap. VI: Ascendit Jesus in naviculam, et transfretavit. ADMONITIO. In Breviario Romano pars hujus homiliae legitur in dominica 18 post Pentecosten sub nomine S. Petri Chrysologi, quam eidem clarissimus vir Sebastianus Pauli Cler. Reg. a Matre Dei in sua ejusdem S. Ravennatensis archiepiscopi editione Venet. an. 1750 ascripsit, quemadmodum multo ante Combefisius tom. VII, pag. 397, aliique. Haec esse tanti momenti mihi videntur, ut communiter receptam non audeam impugnare sententiam; licere tamen mihi arbitror veterum referre scriptorum opinionem. In bibliotheca enim Vaticana codicem invenimus num. 6451, qui, pag. 19, S. Joannem Osavreum, sive Chrysostomum homiliae auctorem appellat; in archivo Casinensi codex 102, pag. 253, eam S. Severiano episcopo tribuit. At duos alios codices non infimae notae in S. Maximum Taurinensem convenire attestamur, nempe Vaticanum 4222 pag. 341, et Laurentianum 36 Plut. XVII pag. 251, expresse enim post Evangelii locum habent: Homilia S. Maximi episcopi. Hujusmodi testimonia a styli similitudine confirmari possunt. Verum etsi forte nostra nos fallat opinio, rem tamen gratam aequis lectoribus nos fecisse existimamus, cum huic homiliae variantes plurimas ex codice Vaticano 6451 collectas subjiciamus.
357 ARGUMENTUM-- Non indiget Christus navi, inquit Maximus, sed navis indiget Christo; quia sine coelesti gubernatione navis Ecclesiae ad coelestem portum non valet pervenire. Deinde evangelicae historiae ordinem prosequitur.
Christum in humanis actibus divina gessisse mysteria, et in rebus visibilibus invisibilia exercuisse negotia, lectio hodierna monstravit. Ascendit, inquit, in naviculam, et transfretavit, et venit in civitatem suam. Nonne ipse est qui fugatis fluctibus maris profunda nudavit: ut Israeliticus populus inter stupentes undas sicco vestigio, vel montium concava pertransiret (Exod. XIV)? Nonne hic est qui Petri pedibus marinos vertices inclinavit, ut iter liquidum humanis gressibus solidum praeberet obsequium (Matth. XI)? Et quid est quod sibi maris sic denegat servitutem, ut brevissimi lacus transitum sub mercede nautica transfretaret. Ascendit, inquit, in naviculam, et transfretavit. Et quid mirum, fratres? Christus venit suscipere infirmitates nostras, et suas nobis conferre virtutes; humana quaerere, praestare divina; accipere injurias, reddere dignitates; ferre taedia, referre sanitates; quia medicus qui non fert infirmitates, infirmitates curare nescit, et qui non fuerit cum infirmo infirmatus, infirmo non potest conferre sanitatem. Christus ergo, si in suis mansisset virtutibus, commune cum hominibus nil haberet; et nisi implesset carnis ordinem, carnis in illo esset otiosa susceptio. Sustinuit ergo has necessitates, ut homo verus humanis necessitatibus probaretur. Ascendit, inquit, in naviculam, Christus Ecclesiae suae navem, saeculi fluctus semper mitigaturus ascendit, ut credentes in se ad coelestem patriam tranquilla navigatione perducat, et municipes civitatis suae faciat quos humanitatis suae fecit esse consortes. Non ergo Christus indiget navi, sed navis indiget Christo, quia sine coelesti gubernatione navis Ecclesiae per mundanum pelagus, tali et tanto discrimine ad coelestem portum non valet pervenire. Haec diximus, fratres, quantum ad intelligentiam pertinet spiritualem: 358 verum nunc ipsius historiae ordinem prosequamur. Ascendit, inquit, in naviculam, et transfretavit, et venit in civitatem suam. Creator rerum orbis Dominus, posteaquam se propter nos nostra angustiavit in carne, coepit habere humanam patriam, parentum omnium ipse parens, ut invitaret amor, attraheret caritas, vinceret affectio, suaderet humanitas, quos fugarat dominatio, metus disperserat, fecerat vis potestatis extorres. Venit in civitatem suam, et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto, et respiciens, inquit, Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua. Audit veniam, et tacet paralyticus, nec ullam respondet gratiam, quia plus corporis quam animae tendebat ad curam: et temporales poenas resoluti corporis sic deflebat, ut aeternas poenas resolutionis animae non defleret: gratiorem sibi praesentem vitam judicans, non futuram. Merito Christus offerentium fidem non respicit, et vecordiam respicit sic jacentis, ut fidei alienae suffragio paralytici anima ante curaretur quam corpus. Respiciens, inquit, fidem illorum; cernitis in hoc loco, fratres, Deum non quaerere insipientium voluntates, non spectare ignorantium fidem, non infirmorum stulta desideria perscrutari, sed ad alterius fidem subvenire, quod per solam gratiam conferebat, cum quidquid divinae voluntatis est non negaret. Et revera, fratres, quando medicus languentium aut quaerit, aut respicit voluntates, cum semper contraria desideret et requirat infirmus; hinc est quod nunc ferrum, nunc ignem, nunc amara pocula ingerit, et apponit invitis, ut curam sani sentiant quam non poterant sentire aegrotantes. Et si homo injurias despicit, maledicta contemnit, et sauciatis morbo sponte vitam conferat et salutem; quanto magis Christus medicus bonitate divina morbis saucios peccatorum et phrenesi criminum laborantes, ad salutem etiam invitos attrahit et nolentes? O si velimus, fratres, si velimus omnem mentis nostrae paralysim pervidere, animam nostram virtutibus destitutam jacere in vitiorum stratis cerneremus; luceret nobis quemadmodum Christus et nostras quotidie noxias respicit voluntates, 359 et ad salutaria nos remedia pertrahit et perurget invitos. Fili, inquit, remittuntur tibi peccata tua. Haec dicens, dum se volebat intelligi, qui per hominem oculis adhuc latebat humanis; virtutibus enim et signis comparabatur prophetis, qui per ipsum fecerant et ipsi virtutes: peccatis autem dare veniam quia penes hominem non est, et est singulare Deitatis insigne, Deum illum pectoribus ingerebat humanis. Probat hoc Pharisaeus livor: nam cum dixisset: Remittuntur tibi peccata tua. Responderunt Pharisaei: Hic blasphemat; quis enim potest peccata remittere, nisi solus Deus? Pharisaee, qui sciendo nescis, confitendo negas, cum testaris impugnas: si Deus est, qui remittit peccata, cur tibi Christus Deus non est, qui unius indulgentiae suae munere totius mundi probatur abstulisse peccata? Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ut autem possis majora capere ejus divinitatis insignia, audi eum pectoris tui penetrasse secretum; aspice ad cogitationum tuarum latebras pervenisse; intellige eum cordis tui tacita nudare 360 consilia. Et cum vidisset, inquit, Jesus cogitationes eorum, dixit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid enim est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata tua, an dicere, Surge et ambula? Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata, dixit paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam; et surrexit, et abiit in domum suam. Scrutator animarum praevenit mentium maligna consilia, et Deitatis suae potentiam operis attestatione monstravit, dum dissipati corporis membra componit, nervos stringit, jungit ossa, complet viscera, firmat artus, et gressus ad cursum suscitat in vivo cadavere jam sepultos. Tolle lectum tuum; hoc est, porta portantem, omnes muta vices, ut quod est infirmitatis testimonium, sit probatio sanitatis, ut lectus doloris tui sit merae curationis indicium, ut receptae fortitudinis magnitudinem ponderis asserat magnitudo. Vade, inquit, in domum tuam: ne Christiana fide curatus in viis Judaicae perfidiae jam moreris.
HOMILIA CIX. De grano sinapis I. ADMONITIO. 361 In alteram codicum mss. et editorum quamdam veluti conflictationem incidimus de homiliae hujus auctore. Fuisse olim Augustino attributam ex appendice sermonum ejus constat; Benedictini Monachi congr. S. Mauri suppositum opus judicantes in eam num. 87 retulerunt. Gillotius Ambrosianum esse sermonem credidit, et in sua editione Parisiensi, de qua saepe mentionem habuimus, secundo loco collocavit, cum titulo: De grano sinapis. Cum eo consonat codex Laurentianus X Plut. XIV, similem praeferens inscriptionem. At nos potioris juris esse arbitramur, ut S. Maximo eamdem ascribamus, vetustissimis codicibus fidem facientibus. Ex his primum afferimus codices Sangallensem et S. Crucis in Jer. 90, quos Mabillonius dixit venerabilem spirare antiquitatem. Postea Vallicellanum A 9 commemoramus, Vaticanum 6451, S. Crucis in Jerusalem 95, Laurentianum 39 Plut. XVII pag. 172 a tergo, et cod. 176, olim aedil. eccl. metrop. Flor. pag. 248 a tergo in Laurentiana. De his duobus posterioribus codicibus hoc est adnotandum, nempe titulo: De grano sinapis, additum legi: et de sancto Laurentio, quia S. Maximus aliqua in fine concionis de S. levita et martyre habet; forte quod homiliam in die ejus festivitatis dixerit. Sed non levis alia occurrit discrepantia circa ejusdem homiliae initium. Aliqui enim praenotato Evangelii loco, ab illis incipiunt: Movet fortasse sensus vestros, etc., qui sunt codices Sangallensis, et 90 S. Crucis in Jerusalem; et homiliam De grano sinapis inscribunt. Exordiuntur alii ab Evangelio, his additis: Dicit Dominus in Evangelio, ut in codicibus Laurentianis; eademque lectio homiliae exstat in appendice sermonum S. Augustini. Aliam viam tenent alii, servato eodem titulo De grano sinapis, quamdam praemittentes Evangelio praefationem, ut in codicibus 99 S. Crucis in Jerusalem, Vallicellano et Urbevetano atque Gillotius caeterique Ambrosii editores. Nos praefationem illam posterioribus temporibus additam censentes inter variantes collocamus, et homiliam, eo modo quo vetustiores codices exhibent, in lucem emittimus
ARGUMENTUM.-- Sancti Evangelii sensum in similitudine grani sinapis reconditum mirifice eruit S. Maximus, explicans quomodo semini tam exiguo regnum coelorum assimiletur. Plurima profert de fide et de spe Christiana, sanctumque martyrem Laurentium grano sinapis comparat.
Dicit Dominus in sancto Evangelio, sicut lectio decursa testatur: Cui simile est regnum Dei, et cui simile illud existimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Luc. XIII).
Movet fortasse sensus vestros, cur regnum Dei tam praeclarum atque tam magnificum grano sinapis exiguo comparetur, et spei nostrae tam grande solatium rei vilissimae simile esse dicatur, praesertim cum alibi idem Dominus discipulis suis dicat: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicite huic monti: Tollere, et jactare in mare; et fiet (Matth. XVII). Igitur si fides mira est, quae potest ab ipsis sedibus montium fundamenta transferre, 362 necessario ergo et granum sinapis magnum est, ad cujus similitudinem fidem habere compellimus. Magnum autem dixerim, non specie, sed virtute, et fidei qualitate non soleri comparandum; sed vigore acrimoniae coaequandum. Nam si diligenter intendamus, invenimus recte a Domino hanc similitudinem comparatam. Sicut enim granum sinapis prima fronte specie sui est parvum, vile, despectum, non saporem praestans, non odorem circumferens, non indicans suavitatem: at ubi teri coeperit, statim odorem suum acrimonia exhibet, cibum flammei saporis exhalat, et tanto fervoris calore succenditur, ut mirum sit in tam frivolis granis tantum ignem fuisse conclusum: cujus etiam seminis cibum homines hiemis praecipue tempore magna pro suavitate percipiunt, quatenus repellant frigora, humores egerant, viscerum interna calefaciant; saepe etiam ex hoc capiti adhibent medicinam, ut si quid invalidum, si quid aegrotum fuerit, sinapis igne curetur. Ita ergo et fides Christiana prima fronte videtur esse parva, vilis et tenuis; non potentiam 363 suam ostendens, non superbiam praeferens, non gratiam subministrans. At ubi diversis tentationibus teri coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam indicat, calorem dominicae credulitatis aspirat, et tanto divini ignis ardore jactatur, ut et ipsa ferveat et participantem sibi ardere compellat: sicut in sancto Evangelio Amaon et Cleophas dixerunt, dum cum ipsis post passionem Dominus loqueretur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, dum aperiret Dominus Jesus Scripturas (Luc. XXIV)? Ergo granum sinapis membrorum viscera calefacit, fidei autem vigor cordium peccata comburit, asperum algorem frigoris removet; haec autem delictorum diabolicum frigus expellit. Sinapis iniquos humores decoquit corporum, fides autem libidinum fluenta consumit. Et per illud medicina capiti procuratur, per fidem autem spirituale caput nostrum, quod est Christus Dominus, saepius refovetur. Sed et fidei juxta comparationem sinapis sancto odore perfruimur, sicut ait beatus Apostolus: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. II).
Igitur sanctum martyrem Laurentium grano sinapis possumus comparare, qui diversis attritus passionibus per totum orbem gratiam meruit sui fragrare martyrii, qui antea constitutus in corpore erat humilis, ignotus et vilis; posteaquam vexatus, laceratus, exustus est, universis per totum 364 mundum Ecclesiis odorem suae nobilitatis infudit. Recte igitur huic comparatio copulatur. Siquidem granum sinapis, cum teritur, accenditur: Laurentius, cum patitur, inflammatur; illud fervorem attritionis suae evomit; hic ignem plurima vexatione suspirat. Sinapis, inquam, in vasculo calido vapore decoquitur; Laurentius in craticula flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus beatus martyr tyranni saevientis incendiis, sed major illum intrinsecus Christi amoris flamma torrebat. Et quamvis rex improbus ligna subjiceret, incendia majora supponeret; tamen S. Laurentius has flammas fidei calore non sentit, et dum Christi praecepta cogitat, frigidum est illi omne quod patitur. Nec enim poterat visceribus ignium tormenta sentire, qui et sensibus paradisi refrigeria possidebat. Jaceat, licet, ante pedes tyranni exusta caro, corpus exanime, nihil tamen detrimenti patitur in terris, cujus animus demoratur in coelis. Extenditur ergo super flammarum ignitos globos, et saepius versatur in latera; sed quanto plus poenarum patitur, tanto amplius Christum Dominum pertimescit: et novo admirationis genere, alius illum torquet, et aliis saevientis tormenta proficiunt; devotiorem Laurentium supplicia atrociora fecerunt.
HOMILIA CX. Item de grano sinapis II. ADMONITIO. 365 Ex probatissimis documentis ostensum est superiorem homiliam nemini, nisi S. Maximo Taurinensi esse attribuendam. Cum autem haec evidenter ad illam referatur, mentionemque de ipsa faciat, satis evincitur ab eodem fuisse excogitatam, scriptoque traditam. Omnem deinde auferunt haesitationem duo codices supra memorati S. Crucis in Jer., in quibus enuntiatur sub titulo: Sequentia de grano sinapis, et codex Sangallensis, Maximum auctorem indicantes. Admonemus tamen partem sermonis hujus monachos S. Mauri in appendicem serm. S. August. 1 class. num. 88 retulisse; ubi docuerunt inter vulgatos S. Ambrosii editam fuisse, quam consultius ab albo S. doctoris expunxere. Nam, praeter duos codd. S. Crucis in Jerusalem, etiam cod. Vatic. 6451 Maximo suffragatur. Exstat etiam in cod. Urbevetan. pag. 169, in quo praemissis verbis: Unde supra, incipit: Cui simile est regnum coelorum et cui illud aestimabo, ait Dominus; ita etiam inchoatur in cod. Vallicell. A 9.
ARGUMENTUM.-- Rursum Christianam fidem esse regnum Dei ostendit S. Maximus, eumdemque vigorem quem sinapis natura depromit obtinere. Praeterea docet quomodo Christus sit granum quod in arborem crevit; quis ortus in quem missum granum illud fuit; qui hujus arboris rami.
Superiore dominica parabolam Domini disserentes, in qua ait: Cui simile est regnum coelorum, et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, etc., multa perstrinximus quibus probaremus regnum Dei grano sinapis non immerito comparari, et distantiam in sola esse existimatione verborum, non in collatione virtutum. Siquidem fides Christiana regnum Dei est eumdem vigorem obtinet quem sinapis natura depromit. Nam sicut, cum sinapis succum sumimus, ad lacrymas cogimur, vultu contristamur, fronte contrahimur et movemur, et ipsam salubritatem corporis nostri cum quodam fletu austeritatis accipimus. Illinc enim nos amaritudo exasperat, acrimonia penetrat, hinc calor ignei saporis accendit, et toto perturbati corpore tum magis sani efficimur, cum amplius deploramus. Ita ergo et cum fidei Christianae mandata percipimus, contristamur animo, affigimur corpore, ad lacrymas promovemur, et ipsam nostram salutem cum quodam fletu ac moerore consequimur. Inde etiam jejunia nos exasperant, illinc peccatorum conscientia macerat, hinc patrimonii jactura conturbat, et toto contristati 366 habitu magis salutem consequimur, si amplius defleamus, secundum quod ait Dominus: Vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit (Joan. XVI). Sicut autem cum sinapi caput forte curandum est, jubemur abrasos capillos demere, impedimenta cutis universa deponere, ut nudo corpori perfectius medicina proveniat; ita et cum anima per fidem curanda est, praecipimur substantiam a nobis saeculi auferre, impedimenta auri argentique deponere, ut nudae et soli animae congruentius spiritualis medicina proveniat. Quisquis enim rebus mundi et divitiis saeculi obvolutus est, huic fidei medicina non proderit. Ergo quod succus sinapis in corpore, hoc fides Christiana agatur in anima. Sed quoniam in eadem dominica sententia scriptum est assimilari regnum coelorum grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus, diligentius inquiramus quis iste sit cui haec cuncta conveniant. Diximus superius SS. martyribus, qui a diversis attriti sunt passionibus, naturam sinapis posse congruere. Sed quoniam dicit Scriptura, et crevit, et facta est arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus, arbitror hoc ipsi Christo Domino rectius comparari, qui nascendo in hominem humiliatus ut granum est, ascendendo ad coelum exaltatus ut arbor est. Granum plane Christus est dum patitur, arbor est cum resurgit. Granum inquam est, cum famem esuriens sustinet. Arbor est cum 367 quinque panibus saturat quinque millia virorum. Ibi sterilitatem humana conditione patitur, hic satietatem propria divinitate largitur. Granum autem dixerim Dominum, cum caeditur, contemnitur, increpatur; arborem autem cum caecos illuminat, mortuos resuscitat, peccata condonat. Quod autem granum sit, ipse dicens in Evangelio ait: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. II). Hujus igitur grani, hoc est Domini Salvatoris, veluti sinapis acrimoniam atque amaritudinem Judaei minime sustinentes, contempserunt succum coelestis disciplinae accipere, dicentes illuminato illi caeco: Tu sis discipulus ejus; nos autem Moysi discipuli sumus (Ibid. IX). Ipsi quoque Moysi mandata penitus ignorantes, qui praecepit illis hanc amaritudinem comedendam: cum Paschae illis celebrandae sacramenta disponeret, ait: Manducabitis illud cum amaritudine; Pascha enim Domini est (Exod. XII). Non enim (sicut illi putant) jussit herbarum vilium acerrimos succos cum assis agni carnibus manducari, sed mandatorum Christi utiliter amaros sermones praecepit cum ipso sacramento passionis dominicae devorari. Nonne enim amari videntur sermones Domini cum dicit: Si vis perfectus esse, relinque omnia tua, et veni, sequere me (Matth. XIX)? Et cum dicit non habendas duas tunicas, neque peram, neque calceamenta, 368 amaritudo ista sermonum medicina est animarum. Quod autem ait Evangelium: Quod acceptum homo misit in hortum suum (Matth. X); quem esse hominem hunc putamus, qui acceptum granum velut sinapis granum in suo hortulo seminavit? Ego illum esse arbitror de quo evangelista refert: Ecce autem Joseph, qui erat decurio ab Arimathea, accessit ad Pilatum, petens ut depositum corpus Domini sepeliret (Luc. XXIII): quod acceptum tradidit sepulturae, quae in horto fuerat praeparata, atque ideo ait Scriptura: Quod acceptum homo misit in hortum suum. Ergo Joseph hortus flosculorum erat diversis floribus plenus, sed necdum in eo tale germen inseverat. Fragrabat quidem specialis animae ejus hortus varia suavitate virtutum, sed nec dum Christum cum aromatibus in cordis sui secreto posuerat. Ita dum Salvatorem in hortuli sui sepelit monumento, magis illum in animae suae intimis collocavit. Ramos autem hujus arboris si requiris, invenies, quia ramus est Petrus, ramus est Paulus, rami sunt omnes apostoli vel martyres, ad quos, si quis se fortiter tenere voluerit, fluctibus saeculi minime submergetur; quin potius sub umbra illorum latitans gehennae non patietur ardorem, securus a diabolicae tempestatis procella, et de judicii exurentis incendio.
HOMILIA CXI. Quod simile sit regnum Dei fermento. ADMONITIO. Fatemur quidem descriptam homiliam inter sermones S. Ambrosii haberi num. 5. edit. Paris., eidemque S. doctori tribui a cod. X bibl. Laur. saepius memorato. Verum cum uterque codex S. Crucis in Jerusalem, 90 scilicet et 99, Maximo asserat, eorum testimonio innixi, S. praesuli Taurinensi adjudicandam censemus, remque utilem lectoribus futuram speramus, ex variantibus correctam hanc homiliam proferre. Accedit styli Maximiani similitudo, eademque explanandi Evangelii ingeniosa facilitas.
ARGUMENTUM-- Plerisque se patrem hortando, nonnullis vero durum magistrum increpando fuisse scribit S. Maximus; deinde de mystico sensu fermenti praeclare copioseque disserit.
Et ipsi scitis, fratres, quod ex qua die vobiscum esse coepi, non cessavi omnibus vos dominicis admonere mandatis, et partim hortando, partim increpando, praecepta vobis Divinitatis ingerere; ita ut plerisque plus pater fuerim, nonnullis autem durus magister exstiterim. Patrem enim me sibi gratulatus est quisquis sermonem meum libenter amplexus est; durum autem magistrum sensit qui conscientiam suam praedicatione mea percussam esse condoluit, dummodo sive pietate, sive censura Christus annuntietur in vobis: quamvis et ipsa censura sit pietas, quae ideo circa negligentiores filios adhibetur, ut timore discant, quod amore neglexerant. Nam quod omnes filios non aequaliter diligat pater, sed quod indulgentia patris sit pro diversitate morum exhibere patris affectum, ut blandum filium exhortatione provocet, contumacem vero austeritate conveniat; de utriusque tamen correctione securus, quoniam hunc amore verberat, illum severitate castigat; sicut ait Apostolus: Omnis quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea vero fructum pacificum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII). Igitur quoniam tot tractatibus meis profecisse vos credo, libet quaedam vobis divinarum disserere litterarum, ut intelligam quod id quod dixerim, fidei vivacitate capiatis. Ait Dominus in sancto Evangelio: Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum (Luc. XIII). Fermenti vim atque virtutem omnibus notam esse non dubium est. Nam cum sit magnitudine parvum, specie simplex, natura commune tantam fortitudinem intrinsecus gerit, ut cum reconditum fuerit, succus ejus hoc totum massam faciat esse quod ipse est, et ita semper universum cumulum aspersionis 370 suae vigore diffundit, ut omnem ipsam magnitudinem pollinis faciat fermentum, ac sic res ipsa fortitudine sua molem sibi proprii vigoris acquirit. Hoc autem faciunt mulieres, ut viris suis salubriorem panem et cibum utilem diligenter exhibeant. Sed quoniam lex spiritualis est, et Evangelium spiritualiter parabolarum ratione subsistit, videamus quid sit fermentum, quae mulier, quid farina. Legimus in Evangelio: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII). Ergo si triticum Dominus, et Dominus est fermentum, quia fermentum nonnisi de tritico fieri solet, recte ergo fermento Christus comparatur, qui cum esset specie homo, humilitate parvus, imbecillitate dejectus, tanta intrinsecus sapientiae virtute pollebat, ut doctrina ipsius mundus ipse vix caperet, qui cum se coepit per totum orbem divinitatis vigore diffundere, statim omne hominum genus in substantiam suam sui potestate protraxit, ut et jugum Spiritus sui sancti infunderet omnibus, hoc est Christianos cunctos faceret esse quod Christus est. Nam quod homo Dominus Jesus et solus esset in mundo, tanquam fermentum in massa reconditum, universos homines praestitit esse quod ipse est. Quisquis igitur illi fermento Christi adhaeserit, efficitur et ipse fermentum tam sibi utilis quam idoneus universis; et de sua certus salute, et de aliorum acquisitione securus. Sicut igitur fermentum, cum in cumulum conspergendum est farinarum, confringitur, comminuitur, dissipatur, et ipsum omne dissolvitur; ut dispersam illam farinae multitudinem in unum vigorem constringat, atque in solidum corpus redigat, quod in pulveris modum ipsa deminutione languebat; faciatque conjunctione sui utilem massam, quod propria dissolutione videbatur inutile. Sic ergo et Dominus Jesus Christus, cum esset totius mundi fermentum, diversis passionibus confractus, laceratus et dissolutus est, et succus ejus pro salute nostra, qui est pretiosus sanguis, effusus est, ut admixtione sui omne genus humanum solidaret, quod per diversa ante resolutum jacebat. 371 Sic enim velut fermentum quoddam nos, qui farina ex gentibus videbamur esse, adhaesimus. Nos, inquam, qui per totum orbem dispersi et diminuti penitus jacebamus, vigore passionis Christi in ipsius corpus redacti sumus; sicut beatus Apostolus ait: Quoniam sumus corpus Christi et membra (Ephes. V). Nos igitur, qui ex nationibus in pulveris modum e facie jactabamur, aspersione sanguinis Domini in massam soliditatis ejus aggregamur. Mulier autem illa, quae dicitur abscondere in farina fermentum, quae est, nisi S. Ecclesia, quae quotidie doctrinam Christi in cordibus nostris conatur abscondere? Ipsa, inquam, est mulier quae alio in loco etiam molere dicitur, sicut ait Dominus: Erunt duae molentes, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV). Molit enim S. Ecclesia per legem, per apostolos, per prophetas, cum catechumenos facit, et asperitatem gentilitatis dissipat atque comminuit, ut emolitos eos in farinae modum, aptos faciat dominici sanguinis adhaerere. Fermentum enim dixerit fidei totam Domini passionem. Fermentum enim 372 salutis nostrae est symbolus ipse, qui traditur, sine quo fermento vel symbolo nemo potest vitae aeternae substantiam promereri. Et quia duas Evangelium describit molentes, atque unam Ecclesiam diximus salubriter molere; alteram, quam nonnisi Synagogam accipere debemus? Molit enim et ipsa per Moysen et prophetas, sed inutiliter molit, sicut dicit Apostolus de Judaeis: aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Inutiliter, inquam, molit Synagoga, quia massam suam Christi doctrina non temperat. Atque ideo evitandum praecipit Synagogae Dominus esse fermentum dicens: Cavete vos a fermento Pharisaeorum (Matth. X). Temperatum est enim sanguinibus et crudelitatibus Judaeorum dicentium de Domino: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Unde ait Evangelium: Erunt duae molentes; una assumetur, et una relinquetur. Assumetur enim in requiem aeternam S. Ecclesia, quae Domino cibum sanctitatis emoluit; relinquetur ad molas perfida Synagoga, gyrum semper passura suae perfidiae.
HOMILIA CXII. Increpatio ad populum de absentia sua ab ecclesia. ADMONITIO. Etsi Maurini nullum se hac in homilia reperire S. Ambrosii vestigium scribant, eam tamen num. 43 inter sermones ejusdem, edit. Paris. 1690, collocant; quam nos sancto Maximo ascribimus, auctoritate codicum Sangallensis num. 21, et 99 Sanctae Crucis in Jerusalem num. 88 cum titulo: Increpatio ad populum. Sequimur autem lectionem laudatae editionis operum sancti Ambrosii.
ARGUMENTUM.-- Apibus S. Maximus comparat sacerdotes; doletque quod frequens ejus praedicatio profectu aliquo salutis fratres non corrigat, et quod eo absente rari ad ecclesiam veniant.
Deberem, fratres, post hos complures dies aliquid uberius praedicare, et revertens a tanto examine sacerdotum, dulci nos sermone reficere. Bene dixi examine sacerdotum; quia sicut apes de divinarum Scripturarum flosculis suavia mella conficiunt, et quidquid ad medicinam pertinet animarum oris sui arte componunt; recte comparantur apibus sacerdotes; quia sicut apes castitatem corporis praeferunt, cibum vitae coelestis exhibent, aculeum legis exercent; puri enim ad sanctificationem, suaves ad refectionem, severi sunt ad ultionem. Apibus plane sunt comparandi, qui velut alveario quodam gratia matris Ecclesiae continentur, in qua diversorum meritorum cellulas dulcissimis praedicationibus componentes, de uno Salvatoris examine Christianorum examine multa producunt. Cum semper, fratres, non cessaverim vos paterna pietate corripere, miror nihil vos meis commonitionibus profecisse, et doleo quod frequens praedicatio mea non vos profectu aliquo salutis corrigat, sed quadam contestationis poena constringat. Praedicatio enim sacerdotis in plebe salvandis est correctio, et contestatio judicandis; contestamur enim illis ante judicium, quod illos maneat in ipso judicio; ut tunc omni excusatione submota, et rei sint de peccatis, et obnoxii de contemptu. Unde et ego interdum parcens vobis tacere velim: sed malo vos contumaciae causas reddere, quam me 373 negligentiae sustinere judicium. Comperi enim, fratres, quod per absentiam meam ita rari quique ad ecclesiam veniatis, ita pauci admodum procedatis, quasi me proficiscente, mecum pariter veneritis, et quasi cum necessitatibus ego pertrahor, vos mecum traxerit ipsa necessitas. Pariter a domo Dei absentes sumus; sed hoc interest, quod me absentem necessitas efficit, vos voluntas. Nescitis quia etsi ego ab ecclesia desum, Christus ab Ecclesia sua, qui est ubique, non deest? Venis, frater, ad ecclesiam, non invenis ibi episcoporum Episcopum Salvatorem? Nam Christianus qui tunc tantum procedit ad ecclesiam quando episcopus praesens est, non 374 tam Dei causa videtur processisse quam hominis; nec implesse Christiani timentis officium, sed amici deferentis obsequium. Quid ergo vos arguo, cum possitis me uno sermone convincere? Convincor enim, cum in hac parte clericos vobis magis video negligentes. Quomodo enim possum corrigere filios, cum fratres emendare non possim? Aut qua fiducia succenseam laicis, cum a consortibus pudoris verecundia conticescam? Ego autem, fratres, non de omnibus loquor. Sunt certe quidam devoti, sunt et alii negligentes: ego neminem nomino, conscientia sua unumquemque conveniat.
HOMILIA CXIII. Post increpationem allocutio. ADMONITIO. Hanc quoque homiliam sancto Taurinensium episcopo Maximo, non autem Ambrosio Mediolanensium, esse ascribendam existimamus; quod illius cum cod. Ambrosiano, tum in 99 S. Crucis in Jerusalem prae se ferat nomen, ac Maurini, loco in superiori admonitione indicato, negant similem ejus qua Ambrosius utitur esse scribendi rationem. Legitur eadem homilia in cod. Vaticano 1277, pag. 61, inscripta: Item ejusdem de eodem; in cod. S. Crucis habet titulum: Post increpationem allocutio; et in Laurent. Plut. XIV sub Ambrosii nomine: Post increpationem allectio.
ARGUMENTUM.-- Gaudet Maximus sciens discipuli tristitiam magistri esse laetitiam. Exponit illud Matthaei XVI: Vos autem quem esse dicitis?
Amarior fortasse fuerit, fratres, praedicatio mea superiore dominica, quod plerosque de vestris acrius magisteriis et veritate convenerim, et sim prosecutus quae aliquantis blandimenta non deferrent, sed tristitiam irrogarent. Verum nihil mea interest; ego enim gaudeo sciens discipuli tristitiam magistri esse laetitiam. Tunc enim auditor proficit, quando austeriora annuntiat praedicator; tunc enim ei salus gignitur, quando tristitia emendationis ingeritur. Dicit enim beatus Apostolus. Nam quae secundum Deum est tristitia poenitentia in salutem stabilem operatur (II Cor. VII). Recte ergo laetor, quia salutem operor cum objurgo. Licet moereat filius mei asperitate sermonis, qui eum proficere intelligo per moerorem. Ait sanctus Apostolus: Quis est enim filius quem non verberat pater (Hebr. XII)? Non enim semper pater osculatur filium, sed et aliquando castigat. Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur; habet enim et amor plagas suas, quae dulciores sunt, cum amarius inferuntur; dulcior enim est religiosa castigatio quam blanda remissio; unde ait propheta: Dulciora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII). Igitur, fratres, quia post tot increpationis meae utilia verba credo vos benignitate sensuum profecisse, de sacris Litteris aliqua conferamus. Sicut enim fons qui non solito humore distillat exagitatur surculis, et ita largior invenitur, ac primum ex eo turbida aqua producitur, ut unda purior subsequatur; sic et sanctitas vestra exasperata quidem fuerat austeritate sermonis, sed devotior facta est dulcedine pietatis. Turbulentum enim quiddam vestri animi forsitan retinebant, sed jam ex vestris moribus profluit omne quod purum est. Videamus ergo quid sit, quod ait ad discipulos suos Dominus: Vos autem quem me esse dicitis (Matth. XVI)? 375 Non igitur tanquam ignarus interrogat Dominus quid de eo populi discipulique sentirent, sed tanquam sciens universorum mentes fidem manifestare voluit singulorum: ut quod corde credebant Dominum, ore narrarent. Alii enim Eliam esse credebant Dominum, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam. Petrus solus Christum Dei Filium confitetur. Gradus quidam sunt fidei, et qui devotius credit, religiosius confitetur Pro hac devotione dicitur Petro: Beatus es, Simon Bar Jona, quoniam caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Cum vocaretur ergo Simon, pro hac devotione nuncupatus est Petrus. Legimus, dicente Apostolo de ipso Domino: Bibebant de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X). Recte igitur, quia petra Christus Simon nuncupatus est Petrus; ut qui cum Domino fidei societatem 376 habebat, cum Domino haberet et nominis Domini unitatem: ut sicut a Christo Christianus dicitur; et a Petra Christo Petrus apostolus vocaretur. Sed nec populorum opinionem possumus reprobare qui unum de prophetis Dominum aestimabant. Nam ideo nonnulli velut Eliam Salvatorem forsitan putaverunt, quia ad coelos Elias sicut Salvator ascendit. Sed non sicut Elias Christus est; ille enim ad coelos rapitur, iste regreditur; ille tanquam infirmus ignea quadriga subvehitur, hic tanquam Deus propria virtute portatur; ille sicut homo ducitur, hic sicut Salvator ascendit; ille ducentes sequitur angelos, comitantes sibi angelos iste praecedit. Denique iidem angeli, remeantes in terram, a Domino Salvatore dixerunt ad apostolos: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. XI).
HOMILIA CXIV. De eo quod scriptum est Matth. cap. XXII: Reddite quae Dei sunt Deo, et de militantibus. ADMONITIO. Non dubitamus hujus homiliae auctorem asserere S. Maximum, quamvis diversa sit aliorum opinio. Nitimur imprimis duobus codicibus, Sangallensi et Sanctae Crucis in Jerusalem 90, in quorum primo exstat sub num. 24, et in secundo sub num. 23. Horum testimonia plane confirmant tres alii codices, scilicet Casinensis 12 pag. 337, qui in fronte homiliae habet: De eo quod scriptum est: Reddite quae Dei sunt Deo, et de militantibus, sermo S. Maximi episcopi; secundus est codex 99 S. Crucis in Jerusalem, ubi num. 7 idem titulus exhibetur; tertius Beneventanus 1 pag. 337, et in inscriptione et in nomine Maximi superioribus omnino conformis. Scimus hanc homiliam in veteribus editionibus Ambrosio et etiam Augustino fuisse attributam; sed aeque nobis notum est, Benedictinos monachos cong. S. Mauri eam inter supposititia relinquendam censuisse. In praefatione ad Ambrosii sermones eamdem silentio praeterierunt, et in appendicem serm. S. Augustini num. 82 transtulerunt. At, inquiet aliquis, iidem censores non tam ab his qui Augustino quam ab aliis qui Maximo homiliam dederunt, dissentire visi sunt; adnotarunt enim eam certe quidem non ad Augustinum, sed forte nec ad Maximum pertinere. Quid ergo concludendum? Benedictinos editores de Maximo dubitasse; sed absolute negasse non item. Si enim illis innotuissent codices S. antistitis Taurinensis nomen expressis verbis ferentes, quos laudavimus, Maximianam hanc homiliam fateri non haesitassent. Stylus fortasse, quo plerumque utitur Maximus, dissimilis videtur. At nemo ignorat, in moralibus concionibus Ambrosium quoque et Augustinum aliosque Patres planiori sermone vitae aeternae documenta tradidisse.
ARGUMENTUM.-- Cunctis officiis praescribi normam vivendi, et apud omnem Christianum primam honestatis debere esse militiam, docet S. Maximus, testimonia exponens sacrarum Scripturarum.
Nonnulli, fratres, qui aut militiae cingulo detinentur, aut in actu sunt publico constituti, cum peccant graviter, hac solent a peccati sui poena se voce excusare, quod militant; et ne bene aliquando faciant, occupatos se malis actibus conqueruntur; perinde quasi militia hominum, non voluntas in culpa sit: ita quod ipsi gerunt officiis suis ascribunt. Non enim militare delictum est, sed propter praedam militare peccatum. Nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo agere rempublicam, ut rem familiarem potius augeas, videtur esse damnabile. 377 Propterea enim quaedam militantibus sunt stipendia constituta; ne dum sumptus quaeritur, praeda grassetur. Illud autem quale est, quod cum ob errorem aliquem a senioribus arguuntur, et imputatur aliquibus de illis, cur ebrius fuerit, cur res alienas pervaserit, caedem cur turbulentus admiserit, statim respondeat: Quid habebam facere homo saecularis et miles? Nunquid monachum sum professus aut clericum. Quasi omnis qui clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non licet. Cunctis igitur officiis praescribitur norma vivendi, omnis ad bene agendum provocatur sexus, aetas et dignitas. Igitur nemo se publicis excuset actibus, nemo de occupatione militiae conqueratur. Apud omnem Christianum prima honestatis debet esse militia Nam ut id quod dicimus auctoritate evangelica comprobemus, videamus lectionem quae paulo ante decursa est. Ait enim Evangelium: Venerunt autem et Publicani ad Joannem ut baptizarentur ab eo; et dixerunt ad eum: Magister, quid faciemus? At ille dixit: nihil amplius exigatis quam quod constitutum est vobis (Luc. III). Honesta plane Publicanorum interrogatio, ac sancti prophetae justa responsio. Illi enim solliciti interrogant, ne aut ignorantes plus exigendo in peccatum incidant, aut cessantes publicam decipiant functionem. Hic autem moderate praecipit ut et iniquitas locum non habeat, et constitutum habeat vectigal effectum. Non enim dixit: Nihil exigatis, sed nihil amplius exigatis. Unde intelligimus quod apud Deum non tam exactio quam exactio iniqua damnatur. Dicit enim ipse Dominus: Reddite quae Dei sunt Deo, et quae Caesaris Caesari (Matth. XXII). Igitur quod Caesar praecipit ferendum est; quod imperator indicit tolerandum est. Sed fit intolerabile, dum illud praeda exactionis accumulat. Hoc autem quale sit quod iidem ipsi qui hujusmodi necessitates procurant, peccatis suis peccata congeminant, hoc est quod fraudes ac rapinas suas commodum vocant, cum ipsa praeda 378 conferatur in commodum? Illud autem addunt sceleribus suis, ut quos indefensos viderint ipsos potius persequantur, et putent se necessitates decepisse publicas, nisi domos deceperint orphanorum: ita ut quorum pater ante biduum forsitan fuerat amicus, collega, vel frater, interveniente morte, ejusdem liberi habeantur tanquam ignoti, viles et miseri. Vidua autem si qua fuerit, aut sic injuriis exagitatur ut nubat, aut si voluerit in castitatis permanere proposito, dando munera sua in facultate vix permanet. Cum his ergo fraudibus repleverint sacculos suos, videbis laetos illos et accuratos ad ecclesiam properare, et Deo gratias agere, quasi ab ipso illis haec pecunia conferatur; illud quoque peccantes quod rapinarum suarum Deum volunt esse participem. Dicit autem sanctum Evangelium: Interrogaverunt illum et milites; quid faciemus et nos? Ait illis Joannes: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis; sed contenti estote stipendiis vestris (Luc. III). Hic jam agnoscere se debet omnis homo qui militat. Non enim tantum de iis militantibus Scriptura loquitur qui armata militia detinentur, sed quisquis militiae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles ascribitur. Atque ideo haec sententia potest dici, v. g. militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus, et cuicunque qui stipendia sibi publice decreta consequitur; si amplius quaerit, tanquam calumniator et concussor Joannis sententia condemnatur. Usque adeo autem hoc inolevit malum, ut jam quasi ex consuetudine vendantur leges, corrumpantur jura, sententia ipsa venalis sit, et nulla jam causa possit esse sine causa. Hac autem divina sententia, quae ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri; quia etiamsi non militare videantur saeculo, tamen Domino et Deo militamus, sicut ait Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Timoth., II). Videmur, inquam, non militare remissis ac fluentibus tunicis, sed habemus militiae nostrae cingulum, quo castimoniae interiora constringuntur: de quo cingulo 379 Dominus ait ad Apostolos suos: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII). Milites igitur Christi sumus, et stipendium ab ipso donumque percipimus, sicut dicit beatus Apostolus: Qui dedit nobis pignus spiritus (II Cor. I); hoc et, qui Spiritus sancti nos remuneratione ditavit. Si quis ergo Christianorum hoc donativo contentus forte non fuerit, et quaerit amplius, incipit hoc ipso carere quod meruit. Quod specialiter contingit haereticis Arianis: dum enim nescio quid amplius quaerunt, invenientes erroris spiritum, gratiam Spiritus sancti perdiderunt. Nam et catholicus clericus hac sententia 380 retinetur. Si enim non contentus stipendiis fuerit quae de altari Domino jubente consequitur, sed exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum munera libenter amplectitur; hic negotiator magis potest videri quam clericus. Nec dicere possumus, Nemo nos invasores arguit, violentiae nullus accusat, quasi non interdum majorem praedam a viduis blandimenta eliciant quam tormenta: nec interest apud Deum utrum vi an circumventione quis res alienas occupet, dummodo quoquo pacto teneat alienum. Explicit.
HOMILIA CXV. De eo quod dicit Dominus in Evangelio Matth. cap. VIII: Vulpes foveas habent. ADMONITIO. Consentiunt in hujus homiliae auctorem sanctum Maximum codices quatuor insignis notae, tres scilicet Sanctae Crucis in Jerusalem, et Sangallensis. Vetustior codex Sanctae Crucis, qui est 90 inter homilias sancti Maximi, hanc habet num. 36 cum titulo: De eo quod scriptum est: Vulpes foveas habent, etc. Secundus codex 99 num. 83: De eo quod dictum est, dicente Domino: Vulpes foveas habent, etc. Tertius codex Sanctae Crucis in Jerusalem est lectionarium, ubi post Evangelii locum relatum, ut in cod. 90, legitur: Homilia beati Maximi episcopi. Codex tandem Sangallensis homil. 30 plene conformis est titulo codicis 90 Sanctae Crucis in Jerusalem. His suffulti perspicuis testimoniis facili negotio revincimus de suppositione codicem Laurentianum X superiori in admonitione memoratum, et Ambros. opp. editores, qui eamdem inter sermones sancti Ambrosii vulgarunt. Addimus fragmentum a codice Sangallensi erutum, quo homilia huc usque mutila perfecta redditur.
ARGUMENTUM.-- Non est acceptor personarum Deus. Ad illum non tam ore quam corde clamandum est. Vulpibus comparantur versuti petulantesque homines, ac plerique Christiani ore quidem Dominum confitentes, non autem moribus, atque imprimis haeretici, quorum insidiantium pestiferos dolos vitare debemus.
Si diligenter animadvertit evangelicum capitulum quod lectum est vestra dilectio, sensus vestros id ipsum capitulum potuit penetrare, cur Dominus, sicut Scriptura refert, cum ab altero interpellatus fuerit, ut eum quocunque iisset, causa religiosi servitii, sequeretur, alteri magis dixerit: Sequere me; et illo spreto atque despecto alium potius tacentem, nec opinantem tacentemque delegerit. Et cum utique acceptius voluntarium obsequium esse soleat, quam coactum, et servitium plus placeat, non quod imperio exigitur, sed quod sponte defertur: cur ergo iste respuitur, cur vel indignus etiam recusatur? Ait enim ad eum Dominus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII). Primum itaque hoc considerare debemus, quod non est acceptor Dominus personarum. Est enim aequus judex et justus; sed pro qualitate horum rependat dilectionis affectum, et eum eligat, non qui verbis promptus, devotione piger, sed qui fuerit lingua tacitus, mente devotus, de quo dicit Propheta: Tacitum te faciens, sapiens videberis (Prov. XVII). De illo autem qui petulanter loquitur refert Scriptura: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui fecerit voluntatem meam (Matth. VII). Hinc ergo discimus quod ad Dominum non tam ore quam corde clamandum est. Igitur Salvator noster, qui cogitationes hominum sensusque pervidet, audiens quidem vocis obsequium, 381 mentis autem versutiam recognoscens, tali illum animali comparat, quod aliud voce indicet, aliud moribus operetur. Vulpis enim latratu canis resonat, dolo rapinam fraudis exercet. Tacentem ergo, nec opinantem assumit. Tacebat quidem lingua, sed spiritu loquebatur. Intelligimus enim quam devotus fuerit qui, sicut ipse asseruit, patrem reliquit mortuum, ut vitae Dominum reperiret. Ait enim: permitte mihi prius ire, et sepelire patrem meum (Luc. IX). Mortuum ergo illum reliquerat quem ut revertens sepeliret exorat. Non enim eum dolor retinuerat, non mors retardaverat, quia festinabat ad vitam. Necdum morientis clauserat oculos, necdum rigentia membra condiderat: statim ut comperit advenisse Dominum, oblitus paternae pietatis affectum, majore pietate credidit plus Christum diligere quam parentem. Legerat enim fortasse propheticam lectionem quae dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XIV). Propterea oblitus est patris, dum memor est Salvatoris. Audierat etiam Evangelium Domini: Qui plus dilexerit patrem aut matrem non est me dignus (Matth. X). Ita cur Tobias justificetur, cur sepulturae causa prandium dereliquerit (Tob. I), hic probatur, cum causa Christi patris reliquerit sepulturam. Ille enim non veretur ne interveniente opere terreni prandii epulas praetermitteret; hic metuit ne interveniente mora refectionem panis coelestis amittat. Unde cum Christi contemplatione sepulturam omnibus debeamus, hic amore Christi patris deseruit sepulturam. Discutiamus itaque primo illius interpretationem, responsionemque Domini Salvatoris. Ait illi: Sequar te quocunque ieris (Luc. IX). Prompta quidem, sed superba responsio. Iturus enim ad passionem erat Dominus, descensurus ad inferos, ascensurus ad coelum: nunquid in omnibus illum potest fragilitas humana comitari? Stulta magis est ista praesumptio potius quam religiosa confessio. Siquidem et Petro apostolo dicitur a Domino, cum existimaret se sequi per omnia Salvatorem: Quo ego vado, non potes me modo sequi (Joan. XIII). Et cum pertinaciter, ac se ab eo nec morte diceret separandum, tanquam jactantiae condemnatus audit quod esset Dominum tertio negaturus. Itaque qui promittebat a confessione Christi nec morte divelli, ab 382 ejus societate interrogatione ancillulae separatur; et nisi veluti modum quemdam statuens, tertio eum dixisset Dominum negaturum, forsitan saepius interrogatus, frequenter denegasset. Quid ergo respondetur illi petulanti? Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, et Filius hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII). Videte cui rei subtiliter comparetur. Est enim hoc genus animalis fallax, et rapinis semper intentum, rapinam fraude exercens, quod nihil tutum, nihil otiosum, nihil patiatur esse securum, quod inter ipsa quoque hominum domicilia praedam requirat. Quam comparationem non solum propter illam scriptam puto, sed propter plerosque etiam Christianos, qui ore quidem Dominum confitentur, moribus autem vulpium fallacia diversantur. Omnis enim Christianus qui vult sua peccata celare, hic spiritualiter vulpis est. Sicut enim vulpis propter fraudes suas latibulis demoratur; ita et peccator tacens propter conscientiam suorum peccatorum foveis delitescit. Et sicut illa non audet inter medias hominum turbas morum suorum ostentare fallaciam; ita et hic erubescit in media ecclesia conversationis suae nequitiam confiteri. Vulpem plane dixerim omnem Christianum qui suo insidiatur vicino, qui quotidie nititur fines alienos arrodere, fructus invadere, animalia devorare, et quod est familiare huic tempori, non tam vulpium more pullos, sed luporum more rapere porcos: qui, dum suo labore possit vivere, ferarum rabie praedam captat alienam. Haereticos etiam omnes arbitror vulpibus comparandos, qui cum in domo Domini habitare non possint, conventicula sibi quaedam velut foveas praeparant tenebrosas, in quibus pertinaciter latentes insidiantur Ecclesiae, ut si qua innocens anima forte processerit, velut pullum gallinae matris absorbeant. Insidiantur, inquam, vulpes Ecclesiae, hoc est, evangelicae illi gallinae de qua ait Dominus: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina colligit pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII).
Vitemus ergo, fratres, vitemus pestiferos vulpium insidiantium dolos, vitemus mortiferas nequissimorum animantium captiones, ne sicut vulpes quondam quas Samson (Judic. XV) ille fortissimus in agro Philistinorum 383 armatas facibus immisit, quae omnia combussere flammis quae contigere vestigiis; ita fructus nostrarum segetum perversorum dogmatum vulpes aut insidiarum deceptione capiant, aut flammarum adustione consument. Simus ergo, ut legimus, et simplices 384 ut columbae, et astuti ut serpentes, ut simplicitatem scilicet columbarum serpentium tueatur astutia, et ita malum facere nesciamus, ut tamen vitare possimus; per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria, etc.
HOMILIA CXVI. Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit (Luc. cap. VI). ADMONITIO. Ipsa homiliae lectio, cuilibet Maximiani eloquii non inscio, quis sit illius auctor, manifestat. Accedit codicum quatuor auctoritas eamdem sancto Maximo ascribentium, id est trium Sanctae Crucis, et quarti Sangallensis. In codice S. Crucis 90 exstat num. 38, in cod. 99 num. 8, et in cod. 9 num. 2, hac cum uniformi inscriptione: Ubi Dominus sabbato manum aridam curavit. Idem est titulus cod. Sangallensis num. 41. Benedictini monachi congreg. Sancti Mauri nec in appendice serm. sancti Augustini, nec in praefatione ad sermones sancti Ambrosii edit. Paris. 1690, quidquam habent quod nobis adversetur.
ARGUMENTUM.-- Explicat S. Maximus locum Evangelii in quo legitur Christum Dominum curasse quemdam habentem manum aridam; ac plures interpretationes ad Scripturae intelligentiam accommodatas profert.
Diligenter vos audiisse credo, fratres, evangelicam lectionem quae nuper lecta est, ubi Dominus Jesus Christus ingressus sabbato synagogam, hominis sibi habentis manum aridam spirituali medicina curavit, non appositis herbarum succis, non pigmentorum medicaminibus colligatis, sed verbo jubens, et in ira praecipiens refudit corpori sanitatem. Ira, inquam, sicut ait Evangelista, restituit vigorem dexterae. Unde intelligimus qualis dominicae benignitatis sit sanitas, cujus indignationis talis est medicina; aut quemadmodum placatus prodest, qui ita miseretur iratus. Verbo igitur jubet ut arenti dexterae venarum se succus infunderet. Non mirum est si is arentem reparavit dexteram, qui totum corpus de arenti pulvere procreavit, et id verbi imperio restituit quod in principio factura operationis instituit, velut auctorem suum plasma cognoscens obsequitur et in portiuncula, cui totam se deberet in massa. Sed videamus quae sit in Synagoga manus arida; quae nihil corpori suo prodest, quando operibus siccavit, quando etiam primum arida esse coeperit requiramus. Non enim unius hominis tantum per Salvatorem causa geritur, nec unius hominis imbecillitas procuratur, sed totius generis humani salvatur infirmitas. Nulli autem dubium est dexteram vel totius corporis praeclariorem portionem hoc officii gerere, ut diurna alimenta suo corpori subministret, et providentia quadam ad fruendam vitam membra caetera pascat ac nutriat. Hanc igitur dexteram in Judaico populo scribas esse dixerim vel doctores, qui velut praeclarior portio in Pharisaeorum corpore a Domino constituti, neglexerunt, et in caetera membra sua prophetarum oraculis saginare; hoc est noluerunt Christum corpori suo, secundum prophetarum oracula, velut escam vitae aeternae porrigere, atque ideo doctrina eorum tanquam manus aruit imbecillis, quia fontem perennis sapientiae non quaesivit. Propterea denique factum est ut quasi contracta dextera clavem scientiae tenere non posset, sicut ait Dominus: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui absconditis clavem scientiae (Luc. XI), et reliqua. Haec autem clavis Christus est Dominus, quo ad credulitatem fidei pectorum nostrorum arcana reserantur. Ista clavis a Pharisaeis perditur, ab apostolis invenitur; sicut ait Dominus Petro: Tibi dabo claves regni coelorum. Ergo aruit dextera Synagogae manus, relinquens Christum, in principibus 385 Judaeorum deterioravit ergo Synagogae dextera. Quisquis enim Christi fontem deserit debilitatur protinus, imo membris omnibus debilior reperitur. Sed invenio ipsam manum quondam caeteris membris fuisse meliorem. Sanctus enim Moyses, dux Judaici populi, velut clarior corporis sui dextera fuit, cum legem porrigendam meruit a Divinitate percipere. Dextera, inquam, erat sanctus Moyses, qui filios Israel, velut manu provida coelesti manna nutrivit. Haec plane est dextera, quae Jamnem et Mambrem magos nivei splendoris nitore convicit. Ita enim scriptum habes: Cum protulisset Moyses de sinu manum suam, praeclari candoris luce fulgebat; atque ideo magorum destructae sunt tenebrae, quia Moysi meritis lucens dextera coruscabat. Sed videamus, manus ista quando primum arida esse coeperit vel mortua. Ego illam primum in Adam aruisse confirmo, cum contra vetitum Domini interdictae arboris poma decerpsit, ac tunc succum immortalitatis amisit. Et tunc siccata quodammodo est, quando hominem ad imaginem Dei factum peccato suo solvi fecit in pulverem. Atque utinam sola manus peccato teneretur obnoxia; quod est gravius, omne corpus morte damnatum est, cum 386 dextera prima peccaverit. Nec mireris si membrum dexterae in Adam non mansit integrum: vigor enim in illa aeternitatis exaruit. Nam sicut Moysi dextera custodientis mandata Domini niveo fulgore resplenduit, ita et Adae dextera praevaricantis Dei praecepta mortifero pallore contracta est. Hanc igitur Adae manum Salvator curat in synagoga, hoc est totius generis humani imbecillitatem sanare festinat; unde communis ita est medicina. Dicit enim etiam illi: Extende manum tuam, qui eam idolis immolando contraxit: extende manum tuam, cujus dextera usuras accipiendo siccavit. Dicit illi: extende manum, qui per eam rem orphanorum et viduarum gestit invadere. Sed et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia contrahatur. Quin potius extende eam pro misericordia frequenter ad pauperem, pro hospitalitate saepius ad peregrinum. Extende eam pro peccatis semper ad Dominum, esto misericors, esto largus; observa quod ait propheta: Ne sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad erogandum contracta (Eccl. IV). Sic enim manus tua sana esse poterit, si abstineatur malis factis, bonis vero operibus extendatur.
HOMILIA CXVII. De camelo. ADMONITIO. Longiorem inscriptionem prae se fert haec homilia in codice X Plut. XIV bibl. Laurentianae, his verbis: De avaritia, quod plurimum detestanda sit, per camelum significata. Deest illi nomen auctoris; quam nonnulli sancto Ambrosio tribuerunt, ut veteres ejus operum Parisienses editores. At Maurini Maximo adjudicarunt. Verius quidem; cum saepius laudati codices Sanctae Crucis in Jerusalem Maximianas inter conciones hanc etiam annumerent. In codice 90 hoc titulo insignitur: Incipit de eo quod dictum est in Evangelio, dicente Domino: Facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem intrare in regnum coelorum; et est 30. Codex vero 99 eam refert num. 4 cum titulo: De camelo.
ARGUMENTUM.-- S. Maximus, qui frequenter contra avaritiae vitium peroravit, hic iterum perspicuis Christi Domini documentis admonet divites ut caveant nimio terrestrium divitiarum studio coelestes thesauros amittere.
Dicit in Evangelio Dominus Jesus Christus: Amen dico vobis, facilius est transire camelum per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX). Quae sententia vereor ne forte vobis conveniat, qui divitias saeculi hujus aut habetis aut quaeritis. Sicut enim cameli animal, quod est tortuosum atque deforme, perversitas ipsa corporis per angustissimam acus cavernam praeterire non patitur: ita et divites oneratos avaritia, et cupiditate foedatos, ipsa vitae deformitas 387 per arctam viam regni minime introire permittit. Ait enim idem Dominus: Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII). Igitur in camelo difficultatem introitus praestat habitudo membrorum. In divite autem impedimentum magnitudo efficit peccatorum. Gibbus enim quidam est animae, turpe quid cogitare vel facere, ac mentis quaedam tortuosa deformitas, immundis rebus semper intendere, et ab Ecclesiae sancto limine curis saecularibus avocari. Unde mihi videtur hanc deformitatem corporis propheta spiritualiter elocutus, foeditatem morum potius indicasse, cum dicit: non sic glorietur gibberosus, sicut rectus. Quasi diceret: non ita glorietur peccator vitiorum suorum pravitate distortus, sicut gloriatur justus conscientiae bonae simplicitate directus. Quamvis enim, o peccator, proceritate corporis gaudeas, quamvis scapularum tuarum aequalitate laeteris, anima tamen tua tuorum pravitate deformis est. Recte ergo camelo comparatus est dives. Siquidem illum a transitu acus corporis crassitudo revocat, hunc ab ingressu Ecclesiae patrimonii sollicitudo detentat. Et sicut illum parvum foramen non capit oneratum mole membrorum, ita et hunc introitus sanctus non suscipit gravatum cumulo delictorum. Uterque habet propriam sarcinam suam: ille oneratus est carnibus, iste peccatis; et sicut ille inhabilis est angustissimae acus cavernae, ita et hic inconveniens est beatissimo Dei regno; nisi quod camelum corpore incompositum natura, 388 hunc autem pravum voluntas efficit. Haec autem dico, fratres, de iis qui ne festivissimam diem S. Epiphaniae in Ecclesia procurarent, patrimoniorum suorum compedibus sunt detenti, et terreno quodam obligati sunt vinculo, ut venire eis ad domum Domini non liceret. Non quod eos quidpiam detinet, sed quod ita propriis sint actibus implicati, ut jam arbitrium vivendi suae potestatis amiserint; et dum sollicitudinem sui patrimonii exhibent, animarum medicinam penitus non requirunt. Quid mihi, o dives, difficultatem temporis objicis? Quid necessitatem inseris repentinam? Si cor habes, intellige quia omni necessitate major necessitas est salutis: et utilior est causa prius curare vitam, quam peculii damna sarcire, ne dum augmentum patrimonii quaerimus, sentiamus animae detrimentum. Sed forte judicem metuis, quem in secretario reliquisti. Mihi crede, quod magis Deum judicem metuere debes, qui de ipso suo judice judicabit. Illum ergo metuis qui mox accipiet successorem, Dominum non metuis, cui nemo aliquando succedit? Considera igitur judicii imminentem diem, et inexstinguibiles gehennae flammas, stridorem horridum dentium, tenebrarum ultimum cruciatum. Et si potes, relicta Ecclesia, saecularibus sollicitudinibus implicare. Vereor enim ne dum mundi divitias quaeritis, inveniatis potius divitias peccatorum, et repertis thesauris saeculi, coelestes thesauros amittatis. Explicit.
HOMILIA CXVII De margarita. ADMONITIO. Hanc homiliam germanam esse superioris ostendit stylus omnino similis, duoque codices S. Crucis in Jerusalem 90 et 99 contestantur. In primo cod. titulus ita se habet num. 3: Incipit de margarita Evangelii; in secundo num. 6: Sermo beati Maximi episcopi de margarita. Nostrae huic sententiae opponet fortasse aliquis codicem Vaticanum 1277, pag. 59 a tergo, Ambrosio homiliam attribuentem, inscriptione hujusmodi: Sermo beati Ambrosii episcopi, ubi conqueritur de neglecta solemnitate apostolorum Petri et Pauli. Nihil tamen testimonium illud nobis officere dicimus, primo, quod unum est; secundo, quia imperite, et in inferiori aevo affixus titulus ille dignoscitur; cum omissa sub silentio majori homiliae parte, exscribatur ex ipsius corollario; tertio, quod Benedictini monachi congreg. S. Mauri ne verbum quidem de hoc sermone in Ambrosii operibus recudendis fecerunt.
389 ARGUMENTUM.-- Queritur Maximus cum populo suo quod Dei verbum audire negligat et raro ecclesiam frequentet. Probat autem Deo injuriam irrogare, sibique plurima inferre detrimenta, qui rebus divinis opportuno tempore non vacat.
Satis ad correctionem vestram arbitror posse sufficere, fratres dilecti, quod anteriore dominica profecturus nulla vobis sacrarum Litterarum spiritualia dona largitus sum, sed tantum vos increpans et arguens pro peccato sine aliqua praedicationis consolatione dimiserim. Volui enim vos hoc ipsum intelligere, quam graviter peccaveritis, quod divina eloquia audire minime meruistis. Haec enim sacerdotum vehemens et copiosa vindicta est indignis quibusque litterarum coelestium sacramenta non credere, nec, sicut ait Dominus, dare sanctum canibus, neque margaritas projicere porcorum pedibus conculcandas (Matth. VII). Perdit enim coelestis margaritae gratiam quisquis eam foedissimo peccatori circumdare conatur. Gemma enim, sicut ipsi scitis, nisi auro non convenit, margarita, nonnisi pretiosis monilibus non aptatur. Estote ergo aurum optimum, estote monile pretiosum, ut possit in vobis margarita spiritualis includi. Margarita enim Christus est Dominus, quam negotiator ille dives in Evangelio, venditis omnibus rebus suis, emere festinavit, et maluit omnes, quas habebat, saeculi gemmas amittere, tantum ut unam Christi emeret margaritam. Unde et ego, fratres, pro magnitudine quod admiseratis delicti, nolui vobis pandere evangelicae refectionis eloquia; sed magis ingerere animosae indignationis injuriam, et prius vos verberibus spiritualibus emendare, ac sic margaritae ditare muneribus: malui, inquam, peccatum vestrum incusando acriter increpare, 390 quam leniter dissimulando nutrire. Quisquis enim fratrem non arguit peccantem, quodammodo hortatur. Nolo autem putetis quod non de amore faciam vos saepius verberando. Filius enim qui castigatione dignus est, plus amatur, sicut ait Scriptura sancta: Quem enim diligit Dominus corripit; castigat autem omnem filium quem recipit (Prov. III). Dicite mihi si non dolendum fuerit hoc peccatum, sic vos salutis vestrae immemores tunc fuisse, ut beatissimis apostolis Petro et Paulo honorificentiam minime redderetis, cum ipsos esse sciatis doctores gentium, auctores martyrum, principes sacerdotum, nec volueritis eorum natalem nobiscum festivissimum celebrare, atque illi coelesti interesse convivio in quo pro martyrum tanta laetitia substantiam vitae ipse nobis Dominus ministravit Vultis autem scire quantis bonis fraudati fueritis? Interrogate fratres, qui tunc mecum pariter adfuerunt, quam refecti a dominica mensa discesserint, vel quales secum domum spirituales divitias reportaverint. Unum scio, quod si quis illa die honoratus aut dives, ob natalem filii sui ad decimum usque milliarium ad prandium rogavisset, propter accuratas epulas, et inaequales mensuras, absque dubio vos ituros fuisse. Igitur, fratres, quotiescunque martyrum memoriam celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus, sine aliqua dubitatione concurrere debemus, reddere illis honorificentiam qui vobis salutem profusione sui sanguinis pepererunt, qui tanquam sacrata hostia pro nostra propitiatione Domino sunt oblati, praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Quisquis ergo honorat martyres, honorat et Christum; et qui spernit sanctos, spernit et Dominum.